Cornelius a Lapide

Lucas XI


Index


Synopsis Capitis

Primo, Christus tradit orationem Dominicam, et modum orandi. Secundo, vers. 14, ejicit daemonium, probatque se id facere non in Beelzebub, uti calumniabantur Scribae, sed in digito Dei. Tertio, vers. 27, mulier e turba ei acclamat: «Beatus venter qui te portavit;» at ipse ait: «Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.» Quarto, vers. 29, Judaeis signum petentibus dat signum Jonae, additque Judaeos a regina Saba et Ninivitis condemnandos in die judicii. Quinto, vers. 33, docet lucernam corporis esse oculum; illum ergo purum et clarum esse servandum. Sexto, vers. 38, invitatus a Pharisaeo, notatusque quod illotus ad mensam accederet, acriter vitia Pharisaeorum castigat, eisque vae intentat.

Primam partem audivimus Matth. vi, 9, et Matth. vii, 7 et 9; secundam, Matth. xii, 24; quartam, Matth. xii, 39; quintam, Matth. vi, 22; sextam, Matth. xxiii; superest ergo tertia et particula primae hic explicanda.


Textus Vulgatae: Lucas 11:1-54

1. Et factum est, cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum: Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos. 2. Et ait illis: Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. 3. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. 4. Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem. 5. Et ait ad illos: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, 6. quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum; 7. et ille deintus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere, et dare tibi. 8. Et si ille perseveraverit pulsans, dico vobis, et si non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. 9. Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. 10. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. 11. Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? Aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? 12. Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? 13. Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se? 14. Et erat ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae. 15. Quidam autem ex eis dixerunt: In Beelzebub, principe daemoniorum, ejicit daemonia. 16. Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo. 17. Ipse autem, ut vidit cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. 18. Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere daemonia. 19. Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt. 20. Porro, si in digito Dei ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. 21. Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. 22. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. 23. Qui non est mecum, contra me est; et qui non colligit mecum, dispergit. 24. Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem; et non inveniens, dicit: Revertar in domum meam unde exivi. 25. Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam et ornatam. 26. Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. 27. Factum est autem, cum haec diceret: extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. 28. At ille dixit: Quinimo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. 29. Turbis autem concurrentibus coepit dicere: Generatio haec, generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur ei nisi signum Jonae prophetae. 30. Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit Filius hominis generationi isti. 31. Regina Austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos; quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. 32. Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam; quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Jonae, et ecce plus quam Jonas hic. 33. Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio: sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant. 34. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. 35. Vide ergo ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. 36. Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te. 37. Et cum loqueretur, rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. 38. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium. 39. Et ait Dominus ad illum: Nunc vos, Pharisaei, quod deforis est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. 40. Stulti, nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est, fecit? 41. Verumtamen quod superest, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis. 42. Sed vae vobis Pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis judicium et caritatem Dei: haec autem oportuit facere, et illa non omittere. 43. Vae vobis Pharisaeis, quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro. 44. Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt. 45. Respondens autem quidam ex Legisperitis, ait illi: Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis. 46. At ille ait: Et vobis Legisperitis vae! quia oneratis homines oneribus quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas. 47. Vae vobis, qui aedificatis monumenta Prophetarum! patres autem vestri occiderunt illos. 48. Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulcra. 49. Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos Prophetas et Apostolos, et ex illis occident, et persequentur; 50. ut inquiratur sanguis omnium Prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista, 51. a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione. 52. Vae vobis Legisperitis, quia tulistis clavem scientiae, ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis. 53. Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt Pharisaei et Legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis, 54. insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.


Versus 2: Cum Oratis, Dicite: Pater, Sanctificetur Nomen Tuum

CUM ORATIS, DICITE: PATER, SANCTIFICETUR NOMEN TUUM. — Matthaeus, vi, 6, addit: «Pater noster, qui es in caelis.» Porro, Matthaeus hanc orationem adjungit sermoni Domini in monte, quem initio praedicationis habuit Christus, ut in eo compendium et summam Evangelicae suae doctrinae discipulis proponeret; Lucas vero hic posterius eamdem assignat; vel ergo bis orationem Dominicam docuit Christus, vel potius illam, uti et alia, Matthaeus eo loco posuit per prolepsin vel anticipationem, ut simul quasi synopsin totius doctrinae Christianae proponeret. Ita Jansenius.

Nota: Matthaeus orationi Dominicae septem dat petitiones; Lucas vero hic quinque: duas ergo omisit, quae in aliis quinque virtute continentur, nimirum tertiam: «Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra,» quae virtute continetur in prima: «Sanctificetur nomen tuum.» Hoc enim fit cum voluntatem Dei facimus. Et septimam: «Sed libera nos a malo,» quae virtute continetur in sexta: «Et ne nos inducas in tentationem.» Arguuntur hic Pelagiani, inimici gratiae Christi, qui dicebant neque necessarium esse dicere: «Dimitte nobis;» neque ita illud: «Ne nos inferas,» etc., intelligendum esse, tanquam divinum adjutorium poscere debeamus, ne in peccatum tentati decidamus, sed hoc in nostra positum esse potestate, et ad hoc implendum solam sufficere hominis voluntatem. Ita Concilium Milevitanum II, epist. ad Innocentem Papam.


Versus 5: Quis Vestrum Habebit Amicum

ET AIT AD ILLOS (discipulos suos): QUIS VESTRUM HABEBIT AMICUM, ET IBIT AD ILLUM MEDIA NOCTE (tempore maxime incommodo et importuno) ET DICET ILLI: AMICE, COMMODA MIHI TRES PANES. — «Commoda,» id est mutuo da: nam commodantur proprie libri, vasa, tapetes, qui iidem numero restituuntur; mutuantur vero panes, frumenta, cibi, qui usu consumuntur, ac proinde iidem non numero, sed specie redduntur. Proponit hanc parabolam Christus, ut discipulos doceat non cadere animo, nec desistere si statim in oratione non exaudiantur, verum in ea perseverare et contentius orare; sic enim fore ut a Deo exaudiantur, et impetrent ea quae postulant. Ita S. Chrysostomus, in Catena, Titus, Euthymius, Jansenius et alii.


Versus 6: Amicus Meus Venit de Via ad Me

QUONIAM AMICUS MEUS VENIT DE VIA AD ME, ET NON HABEO QUOD PONAM ANTE ILLUM. — Quasi dicat: Amicus meus ex itinere fessus et esuriens venit ad me hospitaturus, et non habeo quod apponam illi. Ita Graeca et Arabicus.


Versus 7: Noli Mihi Molestus Esse; Jam Ostium Clausum Est

ET ILLE DEINTUS RESPONDENS DICAT: NOLI MIHI MOLESTUS ESSE: JAM OSTIUM CLAUSUM EST, ET PUERI MEI MECUM SUNT IN CUBILI, NON POSSUM SURGERE, ET DARE TIBI. — «In cubili,» id est in cubiculo; Syrus, in lecto. Excusat ergo se non posse surgere et dare panes, «ne filios expergefaciat,» ait Euthymius, totamque familiam turbet.


Versus 8: Propter Improbitatem Ejus Surget

ET SI ILLE PERSEVERAVERIT PULSANS, DICO VOBIS, ET SI NON DABIT ILLI SURGENS EO QUOD AMICUS EJUS SIT, PROPTER IMPROBITATEM (improbitas) TAMEN EJUS SURGET, ET DABIT ILLI QUOTQUOT HABET NECESSARIOS. — «Propter improbitatem;» Graece ἀναίδειαν, id est impudentiam, inverecundiam, importunitatem, ut vertit Arabicus; sic dicimus: «Labor improbus omnia vincit;» improbus, id est assiduus, indefessus. Audi S. Augustinum, serm. De Verbis Dom., cap. v: «Quid est propter improbitatem? quia pulsare non destitit; quia et cum esset negatum, se non avertit. Ille qui nolebat dare quod petebatur, fecit, quia ille in petendo non defecit. Quanto magis dabit Deus bonus, qui nos hortatur ut petamus, cui displicet si non petamus.» Vult enim Deus nos in oratione esse perseverantes usque ad importunitatem, eaque delectatur, vultque nos magno affectu instare, pulsare, urgere et quasi cogere Deum ad dandum. «Haec vis grata Deo,» ait Tertullianus, lib. De Orat.

Ipsa est ergo ferculum veri Salomonis, de quo dicitur, Cant. III, 9: «Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani: columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum, media charitate constravit propter filias Jerusalem.» Vide ibi dicta.

Quocirca Gregorius Nicomedinus, orat. De Praesent. Virgin., illam nuncupat, «thronum gloriosum et regium vehiculum, quo vectum Verbum cum carne advenit.» Et S. Bernardus, serm. 1 in psalm. Qui habitat: «Magnus, inquit, ille Ignatius in pluribus quas ad eam conscripsit epistolis, Christiferam consalutat: egregius sane titulus, et commendatio honoris immensi; nempe cui servire regnare est; gestare hunc non onerari est, sed ornari.» Idem in illud Apocal. XII, Signum magnum: «Quam familiaris, ait, ei facta es, Domina, quam proxima, imo quam intima fieri meruisti, quantam invenisti gratiam apud Deum! in te manet, et tu in eo; et vestis eum, et vestiris ab eo: vestis eum substantia carnis, et vestit ille te gloria suae majestatis; vestis solem nube, et sole ipsa vestiris.»

B. Virgini igitur magis accinas, quam Judith caeso Holopherne, illud cap. xv: «Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri, quia fecisti viriliter, etc., ideo manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in aeternum.» Audi Patres hisce elogiis illam salutantes, Nazianzenum in tragoedia cui titulus: Christus patiens:

Regina, domina generis humani bonum,
Amica semper esto tu mortalibus;
Maximaque quovis in loco mihi salus.

S. Cyrillus, orat. Contra Nestorium: «Sit, ait, tibi, sancta mater Dei, laus; tu enim es pretiosa margarita orbis terrarum, tu lampas inextinguibilis, corona virginitatis, sceptrum orthodoxae fidei.» S. Chrysostomus, serm. De Deipara: «Ave, mater, coelum, thronus, Ecclesiae nostrae decus, gloria, firmamentum.» S. Ephrem, serm. De Laudibus Virgin., eamdem salutat «unicam spem Patrum, gloriam Prophetarum, praeconium Apostolorum, honorem Martyrum, laetitiam Sanctorum, et lumen probatissimorum, Abraham, Isaac et Jacob, decus Aaron, splendorem Moysis, Gedeonis vellus, et coetum Hierarcharum, omniumque Sanctorum ac Virginum coronam, ob immensum fulgorem atque splendorem inaccessum.»


Versus 9: Petite, et Dabitur Vobis

ET EGO DICO VOBIS: PETITE, ET DABITUR VOBIS. — Arabicus, petite, et donabimini. Vide dicta Matth. VII, 7.


Versus 12: Aut Si Petierit Ovum

Aut si petierit ovum. — Lucas hoc addit ultra Matthaeum. Porro, ova petunt pueri, ut cito crescant et adolescant; ova enim valde nutriunt, statimque vertuntur in sanguinem. Unde «ovum est pullus liquidus,» ait ille; aves enim ex ovo excludunt pullum. Hinc Isidorus, lib. XII; Origenes, cap. VII: «Ova, ait, dicta ab eo, quod sint uvida: unde et uva, eo quod intrinsecus humore sit plena. Nam humidum est quod exterius humorem habet, uvidum quod interius.»


Versus 27: Beatus Venter Qui Te Portavit

FACTUM EST AUTEM, CUM HAEC DICERET, EXTOLLENS (prae amore et admiratione doctrinae et virtutis Christi) VOCEM QUAEDAM MULIER DE TURBA, DIXIT ILLI: BEATUS VENTER QUI TE PORTAVIT, ET UBERA QUAE SUXISTI. — q. d. Adeo magnus, divinus et beatus es, o Jesu, ut propter te beata quoque sit mater quae te genuit et lacte aluit. Hinc beatam dicit matrem, non patrem, quia sexui suo favens, similis filii se matrem fieri exoptat. Adde, a Spiritu Sancto illam excitatam fuisse, ut in haec verba, quae Christum ex matre virgine sine patre conceptum et natum significant, etiamsi idipsa nesciret, nec intelligeret, prorumperet.

Suspicantur nonnulli mulierem hanc fuisse S. Martham, aut potius S. Marcellam, S. Marthae ancillam, quae S. Martham Massiliam comitata est ejusque vitam conscripsit; nam paulo ante, in fine cap. praeced., Christus agebat Bethaniae in domo Marthae. Si enim fuisset Martha, utique nominasset eam Lucas, uti toties eam nominavit cap. praeced. Marcella autem amore Christi fervens, ob hanc liberam Christi laudem Scribarum iras incurrit; ut ab eis paulo post Christi mortem, cum Martha, Magdalena et Lazaro navi sine velis et remis ad certum exitium sit imposita, sed Deo nauclero eam dirigente, salva cum omnibus Massiliam appulit. Dixi suspicantur, quia hac de re nulla extat certa scriptura vel traditio.

BEATUS VENTER QUI TE PORTAVIT. — Fuit enim hic venter templum, thalamus, coelum, thronus gloriae Filii Dei. Cogita ergo quantis gratiae donis fuerit exornatus, ut dignus fieret Deo. Rursum quam sanctus esse debuit hic venter, quem ipsa Deitas per novem menses non solum inhabitando, sed et carnem et alimenta ex eo sumendo, sanctificavit sibique consecravit. Quocirca huc alludens Ecclesia B. Virgini crebro accinit: «Beata viscera Mariae Virginis, quae portaverunt aeterni Patris Filium; et beata ubera, quae lactaverunt Christum Dominum.» Unde Methodius, orat. in Hypapantem: «Tu, ait, cuncta continentis et comprehendentis comprehensio. Tu illa gestatrix ejus qui verbo suo portat universa.»


Versus 28: Quinimo Beati Qui Audiunt Verbum Dei

AT ILLE DIXIT: QUINIMO BEATI, QUI AUDIUNT VERBUM DEI, ET CUSTODIUNT ILLUD.Quinimo, Graece μενοῦνγε, id est imo potius; S. Augustinus, lib. De Virgin., cap. III, et tract. 10 in Joannem, vertit, immo; Euthymius, vere; Jansenius, certe. Non igitur negat Christus matrem suam esse beatam, ut vult Calvinus; sed tantum ait beatiores esse qui verbum Dei audiunt et custodiunt, id est opere adimplent; quia, ut ait Euthymius, custodia sermonis Dei, est ejus adimpletio, assidua, continua, perseverans.

Ratio a priori est, quia esse matrem Dei, est praecise gratia gratis data, et externa duntaxat, non gratum faciens; sed audire et custodire verbum Dei, est gratia interna gratum faciens. Rursum esse matrem Dei praecise non facit matrem beatam, ut fruatur Dei visione et gloria aeterna; at custodire verbum Dei perseveranter usque ad finem vitae, perducit hominem ad Dei visionem et aeternam gloriam. Insuper, quia esse matrem Dei, singulare est privilegium unius Virginis; at audire et custodire verbum Dei, est commune omnibus fidelibus et sanctis. Vult enim Christus solari mulierem, quae dixerat: «Beatus venter qui te portavit;» q. d. Tu beatam dicis matrem meam, quod me talem filium genuerit, atque tacite similem beatitudinem optas dolesque forte quod talis filius tibi non obtigerit; at ego solidiorem et meliorem beatitudinem tibi offero, quae omnibus eam volentibus competit, nimirum assero te beatam, imo beatiorem fore, si Verbum Dei audias et custodias: nam et mater mea beatior fuit, quod me mente quam quod ventre conceperit, adeoque nisi me mente concepisset, misera fuisset, ac gratiae et gloriae expers, imo nisi me prius mente concepisset, indigna fuisset, quae me ventre conciperet; decebat enim matrem Dei futuram, esse purissimam et sanctissimam. Audi S. Augustinum, locis jam citatis: «Materna propinquitas nihil Mariae profuisset, nisi felicius Christum corde quam carne gestasset. Beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi.» Vide dicta Matth. XII, 50.


Versus 34: Lucerna Corporis Tui Est Oculus Tuus

LUCERNA CORPORIS TUI, EST OCULUS TUUS. — «Oculus» symbolice, est ratio, mens ac praesertim intentio bona; quod enim oculus est corpori, hoc ratio et intentio est animo. Vide dicta Matth. VI, 21.

SI OCULUS TUUS FUERIT SIMPLEX (purus, limpidus, clarus), TOTUM CORPUS TUUM LUCIDUM ERIT, — utpote ab oculo claro clare illustratum.


Versus 36: Si Corpus Tuum Totum Lucidum Fuerit

SI ERGO CORPUS TUUM TOTUM LUCIDUM FUERIT, etc., ERIT LUCIDUM TOTUM. — Non corpus, ne sit tautologia et futilis rei dictae repetitio; sed totum absolute, hoc est quidquid homo habet in corpore vel circa corpus: id est totus homo lucidus erit omnesque ejus potentiae cum actibus inde prodeuntibus. Ita Maldonatus. Aliter Toletus: Si oculus, id est prima et nobilissima pars corporis, puta oculus tuus, inquit, lucidus fuerit, fiet ut per eum totum corpus illustretur, fiatque lucidum. Hic enim sensus est planus, ac forte pro σῶμα, id est corpus, legendum est ὄμμα, id est oculus.


Versus 37: Rogavit Illum Pharisaeus ut Pranderet apud Se

ET CUM LOQUERETUR, ROGAVIT ILLUM QUIDAM PHARISAEUS UT PRANDERET APUD SE, ET INGRESSUS RECUBUIT. — «Cum loqueretur,» id est cum loquendo quadam vice doceret populum. Ita S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. XXXIX; Beda, Jansenius et alii; licet Maldonatus ad proxime praecedentia referat, q. d. Cum haec, quae paulo ante dicta sunt, loqueretur, «rogavit,» non animo sincero, sed ut Christum observaret, notaret et carperet, ut patet ex sequent. vers. 53 et 54. «Recubuit,» non lavans manus iis caeremoniis quibus Pharisaei id faciebant.


Versus 38: Quare Non Baptizatus Esset ante Prandium

PHARISAEUS AUTEM COEPIT INTRA SE REPUTANS DICERE, QUARE NON BAPTIZATUS ESSET ANTE PRANDIUM. — «Coepit dicere,» Graece δὲ ἰδὼν ἐθαύμασεν, id est videns admiratus est, quod scilicet Jesus traditionem seniorum in lavando non servaret: sic et Syrus. Baptizatus esset, id est lotus, praesertim manibus, non solis, sed brachiis usque ad cubitum, juxta ritum Pharisaicum. Vide dicta Matth. cap. XV, 1. Pharisaei enim suam sanctitatem ponebant in hisce caeremoniis, ac praesertim crebris magnisque lotionibus: lavabant ergo manus, sed illotam foedamque gerebant mentem.


Versus 39: Vos Pharisaei, Quod Deforis Est, Mundatis

ET AIT DOMINUS AD ILLUM: NUNC VOS, PHARISAEI, QUOD DEFORIS EST CALICIS ET CATINI, MUNDATIS: QUOD AUTEM INTUS EST VESTRUM, PLENUM EST RAPINA ET INIQUITATE. — q. d. Corpus lavatis, at conscientiam a sceleribus non abluitis. To nunc sonat contemptum et acrimoniam reprehensionis. Vide dicta Matth. XXIII, 25.


Versus 41: Quod Superest, Date Eleemosynam

VERUMTAMEN QUOD SUPEREST DATE ELEEMOSYNAM: ET ECCE OMNIA MUNDA SUNT VOBIS. — To quod superest, non legunt S. Ambrosius, S. Augustinus, serm. 3 De Verb. Domini; S. Cyprianus, lib. III ad Quirin., cap. 1; Origenes, hom. 2 in Levit.; et Chrysostomus, hom. 51 in Matth., quasi illud sufficienter contineatur in to date eleemosynam: haec enim datur ex eo quod nobis superest, puta ex superfluo; at vero Romana Biblia et caetera Latina illud legunt, aeque ac Theophylactus, Euthymius, Beda hic, et S. Basilius in Regulis Brevier., resp. 271; ac Cyrillus, lib. II in Levit.; et S. Augustinus, Enchir. cap. LXXVI.

Pro «quod superest,» Graece est τὰ ἐνόντα, id est inexistentia, sive ea quae insunt: quod primo simpliciter et plane exponas, q. d. Ea quae adsunt et supersunt vobis, date in eleemosynam; unde Tertullianus, lib. IV Contra Marc., cap. XXVII, legit: «date quae habetis in eleemosynam, et omnia munda erunt vobis,» q. d. Quidquid habetis superfluum, convertite in eleemosynam, et sic mundabimini ab omnibus peccatis. Hinc S. Basilius loco jam citato, et Euthymius τὰ ἐνόντα exponunt, q. d. Ea quae habetis reposita et condita; a Christo dictum; sed quo sensu? Primo, nonnulli hinc putarunt rapinas et furta a Deo remitti per eleemosynam, sine praevia restitutione. Ita Graeci, si credimus Guidoni Carmelitae; et S. Augustinus, Enchir. cap. LXXV, asserit hac Christi voce nonnullos abusos ut flagitiose viverent, putantes se fore puros et salvos, si facerent eleemosynas. Verum hic manifestus est error; nam, ut ait S. Augustinus, «Non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum.» Restitutio enim alieni debita est omni jure, naturae, divino et humano.

Secundo, S. Augustinus, serm. 30 De Verb. Domini, per eleemosynam accipit omne opus bonum, etiam poenitentiae, quo omne peccatum tollitur. «Quomodo enim, inquit, misericors es alteri, si crudelis es tibi? Miserere, inquit, animae tuae placens Deo.» Qui ergo de peccatis suis poenitet, insignem animae suae facit eleemosynam. Et Beda: Eleemosyna est, ait, quidquid utili miseratione fit, ut parcendo, orando, corripiendo, etc. Sic sensus erit, q. d. Date eleemosynam, studete bonis operibus, praesertim charitatis et poenitentiae; haec enim vos mundos efficient.

Tertio, et genuine, «omnia munda sunt vobis,» q. d. Omnia, scilicet interna et externa, anima et corpus, quae vos aqua abluere et mundare putatis, longe melius et verius mundantur et lavantur per eleemosynam debito modo factam, scilicet ex propriis (haec enim sunt τὰ ἐνόντα, ut dixi); lavantur, inquam, quia eleemosyna remittit peccata venialia ac poenam mortalibus debitam; ad haec disponit ad remissionem mortalium: impetrat enim a Deo gratiam excitantem ad poenitentiam, qua peccata abolentur. Denique reipsa eleemosyna remittit mortalia, si fiat ex vera contritione; haec enim includit amorem Dei super omnia, qui peccatum omne excludit.

Sensus ergo est, q. d. Eleemosyna omnia mundat; subaudi: si caetera, quae alibi ad peccati remissionem Scriptura requirit, adsint, puta fides, spes et contritio, ac injuste ablatorum restitutio. Rursum omnia mundat, nisi te aliunde rursum inquines, et rapina aliove scelere immundum efficias: sic Christus et Paulus salutem tribuunt fidei, at non soli, sed poenitentia et charitate formatae, uti saepius monui.

Nota: Eleemosyna omne quidem peccatum tollit, uti explicant Origenes, Cyprianus, Ambrosius, sed maxime sibi oppositum rapinae et iniquitatis (ait S. Basilius, loco citato) de qua vers. 39, huic enim illam subjungit, et quasi remedium opponit Christus. Eleemosyna enim et liberalitas sanat ipsam mali radicem, scilicet Pharisaeorum avaritiam; ex hac enim oriuntur rapinae, invidiae et aliae iniquitates: qui autem liberalis est et misericors, nemini invidet, nullius bona rapit, nemini facit injuriam. Quocirca «eleemosyna est filia deificantis charitatis,» ait Theophylactus; et S. Cyrillus, in Catena: Eleemosyna, ait, facit omnia munda; et jejunio est praestantior: non parvum eleemosynae cataplasma, cum valeat omnibus apponi vulneribus. Vide dicta Daniel. IV, 24. Caetera quae hic subdit Lucas, audivimus Matth. XXIII.

Secundo, Toletus τὰ ἐνόντα, id est inexistentia, censet opponi externis quae deforis sunt; dixerat enim Christus, vers. 39, Pharisaeos quod deforis est catini mundare, interiora vero eorum plena esse iniquitate, q. d. Vos, o Pharisaei, sat mundatis catinos et calices exterius, sed interius pleni estis rapina; quia escam et potum qui est in catinis et calicibus, rapuistis: illud ergo interius mundate et expurgate, post rapti restitutionem, per eleemosynam, rapinae enim expiandae sunt contrario, puta liberali eleemosyna, quae scilicet detur non ex alieno et rapto, sed ex suo et proprio. Unde Zachaeus: «Si, ait, aliquem defraudavi, reddo quadruplum;» deinde pro satisfactione rapti, vel injuste accepti, addit: «Dimidium bonorum meorum do pauperibus,» Luc. xix, 8.

Tertio, Theophylactus τὰ ἐνόντα exponit ea quae insunt cordi vestro, quae in corde sedent, id est quibus affixum est cor vestrum, scilicet opes et divitias, ob quas congerendas committitis rapinas: quasi Christus hic radicem morbi evellere conetur, scilicet nimium amorem opum.

Quarto, et nervosius, τὰ ἐνόντα, id est inexistentia, sive ea quae insunt rei, sic accipias, q. d. Si vultis ut dicam quod res est, si rerum summam intimamque veritatem audire vultis. Unde Syrus vertit, id quod est, id est rei caput et conclusio; Arabicus vertit, ante omnia; Noster, quod superest; q. d. Unicum vobis tantorum malorum remedium superest, scilicet eleemosyna; «quod tam multo scelere praeoccupatis, solum remedium restat,» ait Beda; sic et Franciscus Lucas.

Denique nonnulli τὰ ἐνόντα vertunt, licita; τὸ ἐνόν enim est id quod licet, q. d. Date ea quae licet dare; scilicet propria, non aliena; libera, non obligata filiis et familiae alendae, vel aliis alio quovis titulo.

ET ECCE OMNIA MUNDA SUNT VOBIS. — Nonnulli censent hoc a Christo ironice dici, q. d. Vos, o Pharisaei, putatis omnes vestras rapinas et crimina expiare eleemosyna, sed erratis. Quid enim prodest una manu dare, altera rapere? Verum passim Patres et Interpretes asserunt, hoc serio a Christo dictum esse.


Versus 45: Magister, Haec Dicens, Etiam Contumeliam Nobis Facis

RESPONDENS AUTEM QUIDAM EX LEGISPERITIS, AIT ILLI: MAGISTER, HAEC DICENS, ETIAM CONTUMELIAM NOBIS FACIS. — Graece ὑβρίζεις, id est probro et injuria nos afficis, nos inhonoras, vituperas, dedecoras, honorem nostrum adimis; nobis enim multa graviaque scelera objicis, idque non clanculum, sed palam et in os: hoc enim proprie est contumelia, quae in hoc differt a detractione, quod haec clanculum et secreto fiat, illa vero palam in os; unde illa famam proximi, haec proprie ejus honorem laedit vel aufert. Verum Christus taxabat hic Scribarum scelera, non illo animo, ut eos dedecoraret, sed ut illa tolleret ipsosque ad vitae emendationem promoveret; aut certe si ipsi id facere nollent, eis auctoritatem adimeret, ne populus eis fidem haberet, eorumque pravam vitam et doctrinam sequeretur. Ita Cyrillus, in Catena: «Redargutio, ait, quae mansuetos transfert in melius, superbis intolerabilis esse solet.» Et Beda: «Quam misera, ait, conscientia, quae audito Dei verbo contumeliam sibi fieri putat!» Ita etiamnum improbi, dum concionatores vitia, quorum ipsi sibi conscii sunt, castigant, censent sibi ab eis contumeliam fieri, ideoque eos persequuntur et insectantur.


Versus 47-48: Vae Vobis, Qui Aedificatis Monumenta Prophetarum

VAE VOBIS, QUI AEDIFICATIS MONUMENTA PROPHETARUM; PATRES AUTEM VESTRI OCCIDERUNT ILLOS. PROFECTO TESTIFICAMINI QUOD CONSENTITIS OPERIBUS PATRUM VESTRORUM: QUONIAM IPSI QUIDEM EOS OCCIDERUNT, VOS AUTEM AEDIFICATIS EORUM SEPULCRA. — Christus non reprehendit hic Scribas, eo quod aedificarent Prophetis sepulcra splendida, illorumque virtute et sanctitate digna: hoc enim laudabile est et pium; sed quod dum eis aedificando, simul alios Prophetas, scilicet Christum et Apostolos, persequerentur vellentque occidere, ut patet ex seq. hic, et Matth. xxiii; q. d. Recte, congrue et apposite facitis, o Scribae, ut, cum patres vestri Prophetas occiderint, vos quasi homicidarum filii et parvuli, eosdem sepeliatis, sicut latrones solent viatores quos occiderunt, per se vel filios suos sepelire; licet enim videamini eos sepelire ex reverentia et zelo pio, tamen quia parentes vestros imitamini, dum mihi meisque mortem machinamini, estisque homicidae homicidarum filii, recte et apposite ita accidit, ut ipsi Prophetas occiderint, vos eos sepeliatis, quasi implentes mensuram patrum vestrorum: pejus enim et sceleratius est me occidere, quod vos destinatis, quam si quis eum quem occidit, sepeliat. Quia ergo me vultis occidere, ostenditis quod patrum vestrorum Propheticidarum vestigia sequamini, ac proinde quod eorum sepulcra aedificetis, id non faciatis ex studio pietatis, sed vanitatis et hypocrisis, ut scilicet hoc pietatis fuco caedem, quam mihi paratis, contegatis et honestetis. Sic fere Euthymius, ut patet ex Matth. xxiii, 29. Vide ibi dicta. Hinc et noster Suarez sic explicat: Quia majores vestros imitamini in persecutione Christi et Apostolorum, videmini magis sepulcra aedificare in memoriam egregii operis ab interfectore patrati, quam ob misericordiam et honorem Prophetae ab eo interfecti.


Versus 52: Tulistis Clavem Scientiae

VAE VOBIS LEGISPERITIS, QUIA TULISTIS CLAVEM SCIENTIAE: IPSI NON INTROISTIS, ET EOS QUI INTROIBANT, PROHIBUISTIS. — q. d. Vos, o Scribae, a populo abstulistis, vobis vindicastis, et, ut S. Ambrosius ait, usurpastis (hoc enim est Graece ἤρατε) clavem scientiae, id est potestatem, auctoritatem et officium docendi et interpretandi legem et sacras Scripturas, ac per eas indicandi verum Messiam (qui non est alius quam ego) veramque viam ad salutem, ut nemo eam scire possit vel audiat, nisi vobis eam doctrina vestra aperientibus. Usurpastis, inquam, et depravastis illam, itaque populum a me Christo, ac salute quam ego affero, avertistis, atque hac ratione quasi abstulistis clavem coeli, ut nemo illud, utpote clausum, ingredi valeat. Inde Matthaeus id explicans, dicit, cap. xxiii, 13: «Clauditis regnum coelorum ante homines: vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare.» Vide ibi dicta. Ita S. Ambrosius, Tertullianus, lib. IV Contra Marc., cap. xxvii. Accedit S. Cyrillus, in Catena, qui per «clavem scientiae» accipit legem, quae erat signum justitiae Christi. Additque: Est etiam fides clavis scientiae, per eam enim fit veritatis cognitio, juxta illud: «Nisi credideritis, non intelligetis:» isti ergo nec legem ad Christum ducentem, ut oportebat, interpretabantur, nec homines in Christum credere permittebant, itaque viam salutis et coelum eis occludebant.

Tropologice S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang.: Clavis scientiae, inquit, est humilitas, quam nec ipsi intelligere, nec ab aliis intelligi volebant. Alludit ad illud Isaiae xxii, 22: «Dabo clavem domus David super humerum ejus, et aperiet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui aperiat.» Vide ibi dicta, aeque ac Apoc. iii, 7, ad illa: «Haec dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit.» Hic est Christus.


Versus 53: Coeperunt Pharisaei et Legisperiti Graviter Insistere

CUM AUTEM HAEC AD ILLOS DICERET, COEPERUNT PHARISAEI ET LEGISPERITI GRAVITER INSISTERE — Graece δεινῶς συνέχειν, id est graviter urgere, premere, constringere; Noster videtur legisse ἐνέχειν, id est instare, insistere, ita ut vix manus a vi et verbere continerent, sed eodem redit sensus, — ET OS EJUS OPPRIMERE DE MULTIS. — Graece ἀποστοματίζειν, id est ab ore ejus elicere, notantes si quid illi excideret, quod arguere possent, uti explicatur vers. sequenti, quod Belgae vulgo dicunt: «Vermes ex naribus extrahere:» unde alii vertunt, «captiose interrogare;» Euthymius: «extemporales responsiones dolosarum quaestionum expetere;» Theophylactus: «frequenter interrogare, et perplexum facere.» Noster Maldonatus censet nostrum Interpretem legisse ἐπιστομίζειν, id est os obstruere. Verum Scribae non volebant Christo os obstruere, sed variis querelis et quaestionibus eum premere, stimulare, stringere, ut cogerent eum aliquid contra legem vel Caesarem dicere, quo eum accusarent. Dicebant ergo v. g. Tu, o Jesu, vers. 39, risisti nostras caeremonias et ritus lotionum; ergo tu damnas traditiones patrum nostrorum. Tu, vers. 42, culpasti nos, quod decimemus mentham, etc.; ergo tu carpis legem quae decimas sanxit. Tu, vers. 43, taxasti nos, quod amemus primas cathedras; ergo redarguis Mosen qui illas nobis assignavit. Tu, vers. 47, carpsisti nos, quod aedificemus monumenta Prophetarum; ergo Prophetas honorari et coli vetas. Tu, vers. 52, eripuisti nobis clavem scientiae; atqui hanc Synagoga tota nobis attribuit. Vis ergo evertere ordinem hierarchicum Doctorum et Sacerdotum a Deo et Ecclesia sancitum? vis plus sapere quam sapuit Moses? vis legem corrigere et novam inducere?


Versus 54: Insidiantes Ei

INSIDIANTES EI, ET QUAERENTES ALIQUID CAPERE (Graece θηρεῦσαι, id est venari) DE ORE EJUS UT ACCUSARENT EUM, — apud Caipham pontificem, vel apud Pilatum, Caesaris praesidem. Nam, ut ait Euthymius, «putabant repente et de improviso in errorem omnino illum inducere; verum sapientissime dissolvebat omnia facileque respondebat,» quia nil nisi bene praemeditatum respondebat, et quia animo sedato sine ira aliave passione loquebatur: Scribae enim variis interrogationibus eum pungebant, ut irasceretur, vel certe ex furore animi aliquid diceret liberius vel audacius, quod cavillari possent, uti multi fervore disputandi ultra metas veritatis vel discretionis abripiuntur, dicuntque ea quae antea non cogitarant et quorum postea eos poenitet, imo quae subinde retractare vel luere coguntur. At Christus fervorem animi summa moderatione, prudentia et pace temperabat, ut nil nisi verum, solidum, tranquillum et sanctum loqueretur.