Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Christus docet primo, fugiendam esse hypocrisin, nec timendos esse homines, qui corpus possunt occidere, sed Deum, qui animam potest perdere; secundo, vers. 13, docet cavendam esse avaritiam, ac nimiam sollicitudinem victus, vestitus, etc., studendum vero eleemosynae; tertio, vers. 35, monet nos semper paratos esse debere ad diem mortis et judicii, utpote incertam et inopinatam; quarto, vers. 49, asserit se venisse ut ignem, crucem et separationem ab amicis mittat in terram.
Primam partem audivimus Matth. XVI, 6, et X, 26 et seqq., et XII, 32; secundam magna ex parte Matth. VI, 20 et seqq.; tertiam, Matth. XXIV, 43 et seqq.; quartam ex parte Matth. X, 34 et seqq. Quare partes secundae et quartae hic explicandae supersunt.
Textus Vulgatae: Lucas 12:1-59
1. Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis. 2. Nihil autem opertum est, quod non reveletur; neque absconditum, quod non sciatur. 3. Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur; et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. 4. Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. 5. Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis, hunc timete. 6. Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? 7. Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. 8. Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei; 9. qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei. 10. Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. 11. Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis: 12. Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere. 13. Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. 14. At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem aut divisorem super vos? 15. Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quae possidet. 16. Dixit autem similitudinem ad illos, dicens: Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit; 17. et cogitabat intra se, dicens: Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos? 18. Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea, et majora faciam; et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea, 19. et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. 20. Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cujus erunt? 21. Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. 22. Dixitque ad discipulos suos: Ideo dico vobis: Nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini. 23. Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum. 24. Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis? 25. Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? 26. Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de caeteris solliciti estis? 27. Considerate lilia quomodo crescunt, non laborant, neque nent: dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. 28. Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos pusillae fidei? 29. Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis; et nolite in sublime tolli. 30. Haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis. 31. Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. 32. Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. 33. Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. 34. Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. 35. Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris; 36. et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37. Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes: amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. 38. Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi. 39. Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. 40. Et vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. 41. Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes? 42. Dixit autem Dominus: Quis, putas, est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? 43. Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem. 44. Vere dico vobis, quoniam supra omnia quae possidet, constituet illum. 45. Quod si dixerit servus ille in corde suo: Moram facit dominus meus venire; et coeperit percutere servos et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari: 46. veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet. 47. Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non fecit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis; 48. qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. 49. Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? 50. Baptismo autem habeo baptizari; et quomodo coarctor usque dum perficiatur? 51. Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem: 52. erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres 53. dividentur: pater in filium, et filius in patrem suum; mater in filiam, et filia in matrem; socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. 54. Dicebat autem et ad turbas: Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: Nimbus venit, et ita fit; 55. et cum Austrum flantem, dicitis: Quia aestus erit, et fit. 56. Hypocritae, faciem coeli et terrae nostis probare, hoc autem tempus quomodo non probatis? 57. Quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est? 58. Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. 59. Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.
Versus 1: Multis Autem Turbis Circumstantibus
1. MULTIS AUTEM TURBIS (Graece τῶν μυριάδων τοῦ ὄχλου, id est myriadibus turbae: myrias praecise continet decem millia, sed inde consequenter sumitur pro innumera multitudine, ut fit hic; concurrentibus corrige cum Roman.) CIRCUMSTANTIBUS. — Graece ἐπισυναχθεισῶν, id est simul aggregatis, collectis et adunatis.
Versus 2: Attendite a Fermento Pharisaeorum
2. ATTENDITE A FERMENTO PHARISAEORUM, QUOD EST HYPOCRISIS. NIHIL AUTEM OPERTUM EST, QUOD NON REVELETUR. — q.d., ait Beda: « Attendite ne aemulemini simulatores, quia veniet profecto tempus, in quo et vestra virtus omnibus, et eorum revelabitur hypocrisis. » Cetera explicui Matth. X, 26.
Versus 6: Nonne Quinque Passeres Veneunt Dipondio
6. NONNE QUINQUE PASSERES VENEUNT (venduntur) DIPONDIO. — Graece, duabus assariis. As vel assarion genus est nummi aerei, quod et libella dictum est, eo quod librae pondus haberet, quales decem valebat denarius, nummus argenteus: cum ergo denarius valeat quinque stuferos Belgicos, ac decem baiocos Romanos, sequitur quod assarion erat idem quod baiocus: porro assarii duplum dicebatur dipondius, vel dupondius, a duobus ponderibus, quia scilicet duos asses ponderabat. Ita Varro. Porro Matthaeus, cap. X, vers. 29, ait: « Nonne duo passeres veneunt asse? » Unde recte et conformiter Lucas hic ait: « Nonne quinque passeres veneunt dipondio? » id est duobus assibus. Recte autem Jansenius notat haec intelligi de assibus non libralibus, sed sextantariis, vel unciariis, ideoque graece diminutive vocari assaria.
Assarion enim, ut ait Euthymius, non significat assem, cum sit ejus diminutivum, sed genus minimi nummi et oboli. Vide dicta Matth. X, 26.
Versus 13: Magister, Dic Fratri Meo Ut Dividat Hereditatem
13. AIT AUTEM EI QUIDAM DE TURBA: MAGISTER, DIC FRATRI MEO UT DIVIDAT MECUM HAEREDITATEM. — q.d. Frater meus mihi injurius, solus vult occupare hereditatem paternam, nec eam mecum partiri: jube ergo illi ut id faciat. Tu enim tua auctoritate id verbo perficies, quod ego per judices multis litibus perficere non potero: tuum enim est justitiam tueri, et oppressos sublevare; tu enim es justitiae patronus.
Versus 14: Homo, Quis Me Constituit Judicem aut Divisorem
14. AT ILLE DIXIT: HOMO, QUIS ME CONSTITUIT JUDICEM AUT DIVISOREM SUPER VOS? — « Homo »: sic more Hebraeo vocat ignotum, uti et Petrus, XXII, 58: « O homo, non sum »; et vers. 60: « Homo, nescio quid dicis. » Sensus est, q.d. Hoc judicium est forensium, qui terrenam; non meum, qui caelestem hereditatem doceo et dispertior. Non ergo negat hic Christus se habere potestatem judiciariam; ipse enim erat Rex regum, et Dominus dominantium: sed ea hic uti noluit apud hominem cupidum, ut illi cupiditatem eximeret, ac terrena prae caelestibus contemnere iisque ultro cedere doceret, juxta illud cap. VI, 29: « Ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. » « Bene terrena declinat, ait S. Ambrosius, qui propter divina descenderat », etc. Unde non immerito refutatur hic frater, qui dispensatorem caelestium gestiebat corruptibilibus occupare; simul ut doceret Ecclesiasticos et spirituales viros, saecularia non debere tractare, sed divina, juxta illud Pauli, II Timoth. II, 4: « Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus. » Ita S. Ambrosius, Euthymius, Beda, et Lyranus ex S. Augustino, serm. 196. Id intellige, nisi fidelium pax, charitas et pietas aliud exigat; qua de causa olim Episcopi saeculares fidelium lites dijudicabant, uti se fecisse testatur S. Augustinus, lib. De Opere Monachorum, cap. XXIX.
Versus 15: Cavete ab Omni Avaritia
15. DIXITQUE AD ILLOS (tum discipulos suos, ut habet Syrus, tum ad turbam praesentem; praesertim ad illum qui cum fratre de hereditate dividenda contendebat): VIDETE (in hac contentione fratrum quanta damna inferat avaritia; dum enim unus avare non vult hereditatem cum fratre dividere, alter nimis cupide et intempestive divisionem urget, oriuntur lites et dissidia fratrum, aut videte) ET CAVETE (id est attente cavete, ut sit hendiadys) AB OMNI AVARITIA. — Graece πλεονεξίας, id est cupiditate, q.d. Non solum cavete a cupiditate rapiendi aliena, sed etiam a nimia aviditate conquirendi vestra; qui enim nimis inhiant opibus terrenis, negligunt caelestes. Ita Augustinus, serm. 28 De diversis, explicat τὸ « ab omni »: « Non solum, inquit, avarus est qui rapit aliena, sed etiam ille avarus est, qui cupide servat sua. » Porro Arabicus vertit, videte et cavete ab omni malo, quia omnis mali causa est avaritia, juxta illud I Timoth. VI: « Radix omnium malorum est cupiditas. »
QUIA NON IN ABUNDANTIA (Graece ἐν τῷ περισσεύειν, id est in abundare) CUJUSQUAM VITA EJUS EST EX HIS QUAE POSSIDET. — q.d. Non quia abundat quis opibus, idcirco etiam vita ejus est abundans, ut scilicet sit longior et beatior ob multa quae possidet; quin potius brevior est et miserior, ob sollicitudinem et luxum, quae duo multas divitias sequi vel comitari solent. Unde Syrus vertit, non in abundantia divitiarum est vita; Arabicus, quia non est abundantia homini in multis bonis suis, q.d. Abundantia vitam non prolongat, sed potius abbreviat. Audi Theophylactum: « Non continetur vitae mensura abundantia: neque enim qui multa possidet, diutius vivit, neque comitatur divitiarum multitudinem vitae longaevitas. » Et Euthymium: « Non quia homo quispiam divitiis abundat, vita ejus abundat ex tali abundantia; non secundum hanc accedit vitae mensura. »
Sensus est, q.d. Tu, o homo, qui avide petis tuam partem hereditatis a fratre, illam petis ut diutius et commodius vivas. At erras, quia divites, ob curas et epulas quibus indulgent, saepe brevis et miserae sunt vitae; vis ergo diu et commode vivere, sperne opes, esto pauper spiritu, spes opesque tuas in uno Deo repone, Deus enim solus longaevitatis et felicitatis est dator; ut hoc ostendat Christus, adhibet sequentem parabolam. Audi S. Ambrosium, De Abel et Cain, lib. I, cap. V, in fine: « Si quaeris thesauros, accipe invisibiles et occultos, quos in caelis altissimis, non quos in terrarum venis requiras. Esto pauper spiritu, et eris dives, qualicumque censu; quia non in abundantia divitiarum vita est hominis, sed in virtute ac fide. Istae divitiae te verum divitem facient, si sis in Deum dives. »
Versus 16: Hominis Cujusdam Divitis Uberes Fructus Ager Attulit
16. DIXIT AUTEM SIMILITUDINEM (Graece parabolam) AD ILLOS, DICENS: HOMINIS CUJUSDAM DIVITIS UBERES FRUCTUS AGER ATTULIT. — « Ager »; Graece χώρα, id est regio, agrorum multitudo.
Versus 17: Quid Faciam, Quia Non Habeo Quo Congregem
17. ET COGITABAT INTRA SE, DICENS: QUID FACIAM, QUIA NON HABEO QUO CONGREGEM FRUCTUS MEOS? — En tibi curae, en paupertas divitis; eget loco qui abundat opibus et loculis. « Haeret, ait Euthymius, et angitur tanquam admodum pauper, quia nimium locuples »: indiget loco in quo fruges recondat. Et S. Basilius, hom. in haec Christi verba: « Non redditus fert ipsa terra, ait, sed gemitus producit. Peraeque enim ac egestate pressi, miser affligitur et ejulat dicens: Quid faciam? An non talem edit vocem, cui propter paupertatem angustae res sunt, quique mendicat? Ex omnibus quibus domi affluit nihil percipit gaudii, sed illa animum ejus pungunt et lancinant. »
FRUCTUS MEOS. — « Nondum, ait S. Basilius, collegit fructus, et jam avaritiae judicium incurrit (dum suos nuncupat): quot enim pericula imminent ante fructuum collectionem! nam et grando saepe confringit, et aestus ex mediis manibus rapit, et pluvia intempestive e montibus erumpens inutiles facit. »
Versus 18: Destruam Horrea Mea, et Majora Faciam
18. ET DIXIT: HOC FACIAM: DESTRUAM HORREA MEA, ET MAJORA FACIAM (Graece, majora aedificabo) ET ILLUC CONGREGABO OMNIA QUAE NATA SUNT MIHI (hoc anno), ET BONA MEA — cetera quae prioribus annis collegi. Consilium capit a cupiditate, non a charitate, quae ei dixisset: Eroga ea in pauperes. Quaeris horrea? « Habes horrea, scilicet ventres pauperum », ait S. Basilius; et S. Ambrosius, lib. De Naboth, cap. VII: « Habes, ait, apothecas, inopum sinus, viduarum domos, orphanorum et infantium ora; ista sint tibi apothecae, quae manent tecum in aeternum. » Rursum S. Basilius, homilia jam dicta: « Spoliator, ait, est qui cum dispensanda receperit, propria reputat: panis est famelici, quem tenes; nudi tunica, quam servas; indigentis argentum, quod terrae infossum possides: quare tot indigentibus injuriam facis, quot alere posses. » Additque: « Et cum impleveris horrea, quid tum facies anni subsequentis messe? Rursus horrea destrues, et majora novaque semper aedificabis: fruges ergo opesque tuas semper in vetera destruendo et nova aedificando insumes et absumes, ut in terram suam redeant fruges, quae a terra natae sunt, quia tu in pauperes eas erogare non vis, quia illarum usum hominibus invides, ut omnibus ad te retractis, omnes earum prives utilitate, imo te ipsum: sicut enim frumentum in terram cadens lucrum projicienti parit, sic panis in esurientem projectus multam tibi in posterum reddet utilitatem. »
Versus 19: Anima, Habes Multa Bona Posita in Annos Plurimos
19. ET DICAM ANIMAE MEAE: ANIMA, HABES MULTA BONA POSITA IN ANNOS PLURIMOS: REQUIESCE, COMEDE, BIBE, EPULARE. — Rursum errat et peccat hic dives, primo, promittendo sibi annos plurimos, cum sequenti nocte sit moriturus. Qui sibi longa tempora promittebat, diem sequentem non vidit, ait S. Gregorius, lib. XXII Moral., cap. VI. Unde S. Cyrillus, in Catena: « Habes quidem, ait, o dives, in horreis fructus, sed annos plurimos unde habes? » Secundo, dando se gulae et luxuriae, dicens: « Comede, bibe, epulare », quasi Epicureus, quia post mortem nulla voluptas.
REQUIESCE. — Cum peste avaritiae jungitur pestis desidiae, ait Glossa. Unde S. Basilius: « Si porcinam, ait, habuisses animam, quid aliud ipsi enuntiare potuisses? Itane pecuinus tu, ita bonorum animae ignarus, eam ut exceptes carnalibus epulis, et quaecumque alvi secessus recipit, animae destines, etc.? Jam quando terrena sapis et Deum habes ventrem, totus quoque caro effectus vitiosis affectibus obsequeris, audi te dignam appellationem: Stulte, hac nocte animam abs te repetent. » Haec Basilius.
Sapienter monet S. Ambrosius, lib. II De Interpell. in Job, cap. V: « Magna, inquit, illecebra delinquendi est, rerum affluentia secundarum; supinat, extollit, oblivionem auctoris infundit », etc.
Versus 20: Stulte, Hac Nocte Animam Tuam Repetunt a Te
20. DIXIT AUTEM ILLI DEUS: STULTE, HAC NOCTE ANIMAM TUAM REPETUNT A TE: QUAE AUTEM PARASTI, CUJUS ERUNT? — « Dixit », non verbo, sed facto, immittens illi febrim, aliumve morbum lethalem, quo effecit ut diviti conscientia sua haec dictaret. Unde Euthymius: « Haec ei dixit, ait, per conscientiam: tunc enim conscientia mortem sentiens talia disserit. »
STULTE. — Quia in consilio tuo, in quo tibi sapiens videbaris, nunc stultum te fuisse vides.
HAC NOCTE. — In nocte ablata est anima, quae lucem considerationis habere noluit, ait S. Gregorius, lib. XV Moral., quaeque tendebat ad tenebras gehennae, ut idem Gregorius notat, lib. II Moral., cap. II.
REPETUNT (scilicet Deus ejusque angeli, quasi exactores Dei, non casu, sed justo Dei judicio « repetunt », quasi ab invito) ANIMAM A TE — ut omnium frugum opumque, quas tibi Deus dedit, omniumque rerum tuarum rationem ei reddas. Ita Toletus. Rursum « repetunt »; quia anima tua non moritur cum corpore, sed est immortalis. Ad haec anima tua non est tua, sed Dei qui tibi illam inspiravit illamque tibi ut depositum credidit: jure ergo per instantem mortem illam nunc a te repetit.
Audi de morte cuilibet imminente S. Hieronymum, epist. 3 ad Heliodorum: « Xerxes, ille rex potentissimus qui subvertit montes, maria constravit, cum de sublimi loco infinitam hominum multitudinem et innumerabilem vidisset exercitum, flevisse dicitur, quod post centum annos nullus eorum, quos tunc cernebat, superfuturus esset. O si possemus in talem ascendere speculam, de qua universam terram sub nostris pedibus cerneremus! Jam tibi ostenderem totius orbis ruinas, gentes gentibus, et regnis regna collisa: et non Xerxis tantum exercitum, sed totius mundi homines, qui nunc vivunt, in brevi spatio defuturos. »
QUAE AUTEM PARASTI, CUJUS ERUNT? — « Non solum tibi non cedent, ait Euthymius, non solum tua non erunt, sed nec manifestum tibi est cujus erunt, utrum haeredis an peregrini? amici an inimici? quod ipsum etiam maerorem adauget. » Addit S. Jacobus, cap. V, 3: « Manducabunt carnes tuas, sicut ignis. » Vide ibi dicta.
Vere S. Ambrosius: « Non nostra sunt, inquit, quae non possumus auferre nobiscum. Sola virtus comes est defunctorum, sola nos sequitur misericordia, quae tabernacula defunctis acquirit aeterna. » Vide S. Augustinum, hom. 38 inter 50, ubi inter cetera ait: « Hoc tollit fiscus, quod non accipit Christus. » Vere sapiens: « Quod, inquit, commodavit fortuna, tollet; quod mutuavit natura, repetet; quod paraverit virtus, retinebit. » Vide quae de vanitate et pernicie divitiarum ex Patribus congessi Isaiae V, 9.
Versus 21: Qui Sibi Thesaurizat, et Non Est in Deum Dives
21. SIC EST QUI SIBI THESAURIZAT, ET NON EST IN DEUM DIVES. — q.d. Talem fidem, talem exitum sortietur dives avarus, qui sibi, non Deo thesaurizat. Quaeres quis sit « dives in Deum? » Respondeo primo, « in Deum », id est apud Deum dives, vel, ut ex Graeco πλουτῶν vertas, ditescens, est qui per eleemosynam aliaque bona opera, multa merita et praesidia apud Deum quasi reconditas divitias habet, et in dies majores recondit, uti fuse docet Apostolus, I Timoth. VI, 17 et seqq. Vide ibi dicta.
Secundo, « in Deum », id est in Deo, ut vertit Arabicus, dives est, qui soli Deo studet placere, qui in Deo omnem spem et amorem defigit, qui in Deo totus conquiescit, ut ab eo beetur eoque perfruatur in aeternum. Unde Glossa: « In Deum dives est, inquit, cujus exspectatio est Dominus, cujusque substantia est apud Deum. » « Deo dives, ait S. Augustinus, serm. 28 De Verbis Apostoli, est inops auri », puta pauper spiritu, qualis erat Petrus dicens claudo: « Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do. In nomine Jesu Christi, surge et ambula », Act. III. Idem, in Psalm. XXXIX: « Christus, ait, cum dives esset, pauper factus est, ut ipsius paupertate vos ditaremini. » Veros pauperes ditat, falsos divites pauperat, juxta illud: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum », Matth. V.
« Conemur itaque, ait Theophylactus, divites fieri in Deum, hoc est, ut in illum fiduciam habeamus, et ut ille habeat nostras divitias et divitiarum cellam, nec dicamus bona nostra, sed bona Dei: si autem Dei sunt bona, ne privemus Deum bonis suis. Hoc est ditari in Deo, credere quod si omnia dedero et evacuavero me totum, non me aliquid rerum necessariarum defecturum est. Promptuarium enim meum Deus est, aperiam et tollam necessaria ea, quibus mihi opus fuerit. »
Tertio, « dives », id est largus « in Deum » est qui est liberalis in pauperes: quod enim eis fit, Deus sibi factum aestimat, et praemiat. Unde Beda: « Qui vult, inquit, in Deum esse dives, non sibi thesaurizet, sed pauperibus possessa distribuat. » Hic sensus bonus est, sed partialis. Nam non agit hic Christus praecise de eleemosyna, sed de veris divitiis, quas docet esse non fruges et opes terrae, sed virtutes et bona opera; has enim parere vitam longaevam et beatam, tum in hoc seculo, tum potius in futuro.
Quarto, S. Augustinus, serm. 44 De Temp., divitem Deo esse docet eum qui plenus est charitate, ideoque Deo: « Deus enim est charitas, et qui habet charitatem, in Deo manet, et Deus in eo », I Joan. IV. Audi S. Augustinum: « Si charitatem habes, Deum habes. Quid habet dives, si charitatem non habet? pauper, si charitatem habeat, quid non habet? Tu forte putas quod ille sit dives, cujus arca plena est auro, et ille non sit dives, cujus conscientia plena est Deo? Ille vere dives esse videtur, in quo Deus habitare dignatur. »
Denique dives apud Deum est abundans omni virtute, uti pulchre et fuse explicat S. Ambrosius, lib. IV, epist. 27 ad Simplicianum, cujus verba recitavi I Petri III, 4, ad illa: « In incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. »
Anagogice: divites Deo sunt beati qui Deo omnibusque Dei opibus perfruuntur. Unde S. Augustinus, serm. 74 De Temp., concludit solos Beatos esse divites, tum quia Deum possident, tum quia nullius indigent. « Ille, inquit, vere dives est, qui nullius eget; atqui soli Beati nullo egent: ergo soli Beati sunt divites. » Hinc idem Augustinus, praefat. 1 Psalm. XL: « Christus, ait, dives erat apud Patrem, et pauper apud nos; dives in caelo, pauper in terra; dives Deus, pauper Homo. »
Quocirca sapienter S. Ambrosius, epist. 33 ad Demetriadem: « Quo, inquit, pretio quies hujus temporis aptius comparatur, quam ut ipsi mundo omnes divitiae, omnes dignitates et universarum cupiditatum materiae refundantur, et sancto beatoque commercio ematur Christiana libertas, fiantque Filii Dei de paupertate divites, de patientia fortes, de humilitate sublimes? » Et nonnullis interjectis: « Unde si vere intelligatur contemptus hisce rerum praesentium, ad quae tendat et qualia concupiscat, nihil hujusmodi mentibus rectius, nihil invenietur electius, quae sacratissimis desideriis universa transcendunt, neque ad ullam creaturam quamvis potentem atque mirabilem, sed ad ipsum omnium visibilium et invisibilium ambiunt creatorem, cui appropinquare, clarescere est; quem timere, gaudere est; cui servire, regnare est. »
Versus 29: Et Nolite in Sublime Tolli
29. ET NOLITE IN SUBLIME TOLLI. — Graece μὴ μετεωρίζεσθε, quod varii varie explicant. Primo, Clemens Alexandrinus, lib. II Paedag., cap. X, explicat, q.d. Nolite a veritate abduci, ut altiora sapere velitis quam fides et veritas docent.
Secundo, S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXIX, explicat, q.d. Nolite superbire ex eo quod abundetis victu et vestitu. Nam tale est superbire, cum quis abundat alimentis, ut si vulneratus se jactet quod multa domi habeat emplastra, cui bonum esset ne uno quidem indigere, ait S. Augustinus.
Tertio, Euthymius, q.d. Nolite a sublimibus et caelestibus ad terrena detrahi, ut non caelestia, sed terrestria sapiatis et ambiatis.
Quarto, Theophylactus, q.d. Nolite esse animo instabili, semper sublimius aliquid imaginantes, ut faciunt qui praesentibus non contenti, semper ad majora respiciunt.
Quinto, et optime, μὴ μετεωρίζεσθε, id est, ne meteora quae supra vos sunt, v.g. siderum constellationes et concursus, nubium discursus, ventorum flatus, etc., anxie contemplemini, ut ex iis de futura annonae copia vel inopia judicetis et prospiciatis, juxta illud Jerem. X: « A signis caeli nolite metuere, quae timent Gentes. » Et illud Eccles. XI, 4: « Qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metet. » Ita Toletus, Vatablus et alii. Unde Vatablus vertit, nolite esse anxii, quasi prae sollicitudine vultu ad caelum obverso. Aut q.d. Ne animo pendeatis velut in aere penduli, ad varia humana et creata praesidia varie respectantes, nec in Dei providentiam defixi. Unde Arabicus vertit, ne solliciti sitis. Omnia enim haec spectant eo, ut Christus nobis eximat nimiam sollicitudinem de victu ac vestitu, ac imprimat nobis firmam confidentiam in Deum, ut ab ejus paterna providentia secure haec omnia exspectemus. Graece enim μετέωρος vocatur, qui est animi dubius, suspensus, necdum mente fixus, sed ex eventu consulturus, et, ut Gaza vertit, pensilis. Hinc alii vertunt, nolite ex alto speculari, quod vulgo dicimus, nolite longos facere discursus, quasi nullum divinae providentiae locum relinquentes, vel de ea dubitantes. Et Franciscus Lucas: Ne, inquit, in sublime tollamini, ut scilicet procul ventura sollicite prospiciatis, ut in longum tempus futuris necessitatibus corporis consulatis et provideatis, ut in longe futurum tempus distendatis sollicitudinem de victu et vestitu, quod clare explicat Matthaeus, VI, 34, dicens: « Nolite solliciti esse in crastinum. » Haec omnia eodem redeunt, vetantque nimiam futuri sollicitudinem, ac jubent futura resignare divinae providentiae, in eaque confidere et secure conquiescere. Hoc Christi praeceptum secutus S. Franciscus, voluit sanxitque suos in diem vivere, nihilque in crastinum reservare, sed quod diurno victui superest erogari in pauperes, certo confidentes Deum crastino victui provisurum: uti Deus Eliae et Paulo, primo eremitae, quotidie panem per corvum transmisit, ac filiis Israel (facile erant tres hominum milliones) in deserto quotidie manna sufficiens ad diurnam sustentationem, de caelo depluit per 40 annos, quin et vestes eorum illaesas integrasque conservavit, imo cum pueris crescentibus illas pariter crescere effecit.
Versus 32: Nolite Timere, Pusillus Grex
32. Nolite timere (ne victus et vestitus vobis desit, si sollicitudine deposita possessiones venditis et detis pauperibus, neve haec non adjiciantur vobis, si primum quaeratis regnum Dei), PUSILLUS GREX, — id est parvus, primo, quia tum pauci erant fideles, iique pauperes, vel conditione et censu, vel electione et sensu, sive spiritu; spernebant enim divitias terrae, ut anhelarent ad caelestes, ideoque coram mundo erant pusilli, id est viles et despecti: jam vero fide et religione Christi per totum orbem dilatata, ut reges quoque et principes ei se subdant, non est pusillus grex, sed amplissima et potentissima Ecclesia. Secundo, grex hominum fidelium est pusillus, si conferatur cum angelis, qui sunt innumeri, ait Euthymius, juxta illud: « Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. » Daniel. VII. Tertio, pusillus est grex fidelium, si comparetur cum maxima multitudine infidelium et impiorum.
Addit Beda: dicitur pusillus grex ob humilitatem, vel ad comparationem majoris numeri reproborum. Tunc enim fideles omnes exemplo Christi ad Christianam humilitatem et paupertatem sponte sese demittebant, praesertim Apostoli et discipuli Christi; unde iis ait Christus: « Vendite quae possidetis. » Graece est μὴ φοβοῦ, τὸ μικρὸν ποίμνιον, id est ne time, parvus grex, vel pusillus: unde liquet τὸ « pusillus » esse nominativi casus; sed nominativus ponitur hic, ut et alibi saepe, pro vocativo; Apostolos enim vocat et compellat continuo hic Christus. Sic Livius ait, lib. I: « Audi, populus Albanus. » Et Virgilius: « Projice tela manu, sanguis meus », id est sanguis mi. Et: « Agnus Dei, qui tollis peccata mundi », id est Agnus Dei: nervosior enim et significantior hic est nominativus, quam si poneretur ipse in se vocativus. Quare, licet exponi posset supplendo nonnulla, q.d. Nolite timere, vos qui estis pusillus grex, ut maneat nominativus, tamen brevius et nervosius, nil supplendo, nominativus ponitur pro vocativo. Nolite ergo timere, o fideles, quia licet sitis pusillus grex, tamen Deus vos magni aestimat, magnamque et singularem vestri gerit curam, ac Christus Dominus est pastor vester, qui vos abunde pascet, juxta illud: « Ego sum pastor bonus », Joan. X, 11; et illud: « Dominus regit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit », Psalm. XXII. Audi B. Petrum Chrysologum, serm. 22: « Grex pusillus mundo, magnus est Deo; » et serm. 33: « Acquisivit humilitas, superbia quod amisit, et grex pusillus ac mitis totas et varias edomuit propria mansuetudine feritates: pusillus grex vicit ac fregit tot genera bestiarum, quot diversitates subdidit jugo Christi nationum; » idque fecit non feriendo, sed patiendo; non pugnando, sed moriendo pro Christo.
QUIA COMPLACUIT PATRI VESTRO DARE VOBIS REGNUM. — « Vobis », non pigris, non otiantibus, non in sola Dei misericordia praesumentibus, sed verba jussaque mea audientibus, et reipsa exequentibus, ideoque crucem post me portantibus, passiones vestras mortificantibus, bonis operibus assidue incumbentibus. « Dare », non absolute, sed conditionate, si videlicet in mea fide, amore et obedientia usque ad mortem perseveretis; nec enim Judae a Christo postea desciscenti datum fuit hoc regnum. Rationem dat Christus, cur discipuli, licet pusilli et pauperes, non debeant timere ne necessaria eis desint, q.d. Cum Deus vos ita amet, ut destinet ad opes caelestes, ipsumque Dei caelique regnum, utique non negabit opes hasce viles terrae in quantum illae necessariae sunt ut tendatis ad regnum caeleste, illudque verbo et vita evangelizetis. Ita S. Cyrillus, in Catena: « Qui tam pretiosa largitur, ait, quomodo non erit conveniens erga vos ut alat, sed sinat vos fame mori? »
Versus 33: Vendite Quae Possidetis, et Date Eleemosynam
33. VENDITE QUAE POSSIDETIS, ET DATE ELEEMOSYNAM. — Consilium est, non praeceptum, ut volebat Pelagius, dicens omnes Christianos debere esse pauperes ex praecepto Christi. Nam hoc esse consilium, patet ex verbis Christi, Matth. XIX, 17 et 21: « Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende omnia, etc. » Sensus ergo est, q.d. Ut studeatis perfectioni Evangelicae, vendite quae possidetis, et pretium date pauperibus, ut me pauperem spiritu in simili paupertate sequamini, ac mecum contemnatis opes terrestres, ut obtineatis caelestes. Insuper id facite hoc fine, ut ostendatis vos non esse sollicitos de victu et vestitu, sed totos pendere a Dei providentia, ab eoque exspectare vitae necessaria, quae regnum suum quaerentibus ipse promisit. Hac de causa hoc Christi consilium secuti primi Christiani, omnia sua vendebant et pretium ponebant ad pedes Apostolorum, ut ipsi illud inter pauperes fideles distribuerent, Act. cap. II, vers. 3 et 4. Ita Beda: Nolite, ait, timere defutura vobis necessaria vitae, quin etiam possessa vendite ob eleemosynam; quod tunc digne fit, quando omnibus spretis ex labore manuum quis vivit et eleemosynam dat.
FACITE VOBIS SACCULOS (Graece βαλάντια, id est marsupia, crumenas, bursas) QUI NON VETERASCENT (ac proinde ex quibus excidere et perdi nequeunt pecunia spiritualis eleemosynae, uti saepe excidit et perditur pecunia temporalis ex sacculis et crumenis divitum, vetustate attritis et laceris. Sacculi hi non veterascentes sunt sinus pauperum, ac magis mens et memoria Dei, in qua quasi in sacculo servat Deus vestras eleemosynas et bona opera, ut amplissimam eorum mercedem vobis in die judicii retribuat. Id explicat, subdens): THESAURUM NON DEFICIENTEM IN COELIS (repete facite et parate vobis per opera pietatis et charitatis), QUO FUR NON APPROPRIAT, NEQUE TINEA CORRUMPIT. — Hinc recte infert Chrysologus, serm. 25: « Quid ergo cum terra illi qui possidet caelum? quid illi cum humanis, qui adeptus est jam divina? nisi forte placent gemitus, eliguntur labores, amantur pericula, pessima mors delectat, et illata mala bonis sunt gratiora collatis. »
Versus 34: Ubi Thesaurus Vester Est, Ibi et Cor Vestrum Erit
34. UBI ENIM THESAURUS VESTER EST, IBI ET COR VESTRUM ERIT. — Haec est ratio a priori, cur dixerit: « Vendite quae possidetis, et date eleemosynam; » ut scilicet ostendatis vos habere cor, non in aere, sed in aethere, quia ubi thesaurus est, ibi est et cor: si ergo thesaurum vestrum, per eleemosynam, collocetis in caelo; ostendetis pariter cor vestrum fixum esse in caelo, non in terra; in Deo, non in auro. Thesaurus enim hominis est id quod ipse amat, charum habet, magni aestimat, in quo spem suam reponit, etc. Cetera require Matth. VI, 20.
Versus 35: Sint Lumbi Vestri Praecincti, et Lucernae Ardentes
35. SINT LUMBI VESTRI PRAECINCTI, ET LUCERNAE ARDENTES IN MANIBUS VESTRIS, ET VOS SIMILES HOMINIBUS EXSPECTANTIBUS DOMINUM SUUM, QUANDO REVERTATUR A NUPTIIS. — Syrus, sint praecincti vestri lumbi, et accensae lucernae vestrae. Sic et Arabicus, Aegyptius, Aethiopicus et Persicus. Haec sic cum praecedentibus connecte. Dixerat Christus complacuisse Patri dare illis regnum; vendite ergo quae possidetis et date eleemosynam, ut per eam hoc regnum ematis: nunc urget ut ad hoc regnum, velut instans, studiose se comparent, ac praecincti lumbis, viam ad illud omni alia cura abjecta ineant et capessant, q.d. Estote parati, et omnibus virtutibus bonisque operibus et meritis, praesertim eleemosynae et contemptus opum, instructi, ut Christo Domino e caelo et caelestibus nuptiis gaudiisque ad vos in morte, ad judicium animae vestrae revertenti, digni occurratis, ac ab eo caelo adjudicari, et in caelum deduci mereamini.
Alludit ad ritum Orientalium, quales erant Hebraei et Syri, apud quos mos erat longioribus vestibus et tunicis indui, quas iter facturi, vel laboraturi, aut ministraturi praecingebant, ut essent expediti ad iter et ministerium, ne ab eo ex vestibus ad genua et tibias assidue allisis impedirentur, ut patet Tobiae V, 5; et III Reg. cap. XVIII, vers. 46; infra, vers. 37.
Mystice: lumbos praecingimus, cum carnis luxuriam (cujus, uti et seminis, origo est in lumbis) per continentiam coarctamus, ait S. Gregorius, hom. 13; et S. Augustinus, serm. 39 De Verbis Domini; S. Basilius, Isaiae XV; Beda et alii. Audi Chrysologum, serm. 24: « Lumbos nostros astringi jubet balteo castitatis, et totum carnis nostrae pendulum, fluidum, resolutum, constringi mandat continua zona virtutis, ut carne succincta ad Domini occursum liber, velox, expeditus nostrae mentis reddatur incessus. »
Porro hae duae sententiae, vers. 33 et 36, possunt simul conjungi cum Maldonato, ut unam eamdemque contineant parabolam: possunt etiam disjungi cum Jansenio, ut duas contineant, unam lumborum praecinctorum et lucernarum ardentium, alteram servorum exspectantium dominum a nuptiis revertentem.
Quocirca haec gnome a variis varie exponitur: varii enim sunt cingentes se, nimirum operarii, ministri, viatores, nuntii, milites, bajuli, continentes, ac varia sunt eorum cingula: scilicet operarii cinguntur cingulo laboris, ministri ministerii, viatores et nuntii viae, milites militiae, quod est cingulum strenuitatis, bajuli cingulo constantiae et patientiae, continentes continentiae, mortificationis et poenitentiae.
Primo ergo de operariis lumbos ad opus praecingentibus, sic exponit Theophylactus: « Sint lumbi vestri praecincti, » hoc est, omnibus modis parati estote ad opera Domini vestri, et « lucernae ardentes in manibus vestris, » hoc est, ne in tenebris et absque judicio versemini; sed sit vobis lumen verbi, quod monstrabit vobis quae facienda et quae non facienda sint. Est igitur hic mundus, nox. Sic quoque exponit Euthymius et Titus; q.d. Parati et prompti estote ad omne bonum aggrediendum.
Secundo, de ministrantibus Christo et pauperibus per eleemosynam (de hac enim sermo proxime praecessit) exponunt alii, q.d. Praecingite lumbos, ut sitis expediti et agiles ad ministrandum Christo et pauperibus: qua de re extat pulchra visio in Vita S. Joannis Eleemosynarii, qui promptissimus semper erat ad dandum cuique petenti eleemosynam, cap. XXIX, ubi dux ad mutuum praestandum tardior, visione centuplae remunerationis docetur esse celerior.
Tertio, de viatoribus lumbos ad iter praecingentibus explicant alii, q.d. Praecingite lumbos, ut sitis expediti ad iter in caelum, de quo sermo praecessit; ad illud enim grandis vobis restat via. Nam caelum empyreum plusquam ducentis millionibus milliarium distat a terra, uti ex P. Clavio ostendi Genes. I. Quare, etiamsi quotidie per centum milliaria recta sursum ascenderes, necdum post ducentos annos ad empyreum pervenires. Qua de causa, cum hoc tibi sit impossibile, Deus statuit ut non gressibus corporis, sed affectibus animi magnis passibus eo contenderes.
Quocirca anachoreta ille, apud Joannem Moschum, in Prato spirituali, per visionem hac de re est admonitus. Cum enim videretur sibi caelo appropinquare, velletque illud ingredi, audivit ab angelo: « Nemo piger huc ingreditur: ite, certate, contemnite vanitates saeculi. » Et Barlaam ad Josaphat, apud Damascenum, in Hist. cap. XLV: « Longum iter, ait, vobis ineundum est, quodque multo hujus vitae viatico opus habeat, ut ad sempiternum locum, in quo mansiones multae sunt, perveniatis. » Huc facit illud S. Petri, epist. I, cap. 1: « Succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam, in revelationem Jesu Christi, quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis, sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum, ut et ipsi in omni conversatione sancti sitis. »
Alludit ad exitum et transitum (unde Hebr. dictus est pascha), Hebraeorum ex Aegypto in terram promissam, qui erat figura Sanctorum ex terra transeuntium et contendentium in caelum: Hebraeis enim ita jussit sanxitque Deus in esu agni paschalis, pro felici transitu immolandi: « Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, » quasi accincti et expediti ad iter inchoandum, « et comedetis festinanter; est enim phase, id est transitus Domini. » Idem faciendum est mystice Christianis. Vide ibi dicta.
Quarto, nuntii et legati accingunt lumbos ut sint celeres ad legationem obeundam. Hinc angeli, qui Dei nuntii sunt, pinguntur lumbis accinctis, quasi veloces et agiles ad exequendum jussa Dei, juxta illud: « Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis, » Hebr. I. Ait ergo Christus: Vos, o Apostoli et discipuli, accingite lumbos, ut sitis mei legati per totum orbem, ut scilicet annuntietis fidem Evangelicam Graecis, Romanis, Italis, Gallis, Hispanis, Indis, Brasiliis, Japonibus, Sinis, etc. Ecce ego mitto vos: ite ergo animose, velociter et ardenter instar angelorum, juxta illud Isaiae, XVII, 2: « Ite, Angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam. » Et cap. LVII, 7, quod citat Paulus, Rom. X, 15: « Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! »
Quinto, milites et athletae accingunt lumbos, ut accincti sint fortiores fortiusque pugnent: lumbi enim, cum toti sint carnei et infirmi, cingulo firmi et robusti. Sic et vos, o Christiani, accingite lumbos cingulo strenuitatis et fortitudinis, ut quasi milites Christi fortiter contra diabolum, carnem et mundum dimicetis, vincatis et triumphetis, juxta illud Pauli, Ephes. VI, 14: « State succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae, etc. » Ubi multa hac de re dixi. Sic David ait, Psalm. CXVII: « Praecinxisti me virtute ad bellum. » Et Job, cap. XXXVIII: « Accinge sicut vir lumbos tuos. » Et Exodi XII: « Renes vestros accingetis; » ibant enim armati armis expugnaturi terram promissam. Unde Origenes, homil. 9 in lib. Judic., censet hic alludi ad milites Gedeonis, qui praecincti ibant contra Madianitas, ac tenentes lampades, id est faces accensas in lagenis, eas inter se complodentes, emicante flamma percelluerunt Madianitas, ut eos in fugam, imo in mutuam necem adigerent.
Sexto, bajuli, ut fortes sint ad portanda onera, nec iis rumpantur et herniam contrahant, lumbos succingunt: sic et vos, o fideles, accingite lumbos vestros cingulo patientiae, ut generose omnia adversa toleretis. Ita Cyrillus, in Catena: « Prompti sitis, inquit, ad sustinenda mala. »
Septimo, continentes, ut carnem doment et quibuslibet pravis concupiscentiae motibus generose resistant, cingunt se cingulo continentiae, id est abnegationis et mortificationis, quo omnia prava desideria, quae ex concupiscentia assidue oboriuntur, abnegant, refutant, mortificant, resecant. Ita Simeon Stylites lumbos nudos succinxit aspero fune situlae, qui secabat eum usque ad ossa: ingressus enim est carnem ita, ut vix appareret, quocirca caro ipsa computruit, et aegre curari sanarique potuit, uti narrat Antonius ejus discipulus in ipsius Vita, cap. III. Theodoretus vero, in Vita Simeonis, asserit funem hunc contextum fuisse ex palmis, ideoque asperrimum, quem Simeon tam arcte carni appressit, ut tota illa pars cui fuerat impositus, circumcirca exulceraretur, guttasque sanguinis emitteret. Mox praefectus monasterii, inquit, id resciens, vix illi solvit vinculum; sed nec sic persuasit, ut illi ulceri ullam adhiberet medicinam. Quare illum a monasterio dimisit, ne imbecillioribus ea quae essent supra vires aemulari conantibus, damni causa fieret. Sic multi Sancti olim gestarunt, et etiamnum gestant cingula cilicina, ut carnem doment. Hinc Judith, cap. IV: « Ut offerrent, inquit, Deo sacrificia praecincti ciliciis. » Hujus meminit S. Hieronymus, Jerem. I, et Ezech. VI, et appellat cingulum mortificationis, affirmatque cingula Eliae et Joannis Baptistae talia fuisse. Denique Paulus, Coloss. III: « Mortificate, ait, membra vestra, quae sunt super terram, immunditiam, libidinem, concupiscentiam pravam, avaritiam. » Unde S. Augustinus, serm. 39 De Verbis Dom., et lib. II De Consensu Evangel., cap. XXV: « Praecingite lumbos, inquit, hoc est omnes appetitus et affectus circa res saeculi contrahite et mortificate. »
ET LUCERNAE ARDENTES IN MANIBUS VESTRIS. — Jussit Christus nos lumbis praecinctis esse expeditos ad bona opera, et ad iter in caelum, nunc apposite requirit lucernas ardentes; hae enim nocte requiruntur ad operandum, aeque ac ad iter ineundum: haec autem vita nostra est mystica nox, plena ignorantiae, errorum et concupiscentiarum tenebris. Igitur ut in ea nocte incedamus et operemur, lumine et lucernis accensis est opus: proprie autem alludit ad nuptiale convivium, quod noctu peragi solet cum luminibus, q.d. Sicut noctu famuli dominum e nuptiis redeuntem accensis facibus exspectant et praeeunt; sic et vos me e caelo ad vos morte redeuntem vigiles exspectate, et cum facibus spiritualibus mihi occurrite, quia nescitis diem et horam mortis vestrae, et adventus Christi ad vestrum judicium; illud ergo, si sapitis, singulis horis parati exspectate. Sic enim virgines lampadibus accensis sponsum praestolantur, Matth. XXV. Eadem enim fere est parabola haec Lucae cum illa Matthaei.
Quaeres quidnam significent lucernae ardentes? Respondet primo Theophylactus significare hoc, q.d. Adsit vobis lux rationis et discretionis, ut dignoscatis quid et quomodo agendum sit. Rursum adsit vobis lucerna, id est fides, sed ardens charitate et fervore spiritus: haec enim quid agendum, quid cavendum sit ostendet: haec quoque ad actus virtutum heroicos vos impellet; haec pariter vos incitabit, ut alios fidem et viam salutis docere et amore Dei accendere satagatis, nec patiamini aliquos in tenebris ignorantiae, inquit Cyrillus, et peccatorum vivere. Ita S. Augustinus, serm. 39 De Verbis Domini. Accedit S. Hieronymus (vel quisquis est auctor), in cap. I Jerem., qui lucernam tenere in manibus, ait idem esse quod praedicare Evangelium.
Mystice: « Habent suum ista mysterium: nam in lumborum praecinctione castitas, in baculo regimen pastorale, in lucernis ardentibus boni fulgor operis indicatur, » ait Caelestinus, epist. 2 ad Episc. Gall. Sic et S. Gregorius, hom. 13, per lucernas ardentes accipit bona exempla. « Lucernas, inquit, ardentes in manibus tenemus, cum per bona opera proximis nostris lucis exempla monstramus. Duo sunt quae jubentur, et lumbos restringere, et lucernas tenere; ut et munditia sit castitas in corpore, et lumen veritatis in operatione; nec castitas ergo magna est sine bono opere, nec bonum opus aliquid est sine castitate. »
Rursum S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang.: Lumbi praecincti, ait, sunt continentia rerum saecularium; lucernae ardentes, sunt idipsum vero fine et recta intentione facere. Insuper S. Maximus: « Lucernae accensae, inquit, sunt oratio, contemplatio et spiritualis dilectio. » Denique Origenes, hom. 9 in lib. Judic., censet hic alludi ad lampades, id est taedas militum Gedeonis: sicut enim ipsi complosis lagenis, et taedis inde emicantibus ac effulgurantibus perterruerunt Madianitas; sic Apostoli et Martyres corporibus per martyrium complosis et fractis, coeperunt coruscare miraculis, quibus in fugam versi sunt persecutores, itaque eorum doctrina, aeque ac sanctitas toto orbe inclaruit, uti pulchre explicat Beda in Quaest. super libr. Judic., et fuse S. Gregorius, lib. XXX Moral., cap. XXXII et seq. Vide historiam Judicum, cap. VII.
In manibus vestris. — Haec verba non legunt Graeca, Syrus et Arabicus, nec Graeci Patres, ut Origenes, Clemens, Cyrillus, Chrysostomus, Basilius, Titus; nec ex Latinis S. Ambrosius, S. Cyprianus, Hilarius et Augustinus, serm. 39. Illa tamen legit S. Gregorius, homil. 13; Irenaeus, lib. IV, cap. LXXII; et S. Hieronymus, in Ephes. XVI, et Jerem. I; ac Bibliorum codices Romae correcti. « In manibus » ergo, id est prae manibus, ad manus, scilicet juxta vos, coram vobis, ut vobis operantibus lucem praebeant ad opus: nec enim operantes solent lucernas in manibus tenere, sed juxta se. Rursum proprie « in manibus, » ut cum iis quasi famuli Christo Domino venienti occurratis. Ex hac Christi sententia ortus est mos, fidelibus in agone dandi in manus cereos benedictos accensos, ut testentur se fide et charitate ardenti occurrere Christo, itaque ad id excitentur. Vide Amalarium, Rabanum et alios qui de Officiis Ecclesiasticis scripserunt.
Addit S. Cyrillus, lib. IV De Adorat. in spiritu et veritate: « Et calceati pedibus vestris. » Verum ceteri omnes id non habent: quare videtur S. Cyrillus illud ex Paulo, Ephes. VI, 15, per inadvertentiam huc transcripsisse.
Versus 36: Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum
ET VOS SIMILES HOMINIBUS EXSPECTANTIBUS DOMINUM SUUM. — Tertium est hoc Christi praeceptum, vel potius tertia ejusdem praecepti pars: prima enim est lumbos praecingere; secunda, lucernas tenere; tertia, dominum exspectare. Huc enim duo priora referuntur. Sensus est, q. d. Et vos ita plane parati et compositi sitis, sicut solent esse famuli noctu exspectantes dominum; scilicet vigiles, praecincti lumbis, tenentes lucernas ardentes. Unde Maldonatus putat unam eamdemque esse hanc parabolam, sed trimembrem; Jansenius censet esse diversam; sed eodem res redit: quia, ut dixi, haec est alia et tertia pars parabolae, ad quam duae priores tendunt et diriguntur. Exspectant dominum, ait Toletus, qui se hic peregrinos aestimantes desiderio Christi flagrant, crebro et quasi jugiter de eo cogitant, intentum in eum habent animum, ejus amore et spe patienter ferunt adversa et quaelibet incommoda, timent eum offendere, quem jam venientem ante oculos habent: facile contemnunt ea omnia, quae ad adventum ejus non faciunt; iis delectantur, quae illi grata esse cognoscunt: vilipendunt temporalia ob spem aeternorum.
Symbolice: τὸ «sint lumbi vestri praecincti» docet nos hic quasi peregrinos tendere ad patriam caelestem, juxta illud I Petr. II: «Obsecro vos tanquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam.» Secundo, τὸ «et lucernae ardentes in manibus vestris» notat nos debere per virtutes omnibus praelucere, juxta id quod subdit Petrus: «Conversationem vestram inter Gentes habentes bonam.» Tertio, τὸ «et vos similes hominibus exspectantibus dominum» monet nos spe in caelo debere esse defixos, juxta id quod addit Petrus: «Perfecte sperate in eam quae vobis offertur gratiam.»
Rursum S. Augustinus, serm. 39 De Verbis Domini, asserit haec tria esse illa, de quibus Felicem praesidem admonuit Paulus, Actor. XXIV. Docebat, ait, Paulus eos de continentia, de justitia et de spe vitae aeternae; his namque summa vitae Evangelicae comprehenditur. Secundo, hisce tribus denotantur tria munia vitae Apostolicae. Primo enim lumbi praecincti notant Apostolos mitti a Christo ad evangelizandum per totum orbem, et simul ad pugnandum contra omnes daemones, tyrannos, infideles, vitia, juxta illud: «Dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et omnem virtutem inimici,» Lucae XI. Idcirco enim praecinguntur hic cingulo militiae Christianae et Apostolicae, quasi in praelium acerrimum contendant. Secundo, lucernae ardentes notant eos sua praedicatione et doctrina orbem illuminare debere, juxta illud: «Vos estis lux mundi,» Matth. V. Tertio, τὸ «et vos similes hominibus exspectantibus dominum» significat eos vitam praesentem, et omnia quae in mundo sunt, debere spernere et calcare, ac vitam agere caelestem et divinam, ut mente et corde in caelo sint fixi, juxta illud Philipp. III: «Nostra conversatio in caelis est.» Subdit Paulus finem, fructum et praemium: «Unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae,» q. d. Ideo spernimus terrena, ambimus caelestia, quia certa spe exspectamus Christum, qui nos beabit et glorificabit in aeternum. Ita Toletus.
Haec tria semper in mente fixa habuere primi Christiani, qui quasi peregrini terrae et cives caeli, opes, honores, delicias ipsamque vitam praesentem pro Christo ultro profundebant, quia certo exspectabant post brevem hanc vitam instantem Domini adventum, scilicet vitam beatam et aeternam a Christo sibi dandam: quae sane vera est sapientia et prudentia. Id videre est in Pontificibus, Virginibus, Martyribus Romanis per trecentos annos a S. Petro usque ad S. Sylvestrum, qui in continuis persecutionibus gaudebant spoliari bonis, incarcerari, flagellari, occidi, comburi, ut Christo fruerentur in caelo. Emicuit inter alios S. Caecilia, quae aetate, pulchritudine, opibus, nobilitate florens, ultro laetissime omnia prodigit pro Christo, ac ejus animum tam excelsum mirantibus, miserantibus ac complorantibus amicis, hilaris et exultans procedens ad locum martyrii, causam dedit: «Hoc, ait, non est juventutem perdere, sed mutare: hoc est dare lutum, et accipere aurum; dare habitaculum vile et parvum, et accipere palatium magnum et amplissimum ex lapidibus pretiosis et auro constructum; dare rem perituram, et accipere rem quae finem nescit et mortem ignorat.» Et paulo post: «Deus noster Jesus Christus non dat pondus ad pondus, sed quod simplum acceperit, centuplum reddit, insuper et vitam aeternam.» Ita habent ejus Acta.
Quocirca Christiani vita non debet esse aliud quam exspectatio Christi, ut eum liberet ab hac vita misera, vili et exili, tot timoribus et periculis obnoxia, eumque conducat ad suum in caelis regnum et gloriam aeternam. Hinc Prophetae et Paulus passim docent fideles ita pie et sancte debere vivere, ac mundana omnia contemnere, ut avide et assidue exspectent adventum Christi.
Ita Jacob patriarcha moriens, anhelans ad adventum Christi: «Salutare tuum, ait (id est salvatorem tuum) exspectabo, Domine,» Gen. XLIX. Job, cap. 14: «Cunctis diebus quibus nunc milito, inquit, exspecto donec veniat immutatio mea.» Psaltes: «Exspectans, ait, exspectavi Dominum,» Psalm. XXXIX, 1. Et: «Exspecta Dominum, viriliter age, confortetur cor tuum, et sustine Dominum,» Psalm. XXVI, 14. Isaias, cap. VIII, 17: «Exspectabo, ait, Dominum.» Et cap. XXV, 9: «Exspectabimus eum, et salvabit nos: iste Dominus, sustinuimus eum, exsultabimus, et laetabimur in salutari ejus.» Jeremias, Thren. III, 24: «Pars mea Dominus, ait, propterea exspectabo eum.» Michaeas, VII, 7: «Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum salvatorem meum.»
Sic Joseph ab Arimathia, spreto Judaeorum metu, Christum sepelivit, quia «exspectabat regnum Dei,» Luc. XXIII, 51. Paulus, Rom. VIII, 19: «Exspectatio creaturae, ait, revelationem filiorum Dei exspectat.» Et vers. 23: «Nos ipsi primitias spiritus habentes; et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.» Galat. V, 5: «Spem justitiae exspectantes.» Philipp. III, 20: «Unde etiam Salvatorem exspectamus.» Ad Titum, II, 13: «Sobrie, juste et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei.» S. Petrus, epist. II, cap. III, 11: «Cum igitur, inquit, haec omnia dissolvenda sint, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes in adventum diei Domini.» Et vers. 13: «Novos vero caelos et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. Propter quod, charissimi, haec exspectantes, satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace.»
Quocirca Climacus, gradu De morte: Justus, inquit, est, qui mortem non timet; sanctus vero et perfectus, qui illam quotidie exspectat. Ille Dominum exspectabat S. Franciscus, unde moriens recitansque Psal. CXLI, vers. 8: «Me exspectant justi, donec retribuas mihi,» immortuus est. Et B. Bernardus jubilabat:
Desidero te millies,
Mi Jesu, quando venies,
Me laetum quando facies,
Me de te quando saties?
Memorabile et terribile est quod scribit S. Brigida, lib. IV Revelat., cap. VII, in Purgatorio tertium et superiorem esse locum, ubi nulla alia est poena, nisi desiderium perveniendi ad Deum ejusque visionem beatificam. Atque ibi hoc desiderio torqueri eos qui in hac vita non habuerunt perfectum desiderium perveniendi ad Dei praesentiam ejusque visione fruendi. Similis loci in Purgatorio meminit Beda, lib. V Hist., cap. XIII; et S. Gregorius, lib. IV Dial., cap. XXXVI; ac Dionysius Carthusianus, in Dial. de Judicio partic., art. 31; et Bellarminus, lib. De Purgat., cap. VI. Est enim quaedam indignitas, et quasi vilipensio tantae visionis et gloriae Dei, quod non ardenter a fidelibus et Sanctis desideretur, ac signum quod ejus opes et gaudia non satis considerent, ponderent et penetrent, uti par erat.
Vive ergo, o Christiane, tuo Christo, non mundo; vive spiritui, non carni; vive caelo, non gehennae; vive non tempori, sed aeternitati.
QUANDO REVERTATUR A NUPTIIS. — Videtur hoc esse emblema parabolae, ac proinde non necessario applicandum rei per illam significatae. Potest tamen illi applicari hoc modo, quod Christus in incarnatione celebrarit sponsalia cum Ecclesia et fidelibus omnibus; ascendens vero in caelum ibi cum eadem consummarit nuptias, quia per gloriam visionis beatificae intime et indivulse Beatis omnibus unitur per omnem aeternitatem. Cum ergo e caelis ad judicium animae cujusque redit, videtur a nuptiis caelestibus redire, ut ad easdem novam sponsam inducat: nuptiae ergo sunt summa unio, summum gaudium, quod Christus habet cum Beatis in caelo. Ita S. Gregorius, Beda, Theophylactus, Euthymius, Toletus et alii.
UT, CUM VENERIT, ET PULSAVERIT, CONFESTIM APERIANT EI. — Significat Christus nos in vita parare debere virtutes et merita, quibus in morte ornati, hilares et gaudentes occurramus Christo: nec enim tunc locus erit aut tempus operandi, ac vix poenitendi; tunc enim sensus sunt hebetati, et animus morbis oppressus, vix potest de peccatis et de salute sua cogitare. Quare imprudentissime faciunt, qui in vita sua voluptatibus indulgent, dicuntque se in morte acturos poenitentiam; in morte enim poenitentia est sera et coacta, ideoque raro vera, seria et sincera. Audi S. Gregorium, hom. 13: «Venit Dominus, cum ad judicium properat: pulsat vero, cum jam per aegritudinis molestias esse mortem vicinam designat; cui confestim aperimus, si hunc cum amore suscipimus. Aperire enim judici pulsanti non vult, qui exire de corpore trepidat, et videre eum, quem contempsisse se meminit, judicem formidat. Qui autem de sua spe et operatione securus est, pulsanti confestim aperit, quia laetus judicem sustinet; et cum tempus propinquae mortis advenerit, de gloria retributionis hilarescit.»
Versus 37: Beati sunt servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes
BEATI SUNT SERVI ILLI, QUOS CUM VENERIT DOMINUS, INVENERIT VIGILANTES, — scilicet lumbis praecinctos, tenentes lucernas et exspectantes dominum, uti praecessit: his enim meritum dabit praemium, scilicet beatitudinem aeternam, ut visione Dei potiantur et fruantur in omni gloria et gaudio per omnia saeculorum saecula. Unde explicans, subdit:
AMEN DICO VOBIS, QUOD PRAECINGET SE, ET FACIET ILLOS DISCUMBERE, ET TRANSIENS MINISTRABIT ILLIS. — Christus par pari reddit suis, in caelo praecinctis praecinget se, servis suis serviet; eos qui laboraverunt in suo obsequio, faciet quiescere, discumbere, coenare, ac ministrantibus sibi famulis ipse Rex regum, et Dominus dominantium, mira dignatione ministrabit.
Transiens. — Solent enim ministri et sponsi mensas obire, ut videant si cui quid desit, illudque ei porrigant. Nota: Haec parabolice accipienda sunt, non proprie, ut patet; in caelo enim non sunt cingula, nec praecincti, nec mensae, nec discubitus, nec transeuntes, nec ministrantes. Tantum ergo dicere vult Christus: primo, se inusitatum prae omnibus bonis dominis, ac infinities majorem fidelibus suis servis in caelo honorem exhibiturum; ut scilicet ibi eos ex servis faciat quasi dominos, quibus communicet et administret communionem sui epuli nuptialis, id est felicitatis et gloriae caelestis. Idque secundo, se facturum cum multiplicibus et indesinentibus ferculis, id est voluptatibus et deliciis tam animae quam corporis; ac tertio, provisurum ne quid cui desit, non tantum necessarium, sed et jucundum, aut optatum et desideratum: faciet enim ne quis quid desideret, quia omnia desiderata, imo omnia quae desiderari possunt, superabundanter largietur, juxta illud: «Satiabimur cum apparuerit gloria tua.» Et: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos.» Quarto, se pro meritis cuique alias et alias delicias appositurum: τὸ enim «transiens» significat coenam fore pro meritis cujusque variam et lautissimam; τὸ vero «ministrabit» fore honorificentissimam; «faciet illos discumbere,» fore aeternam, ait Toletus.
PRAECINGET SE. — Praecingetur itaque Deus, ait Theophylactus, quatenus non omnium bonorum effusionem nobis suppeditat, sed illam restringit. Quis enim potest capere quantus sit Deus? Et manifestum est ex Seraphim, qui se obtegunt, propter excellentiam divini luminis.
ET FACIET ILLOS DISCUMBERE. — Audi S. Dionysium Areopagitam, epist. 9 ad Titum: «Accubationem, inquit, requiem esse censemus multorum laborum, vitam tutam divinumque vivendi genus in lumine ac regione vivorum, plenum omnis sanctae voluptatis: largamque omnis generis et beatorum bonorum suppeditationem, per quam omni gaudio complentur; atque id Jesu eos et exhilarante, et in mensa collocante, eisque et ministrante, et aeternam quietem largiente, et perfecte bona tribuente et infundente.»
Symbolice: S. Gregorius, hom. 43: «Praecinget se, inquit, id est ad retributionem praeparabit, et faciet illos discumbere, id est aeterna quiete refoveri. Discumbere quippe nostrum, in regno quiescere est. Unde rursum Dominus dicit: Venient et recumbent cum Abraham, Isaac et Jacob. Transiens autem Dominus ministrat, quia lucis suae illustratione nos satiat. Transire vero dictum est, cum de judicio ad regnum redit; vel certe Dominus nobis post judicium transit, quia ab humanitatis forma in divinitatis suae contemplationem nos elevat. Et transire ejus est, in claritatis suae speculationem nos ducere, cum eum quem in humanitate in judicio cernimus, etiam in divinitate post judicium videmus.»
Versus 38: Et si venerit in secunda vigilia
ET SI VENERIT IN SECUNDA VIGILIA, ET SI IN TERTIA VIGILIA VENERIT, ET ITA INVENERIT, BEATI sunt servi illi. — Prima vigilia incipit vespere, sive initio noctis, duratque tres horas: quibus exactis incipit secunda vigilia, quae finitur in media nocte: a qua incipit tertia vigilia, duratque per tres horas: post quas incipit quarta vigilia, duratque usque ad auroram vel solis ortum. Significat hisce vigiliis Christus, qualibet aetate et quolibet tempore nos vigilare et paratos esse debere ad Domini adventum, quia dies mortis incerta est, nec vel unum habemus certum vitae diem vel horam. Prima ergo vigilia est pueritia; secunda, est juventus; tertia, est virilis aetas; quarta, est senectus. Ita Titus et S. Gregorius. Non meminit Christus, ait Franciscus Lucas, quartae vigiliae, uti nec primae, quia nec tam cito, nec tam sero rediri a nuptiis solet, quae circa medium noctis ut plurimum solvuntur, sponsa in thalamum inducta. Interim significat omni tempore vigilandum nobis esse, etiam aetate provecta et decrepita; nec satis esse aliquando aut ad tempus vigilare in aetate juvenili et virili, sed perseverandum quamdiu haec vita durat, quod incerta sit hora mortis, et adventus Domini longanimiter sit exspectandus. Ita S. Basilius, hom. De non adhaerendo rebus saecularibus: «Oportet, ait, nos quotidie ad emigrandum ex hac vita paratos esse, et nutum Domini fixis oculis exspectare,» etc., ut singuli Domino venienti et pulsanti confestim aperiant.
Adde: Christus meminit duntaxat secundae et tertiae vigiliae, quia in illis somnus solet esse certior et profundior, ut innuat se venturum cum homines maxime putant, cumque aliis cogitationibus curisque immersi profunde quasi dormiunt: quare tunc prudentes servos maxime vigilare et paratos esse debere, ut, cum sibi sanissimi et prosperrimi videntur, mortem sibi ex insidiis astantem exspectent.
Aliam causam dat Toletus: Non meminit, ait, quartae vigiliae, quia rarissimi sunt qui ad extremum vitae differentes bene operari, inveniuntur id facientes; ne etiam pigros faceret, si ejus meminisset.
Ex his concludit S. Gregorius, hom. 13, atque omnes ad studium virtutis exhortatur, dicens: «Horam ultimam Dominus noster idcirco voluit nobis esse incognitam, ut semper possit esse suspecta; ut, dum illam praevidere non possumus, ad illam sine intermissione praeparemur. Quia igitur momentis suis horae fugiunt, agite, fratres charissimi, ut in boni operis mercede teneantur. Audite quid sapiens Salomon dicat: Quodcumque potest manus tua facere, instanter operare; quia nec opus, nec scientia, nec ratio, nec sapientia erunt apud inferos, quo tu properas. Quia ergo et venturae mortis tempus ignoramus, et post mortem operari non possumus, superest ut ante mortem tempora indulta rapiamus: sic enim mors ipsa cum venerit, vincetur, si priusquam veniat, semper timeatur.»
Versus 41: Ait autem ei Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam?
AIT AUTEM EI PETRUS: DOMINE, AD NOS DICIS HANC PARABOLAM (vigiliarum), AN ET AD OMNES — homines, praesertim fideles, tam nunc viventes, quam postea futuros? De eo dubitabat Petrus, quia solebat Christus quaedam documenta dare solis Apostolis, alia omnibus fidelibus, atque hic quaedam dixerat, quae ad solos Apostolos et viros perfectos spectare videbantur, ut vers. 32: «Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum: vendite quae possidetis.» Et vers. 37: «Amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.» Caetera vero de vigilando et exspectando adventum Domini, videbantur ad omnes fideles pertinere.
Versus 42: Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens
DIXIT AUTEM DOMINUS: QUIS, PUTAS, EST FIDELIS DISPENSATOR, ET PRUDENS, QUEM CONSTITUIT DOMINUS SUPRA FAMILIAM SUAM, UT DET ILLIS IN TEMPORE TRITICI MENSURAM? — Petro respondet Christus se quidem ad omnes fideles loqui, sed maxime ad Petrum et Apostolos. His enim major incumbit vigilia et cura, ut non tantum se, sed et alios fideles salvent; atque Petrus erat dispensator, Graece, oeconomus, quem Christus constituit super familiam, id est Ecclesiam suam; sic et caeteri Apostoli, juxta illud Pauli: «Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei,» I Cor. IV, 1.
UT DET ILLIS IN TEMPORE TRITICI MENSURAM. — Alludit ad morem veterum, apud quos communis erat arctaque servitus; abundabant enim mancipiis, quibus Christiani jam carent. Illi ergo unum ex servis praeficiebant mancipiis, qui quolibet mense mensuram (unde dictum est demensum) annonae et victus, puta tritici, vel hordei, si viles essent personae, uti dixi Oseae III, 2, eis distribuebat.
Potest secundo, «tritici» referri ad «tempore.» Boni enim oeconomi est, instar Josephi, cum tempus est messis tritici, frugaliter illud dispensare per mensuras in singula familiae capita, ne vendatur, vel in pauperes erogetur, itaque domesticis non sufficiat.
Caetera usque ad vers. 46 explicui Matth. xxiv.
Nota «dispensator et mensuram.» Nam aequus patrisfamilias dispensator non eadem omnibus dat mensuram, sed cuique propriam ac pro aetate, dignitate vel meritis proportionatam et adaequatam; hoc enim est rectum dispensatoris officium, ut cuique congrua dispenset et distribuat. Alia enim cibi ratio et mensura congruit infanti, alia adolescenti, alia viro, alia seni, alia feminae, alia uxori, alia filiabus, alia ancillis, alia filiis, alia servis.
Qua ex re moraliter Christus docet Episcopos, Pastores, Confessarios, Concionatores, ut non eumdem omnibus fidelibus doctrinae cibum exhibeant, nec in genere duntaxat ad omnes de virtutibus verba faciant, sed in particulari cuique instillent eas virtutes, quae aetati, statui et gradui illius sunt congruae et propriae. Unde praxin hujus Christi parabolae et sententiae suo exemplo docuit S. Paulus, qui, Ephes. VI, 1 et seq., alia filiis, alia patribus, alia servis dat monita et praecepta; ac Timotheum, Episcopum Ephesi, instruens, epist. 1, cap. V, 1: «Seniorem, ait, ne increpaveris, sed obsecra ut patrem; juvenes, ut fratres; anus, ut matres; juvenculas, ut sorores, in omni castitate; viduas honora quae vere viduae sunt: si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discat primum domum suam regere,» etc. Similia praescribit Tito, cap. II, 2 et seq.
Christum et Paulum secutus est S. Gregorius Thaumaturgus, Neocaesareae Episcopus, de quo ita scribit Nyssenus in ejus Vita: «Qui lugebat, audiebat ab eo quod eum consolaretur: juvenis castigabatur et docebatur temperantiam; seni porrigebatur medicina verbis convenientibus; servi docebantur, ut bene afficerentur in dominos; qui dominatum obtinebant, ut essent benigni et clementes in eos qui subjiciebantur eorum imperio; pauper, ut solas divitias existimaret virtutem; is qui de suis se jactabat divitiis, convenienter admonebatur, ut eorum quae habebat esset oeconomus, non dominus; mulieribus conducibilia, pueris convenientia, et patribus ea quae decebat distribuens.» Et S. Cyprianus, qui, ut scribit Pontius Diaconus in ejus Vita, virgines hortabatur ad congruentem pudicitiae disciplinam, et habitum sanctimonia dignum: docebat lapsos poenitentiam, veritatem haereticos, schismaticos unitatem, filios Dei pacem et Evangelicae precis legem; Christianos mollioris affectus circa amissionem suorum, solabatur spe futurorum; livorem invidiae dulcedine salutaris remedii inhibebat; Martyres exhortatione divini sermonis erigebat; Confessores frontium inscriptione signatos, incentivo tubae caelestis animabat. Id denique prae caeteris exacte praestitit S. Gregorius Pontifex, qui omnium pauperum Romae et in locis vicinis degentium nomina in scripto habebat, ac cuique ea quae erant necessaria, distribuebat. Insuper alebat tria millia Monialium Romae existentium, extra Romam vero longe plura. Quare de illo vere dicas: «Eleemosynas illius enarrabit omnis Ecclesia Sanctorum,» Eccli. xxxi, 11. Quantam vero animarum curam haberet, ac singulis opportuna salutis juxta statum cujusque praecepta suggereret, patet ex ejus homiliis et ex epistolis, in quibus Mauritium Imperatorem monet, ne milites a vita religiosa avocet; Joannem, Patriarcham Constantinopolitanum, ne universalis Episcopi nomen superbum sibi arroget; Venantium, Cancellarium Italiae, ut habitum monasticum dimissum resumat; Joannem, Ravennae Episcopum, ut pallium temere usurpatum deponat; Augustino, Apostolo in Angliam destinato, rationes et modos praescribit, quibus Angliam ad fidem Christi convertat; Episcopos Hiberniae docet, ne in nomine Trinitatis baptizatos ab haereticis rebaptizent, et plurima talia. Pervolve tomum IV Epistolarum ejus, et miraberis unum virum tot negotiis occupatum, tot infirmitatibus obrutum, tot tantaque particularia et congrua virtutum monita singulis praescribere. Prudentia enim non in universali, sed in particulari quolibet opere prudenter dirigendo consistit; actiones enim virtutum singulares sunt, et singularem exigunt directionem et doctrinam.
Versus 46: Et dividet eum
ET DIVIDET EUM, — id est separabit eum a se suaque familia, puta ab Ecclesia triumphante, a societate Beatorum ipsaque beatitudine servis fidelibus promissa. Unde S. Hieronymus, in cap. xxiv Matth.: «Dividet eum,» inquit, hoc est separabit a consortio Sanctorum. S. Hilarius: «Dividet eum» a bonis promissis. Origenes: «Dividet eum» a dono Spiritus Sancti, atque a consortio et custodia angelorum; privabit enim eum Christus omni gratia, omni virtute, omni auxilio, omni spe salutis.
PARTEMQUE EIUS CUM INFIDELIBUS PONET, — id est puniet eum cum caeteris servis qui sibi infideles fuerunt, etsi fideles se simularent. Unde Matthaeus, cap. xxiv, 50, habet, «cum hypocritis.» Possunt quoque hic «infideles» accipi increduli, qui in Christum credere nolunt, de quibus dicitur: «Qui non credit, jam judicatus est,» Joan. III, 18.
Versus 47: Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui
ILLE AUTEM SERVUS, QUI COGNOVIT VOLUNTATEM DOMINI SUI, ET NON PRAEPARAVIT (se ad adventum domini, praeparando et distribuendo famulis sibi commissis in tempore tritici mensuram, sed eos percutiendo, ac edendo, bibendo et inebriando, bona domini sui disperdidit), ET NON FECIT SECUNDUM VOLUNTATEM EJUS (jam dictam), VAPULABIT MULTIS. — Flagellis et plagis multis caedetur.
Versus 48: Qui autem non cognovit, vapulabit paucis
QUI AUTEM NON COGNOVIT (voluntatem domini) ET FECIT DIGNA PLAGIS, VAPULABIT PAUCIS, — id est paucioribus quam is qui cognovit voluntatem domini: intellige juxta mensuram tam ignorantiae, quam facti et culpae. Sunt enim quatuor gradus ignorantiae: scilicet, prima invincibilis, quae est inculpata; secunda, vincibilis, sed difficulter, quae parum habet culpae et reatus poenae; tertia crassa, quae plus habet; quarta affectata, quae plurimum habet culpae et poenae, de qua dicitur Psal. xxxv, 5: «Noluit intelligere ut bene ageret.» «Hic omnia despexit, ait Euthymius; ille vero segnis fuit: gravior est autem segnitie contemptus.» Segnis enim «cum scire potuisset, non scivit,» et, ut ait Titus, discere neglexit; contemnens vero despexit et irrisit. Hinc patet contra Jovinianum et modernos haereticos, esse gradus peccatorum etiam mortalium, aliaque aliis esse graviora, ideoque graviori poena aeterna puniri in inferno. «Nam, ut ait Basilius, in Regulis brevior., interrogat. 267, «multas et paucas plagas accipere, non finem supplicii, sed differentiam significat; nec in temporis extensione aut complemento, sed in supplicii differentia contingit, nempe, ut igne inextinguibili uterque dignus sit, sed unus mitius, alter acrius ardente.»
OMNI AUTEM CUI MULTUM DATUM EST (v. g. cui major scientia et major voluntatis domini cognitio), MULTUM QUAERETUR AB EO (a Christo judice in judicio tam particulari, quam universali; quia, ut ait S. Gregorius, hom. 9, Cum augentur dona, rationes etiam crescunt donorum); ET CUI COMMENDAVERUNT MULTUM (v. g. animarum multarum curam et praefecturam), PLUS PETENT AB EO. — Audi Bedam: «Multum commendatur ei cui, cum sua salute, Dominici quoque gregis pascendi cura committitur.» Ab hoc ergo plus petent Christus ejusque assessores Apostoli caeterique judices; scilicet non tantum suam, sed et fidelium sibi commissorum curam et salutem, quantum est ex parte sua. In pastore enim «cura requiritur, ait S. Bernardus, non curatio.» Haec enim subinde est impossibilis ob morbi vel aegri vitium, vel pertinaciam. «Haec, ait Titus, clare indicant doctorum pastorumque judicium, caeterorum non parum gravius et periculosius fore.» Quare de gradu et officio suo non superbiant, sed majori humilitate, studio et diligentia munus suum obeant, suumque gregem pascant. «Tanto ergo, ait S. Gregorius, loco citato, esse humiliorem atque ad serviendum Deo promptior quisque debet ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione.»
Porro, quae et quanta a Pontificibus, Episcopis et Praelatis requirat Deus, punctim, sed nervose ob oculos ponit Eugenio III Pontifici S. Bernardus, lib. IV De Consider.: «Teipsum, inquit, considera, formam justitiae, sanctimoniae speculum, pietatis exemplar, assertorem veritatis, fidei defensorem, doctorem Gentium, Christianorum ducem, amicum sponsi, Cleri ordinatorem, pastorem plebium, magistrum insipientium, refugium oppressorum, pauperum advocatum, spem miserorum, tutorem pupillorum, judicem viduarum, oculum caecorum, linguam mutorum, baculum senum, ultorem scelerum, malorum metum, bonorum gloriam, virgam potentum, malleum tyrannorum, regum patrem, legum moderatorem, Canonum dispensatorem, sal terrae, orbis lumen, sacerdotem Altissimi, vicarium Christi. Quis non timeat et tremat haec audiens, quae ab hac Sede omnia exiguntur.»
Quocirca S. Paulus, Hebr. XIII, 17: «Obedite, ait, praepositis vestris, et subjacete eis; ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri.» Ubi S. Chrysostomus, homil. 34: «Miror, ait, si potest aliquis Doctorum salvari.» Idem nuper de Pontificibus dictitabat Cardinalis Bellarminus. Hac de causa viri sapientes et sancti praelaturas fugerunt, nec nisi coacti eas susceperunt. Audi quid de S. Cornelio Pontifice scribat S. Cyprianus, lib. IV, epist. 2: Qui, inquit, episcopatum ipsum non postulavit, nec voluit, nec vi, ut caeteri quos arrogantiae et superbiae suae tumor inflat, invasit; sed quietus et modestus, et quales esse consueverunt qui ad hunc locum divinitus eliguntur, vim passus est, ut episcopatum coactus exciperet.» Ita pariter Pontificatum fugere quoad potuere S. Gregorius, S. Chrysostomus, S. Ambrosius, S. Basilius, S. Nazianzenus, S. Nicolaus, S. Athanasius, ac nostro saeculo Pius V electus in Pontificem expalluit, et pene in deliquium incidit. Rogatus causam, ingenue dixit: Cum essem Religiosus Ordinis S. Dominici, optime sperabam de mea salute; creatus vero Episcopus, coepi de ea formidare; nunc vero electus in Pontificem, pene de ea despero: quomodo enim ego Deo rationem tot millionum animarum quot sunt in toto orbe, reddam, qui vix unius animae meae rationem reddere valeo? Ita habet ejus Vita. Denique Concilium Tridentinum asserit Episcopatum esse angelicis humeris onus formidabile.
Versus 49: Ignem veni mittere in terram
IGNEM VENI MITTERE IN TERRAM, ET QUID VOLO NISI UT ACCENDATUR? — Arabicus, quid volo nisi accensionem ejus? Sic et Aegyptius, Aethiopicus et Persicus. Incertum est an Christus hoc dixerit eodem tempore quo praecedentia. Lucas enim Christi dicta conglomerat, etiamsi alio et alio tempore sint prolata: possunt tamen haec praecedentibus et sequentibus recte connecti hoc modo, ut post varia documenta data Apostolis et fidelibus, Christus tandem primarium suum officium, ad quod a Patre missus erat in mundum, exprimat, scilicet ut ignem divinum e caelo in terram mitteret in Apostolos, ut illi eo accensi, eodem deinde caeteros fideles accenderent: per hunc enim ignem Apostoli officium evangelizandi et totum orbem convertendi, sibi a Christo commendatum plene et efficaciter erant adimpleturi, ac fideles Christi documenta ab Apostolis praedicata exacte perfecturi.
Symbolice: S. Ambrosius, in Psalm. CXVIII, serm. 8, docet Deum esse lucem ad lucendum, et ignem ad paleas vitiorum comburendum: «Lux, inquit, ut in tenebris ambulanti luceat, quasi lumen, ne diutius possit errare qui quaerit luminis claritatem. Ignis, ut operis nostri faenum stipulamque consummat, atque utili nos salvos faciat detrimento: sicut aurum, quod dum excoquitur, plus probatur.» Huc facit illud Clementis Alexandrini, in Exhortatoria ad Gentes: «Multiplices, inquit, habet Servator voces et modos ad salutem hominum. Minans admonet, maledicens convertit, deflens miseretur, psallens per nubem loquitur. Igne terret homines, ex columna flammam accendens, quod est simul gratiae et terroris indicium: si obedieris, lucem; si non obedieris, ignem.»
Quaeres, quisnam est hic ignis? Primo, Tertullianus, lib. IV Contra Marc., cap. xxix; Maldonatus et Franciscus Lucas respondent esse odia, dissensiones, tribulationes et persecutiones infidelium, fidem et Apostolos fidelesque Christi persequentium; hasce enim suscitarunt indirecte et occasionaliter Christus et Apostoli praedicando Evangelium, novamque Christi crucifixi religionem. Audi Tertullianum: «Ipse (Christus) melius interpretabitur istius ignis qualitatem, adjiciens (vers. 51): Putatis venisse me pacem mittere in terram? non dico vobis, sed separationem. Igitur ignem eversionis intendit, qui pacem negavit: quale praelium, tale et incendium,» quo Christus idololatriam, scelera et idola erat eversurus, et in cineres redacturus: quocirca Gentes omnes idolis suis addictas erat concitaturus contra se et Apostolos, ut ipsi totis viribus hoc religionis suae pristinae incendium restinguerent. Huc enim spectant omnia quae deinceps vers. 50, 51, 52, 53, explicans ignem hunc, subjungit Christus.
Secundo, aptius S. Cyrillus, in Catena, et Jansenius censent hunc ignem esse praedicationem Evangelii; hanc enim directe optabat Christus, ut per eam corda hominum igne divino succenderet, juxta illud Psal. CXVIII: «Ignitum eloquium tuum vehementer.»
Tertio, et optime, S. Ambrosius et Origenes hic, et S. Athanasius, lib. De communi essentia Patris et Filii; S. Cyrillus, lib. V in Levit.; S. Hieronymus, lib. II Apol. contra Ruffinum; S. Augustinus, serm. 103 De Tempore; S. Gregorius, homil. 30 in Evangel., per «ignem» accipiunt Spiritum Sanctum ejusque dona, praesertim charitatis, devotionis, fervoris, zeli, quae ipse in fidelium animis suscitat, inquit Euthymius et Theophylactus. Hic ignis pariter lucernas fidelium facit ardentes, juxta illud: «Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio: lampades ejus, lampades ignis atque flammarum,» Cant. VIII, 6. Vide ibi dicta. Sic ignem hunc explicat Ecclesia, cum in sabbato Pentecostes in Missa sic orat: «Illo nos igne, quaesumus, Domine, Spiritus Sanctus inflammet, quem Dominus noster Jesus Christus misit in terram et voluit vehementer accendi.» Hoc igne, ait S. Ambrosius, ardebat Cleophas, cum dixit: «Nonne cor nostrum ardens erat, cum aperiret Scripturas, et loqueretur in via?» Lucae XXIV; et sic hic ignis amoris et ardoris complectitur ignem tribulationum, primo loco assignatum. Apostoli enim, amore Christi accensi, omnia adversa omnemque tribulationum et persecutionum ignem superarunt et superant, adeoque provocant; ille enim eis instabat, ut in sequent. praedicit Christus. Talis erat Paulus dicens: «Quis nos separabit a charitate Christi? certus sum quia neque mors, neque vita,» etc., Rom. VIII. Hoc quoque igne ignitus S. Ignatius, epist. ad Roman.: «Utinam, inquit, fruar bestiis quae mihi paratae sunt, quas et oro veloces esse mihi ad interitum et ad supplicia, et allici ad comedendum me. Frumentum Christi sum. Dentibus bestiarum molar, ut panis mundus inveniar.»
Hoc desiderium suum implevit Christus, cum in Apostolos et fideles misit Spiritum Sanctum per speciem linguarum ignearum in Pentecoste, Actor. II, ubi S. Chrysostomus, hom. 4: «Hic ignis, ait, mundi peccata quasi ignem excussit.» Et post nonnulla: «Sicut enim igneus homo, si in medias incidat stipulas, nihil laedetur, sed magis vim exeret suam; sic et hic evenit,» ut Apostoli quasi homines ignei a persecutoribus non laederentur, sed eos pariter ad fidem Christi converterent et ignirent.
Vide dotes ignis decem et septem quas recensui et Dei charitati applicavi Levit. IX, 23, et Actor. II, 3; et Dionysium, De Caelesti hierar., cap. XV, ubi ostendit per multas analogias ignem aptissimum esse symbolum et hieroglyphicum Dei et angelorum, eorumque in eo imitando similitudinem apprime repraesentare, juxta illud Deuter. IV, 24: «Dominus Deus tuus ignis consumens est.» Et Hebr. I: «Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.» Hoc igne ardebat Elias, de quo Ecclesiasticus, cap. XLVIII, 1: «Et surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ejus quasi facula ardebat,» ideoque curru igneo raptus est in caelum, succlamante Elisaeo: «Pater mi (tu es), currus Israel et auriga ejus,» IV Reg. II; et Sponsa, Cant. II, 5, dicens: «Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.» Hoc igne succensi Martyres, ignes corporeos spreverunt, imo ambierunt, quia vel eos non senserunt, ut tres pueri in fornace Babylonica, vel heroica virtute vicerunt, ut vicit S. Laurentius; de quo canitur illud: «Igne me examinasti; et non est inventa in me iniquitas,» Psal. XVI, 3. Durum sane fuit et acre examen hoc igneum; sed dolorem rei vicit amor Dei, cruciatum ignis superavit cruciatus Agni; memoria, inquam, Christi pro nobis acerbiora passi.
«Flammis tuis, o tyranne, ait S. Leo, serm. De S. Laurentio, superari charitatis flamma non potuit: segnior fuit ignis qui foris ussit, quam qui intus accendit. Saevisti persecutor in martyrem; saevisti et auxisti palmam; dum aggeras poenam.» Et S. Augustinus, serm. De S. Laurentio: «Hoc igne B. Laurentius accensus, flammarum non sentit incendium; et dum Christi ardet desiderio, persecutoris poenam non sentit.» Ita S. Ignatius scribens ad Romanos: «Ignis, ait, crux, bestiae, confractio ossium, membrorum divisio, totius corporis contritio, et tota tormenta diaboli in me veniant, tantum ut Christo fruar.»
Similes fuere Christiani aevo Tertulliani, qui proinde, in cap. I Apolog. ad Gentiles, ita scribit: «Licet nunc Sarmenticios et Semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti, sarmentorum ambitu exurimur. Hic est habitus victoriae nostrae, haec palmata vestis, tali curru triumphamus.» Annon hi sunt Seraphini terrestres, Seraphinis caelestibus ardentiores et fortiores? hi enim ardent igne amoris duntaxat, illi ardent igne amoris et doloris, ac martyrii, dum viva Dei sunt holocausta. Nostro hoc saeculo eodem igne arserunt ardentque Japones, qui pro fide Christi lento igne ad plures horas torrentur, in iisque quasi adamante, hoc est indomabiles et invicti, usque ad mortem persistunt. Fuere inter eos plures e Societate nostra quasi religionis signiferi; ac inter alios R. P. Camillus Constantius Italus, qui per tres horas in igne immotus, imo hilaris et exultans constitit, perpetuo elata voce vel Deo jubilans, vel socios ad constantiam animans, vel ad populum concionans (quod hactenus in Vitis Martyrum non legimus) donec incendium in intima corporis viscera grassans, vocem ei cum vita eripuit, ut caderet gloriosa Deo holocausti victima.
Macte animo, inclyti heroes, pugiles fidei, athletae Christi, spectaculum facti estis Deo, angelis et hominibus, qui igne divino ardentes, pro fide Christi corpus flammis, animam Deo resignantes, et inter incendia cygnea voce jubilantes, vos ipsos meritis, tyrannos stupore, Japonem Christianis, Societatem heroicis virtutum exemplis, orbem fama, Ecclesiam gloria, caelum novis novorum athletarum laureis implestis et decorastis. Vivet vestrum decus, vivet invicta fortitudo, vivet vestra gloria, vivent vestri ignes animique ardores, quibus Japonem illuminastis et inflammastis, quamdiu saeculorum omnium vivet aeternitas.
Hoc cogitans S. Eulalia, ardens desiderio martyrii, clam insciis parentibus ad agonem procurrit, cumque flagris dilaceraretur, canebat teste Prudentio, Hymno 3:
Ergo age, tortor, adure, seca,
Divide membra coacta luto.
Solvere rem fragilem, facile est...
Non penetrabitur interior
Exagitante dolore animus.
Quare decimo tertio aetatis anno flammis circumdata,
Virgo citum cupiens abitum,
Appetit, et bibit ore rogum,
martyr in forma columbae in caelum evolavit.
ET QUID VOLO NISI UT ACCENDATUR? — Arabicus, et quid volo nisi accensionem ejus? S. Hieronymus, ad Nepotianum, «quam volo ut ardeat?» Origenes, homil. 5 in Ezechiel.: «Utinam accendatur!» vel, «o quantum cupio accendi jam!» Philastrius, lib. De Haeres., cap. ult.: «Quam volo accendatur ocyus;» Graeca vero habent εἰ ἤδη ἀνήφθη, id est si jam accensus est, uti legit Syrus, S. Hilarius in Psal. CXIX, Theophylactus, Euthymius et Cyrillus in Catena, q. d. Nil opto, nisi ignem hunc jam accensum esse: quare si jam accensus sit, nil est quod amplius desiderem; nihil enim aliud desidero, quam ignem hunc accendi: unicum hoc meum votum est, ut ignis hic ardeat. Eodem ergo redit utraque lectio.
«Urget enim, ait Theophylactus, ut ignis ille accendatur.» Forte Noster legit ἀνῆφθαι, id est accensum esse. Idem a Christo discat dicatque vir Apostolicus: «Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?» Ut ubique terrea, tepida, frigida, imo saxea, gelida et rigida hominum corda, verbo et exemplo igne fervoris divini accendat, et in ignem amoris convertat, uti fecit noster S. Ignatius, fundator Societatis Jesu; ad hoc enim igne, et magno igne zeloque opus est. Quare hunc ignem prius in se valde accendat oportet, qui eum aliis afflare cupit:
Ardeat orator, qui vult accendere plebem.
Versus 50: Baptismo autem habeo baptizari
BAPTISMO AUTEM HABEO BAPTIZARI (est graecismus, id est baptizandus sum; Arabicus, et est mihi baptismus, baptizabor eo; q. d. Ex Dei decreto, et ex mea voluntate ac voto debeo eo baptizari); ET QUOMODO COARCTOR USQUE DUM PERFICIATUR! — q. d. Ignis hic charitatis et zeli Spiritus Sancti exilire nequit, nisi prius in cruce percutiatur silex corporis mei, vel potius nisi baptizer fonte sanguinis mei; hic enim similis est fontibus nonnullis, in quibus faces extinctas, si immerseris, mira naturae vi et antiperistasi accenduntur, qualis est fons Dodonensis, ait Plinius, lib. II, cap. CIV. Addunt nostri Conimbricenses, in Meteora, tract. 9, cap. 7, talem quoque esse in Epiro, alium in Indiae terris, cujus aqua lucernae ardeant. Item alium olim Jovis Ammonis dictum, qui sub lucem tepentibus aquis manat, meridie frigidus est, vespere calet, media nocte aestuat. Sic pariter aestuant jugiter aquae fontium, sive thermarum et balneorum Aquisgranensium. Similes thermae sunt juxta Neapolim, in Gallia et pluribus aliis locis. Hisce ergo suam passionem comparat Christus. Haec enim est quasi balneum aestuans, quod ignem et incendium charitatis in mentibus fidelium suscitavit. Crucis et passionis Christi merito, aeque ac exemplo, hic ignis exilit.
«Baptismum» vocat suam mortem et passionem, quia in eam plane immersus et demersus fuit juxta illud Psal. LXVIII, 2: «Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.»
ET QUOMODO COARCTOR USQUE DUM PERFICIATUR! — Id est angor, crucior ex desiderio moriendi pro salute hominum, et per hoc ignem istum accendendi. Ita Euthymius: «Velut anxius sum, inquit, propter tarditatem;» et Theophylactus: «Et quomodo constringor, id est quam sollicitus et anxius sum, ac premor, donec perficiatur!» Sitio enim mortem pro omnium salute. Sic et S. Ambrosius, Beda et alii. Arabicus, et ego coarctor ad perficiendum. S. Irenaeus, lib. I, cap. XVIII, legit, et valde propero ad illud. Solent enim desiderio contrahi et quasi comprimi corda anxiorum, gaudio vero corda exultantium diffundi et dilatari. Perperam ergo Lyranus contrarie exponit: «coarctor,» id est perhorresco illum, juxta illud: «Tristis est anima mea usque ad mortem.» Verum hic fuit sensus naturalis animae Christi, quem spiritu et zelo superans corrigensque dixit: «Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.»
Moraliter: nota quantus fuerit in Christo zelus, quanta charitas et quanta sitis salutis nostrae; utpote quae tantam in eo sitim passionis, mortis et crucis, licet tam atrocis, excitavit, ut cor ejus inter eam, et inter moram passionis, quasi inter duos lapides molares in molendino positum arctaretur, et in summas angustias redigeretur, aut velut in torculari situm angore comprimeretur et pene opprimeretur. Ubi enim est amor, ibi est pariter dolor et angor, ne res amata negetur vel differatur. Summo igitur desiderio argebatur, et quasi torrebatur Christus, offerendi se hoc in holocaustum et in victimam pro peccatis omnium hominum in altari crucis, ut quantum erat ex parte sua, omnes sanctificaret, salvaret et bearet.
Hunc zelum suum, hanc sitim impressit Apostolis virisque Apostolicis, qui sitiunt cruces, labores, dolores, tormenta et martyria pro gloria Dei, ut Evangelium Christi toto orbe propagent, et quotquot possunt, salvent. Haec est sanctitas Evangelica, haec perfectio virtutis, hoc culmen Apostolatus. Notae sunt S. Andreae crucis salutationes, et anhela ad eam suspiria: «Salve, crux speciosa, diu desiderata et tandem concupiscenti animo praeparata: securus et gaudens venio ad te, ita et tu exultans suscipias me, ac per te me recipiat, qui per te moriens me redemit.»
S. Laurentius ad Valerianum Imperatorem ostendentem et minantem ignes, rotas, scorpiones, bestias: «Hanc mensam, inquit, appeto, hanc sitio. Non est famelicus qui escam, nec sitiens qui potum desideret tam avide, quam ego haec omnia tormenta ambio et sitio, ut amorem amori, dolorem dolori, mortem morti rependam Christo meo.» S. Vincentius ad Dacianum: «Nemo, ait, mortalium majus beneficium mihi contulit, quam tu, qui me torques et crucias, quia quot me tormentis afficis, tot coronis martyrii me exornas.» Et ad carnifices: «Quam estis desides, quam imbecilles! putabam vos longe esse fortiores. En ego plura pati desidero, et vestros ictus longe exsupero.» S. Agatha ad Quintianum: «Quid tardas? quid exspectas? flagella, lacera, ure, seca, merge, lania, occide meum hoc corpus, quia quo plus me cruciaveris, eo plus boni mihi contuleris, tantoque plus favoris et gratiae a sponso meo Jesu Christo recipiam.» Similia fuere vota similesque voces S. Agnetis, S. Luciae, S. Dorotheae, S. Caeciliae aliorumque Martyrum.
Versus 51: Putatis quia pacem veni dare in terram?
PUTATIS QUIA PACEM VENI DARE IN TERRAM? NON, DICO VOBIS, SED SEPARATIONEM. — Vide dicta Matth. X, 34.
Versus 52: Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi
ERUNT ENIM EX HOC (tempore, id est deinceps) QUINQUE IN DOMO UNA DIVISI, TRES IN DUOS, ET DUO IN TRES. — «Quinque,» scilicet pater, filius, mater, filia et nurus; nam socrus eadem est quae mater. Ita S. Ambrosius, et patet ex seq., q. d. In eadem domo tres infideles insurgent in duos fideles, vel duo infideles in tres fideles, v. g. pater et filius non credentes in Christum, insurgent in matrem et filiam ac nurum credentes in Christum, aut vice versa.
Versus 53: Dividentur: pater in filium
DIVIDENTUR (Graece διαμερισθήσονται, id est dividetur, dissidebit, separabit et opponet se): PATER IN FILIUM, — id est contra filium; et ita de caeteris.
Versus 54: Cum videritis nubem orientem ab occasu
DICEBAT AUTEM ET AD TURBAS: CUM VIDERITIS NUBEM ORIENTEM AB OCCASU, STATIM DICITIS (ex crebra et continua experientia): NIMBUS VENIT (Graece ὄμβρος, id est imber, pluvia); ET ITA FIT. — q. d. Cum videtis nubem ab occasu, dicitis: Pluet. Ita Elias tempore siccitatis triennalis, cum a puero intellexisset nubem ortam ab occasu ascendentem undique, ut qui mari undique cinguntur, ait Valesius, S. R. Philos. cap. LXXXVI. Vide dicta Matth. XVI. Porro necessariae, ait S. Basilius, in Catena, sunt vitae humanae siderum conjecturae, modo ne ultra mensuram eorum indicia perquirantur. Interest autem providere procellarum pericula, praesertim cum sol pariter tendit in occasum: tunc enim debilior est, quam ut vapores hosce dissipet, ne in nubem concrescant et in pluviam resolvantur. Quibus vero mare aeque ad Occasum et Meridiem et Septentrionem est, aeque pluviam instare praedixit; illaque mox secuta est, III Reg. XVIII, 44. Causa hujus rei physica est, quod Judaea ab Occasu habeat mare Mediterraneum, ex quo vi solis multi vapores in altum elevantur, qui in nubem densati, per solis calorem in aquam resolvuntur, et pluviam pariunt. Viatori mutationem aeris, colono seranti solisque situm ad sementem, ut messem faciat copiosam: nam Deus posuit illa «in signa et tempora;» Genes. I, 14.