Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Christus, occasione Galilaeorum caesorum a Pilato et aliorum oppressorum ruina turris Siloe, suadet paenitentiam; et ad hoc adhibet fici infrugiferae, ideoque succidendae parabolam: secundo, vers. 11, sanat mulierem per 18 annos incurvatam sabbato, ideoque Judaeos obmurmurantes ratione clara confutat; tertio, vers. 18, comparat regnum caelorum grano sinapis et fermento exiguo, quod totum farinae massam fermentat; quarto, vers. 23, docet paucos salvari; quinto, vers. 31, Pharisaeis suadentibus secessum Christo, eo quod Herodes mortem ei machinetur, respondet se non ab Herode, sed ab Hierosolymitis et Pharisaeis ipsis occidendum esse; ideoque Jerusalem et Judaeam a Tito evertendam praedicit.
Porro, tertiam partem explicui Matth. XIII, 31 et seq.; quartam, Matth. VII, 13; quintam ex parte explicui Matth. XXIII, 36 et seq. Supersunt ergo hic explicandae pars prima et secunda, et particula quintae.
Textus Vulgatae: Lucas 13:1-35
1. Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2. Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? 3. Non, dico vobis; sed nisi paenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. 4. Sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Jerusalem? 5. Non, dico vobis; sed si poenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis. 6. Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit. 7. Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam, ut quid etiam terram occupat? 8. At ille respondens, dicit illi: Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora; 9. et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam. 10. Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis. 11. Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo; et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere. 12. Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. 13. Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum. 14. Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbae: Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. 15. Respondens autem ad illum Dominus dixit: Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare? 16. Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? 17. Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii ejus; et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo. 18. Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? 19. Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam; et volucres coeli requieverunt in ramis ejus. 20. Et iterum dixit: Cui simile aestimabo regnum Dei? 21. Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum. 22. Et ibat per civitates et castella docens, et iter faciens in Jerusalem. 23. Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt qui salvantur? ipse autem dixit ad illos: 24. Contendite intrare per angustam portam; quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt. 25. Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis; et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis; 26. tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti. 27. Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis. 28. Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. 29. Et venient ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Austro, et accumbent in regno Dei. 30. Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi. 31. In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc, quia Herodes vult te occidere. 32. Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor. 33. Verumtamen oportet me hodie et cras, et sequenti die ambulare, quia non capit prophetam perire extra Jerusalem. 34. Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti? 35. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me, donec veniat cum dicens: Benedictus, qui venit in nomine Domini.
Versus 1: Aderant Quidam Nuntiantes Illi de Galilaeis
1. ADERANT AUTEM QUIDAM IPSO IN TEMPORE, NUNTIANTES ILLI DE GALILAEIS, QUORUM SANGUINEM PILATUS MISCUIT CUM SACRIFICIIS EORUM. — Id est quos in monte Garizim, qui situs est in Samaria, dum ibidem sacrificarent, Pilatus occidit, ita ut sanguis eorum cum sanguine victimarum quas offerebant, misceretur. Rem gestam fusius narrat Josephus, lib. XVIII Antiq., cap. IV, et Hegesippus, lib. II De Excidio Hierosolymae. Audi Josephum: « Concitavit eos (Samaritanos) impostor quidam, jubens ut convenirent in montem Garizim, apud eam gentem sanctissimum, asserens se illic eis ostensurum sacra vasa refossa, quae ibi Moyses deposuisset: illi creduli, sumptis armis, Tirathabam vicum insederunt, exspectantes ibi confluentes caeteros, ut magno agmine montem ascenderent. Sed Pilatus prior clivum montis occupat equitibus suis et peditibus, qui praelio congressi cum Samaritis apud vicum collectis, alios fuderunt, alios in fugam compulerunt; multos etiam vivos captos abduxerunt, quorum praecipuos et potentiores Pilatus mulctavit capite. »
Dices, Josephus asserit fuisse Samaritanos: quomodo hic Christus eos vocat Galilaeos? Respondeo, Samaritanos vocari origine et patria; Galilaeos vero secta et haeresi. Ita Baronius. Hoc ut intelligas, nota Judam Galilaeum, teste Luca, Actor. V, 37, auctorem fuisse sectae Galilaeorum, qui rebelles erant Caesari Romano, dicentes non licere Judaeis, utpote populo fideli divino cultui addicto, subesse Caesari gentili et idololatrae, eique dare tributum; nec alium dominum quam Deum agnoscere et colere debere. Ita Cyrillus, in Catena; Theophylactus, Euthymius et Titus. Quocirca Pilatus, praeses Judaeae, eos per immissos milites trucidavit. Secta haec exorta est sub tempora Christi. Unde et Christus ac Apostoli, utpote natione Galilaei, ejus insimulati sunt, ideoque studiose contra eam docuerunt, solvenda esse tributa regibus et Caesari, licet Gentili. Porro, Franciscus Lucas censet hos Galilaeos a Pilato occisos in Jerusalem, cum sacrificarent in templo, eo quod Pilatus praeesset Judaeae, non Samariae. Verum Josephus diserte ait eos occisos in monte Garizim, qui est in Samaria. Adde Samaritanos fecisse schisma a Judaeis, ideoque noluisse adire templum Hierosolymitanum, sed aliud erexisse templum in sua ditione, scilicet in monte Garizim, ibique sacrificasse, ut patet Joan. IV, 20.
Pilatus ergo hos Samaritanos rebelles persequens comprehendit et occidit in Samaria Judaeae vicina, tanquam publicos Caesaris hostes, a quolibet Caesaris praefecto mactandos.
Cum ergo horum caedes increbuisset, multi de ea vulgo fuere sermones, dictitantibus plerisque illos sceleratos et Deo invisos fuisse; utpote quorum sacrificia non solum a Deo rejecta fuerunt, sed et sanguine eorum condita. Haec ergo astantes narrarunt Christo, ut ejus sententiam de horum caede exquirerent; Christus vero hac cladis occasione sapienter usus, ex ea sumpsit argumentum exstimulandi illos ad paenitentiam, ne alioquin similis in eos vindicta Dei desaeviret. Christi exemplum sequatur concionator, ut, cum publice clades pestis, famis, belli ingruunt, populum cohortetur ad paenitentiam, ut eas et simul tormenta gehennae evadant.
Versus 2: Putatis Quod Hi Galilaei Peccatores Fuerint
2. ET RESPONDENS DIXIT ILLIS: PUTATIS QUOD HI GALILAEI PRAE OMNIBUS GALILAEIS PECCATORES (sceleratiores) FUERINT, QUIA TALIA PASSI SUNT? — Hoc enim ipsi putabant, idque ex clade eorum colligebant; sed perperam: nam saepe Deus paucos minus peccantes castigat, ut eos caeteris statuat in exemplum et terrorem, quo ad paenitentiam incitentur. Ita Beda, Titus et alii.
Versus 3: Nisi Paenitentiam Habueritis, Omnes Similiter Peribitis
3. NON, DICO VOBIS, SED NISI POENITENTIAM HABUERITIS (Graece μετανοῆτε, id est poenitentiam egeritis), OMNES SIMILITER PERIBITIS. — « Similiter, » id est pariter, nemine excepto, ait Maldonatus. Sic Sapient. VI, 8, dicitur: « Aequaliter cura est illi de omnibus, » quia pariter omnes nemine excepto curat, etiamsi alterum magis, alterum minus. Secundo, et simplicius, « similiter, » id est aeque peribitis, etiamsi alia mortis specie, aeterna scilicet, aut etiam temporali. Tertio, et proprie Jansenius: « Similiter, » inquit, id est simili morte, clade et vindicta Dei. Nam Judaei obsessi et oppressi sunt a Tito in festo Paschae, quando sacrificabant. Tunc ergo capta a Tito urbe, multi caesi sunt in templo, ubi sacrificabant et sacrificare solebant. Sic etiam Euthymius, S. Thomas, Hugo, Lyranus, Cyrillus in Catena.
Nota Christum hic docere nos ex hujusmodi eventis calamitosis debere mentem reflectere ad peccata nostra, ut de iis poeniteamus, ne in similes clades, Deo puniente, incidamus. Ita Beda.
Symbolice Beda: Pilatus, inquit, hebraice idem est quod os malleatoris, puta diabolus, semper caedere paratus; sanguis, est peccatum et concupiscentia; sacrificia, sunt bonae actiones, quas diabolus, vel carnis delectatione, vel humanae laudis ambitione, vel alia peste commaculat.
Versus 4: Illi Decem et Octo Supra Quos Cecidit Turris in Siloe
4. SICUT ILLI DECEM ET OCTO, SUPRA QUOS CECIDIT TURRIS IN SILOE, ET OCCIDIT EOS. — Erat fons, sive piscina, Siloe juxta Jerusalem, de qua Isaias, VIII, 6, ait: « Abjecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio: » juxta hunc fontem erat turris, ab eo pariter dicta Siloe, quae tempore Christi vi ventorum, aut fulminis, aut terraemotus, similive casu corruit, et octodecim homines in ea, vel juxta eam consistentes, ruina sua oppressit: quod licet casu fortuito factum sit, si causas secundas spectes; tamen si causam primam, scilicet Deum, attendas, certa providentia Dei volentis homines punire et caeteros terrere, id factum est; Deo enim nihil est fortuitum, sed omnia certe praevisa et provisa sunt, ut nihil in regno providentiae ejus liceat fortunae aut temeritati, ait Boetius. Deus ergo hos casus ordinat ad hominum punitionem et correptionem, ut caeteri videntes sibi vicinos ruina turris, aliove modo subito et improviso occidi, metuant, ne simile quid sibi contingat, ideoque de peccatis poeniteant et sese Deo reconcilient, ne in peccatis suis casu aliquo opprimantur et damnentur ad gehennam. Hoc est quod Deus asserit per Amos prophetam, cap. III, 6, dicens: « Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit. » Et per Isaiam, cap. XLV, 7: « Ego Dominus formans lucem et creans tenebras; faciens pacem et creans malum. » Idem per umbram viderunt Poetae et Philosophi. Unde Virgilius Deum ita celebrat, I Aeneid.:
O qui res hominumque deumque
Aeternis regis imperiis, et fulmine terres.
O qui res hominumque deumque
Aeternis regis imperiis, et fulmine terres.
Et Plutarchus, in Moral.: « Veluti, inquit, si quis caecus in quempiam incidit, illum caecum appellat qui non vitaverit: sic nos fortunam facimus caecam, in quam nostrapte incidimus caecitate. » Nam ipsa fortuna fortunans, quae non est alia quam ipse Deus Deique providentia, oculatissima est, et longe plures quam Argus habet oculos. Porro, idem Plutarchus ibidem: « Sicut, inquit, ischiacis medici pollicem inurunt, ut, cum alibi doleant, alibi adhibeant remedium; sic Deus nonnunquam ut patres sanet, saevit in filios, » et vice versa. Idem rursum: « Sicut canes quidam repente se condunt sub terram, nihilominus eo perferuntur quo tendunt; ita Numinum irae, licet occultae, tamen in extremas calamitates auferunt aliquando nocentes. »
Symbolice Beda: « Turris, ait, est Christus; Siloe, id est missus a Patre in mundum, qui omnes impios, super quos per sententiam condemnationis ceciderit, conteret, » Matth. XXI, 44.
PUTATIS QUIA (QUOD) ET IPSI DEBITORES (id est peccatores; Arabicus, culpabiles, hi enim Chaldaice vocantur charebim, id est debitores: peccator enim Deo debet animam, scilicet decem millia talenta, Matth. XVIII, 24) FUERINT PRAETER OMNES HOMINES HABITANTES IN JERUSALEM? — Hic aperte indicat Christus illos 18 turri Siloe oppressos fuisse peccatores, etsi non summos et maximos qui erant in Jerusalem. Ita Interlinearis.
Versus 5: Sed Si Poenitentiam Non Egeritis
5. NON, DICO VOBIS: SED, SI POENITENTIAM NON EGERITIS, OMNES SIMILITER PERIBITIS. — Ostendit, ait S. Chrysostomus, « hosce octodecim statutos caeteris in exemplum et terrorem: punitur quidem quisque ob propria crimina, sed fit hoc aliis salutis materia, scilicet ut flagellato pestilente stultus sapientior fiat. Deus enim non omnes hic punit, sed dat inducias paenitendi, non tamen cunctos futurae punitioni reservat, ne multi ejus providentiam negent. » Haec Chrysostomus.
Versus 6: Arborem Fici Habebat Quidam Plantatam in Vinea Sua
6. DICEBAT AUTEM ET HANC SIMILITUDINEM: ARBOREM FICI HABEBAT QUIDAM PLANTATAM IN VINEA SUA, ET VENIT QUAERENS FRUCTUM IN ILLA; ET NON INVENIT.
Versus 7: Ecce Anni Tres Sunt Ex Quo Venio Quaerens Fructum
7. DIXIT AUTEM AD CULTOREM VINEAE: ECCE ANNI TRES SUNT EX QUO VENIO QUAERENS FRUCTUM IN FICULNEA HAC, ET NON INVENIO: SUCCIDE ERGO ILLAM, UT QUID ETIAM TERRAM OCCUPAT? — Graece significantius est κατ᾽ αργεῖ, id est onerat inutili onere, imo terram inertem et sterilem reddit, tum umbra sua, tum radicibus suis, quibus succum terrae vicinis vitibus eripit et praeripit. Syrus, otiosam definit; ἀργόν enim est ignavum, iners et viribus destitutum.
Ad litteram ficus haec repraesentat Synagogam Judaeorum, quam Deus plantavit per Mosem, ad quam venit Christus per Incarnationem, ut eam per praedicationem suam excoleret. Christus ergo est cultor vineae, id est Synagogae, cui dixit Deus: Succide eam, quia jam per tres annos, quibus in ea praedicasti, ex ea fructus fidei et bonorum operum requiro, sed nullos invenio, ob Judaeorum infidelitatem, pervicaciam et malitiam; intercedit pro ea Christus, ut adhuc uno anno, saltem dimidiato, sinat eam a se praedicando excoli; si deinde fructum non ferat, excidatur. Ita factum est, quia Judaei quarto anno praedicationis Christi in Paschate, peccata peccatis addentes, et pervicaciores facti, Christum occiderunt et crucifixerunt: unde post paucos annos Titus, ultor a Deo immissus, Hierosolymam excidit totamque Judaeam evertit. Caetera sunt emblemata pertinentia ad elegantiam parabolae, ideoque non est necesse ea applicare rei per parabolam significatae.
Notat S. Ambrosius ficum aptum esse symbolum Synagogae Judaeorum: Primo, « quia fuit arbor ista foliis redundans fluentibus, spem possessoris sui cassa speratorum proventuum explicatione destituit: ita etiam in Synagoga, dum doctores ejus operibus infecundi, verbis tantum velut foliis redundantibus gloriantur, inanis umbra legis exuberat; spes autem falsi exspectata proventus, populi vota credentis illudit. »
Secundo, sicut ficus pro flore grossum, id est ficum immaturam emittit, quae mox decidit, ac deinde ficum sapidam et solidam progenerat; sic Synagoga primo Judaeos quasi grossos immaturas et evanidas protulit, deinde Christianos quasi ficus maturas sapidasque per Christum produxit. Hoc est quod ait Plinius, lib. XVI, cap. XXVII: « Fici serotinae fiunt, si primo grossi cum fabae magnitudinem excessere, detrahantur: subnascuntur enim quae serius maturescunt. »
Tropologice: ficus est quilibet homo, praesertim fidelis; cultor est Christus, Apostoli et similes; dominus est Deus Pater vel S. Trinitas. Cur fidelis et justus comparetur ficui, varias causas et analogias dat noster Salmeron, tom. VII, tract. 21: Prima est, ficus profert dulces fructus, qui videntur esse bursae mellis vel sacchari: similes profert justus. Secunda, sicut ficus parum crescit in altitudine, estque arbor pene depressa: sic et justus abjicit se estque humilis. Tertia, ficus pro floribus dat fructus, idque bis; scilicet in aestate praecoquas, et in autumno serotinas: sunt ergo ficus biferae: sic pariter justus totus est in fructu bonorum operum copiose producendo. Quarta, ficus amplis foliis umbram facit: ita justus sua charitate alios munit et protegit. Quinta, ficus alteri arbori inseri nequit ob nimiam suam dulcedinem, quam deserere nequit: ita justus in nullo homine, sed in Deo solo et conscientia sua recumbit. Sexta, ficus decorticata arescit et fructum non reddit: sic justus nisi tegatur cortice conversationis honestae, ac modestiae et compositionis externae, fructum cum proximis non faciet. Septima, ficus est medica et morbis medetur, uti Isaias Ezechiam per ficus sanavit, cap. XXXVIII, vers. 21. Audi Plinium, lib. XVI, cap. XXVII: « Ficus sola ex omnium arborum fructu maturitatis causa medicatur. » Sic justus, quia virtute maturus et praecoctus, infirmitatibus aliorum qua docendo, qua consulendo, qua sancte vivendo medetur. Rursum Plinius, lib. XXIII, cap. VII, fici succum lacteum asserit alvum solvere, vulnera aperire, curare menstrua, ac valere contra venena, praesertim scorpionum, contra scabiem, strumas, lichneas, psoras, alopecias, canis rabiosi morsus aliosque morbos quos ipse recenset: sic justus lacteo suo candore, comitate et benevolentia dissipat aliorum rancores et amaritudines, odia, lites, rixas, suspiciones, invidias, etc. Octava, Plinius, lib. XVII, cap. XXVII: « Eaedem (ficus), inquit, cum frondere incipiunt, cum cacumina rami cujusque detrahuntur, firmiores fertilioresque fiunt. » Additque etiam: « Radices circumcidisse prodest vitium luxuriantium ficorumque, et circumcisis cinerem addidisse: » sic justus circumcidendo et resecando superne appetitum honoris, ac inferne appetitum gulae et veneris per meditationem cinerum, id est mortis et sepulturae, fertilis fit virtutibus et bonis operibus, quibus proximos multos ad Deum convertit. Nona, Plinius ait, lib. XXIII, cap. VII: « Fici materiae urinam cient, alvum solvunt, sudorem movent, juvenum vires augent, senibus meliorem valetudinem faciunt, minusque rugarum, sitim sedant, calorem refrigerant. » Haec eadem in spiritu mystice facit justus. Decima, Plinius, lib. XV, cap. XVIII, ait ficum parvam in Maesia fimo contectam, et post hiemem mitiore coelo refossam, praecocem fieri: sic justus per humilitatem et exercitia spiritualia renovatus, quasi juventutem induit, ut fiat alacer et velox ad omne bonum. Undecima, Plinius, lib. XV, cap. XVIII: « Admirabilis, ait, est pomi hujusce (fici) festinatio, unius in cunctis ad maturitatem properantis arte naturae: » sic justus fervore spiritus cito in omni virtute maturescit, et alios ad similem maturitatem perducit.
ANNI TRES SUNT EX QUO VENIO QUAERENS FRUCTUM. — Alludit ad naturam ficus, aliquando tertio demum anno a plantatione sua fert fructus. Sed si tertio anno nondum proferat, nunquam eos proferre solet.
Symbolice: tres anni sunt tres Judaeorum politiae, sive status, scilicet sub Judicibus, sub Regibus et sub Pontificibus, puta Machabaeis, ait Euthymius. Audi S. Ambrosium: « Venit ad Abraham, venit ad Moysem, venit ad Mariam, hoc est venit in signaculo, venit in lege, venit in corpore: adventum ejus ex beneficiis recognoscimus, alibi purificatio, alibi sanctificatio, alibi justificatio est. Circumcisio purificavit, sanctificavit lex, justificavit gratia. Unus in omnibus, et in uno omnia. Nemo enim mundari potest, nisi qui metuit Dominum; nemo legem meretur accipere, nisi purificatus a culpa; nemo accedit ad gratiam, nisi noverit legem. » Sic fere et S. Cyrillus: « Naturam humani generis, inquit, Dominus ante legem, sub lege, sub gratia exspectando, admonendo, visitando requisivit; sed quidam nec naturali lege corriguntur, nec praeceptis erudiuntur, nec miraculis convertuntur. »
Tropologice: tres anni sunt tres hominis aetates, ait Theophylactus, scilicet pueritia, virilis aetas et senectus; quisque enim quolibet tempore fructus virtutum Deo proferre debet, cuique aetati congruos et proportionatos. Hos enim Deus a quolibet requirit, qui nullam hominis aetatem vult esse otiosam et infrugiferam.
Versus 8: Domine, Dimitte Illam et Hoc Anno
8. AT ILLE (vineae cultor, puta Christus et Apostoli) RESPONDENS, DICIT ILLI: DOMINE, DIMITTE ILLAM ET HOC ANNO, USQUE DUM FODIAM CIRCA ILLAM, ET MITTAM STERCORA. — Intelligentes Christus et Apostoli, ait Interlinearis, aliquos ex Judaeis posse salvari, orant Deum ut differant ultionem Dominicae crucis: scilicet eversionem Hierosolymae per Titum.
Versus 9: Et Si Quidem Fecerit Fructum
9. ET SI QUIDEM FECERIT FRUCTUM (subaudit: bene erit, salva erit et salvabitur. Est aposiopesis. Addit Arabicus, ipsa namque attulit fructum; scilicet Synagoga olim dedit fructum virtutum sub Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, Mose, David, etc.); SIN AUTEM (non fecerit fructum), IN FUTURUM SUCCIDES EAM. — Uti Deus Judaeam succidit per Romanos.
Mystice: S. Augustinus, De Verbis Domini: Colonus, ait, qui intercedit, est omnis Sanctus qui intra Ecclesiam orat pro his qui sunt extra; circumfodere conscientiam, est eam humilitatem et patientiam docere; item coeli et coelestium considerationem menti ingerere, ne, ut ait S. Ambrosius, radicem sapientiae terrarum (et terrenarum cupiditatum) acervus obruat et abscondat.
ET MITTAM STERCORA. — Hoc est, ut ait S. Ambrosius, humilitatis affectum, et S. Augustinus, De Verbo Domini: Stercus, ait, sordes sunt, sed fructum dant: sordes cultoris, dolor est peccatoris; et S. Gregorius: Stercora, ait, sunt peccata carnis, ex quorum consideratione suscitatur animus ad bona opera. Denique Glossa: « Mittam stercora, » hoc est, inquit, malorum, quae fecit, abominationem, ad animum reducam.
Versus 10: Erat Docens in Synagoga Sabbato
10. ERAT AUTEM DOCENS IN SYNAGOGA (Graece, in una synagogarum) EORUM SABBATO. — Sabbatum enim erat festum, quo Judaei conveniebant ad synagogam, ut audirent legem ejusque interpretationem, uti Christiani diebus Dominicis conveniunt ad audiendam Missam et concionem. Hoc tempus et hunc locum elegit Christus ad sequens miraculum, ut illud esset publicum, utque Pharisaeos ob sabbatum illud calumniantes, confutaret et instrueret.
Versus 11: Mulier Quae Habebat Spiritum Infirmitatis Annis Decem et Octo
11. ET ECCE MULIER, QUAE HABEBAT SPIRITUM INFIRMITATIS ANNIS DECEM ET OCTO: ET ERAT INCLINATA, NEC OMNINO POTERAT SURSUM RESPICERE. — « Spiritum infirmitatis, » id est infirmitatem immissam a spiritu malo, ait Lyranus et Euthymius: « Daemonium imbecillitatis, inquit, non sinens eam vivere. » Unde Arabicus vertit, cum qua erat spiritus infirmitatis per octodecim annos, et erat incurvata, et non poterat erecte stare ullo modo. Infirmitas haec erat totius corporis inflexio et curvatio, ut mulier cogeretur semper curva et inclinata incedere, ut sequitur. Nota hic morbos hominibus saepe a daemonibus immitti, permittente Deo ob peccata, vel aliis de causis. Unde, vers. 16, causam hujus infirmitatis prodens, ait: « Hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas. » Sic daemon S. Job variis morbis afflixit, Job cap. II. Idem patet ex Psalm. LXXVII, 49, et ex Matth. IX, 25. Vide Delrio, in Magicis. Daemon ergo hanc mulierem curvabat et inclinabat, ut compelleretur terram semper aspicere.
DECEM ET OCTO ANNIS. — Erat ergo inveteratum hoc malum, ideoque a medicis incurabile.
ET ERAT INCLINATA, — cernua, curva, dorso et capite versus terram reflexa et depressa, ut instar bestiae, imo plus quam bestia, sursum respicere, ac solem et coelum intueri non posset; sed deorsum semper saxa terramque intueri: nam Deus in rerum creatione, Genes. I,
Os homini sublime dedit, coelumque tueri
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus;
Os homini sublime dedit, coelumque tueri
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus;
ut solem coelumque aspiciat, et ad Deum in coelis per coelestem vitam contendat, ut in coelum recipi ibique visione Dei beari mereatur: « Convenit enim quaerere superna, transcendere terrena intuitu, » ait S. Basilius, in Catena. Daemon ergo ut hominem a coelo avertat, eum deorsum inclinat, ut non nisi terrena aspiciat, amet, ambiat.
Mystice S. Gregorius, in homil. 31: Hoc, ait, significat mulier ista quod ficulnea infructuosa: quia enim humana natura fructum obedientiae ferre noluit, statum rectitudinis amisit; decem et octo anni significant hominis, qui sexto mundi die creatus est, infirmitatem ante legem, sub lege et in exordio gratiae, nam ter sex faciunt 18. Et S. Ambrosius: Mulier ista, inquit, est Ecclesiae figura, quae curari non potuit, nisi legem implens et gratiam: in decem verbis, legis perfectio est; in octavo numero, resurrectionis plenitudo.
Tropologice: mulier haec gerit typum animae bonis terrae inhiantis, hoc enim facere suadet diabolus. Audi S. Gregorium, hom. 31: « Hinc alius Propheta de immundis spiritibus dicit: Qui dixerunt animae tuae: Incurvare, ut transeamus. Recta quippe stat anima, cum superna desiderat et nequaquam flectitur ad ima. Sed maligni spiritus, cum hanc in sua rectitudine stare conspiciunt, per eam transire non possunt. Transire namque eorum, est immunda illi desideria spargere. Dicunt ergo: Incurvare, ut transeamus; quia si ipsa se ad ima appetenda non dejicit, contra hanc illorum perversitas nullatenus convalescit; et transire per eam nequeunt, quam contra se rigidam in superna intentione pertimescunt. »
Versus 12: Mulier, Dimissa Es ab Infirmitate Tua
12. QUAM CUM VIDERET JESUS (Arabicus, respexit autem eam Jesus, oculis tam corporis quam animi; oculis, inquam, gratiae, miserationis et clementiae), VOCAVIT EAM AD SE, ET AIT ILLI: MULIER, DIMISSA ES AB INFIRMITATE TUA. — Id est dimitteris, curaris, scilicet a me per impositionem manus meae, ut sequitur. Simul enim utrumque fecisse videtur Christus, scilicet et manus ei imposuisse, itaque eam curasse, ac dixisse: « Dimissa es, » etc. Dicit potius: « Dimissa es, » quam: « Ego dimitto, » ut acuat fidem mulieris. Fidei enim alibi saepe solet tribuere Christus curationem et salutem. Rursum, ut significet efficaciam vocis suae, suique contactus, quod scilicet eodem instanti quo eam tetigit, eandem sanarit. Erat enim in carne Christi virtus divina, ait S. Cyrillus in Catena, quae in instanti mira et miracula operatur, sicut dicendo: « Hoc est corpus meum, » panem in corpus suum transmutat, et transsubstantiat quotidie in missa, q. d. Meum dixisse, fecisse est, juxta illud: « Dixit, et facta sunt. » Unde Titus: « Voce certe divinissima, ait, coelestique potestate plenissima feminae hujus infirmitatem e medio profligavit. » Denique τὸ « dimissa es, » id est absoluta es, significat mulierem hanc quasi vinculis quibusdam a Satana fuisse ligatam, constrictam et depressam, ut videretur caput per funem ad genua et tibias alligatum habere. Hoc vinculum solvit Christus, itaque eam erexit. « Venit enim Christus ut dissolvat opera diaboli, » I Joan. III, 8.
Versus 13: Imposuit Illi Manus, et Confestim Erecta Est
13. ET IMPOSUIT ILLI MANUS, ET CONFESTIM ERECTA EST, ET GLORIFICABAT DEUM. — Manus significant Christi potestatem, auctoritatem, imperium in morbos et daemones, aeque ac ejus benignitatem et beneficentiam, qua sanitatis beneficium mulieri, benigne eam tangens, conferebat.
Versus 14: Archisynagogus, Indignans Quia Sabbato Curasset Jesus
14. RESPONDENS AUTEM ARCHISYNAGOGUS (id est synagogae princeps et praefectus) INDIGNANS, QUIA SABBATO CURASSET JESUS, DICEBAT TURBAE: SEX DIES SUNT, IN QUIBUS OPORTET OPERARI: IN HIS ERGO VENITE, ET CURAMINI, ET NON IN DIE SABBATI. — « Indignans, » quia invidens Jesu hanc miraculi et sanitatis gloriam, per quam se majorem et digniorem esse archisynagogo, in synagoga palam coram toto populo ostendebat: praetexit tamen huic suae invidiae zelum religionis et observationis sabbati, ideoque a Christo vocatur « hypocrita. » Ita S. Cyrillus, in Catena: « Ingratae, ait, synagogae praesul, postquam vidit feminam hanc repente solo tactu erectam et divina referentem magnalia, ardens Domini gloria irritatur invidia, arguitque miraculum, quasi videretur sollicitari pro sabbato. » Ubi nota τὸ « ingratae: » debebat enim ipse gratus esse Christo eique gratias agere quod se suamque synagogam honorasset, et hoc miraculo beneficioque affecisset; sed invidia eum excaecavit, ut decus Christi suum existimaret esse probrum et dedecus, eo quod ipse talia et tanta patrare non posset. Sic Saul debuisset gratias agere Davidi, eo quod ipse Goliath sibi et toti Israeli formidabilem occidisset; sed invidia eum transversum egit, ut gloriam Davidis suam aestimaret ignominiam. Putabat enim Davidem sibi praeponi, seque cum esset rex, illi postponi. Hic ergo est viva imago invidiae, larva religionis velatae et celatae.
Versus 15: Hypocritae, Unusquisque Vestrum Sabbato Non Solvit Bovem Suum
15. RESPONDENS AUTEM AD ILLUM DOMINUS, DIXIT: HYPOCRITAE, UNUSQUISQUE VESTRUM SABBATO NON SOLVIT BOVEM SUUM AUT ASINUM A PRAESEPIO, ET DUCIT ADAQUARE? — « Hypocritae, » quia simulatis sanctitatem foris, cum intus pleni sitis invidia et malitia. Audi Chrysostomum, in Catena: « Bene dixit hypocritam, quia faciem habebat legis cultoris, mens vero ejus erat versuti et invidi; non enim turbatur propter sabbatum, quia violatur, sed propter Christum, quia glorificatur. » Hypocrisis larvam fuse descripsi, Eccli. I, 32, ad illa: « Ne fueris hypocrita; » et cap. II, ad illa: « Vae duplici corde. »
ET DUCIT ADAQUARE? — Unde Glossa: « Isti, ait, cum magistri plebium videri appeterent, sanationem hominis non verebantur postponere curae pecoris. »
Versus 16: Hanc Filiam Abrahae, Quam Alligavit Satanas
16. HANC AUTEM FILIAM ABRAHAE, QUAM ALLIGAVIT (quasi capite per funem ad pedes alligato, ut dixi vers. 12) SATANAS, ECCE DECEM ET OCTO ANNIS, NON OPORTUIT SOLVI A VINCULO ISTO DIE SABBATI? — Est appositissimum et efficacissimum Christi argumentum, ostendens hanc mulieris sanationem non esse opus servile, sed liberale et divinum, ideoque non indignum, sed dignissimum sabbato; utpote quod sabbatum, imo Deus ipse sabbati conditor, mire sanctificabatur et glorificabatur, uti ostendit Irenaeus, lib. IV, cap. XIX, ubi docet Christum sanando aegros in sabbato non contra, sed secundum legem fecisse. Componit ergo, opponit et anteponit Christus vinculum et solutionem mulieris, vinculo et solutioni bovis vel asini.
Porro, singula verba continent antithesin praegnantem: opponit enim et praeponit primo, mulierem quasi « filiam Abrahae, » bovi et asino; secundo, vinculum et solutionem spiritualem mulieris, vinculo et solutioni bovis; tertio, quod mulier hoc vinculum sit passa per 18 annos, hos vero vinculum, indeque sitim passus sit per unam alteramve horam duntaxat; quarto, quod operosa et longa sit solutio bovis, sua vero solutio mulieris ejusque a morbo absolutio, facta sit subito et in instanti quo sabbatum operando violari non poterat; quinto, quod per hanc solutionem mulier reddita sit integrae sanitati et sanctitati: bos vero tantum aquae pusillum hauserit. Denique arguit archisynagogum et Pharisaeos inhumanitatis, « quod hominis sanationem pecoris curae postponant, » ait Beda.
Versus 17: Erubescebant Omnes Adversarii Ejus; Omnis Populus Gaudebat
17. ET CUM HAEC DICERET, ERUBESCEBANT OMNES ADVERSARII EJUS; ET OMNIS POPULUS GAUDEBAT IN UNIVERSIS, QUAE GLORIOSE FIEBANT AB EO. — Syrus, in omnibus miraculis quae fiebant per manum ejus. Omnis populus. — Graece, omnis turba, « tanquam ab invidia libera et beneficiis ab ipso affecta, » ait Euthymius. Unde Cyrillus: « Claritas, ait, operum Christi omnem quaestionem solvebat apud eos qui non erant mentibus perversis. »
Versus 18: Cui Simile Est Regnum Dei?
18. Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei?... — To « ergo, » cum sit illativum, significat haec inferri et colligi ex praecedentibus, q. d. Videbat Christus se Pharisaeis hostibus suis sua sapientia imposuisse silentium, atque populum idcirco gaudere, sibique et suis dictis applaudere: cum ergo videret eum ita rite compositum, proposuit ei parabolam regni caelorum; animadvertebat enim jam sibi paratam esse viam ad regnum hoc suum proponendum et praedicandum, ut omnes incitaret ad illud ambiendum, ideoque ad capessendum Evangelicam suam doctrinam et vitam. Porro, parabolam ipsam exposui Matth. XIII, 31.
Versus 23: Domine, Si Pauci Sunt Qui Salvantur?
23. AIT AUTEM ILLI QUIDAM: DOMINE, SI PAUCI SUNT QUI SALVANTUR? — Respondit Christus affirmative, paucos salvari, ut insinuat Lucas et clare exprimit Matthaeus, VII, 14. Idem asserit Isaias, cap. X, 22, et cap. XXIV, 13. Paucos intelliget comparatione omnium hominum totius mundi, sive comparatione tam fidelium quam infidelium: omnes enim infideles damnantur ob infidelitatem, aeque ac multi fideles ob impiam vitam. Soli ergo fideles salvantur, sed non omnes. An vero ex fidelibus solis plures salventur, an vero plures damnentur, problema est. Alii enim censent plures salvari ob sancta Sacramenta, quae in fine vitae plerique recipiunt. Alii censent plures damnari, quia plures male vivunt in statu peccati mortalis. Regula autem S. Augustini est, homines sic mori sicut vixerunt. Utrum verius sit, dixi Jacobi II, 43, ad illa: « Superexaltat autem misericordia judicium. » Formidabilis est sententia S. Chrysostomi, homil. 40 ad Populum Antiochenum, qui facile erat centum millium hominum, et amplius: « In civitate nostra, inquit, in tot millibus vix centum inveniri possunt qui salvantur, quia in juvenibus magna est malitia, in senibus torpor, » etc. Et S. Augustinus, lib. IV Contra Cresconium, cap. LIII, Ecclesiam comparat areae tritici, in qua plures sunt paleae quam grana, id est plures reprobi quam electi.
Versus 31: Exi, et Vade Hinc, Quia Herodes Vult Te Occidere
31. IN IPSA DIE ACCESSERUNT QUIDAM PHARISAEORUM, DICENTES ILLI: EXI, ET VADE HINC, QUIA HERODES VULT TE OCCIDERE, — sicut occidit Joannem Baptistam praecursorem tuum. Videtur Christus hoc tempore praedicasse non in Galilaea, utpote ex qua jam pridem abierat, ut patet Matth. cap. XIX, vers. 1, sed in Peraea Judaeae vicina: Peraea enim, aeque ac Galilaeae praeerat Herodes. Ita Franciscus Lucas. Maldonatus tamen et alii censent haec gesta esse in Galilaea, ut per recapitulationem Lucas hic interserat ea quae jam pridem gesta erant in Galilaea: tale quoque est quod audivimus vers. 24, et cap. IX, vers. 51.
Porro, Pharisaei per mendacium hic fingunt Herodem Christo infensum, ut Christum a se ablegent, vel certe ejus libertatem et constantiam explorent et deprimant, injicientes ei metum Herodis, tum ut eum per hunc metum e sua regione expellant, « ne praesens et miracula edens glorificetur et attrahat turbam, » ait Euthymius; tum ut Christus ex Peraea in Judaeam egrediens, incidat in manus pontificum et principum, quos sciebant ei mortem machinari, ut patet Joan. VII, 20 et 25. Alioqui Herodem non fuisse Christo offensum, liquet ex eo quod cupiebat eum ejusque signa videre, ut patet cap. IX, vers. 9; imo Christum a Pilato ad se missum condemnare noluit, sed alba indutum, quasi risu, non morte dignum, ad Pilatum remisit, ut patet cap. XXIII, 8. Ita Jansenius, Maldonatus, Franciscus Lucas et alii.
Versus 32: Ite, et Dicite Vulpi Illi
32. ET AIT ILLIS: ITE, ET DICITE VULPI ILLI: ECCE EJICIO DAEMONIA, ET SANITATES PERFICIO HODIE ET CRAS, ET TERTIA DIE CONSUMMOR. — Christus Pharisaeis metum Herodis objicientibus magnanime et libere respondet, se nec illum, nec Pharisaeos aut principes timere, sed omnes invitis perrecturum praedicare, donec dies mortis ejus a Patre assignata advenerit. « Vulpem » vocat Herodem, quia astutus erat, versipellis et fictus; sicut per fraudem et fictionem occidit Joannem Baptistam, uti ex S. Chrysostomo et Graecis ostendi Marci VI, 26. Audi Bedam: Vulpes est animal fraudulentum, in fovea propter insidias latens, odore fetens, nunquam rectis itineribus incedens. Tales sunt haeretici, quorum figura est Herodes, qui Christum in credentibus conantur occidere.
Verum Christus magis hic sermonem dirigit ad ipsos Pharisaeos, omnesque vocat « vulpes, » quod per fraudem injicerent ei metum Herodis, ut eum fugiens in Judaeam, ibi a principibus caperetur et occideretur. Idipsum significat pronomen ταύτη, id est huic vulpi, ut vertit Arabicus, quod Pharisaeum ostendit prope manentem, ait Cyrillus et Theophylactus. Audi Titum: Videri poterat totam orationis vim in unam Herodis personam convertere, et ita arbitrati sunt nonnulli; et tamen contra Pharisaeorum pravitatem dirigit illam verius, quam contra Herodem: neque enim aiebat: « Dicite vulpi illi, » sed: « vulpi huic. » Enimvero, quo improbae fraudis commentatione Pharisaeos vulpibus similes clare ostenderet, summa industria media quadam voce utitur; idque scite, ait Theophylactus, nam singulari numero dicendo « vulpem, » Herodem illos suspicari fecit; dicendo autem « huic, » quod est pronomen demonstrativum, insinuavit istos ipsos esse dolosos illos.
Unde Emmanuel Sa: « Dicite vulpi illi, » scilicet, inquit, vel Herodi, vel « illi » qui mendacium illud finxerat, nimirum quod Herodes vellet occidere Christum, qui utique erat unus ex Pharisaeis Christi hostibus. Sensus ergo est, q. d. Vos, o Pharisaei, quasi vulpes astutae et dolosae, objicientes mihi terrorem Herodis, vultis me abigere, ne apud vos praedicem, sed ego constanter assevero me nec vos, nec Herodem metuere, neque ullius causa a praedicatione cessaturum; quia certus sum Patrem meum non permissurum ut capiar et occidar, antequam dies ab ipso decreta advenerit.
ECCE EJICIO DAEMONIA, ET SANITATES PERFICIO (id est ejicere et perficere pergam, invitis, non tam Herode, quam vobis ipsis) HODIE ET CRAS (id est aliquanto adhuc tempore), ET TERTIA DIE (id est paulo post finita et peracta mea legatione et praedicatione) CONSUMMOR, — id est consummabor, quia gloriosa in cruce morte pro hominum salute sponte et fortiter perfungar, uti fuse docet Apostolus, Hebr. IX, 11.
Nota hebraismum, quo ponitur tempus definitum pro indefinito hic, aeque ac Oseae VI, 3. Ita Cyrillus, Theophylactus, Euthymius. « Hodie et cras » ergo, id est aliquo adhuc tempore, sed brevi et modico, scilicet per tres menses; videtur enim Christus haec dixisse paulo ante festum Encaeniorum, quod 26 die mensis Casleu, qui nostro partim novembri, partim decembri respondet, celebrabatur, cum proxime sequenti martio occisus et crucifixus fuit.
Igitur haec animose dixit Christus primo, ut significaret se mortem non metuere, sed ambire; secundo, ut suam potentiam divinam ostenderet, per quam tamdiu hominibus invitis victurus, et docturus erat, quamdiu ipse et Pater voluerit ac statuerit; tertio, ut perversis Pharisaeis dolorem augeret: illi enim voluissent eum jam esse sublatum.
Porro, Christus mortem suam vocat consummationem, quia in ea et per eam consummavit totam oeconomiam incarnationis, totumque officium legationis suae ad quod a Patre missus erat, scilicet expiationem omnium peccatorum, redemptionem generis humani, electorum salutem, etc., juxta illud: « Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos, » Hebr. X, 14.
Versus 33: Non Capit Prophetam Perire Extra Jerusalem
33. VERUMTAMEN OPORTET ME HODIE ET CRAS, ET SEQUENTI (Arabicus, tertia; Vatablus, perendie) DIE AMBULARE, QUIA NON CAPIT PROPHETAM PERIRE EXTRA JERUSALEM. — « Oportet, » non ex compulsione, sed ex superna dispositione, ait S. Bonaventura. Sic S. Cyrillus et Titus. Christus inculcat id quod dixit vers. praeced., ut ostendat se in sententia perstare, nec timere aut Herodem, aut Pharisaeos; sed, illis invitis, praedicaturum modico adhuc tempore, usque ad diem a se et a Patre constitutum. Sensus ergo est: « Hodie et cras et sequenti die oportet me ambulare; » Graece πορεύεσθαι, id est proficisci; q. d. Modico adhuc tempore oportet me vicos et castella ambulando et praedicando obire, et sequenti die tertia, id est paulo post, consummari per mortem in cruce, uti dixi vers. praecedenti, nunc in eo quod dixi persto, addoque me quoque tertia die debere idem facere: licet enim die tertia consummandus sim; tamen illa ipsa die oportet me adhuc ambulare, q. d. Toto tempore vitae meae usque ad mortem oportet me regiones obambulando praedicare, et operari sanitates, et daemones ejicere, quia totam vitam sanctae actioni, mortem generosae passioni consecravi, Deoque in holocaustum obtuli. Sic Hebraice halach, id est ambulare, sumitur pro operari, Joan. VIII, 12, et cap. XII, 33; Psal. I, 1, et alibi. Porro Syrus vertit, verumtamen oportet me hodie et cras operari, et altero die iter faciam, hoc est proficiscar Jerusalem ad mortem, indeque in caelum, unde veni.
Moraliter: discant hic fideles, ac praesertim viri Apostolici, strenue laborare in vinea Domini usque ad mortem et martyrium, uti fecit S. Petrus, S. Paulus, S. Chrysostomus, S. Athanasius, etc. Ita noster Petrus Canisius, licet laboribus multis magnisque confectus, tamen laborare non destitit usque ad annum aetatis 77, quo labore aeque ac vita defunctus est. Haec enim erant ejus dictamina: « Christi militibus stipendia non finiuntur ante vitam: cum consummaverint, tunc incipiunt; sola mors missionem dat eis; unica sedes emeritorum est caelum. » Ita noster Sacchinus, in ejus Vita, lib. III. Laboremus ergo usque ad mortem; ut post mortem in aeternum in beata felicitate quiescamus; terra enim est stadium modici laboris, caelum est sedes quietis aeternae.
QUIA NON CAPIT PROPHETAM PERIRE EXTRA JERUSALEM. — Graece οὐκ ἐνδέχεται, id est non convenit, non contingit, fieri non potest, ut vertit Syrus. Est hyperbole, q. d. Tanta est Hierosolymae impietas et feritas, ut illi propria videatur, nec patiatur ab aliis quam a se Prophetas occidi, atque aegre ferat, si ab aliis id fiat. Ac proinde ego quoque idcirco Herodem non timeo, quia ab eo in Galilaea nunc occidendus non sum, sed post aliquot demum menses in Jerusalem, Prophetarum interfectrice, ubi non ab Herode, quem mihi objectatis, sed a vobis ipsis, o Pharisaei, crucifigar et occidar. « Assueti enim effundere servorum sanguinem, etiam Dominum ipsum occident, » ait Theophylactus. Sic et Titus, Jansenius, Maldonatus et Franciscus Lucas, quem audi: Non capit Prophetam occidi extra Jerusalem, id est oportet Prophetam occidi in Jerusalem, non quod nulli extra Jerusalem occisi sint (Jezabel enim in Samaria multos occidit, III Reg. XVIII, 13, et cap. XIX, 10), sed quod in Jerusalem plerique omnes occidi soleant, quod calamitossimum esset Prophetas in Jerusalem occidi; cum enim illic sedem figerent reges, sacerdotes, principes, potentes saeculi, Scribae, sapientes, Pharisaei sancti in oculis suis, qui vulgo suffragante ferre nollent Prophetarum increpationes admonitionesque: facta est ea civitas, ex domo Dei, macellum Prophetarum, quae Prophetarum quasi carnificinam profiteretur. Legimus IV Reg. XXI, 16, de Manasse, quod « sanguinem innoxium fuderit multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os. »
Simili modo Romae variis in locis, ac praesertim ad Ursum Pileatum (ubi nunc est ecclesia S. Bibianae) plurimi Christiani ab Imperatoribus infidelibus occidebantur, adeo ut locus ille vulgo vocaretur macellum Martyrum. Hinc recte tunc dici poterat: Non capit Pontificem perire extra Romam, quia omnes pene Pontifices a S. Petro usque ad Sylvestrum per trecentos annos, ab Imperatoribus Romae residentibus, ob fidem Christi occisi sunt.