Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Christus invitatus a Pharisaeo hydropicum sanat in sabbato, illudque licere evidenti exemplo Pharisaeis demonstrat. Secundo, vers. 7, parabolam dat invitatorum, ut ultimum locum captandum esse ostendat; mox et pauperes docet esse invitandos, non divites. Tertio, vers. 16, proponit parabolam invitatorum sese varie excusantium a coena, ideoque ab ea exclusorum. Quarto, vers. 26, docet suos sequaces debere parentes odisse, et crucem ferre. Quinto, vers. 28, idipsum probat per parabolam volentis aedificare, et volentis bellum gerere, quorum uterque prius computat sumptus ad fabricam et bellum necessarios.
Tertiam partem fere audivimus Matth. XXII, 2; quartam, Matth. X, 37. Supersunt ergo prima, secunda et quinta partes hic explicandae.
Textus Vulgatae: Lucas 14:1-35
1. Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis Pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. 2. Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum. 3. Et respondens Jesus dixit ad Legisperitos et Pharisaeos, dicens: Si licet sabbato curare? 4. At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit. 5. Et respondens ad illos, dixit: Cujus vestrum asinus aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? 6. Et non poterant ad haec respondere illi. 7. Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: 8. Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo; 9. et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum, et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. 10. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus: 11. quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. 12. Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: Cum facis prandium, aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio. 13. Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos et caecos, 14. et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum. 15. Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. 16. At ipse dixit ei: Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. 17. Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia. 18. Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum. 19. Et alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum. 20. Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. 21. Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis; et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc. 22. Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est. 23. Et ait dominus servo: Exi in vias, et sepes; et compelle intrare, ut impleatur domus mea. 24. Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit coenam meam. 25. Ibant autem turbae multae cum eo, et conversus dixit ad illos: 26. Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. 27. Et qui non bajulat crucem suam et venit post me, non potest meus esse discipulus. 28. Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum; 29. ne, postea quam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, 30. dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? 31. Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se? 32. alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt. 33. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. 34. Bonum est sal. Si autem sal evanuerit, in quo condietur? 35. Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.
Versus 1: Intravit Jesus in Domum Cujusdam Principis Pharisaeorum
1. ET FACTUM EST CUM INTRARET JESUS IN DOMUM CUJUSDAM PRINCIPIS PHARISAEORUM SABBATO MANDUCARE PANEM, ET IPSI OBSERVABANT EUM. 2. ET ECCE HOMO QUIDAM HYDROPICUS ERAT ANTE ILLUM. — «Principis,» qui inter sui ordinis homines principem locum obtinebat, ait Titus, eratque inter suos primus, vel Pharisaeorum primarius. «Ut aliquam utilitatem eis adferat, familiarem et quasi domesticum se illis exhibet,» ait Titus. Et S. Cyrillus, in Catena: Cognoscebat quidem malitiam Pharisaeorum, inquit, sed fiebat eorum conviva, ut prodesset praesentibus per verba et miracula, scilicet ut doceret eos licere sabbato sanitatem conferre aegris, ac quid invitatos et invitantes agere deceat. Hoc enim facit Christus in sequentibus.
Panem. — «Panis» Hebraeis omnem escam significat per synecdochen.
Hydropicus. — Syrus, qui congregaverat aquas, id est aquam sub cute. Hydrops enim est aegritudo, quae Latinis aqua intercus dicitur, quod hydor, id est aqua, inter cutem colligatur, qua venter turgescit, ideoque semper sitit, et quo plus bibit, eo plus sitit, intumescit et aegrescit, de quo Horatius, lib. II Carminum, ode 2:
Crescit indulgens sibi dirus hydrops,
Nec sitim pellit, nisi causa morbi
Fugerit venis, et aquosus albo
Corpore languor.
Ratio est, quod hydropici omne quod bibunt convertunt in humorem putridum et salsum: quo ergo plus bibunt, eo plus salsedinis acquirunt; salsedo autem excitat sitim.
Videtur hic hydropicus amicus vel notus fuisse principi Jesum invitanti, ac forte idcirco Jesum invitarat princeps, ut eum sanaret. Certe ipse hydropicus avidus sanitatis sponte se obtulit Jesu, tacite ab eo sanitatem flagitans, ait Cyrillus et Euthymius. Esto Pharisaei alia mente eum Christo offerri procurarint vel optarint, scilicet ut explorarent an eum curaret in sabbato, putantes hac ratione eum violaturum sabbatum, ac proinde non esse verum Prophetam emissum a Deo, qui rigidum sabbati cultum sanxerat.
Versus 3: Si Licet Sabbato Curare?
3. ET RESPONDENS JESUS DIXIT AD LEGISPERITOS ET PHARISAEOS, DICENS: SI LICET SABBATO CURARE? 4. AT ILLI TACUERUNT. IPSE VERO APPREHENSUM SANAVIT EUM, AC DIMISIT. — «Respondens,» non loquelae et interrogationi, utpote quae nulla hic praecessit, sed cogitationi, qua cogitabant non licere sanare hydropicum in sabbato, ac proinde Christum, si eum sanaret, male facturum.
SI LICET. — Id est, an licet?
APPREHENSUM. — Graece epilabomenos, id est cum apprehendisset, cum attigisset; q. d. Sanavit eum tangendo, sive contactu manus suae arefecit hydropem, hoc est aquarum copiam, qua hydropicus turgebat. Porro hydropicus ipse, ait Cyrillus, metu Pharisaeorum remedium non petebat propter sabbatum, sed stabat ut Christus misertus sanaret.
Mystice S. Gregorius, lib. XIV Moral.: Sanatur, inquit, hydropicus ante Pharisaeum; per aegritudinem enim corporis illius, hujus cordis aegritudo exprimitur, laborabat enim hydrope avaritiae et cupiditatis.
Unde tropologice Beda: Hydropicus est, inquit, quem fluxus carnalium voluptatum exuberans aggravat; est enim morbus ab aquoso humore nominatus. Proprie vero hydropicus est dives avarus, qui quo magis abundat, eo magis sitit, ait S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXIX.
Avaritia ergo et cupiditas quaelibet est hydrops mysticus. Primo, quia ipsa aquea est et fluxa. Secundo, quia sitim accendit, juxta illud:
Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.
Cupiditas enim et avaritia indulgendo accenditur, resistendo exstinguitur. Ita S. Augustinus loco jam citato. Tertio, hydrops inducit tumorem, sed aqueum; ita opulentia divitem facit tumidum et superbum, sed ob opes fluidas et evanidas. Quarto, hydropici sunt anhelitu fetido, ait Glossa, ob putridas et fetidas aquas quibus turgent; sic et cupidi non nisi foeditatem suae cupiditatis, ore, vultu totoque corpore exhalant. Quinto, hydrops, ait Paulus Aegineta, lib. III, cap. XLVIII, inde contrahitur, quod spiritus copia cum humidi momento intra membranam (quae peritonaeos appellatur) et intestina colligitur, ut abdomen percussum tympani modo crepitum edat: qua ratione etiam tympanias nuncupatur: qui stomachi, alvi et colli inflationibus febribusque longis supervenit, nonnunquam vero ex duritie peritonaei, aut vulvae in mulieribus, aut ex scirrho generatur: hinc venter quidem intumescit, reliquum autem corpus, quod alimentum non sentiat, consumitur. Hinc et corpus albido et pituitae color, emortui instar apparet. Sic cupiditas oritur partim ex gustu et sensu voluptatum carnalium, quae sitim earumdem excitant, et habitus malos quasi pravos humores in ventre, id est in appetitu, generant; partim ex variis fluidisque voluptatum imaginationibus, quae earumdem concupiscentiam in voluntate suscitant: inde appetitus concupiscibiles intumescunt, sed vis mentis et spiritus marcescit, contabescit et consumitur, ut pallescere, albicare et mortuo similis videatur. Sexto, hydropis remedium, ait Galenus, est primo, theriaca; secundo, stercus bubulum et caprinum; tertio, agrestis cucumis, ebuli radix, chamaedys, caricae, euphorbium, flos salis aquae marinae mixtus, raphanus, magnes lapis, scylla, sulphur, ac similia, quae aquam intercutem desiccant vel expellunt, praesertim per urinam. Efficax quoque remedium est abstinentia ab humidis et a potu. Fertur hydropicus quidam pauper a medico morbi remedium flagitasse; ille cum pauperem cerneret, joco dixit: Per annum abstine a potu, et sanaberis. Pauper id quasi serio dictum accepit, et magna cum siti perfecit; ac anno vertente sanus effectus ad medicum rediit eique pro consilio gratias egit. Ita cupiditatis remedium est mortificatio, abstinentia, continentia, quae omnes vitiosos mores desiccat, vel abigit et expellit.
Versus 5: Asinus aut Bos in Puteum Cadens
5. ET RESPONDENS AD ILLOS, DIXIT: CUJUS VESTRUM ASINUS AUT BOS IN PUTEUM CADET, ET NON CONTINUO EXTRAHET ILLUM DIE SABBATI? — q. d., ait Beda: «Si vos in sabbato asinum aut bovem, aut quodlibet animal in puteum decidens eripere festinatis, non animali, sed vestrae avaritiae consulentes, quanto magis ego hominem, qui multo melior est pecore, debeo liberare! Illud cupiditatis, hoc charitatis est opus.» Addit Beda: «Violabant illi sabbatum in hoc opere cupiditatis, qui Christum violare arguebant in opere charitatis.»
Mystice Beda: Per bovem et asinum, ait, significantur sapientes et hebetes; vel Judaei jugo legis pressi, et gentes nulla ratione domitae; omnes enim a puteo concupiscentiae demersos Dominus extrahit. Porro S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang.: Congruenter hydropicum, inquit, animali cadenti in puteum comparavit, humore enim laborabat; sicut mulierem quam solvit, comparavit jumento quod solvitur, ut ad aquam ducatur.
Versus 6: Non Poterant ad Haec Respondere Illi
6. ET NON POTERANT AD HAEC RESPONDERE ILLI. — Utpote manifesta veritate convicti, ait Euthymius; sed seorsim inter se Christo obmurmuraverunt, et postea apud populum palam exclamaverunt: «Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit,» Joan. IX, 16. Sciebat hoc Jesus; sed nihilominus hominem sanavit, quia eorum obstinationem et malitiam augeri permisit hoc fine, ut per eam crux sibi a Deo decreta, ad hominum salutem pararetur. Non curans, ait Theophylactus, scandalum Pharisaeorum: ubi enim magna resultat utilitas, non est curandum, si stulti scandalizentur.
Versus 7: Parabola ad Invitatos
7. DICEBAT AUTEM ET AD INVITATOS PARABOLAM, INTENDENS QUOMODO PRIMOS ACCUBITUS ELIGERENT, DICENS AD ILLOS. — «Parabolam» vocat doctrinam gravem de cavenda ambitione in re qualibet, petitam ex similitudine ambitus primi loci in convivio. Nam ex eo quod Christus ostendit quam dedeceat ambitio primi consessus in mensa, tacite a simili vel pari ostendit quam eadem dedeceat in alia re qualibet. Idem enim est vitium, etsi in alia et alia sit materia.
Intendens. — Graece epecho, id est attendens, contemplatus, hoc est, postquam attendisset et considerasset, quod Pharisaei in isto convivio, uti et in caeteris, more suo prima accumbendi loca in mensa aucuparentur, invaderent et occuparent. Superbi enim erant, ac sibi quasi doctoribus primas ubique deberi censebant, et de iis inter se certabant et contendebant, uti etiamnum subinde fit in conviviis, praesertim a feminis nobilibus et viris parvi cerebri.
Haec est quasi proparabola, sive prologus et titulus parabolae, qui indicat qua occasione et contra quos dicta sit parabola, scilicet contra Pharisaeos, quorum ambitionem cum vidisset Christus, eamdem hac parabola sanare et resecare voluit.
Versus 8: Non Discumbas in Primo Loco
8. CUM INVITATUS FUERIS AD NUPTIAS, NON DISCUMBAS IN PRIMO LOCO, NE FORTE HONORATIOR TE SIT INVITATUS AB ILLO;
9. ET VENIENS IS QUI TE ET ILLUM VOCAVIT, DICAT TIBI: DA HUIC LOCUM: ET TUNC INCIPIAS CUM RUBORE NOVISSIMUM LOCUM TENERE. — Dum enim herus tibi primum locum eripuit, ut daret honoratiori, tunc conviva secundus et tertius, caeterique sequentes suum locum studiose retinere volentes, eumdem tibi, praesertim ambitioso, cedere nolent, ideoque a primo in imum cum rubore descendes, q. d. Noli te ipsum superbe exaltare, ne alius offensus tuo fastu, eum sternat et deprimat.
Versus 10: Amice, Ascende Superius
10. SED CUM VOCATUS FUERIS, VADE, RECUMBE IN NOVISSIMO LOCO: UT, CUM VENERIT QUI TE INVITAVIT, DICAT TIBI: AMICE, ASCENDE SUPERIUS. TUNC ERIT TIBI GLORIA CORAM SIMUL DISCUMBENTIBUS. — Solent enim heri, quasi domini in domo sua, cuique invitato assignare locum illi congruum in mensa, quod olim faciebat modimperator, sive praefectus convivii, habita dignitatis vel aetatis cujusque ratione. Unde fratres Joseph ab eo invitati, «sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta aetatem suam,» Genes. XLIII, 33. Alludit ad Proverb. XXV, 6: «Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.» Vide ibi dicta.
Sapienter ergo Titus: «Ille, ait, cordatus est qui cum primae sedis honorem jure mereatur, adeo illum non affectat, ut ultro quoque aliis deferat. Quare magnum praeclarumque donum est, animus modestus suaque sorte contentus.»
Tunc erit tibi gloria. — Docet Christus viam ad gloriam et sublimitatem esse ejus fugam suique humiliationem, tum quia homines oderunt ambitiosos eosque deprimunt, modestos vero et humiles extollunt; tum quia vera gloria est quae datur, non quae ambitur; tum quia Deus ita aeterna sua lege sanxit, ut humiles exaltentur, superbi dejiciantur. Quocirca superbi si sapiunt, superbiam suam obtegunt, et specie externa sese humiliant, ac infimum locum occupant, ut audiant humiles, ideoque laudentur ab adstantibus et exaltentur: si enim primum locum ambiant et invadant, aemulos concitabunt, ut eos sive jure, sive injuria, ex eo dejiciant et sternant. Audi Sapientem, Eccli. III, 20: «Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam.» Ubi multa hac de re congessi.
Hoc Christi praeceptum, vel potius consilium et sapientiae dogma, ex naturae rationis lumine tradiderunt Gentium Philosophi. Plutarchus, in convivio septem sapientum, Thaletem inducit fastum Alexidemi, qui, quia filius Thrasybuli tyranni, ex coenaculo proripuerat, quod in eo alios sibi in discubitu praeferri vidisset, acribus hisce verbis castigantem: «Itane vero metuis, ne, quemadmodum Aegyptii stellas aiunt viribus, pro loci in quem attolluntur aut devehuntur, conditione augeri, minuive; ita tibi quoque locus claritatem obscuritatemve adferat? certe Lacone illo es deterior, qui cum ei in choro quodam ultimum locum praefectus adsignasset: Bene, inquit, abs te factum est, qui hujus quoque loci cohonestandi rationem reperis, cum non hominem loco, sed locum potius homine ornari atque cohonestari existimaret.» Non ergo curandum est, quo loco, aut post quos collocemur, sed potius ut cum iis quibus accumbimus, bene nobis conveniat, statimque in nobis ipsis principium ansamque amicitiae inesse ostendamus, dum non succensemus locanti, sed laudamus quod talibus nos adjunxerit. Etenim qui loci causa irascitur, is magis ei juxta quem positus est, quam vocatori seu collocanti irascitur, et utrique fit infensus. Similis est Senecae, lib. I De Ira, oratio: «Minus honorato loco positus irasci coepisti convivatori, vocatoque ipsi qui tibi praeferebatur. Demens, quid interest, quam lecti premas partem? Honestiorem te aut turpiorem potest facere pulvinum?» Assuescant ergo convivae sine fastu, atque fraterne seu amice, statim a janua, hoc est a principio coenae, una versari atque accumbere.
Laudabilis fuit ille juvenum Romanorum mos qui, teste Valerio Maximo, lib. II, cap. 1, invitati ad coenam, diligenter quaerebant, quinam ei convivio essent interfuturi, ne senioris adventum discubitu praecurrerent. Huc quoque facit illud conviviale praeceptum: «Sedis, inquit, honorem alteri libenter cede, et ad honoratiorem locum invitatus, comiter excusa: si tamen crebro serioque jubeat aliquis auctoritate praeditus, verecunde obtempera, ne videare pro civili, praefractus.» Honor enim sequitur fugientem, sequentem fugit, ceu umbra corpus.
Symbolice: Religiosi in Religione implent illud Christi «Recumbe in novissimo loco.» Hic enim est novissimus locus, abjicere se sub omnium pedibus, seque omni facultate atque etiam voluntate exspoliare; quoniam qui nihil retinuit, nullum jam inferiorem locum reliquit, quo descendat. Recumbitur autem in hoc loco, et in eo quiescitur; quoniam humilitas ista non unius tantum aut alterius actionis est, quod interdum faciunt etiam aliqui saeculares; sed totius vitae, quoniam in ipso statu inclusa est, qui totam vitam complectitur.
Hinc S. Hieronymus, epist. 26 in Paula et Eustochio, nobilissimis feminis, adeo commendat coquinare, lucernas succendere, focum, pavimenta verrere, purgare legumina, olerum fasciculos in ferventem ollam dejicere, apponere mensas, calices porrigere, effundere cibos, huc illucque discurrere, quae omnia opera ita ab humilitate veniunt, ut et illam humilitatem indicent, quam status affert, et eamdem quotidie magis ac magis augeant.
Versus 11: Omnis Qui Se Exaltat, Humiliabitur
11. QUIA OMNIS QUI SE EXALTAT, HUMILIABITUR: ET QUI SE HUMILIAT, EXALTABITUR, — tum ab hominibus, tum a Deo, idque saepe in hac vita, semper in futura. Haec est postparabola sive conclusio parabolae, ejus mentem, scopum et fructum explicans. Sententiam hanc explanavi Matth. XXIII, 12.
Versus 12: Noli Vocare Amicos aut Vicinos Divites
12. DICEBAT AUTEM ET EI QUI SE INVITAVERAT: CUM FACIS PRANDIUM, AUT COENAM, NOLI VOCARE AMICOS TUOS, NEQUE FRATRES, NEQUE COGNATOS, NEQUE VICINOS DIVITES: NE FORTE TE ET IPSI REINVITENT, ET FIAT TIBI RETRIBUTIO.
ET EI QUI SE INVITAVERAT, — principi Pharisaeorum, vers. 1, cui Christus pro convivio corporali spirituale consilium, quasi convivium rependit. Videtur enim princeps hic convivas invitasse, ut vicissim ab eis invitaretur, ait Glossa.
NOLI VOCARE AMICOS. — Consulit hoc Christus quasi perfectius, non praecipit quasi necessarium. Licitum enim est invitare amicos, imo meritorium si ex amicitia et charitate fiat. Unde Beda: «Fratres, inquit, amicos et divites alterutrum convivia celebrare, non quasi scelus interdicit, sed sicut caetera necessitatis humanae commercia, ad promerenda vitae coelestis praemia, nil valere ostendit,» scilicet ex se, nisi, ut dixi, ad altiorem finem, v. g. ad charitatem referantur.
REINVITENT, — vicissim invitent, uti facere solent homines divites et potentes, ut convivium convivio exsolvant, qui est affectus humanus et terrenus, vel gratitudinis, vel avaritiae. Nam, ut ait S. Ambrosius: «Hospitalem esse remuneraturis, affectus avaritiae est.»
Et fiat tibi retributio — ab homine, eaque brevis, exilis et vilis, quam si solam intendis; retributionem Dei spiritualem, coelestem et aeternam excludis, illaque te privas; sin utramque intendis, utramque recipies, sed minorem: una enim alteram imminuit, et quasi infringit; sin solam divinam intendis, humanam vero, quia offertur, admittis, vel potius permittis dumtaxat, divinam integram recipies.
Versus 13: Voca Pauperes, Debiles, Claudos et Caecos
13. SED CUM FACIS CONVIVIUM, VOCA PAUPERES (nimirum) DEBILES, CLAUDOS ET CAECOS, — qui ob defectum corporis laborare et victum sibi parare nequeunt: caeteri enim qui id facere queunt, non tam pauperes quam divites censendi sunt.
Debiles. — Graece anaperous, id est mancos, mutilos, laesos, vel corpore, vel mente. Causam dat S. Chrysostomus, in Catena: «Si pauperem vocaveris, inquit, Deum habebis debitorem: et quanto minor est frater, tanto magis per eum Christus accedit et visitat; qui magnum suscipit, saepe ob gloriam aut utilitatem facit. Sed dicis: Immundus est pauper et sordidus, lava eum, et fac in mensa tecum sedere; si vestes immundas habet, mundum vestimentum ei exhibe; sed si non vis sursum recipere in solario, vel ubi famuli sunt, suscipe; si non vis tecum sedeat, mitte de mensa fercula.»
Hoc Christi consilium secutus S. Gregorius Pontifex, saepe duodecim pauperes mensae suae adhibebat, ideoque inter eos Christum specie pauperis se insinuantem mensa excipere meruit. Idem fecit S. Ludovicus, rex Franciae, qui quotidie 120 pauperes, in festis vero ducentos ad mensam adhibebat eisque saepe ministrabat, quin et pedes abluebat. S. Ludovicum quasi patruum secutus est ejus nepos S. Ludovicus, Minorita et Episcopus Tolosanus; item S. Hedwigis, Ducissa Poloniae, ejusque neptis S. Elisabetha, filia Andreae regis Hungarorum, quae quotidie nongentos pauperes mensae adhibebat, magno gratiae et remunerationis divinae praemio.
Mystice Origenes: «Qui, inquit, vanam gloriam vitat, vocat ad spirituale convivium pauperes, id est imperitos, ut ditet; debiles, id est laesam conscientiam habentes, ut sanet; claudos, id est declinantes a ratione, ut recte incedant; caecos, ut videant veritatem.»
Versus 14: Retribuetur Tibi in Resurrectione Justorum
14. ET BEATUS ERIS, QUIA NON HABENT RETRIBUERE TIBI: RETRIBUETUR ENIM TIBI IN RESURRECTIONE JUSTORUM, — ubi beatificandi sunt pauperum susceptores, ait Interlinearis. Inopia ergo invitatorum depurat invitantis intentionem, ut non nisi ob amorem Dei pauperes invitet, eo quod a pauperibus nil speret. Quare Deus, qui quod pauperibus suis fit, sibi factum aestimat, illi copiosam mercedem et coelestis convivii delicias perennes retribuat, juxta illud: «Et ego dispono vobis, etc., ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo,» Lucae XXII, 29. Unde concludit S. Chrysostomus, in Catena: «Igitur non turbemur, cum non recipimus beneficii compensationem, sed cum receperimus. Quia si recepimus, non amplius recipiemus illic; sed si homo non retribuat, tunc tibi retribuet Deus,» cujus intuitu et amore beneficium contulisti.
Versus 15: Beatus Qui Manducabit Panem in Regno Dei
15. HAEC CUM AUDISSET QUIDAM DE SIMUL DISCUMBENTIBUS, DIXIT ILLI: BEATUS, QUI MANDUCABIT PANEM IN REGNO DEI. — Scilicet «in resurrectione justorum,» ut dixit Christus versu praecedenti: hanc enim audiens et optans, in vocem istam erupit, illectus dulcedine auditae resurrectionis, ait Glossa. Porro S. Cyrillus, in Catena: Erat iste, inquit, animalis, putans corporeas esse remunerationes Sanctorum. Fuit ergo hic unus e Pharisaeis; hi enim credebant resurrectionem, quam Sadducaei negabant, Actor. XXIII, 8. Deus enim Beatos in coelo omnibus deliciis pascit, satiat, inebriat, juxta illud: «Satiabor cum apparuerit gloria tua.» Et: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos,» Psal. XXXV, 9. Qualis et quanta sit haec voluptas, fuse describit S. Augustinus in Soliloquiis et in Meditationibus.
Mystice: Audi S. Augustinum, serm. 33 De Verb. Dom. secundum Lucam: «Quasi in longinquum (in coelum) suspirabat, et ipse panis ante illum discumbebat. Quis est panis de regno Dei, nisi qui dicit: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi?» Joan. VI.
Versus 16: Homo Quidam Fecit Coenam Magnam
16. AT IPSE DIXIT EI: HOMO QUIDAM FECIT COENAM MAGNAM. — Nota: Haec parabola est quasi eadem cum illa Matth. XXII, 2, sed alio loco, tempore et modo a Christo repetita, ut ibi ostendi.
Quaeres, quaenam haec coena? Primo, nonnulli per coenam accipiunt Verbi incarnationem, praedicationem et redemptionem: haec enim est coena magna, quia Christus carnem assumens, nos in fine temporum visitans invitavit ad se, scilicet ad suum Evangelium, gratiam et gloriam. Sic enim accipitur coena haec in parabola eadem, vel simili apud Matthaeum, XXII, 1. Sed ibi vocatur prandium, hic vero vocatur coena. Prandium est in Ecclesia militante, coena in triumphante, juxta illud Leonidae ad milites praeliaturos: «Prandete, commilitones, apud inferos (imo superos) coenaturi.» Ecclesia enim terrestris et militans contendit ad coelestem et triumphantem. Secundo, S. Cyrillus, in Catena, per coenam accipit Eucharistiam. Homo iste, inquit, est Deus Pater, qui magnam nobis in Christo coenam paravit, qui nobis dedit proprium corpus comedere. Unde Ecclesia parabolam hanc legit, et adaptat festo Venerabilis Sacramenti. Tertio, et genuine ad litteram: haec est beatitudo et gloria coelestis: hac enim fruemur in regno Dei et resurrectione justorum, uti praecessit: haec vocatur coena, quia dabitur vespere, id est in fine vitae et in fine mundi, post labores hujus saeculi, post quam nulla alia dabitur refectio, quia ipsa erit aeterna. Coena magna, ait S. Gregorius, hom. 36, est satietas dulcedinis aeternae. Nam, ut ait Glossa, post prandium coena restat, post coenam nullum convivium restat, de prandio multi ejiciuntur, de coena nullus.
Magna. — Quia ea nil majus vel melius cogitari potest; ipse enim Deus erit nostrum ferculum, noster cibus et epulum. Unde Euthymius: «Significatur, ait, ineffabilis Dei fruitio,» qui non solum nos, sed omnes omnino beatos recreabit, satiabit, inebriabit, beabit, glorificabit, ut nil amplius optare vel desiderare possint, juxta illud: «Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum,» I Cor. II, 9.
ET VOCAVIT MULTOS, — puta omnes Judaeos, qui erant Ecclesia et populus Dei, vocavit Christus per se, per Apostolos, ac per Joannem Baptistam ad Evangelicam doctrinam et gratiam, indeque ad gloriam regni coelestis, ubi celebratur haec coena. Hos enim primo vocavit Christus, ac praesertim Judaeorum primores, quales erant Scribae, Pharisaei, Sacerdotes, Pontifices, eis praedicando: «Poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum coelorum,» Matth. III et IV.
Versus 17: Jam Parata Sunt Omnia
17. ET MISIT SERVUM HORA COENAE DICERE INVITATIS UT VENIRENT, QUIA JAM PARATA SUNT OMNIA — ad epulum coeleste, ad felicitatem aeternam, ad fruitionem Dei. S. Augustinus, serm. 34 De Verbis Domini: «Parata jam coena, ait, immolato Christo, post resurrectionem Christi missi sunt Apostoli, etc.»
Versus 18: Villam Emi
18. ET COEPERUNT SIMUL OMNES EXCUSARE. PRIMUS DIXIT EI: VILLAM (Graece agron, id est agrum, cui solet conjungi villa sive domus rusticana) EMI, ET NECESSE HABEO EXIRE ET VIDERE ILLAM: ROGO TE, HABE ME EXCUSATUM. — Notantur hic ad litteram Scribae et Pharisaei, Sacerdotes et Pontifices, qui, vocati a Christo ad Evangelium, indeque ad epulum coelestis gloriae, illud neglexerunt, quia toti inhiabant villis, id est possessionibus et bonis temporalibus congregandis: illis ergo occupati, nec animum, nec otium habebant cogitandi de animae salute et felicitate aeterna. «Offert Deus, ait S. Gregorius, homil. 36 in Evang. (illas enim semper hic intelligo, non autem ejus homilias in Ezech., Evangelica enim tracto) quod rogari debueras, non rogatus dare vult, quod vix sperari poterat: paratas delicias aeternae refectionis denuntiat, et tamen simul omnes excusant.» Et rursum: «Dum dicit: Rogo te, et tamen venire contemnit: humilitas sonat in voce, superbia in actione.» Et iterum: «Quid per villam, nisi terrena substantia designatur? Exiit ergo videre villam, quia sola exteriora cogitat propter substantiam.»
Apposite S. Bernardus, in Declamat., homines opibus, deliciis, honoribus, ambitioni inhiantes vocat phreneticos: «Vidi ego, inquit, aliquando quinque viros, quidni phreneticos arbitrer? Primus siquidem buccis tumentibus marinam masticabat arenam. Secundus, sulphureo astans lacui, exhalantem teterrimum fetidissimumque gestiebat haurire vaporem. Porro tertius, fornaci incumbans vehementer accensae, micantes scintillas hiantibus excipere faucibus laetabatur. Quartus, supra pinnaculum templi residens, laevioris aurae spiritum aperto attrahebat ore, et si quo minus influere videretur, flabello sibi ventum ipse ciebat ac si totum speraret aerem deglutire. Quintus, seorsum positus, ridebat caeteros; ipse quoque ridendus, et maxime. Proprias enim carnes incredibili quodam studio sugere laborabat, nunc manus, nunc brachium, nunc alias partes applicans ori.» Quibus emblematibus D. Bernardus varia peccatorum genera significavit. Nam primus ille cupidos, secundus voluptuarios, tertius iracundos, quartus ambitiosos, quintus tandem homines de suis rebus maxime gloriantes sibique placentes repraesentat, qui semper esuriunt terrena bona et nunquam satiantur.
Versus 19: Juga Boum Emi Quinque
19. ET ALTER DIXIT: JUGA BOUM EMI QUINQUE, ET EO PROBARE ILLA: ROGO TE, HABE ME EXCUSATUM. — Notat alteram Pharisaeorum avaritiae speciem, qua propter villas et fundos, etiam boves et animalia ad villas excolendas et ad esum, vel alium quemlibet usum (veterum enim opes sitae erant in pecoribus, ut patet in Abraham, Isaac, Jacob, Job, etc.) avare conquirebant, itaque illis occupati, negligebant Christi doctrinam ejusque ductum ad regnum coeleste. Ita Theophylactus et Titus. Verum Gregorius, hom. 36: «Quid, inquit, in quinque jugis boum, nisi quinque corporis sensus accipiamus? qui recte quoque juga vocati sunt, quia in utroque sexu geminantur. Qui videlicet corporales sensus, quia interna comprehendere nesciunt, sed sola exteriora cognoscunt et deserentes intima, ea quae extra sunt, tangunt, recte per eos curiositas designatur. Quae dum alienam quaerit vitam discutere, semper sua intima nesciens, studet exteriora cogitare.»
Versus 20: Uxorem Duxi
20. ET ALIUS DIXIT: UXOREM DUXI, ET IDEO NON POSSUM VENIRE. — «Quid per uxorem, ait S. Gregorius, hom. 36, nisi voluptas carnis accipitur?» Duplex ergo impedimentum Pharisaeis fuit, et nunc multis est, scilicet avaritia et voluptas, sive luxuria: hae sunt spinae quae verbum Dei suffocant, juxta illud Christi, cap. viii, vers. 14: «Quod autem in spinas cecidit, hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes, suffocantur, et non referent fructum.» Sed hi audiant Paulum monentem, I Cor. vii, 29: «Tempus breve est, reliquum est, ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint, etc.; et qui emunt, tanquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur; praeterit enim figura hujus mundi.» «Res temporalis in usu, aeterna in desiderio sit,» inquit S. Gregorius, hom. 36 in hoc Evang.
Porro, conjugium hic non reprehenditur (nisi quatenus animus illi nimis intentus avocatur a salute), sed integritas ad majorem honorem vocatur, ait S. Ambrosius: «Amor ergo rerum terrenarum viscus est spiritualium pennarum,» ait Glossa ex S. Gregorio, et causam dat S. Gregorius: «Corporales deliciae, inquit, cum non habentur, desiderium accendunt; cum vero habitae eduntur, fastidium pariunt: spirituales vero, cum non habentur, in fastidio sunt; cum habentur, in desiderio.» Rationem a priori subjicit: «In illis (corporalibus) appetitus saturitatem, saturitas fastidium generat; in istis autem appetitus saturitatem, saturitas appetitum parit. Augent enim spirituales deliciae desiderium in mente, dum satiant: quia quanto magis earum sapor percipitur, eo amplius cognoscitur quod avidius ametur. Et idcirco non habitae amari non possunt, quia earum sapor ignoratur.»
Paulo aliter tres hasce trium excusationes partite explicat et applicat S. Augustinus, serm. 33 De Verbis Domini secundum Lucam: «In villa empta, ait, dominatio notatur: ergo superbia castigatur, quia inventa superbia venire noluit.» Et paulo post: «Quinque juga boum, sensus hujus carnis quinque numerantur. Quare boum dicuntur juga? quia per sensus istos carnis terrena requiruntur. Boves enim terram versant; sunt autem omnes remoti a fide, terrenis dediti, carnalibus occupati.» Et inferius: «Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt; quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis sunt, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae (pro quo Augustinus legit, ambitio saeculi), I Joan. II. Ambitio saeculi, villam emi.» Et inferius: «Tollamus ergo de medio excusationes vanas et malas, et veniamus ad coenam qua intrinsecus saginemur. Non nos impediat extollentia superbiae, non nos extollat, vel non nos terreat curiositas illicita, et avertat a Deo; non nos impediat voluptas carnis a voluptate cordis, veniamus et saginemur.»
Christum, Pharisaeis et Pontificibus spernentibus Evangelium et praedicationem regni coelorum, surrogasse eis plebeios, pauperes et afflictos, juxta illud: «Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei,» Matth. xxi, 31; et cap. xix, vers. 30: «Multi erunt primi novissimi, et novissimi primi.» Esto enim Christus ab initio simul utrisque praedicarit, scilicet Pharisaeis et turbis; tamen Pharisaei hic primi vocati dicuntur, tum quia hoc spectat ad elegantiam parabolae: ad convivia enim primo vocari solent viri honorati, deinde plebeii; tum quia Christus volebat ut Scribae ex officio suo primi se agnoscerent; et agnitum populo rudi commendarent. Verum contrarium accidit ex Scribarum fastu et avaritia. «Qui recusarunt, ait Euthymius, erant Pontifices, Scribae et Pharisaei, et quique honoratiores populi; hi vero qui loco illorum introducti sunt, communes, et abjecti, ac plebeii.» Sic et Titus, S. Gregorius, Theophylactus et alii. Nimirum «infirma mundi, ut ait Paulus, elegit Deus, ut confundat fortia,» I Cor. I, 27.
Symbolice S. Augustinus, serm. 34 De Verbis Domini secundum Lucam: «Et qui venerunt, ait, nisi mendici, debiles, claudi et caeci? illi autem non venerunt, divites, sani, quasi bene ambulantes et acute cernentes, multum de se praesumentes; et eo desperatiores, quanto superbiores. Veniant mendici, quia ille invitat, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate mendici ditaremur. Veniant debiles, quia non est opus sanis medico, sed male habentibus. Veniant claudi, qui ei dicant: Compone gressus meos in semitis tuis. Veniant caeci, qui dicant: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte.» Hisce pauperibus et miseris ergo significatur primo, neminem esse spernendum, sed omnes esse vocandos ad Christum et salutem; secundo, pauperes facilius obedire Evangelio et salvari, quam divites; tertio, de nullius, quantumvis miseri, caeci et perversi, salute esse desperandum.
Versus 22: Factum Est ut Imperasti, et Adhuc Locus Est
22. ET AIT SERVUS: DOMINE, FACTUM EST UT IMPERASTI, ET ADHUC LOCUS EST. — q. d. Necdum impletum est coelum salvandis, necdum completus est electorum numerus. Nota et imitare zelum hujus servi, qui neminem licet, caecum, mutilum, deformem respuit, ac plures et plures vocare et salvare satagit.
Versus 23: Exi in Vias et Sepes
23. ET AIT DOMINUS SERVO: EXI IN VIAS, ET SEPES: ET COMPELLE INTRARE, UT IMPLEATUR DOMUS MEA. — «Exi,» extra urbem, extra Jerusalem et Judaeam, ac voca Gentes ad Christum. Unde ait, «in vias,» vel, ut habet Matthaeus, «in exitus viarum,» hoc est, in vias quae ducunt ad quaslibet gentes, et ad fines terrae. «Sepes» vocat villas et pagos, qui non muris, sed sepibus rusticanis cinguntur. Notant ergo rusticanos, barbaros, Indos rure, in silvis et sepibus habitantes more belluarum, vocandos esse ad salutem, ut Apostoli et viri Apostolici eant illisque praedicent Evangelium: quod factum est, et in dies magis magisque fit per viros Religiosos et zelosos. Unde servus non addit: «factum est,» uti de Judaeis addidit vers. 22; quia in Gentibus necdum plene factum est, sed in dies plenius fit et perficitur, nec nisi in fine mundi plane perficietur. Ita Titus, quem audi: «Significatur post Israelitas per fidem introductos, Gentium quoque populum fuisse vocandum, mente agrestem animoque efferatum, quasi extra urbes, absque ulla prorsus civilitate natum et educatum. Neque enim ullis omnino bonis legibus aut moribus utebantur, verum pecudum more in magna quadam rationis caligine et amentia versabantur.» Israelitae fuerunt intra civitatem, ait Theophylactus, ut qui legem susceperant, et civiliorem vitam sortiti; Gentiles autem, a testamentis et a lege Dei alieni erant, et non facti cives Sanctorum. Sic enim alloquitur eos Apostolus: «Eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo,» Ephes. cap. II, vers. 12.
Compelle intrare. — Quia enim Gentes multae erant idololatrae, barbarae et belluinae, hinc majori et validiori vi praedicationis vocandae, et quasi compellendae fuere ad salutem, nimirum per miracula, per spiritum ardentem, per plagas etiam et vindictas a Deo subinde immissas, «in ostensione spiritus et virtutis,» ait Paulus, I Cor. cap. II, vers. 4; et I Thessal. I, 5: «Evangelium nostrum, ait, non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa.» Hinc et noster Suarez: Compelle intrare, ait, vel laboribus et doloribus affligendo, vel vehementi vocatione et impulsu quasi miraculose convertendo.
Versus 24: Nemo Virorum Illorum Gustabit Coenam Meam
24. DICO AUTEM VOBIS, QUOD NEMO VIRORUM ILLORUM QUI VOCATI SUNT (et frigide ingrateque se excusarunt), GUSTABIT COENAM MEAM. — Notat Pharisaeos et primores Judaeorum, terrenis opibus et deliciis addictos, coelo et coelesti convivio excludendos, et ad inferni tormenta relegandos, eo quod vocati a Christo ad Evangelicam doctrinam et vitam, quae recta via ducit ad coelum, illam amplecti noluerint, juxta illud: «Quia vocavi, et renuistis, etc. Ego quoque in interitu vestro ridebo,» Prov. I, 24. Tunc sero poenitebit eos suae ingratitudinis et insipientiae, dicentque: «Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quia contulit nobis? transierunt omnia illa tanquam umbra,» Sapient. v. Ecce haec omnia a vers. 4 hucusque Christus egit dixitque in convivio Pharisaei, illiusque invitatus ad illud accessit, ut eum cum suis hisce omnibus parabolis instrueret et emendaret. Idem imitentur viri Religiosi et Apostolici, ut non eant ad convivia, nisi spiritualis fructus causa.
Versus 26: Si Quis Non Odit Patrem Suum et Matrem
26. SI QUIS VENIT AD ME, ET NON ODIT PATREM SUUM, ET MATREM, ET UXOREM, ET FILIOS, ET FRATRES, ET SORORES, ADHUC AUTEM ET ANIMAM SUAM, NON POTEST MEUS ESSE DISCIPULUS. — Ut scilicet me magistrum, nudum nudus sequatur; haec Christus dixit Apostolis et septuaginta duobus discipulis; hi enim soli renuntiant omnibus quae possident, ut dixi vers. 33. Haec omnia ergo spectant ad consilia Evangelica, non ad praecepta; licet etiam ad illa, et consequenter ad omnes Christianos, extendi possint; hi enim suo modo et ordine sunt quoque Christi discipuli: quare cum praeceptum Christi urget, odisse et repellere debent amorem parentum, fratrum, uxorum, etc., imo et animae propriae, si Christo Christique legi adversetur. Unde Maldonatus censet haec esse praecepti, Jansenius vero consilii. Vide dicta Matth. x, 37. Porro Suarez, in opusc., lib. II De Concursu Dei, cap. v: «Qui non odit,» inquit, hoc est qui non minus diligit Patrem, quam diligat me. Odisse enim subinde idem est quod minus diligere, ut «Jacob dilexi, Esau autem odio habui,» id est minus dilexi, Rom. IX.
Versus 28: Turrim Aedificare — Computare Sumptus
Vers. 28. QUIS ENIM EX VOBIS VOLENS TURRIM AEDIFICARE, NON PRIUS SEDENS COMPUTAT SUMPTUS QUI NECESSARII SUNT, SI HABEAT AD PERFICIENDUM. — Graece τὰ πρὸς ἀπαρτισμόν, id est, ea quae ad perfectionem seu consummationem, scilicet turris, requiruntur: nam ἀπαρτίζειν significat ita rem perficere, ut nihil omnino desit.
Hac parabola turris fabricandae, et sequenti belli capessendi, Christus duntaxat vult docere quanta prudentia quis praetentare debeat robur, tum corporis, tum maxime spiritus; item impulsum Spiritus Sancti promittentis vires gratiae sufficientes, antequam arduam Evangelicae vitae et perfectionis turrim fabricet et conscendat, ac bellum amicis, sibi, passionibus totique mundo indicat; ne, si postea tantis officiis impar onerique succumbens resiliat, sibi damnum perditorum sumptuum, et ignominiam inchoatae imprudenter fabricae et belli, quam perficere nequit, asciscat. Reliqua emblemata sunt. Quare non est hic anxie quaerendum, quis sit hic rex, quid decem vel viginti millia, quid sit legationem mittere et rogare ea quae pacis sunt. Ita Jansenius, Maldonatus, Barradius, Franciscus Lucas et alii.
Unde Glossa: Ille, ait, computat sumptus, qui discernit aeris erogandam pecuniam, cor avertendum a cupiditatibus, praeparandam animam contra adversa. Et Interlinearis: Terrenum aedificium congregando expensas construitur, coeleste autem expensas dispergendo, quae verba sumpta sunt ex S. Gregorio, homil. 37.
Symbolice: Salmeron noster, tom. VII, tract. 24, num. 8: Christus, inquit, ut doceat Praelatos in actione et contemplatione exercitatos esse debere, duas parabolas producit, alteram de turri aedificanda, quae vitae contemplativae est symbolum, nam turris longe speculatur: alteram vero de ineundo bello contra adversarium regem, qua activae vitae typum gerit. Certare enim cum adversariis et pugnare contra proprias cupiditates et vitia, eorum est qui tirones sunt in via Dei et vitae perfectae quasi prima elementa versant.
Turris ergo est status Religionis et vita contemplativa. Primo, quia utraque est alta et excelsa; et sicut turris supereminet ceteris aedificiis, sic Religio caeteris officiis et statibus. Secundo, sicut turris est ornamentum urbis, sic Religio ornamentum est Ecclesiae. Tertio, «turres dictae a torulis, quod hae prospiciunt ante alios,» ait Varro, lib. IV De Lingua Latina. Sic in Religione et contemplatione prospicimus tum hostium insidias, tum futura et aeterna bona ac mala. Unde Burgundiones dicti a burgis (Graece, πύργοις), id est turribus et arcibus, in quibus degebant ad prospiciendos et cavendos incursus Wandalorum, Gothorum, Alanorum, etc. Quarto, S. Isidorus, lib. XV; Origenes, cap. II: Turres vocatae, inquit, quod teretes sint et longae. Teres enim est aliquid rotundum cum proceritate, ut columna; nam quamvis quadratae aut latae construantur, procul tamen videntibus rotundae existimantur, ideo, quia omne cujusque anguli simulacrum per longum aeris spatium evanescit atque consumitur et rotundum videtur. Sic Religio facit homines rotundos, id est candidos, faciles, versatiles, agiles ad obedientiam et omne bonum. Quinto, et verius, turres dicuntur a tuendo, quod ad illas confugerent homines ut se tuerentur, ibique tuti essent ab incursu hostium: sic Religio tuetur nos a daemone, carne et mundo, tentationibus et peccandi occasionibus, ac fructus bonorum operum conservat, juxta illud Cantic. IV: «Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium,» uti sunt tria vota paupertatis, castitatis, obedientiae, exempla fratrum, vigilantia Rectorum, regulae, oratio frequens, crebra communio, confessio, lectio, etc. Vide ibi dicta.
Sicut ergo turres terrent homines, sic Religio terret daemones. Unde etymologicum: «Turris, ait, dicta est a terrendis hostibus, vel quod aspectu torva sit, id est terribilis. Sexto, ante hujus turris fabricam explorare debet quisque vires suas, hinc ad hoc datur annus novitiatus, in quo ingrediens probat Religionem, et vicissim probatur ab ea, an ad eam sit idoneus. Denique Religiosus corde in coelo fixus, quasi ex altissima turri omnia sub se, quasi exilia, respicit et despicit.
Audi S. Chrysostomum, hom. 45 ad Popul.: «Sicut e summo montis vertice prospectantibus omnia pusilla, ac non solum homines et arbores, sed etiam urbes integrae, et magni exercitus formicarum instar super terram ire videntur: sic qui animo erecto in coelestia quasi in sublimi commorantur, omnia humana, potentia, gloria, opes, ita minuta et exigua apparent, ut ne digna quidem judicent, quibus hanc immortalis animi nobilitatem applicent.»
Audi et S. Gregorium lugentem quod e Religioso factus sit Pontifex: «Nihil, inquit, in hoc mundo appetens, nil pertimescens, videbar mihi in quodam rerum vertice stare, ita ut in me pene impletum crederem, quod pollicente Domino ex Propheta didicissem: Sustollam te super altitudines terrae. Super enim altitudinem terrae sustollitur, qui et ipsa, quae alta et gloriosa praesentis videntur saeculi, per mentis despectum calcat, sed repente a rerum vertice tentationis hujus turbine impulsus, ad timores pavoresque corrui; quia, etsi mihi nil timeo, eis tamen qui mihi commissi sunt, multum formido.» Ita S. Gregorius, lib. I, epist. 3 et 6.
Versus 31: Rex Iturus Committere Bellum
Vers. 31. AUT QUIS REX ITURUS COMMITTERE BELLUM ADVERSUS ALIUM REGEM, NON SEDENS PRIUS COGITAT, SI POSSIT CUM DECEM MILLIBUS OCCURRERE EI QUI CUM VIGINTI MILLIBUS VENIT AD SE? — Idem significat haec parabola belli, quod illa turris, vers. 28, ut dixi. «Per hoc significatur, ait Titus, certamen nobis esse cum adversis potestatibus (daemonibus), tum rursus cum lege illa quae in membris nostris grassatur plurimasque animi perturbationes et intestina praelia quotidie istic excitat.» Sic et S. Cyrillus. Porro, quod decem millia opponat viginti millibus, id est simplum duplo, per hoc symbolice significatur simplicitas hominis christiani dimicaturi cum duplicitate diaboli. Et Theophylactus: Rex, ait, est peccatum, daemones satellites, qui nobis comparati majorem fortitudinem habere censentur. Aliter S. Gregorius, hom. 37: Rex, ait, contra nos venturus est Christus judex, qui cum duplici exercitu veniet contra simplum, quia nos vix in solo opere praeparatos, simul de opere et cogitatione discutiet: mittamus ergo ad eum legationem, scilicet lacrymas, eleemosynas, sacrificia.
Versus 32: Legationem Mittens, Rogat Ea Quae Pacis Sunt
32. ALIOQUIN, ADHUC ILLO LONGE AGENTE, LEGATIONEM MITTENS, ROGAT EA QUAE PACIS SUNT. — Spectat hoc ad emblema parabolae, quare rei significatae non est adaptandum: nec enim nobis cum daemonibus aut vitiis pacisci licet, sed ἄσπονδον πόλεμον, id est irreconciliabile bellum, cum eis gerere debemus. Potest tamen scopo Christi accommodari hoc modo, q. d. Qui me perfecte in paupertate et praedicatione Evangelica sequi cupit, necesse est ut renuntiet parentibus, opibus, amicis, suae voluntati et libertati, ac proinde eos sibi inimicos hostesque faciat: quod si advertat se ad hoc vires sufficientes non habere, cum eis pacem ineat, ut scilicet cum eis manens liber, praecepta duntaxat Evangelica capessat; consilia vero paupertatis, obedientiae et praedicationis Evangelicae dimittat. Hoc enim intendit significare et probare Christus, ut patet ex conclusione quam versu sequenti subjicit. Indicat ergo hic duas belli acies, duos duces, duo vexilla, unum Christi, alterum Luciferi. Quare Apostolos et viros Apostolicos debere cogitare, se in praedicatione Evangelii bellum suscipere cum Lucifero et omnibus ejus asseclis, ut eos debellent et ex hominum mentibus ejiciant. Ita Cyrillus.
Versus 33: Qui Non Renuntiat Omnibus Quae Possidet
33. SIC ERGO OMNIS EX VOBIS, QUI NON RENUNTIAT OMNIBUS QUAE POSSIDET, NON POTEST MEUS ESSE DISCIPULUS. — Graece, πᾶσι τοῖς ἑαυτοῦ ὑπάρχουσιν, id est omnibus quae sunt ejus, uti legit S. Augustinus, epist. 38 ad Latum: «In omnibus, inquit, etiam continetur illud, ut oderit patrem suum, et matrem, et uxorem,» etc.
Haec est postparabola, significans scopum, mentem et usum parabolae, q. d. Sic qui non renuntiat opibus et parentibus, ac voluntati et libertati suae, non potest meus esse discipulus, ut scilicet sequatur vitam et perfectionem Evangelicam paupertatis et praedicationis, quam ego profiteor: hoc est, non potest sequi consilia Evangelica, ut sit meus discipulus, uti sunt Apostoli. Rursum, qui non vult renuntiare omnibus, cum persecutio vel necessitas id exigit, ut v. g. nolit pro fide in me pati jacturam bonorum, parentum et vitae, hic non capessat fidem meam; quia satius est non incipere vitam christianam, quam ab incepta deficere et apostatare. Hic enim praeter crimen infidelitatis, accedit etiam apostasiae, juxta illud II Petri, II, 21: «Melius erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.»
Indicat Christus christianismum non esse ludum puerorum, sed opus arduum virorum, ac proinde ad illum opus esse magna Dei gratia, magnoque animi robore et spiritu, qualem habuere Christiani, praesertim Romani, primis trecentis post Christum annis, qui fortunas, libertatem et vitam constanter et alacriter pro fide Christi in continuis Imperatorum persecutionibus profundebant. Paucorum, ait Beda, est relinquere omnia, id est curas mundi postponere; cunctorum autem fidelium est renuntiare omnibus, id est sic tenere quae mundi sunt, ut tamen non teneantur in mundo. Audi S. Gregorium hic, homil. 36: «Admonere vos volo, ut relinquatis omnia, sed non praesumo. Si ergo cuncta mundi relinquere non potestis, sic tenete quae hujus mundi sunt, ut tamen per ea non teneamini in mundo: ut terrena res possideatur, non possideat; ut sub mentis vestrae sit dominio quod habetis, ne, si mens vestra terrenarum rerum amore vincitur, a rebus suis magis ipsa possideatur. Sit ergo res temporalis in usu, aeterna in desiderio; sit res temporalis in itinere, desideretur aeterna in perventione: quasi ex latere respiciatur quidquid in hoc mundo agitur; ante nos autem tendant mentis oculi, dum tota intentione illa conspiciunt; ad quae pervenimus.»
Versus 34: Bonum Est Sal
34. BONUM EST SAL. SI AUTEM SAL EVANUERIT, IN QUO CONDIETUR? — «Bonum,» id est utile et efficax est sal ad cibos condiendos et conservandos, scilicet quamdiu sal est, et salis acrem saporem vigoremque retinet: sic et vos, o Apostoli, quamdiu vigorem spiritus retinueritis, utiles eritis mundo, ut eum sale fidei et sapientiae Evangelicae condiatis; sin autem hunc spiritum perdatis, fiatisque insulsi, ad nihil aliud valebitis, quam ut ab hominibus contemnamini et conculcemini, nullus enim est Apostolus vel doctor, qui vos condiat vel corrigat. Ita Beda: vide dicta Matth. v, 13: «Vos estis sal terrae,» etc. Et Marci IX, 49: «Habete in vobis sal.»
Tertia est haec parabola salis (prima enim fuit fabricae turris, secunda belli capessendi), ex qua liquet duas praecedentes proprie spectare ad Apostolos et viros Apostolicos: hi enim sale doctrinae et sanctitatis suae saliunt mundum, ideoque non tantum praecepta, sed et consilia Evangelica sequuntur. Secundario tamen haec aptari possunt omnibus Christianis; hi enim infideles quasi insulsos sale suae innocentis vitae bonique exempli condire debent.
Versus 35: Qui Habet Aures Audiendi, Audiat
35. QUI HABET AURES AUDIENDI, AUDIAT. — «Aures,» tum corporis, tum potius mentis. «Audiendi,» id est ad audiendum et intelligendum accommodas, faciles, propensas: «audiat,» et expendat ea quae dico et doceo. Excitat enim attentionem ex gravitate et difficultate rei quam proponit. Vide dicta Matth. xiii, 9 et 13.