Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Christus, praeter duodecim Apostolos, eligit septuaginta duos discipulos, quibus mandata dat modumque evangelizandi praescribit: illis revertentibus, et mira quae gesserunt narrantibus, vers. 17, Christus exultat in spiritu. Secundo, vers. 25, Legisperito viam ad vitam aeternam poscenti, dat legem dilectionis Dei et proximi, ac per parabolam Samaritani docet quis sit proximus. Tertio, vers. 38, sortem Mariae praefert sorti Marthae.
Textus Vulgatae: Lucas 10:1-42
1. Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos; et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem, et locum quo erat ipse venturus. 2. Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. 3. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. 4. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. 5. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui. 6. Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. 7. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. 8. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis; 9. et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei. 10. In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite: 11. Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. 12. Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati. 13. Vae tibi, Corozain, vae tibi, Bethsaida: quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent. 14. Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis. 15. Et tu, Capharnaum, usque ad caelum exaltata, usque ad infernum demergeris. 16. Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me. 17. Reversi sunt autem Septuaginta duo cum gaudio, dicentes: Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo. 18. Et ait illis: Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem. 19. Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit. 20. Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur; gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis. 21. In ipsa hora exultavit Spiritu Sancto, et dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam, Pater, quoniam sic placuit ante te. 22. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater; et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. 23. Et conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi, qui vident quae vos videtis. 24. Dico enim vobis, quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt. 25. Et ecce quidam Legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? 26. At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? quomodo legis? 27. Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus viribus tuis, et ex omni mente tua; et proximum tuum sicut teipsum. 28. Dixitque illi: Recte respondisti: hoc fac, et vives. 29. Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum: Et quis est meus proximus? 30. Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto. 31. Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via; et viso illo praeterivit. 32. Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit. 33. Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum, et videns eum, misericordia motus est. 34. Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum; et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit. 35. Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait: Curam illius habe, et quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi. 36. Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? 37. At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. 38. Factum est autem dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum; et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam: 39. et huic erat soror, nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. 40. Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quae stetit, et ait: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare? dic ergo illi, ut me adjuvet. 41. Et respondens dixit illi Dominus: Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. 42. Porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.
Versus 1: Post Haec Autem Designavit Dominus et Alios Septuaginta Duos
POST HAEC AUTEM DESIGNAVIT DOMINUS ET ALIOS SEPTUAGINTA DUOS. — Ita legendum cum Romanis; tot enim praecise fuerunt: licet alii legant numerentque 70, uti habent hic Graeca, et S. Ambrosius ac S. Hieronymus, lib. De 40 mansionibus, atque hos 70 nominatim recenset Dorotheus in Synopsi sanctor. Patr., sed Graeca, ut videtur, fide: incerta enim esse ejus nomina patet ex eo quod alii alia eis dent nomina. Volaterranus, lib. XIX Urbanorum Comment., plures quam 72 nominatim recenset, sed ejus nomina fere collecta sunt ex Actis Apostolorum et Epistolis S. Pauli; imo inter eos numerat quosdam, qui post ascensionem Christi fuere conversi, uti eunuchum Candacis reginae, qui conversus fuit a Philippo, Act. VIII, et Philemonem, qui conversus fuit a Paulo. Wicelius, in Hagiologio, recenset 70 ex libro cui nomen Cultura vineae Dominicae: ubi inter alios nominat eumdem Philemonem et Lucam, quem ex initio Evangelii ejus cum Christo non fuisse conversatum liquet. Denique Eusebius, lib. I Hist., cap. xiv, testatur se 72 discipulorum nomina nusquam invenisse scripta; nonnullorum tamen nomina ex Actis Apostolorum colligi possunt, ut Matthiae et Barsabae, Actor. I; Stephani et caeterorum sex diaconorum, Actor. VI; Ananiae et Barnabae, Actor. IX; Mnason, Actor. XXI, 16.
Nota primo: Sicut Moses initio sui principatus delegit duodecim velut principes, et patres duodecim tribuum Israel; deinde increscente populo et principatu, ex singulis tribubus elegit sex, hoc est universim 72, velut populi senatores: ita et Christus voluit cuique quasi tribui Israel suum Apostolum, et sex presbyteros dare: tales enim erant hi 72 discipuli, quorum officium erat propinquum Dei et Christi regnum praedicare, et miraculis confirmare, obeundo omnia Judaeae oppida: ad quod non sufficiebant duodecim Apostoli. Nota secundo: Hunc numerum mystice fuisse praesignatum in 72 Interpretibus, qui sacram Scripturam ex Hebraeo in Graecum, rogatu Ptolemaei Philadelphi, regis Aegypti, converterunt ducentis annis ante Christum; item in 72 consiliariis Mosis, Num. XI, 24, et Concilio summo Sanhedrim, quod 72 capitibus constabat; atque in 72 palmis sitis juxta 12 fontes in Elim, Exodi XV, 27. Rursum 72 discipuli respondent 72 gentibus totius mundi, ait Beda, quasi cuique genti Christus suum attribuerit discipulum, ut curatorem: nam 72 gentes et linguas, in quas divisi fuere homines in dispersione Babel, numerant S. Augustinus, S. Hieronymus, Prosper et alii, ut dixi Genes. cap. XI, vers. 32.
Nota tertio: Hinc patet sacerdotum discrimen in gradu et officio. Nam hi 72 discipuli non erant pares Apostolis, imo ex his 72 fuit Matthias, teste Clemente Alexandrino apud Eusebium, lib. I Hist., cap. xiv, indeque electus est ad Apostolatum, Actor. I. Unde Episcopi successerunt 12 Apostolis, sacerdotes vero 72 discipulis, uti docent Anacletus Pontifex, epist. 2; S. Hieronymus, ad Marcellam; Beda, in Lucae xv; imo S. Petrus apud Clementem, epist. 1 ad Jacobum, fratrem Domini. Tametsi in principio Ecclesiae, ait Beda, utrique et Presbyteri et Episcopi vocabantur, quorum altero sapientiae maturitas, altero vero pastoralis industria significatur.
Symbolice S. Augustinus, in Quaest. Evang.: Viginti quatuor horis, ait, totus orbis a sole gyrante lustratur et illustratur: sic illustratur orbis a Christo, qui est sol justitiae per Evangelium S. Trinitatis, cujus praedicatio ab eo commissa est 72 discipulis; nam ter 24 faciunt 72.
ET MISIT ILLOS BINOS ANTE FACIEM SUAM (ante se) IN OMNEM CIVITATEM ET LOCUM, QUO ERAT IPSE VENTURUS, — in Judaea, uti prius fecerat in Galilaea per 12 Apostolos: quia enim Jesus quasi Messias volebat praedicare in singulis oppidis Judaeae, ut omnibus Judaeis innotesceret, eosque ad suam fidem et salutem invitaret, nec id per se solum facere poterat, praesertim quia sex tantum menses vitae ipsi supererant, unde in singulis castellis diu haerere non poterat, hinc elegit 72 discipulos, qui ejus adventum evangelizando, et infirmos sanando praeirent; ac hominum animos ad illum velut Messiam suscipiendum praepararent, ut ab ipso mox subsequente plenam fidem, poenitentiam ac peccatorum remissionem, Deique gratiam reciperent. Duodecim Apostolos apud se retinuit, tum ut vitae suae essent testes; tum ut plurimis confluentibus ad Christum eum adjuvarent, in iis docendis, sanandis, juvandis; tum ut a Christo discerent modum praedicandi, et totum orbem obeundi, eumque ad Christum convertendi.
BINOS. — Cur? Respondeo primo, ut alter alteri auxilio esset, solatio, stimulo, excitamento, ait Origenes, Theophylactus et S. Gregorius, utque uno lasso, aegro vel impedito alter succederet, juxta illud Eccles. IV: «Melius est duos esse simul quam unum; habent enim emolumentum societatis suae. Si unus ceciderit, ab altero fulcietur: vae soli.» Quocirca S. Pachomius, in Regula ab angelo accepta, cap. XXX et XXXIV, ita sancit: «Permittente eo (Praeposito) accipiet comitem egressionis suae, cujus fides probata est, et sic mittetur ad fratrem videndum, vel proximum.» Et post: «Nullus solus mittatur foras ad aliquod negotium, nisi juncto ei altero.» S. Augustinus: «Quando proceditis, simul ambulate; cum veneritis quo itis, simul state.» Ita S. Augustinus, in Regula, cap. X et XX. Idem sancit S. Benedictus, S. Franciscus, S. Dominicus, S. Bernardus, et caeteri Ordinum fundatores. Audi Smaragdum in cap. LXVII Regulae S. Benedicti: «Sed ne frater in via dirigatur solus, sententia Patrum nos docet, quae dicit: Ad necessaria quaerenda bini egrediantur, vel terni fratres, et tales quibus creditur, non qui verbositatem aut gulam sectentur.» Audi et S. Gregorium, lib. X, epist. 22 De Constantino Monacho: «Cognovi quia ad monasterium, quod in Piceni provincia situm est, solus pergere sine aliquo fratrum suorum praesumpsit: ex qua ejus actione cognoscimus, quod qui sine teste ambulat, recte non vivat.» Carmelitae S. Eliae, part. 1 Constitut., cap. XIII, § 11; ita sanciunt: «Nullus sine socio, nisi ex justa admodum causa iter agere sinatur; binos enim Dominus Apostolos misit. Bini ergo exeuntes individui procedant.»
Secundo, ut alter alterum haberet perpetuum vitae testem, aeque ac tutorem. Experientia constat Religiosos et praedicatores Evangelicos, qui bini incedunt, nunquam vel rarissime in periculum castitatis incidisse: eos vero qui soli incedunt, non raro tentationi luxuriae succubuisse, aut ejus calumniam sustinuisse. Quocirca S. Thomas dicere solebat: «Monachus solus incedens est daemon solitarius.» S. Augustinus, in Regul., cap. XII, ita statuit: «Quando ergo simul estis in ecclesia, et ubicumque ubi feminae sunt, invicem vestram pudicitiam custodite. Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis.» B. Theodotus Studita in testamento suo, § 45, ita decernit: «Nec solus colloquere cum monacha, vel saeculari, nisi necessitas trahat, idque cum duabus ab utraque parte personis astantibus.» S. Hieronymus Nepotiano non monacho, sed clerico, ita praescribit, epist. 2: «Si propter officium clericatus aut vidua visitatur, aut virgo, nunquam domum solus introeas.» Et inferius: «Solus cum sola, secreto et absque arbitro vel teste non sedeas.» S. Basilius, in Regula quam vertit Ruffinus, cap. LXXXIII, et habetur Jure Canon., cap. In omnibus, dist. 81: «Sed certe, ait, solum ad solam accedere nulla religionis ratio permittit.» Rursum S. Hieronymus, Contra Vigilantium: «Quid, ait, facit monachus in cellulis feminarum? Quid sibi volunt sola et privata colloquia, et arbitros fugientes oculi?» De S. Augustino ita scribit Possidonius in ejus Vita, cap. XXVI: «Et si forte ab aliquibus feminis, ut videretur, vel salutaretur, rogabatur, nunquam sine clericis testibus ad eas intrabat, vel solus cum solis unquam est locutus, nec si secretorum aliquid interesset.»
S. Augustinum nostro aevo secutus est S. Carolus Borromaeus, qui cum femina etiam consanguinea nunquam locutus est, nisi ex gravioribus domesticis aliqui adessent, ut habet ejus Vita, lib. VII, cap. VI. Quin et Seneca, epist. 23: «Omnia nobis mala, inquit, solitudo persuadet.» Remedium subdit dicens: «Prodest sine dubio custodem sibi imposuisse, et habere quem respicias, quem interesse cogitationibus tuis judices.» Addit ab Epicuro esse hanc vocem: «Sic fac omnia, tanquam spectet aliquis,» qua voce custodem nobis et paedagogum dedit. Idem, epist. 11: «Magna, ait, pars peccatorum tollitur, si peccaturis testis assistat.» Imo Justinianus Imperator, in Novella De Monachis, vult monachos ire associatos, «ac invicem testes esse mutuae honestatis.» Lucius Papa, epist. 1 ad Episcop. Ecclesiae, ita sancit: «Propter tales (calumniatores) hortamur vos, sicut et in hac sancta Ecclesia constitutum habemus, ut semper testes vobiscum sacerdotes et diaconos habeatis; et licet conscientia sufficere possit propria, tamen propter malevolos, juxta Apostolum, etiam testimonium vos oportet habere bonum ab iis qui foris sunt: quoniam et in hac sancta Sede constitutum habemus ut duo Presbyteri, vel tres Diaconi in omni loco Episcopum non deserant, propter testimonium Ecclesiasticum.»
Denique audi Thomam Cantipratensem, magnae sapientiae, experientiae et religionis virum, lib. II Apum, cap. xi, § 1: «Quam vera sit haec sententia: Vae soli, ego novi, qui triginta annis et eo amplius vices Episcopi in diversis provinciis et dioecesibus habui, qui in hoc articulo, quo Religiosi vel soli vadunt in viis, vel soli manent in curiis, horrenda mala, horrenda scandala horrendaque pericula frequenter audivi, quae nunquam sustinuissent adjuncto socio, vel fecissent.»
Tertio, ut majorem auctoritatem et fidem praedicationi suae conciliarent, juxta illud: «In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum,» Deut. XVII. Quocirca Christus et Apostoli id constanter suo exemplo firmavere: Christus enim duos ex discipulis suis mittit ad solvendum asinum et ad parandum pascha, Petrum et Joannem. Post resurrectionem Cleophas cum socio eunt Emmaus, itidem Petrus et Joannes saepe sociati inveniuntur: simul currunt ad monumentum, ascendunt ad templum ad horam orationis nonam, mittuntur ab Apostolis Samariam. Spiritus Sanctus sibi segregari jubet Saulum et Barnabam in opus ad quod eos assumpsit. Judas item et Silas destinantur Antiochiam, et Paulus cum Sila lustrat Syriam. Duo testes venturi sunt tempore Antichristi, ut praedixit B. Joannes, quos Henoch et Eliam fore intelligit communis opinio Doctorum et Ecclesiae traditio.
Tropologice: S. Gregorius, hom. 17 in Evang.: «Dominus, ait, binos in praedicationem discipulos mittit, quia duo sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor et proximi, et minus quam inter duos charitas haberi non potest.» Et mox: «Quatenus hoc nobis tacite innuat, quia qui charitatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet.»
Symbolice Origenes: Binos, ait, famulari Dei verbo antiquum est. Eduxit Israel de Aegypto per manum Mosis et Aaron; Josue et Caleb concordant; frater a fratre adjutus ut civitas vallata. Et Glossa: Sic, ait, bina animalia a Noe inducta sunt in arcam, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiae sacramento, per spiritualem gratiam in discipulorum praedicatione.
IN OMNEM LOCUM QUO ERAT IPSE VENTURUS. — Quo, ut ait S. Gregorius, hom. 17, mystice significatur, «quod praedicatores suos Dominus sequitur: quia praedicatio praevenit, et tunc ad mentis nostrae habitaculum Dominus venit, quando verba praedicationis praecurrunt, atque per haec veritas in mente suscipitur. Hinc namque eisdem praedicatoribus Isaias dicit: Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Hinc illis Psalmista ait: Iter facite ei, qui ascendit super occasum.» Et mox: «Ei ergo, qui ascendit super occasum, iter faciamus, cum nos ejus gloriam vestris mentibus praedicamus, ut eas et ipse post veniens per amoris sui praesentiam illustret.»
Versus 2: Messis Quidem Multa, Operarii Autem Pauci
2. MESSIS QUIDEM MULTA, OPERARII AUTEM PAUCI. — Haec audivimus Matth. cap. IX, vers. 37, ubi ea exposui.
Versus 3: Ecce Ego Mitto Vos Sicut Agnos Inter Lupos
3. ITE: ECCE EGO MITTO VOS SICUT AGNOS INTER LUPOS. — Ut quasi agni inermes, innocentes, mansueti, simplices, vestro candore et sanctitate lupos vertatis in agnos, puta ut homines lupinos, id est voraces et rapaces, faciatis temperantes, innoxios et mites, idque non vestra virtute, sed gratiae meae efficacia. Quare non est quod metuatis, illi enim vobis me protegente nocere non poterunt. Nam, ut ait S. Ambrosius, «sollicitudo boni Pastoris efficit, ut lupi in agnos audere non audeant.»
Versus 4: Nolite Portare Sacculum Neque Peram, et Neminem per Viam Salutaveritis
4. NOLITE PORTARE SACCULUM (Graece balantion, id est marsupium, sive crumenam, ad pecuniam recondendam, q. d. Nolite portare pecuniam, ut habet Matthaeus, cap. IX), NEQUE PERAM, — ad panem et cibos in ea gestandos, quia hoc non est ovium, sed pastoris. «Hoc interdicto, ait Euthymius, jubet ut de necessariis corporis spem in illum habeant, qui ipsos emittit.» Nam, ut ait S. Gregorius in Catena, «tanta praedicatoris debet esse in Deum fiducia, ut praesentis vitae sumptibus quamvis non provideat, tamen sibi hos non deesse certissime sciat; ne dum mens ejus occupatur ad temporalia, minus provideat aeterna.» Reliqua explicui Matth. x. Christus enim hic eadem praecepta dat 72 discipulis, quae ibi dedit 12 Apostolis; utrosque enim pari lege misit ad evangelizandum.
ET NEMINEM PER VIAM SALUTAVERITIS. — Est hyperbole, q. d. Ne divertatis ad privatas salutationes, et familiares prolixasque collocutiones; sed omnem vanam confabulationem et distractionem ac moram praescindite, ut tota mente collecti, seduli et celeres sitis in opere ad quod vos mitto, totique intendatis praedicationi Evangelii. Ita S. Augustinus, Ambrosius, Gregorius, et alii. Nam alioqui, ut ait Euthymius, non vult Christus discipulos suos esse inciviles et rusticos, ut etiam salutati ab aliquo eumdem verbo non resalutent. Salutationem ergo vetat prolixam, «impedientem ministerium, quae per moram saepe trahit offensam,» ait S. Ambrosius. Alludit ad id quod Elisaeus mittens Giezi ad suscitandum puerum mortuum, eidem praecepit dicens: «Si occurrerit tibi homo, non salutes eum, et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi;» quod hoc fine ei dicit, ait Ambrosius, «ne confabulatione alicujus obvii, mandato reflecteretur a munere.»
Versus 7: Dignus Est Enim Operarius Mercede Sua
7. DIGNUS EST ENIM OPERARIUS MERCEDE SUA. — Mercedem intellige non pretii et aequivalentem, sed alimenti et sustentationis. Quia praedicatio regni coelestis omne pretium terrenum superat et transcendit. Nam, ut ait S. Augustinus, in Psal. cm: «Quid accipiunt? dant spiritualia, accipiunt carnalia; dant aurum, accipiunt foenum.» Hinc patet posse Apostolos vivere ex Evangelio, ac auditores jure naturali et divino obligari ad eos alendos. Christus hic causam dat, cur discipulis vetuerit peram et sacculum, quia scilicet Deus eis providebit per auditores de annona et victu. «Qui peram et sacculum portari prohibuit, inquit Gregorius, hom. 17, sumptus et alimenta ex praedicatione concedit. Dignum est enim ut ab eis terrena stipendia consequamur, quibus patriae coelestis praemia offerimus.» Et postea: «Unde satis ostendit, inquit S. Augustinus, lib. II De Consens. Evang., cap. xxx, cur eos haec possidere ac ferre noluerit, non quod necessaria non sint sustentationi hujus vitae; sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi demonstraret ab illis ipsis, quibus Evangelium credentibus annuntiarent.»
Versus 16: Qui Vos Audit, Me Audit
16. QUI VOS AUDIT, ME AUDIT, ET QUI VOS SPERNIT, ME SPERNIT. — Vos enim estis mei Apostoli et legati; qui autem legatum audit vel spernit, audit vel spernit regem vel principem qui eum legavit et misit. Legatus enim loquitur in persona regis legantis, eamque repraesentat, sicut vicerex repraesentat regem. Quocirca subditi in suis Superioribus debent intueri Christum, itaque eorum dicta jussaque excipere, ac si ex ipso ore Christi prodirent. Audi S. Bernardum, tract. De Praecepto et dispens.: «Sive Deus, sive homo, vicarius Dei, mandatum quodcumque tradiderit, pari profecto obsequendum est cura, pari reverentia deferendum: ubi tamen Deo contraria non praecipit homo.» Et statim citans Regulam sui Ordinis continentem eamdem doctrinam: «Quidquid, inquit, vice Dei praecipit homo, quod non sit tamen certum displicere Deo, haud secus omnino accipiendum est, quam si praecipiat Deus.» Et paulo post: «Ipsum proinde, inquit, quem pro Deo habemus, tanquam Deum in his quae aperte non sunt contra Deum, audire debemus.»
Reliqua exposui Matth. x et xi.
Versus 17: Reversi Sunt Septuaginta Duo cum Gaudio
17. REVERSI SUNT AUTEM SEPTUAGINTA DUO CUM GAUDIO (magno, ut addit Syrus) DICENTES: DOMINE, ETIAM DAEMONIA SUBJICIUNTUR NOBIS IN NOMINE TUO. — Quasi dicant: Non tantum morbos, uti promiseras vers. 9, sed etiam daemones expellimus per vim et invocationem nominis tui, dicentes: In nomine Jesu Christi exi, o daemon, ab homine isto. «Vide, ait Theophylactus, quoniam non superbiunt, dicunt enim: In nomine tuo, tua gratia, non nostra virtute;» videtur tamen aliquid vanae laudis et ostentationis eis obrepsisse, quod per se, non per alios Christus tanta patraret; sed venialis fuit haec culpa et vanitatis pulvis, quem Christus mox abstergit.
Versus 18: Videbam Satanam Sicut Fulgur de Caelo Cadentem
18. ET AIT ILLIS: VIDEBAM SATANAM SICUT FULGUR DE CAELO CADENTEM. — «Sicut fulgur,» id est primo, sicut fulgur, magna vi, collisione et fragore cum tonitru per nubes frigidas sibique contrarias, excluditur: sic daemones primo, subito et inexspectato caelo deturbati sunt; nec enim daemones exspectabant hunc lapsum. Secundo, violenter, quia summa vi inviti caelo dejecti sunt per S. Michaelem ejusque asseclas, Apoc. XII, 1 et seq. Tertio, velociter, quia celerrime et quasi in momento. Quarto, manifeste, quia spectantibus omnibus angelis. Unde Euthymius: «Usus est, ait, fulguris exemplo, ostendens vehementiam et velocitatem casus illius.»
Multi putant ad litteram Christum hic loqui de casu Satanae, id est Luciferi, quo e caelo, id est aere, aut gloria et potestate sua, quam ante Christum in mundo obtinebat, per Christum privatus et spoliatus est; q. d. Non novam mihi rem narratis, nam cum vos, o discipuli, nuper mitterem ad evangelizandum, videbam daemonem sua potestate a me privatum quasi de caelo cadere, ac per vos magis casurum, quasi hoc asserat Christus ad magnificandam potestatem a se datam discipulis, q. d. Videte quantus et quam formidabilis hostis, scilicet Lucifer cum omnibus suis daemonibus, vobis per me sit subjectus. Ita ex Nazianzeno, orat. 4 De Theolog.; S. Basilius, homil. Quod Deus non sit auctor malorum, ac Cyrillus, Theophylactus, Euthymius, Titus, Maldonatus, Toletus, Jansenius, Franciscus Lucas et alii. Audi Theophylactum: «Quidam sic intelligunt: De caelo, id est de gloria sua et de honore quem habebat. Ante Christum enim ut Deus colebatur, nunc autem de caelo decidit, id est de gloria sua, ne colatur ut Deus, neque habeatur perinde ac si in caelo habitet.» Euthymius: «Ante incarnationem Salvatoris, inquit, in sublime ferebatur, et tyrannum agebat, ac potens erat; cum autem Deus in terra per carnem diversaretur, cecidit, non e caelo (olim enim inde ceciderat, nec amplius eo ascendit), sed a dicta celsitudine, tyrannide ac potentia.» Sic et Vatablus. Cum vos, ait, misi ad praedicandum, videbam ruituras vires Satanae. Cecidit ergo tunc Satanas e suprema potentia in extremam fragilitatem, ait S. Cyrillus; ante Christi enim adventum ab omnibus colebatur, post eum a fidelibus conculcatur. Unde sequitur: «Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes.» Verum hic Satanae e caelo lapsus mysticus potius et symbolicus est, quam litteralis.
Ad litteram ergo loquitur hic Christus de primo casu Luciferi, dum cum suis asseclis, ob superbiam qua Deo rebellavit, e caelo praecipitatus est in abyssum inferni, idque a Christo, eo quod Lucifer dignitatem, puta divinitatem Christi, et aequalitatem Dei, superbe appeteret, imo ut nonnulli censent, Christi unionem hypostaticam ambiret, dicens decentius esse ut Christus suam naturam, puta angelicam, et inter angelos nobilissimam, assumeret et Verbo uniret, potius quam humanam, utpote carneam et miseram. Invidens ergo Jesu deitatem, ab eo quasi antagonista prostratus et dejectus est: unde pro cadentem, Graece est πεσόντα, id est lapsum, in praeterito; Arabicus, quod cecidit. Sensus ergo est, q. d. Nolite mirari, o discipuli, quod in nomine meo daemonia ejiciatis: nam ego jam olim Luciferum meam deitatem superbe appetentem, cum suis asseclis e caelo praecipitavi in gehennam: simul et vos cavete ne in superbiam elati, eo quod daemones vobis subdiderim, cadatis in abyssum, uti occidit Lucifer. Ita S. Hieronymus, lib. II contra Jovin.; S. Ambrosius, lib. De Fuga saeculi, cap. VII; S. Cyprianus, tract. De Jejunio Christi; S. Gregorius, lib. XXIII Moral., cap. VII; S. Chrysostomus, hom. 10 De Paenitentia; Beda, Theophylactus, Euthymius, Bernardus et alii.
Alludit Christus ad illud Isaiae xiv, 12: «Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris?» — ut cum esses Lucifer, factus sis Hesperus et noctifer. Vide ibi dicta.
Apposite Lucifer comparatur fulguri. Primo, quia fulgore fulguris ad vivum repraesentatur praestantissima, et ut ita dicam, ignea natura, majestas ac principatus Luciferi. Secundo, ejusdem potestas maxima ad nocendum: talis enim est fulguris, quod omnia etiam durissima et robustissima pervadit, sternit, frangit, incinerat: quare summe terret et nocet. Idem facit Lucifer. Tertio, ejusdem brevitas, quia transit ut fulgur; tantum enim nocet in hoc saeculo et in hac vita, quae respectu aeternitatis est quasi instans et momentum. Hinc tropologice, fulgur est symbolum superbiae et vanae mundi gloriae; haec enim instar flammae fulgureae coruscat, et illico evanescit, juxta illud: «Sic transit gloria mundi;» fulgur enim, ait Nonius Marcellus, est ignis qui coruscat sive ipsa coruscatio praetervolans, fulmen est telum ipsum quod jacitur; fulguritum est fulmine ictum percussumque. Rursum haec ex caelo dejicitur et vibratur in terram, imo in tartara: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et igne gehennae perenni cruciabitur. Insuper sicut fulgur in caelo splendidissimum, in terra desinit in lapidem, quem instar teli ejaculatur; sic superbia Luciferum fulgidissimum angelum convertit in teterrimum cacodaemonem: pari modo superbia ex hominibus angelicis facit daemones, humilitas ex humanis daemonibus facit angelos, juxta illud Isaiae xiv, 11: «Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum: subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.» Quarto, ejusdem apparentia, fucus et ostentatio, quia dejectus adhuc transformat se in angelum lucis, ait Beda.
Plenus erit sensus, si primum sensum cum secundo conjungas, q. d. Ego Christus, qua Deus, videbam Satanam ante me e caelo cadentem in abyssum, quia ego eum velut aemulum praecipitavi: pari modo ego Christus jam incarnatus, qua homo, videbam Satanam ante me e templis, in quibus quasi Deus in caelo a Gentibus adorabatur, deturbari, quia per me et vos, o discipuli, doceo et docebo omnes gentes conterere idola, in quibus ipse adorabatur, et adorare Deum verum. Quocirca ego sicut olim Satanam e caelo, sic nunc eumdem e templo praecipitavi, sicut fulgur in praeceps ruit: sic enim posterior sensus priori quasi littera allegoriae substernitur, haecque illi congrue inaedificatur et superstruitur.
Moraliter S. Bernardus, serm. De ligno, faeno et stipula: «Nunquam, ait, est securitas, fratres, neque in caelo, neque in paradiso, multo minus in mundo. In caelo enim cecidit angelus sub praesentia divinitatis; Adam in paradiso de loco voluptatis; Judas in mundo de schola Salvatoris. Haec idcirco dixerim, ne quis sibi de loco isto blandiatur, quia dicitur: Locus iste sanctus est. Quia non locus homines, sed homines locum sanctificant.»
Mystice S. Hieronymus in illa verba Ps. cxxxIII: Qui fecit caelum et terram: «Multi, ait, de terra caeli fiunt, et multi de caelo terra. Infelix Judas caelum fuit, et factus est terra: Paulus Apostolus, eo tempore quo persequebatur Ecclesiam, terra erat; confessus est, et caelum factus est. Nec qui caelum est debet esse securus; nec qui terra est, debet desperare de vita.»
Versus 19: Ecce Dedi Vobis Potestatem Calcandi Supra Serpentes
19. Ecce DEDI (Graece δίδωμι, in praesenti, id est do) vobis potestatem (Graece ἐξουσίαν, id est auctoritatem, imperium, jus et dominium) CALCANDI SUPRA SERPENTES ET SCORPIONES, ET SUPER OMNEM VIRTUTEM INIMICI; ET NIHIL VOBIS NOCEBIT. — Litteraliter hic serpentes et scorpiones uti sonant, accipe; hos enim etiam calcasset, imo rexisset Adam, quasi eorum rex et dominus in paradiso. Facit ergo hic Christus suos discipulos non tantum daemonibus, sed et bestiis omnibus superiores, juxta illud Marci xvi, 17: «Serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit.» Exemplum est in S. Paulo, qui correptus a vipera, eam illaesus excussit, Act. xxviii, 3.
ET SUPER OMNEM VIRTUTEM (Graece δύναμιν, id est robur, vim, potentiam, exercitum) INIMICI — cujuscumque, sive animalis efferi, ut lupi, leonis, tigridis; sive veneni et rei venenatae, sive etiam diaboli, qui omnibus feris et rebus noxiis praeest, iisque abutitur, ut hominem laedat et perimat. «Omnis» ergo «virtus inimici,» est omnis potentia homini inimica. Mystice tamen, et potius, per haec omnia significat daemones; de his enim est omnis hic sermo: unde daemones hic ad litteram signimar per serpentes et scorpiones, illosque vocari «virtutem inimici,» id est exercitus Luciferi, censent S. Athanasius, in Psal. xxviii, ac Theophylactus, Euthymius, Beda, Titus, Toletus, Franciscus Lucas hic. Quocirca Euthymius «serpentes et scorpiones» accipit «intelligibiles;» id est «omne genus immundorum spirituum,» ait Beda. Qui et addit: «Hoc autem inter serpentes qui dente, et inter scorpiones qui cauda nocent, distare arbitror, quod serpentes aperte saevientes, scorpiones clanculum insidiantes significent.» Simili modo, Gen. cap. III, serpens qui decepit Evam, tam verus serpens, quam diabolus per serpentem loquens intelligitur, ut ibi dixi.
Versus 20: Gaudete Quod Nomina Vestra Scripta Sunt in Caelis
20. VERUMTAMEN IN HOC NOLITE GAUDERE, QUIA (quod) spiritus (daemones) vobis subjiciuntur: GAUDETE AUTEM, QUOD NOMINA VESTRA SCRIPTA SUNT IN CAELIS. — Non vetat omne gaudium, ut scilicet nullo modo gaudeant, quod daemones eis subjiciantur (hoc enim licitum et honestum est, ideoque Deo gratum et gloriosum), sed ut non tantum gaudeant de dominio in daemones, quantum gaudere debent de sua praedestinatione, gratia et gloria, tum quia dominium in daemones est gratia gratis data Ecclesiae, unde subinde et reprobis datur, uti data fuit Judae, Matth. vii, 22; praedestinatio vero includit gratiam gratum facientem, ac praedestinatum conducit ad beatitudinem; tum quia, ut ait Euthymius, illud gaudium tumorem et superbiam generare solet, hoc vero gratiarum actionem et omnis boni operis sollicitudinem: de hoc ergo longe magis gaudendum, quam de illo. Tertio, ejicere daemones et facere miracula, non est vestri meriti, ait Beda, sed divinae virtutis; at nullius nomina scribuntur in caelo, nisi ejus qui illud meretur vel merebitur. Quarto, virtus ejiciendi daemones datur vobis a Deo, non ad vestram, sed aliorum utilitatem; at scribi in caelis vobis utilissimum est, quia vos beabit in aeternum. Ita Theophylactus.
SCRIPTA SUNT IN CAELIS. — Quod alibi dicitur, «scripta sunt in libro vitae;» «liber» autem «vitae» significat distinctam Dei praescientiam, memoriam, praedestinationem, in qua quasi in libro Dei scripti sunt omnes et singuli destinati et electi ad vitam aeternam: «scripta sunt» autem non per calamum et atramentum, ait Titus, sed per Dei optimi maximi memoriam, ejusdemque Dei gratiam et gloriam. Et Euthymius: «Cives conscripti estis in aeterna civitate, inquit, non atramento, sed memoria; neque ut homines scribunt, sed ut Deus; idque non in remedium oblivionis,» ait Beda, «sed ad firmitatem et certitudinem praedestinationis.»
Porro, sicut duplex est haec Dei praescientia et praedestinatio, ita et duplex est liber vitae: prior perfectus et completus, quo absolute et determinate ab aeterno a Deo descripti sunt omnes electi ad gloriam, qui reipsa ad vitam aeternam perventuri sunt: hic est infallibilis et immutabilis. Posterior, in quo omnes justi et sancti describuntur, non absolute, sed conditionate, et secundum praesentem justitiam, si nimirum in ea usque ad mortem perseverent: hic non est certus et infallibilis; nam ex illis multi a justitia excidunt, male moriuntur, reprobantur et damnantur. Sic Apostolus, Philip. IV, salutat Clementem suosque fideles, «quorum nomina sunt in libro vitae.» Nihil enim aliud vult dicere, quam quod dixit de omnibus Ephesiis fidelibus, Ephes. I, nimirum eos esse a Deo electos et praedestinatos per Christum; scilicet absolute per fidem et gratiam, sed conditionate ad gloriam, si nimirum in Christi fide et gratia perseverent. Et Ephes. II: «Vos, ait, estis cives sanctorum, et domestici Dei,» scilicet per gratiam, ac tales futuri per gloriam, si in gratia decedatis: sic etiam orat Ecclesia in Collecta secreta Missae, tempore Quadragesimae, «ut omnium fidelium nomina beatae praedestinationis liber ascripta retineat;» hi ergo possunt a sua praedestinatione excidere, ac proinde non sunt absolute praedestinati, sed conditionate, si videlicet in fide et sanctitate usque ad finem vitae perstent. Sic etiam hoc loco videtur accipi, ait Jansenius, Franciscus Lucas et alii, licet de eo dubitet Maldonatus, ac neget Toletus. Nam non velle Christum hic omnes septuaginta discipulos, certos facere de sua absoluta et efficaci electione ad gloriam, patet ex vers. 18, ubi minas et metum damnationis eis injicit, dicens: «Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem.» Quasi dicat: Videte ergo et vos ne similiter caelo, id est gratia et gloria vobis in caelo praeparata excidatis. Sic omnes Apostoli fuere a Christo electi, scilicet ad Apostolatum, et tamen unus ex eis Judas fuit reprobatus et damnatus, juxta illud Christi: «Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est?» Joan. vi, 70. Pari modo ex 70 discipulis Christi fuere septem primi Diaconi, e quibus unus fuit Nicolaus nomine, «qui immunditiarum omnium, et Nicolaitarum haereseos auctor extitisse refertur,» ait S. Hieronymus, epist. 48, cap. III. Quod ergo duodecim Apostolis et eorum sequacibus promittit Christus, Matth. cap. xix, vers. 18, dicens: «Vos qui secuti estis me, etc., sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel;» intellige non absolute, sed sub hac conditione, si in mei sequela usque ad mortem perstiteritis.
Versus 21: In Ipsa Hora Exultavit Spiritu Sancto
21. IN IPSA HORA EXULTAVIT SPIRITU SANCTO, — id est per Spiritum Sanctum, quo plenus erat Christus, puta per gratiam, laetitiam et jubilum suae humanitati et menti a Spiritu Sancto infusum, eo quod Spiritus Sanctus efficacia fecisset sua promissa, ac per suos discipulos tam rudes et imbecilles tanta prodigia, daemones expellendo et morbos quoslibet sanando, patrasset, quibus ipse Christi fidem et Dei gloriam promovebat.
ET REVELASTI EA PARVULIS. — Scilicet abjectis et rudibus meis discipulis. «Ea,» ut nimirum ipsi cognoscant Te esse Deum verum, ac me a Te missum, ac consequenter agnoscant viam ad justitiam et salutem, quae est credere in me meisque jussis obedire, itaque sint praedestinati, atque per eos alii multi, quos a daemonibus et morbis liberant, veri Dei cognitione illuminentur et salventur.
Versus 22: Omnia Mihi Tradita Sunt a Patre Meo
22. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. — Ut sicut a Patre meo creata sunt, ita jam vitio ipsorum perdita per me recreentur et redimantur; ut scilicet homines in peccata prolapsos sublevem, sanctificem et beem, et cum homine ceteras creaturas vitio hominis corruptas renovem et restaurem. Ita S. Athanasius, serm. 4 contra Arianos: «Postquam, ait, peccasset et lapsus esset homo, ejusque lapsu perturbatis omnibus, mors invaluisset ab Adam usque ad Christum, terraque execrationi data esset, infernus apertus, paradisus clausus, caelum infensum, et tandem corrupto et interempto homine insiluisset diabolus contra nos; tunc dedit illi hominem, ut ipsum Verbum caro fieret, carnemque assumptam in omnibus instauraret. Tradita enim sunt illi ut medico, qui sanaret morsum serpentis; et ut vitae, qua excitaret mortuum; et ut luci, quo illuminaret tenebras; et ut rationi, quo redintegraret vim rationalem.» Particulatim deinde idipsum explicat, dum subdit: «Postquam igitur tradita sunt illi omnia, et factus est homo, correcta sunt omnia et perfecta: terra pro maledictione benedictionem obtinuit, paradisus reseratus est, infernus se metu contraxit, monumenta aperta sunt resurgentibus mortuis; portae reclusae sunt, ut intraret ille ex Eden.»
Non igitur loquitur hic Christus de essentia et attributis divinis, sibi a Patre traditis et per generationem divinam communicatis, uti explicuit S. Chrysostomus, hom. 39 in Matth. v; Hilarius, lib. VI De Trinitate; S. Ambrosius, lib. III De Spiritu Sancto, cap. XII; sed de plena omnium potestate quae sibi ut homini, ad hominum salutem a Patre tradita fuit.
Versus 25: Quidam Legisperitus Surrexit Tentans Illum
25. ET ECCE QUIDAM LEGISPERITUS SURREXIT, TENTANS ILLUM ET DICENS: MAGISTER, QUID FACIENDO VITAM AETERNAM POSSIDEBO? — q. d. Quid me facere oportet, ut vitam aeternam obtineam et possideam? Alius est hic Legisperitus ab eo qui idem quaesivit a Domino, Matth. xxii, 36, ut patet ex circumstantiis utriusque.
Tentans eum. — Hinc patet ipsum quaesivisse haec animo non sincero discendi, sed ficto et doloso animo ad tentandum Christum, an Christus scilicet aliquid de se suaque doctrina contra legem responderet, ac legem illam huic praeferret, unde eum calumniandi vel accusandi occasionem haberet. Christus enim ab illis censebatur legis praevaricator et contemptor. Ita Toletus.
Cetera quae sequuntur usque ad versum 29, exposui Matth. xxii, 36 et seq.
Versus 29: Et Quis Est Meus Proximus?
29. ILLE AUTEM VOLENS JUSTIFICARE SEIPSUM, DIXIT AD JESUM: ET QUIS EST MEUS PROXIMUS? — «Justificare,» id est justum prae ceteris ostendere; q. d. Demonstra mihi aliquem proximum in justitia, qui scilicet tam justus sit quam ego, et vix invenies. Ita Titus, Euthymius et Isidorus Pelusiota, lib. IV, epist. 173, qui censent Legisperitum haec dixisse et superbia et fastu pharisaico. «Proximum, ait Isidorus, censuit esse justum justo, sublimem sublimi, q. d. Ostende mihi aliquem qui tam magnus sit ut possit mecum comparari.»
Verum Christi responsio contrarium significat, ut patet intuenti. Quare videtur hic Legisperitus, qui initio tentandi animo accesserat, audito dicto Christi, quo suum responsum de primo dilectionis Dei et proximi mandato laudarat, mentem mutasse, ac aversionem suam in amorem et reverentiam Christi convertisse, atque sincere et serio quaesiisse quis esset proximus, ut eum diligeret et legem implere posset. Ergo «volens justificare seipsum,» id est volens se ostendere justitiae amatorem, et timoratae conscientiae quasi sollicitum intelligere legem Domini, et quasi assidue in ea studentem et meditantem, ut eam opere adimpleret. Ita Toletus, Jansenius et alii.
ET QUIS EST MEUS PROXIMUS? — Magna enim inter Scribas hac de re erat quaestio, imo error; Scribae enim, ex Levit. xix, 18: «Diliges rea (amicum),» a contrario inferebant: Ergo odio prosequeris inimicum tuum, puta Gentilem, qui non est Judaeus: unde hunc eorum errorem correxit Christus, Matth. v, 43. Quare Scribae amicum vel proximum censebant esse solum Judaeum, utpote veri Dei cultorem, ejusdemque secum gentis et religionis, imo inter Judaeos eos qui legem praevaricabantur et impie vivebant, censebant non esse proximos, nec diligendos, sed solos fideles et justos. Merito ergo Legisperitus hic rogat Christum quis sit proximus, q. d. Ego omnes Judaeos probos quasi proximos diligo, suntne alii adhuc proximi a me diligendi? Respondet Christus alios esse, nimirum proximos nostros esse omnes omnino homines: hi enim proximi nobis sunt ob communionem ejusdem vitae humanae, ejusdem gratiae, ejusdem redemptionis per Christum, ejusdem Ecclesiae et Sacramentorum, ejusdem vocationis ad fidem et gratiam, ejusdem destinationis cursusque ad felicitatem et vitam aeternam. Omnis ergo homo est Hebraice rea, id est amicus, socius; Graece plesios, id est propinquus, a plao, id est accedo, appropinquo, quod in futuro habet alias, unde plesios: latine nervosius vocatur proximus, quia proxime, id est nullo mediante ad nos accedit, nosque contingit per eamdem vitam, gratiam, Ecclesiam, gloriam, etc. Proximus enim Ciceroni et Latinis dicitur vicinissimus, unde Isidorus, lib. IX Etymol., cap. vi: «Proximus, ait, dicitur ob proximitatem sanguinis.» Et Cicero, lib. II De Legibus: «Id, ait, habendum est Deo proximum (id est vicinissimum) quod est optimum.» Jam autem omnis homo nobis vicinissimus est per eamdem Dei creationem, et eamdem Christi redemptionem, et vocationem ad eamdem gratiam et gloriam: ergo omnis homo nobis est proximus. Vide dicta Levit. xix, 18.
Tropologice: vox «proximus» exigit visceralem affectum et amorem; proximus enim a proximo diligendus est quasi frater a fratre, vel filius a patre: in his enim nullum est medium, sed alter alteri est proximus, ita tamen ut servetur ordo charitatis, quo magis diligendus est pater quam frater, et frater, quam nepos, etc.; inter proximos enim alius alio nobis est proximior, ideoque magis diligendus.
Versus 30: Homo Quidam Descendebat ab Jerusalem in Jericho
30. Suscipiens autem Jesus, dixit. — Euthymius, «excipiens sermonem,» id est respondens, ac fuse et exacte quaestionem, quis sit proximus, enucleans et resolvens. Sic ait Virgilius: «Excipit Ascanius,» id est vices respondendi suscipit.
HOMO QUIDAM DESCENDEBAT AB JERUSALEM (ideoque Israelita, ait Augustinus, serm. 37 De Verbis Domini, et Hierosolymita, ait Beda) IN JERICHO, ET INCIDIT IN LATRONES. — Est parabola sumpta a re quae saepe tunc temporis contingebat, ideoque vera historia et res gesta. Nam, ut notat S. Hieronymus, in cap. xx Matth., et in Epitaphio Paulae epist. 77, inter Jerusalem et Jericho erat locus periculosus et latrociniis infestus, ideoque Hebr. dictus Adommim, vel potius Addammim, id est rubens et cruentus, «quia multus in eo sanguis crebris latronum fundebatur incursibus.» Audi et Adrichomium, locum hunc ex S. Hieronymo, Saligniaco, Brochardo et aliis plane describentem in Descriptione tribus Benjamin, p. 14, n. 6: «Adommim, ait, locus sanguinarius homicidiis et latrociniis infamis, etiam posterioribus temporibus, et rem et nomen retinuit, aspectu terribilis et valde periculosus, quemque sine conductu nemo temere transeat. Eo loci homo ille, qui de Jerusalem in Jericho tendebat, curatus est a Samaritano, cum incidisset in latrones, ab iisque vulneratus esset, quod etiamnum multis contingit. Distat a Jericho contra Occidentem quatuor leucis. Quondam villula, nunc castrum, ut Beda ex Brochardo, ut Hieronymus, ruinae in sorte tribus Judae: Graece vocatur anabasis pyrrhon, id est ascensus rubentium, propter sanguinem qui ibi a latronibus funditur; Hebraice Maledommim, est confinium tribus Judae et Benjamin, ubi et castellum militum situm ob auxilia viatorum. Videtur hic caverna profunda, super quam olim erectum fuit aedificium.» Denique locus hic erat situs in monte vel colle, ex quo latrones eminus viatores adventantes prospicere poterant, ut eos ex improviso invaderent; unde Josue xv, 7, locus hic vocatur «ascensio Adommim.»
QUI ETIAM DESPOLIAVERUNT EUM (pecuniis, vestibus, rebus omnibus quas habebat), ET PLAGIS IMPOSITIS ABIERUNT SEMIVIVO (Graece hemithanei, id est semimortuo) RELICTO — in via: illi certo ex vulneribus moriendum erat ibi, nisi quis ei succurreret et mederetur. Solent enim latrones eos quos spoliarunt, vulnerare vel occidere, ne spoliati illico advocent obvios et vicinos, qui latrones persequantur et spolia eis extorqueant, imo trucident. Syrus clare: Et irruerunt in eum latrones, et spoliaverunt eum, et vulneraverunt eum, et reliquerunt eum, cum vix subsisteret in eo anima, et abierunt.
Versus 31: Sacerdos Quidam Descendebat Eadem Via
31. Accidit (casu, si homines spectes; sed certo consilio, si Dei providentiam, cui nihil est fortuitum, sed omnia praevisa et provisa, consideres) AUTEM UT SACERDOS QUIDAM DESCENDERET EADEM VIA; ET VISO ILLO PRAETERIVIT. — Graece, antiparelthe, id est ex adverso praeterivit, q. d. Sacerdos horrore plagarum vulnerati illius et moribundi perculsus, non tantum ad eum non accessit, sed et retrorsum abiit, et in contrariam partem iter suum reflexit, ait Titus et Theophylactus. Notat hic Christus praeposteram religionem ac inhumanitatem sacerdotum illius aevi, qui externas tantum caeremonias, victimas et oblationes, quibus ipsi ditabantur, curantes, internam pietatem et misericordiam et charitatem negligebant, imo pessumdabant. Hinc enim sacerdos videns proximum suum gente Judaeum, vulneribus confectum, seminecem et animam agentem, in hac extrema necessitate eum deseruit, imo nec eum adire vel alloqui dignatus est.
Versus 32: Similiter et Levita Pertransiit
32. SIMILITER ET LEVITA, CUM ESSET SECUS VIAM, ET VIDERET EUM, PERTRANSIIT. — Levita olim apud Judaeos erat id quod apud Christianos est Diaconus, qui sacerdoti in sacris ministrat. Hic ergo ejusdem farinae et inhumanitatis erat, cujus fuerat sacerdos: qualis enim sacerdos, talis Levita; qualis Praelatus, talis Diaconus; qualis princeps, talis famulus; qualis magister, talis discipulus. Unde simili modo pertransiit. Graece est eadem vox quae vers. 31, antiparelthe, id est in contrariam viam abiit.
Versus 33: Samaritanus Autem Quidam Misericordia Motus Est
33. SAMARITANUS AUTEM QUIDAM ITER FACIENS, VENIT SECUS EUM; ET VIDENS EUM, MISERICORDIA MOTUS EST. — «Samaritanus,» qui scilicet genere et gente, et religione a Judaeis erat alienissimus, ideoque magis exosus quam Gentilis; utpote Judaeorum schismaticus et haereticus, quem proinde Judaei non proximum, sed juratum hostem censebant, passimque oderant: hic, inquam, Judaei vulnerati, a Judaeis derelicti et a sacerdote ac Levita neglecti, commiseratione motus, ei ut proximo succurrit, medicatus est vitamque restituit. Profert Christus exemplum Samaritani, ut ostendat non solos amicos, sed et inimicos (talis enim Judaeis erat Samaritanus) esse proximos nostros. Rursum Samaritanum hunc in charitate et beneficentia praefert Judaeis, utpote qui in Judaeum seminecem a Judaeis neglectum et Samaritanis invisum, adeo beneficum se praestiterit.
Versus 34: Alligavit Vulnera Ejus, Infundens Oleum et Vinum
34. Et appropians (descendens ex equo vel asino quo vehebatur), ALLIGAVIT VULNERA EJUS, INFUNDENS OLEUM ET VINUM, — quae secum ferebat in via quasi viaticum; scilicet vinum pro potu, oleum pro obsonio cum pane, hoc est pro cibo. Est hysterologia: prius enim lavit vulnera vino; vinum enim primo saniem abstergit; secundo, pituitosos biliososque humores ad vulnus confluentes arrodit; tertio, vulnera constringit, ne saniem et sanguinem ulterius emittant; quarto, nervos calefacit et roborat, ut plagam excutiant. Deinde vulnus linivit oleo, primo, ut vini acredinem et mordacitatem olei pinguedine et lenitate temperaret; secundo, ut dolores leniret; tertio, ut partes vulneri vicinas foveret et roboraret: nam alioqui oleum recentibus vulneribus obesse, illaque putrefacere, docet Galenus, lib. III Matth.; et Hippocrates, lib. De Ulceribus. Vide Valesium, S. Philosophia cap. LXXXVII.
Hinc tropologice S. Gregorius, lib. XX Moral., cap. viii: In vino, ait, morsus districtionis, in oleo mollities pietatis: miscenda ergo lenitas est cum acritate, ut vulnera animae sanentur, et vitia a peccatoribus expellantur. S. Chrysostomus vero: Vinum, ait, est sanguis passionis, oleum chrismatis unctio; vel, ut Interlinearis, chrisma Spiritus Sanctus.
ET IMPONENS ILLUM IN JUMENTUM SUUM — quo ipse equitare vel asinare solebat. Syrus, supra asinum suum. Descendit ergo ipse ex equo vel asino, cui insidebat, illumque cessit vulnerato, imo eum illi imposuit.
Allegorice S. Augustinus, in Quaest. Evang.: Jumentum, ait, est Christi caro. Imponi jumento, est in ipsam incarnationem credere. S. Ambrosius: Jumento imponit, inquit, dum peccata nostra portat. Theophylactus: Membra sua nos fecit, ait, et participes corporis sui.
DUXIT (ipse pedes incedens, fraenumque prehendens, illoque minans equum et equitem) IN STABULUM. — Graece, eis pandocheion, id est in diversorium, sive hospitium, ita dictum, quod omnes promiscue recipiat; hospitium ergo dicitur a stabulum a stando, quod in eo viatores ex via lassi stent, id est quiescant. Sic «stabulum» pro hospitio sumit S. Cyprianus, lib. III, epist. 43; hinc Syrus et Arabicus pro stabulo vertunt hospitium.
Et curam ejus egit, — prospiciens illi de cibo, igne, lecto, medico, medicinis ceterisque rebus ad curam necessariis vel opportunis.
Versus 35: Protulit Duos Denarios
35. ET ALTERA DIE PROTULIT DUOS DENARIOS. — Denarius simplex erat drachma argenti, puta unus julius, vel regalis Hispanicus. Verum hic denarius, non simplex, sed duplex, uti modo est dimidius Philippicus dalerus: dedit enim tantum, quantum sufficere putabat vulnerato alendo et medicando usque ad suum reditum; ad hoc enim non sufficiebant duo julii.
Tropologice S. Augustinus, in Quaest. Evang.: Duo denarii, ait, sunt duo praecepta charitatis, quam Apostoli acceperunt ad evangelizandum; aut promissio vitae praesentis et aeternae.
ET DEDIT STABULARIO (id est hospiti, qui stabulo et hospicio praeerat) ET AIT: CURAM ILLIUS HABE, ET QUODCUMQUE SUPEREROGAVERIS (ulterius impenderis), EGO, CUM REDIERO, REDDAM TIBI. — Vide hic et disce a Samaritano plenam dilectionem, qua nihil omisit, quod ad vulnerati curationem requiritur; sed omnia charitatis officia hic requisita copiose praestitit.
Allegorice: homo est Adam lapsus in peccatum, ideoque in anima vulneratus et pene occisus; Adam enim ex Jerusalem, id est ex visione pacis, puta ex paradiso et statu innocentiae, ubi summa fruebatur pace cum Deo, secum, cum Eva et cum omnibus animalibus, descendit in Jericho, id est in mutabilitatem et statum peccati: hujus enim symbolum est Jericho, id est luna, quae quotidie mutatur et deficit. Latrones sunt daemones, qui Adamum et Evam per serpentem deceperunt et ad peccatum induxerunt, itaque eum Dei gratia et virtutibus spoliarunt, et vulnera concupiscentiae omnibus animae potentiis et appetitibus inflixerunt. Sacerdos et Levita sunt lex vetus, quae lapsum Adae sanare neglexit, quia non potuit. Samaritanus, id est custos, est Christus, qui fideliter homines omnes curat et custodit, ut sanentur et salventur; equus est hujus humanitas, cui ipsa deitas insidet, et quasi inequitat. Stabulum, id est hospitium, est Ecclesia, quae omnes fideles recipit. Vinum est sanguis Christi, quo vulnera nostra abluuntur et sanies peccatorum abstergitur. Oleum est misericordia, clementia et lenitas Christi. Stabularius sive hospes, qui stabulo, id est Ecclesiae praeest, est S. Petrus, sive Pontifex. Ita S. Ambrosius et Origenes hic, hom. 34; S. Hieronymus, in cap. 1 Matth.; S. Augustinus, serm. 37 De Verbis Domini, et alii passim. Audi Origenem: «Aiebat quidam de presbyteris, volens parabolam interpretari, hominem qui descendit esse Adam; Jerusalem, paradisum; Jericho, mundum; latrones, contrarias fortitudines; sacerdotem, legem; Levitam, Prophetas; Samaritanum, Christum; vulnera vero, inobedientiam; animal, corpus Domini; pandochium, id est stabulum, quod universos volentes introire suscipiat, Ecclesiam interpretari. Porro, duos denarios Patrem et Filium intelligi; stabularium vero esse praesidem, cui dispensatio credita est. De eo vero quod Samarites reversurum se esse promittit, secundum Salvatoris figurabat adventum. Haec cum rationabiliter pulchreque dicuntur,» etc.
Hinc rursum ex hac parabola docent Patres et Theologi Adamum per peccatum spoliatum esse bonis et donis gratuitis, uti sunt gratia et virtutes: vulneratum vero fuisse in naturalibus, id est in natura non pura et mera: haec enim eadem est post peccatum, quae fuit ante; sed in natura per gratiam erecta, sanata et integra per justitiam originalem illi a Deo inditam: haec enim omnes appetitus et passiones, ac concupiscentiae motus voluntati et rationi subjiciebat, ut nil velle aut concupiscere possent, nisi quod recta ratio judicabat, ac voluntas recta amabat et appetebat: jam autem per peccatum privati hac justitia originali, experimur in nobis inscia ratione, et invita voluntate, pravos hosce motus exoriri; hoc est vulnus naturae.
Versus 36: Quis Horum Trium Proximus Fuit Illi?
36. QUIS EORUM TRIUM VIDETUR TIBI PROXIMUS FUISSE ILLI QUI INCIDIT IN LATRONES? — Videtur Christus apposite ad interrogationem legisperiti, «Quis est proximus meus?» dicere debuisse: Quis in hac parabola tribus hisce, puta Sacerdoti, Levitae, ac praesertim Samaritano, fuit proximus? utique ille qui incidit in latrones, ab eisque spoliatus, vulneratus et semimortuus relictus, omni proximorum ope indigebat: nam alioqui ex hac interrogatione Christi quis inferre poterit: Ergo proximus est is qui benefacit egenti, puta Samaritanus, non autem ipse egens, puta spoliatus ille et vulneratus; ac consequenter Sacerdos et Levita non erant proximi, quia egenti non benefecerunt. Unde pariter inferas eos qui nos oderunt et persequuntur, non esse nostros proximos.
Verum dico sensum esse: «Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones?» q. d. Quis horum trium tibi videtur in hoc casu se gessisse ut proximum capti, spoliati et vulnerati a latronibus? sic enim hanc interrogationem Christi intellexit ipse Legisperitus, dum vers. seq. respondet: «Qui fecit misericordiam.» Ergo ex eo Christus quaerit: Quis ex hisce tribus tibi videtur vere functus officio proximi erga vulneratum tam miserum, ita ut eum, licet tam afflictum et ex inimica sibi gente, puta ex Judaeis, oriundum, aestimarit suum esse proximum? Proximus enim est nomen correlativum, proximus enim est proximi proximus, sicut misericors est miseri misericors: quare Christus recte ex uno designat alterum, puta ex relativo designat ejus correlativum, quod quaerebat Legisperitus. Maluit vero Christus sic responsionem suam invertere, ut Legisperito nobisque omnibus statueret exemplum reale et perfectum dilectionis proximi, quod ipse imitaretur non speculando in lege, sed opere idipsum praestando, quod praestitit Samaritanus: unde concludit, vers. 37, dicens: «Vade, et tu fac similiter.» Maxime autem voluit Christus Legisperitum docere, non Judaeum, non amicum, uti volebant Scribae, sed omnes omnino homines, maxime miseros, etiam nobis inimicos, habendos esse proximos, et omni officii genere esse diligendos. Simili modo, ob similem causam, Christus invertit quaestionem majoris dilectionis duorum debitorum, Magdalenae scilicet et Simonis: «Quis eum plus diligit?» Luc. cap. vii, vers. 47, uti ibi ostendi. Ita S. Augustinus, quem mox citabo, Beda, Theophylactus, Euthymius, Titus, Toletus, Jansenius et alii passim.
Versus 37: Vade, et Tu Fac Similiter
37. AT ILLE DIXIT: QUI FECIT MISERICORDIAM IN EUM. ET AIT ILLI JESUS: VADE, ET TU FAC SIMILITER. — «Ut videlicet,» inquit S. Augustinus, lib. V De Doct. Christ., cap. xxx, «eum esse proximum intelligamus, cui vel exhibendum est officium misericordiae, si indiget, vel exhibendum esset, si indigeret. Ex quo est jam consequens, ut etiam ille a quo nobis hoc vicissim exhibendum est, proximus sit noster: proximi enim nomen ad aliquid est, nec quisquam esse proximus nisi proximo potest. Nullum autem exceptum esse, cui misericordiae denegetur officium, quis non videat? quando usque ad inimicos etiam porrectum est, quales erant imprimis Samaritani Judaeis.» Addit apposite S. Augustinus: «Quid tam remotum quam Deus ab hominibus? cum haberet Deus in se duo bona, justitiam et immortalitatem; nos duo mala, iniquitatem et mortalitatem: factus est mortalis, et ita prope nos, non id quod nos, id est peccator, suscipiendo poenam, et non culpam, culpam delevit et poenam.»
Causam a priori dat Isidorus Pelusiota, lib. IV, epist. 123, dicens: «Proximitas enim natura aestimatur, non virtute; substantia, non dignitate; compassione, non loco; curationis modo, et non loci propinquitate: illum namque arbitrare proximum, qui tui maxime indigeat, et sponte tua ad auxilium ei ferendum accede.»
Versus 38: Martha Excepit Illum in Domum Suam
38. FACTUM EST AUTEM DUM IRENT (dum proficiscerentur Jesus et discipuli ejus, evangelizantes per vicos et castella, ut dixi vers. 1), ET IPSE (Jesus) INTRAVIT IN QUODDAM CASTELLUM (Graece komen, id est vicum, pagum, oppidum, puta Bethaniam, ubi Martha videtur habuisse domum); ET MULIER QUAEDAM, MARTHA NOMINE, EXCEPIT ILLUM IN DOMUM SUAM, — quasi hospitem et peregrinum, qui ut Deus erat omnium Dominus. Unde S. Augustinus, serm. 26 De Verbis Domini: «Suscepit, ait, famula Dominum, aegra salvatorem, creatura creatorem, spiritu pascenda in carne pascendum, dignatione, non conditione.» Laudatur in Martha virtus hospitalitatis, quod Jesum Scribis et Pontificibus exosum hospitio exceperit. Sed hominem excipiendo recepit pariter Deum, qui illam totamque ejus domum benedixit.
Donis coelestibus cumulavit, tandemque in coelum ipsam suscepit, et aeterna gloria beavit. Sic Abraham suscipiens hospites, angelos specie humana indutos hospitio excepit, quibus promissionem nascituri ex se Isaac, indeque Christi, qui benedicturus esset omnes gentes, accepit. Vide dicta Hebr. XIII. Quocirca Christus Marthae morienti apparuit, eique praemium hospitalitatis rependit, atque eam ad coeleste, non hospitium, sed regnum, invitavit, dicens: «Veni, hospita mea dilectissima, quia sicut tu me in domum tuam recepisti, sic ego te in coelum meum recipiam.» Ita habet ejus Vita, quae ex S. Antonino addit, Christum sua praesentia sepulturam S. Marthae honorasse. Ita Christus honorantes se honorat.
Versus 39: Maria, Sedens Secus Pedes Domini, Audiebat Verbum Illius
39. Et huic erat soror, nomine Maria, — cognomento Magdalena; hae duae sorores «non solum carne, ait S. Augustinus, loco jam citato, sed et religione germanae, ambae Domino cohaeserunt, ambae Domino in carne praesenti servierunt,» tanto hospite beatae.
QUAE ETIAM SEDENS SECUS PEDES DOMINI, AUDIEBAT VERBUM ILLIUS. — Vox «etiam» notat Magdalenam non obiter, non alio tempore quando ei erat otium, sed illo temporis articulo, quo maxime cum Martha erat laborandum in apparanda Christo mensa, quasi otiosam sedisse cum Jesu: «Sedens secus pedes,» quasi discipula humillima summe amans et reverens Christum, ut eum docentem quietissime, modestissime, avidissime et attentissime audiret. «Quanto hic melius, ait S. Augustinus, serm. 27 De Verbis Domini, ad pedes sedebat, tanto amplius capiebat; confluit enim aqua ad humilitatem convallis, et denatat de tumoribus collis.»
AUDIEBAT VERBUM ILLIUS. — Docet hic Christus suo exemplo, quid discipuli, ac viri Apostolici et Religiosi facere debeant in hospitiis, scilicet, «aut non resupini quiescant, ait S. Chrysostomus in Catena, sed potius repleant suscipientes sacris et divinis doctrinis,» ut nullum tempus sine fructu transire sinant, sed ubique semina pietatis jaciant, omnesque ad virtutem et Dei amorem excitent. Faciebat id inter alios R. P. Petrus Faber, primus S. Ignatii Loiolae socius, qui in perpetuis peregrinationibus et missionibus, vitam omnem in societate exigit, ac proinde hoc salutare monitum nostris testamento reliquit, ut hospitium ingressi illico vel recitandis Horis, vel piis sermonibus miscendis intendant, seque pietatis professores ostendant: sic enim impedituros omnes lascivos sermones et castitatis tentatores, ac fructum non exiguum facturos, uti ipse non semel latrones in hospitio degentes suis sermonibus commovit ad poenitentiam, eorumque ibidem confessiones excepit. Plura vide in Vita ejus. Idem faciebat S. Franciscus Xaverius in navibus, per totum Orientem navigans, et ubique evangelizans tam verbo, quam charitatis et sanctae vitae exemplo.
Versus 40: Martha Satagebat Circa Frequens Ministerium
40. MARTHA AUTEM SATAGEBAT CIRCA FREQUENS MINISTERIUM. — Graece, περιεσπᾶτο περὶ πολλὴν διακονίαν, id est distendebatur vel distrahebatur circa multam ministrationem, sollicita et officiosa charitate curans, ut cibi tanto hospite digni rite coquerentur, mensa lectulique mensales congrue sternerentur, pedes hospitum lavarentur, caeteraque omnia hospitalitatis officia exacte praestarentur. Unde Arabicus vertit, «Martha autem diligenter ministrabat plurimum.»
QUAE STETIT ET AIT (Graece, astans autem dixit; Syrus, venit et dixit): Domine, non est tibi curae (Arabicus: «Domine, non gravat te res mea») QUOD SOROR MEA RELIQUIT ME SOLAM MINISTRARE? DIC ERGO ILLI, UT ME ADJUVET. — Ita loquitur Martha, partim ex turbatione sollicitudinis omnia Christo congrue apparandi, partim ex confidentia in benignitate Christi; q. d. Domine, ego tui amore et obsequio opprimor laboribus: soror mea id videt, et interim desidet et otiatur. Tuae ergo humanitatis est curare, illique jubere ut me sublevet, et in partem pii laboris veniat; tibique aeque ac ego ministret: illa enim tota ex te pendet, me negligit. Verbo ergo illi innue, ut me juvet, et illud faciet; scio enim me illam rogantem nihil apud ipsam effecturam, quia tibi tuisque verbis tota est affixa.
Versus 41: Martha, Martha, Sollicita Es et Turbaris
41. ET RESPONDENS DIXIT ILLI DOMINUS: MARTHA, MARTHA, SOLLICITA ES, ET TURBARIS ERGA (circa) PLURIMA. — Arabicus: «Tu sollicita turbata es erga res plurimas.» «Repetitio nominis Martha est indicium dilectionis,» ait S. Augustinus, serm. 26 jam citato, «aut forte movendae intentionis, ut audiret attentius»: tota enim intendebat suis ministeriis, ut minus verbis Jesu intenderet, nisi iterata nominis sui compellatione excita. Addit S. Augustinus: «Maria causam suam maluit Judici (Christo) committere, nec in respondendo voluit laborare,» sciebat enim Christum a se stare, suique patronum agere solitum. Unde hic Christus «factus est Mariae advocatus, qui judex fuerat interpellatus,» ait Interlinearis ex S. Augustino, serm. 27. «Turbaris erga plurima,» q. d. Nimis es sollicita, Martha, ideoque turbaris. Vis enim plurima mihi apparare, cum paucis mihi sit opus: uno enim cibi genere contentus sum, imo delector, tum frugalitatis, tum sanitatis studio. Docet enim Galenus et medici varietatem ciborum onerare stomachum, ac difficulter tardeque ab eo digeri. Audivi nonnullos, qui uno cibo perpetim vescentes, ad longaevam et plane decrepitam aetatem vixere. Emmanuel Sa et alii Graece τυρβάζεις vertunt, «tumultuaris»: «Sed tumultus hoc loco distractio est et turbatio,» ait Euthymius; qui enim circa multa distrahuntur suntque solliciti, multas cogitationum et curarum anxietates et tumultus, qui in mente confligunt, eamque affligunt, experiuntur, quocirca nimia sollicitudo et anxietas signum est et effectus alicujus passionis et perturbationis internae, scilicet nimii timoris et amoris: quia si quis nimis amat honorem, opes, commoditates, amicum vel rem aliam, illamque perdere timet, hic est sollicitus, turbatur, anxiatur.
Versus 42: Maria Optimam Partem Elegit
42. Porro unum est necessarium. — Arabicus, «quod autem necessarium est, facile est»; Graece, ἑνὸς δέ ἐστι χρεία, id est «uno autem est opus»: hoc unum Christus opponit multis, circa quae turbatur Martha. Syrus, «at unum est quod requiritur.» Consentit Aegyptius, Aethiopicus et Persicus.
Quaeres quodnam sit hoc unum, idque necessarium? Respondent Lutherus, Bulingerus, Melanchthon caeterique ejusdem farinae Novatores, hoc unum esse fidem, sive audire Evangelium, illique credere: hoc enim tantum dicitur hic fecisse Magdalena, vers. 39: «Sedens, inquit, secus pedes Domini, audiebat verbum illius:» censent enim ipsi fidem solam necessariam esse ad salutem. Crede, inquiunt, te per me seu Christi sanguine salvandum, et infallibiliter salvaberis. Verum haec fides est temeraria, fallax et falsa; nam illam possunt habere blasphemi, fures et latrones: praeter fidem enim, ad salutem necessaria est spes, charitas et bona opera, ut patet Matth. XIX, 17; I Corinth. XIII, et alibi passim; idque patet in ipsa Magdalena, quae ita verbum Domini audiebat, ut auditis obediret, illaque exequeretur per opera charitatis, humilitatis et paenitentiae, ut patet cap. VII, 43, et ex tota deinceps ejus vita.
Verius ergo Orthodoxi plures per «unum» intelligunt unum cibi genus; q. d. Tu, o Martha, sollicita es et turbaris, ut multa mihi fercula apponas, sed frustra; nam uno duntaxat opus est, unum mihi sufficit: non requiro mensam opiparam, escam communem et facile paratam opto: hoc enim dictat mihi mea temperantia et paupertatis studium; interim non damno, imo laudo tuam erga me devotionem, reverentiam et studium, qua dignitati meae personae tanta et tam multa apparas, ut ostendas quanti me aestimes, quantumque affectum erga me geras: sed tamen moneo ne nimis sis sollicita, neve in ministerio tuo turberis, et Magdalenam a meis sermonibus avoces. Ita S. Basilius, in Regulis fusius disput., interr. 20; Theophylactus; et S. Gregorius, apud D. Thomam in Catena; S. Hieronymus, in epist. ad Eustochium; Toletus, Emmanuel Sa et Franciscus Lucas hic. Audi S. Basilium: «Paucis vel uno est opus: paucis quidem ad apparatum videlicet, uno vero scopo ut necessitas expleatur.» Sic et Titus: «Non ea de causa huc venimus, ut supervacaneis escis ventrem impleamus; natura enim paucis contenta est.» Accedit Theophylactus: «Uno nobis opus est, nempe ut comedamus qualitercumque, non variis.» Hinc Arabicus vertit, «quod autem necessarium est, facile est.»
Secundo, sublimius et magis apposite ad sequentia, «unum» hoc «necessarium» est unius Dei ac salutis aeternae cognitio, studium et amor, cui quasi optimae parti et sorti totam affixit se Maria. Unde hoc «unum» explicans, subdit: «Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.»
Sensus est, q. d. Tu, o Martha, circa multa distraheris et turbaris; remedium tibi suggero, ut te colligas in unum, ut scilicet uni Deo per omnia placere satagas, ac unius Dei amore omnes actiones tuas obeas; sic illae te non distrahent, sed fixa in Deo, omnia ex ejus voluntate sine turbatione, quiete et suaviter perages; quia superfluas rescindes, nec plures capesses quam opus sit et quam facere possis. Ita Beda, Euthymius, Jansenius et alii. Unde S. Augustinus, serm. 26 De Verbis Domini; et S. Gregorius, lib. I in lib. Reg., cap. IV et alii: «Unum» hoc, inquiunt, est ultimus finis, et summum hominis bonum, ad quod nostra mens est dirigenda, et a quo non est distrahenda. Et Cassianus, Collat. I, cap. VIII: «Unum, ait, est unius Dei intuitus et contemplatio ut scilicet etiam Sanctorum fructus ac ministeria mirifica supergressus, sola Dei jam pulchritudine scientiaque pascatur;» licet enim contemplatio non sit necessaria ad salutem, est tamen necessaria ad plenam sanctitatem et perfectionem, quae animam omni sollicitudine et turbatione liberat facitque omnino tranquillam, utpote Deo plane unitam et in eo quiescentem. Hoc faciebat Psaltes, dicens: «Unam (Heb. unum) petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae,» Psalm. XXVI, 4. Et Paulus: «Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae priora sunt extendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu,» Philip. cap. III, vers. 14. Et Esther, XIV, 18: «Tu scis, Domine, quod nunquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te, Domine Deus.» Nam, ut ait Christus, Joan. XVII, 3: «Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.» Quocirca S. Aegidius, unus e primis S. Francisci sociis, vir valde a Domino illuminatus, interrogatus quae esset via ad sanctitatem et perfectionem, verbo respondit: «Una uni»: una scilicet anima uni Deo uniatur; dualitas enim separat et dividit, unitas vero colligit et unit. Deus enim est unus: quare qui Deum quaerit, ad unitatem se redigat, eumque in unitate et voluntatis conformitate, ac mentis amorisque unione quaerat oportet, uti docet S. Bernardus, serm. 7 in Cant. Hinc S. Augustinus, lib. II De Ordine, cap. XVIII, tom. I, per inductionem ostendit omnia tendere ad unum, quia, ut idem ostendit De vera Religione, cap. XXXII, unitas, sive simplicitas, est vestigium Dei, qui est prima, essentialis et increata unitas, omnium unitatum fons et origo. Et, cap. XLII, declarat quanta sit unitatis pulchritudo. Denique unum necessarium est Deus; caetera enim omnia sunt contingentia et libera, et mero Dei beneplacito creata ex nihilo. Vulgo dicitur: «Qui duos lepores sectatur, neutrum capit»: sic qui Deo et mundo placere satagit, neutri placet.
Tropologice: unum hoc adipisceris per orationem, meditationem et contemplationem, haec enim nos uni Deo jungit et unit. «Religiosi est unum ipsum ambire, et ad sacram monadem cogi,» ait S. Dionysius, Eccles. hierarch. cap. VI; et Climacus, cap. I: «Monachus est qui semper habet spiritum elevatum in Deum, et orat in omni loco, tempore et negotio.» Et S. Chrysostomus, lib. I De Orando Deum: «Oratio, ait, est anima et spiritus vitae religiosae et perfectae.» Et S. Bonaventura, opusc. De Perfectione vitae, cap. V, ait Religiosum non frequentantem orationem gestare animam mortuam in corpore vivente; aut esse sicut corpus sine anima, habentem id quod externum est in Religione, absque eo quod internum est. Idem: «Religio, ait, languida et infirma est, quae non plurimum habet orationis.» Quid ergo, o infelix anima, per multa vagaris, ait S. Augustinus in fine Meditat.? requiem quaeris, et non invenis; ama unum in quo sunt omnia, et in eo laeta saturaque conquiesces: ipse enim te satiabit bonis omnibus; te torrente voluptatis potabit, imo inebriabit. Audi Epictetum ad Arianum: «Oportet, inquit, ut omnia principia quasi converso orbe, redeant ad unum principium, omnia pulchra ad unum pulchrum, omnia vera ad unum verum, omnia bona ad unum bonum, omnia divina ad unum Deum; omnia una ad unum ter unum.» Nam unitas, principium, bonum, verum, Deus, eadem sunt, unum sunt. Quocirca Sponsa, Cant. II: «Dilectus meus mihi, ait, et ego illi.» Una enim sponsa uni sponso tota intendat oportet. Hinc Sancti optant a carne separari et mori, ut mentem totam uniant Deo. «Cupio dissolvi, ait Paulus, et esse cum Christo.» Et S. Simeon: «Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace.» Et Psaltes: «Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est.» Causam dat S. Basilius, in Regul. fusius disp., interrog. 2: «Vehementer enim, ait, vitam hanc veluti rerum quemdam carcerem abhorrebant, usque adeo difficiles ad cohibendum animos (Graece ἐξορμάς, id est vehementes impetus et impulsus, evolandi scilicet ex hoc carcere), erant hi, quorum mentes Dei amor perstrinxerat; cum enim inexplebili intuendae divinae pulchritudinis cupiditate flagrarent, illud exoptabant, ut aequata infinito sempiternae vitae curriculo sibi jucunditatis Domini contemplandae facultas praeberetur.» Adeo beatum otium sapientibus negotio abundat, et fecundum est; quique semel in divinitatem se mersit animus, ea et pasci ubique potest et pascere. Quocirca David, Psal. XLI: «Sitivit, ait, anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei?»
Symbolice: Unitas numerorum omnium principium est, utpote a qua fluit omnis numerus, eaque omnium finis, ut in quam omnis numerus resolvatur: nec ab aliquo suam trahit originem, aut in aliquem secatur numerum. Ita Deus optimus maximus omnium rerum initium et finis est, juxta illud Apoc. XXI, 6: «Ego sum alpha et omega,» omnia aperiens et claudens omnia, ante quem et post quem nihil, et tantum abest ut a creaturis suam sumpserit originem, ut illas aeterno praecesserit intervallo, sine illis existens, cum illae sine ipso nec consistere queant. Unde philosophus ille Platonicus: «Ab unitate divina, ait, omnia prodeunt, prodeuntiaque unitatem quamdam ipsis impressam retinent, divinae unitatis imaginem, qua et revocantur in illam, et revocata perficiuntur.» Et Plato, in Parmenide: per «unum» intelligit esse divinum, in quo omnia vitam habent, tanquam rami in radice. Hinc illud Pythagorae: «Oportet hominem fieri unum;» nam «qui adhaeret Deo, unus cum eo spiritus efficitur,» ait Apostolus; et Macrobius, lib. I in Somnium Scipionis: «Unitas, ait, principium et finis omnium, neque ipsa principii aut finis patiens, ad summum nos duxit Deum.» Trismegistus, in Pimandro: «Unitas, ait, omnium principium, radix et origo, omnem continet numerum, a nullo comprehensa, omnemque gignit numerum ex nullo genita numero: haec est imago Dei.»
Rursum ubi peccatum est, ibi est multitudo; ubi autem virtus, ibi singularitas, ibi charitas, ibi unitas. Virtutis ergo studiosus unum amet, et unitatis sit studiosus oportet. Unitatis enim magister Christus voluit nos in una Ecclesia adunare, sibique unire. Unitas enim dat coelo temperiem, animo sanctitatem, corporibus sanitatem, domibus et civitatibus pacem et animorum concordiam, omnisque populi virtus et fortitudo est ex unanimitate. Dualitas enim omnis discordiae, schismatis, belli, tempestatis, morbi et turbationis est causa et mater. Unde Plato, lib. V De Republ.: «Nullum, ait, perniciosius civitati malum, quam qui eam dividit, et ex una plures facit; nec melius quidquam eo quod ipsam vincit simul et unam efficit.» Aristoteles, lib. I Ethic., cap. VI, citat Speusippum dicentem, rem proprie dici bonam et perfectam, quando sit una; cum rei quaelibet in se habeat bonitatem suam per unitatem qua suum suscipit esse; tamdiu enim est quidquid est, quamdiu unum est; cum autem desinit esse unum, desinit esse id quod est: materia quippe non habet esse, nisi per unionem sui cum forma: tolle hanc unionem, divides materiam a forma, et compositum interibit. Unio ergo est vita, divisio vero mors. Unde de coelesti vita S. Augustinus loquens: «Non erit ibi, ait, aliqua invidia disparis charitatis, ubi in omnibus regnat unitas charitatis.» Et S. Gregorius: «Et tanta vis charitatis ibi omnes associat, ut bonum quod quisque in se non accepit, in alio se gaudeat accepisse. Regnum ergo vitae est in charitate, quae est unio; regnum mortis in odio, quod est divisio. Quocirca Pythagoras unitatem dicebat esse Deum, dualitatem vero daemonem: quem secutus Homerus, unius naturam in boni ratione constituit, in mali vero ratione dualitatem: unde Iliade β ita canit:
Nec multos regnare bonum, rex unicus esto.
Rex unus est apibus, dux unus in gregibus, grues unum sequuntur, in navi unus est gubernator, in civitate unus praetor, in corpore unum caput, in exercitu unus dux, in Ecclesia unus Pontifex, in mundo unus sol. Denique unitas est virginitas, quae nos similes facit angelis: dualitas est conjugium, quod nos assimilat animalibus.
MARIA OPTIMAM PARTEM ELEGIT. — Sibi, ut addunt Syrus et Arabicus; Graece agathen, id est bonam antonomastice, sive per excellentiam, id est optimam. Confert enim et praefert hic Christus Mariam Marthae, ut patet ex contextu et ex omnium Patrum interpretatione, q. d. Tu, o Martha, bonam partem elegisti, sed Maria meliorem. «Non tu malam, sed illa meliorem,» ait S. Augustinus. «Ecce pars Marthae non reprehenditur, ait Beda, sed Mariae laudatur.» Audi rursum S. Augustinum, serm. 27 De Verbis Domini: «Putamus reprehensum esse ministerium Marthae, quam cura hospitalitatis occupaverat, quae ipsum Dominum hospitio receperat? quomodo recte reprehendebatur, quae tanto hospite laetabatur?» Sic et Ambrosius: «Nec Martha, ait, in bono ministerio reprehenditur; sed Maria, quod meliorem partem sibi elegerit, antefertur.» Et Cassianus, Collat. I, cap. viii: «Cum laboraret Martha pia sollicitudine ac dispensatione distenta, solam se videns ad tantum ministerium non posse sufficere, adjutorium sororis a Domino postulabat, dicens: Non est tibi curae, etc., utique non ad vile opus, sed ad laudabile eam ministerium provocabat, et tamen quid audit?»
Rationem dat Theophylactus: «Per alterum enim corpus pascitur, per alterum anima vivificatur.» Et Euthymius: «Bonum est hospitalem esse, verum melius Deo assidere; illud enim corporale est, hoc autem spirituale.» Aliam rationem symbolicam dat S. Augustinus, serm. 27 De Verbis Domini, dicens: «Sed unde meliorem? quia tu circa multa, illa circa unum: praeponitur unum multis; non enim a multis unum, sed multa ab uno.» Et inferius: «Multa sunt quae facta sunt, unus est qui fecit, etc.; bona valde quae fecit, quanto melior ille qui fecit!» Tres personae divinae inter se realiter distinctae, sunt unum in eadem numero deitate, quae est simplicissima et perfectissima unitas: sic quo magis ad unitatem et simplicitatem accedis, eo magis ad Deum accedis, ait S. Augustinus. Imo Christus, Joan. xvii, 21, orans Patrem pro suis fidelibus et dilectis: «Ut omnes, ait, unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.» Et mox: «Et ego charitatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus, ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum.»
Porro pars Mariae, quam Christus optimam vocat, est, relictis omnibus terrenis curis, Christo assidere, verbum ejus audire, soli Deo et rebus divinis vacare, orationi et contemplationi jugiter intendere. Audi Richardum de S. Victore, in Cant. viii: «Optimam partem elegit Magdalena, quae gratiam exercet contemplationis, et tamen occupatur in parte sororis, ut etiam activae vitae praemio coronetur: in qua pari charitate par praemium meretur. Martha in uno loco corpore laborat circa aliqua, Maria in multis locis charitate circa multa; in Dei enim contemplatione et amore videt omnia, dilatatur ad omnia, comprehendit et complectitur omnia, ita ut in ejus comparatione Martha sollicita dici possit circa pauca. Valde ergo hoc unum est necessarium, et merito praeferendum, in quo et Deo per amorem anima inhaeret, et omnibus charitatem et sollicitudinem exhibet.» Hinc noster Suarez, tract. De Oratione mentali: Optimam, ait, partem elegit Maria, quia oratio mentalis est quasi hujus vitae beatitudo. Ipsa enim est quasi inchoatio visionis beatificae, qua Sancti in coelo beantur.
Hinc pariter S. Magdalena erat in jugi solidoque gaudio. Audi S. Bernardum, serm. De Magdalena: «Absit ut in terra suaviter viventium, gaudiorum inveniatur materia; cum tantis alternationibus tota mundi facies immutetur: sed est gaudium continua sibi jucunditate firmissimum, quod perfectus animus de secura sibi conscientia pollicetur. Mens enim ab hujus mundi aspergine pure detersa, et in divinae contemplationis acumen totum desiderii sui figens affectum, minas aspernatur, nescit timorem, spem falsam eludit, et omnium scandalorum immunis, in pace in idipsum dormiens requiescit.» Hujus beatae tranquillitatis causam reddens Hugo Victorinus, lib. III De Anima, cap. ix: «Recta, inquit, conscientia tranquilla est, quia omnibus est dulcis, et nulli gravis; utens amico ad gratiam, inimico ad patientiam, cunctis ad benevolentiam, et quibus potest ad beneficentiam.»
PARTEM. — Videtur, ait Maldonatus, alludere ad ritum veterum, qui, divisuri haereditatem, jubebant, ut major filius vel haeres illam in partes maxime aequales divideret, deinde minor quam vellet prior eligeret, ne major inaequaliter dividendo minori fraudem facere posset, teste Seneca, lib. VI, Declamat. 3. Sic haereditas erat Christus, Martha senior duas ejus quasi partes fecit, vers. 40, scilicet Christum audire et Christo servire; Maria minor meliorem partem elegit, scilicet Christum audire: nam Hebr. pin chelec, id est pars, in Scriptura significat sortem haereditariam, juxta illud: «Pars mea Dominus,» Thren. III, 24. Et: «Dominus pars haereditatis meae,» Ps. xv. Porro, hic recte sortem vocat Christus «partem,» quia pars bona perfectae vitae est sors Marthae, sive vita activa; sed melior est pars, id est sors Mariae, sive vita contemplativa. At vero vita mixta, comprehendens simul actionem et contemplationem, non est pars, sed totum, sive tota perfectio; atque hujus totius respectu Christus unamquamque vocavit partem; mixtam ergo vitam egit Christus pernoctans in oratione ac per diem praedicans, Joannes Baptista et Apostoli. Haec enim est ipsum totum sive perfectum; quia in ea contemplatio dirigit acuitque actionem.
QUAE NON AUFERETUR AB EA. — Quia scilicet contemplatio et occupatio studiumque Mariae ad verbum audiendum et meditandum, est spiritualis et aeternus mentis cibus; unde perficitur in coelo per jugem Dei visionem, durabitque in aeternum; cum sors Marthae sit temporalis, utpote quae cibum corpori praestat in hac vita duntaxat: in coelo enim videre, amare et laudare Deum, est otiosum Beatorum negotium, et negotiosum otium. Ita S. Augustinus, Beda, Theophylactus et alii. Unde S. Gregorius, lib. VI Moral., cap. xviii: «Nec auferri unquam, ait, sors Mariae dicitur, quia activae vitae opera cum corpore transeunt, contemplativae vitae autem gaudia melius ex fine convalescunt.» Audi S. Augustinum, serm. 27 De Verbis Dom.: «A te (o Martha) quod elegisti, auferetur, ut quod melius est detur. Auferetur enim a te labor, ut requies detur. Tu navigas, illa in portu est. Et anterius: Intenta erat Martha quomodo pasceret Dominum; intenta Maria quomodo pasceretur a Domino. A Martha convivium Domino parabatur, in cujus convivio Maria jam jucundabatur.» Et rursum: «Transit labor multitudinis, et remanet charitas unitatis.»
Laurentius Justinianus, lib. De Ligno vitae, tract. De orat., cap. viii: «Activa vita, ait, habet sollicitum cursum, contemplativa gaudium sempiternum; in hac acquiritur regnum, in illa percipitur; haec facit pulsare bonorum operum, velut quibusdam manibus januam, ista vocat consummandos in patriam; in hac contemnitur mundus, in ista videbitur Deus. Sedebit (inquit Propheta de contemplativis) populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta.» S. Gregorius, lib. II, hom. 14 in Ezech.: «Activa vita, ait, cum corpore deficit. Quis enim in aeterna patria panem esurienti porrigat, ubi nemo esuriet? potum tribuat sitienti, ubi nemo sitit? quis mortuum sepeliat, ubi nemo moritur? Cum praesenti ergo saeculo vita aufertur activa, contemplativa autem hic incipitur, ut in coelesti patria perficiatur; quia amoris ignis, qui hic ardere inchoat, cum ipsum quem amat viderit, in amore ipsius amplius ignescit.»
Vide et Cassianum, Collat. I, cap. x, ubi inter cetera ait: «In futuro saeculo cuncti ab hac multiplici, id est actuali operatione, ad charitatem Dei et divinarum rerum contemplationem perpetua cordis puritate transibunt.» Tali ergo recte dicas illud Poetae:
Nulla te coelo rapiet vetustas,
Tu comes Phoebo, comes ibis astris,
Jure perenni.
Nota contra Calvinum, Martham gerere typum vitae activae, Mariam vitae contemplativae, dum sedet, dum tacet, dum interpellata non respondet, quae denique intus rapta, foris insensibilis redditur, ait S. Bernardus, serm. 3 et 5 De Assumpt. B. Virg. Ita S. Augustinus, Basilius, Hieronymus, Gregorius, Cassianus, Beda et alii, quos fuse hic citat Maldonatus. Quid vero est contemplatio? Respondet S. Augustinus (vel quisquis est auctor), lib. De Spiritu et Anima, cap. xxxii: «Est perspicuae veritatis jucunda admiratio.» S. Bernardus vero: «Contemplatio est mentis in Deum suspensae elevatio, aeternae dulcedinis gaudia degustans.» Et alibi: «Est verus certusque intuitus animae de quacumque re, sive apprehensio veri non dubia.» Richardus de S. Victore: «Est libera mentis perspicacia, in sapientiae spectacula cum admiratione suspensa.» Joannes Gerson, Cancellarius Parisiensis, lib. De Medit., consider. 12, ex Hugone et Richardo de S. Victore: «Contemplatio, ait, est liber et expeditus mentis intuitus in res perspiciendas usquequaque diffusus, et est sublevatae mentis jubilum, mors quaedam carnalium desideriorum, hoc est gustare quam suavis est Dominus.» Uti gustabat David jubilans, Psal. LXXXIII: «Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum.» Et Psal. LXXII, 26: «Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? defecit caro mea, et cor meum, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum.»
Jam actus et officia vitae activae et contemplativae ita describit S. Gregorius, lib. II, hom. 14 in Ezech.: «Activa vita est panem esurienti tribuere, verbo sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humilitatis viam superbientem proximum revocare, infirmantis curam gerere, quae singulis quibusque expediant dispensare, et commissis nobis qualiter subsistere valeant, providere. Contemplativa vero vita est charitatem quidem Dei et proximi tota mente retinere, sed ab exteriore actione quiescere, soli desiderio conditionis inhaerere, ut nil jam agere libeat, sed calcatis curis omnibus ad videndam faciem sui Creatoris animus inardescat; ita ut jam noverit carnis corruptibilis pondus cum moerore portare, totisque desideriis appetere illis hymnidicis angelorum choris interesse, admisceri coelestibus civibus, de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudere.»
Porro S. Thomas, II II, part. Quaest. CLXXX, art. 7: «Vita contemplativa, ait, praecipue consistit in contemplatione Dei, ad quam movet charitas.» Et postea: «Vita contemplativa, licet principaliter consistat in intellectu, principium tamen habet in affectu; in quantum videlicet aliquis ex charitate ad Dei contemplationem incitatur. Et quia finis respondet principio, inde est quod etiam terminus et finis contemplativae vitae habet esse in affectu; dum scilicet aliquis in visione rei amatae delectatur, et ista delectatio rei visae amplius excitat amorem.»
Vita ergo contemplativa, quae est jugiter Deo inhaerere, facit hominem toto mundo altiorem, ut conversetur in coelis, ibique mente fixus terrena omnia tam prospera quam adversa, velut exilia sub se posita despiciat, nec magnum quid aestimet nisi Deum et divina. Haec proinde est charissima Dei sponsa, quae pacatissime et jucundissime in sola divinarum rerum meditatione commoratur, dicitque: «In pace in idipsum dormiam et requiescam.» Causam dat S. Bernardus, serm. 29 in Cant.: «Tranquillus Deus tranquillat omnia, et quietum aspicere, quiescere est.»
Vita contemplativa acquiritur per vitam activam, puta per mortificationem, contemptum rerum omnium quae in mundo sunt, silentium, custodiam cellae, officia charitatis ceterarumque virtutum. «Sicut enim flos praecedit fructum, sic vita coenobitica eremiticam,» id est activa contemplativam, ait S. Sabas, ut habetur in Vita S. Joannis Silentiarii. Quocirca S. Basilius, Cassianus, Dorotheus et alii ascetae docent inchoandum esse studium virtutis in vita activa et coenobitica; inde pergendum ad vitam contemplativam et solitariam. Vide inter alios nostrum Jacobum Alvarez de Paz, tom. III, ubi fuse tractat de vita contemplativa, ac quindecim ejus gradus assignat.
Denique nota Ecclesiam recte et apposite haec legere in festo Assumptionis B. Virginis, tum quia B. Virgo officiosissima fuit Christi hospita; tum quia ipsa utrumque officium Marthae, scilicet et Magdalenae perfecte obivit; tum quia ipsa optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Vide nostrum P. Canisium, lib. V Marialis, cap. vii. Audi S. Ildephonsum, serm. 5 De Assumpt.: «De ista dicitur, inquit, optimam partem elegit, quia prima omnium feminarum Deo virginitatem obtulit, et idcirco promeruit, ut Dei Filius ex ea corpus nostrae redemptionis susciperet.»