Cornelius a Lapide

Lucas XV


Index


Synopsis Capitis

Christus Pharisaeis murmurantibus quod peccatores reciperet, tribus parabolis ostendit quam laudabile, jucundum gratumque Deo et angelis sit, peccatores convertere. Prima est ovis perdita et inventa, vers. 4. Secunda est drachma amissa et inventa, vers. 8. Tertia est filii prodigi, vers. 12, quem paenitentem pater in pristinam gratiam cum osculo et publico gaudio recepit.

Primam parabolam audivimus Matth. XVIII, 12, ubi eam explicui.


Textus Vulgatae: Lucas 15:1-32

1. Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores, ut audirent illum. 2. Et murmurabant Pharisaei et Scribae, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. 3. Et ait ad illos parabolam istam, dicens: 4. Quis ex vobis homo, qui habet centum oves; et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam? 5. Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens; 6. et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat. 7. Dico vobis, quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent paenitentia. 8. Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat? 9. Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. 10. Ita dico vobis, gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente. 11. Ait autem: Homo quidam habuit duos filios; 12. et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Et divisit illis substantiam. 13. Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam, vivendo luxuriose. 14. Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere. 15. Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius. Et misit illum in villam suam, ut pasceret porcos. 16. Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant, et nemo illi dabat. 17. In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! 18. Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in caelum, et coram te; 19. jam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis. 20. Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. 21. Dixitque ei filius: Pater, peccavi in caelum, et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus. 22. Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus; 23. et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur: 24. quia hic filius meus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Et coeperunt epulari. 25. Erat autem filius ejus senior in agro; et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum; 26. et vocavit unum de servis, et interrogavit quid haec essent. 27. Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. 28. Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum. 29. At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterivi, et nunquam dedisti mihi haedum ut cum amicis meis epularer; 30. sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. 31. At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt; 32. epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.


Versus 1-2: Erant Autem Appropinquantes Ei Publicani et Peccatores

1. ERANT AUTEM APPROPINQUANTES EI PUBLICANI ET PECCATORES, UT AUDIRENT ILLUM. 2. ET MURMURABANT PHARISAEI, ET SCRIBAE, DICENTES: QUIA HIC PECCATORES RECIPIT, ET MANDUCAT CUM ILLIS. — «Publicani,» Graeca addunt πάντες, id est omnes, hoc est multi, plerique omnes ad Christum confluebant, allecti scilicet ejus sanctitate et benignitate, qua peccatores ad se vocabat, et paenitentibus veniam et salutem promittebat. Haec enim erat ejus concio: «Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum,» Matth. III et IV.

ET MURMURABANT PHARISAEI, — qui sicut vitabant contactum immundorum corporum, sic et animarum, puta peccatorum; quare cum peccatoribus nec loqui dignabantur, multo minus comedere. Erat ergo hic spiritus et fastus Pharisaicus, qui se juxta legem puros et sanctos arbitrabantur, ideoque impuros cavebant ne ab eis contaminarentur. His contrarius plane erat spiritus Christi, qui ad hoc in mundum venerat, ut peccatores a peccatis purificaret et sanctificaret, unde eorum colloquia captabat eorumque mensas invitatus adibat, quia nil gratius Deo quam peccatores convertere. «Ex qua re colligite, ait S. Gregorius, homil. 34, quia vera justitia (Christi) compassionem habet, falsa justitia (Pharisaeorum) detestationem:» nimirum «character vitae Apostolicae est, sitire salutem animarum,» ait S. Chrysostomus.


Versus 3-4: Quis ex Vobis Homo, Qui Habet Centum Oves

3. Et ait ad illos parabolam istam, dicens:

4. QUIS EX VOBIS HOMO, QUI HABET CENTUM OVES; ET SI PERDIDERIT UNAM EX ILLIS, NONNE DIMITTIT NONAGINTA NOVEM IN DESERTO, ET VADIT AD ILLAM QUAE PERIERAT, DONEC INVENIAT EAM? — «Vadit ad illam.» Ovis enim est animal simplex et stolidum, quod proinde pabulum sequens facile a via et grege aberrat, ac ubi semel erravit, in viam redire nescit: quare pastore opus habet qui eam requirat et ad eam vadat. Ita nos per peccata et concupiscentias eramus quasi oves errantes euntesque in ruinam et gehennam, nec de Deo vel salute et caelo cogitabamus; quare Christus descendit de caelo ut nos requireret et a via inferni in viam caeli reduceret. Unde Isaias, cap. LIII, 6: «Omnes nos, ait, quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; et posuit in eo Dominus iniquitatem omnium nostrum.» Et S. Petrus, epist. I, cap. II, 25: «Eratis, ait, sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et Episcopum animarum vestrarum.»


Versus 5: Imponit in Humeros Suos Gaudens

5. ET CUM INVENERIT EAM, IMPONIT IN HUMEROS SUOS GAUDENS. — Arabicus, portat eam super humeros suos hilariter, ut cito eam ad reliquum gregem reducat; hoc enim facere nequit ovis gradiendo, cum sit tardigrada. Idem fecit Christus, cum, ut ait Isaias, peccata nostra in humeros suos luenda suscepit. Hinc Nyssenus, in Catena: «Cum, ait, pastor invenisset ovem, non punivit, non duxit ad gregem urgendo, sed superponens humero, et portans clementer, annumeravit gregi.» O miram Christi Domini demissionem, clementiam, charitatem! quam ut olim fidelibus Pontifices repraesentarent, solebant in templis Christum pingere cum ove perdita humeris imposita, eam reportantem ad gregem. Ita Carlomannus, filius Caroli Martelli, Austriae et Sueviae rex, anno Domini 730, spreto utriusque regno, monasticen amplexus in Monte Cassinate, cum humilitatis et obedientiae studio, Petronacis abbatis jussu oves pasceret, ovem claudicantem in humeros impositam ad gregem reduxit, ejusque sordibus perfusus exultavit. Christiana enim humilitas Christique imitatio est vera Christianorum regumque gloria. Ita habent Annales Cassinates, et ex iis Hieronymus Platus, lib. II De Bono status Religiosi, cap. XXVI.


Versus 6: Congratulamini Mihi, Quia Inveni Ovem Meam

6. ET VENIENS DOMUM CONVOCAT AMICOS ET VICINOS, DICENS ILLIS: CONGRATULAMINI MIHI. — Graece συγχάρητε μοι, id est congaudete mihi, gaudete mecum. Ingens gaudium significat, quod animo continere nequit, quin illud in amicos effundat. Rursum indicat rem esse adeo laetam, ut de ea non tantum sibi, sed et omnibus vicinis gaudendum sit. «Mihi,» non dicit: ovi, sed «mihi;» ejus enim gaudium est vita nostra, ait S. Gregorius.

Quia inveni ovem meam, quae perierat. — Graece τὸ ἀπολωλὸς, id est perditam. Innuit Christum ita gaudere de conversione unius peccatoris, ut gaudium in se continere nequeat, sed illud cum Angelis et Sanctis communicet. Idem facit Christi assecla et vir Apostolicus, qui animam convertit.


Versus 7: Gaudium in Caelo Super Uno Peccatore Poenitentiam Agente

7. DICO VOBIS QUOD ITA GAUDIUM ERIT IN CAELO SUPER UNO PECCATORE PAENITENTIAM AGENTE, QUAM SUPER NONAGINTA NOVEM JUSTIS, QUI NON INDIGENT PAENITENTIA. — «Gaudium,» scilicet majus; hoc enim exigit particula comparativa quam, quae sequitur. Mire ergo gaudent Angeli et Beati in caelo de cujuslibet peccatoris conversione: hanc ergo Deo revelante cognoscunt, utpote ad se pertinentem. Peccator enim per paenitentiam ad Sanctorum sortem in caelis transit, quia hoc ingens est bonum, primo, peccatori; secundo, angelis; tertio et maxime, ipsi Deo. Peccator enim a peccato transit ad justitiam, a gehenna ad caelum. Angeli ergo gaudent de hoc hominis bono, quia ipsi erga homines benigni sunt, ait Euthymius; et quia homo per paenitentiam iis similis, scilicet purus et sanctus, efficitur. «Angelis,» quia per homines justificatos et sanctos reparatur eorum ruina, ac sedes in caelis, e quibus Lucifer cum suis cecidit, restaurantur et implentur. «Deo,» quia Deus est φιλόψυχος, id est animarum amator, earumque salutem sitit, ait Euthymius. Angeli enim gaudent, Dei, quem summe amant, desiderium impleri, eumque hoc gaudio, aeque ac honore paenitentis affici. Qua de re extat insignis visio Carpi, cui Christus ostendit se ita desiderare peccatoris conversionem, ut pro ea paratus sit rursum crucifigi et mori. Vide eam apud S. Dionysium, epistola 8 ad Demophilum.

Hoc argumento Christus convincit Pharisaeos perperam murmurare, dum vident Christum cum peccatoribus versari, ut eos convertat. Quia hoc opus est Deo et angelis gratissimum: quare Pharisaeos cum eis de illo gaudere illique cooperari debere ac similem animarum zelum induere. Hic enim est omnis incarnationis, passionis et mortis Christi «fructus, ut auferatur peccatum,» Isaiae XXVII, 9; «et adducatur justitia sempiterna,» Daniel. IX, 24; ac honor, cultus et regnum Dei quam maxime dilatetur et propagetur, Matth. VI, 9. Hic cuique religioso, sacerdoti et fideli ingens esse debet stimulus ad excitandum in se animarum zelum. Hinc S. Gregorius audiens Anglos per Augustinum a se missum ad Christum conversos, exultavit in spiritu; unde ita ad eum scribit, lib. IX, epist. 58: «Et si de uno paenitente grande fit gaudium in caelo, quale gaudium credimus factum de tanto populo a suo errore converso; qui ad fidem veniens, mala quae egit paenitendo damnavit! In hoc itaque caeli et angelorum gaudio, repetamus ipsas quas praediximus voces angelorum: dicamus igitur, dicamus omnes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.»

QUAM SUPER NONAGINTA NOVEM JUSTIS. — Magis ergo gaudent Deus et angeli de uno paenitente, quam de uno innocente, imo quam de nonaginta novem justis et sanctis: quia scilicet novum actu eis supervenit gaudium, quod sensibile magis videtur magisque reipsa sentitur, quam vetus illud continuum de nonaginta novem justis, quod hominibus sua duratione videtur quasi sui sensum minuere, licet is revera in se major sit. Rei enim desideratae novitas ingens novumque ciet gaudium, quod ob sui novitatem magis sentitur, uti experimur cum novi victoriarum et conversionum nuntii afferuntur. Tunc enim exultamus, et quasi exilimus novo mentis jubilo. Nam Christus saepe loquitur secundum humanum morem, hominumque consuetudinem et sensum, praesertim in parabolis. Huc facit illud S. Bernardi: «Lacrymae paenitentium vinum sunt angelorum.» Majus ergo est hoc gaudium actualiter et sensibiliter, ait Emmanuel Sa. Nam alioqui magis gaudere hominem de nonaginta novem ovibus quam de una, ac Deum de nonaginta novem justis quam de uno paenitente, dubitare non licet.

Addit S. Gregorius magis gaudere Deum et angelos, eo quod paenitentes soleant esse ferventiores innocentibus. «Plerumque, inquit ipse alibi, gratior est Deo fervens post culpam vita, quam securitate torpens innocentia.» Hic vero, hom. 34, id probat per similia: «Quia et dux, ait, in praelio, plus eum militem diligit, qui post fugam reversus hostem fortiter premit, quam illum qui nunquam terga praebuit, et nunquam aliquid fortiter gessit. Sic agricola illam amplius terram amat, quae post spinas uberes fruges profert, quam eam quae nunquam spinas habuit, et nunquam fertilem messem produxit.» Affert in fine exemplum Victorini, qui in peccatum carnis lapsus, ingressus monasterium, miram in eo egit paenitentiam. «Studuit namque, inquit, toto mentis adnisu cruciare carnem, voluntates proprias frangere, furtivas orationes quaerere, quotidianis se lacrymis lavare, despectum sui appetere, oblatam a Fratribus venerationem timere. Hic itaque nocturnas Fratrum vigilias praevenire consueverat.» Et mox: «Ut se quotidie in fletu paenitentiae quanto secretius, tanto liberius mactaret: contemplabatur namque districtionem venturi judicis sui, et jam eidem judici concordans, puniebat in lacrymis reatum facinoris sui.» Hinc meruit caelesti luce perfundi vocemque Dei audire: «Dimissum est peccatum tuum.» Ex hoc loco infert S. Gregorius: Si tantae efficaciae est paenitentia in peccatore, quanta erit justo! «Nam multi, ait, et nullorum sibi malorum sunt conscii, et tamen in tanti ardoris afflictione se exercent, ac si peccatis omnibus coangustentur: cuncta etiam licita respuunt, ad despectum mundi sublimiter accinguntur, licere sibi nolunt omne quod libet, bona sibi amputant etiam concessa, contemnunt visibilia, invisibilibus accenduntur, lamentis gaudent, in cunctis semetipsos humiliant; et sicut nonnulli peccata operum, sic ipsi cogitationum peccata deplorant.»

quanta misericordia et benignitas Dei est! quanta ejus miseratio! Ita habetur in Vitis Patrum, lib. VII, cap. XXIII. Palladius, in Lausiaca, cap. XLVI, narrat anachoretam quemdam in peccatum prolapsum paenituisse in sacco, cinere et lacrymis assiduis. Quocirca angelum ei apparuisse ac dixisse: «Accepit Dominus tuam paenitentiam, et tui est misertus: deinceps autem vide ne decipiaris.»

Hinc S. Paulus Simplex, discipulus S. Antonii, per visum vidit peccatorem quemdam, dum ingrederetur ecclesiam, esse nigrum et nebulosum, ac daemones hinc inde trahentes eum ad se, immisso in naribus ejus fraeno, atque angelum sanctum ejus de longe sequentem tristem. Eumdem vero peracta paenitentia egredientem vidit clara facie, et candido corpore, ac daemones de longe sequentes eum; sanctum autem angelum ejus prope illum hilarem et gaudentem super eum nimis. Unde Paulus prae gaudio exclamavit: O angelos, etc.


Versus 8-10: De Muliere Habente Decem Drachmas

8. AUT QUAE MULIER HABENS DRACHMAS DECEM, SI PERDIDERIT DRACHMAM UNAM, NONNE ACCENDIT LUCERNAM, ET EVERRIT DOMUM, ET QUAERIT DILIGENTER, DONEC INVENIAT?

9. ET CUM INVENERIT, CONVOCAT AMICAS ET VICINAS, DICENS: CONGRATULAMINI MIHI, QUIA INVENI DRACHMAM QUAM PERDIDERAM?

10. ITA DICO VOBIS, GAUDIUM ERIT CORAM ANGELIS DEI SUPER UNO PECCATORE PAENITENTIAM AGENTE.

EVERRIT. — Ita lege cum Romanis et Graecis, et Arabico, qui vertit, mundat; non evertit, uti legunt nonnulli cum S. Gregorio.

Drachmam. — Drachma erat genus monetae argenteae, habens pondus drachmae (quae est octava pars unciae) ideoque valens julium Romanum, sive regalem Hispanicum. Unde mystice Cyrillus: «Superiori parabola ovium, ait, docebamur esse creaturae Dei qui fecit nos, et cujus oves pascuae sumus: nunc ostendimur ad imaginem et similitudinem Dei facti; drachmae enim insculpta est imago regis.»

Plenius S. Gregorius, hom. 34, totam parabolam sic applicat et explicat: «Qui (Christus) significatur per pastorem, ipse et per mulierem. Ipse enim Deus, ipse Dei sapientia. Et quia imago exprimitur in drachma, mulier drachmam perdidit, quando homo qui conditus ad imaginem Dei fuerat, peccando a similitudine sui conditoris recessit: sed accendit mulier lucernam, quia Dei sapientia apparuit in humanitate: lucerna quippe lumen in testa est; lumen vero in testa, est divinitas in carne. Accensa autem lucerna evertit domum; quia mox ut ejus divinitas per carnem claruit, omnis se nostra conscientia concussit. Domus namque evertitur, cum consideratione reatus sui humana conscientia perturbatur. Qui eversionis sermo non discrepat ab eo quod in aliis codicibus legitur, emundat: quia nimirum prava mens, si non prius per timorem evertitur, ab assuetis vitiis non emundatur. Eversa ergo domo invenitur drachma, quia, dum perturbatur conscientia hominis, reparatur in homine similitudo conditoris.» Et nonnullis interjectis: «Quae amicae vel vicinae, nisi illae potestates caelestes sunt jam superius dictae? Quae tanto supernae sapientiae juxta sunt, quanto ei per gratiam continuae visionis appropinquant.» Unde concludit: «Decem ergo drachmas habuit mulier, quia novem sunt ordines angelorum; sed ut compleretur electorum numerus, homo decimus est creatus, qui a conditore suo nec post culpam periit, quia hunc aeterna sapientia per carnem miraculis coruscans, ex lumine testae reparavit.»

Porro Theophylactus: Amici, inquit, sunt Angeli omnes; vicini vero Throni, Cherubim et Seraphim; hi enim Deo sunt propinquissimi.

Denique S. Gregorius Nyssenus, in Catena, inquit: Decem drachmae sunt totidem virtutes, quarum nullam oportet nobis deesse, ideoque sunt decem instar decalogi; lucerna, est verbum divinum, vel paenitentiae lampas; vicinae, sunt appetitus, concupiscibilis, irascibilis et rationalis.


Versus 11: Homo Quidam Habuit Duos Filios

11. AIT AUTEM: HOMO QUIDAM HABUIT DUOS FILIOS. — Syrus, et dicebat eis rursum Jesus: Homo quidam, etc. Haec est tertia parabola filii prodigi; prima enim fuit de ove perdita et reperta, secunda de drachma amissa et inventa. Scopus hujus parabolae, aeque ac duarum praecedentium est, ut per illam ostendat Christus, quantum bonum et gaudium sit in caelo ob peccatorum conversionem, ac consequenter perperam murmurare Pharisaeos, quod Christus cum peccatoribus versaretur ut eos converteret: hunc esse scopum patet ex vers. 2 et 3.

Porro, tres sunt praecipuae parabolae hujus personae, scilicet pater et duo filii; nimirum senior bonae frugis, et junior prodigus. Pater est Deus, qui omnes creavit; aut Christus homo, qui omnes suo sanguine redemit et regeneravit, in diesque regenerat in baptismo. Duo filii, a S. Gregorio, Hieronymo, Augustino et aliis veteribus passim intelliguntur Judaei et Gentiles. Senior, qui semper cum patre mansit, notat Judaeos, qui semper Deo ejusque fidei et cultui adhaeserunt. Junior notat Gentiles, qui a Deo, quem tempore Adae et Noe coluerant, desciverunt ad idola et vitia carnis. Nec inepte: nam Judaeis proprie convenit murmur de Gentilibus ad fidem et gratiam per Christum receptis, vers. 25. Aptius tamen ad scopum Christi, duo filii significant justos et peccatores, sive illi Judaei sint, sive Gentiles: nam peccatores, cum quibus Christus in Judaea versabatur cum murmure Pharisaeorum, erant Judaei, non Gentiles, ut patet. Senior filius notat justos, hoc est tam eos qui revera erant justi, quam eos qui se justos aestimabant et venditabant, quales erant Scribae et Pharisaei. Junior filius prodigus notat peccatores manifestos et publicos, puta publicanos et meretrices, cum quibus Christus comedebat, ut eos lucrifaceret. Ita S. Hieronymus, epist. 146 ad Damasum, tom. III, ubi fuse et docte totam hanc parabolam pertractat, et passim interpretes, idque patebit ex discursu parabolae.


Versus 12: Pater, Da Mihi Portionem Substantiae

12. ET DIXIT ADOLESCENTIOR EX ILLIS PATRI: PATER, DA MIHI PORTIONEM SUBSTANTIAE (Syrus, possessionis) QUAE ME CONTINGIT. ET DIVISIT ILLIS SUBSTANTIAM. — «Adolescentior» notat peccatores et meretrices. Adolescentia enim liberior, stultior, inconstantior, et in gulam ac luxuriam pronior esse solet. Substantia, secundum S. Hieronymum, epist. 146, et S. Augustinum, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXXIII; Bedam et Euthymium, est liberum arbitrium, quod Graece vocatur βίος, id est vita; quia per illud quisque libere vivit ut libet, ait S. Hieronymus. Theophylactus: «Substantia hominis, ait, est rationalitas, quam comitatur libertas arbitrii.» Aptius S. Ambrosius et alii per «substantiam» accipiunt Dei gratiam et virtutes moresque probos: haec enim proprie perduntur et prodiguntur a peccatore, cum liberum arbitrium perdi nequeat, ut patet ex hac ipsa parabola; plenissime accipias omnia dona Dei, tum corporis, tum animi, tum naturae, tum gratiae; haec enim sibi dari, id est suae potestati et libertati tradi, postulat filius junior, nolens amplius a patre regi et dirigi, sed sui juris esse, ac se regere donisque Dei uti vel abuti ad libitum. Et sic omnes sententiae fere in idem conspirant.

Audi S. Augustinum, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXXIII: «Vivere, intelligere, meminisse, ingenio alacri excellere, omnia ista divina sunt munera, quae in potestatem accipit homo per liberum arbitrium,» etc. Sic et S. Hieronymus, epist. 146 ad Damasum: «Substantia Dei est, omne quod vivimus, sapimus, cogitamus, in verba prorumpimus: haec Deus aequaliter universis, et in commune largitus est,» etc. Et paulo post: «Dedit eis liberum arbitrium, dedit mentis propriae libertatem,» etc. Titus: «Tradidit illi Pater universam creaturam, possessionem.» Denique Euthymius: Substantia, ait, sive divitiae, Dei sunt charismata, id est dona quae divisit fidelibus.

ET DIVISIT ILLIS SUBSTANTIAM, — cum dona jam dicta utriusque libertati et arbitrio consignavit; «posuit enim hominem in manu consilii sui,» Eccli. XV, 14.


Versus 13: Peregre Profectus Est in Regionem Longinquam

13. ET NON POST MULTOS DIES, CONGREGATIS OMNIBUS, ADOLESCENTIOR FILIUS PEREGRE PROFECTUS EST IN REGIONEM LONGINQUAM, ET IBI DISSIPAVIT SUBSTANTIAM SUAM VIVENDO LUXURIOSE. — Addit Arabicus, in vita luxuriosa.

Congregatis omnibus, — id est consarcinata omni substantia sua quam a patre acceperat; Syrus, collegit quaecumque ad se pervenerant; Arabicus, et post paucos dies congregavit filius minor omnia, et peregrinatus est in regionem longinquam: «Non loci segregatione, sed virtutis,» ait Euthymius. Hic est status concupiscentiae et peccati; peccator enim peccando longe abit a Deo et caelo, quia a sanctitate et regno Dei transit in regnum diaboli, peccati et gehennae, quae magna est stultitia. Unde «senior filius apud patrem remansit tanquam prudens,» ait Euthymius. Hinc S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXXIII: «Regio longinqua, ait, est oblivio Dei» reciproca, qua scilicet peccator obliviscitur Dei, et vicissim Deus quasi obliviscitur peccatoris, ut eum sua luce, gratia, inspiratione visitare negligat. Et S. Hieronymus, epist. 146: «Sciendum, ait, non locorum spatiis, sed affectu nos esse cum Deo, aut ab eo discedere.» Porro, «quando egreditur homo a Deo, ait Theophylactus, et se a timore Dei elongat, omnia divina dona expendit, prodigit et dissipat.»

ET IBI DISSIPAVIT SUBSTANTIAM SUAM, — puta omnia dona naturae et gratiae. Peccator enim voluptati et libertati indulgendo prodigit Dei gratiam, charitatem et virtutes; hebetat intellectum, ut nec Deum, nec virtutis bonum agnoscat; aufert sibi memoriam legis et beneficiorum Dei; voluntatem depravat, ut vitium virtuti, voluptatem rationi, terram caelo, diabolum Deo anteponat, ac pro habitibus virtutum induat habitus vitiorum, et propensionem ad omne malum. Hinc fit inops consilii, rationis, mentis omnisque boni. Denique vires omnes animae et corporis, quae servire debuerant Creatori, cogit servire creaturae, v. g. ventri et veneri, quae est fornicatio spiritualis, de qua Psaltes: «Omnes, ait, qui se elongant a te, peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te,» Psal. LXXII, 27. Prodigus ergo filius primo, «consumpsit omnia ornamenta naturae,» ait Euthymius: «male utendo naturalibus,» ait S. Augustinus. Secundo, «insumpsit substantiam, hoc est insitam animi lucem, inquit Titus, temperantiam, veritatis notitiam, Dei memoriam. Tertio, «corrupit donum, inquit Euthymius, quod in baptismo acceperat, puta animae nobilitatem, et ad virtutes aptitudinem; haec enim et similia erant ejus substantia ac divitiae.»

VIVENDO LUXURIOSE. — Graece ἀσώτως, id est prodigaliter, intemperanter, libidinose, lascive. Luxuria ergo hic non solam libidinem, sed et quemlibet luxum, qui fit in conviviis, compotationibus, lusibus, cantionibus, largitionibus, etc., significat. Prodiga vita, ait Glossa, fundere amat, et spatiari in pompis exterioribus, Deum relinquens, qui sibi est interior.


Versus 14: Facta Est Fames Valida in Regione Illa

14. ET POSTQUAM OMNIA CONSUMMASSET (Graece δαπανήσαντος, id est consumpsisset, prodegisset), FACTA EST FAMES VALIDA IN REGIONE ILLA, ET IPSE COEPIT EGERE — pecunia, cibo et pane; Arabicus, et factus est pauper, uti faciunt adolescentes liberi et prodigi, qui uno anno omnes facultates sibi a parentibus relictas, epulando, potando, ludendo, scortando consumunt, ut deinceps per omnem vitam misere et pane mendicato vivere debeant: nec tantum facultates, sed et vires et sanitatem, aeque ac famam prodigant, ut putredine, scabie, lue venerea aliisque morbis ex crapula et luxuria contractis, luridi et fetidi, omnibus, aeque ac sibi ipsis, sint oneri ac horrori. Ad litteram: luxuria et luxus consumunt opes etiam maximas hominemque redigunt ad extremam inopiam et famem.

Mystice: peccator laborat inopia omnium rerum naturalium et supernaturalium, quia nulla re, nullo sensu, nulla animi vi, nec memoria, nec intellectu, nec voluntate recte uti novit ad sui commodum, ut ex iis gustum fructumque homine dignum percipiat; sed omnia velut insipiens in sui noxam et augmentum gehennae expendit: quod perinde est, ac si ea non haberet, imo longe pejus. Denique peccator carens Deo rebus omnibus caret; hae enim omnes intime pendent a Deo, imo in Deo sunt et vivunt. Unde Interlinearis: «Omnis locus, ait, absente patre, penuriae est.» Qui enim Deum non habet, nihil habet, etiamsi sit rex totius mundi; qui vero Deum habet, omnia habet, etiamsi obolum non habeat, juxta illud S. Francisci: «Deus meus et omnia;» Deus enim est ipsum ens, entisque oceanus, ut ipse solus dicatur esse, cetera vero cum eo collata, non esse esseque nihil, juxta illud: «Ego sum qui sum,» Exod. III. Vide ibi dicta. Denique Glossa: «Voluptas, ait, semper habet famem sui;» quo enim magis voluptati indulgetur, eo magis voluptas accenditur: sicut hydropicus quo plus bibit, eo amplius sitit; nulla enim res ejus sitim explere potest. Hinc ait Cicero, lib. VI De Repub.: «Graves dominae, cogitationum libidines infinita quaedam cogunt atque imperant, quae expleri atque saturari nullo modo possunt.»

S. Hieronymus, in Oseam: «Vires, inquit, in fornicatione deficiunt, et fornicandi desiderium non quiescit, et ut pulchre quidam has voluptatis cupiditates describens dixit:

Caeritur in ludo ludus, deest hortus in horto.»


Versus 15: Adhaesit Uni Civium Regionis Illius

15. ET ABIIT, ET ADHAESIT (quasi servus) UNI CIVIUM REGIONIS ILLIUS, ET MISIT ILLUM IN VILLAM SUAM UT PASCERET PORCOS. — Civis hic regionis a Deo longinquae, est aliquis e numero daemonum. Ita S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXXIII: Adhaesit, inquit, alicui aereo principi ad militiam diaboli pertinenti; cujus villa, est modus potestatis ipsius, porci sunt immundi spiritus, qui sub ipso sunt; quos pascere, est ea quibus immundi spiritus gaudent, operari. Sic fere et S. Ambrosius: Civis iste, inquit, est princeps hujus mundi. Et Glossa: Civis iste, ait, est concupiscentiis terrenis praepositus princeps hujus mundi.

Audi S. Petrum Chrysologum, serm. 2: «Ecce, inquit, quid faciat cupiditas ad censum praeceps: civem in peregrinum, filium in mercenarium, locupletem in egenum, liberum mutavit in servum; junxit porcis a patre piissimo quem sejunxit, ut serviret caenoso pecori, qui pietati sanctae parere contempsit.» Porro, S. Ambrosius recte expendit verbum adhaesit, et ex eo non modo laboriosam, sed etiam periculosam colligit servitutem: «Qui haeret, inquit, in laqueo est;» ut enim passer ubi pabulum quaerit, ibi laqueum invenit: ita infelix peccator, ubi jucundam speraverat libertatem, ibi periculosam incurrit servitutem.

ET MISIT ILLUM IN VILLAM. — In villam mitti, ait Beda, est substantiae mundialis cupiditate subjugari.

UT PASCERET PORCOS. — Hoc est, ait S. Chrysostomus, in Catena, ut sordidas et immundas cogitationes in animo nutriret. Vide hic miram peccatoris statusque ejus metamorphosin, sed justam stultae libertatis castigationem et vindictam. Qui noluit ut filius liberaliter haberi a patre, cogitur esse servus et mancipium civis exteri; qui noluit regi a Deo, compellitur servire diabolo; qui noluit morari in regali patris palatio, mittitur in villam rusticorum; qui noluit versari inter fratres et principes, adigitur servus et socius esse porcorum; qui noluit vesci pane angelorum, prae fame postulat siliquas porcorum.


Versus 16: Cupiebat Implere Ventrem Suum de Siliquis

16. ET CUPIEBAT IMPLERE VENTREM SUUM DE SILIQUIS QUAS PORCI MANDUCABANT; ET NEMO ILLI DABAT. — Haec congrua justaque est poena prodigi, ut qui sua stulte in alios profudit, nullum deinde inveniat qui illi vel siliquas det. Audi S. Chrysologum, serm. 1: «Luxuriae fames tortor apponitur, ut ibi ultrix poena saeviat, ubi poenalis reatus exarserat.» Et paulo post: «Quam crudele, ait, ministerium! quia neque convivit porcis; qui vivit porcis. Miser, qui porcorum deficit et esurit in saginam. Miser, qui squalentis cibi cupit, nec impetrat qualitatem.» Quasi diceret: Porcinam quidem egit vitam, et tamen ne porcino quidem victu saturatur.

Notat S. Hieronymus, epist. 146, diabolum, cum hominem decepit et ad peccatum impulit, ut jam eum quasi servum et mancipium sibi subjugarit, variis cupiditatibus animam ejus accendere, sed cupitis objectis et voluptatibus eum defraudare, ut optando eas peccet ad augmentum culpae, sed earum gustu et delectatione frustretur ad poenam et tormentum. Haec est fraus et tyrannis daemonis.

siliquas amas; si aurum appetis, siliquas appetis; si veneres sectaris, siliquas porcorum, quod porcus ambis. Vere Satyricus:

Ubi voluptas regnat, ibi virtus exulat.
Brevis voluptas, longa paenitentia est.
Vicisse voluptatem, voluptas est maxima.
Voluptas belluarum, pernicies est hominum.
Vix voluptas est, quae abit venitque more fulminis.
Qui voluptati servit, durum servo servit.
Voluptas causa dolorum et malorum omnium.

Ergo ut ait aliter:

Sperne voluptates: nocet empta dolore voluptas:
Sperne siliquas terrae, et dabit tibi Deus manna caeli.

Extat emblema Cupidinis, cupidos trahentis in suam servitutem et dolorem, cum hoc lemmate:

Cum puer alveolo furatur mella Cupido,
Furanti digitum cuspide fixit apis.
Sic etiam nobis brevis est peritura voluptas,
Quam petimus, tristi mista dolore nocet.

Siliquae sunt inanes fabarum, pisorum aliorumque leguminum folliculi et involucra, quibus illorum farina et medulla involvitur et includitur: quare siliquae intus vacuae sunt, foris molles, quibus corpus non reficitur, sed impletur, ut stomachum magis onerent quam pascant: quare pecorum potius sunt pabula quam hominum, teste Plinio, lib. XVII, cap. XII. Unde Horatius, lib. II, epist. 1:

Vivit, ait, siliquis et pane secundo.

Rustici enim siliquas farinae sive pollini admiscent, ideoque conficiunt panem secundarium et atrum quo vescuntur. Nobiles vero secretis per cribrum siliquis, iisque ad rusticos amandatis, ex puro polline panem primarium candidumque fieri curant eoque pascuntur.

Jansenius per siliquam hic accipit siliquam Graecam, quae est arbor fructum producens lignosum, siliqua instar fabae obtectum, colore subnigro, faratum, digitali longitudine, latitudine pollicari, quatuor grana continens, quae ceratia a cornu (κέρας enim est cornu) similitudine appellantur, optimum porcorum pabulum: vescuntur ea etiam homines. Hispani Algarrobam vocant: provenit magna copia in regno Valentiae, ait Emmanuel Sa. Unde in Graeco hic est κεράτιον, id est corniculum. Audi Columellam lib. V, cap. x: «Siliquam Graecam, quam quidam ceratium vocant, et Persicum: ante brumam per autumnum seritur.» Plinius, lib. XV, cap. xxiv, siliquas has dulces vocat, eo quod dum eduntur, dulces sentiantur, et succum cassiae referant.

Per siliquas S. Augustinus, S. Hieronymus, S. Ambrosius et Beda accipiunt saeculares et inanes scientias, vanitatem praeferentes, ut odas et carmina poetarum, rhetoricorum pompas verborum. Ubi iste, ait S. Augustinus, aliquid solidum et rectum, ad vitam beatam pertinens invenire volebat, at non poterat. Plenius et planius per siliquas accipias res et voluptates carnales, quae instar siliquarum appetitum hominis non satiant, sed inflant, distendunt et cruciant, ut animae sint tormina et tormenta. Ita S. Chrysostomus, in Catena. Si ergo vina Falerna adamas,


Versus 17: In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo?

« In se; » Syrus, ad animam suam, id est ad cor, ad mentem rediens, et sapere incipiens; Arabicus, cogitabat autem in semetipso; Euthymius: « sui compos effectus, hoc est velut expergiscens ab ebrietate gravique somno; » Theophylactus: « a sua exteriore divagatione rediens; » Interlinearis: « bene in se revertitur, qui a se recessit. » Fuerat enim quasi extra se, et mente captus, delirus et insanus, sed vexatio dedit ei intellectum, et fames docuit eum sapere. Ita Nyssenus, tract. De Oratione: « Non prius, ait, rediit ad pristinam felicitatem, quam in se rediens sentiret opprimentis aerumnae praesentiam. » S. Augustinus, lib. XXI Quaest. Evang.: « Ab eis, inquit, quae forinsecus illiciunt et seducunt, in conscientiae suae interiora intentionem reduxit. » Nam, ut ait S. Ambrosius, « qui ad illam regreditur, se sibi reddit; qui recedit a Christo, se sibi abdicat. »

QUANTI. — Graece πόσοι, id est quot, quam multi. Multitudo enim est quantitas discreta, sicut magnitudo est quantitas continua.

MERCENARII (operarii et servi, qui pro mercede diurna laborant in domo patris mei) ABUNDANT PANIBUS (imo carnibus et obsoniis), ego autem (qui sum filius) hic fame pereo, — vix siliquis ventrem satio. Sic Deus solet voluptuariis voluptates adimere; famem, morbos et aerumnas immittere, ut ad cor redeant videantque ex quanta felicitate ad quantam miseriam, quasi ex coelo in tartara ceciderint, qui est primus poenitentiae gradus. Unde Titus: « In se reversus, hoc est, inquit, priorem felicitatem cum posteriori miseria conferens, qualisque et quantus erat, quando cum patre adhuc degebat, animo pertractans, quam teter et miserabilis tandem, postquam Deo deserto coepit daemonibus esse obnoxius, evaserit, iterum iterumque expendens. » Hujus filii prodigi exemplo disce illud: « Praecipitis consilii assecla poenitentia. Mali principii malus finis. » Et illud: « Ne a pudendo vincaris hoste, voluptates specta abeuntes. Voluptas esca malorum. »

Mystice: mercenarii sunt, qui spe bonorum temporalium Deo et virtuti serviunt; servi sunt, qui timore poenarum; filii, qui ex filiali amore Deo obsequentur, q. d., ait Interlinearis: Quam multi sunt Judaei, qui ob praesentia bona tantum legem observant, ideoque illa a Deo obtinent; ego autem qui legem Dei negligo, bonis tam temporalibus, quam spiritualibus destituor. S. Augustinus vero, lib. II Quaest. Evang.: Ista recogitatio, ait, resipiscentis est, et advertentis esse inter praedicatores, qui non amore veritatis ducti, sed cupiditate saecularium commodorum veritatem annuntiant. Sublimius Glossa: Mercenarii, ait, sunt, qui futurae mercedis intuitu digne operari satagunt: hi abundant panibus, id est, quotidianis supernae gratiae reficiuntur alimentis.

Servus ergo est, qui timore poenae temperat a vitiis; mercenarius, qui spe et desiderio regni coelorum; filius, qui amore boni. Audi Theophylactum: Tres sunt ordines eorum qui salvantur: alii enim ut servi faciunt bonum, timentes judicium; quod et David insinuat, dicens: « Confige timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui. » Mercenarii vero esse videntur, qui desiderio bonorum bene placere Deo cupiunt, sicut et ipse David dicit: « Inclinavi cor meum ad faciendum justificationes tuas in aeternum, propter retributionem. » At filii sunt, qui propter amorem in Deum mandata perficiunt, sicut iterum David testatur: « Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio mea est. » Et iterum: « Levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi; » non quae timui. Idem prorsus docet Nazianzenus, orat. in S. Baptisma. Porro Interlinearis et alii, qui per filium seniorem accipiunt Judaeos, per juniorem Gentiles, sic explicant: Judaei, qui quasi mercenarii spe bonorum temporalium Deo serviunt, illis abundant: ego autem, qui sum populus Gentilis, cum idololatris omni veritate destituor.


Versus 18: Surgam, et ibo ad patrem meum.

« Surgam, » ait Interlinearis, quia me jacere cognovi, prolapsus enim sum ad vitia et idola; « ibo, » qui longe recessi, « ad patrem, » qui sub principe porcorum miserabili egestate tabesco. Surgam ab hac infelici vita: vitia relinquam, consuetudinem peccandi abdicabo, mores mutabo, poenitebo, et supplex delictorum veniam poscam a Deo. Pulchre ait: Surgam, inquit S. Hieronymus, epist. 146, « patre quippe absente non steterat: peccatorum jacere, justorum stare est. »

Nam, ut ait B. Petrus Chrysologus, serm. 1: « Est penes patrem dulcis conditio, libera servitus, absoluta custodia, timor laetus, blanda ultio, paupertas dives, secura possessio. » Et paulo post: « Hoc petit, quia qui penes extraneum, servam senserat libertatem; penes patrem, credit sibi futuram liberam servitutem.

ET DICAM EI: PATER, PECCAVI IN COELUM, ET CORAM TE. — Pauca haec verba, ait Titus, mihi ad salutem sat fuerint, novi patris mei suavitatem, novi facilitatem, miserebitur mei poenitentis, et ad sanam mentem revertentis, quem in peccati sordibus se volutantem non perdidit. »

PATER, PECCAVI. — « Haec est prima confessio, inquit Ambrosius, apud auctorem naturae, praesulem misericordiae, arbitrum culpae; sed, etsi Deus novit omnia, vocem tamen confessionis exspectat, quia allevat pondus erroris quisquis ipse se onerat; et accusationis excludit invidiam, qui accusatorem praevenit confitendo. Frustra autem velis occultare, quem nihil fallas; et sine periculo prodas, quod scias esse tam cognitum. »

Porro, Deus juste et congrue a peccatore exigit peccati confessionem. Primo, quia reus se humiliare et reatum suum fateri debet, si ab eo velit absolvi. Secundo, quia sicut stomachus crudis cibis vel humoribus plenus vomitione purgandus est, sic et animus vitiosis noxis plenus confessione expiandus est; per illam enim delicta evomit et omnem morbi causam digerit, ait Origenes, homil. 2 in Psalm. xxxvii. Tertio, quia Dei majestas a peccatore laesa, poenitentiam, quasi satisfactionem et honoris sui reparationem exigit. Poenitentia enim Deo honorem per peccatum ablatum restituit Deumque glorificat. Denique poenitens Deum sanctissimum, se vero peccatorem esse profitetur. Quarto, confessio ergo peccatoris, ingens est laus et gloria Dei creatoris, aeque ac Christi salvatoris. Causam dat S. Cyprianus, vel quisquis est auctor, tract. De Passione: « Quia cum judicis et tortoris vices peccator assumit, semetipsum persequens, dum confessionem confusione honorat, holocausti hujus incensio in conspectu Dei veniam impetrat. Neque enim bis in idipsum judicat Deus. »

PECCAVI IN COELUM. — Id est, primo, peccavi gravissime, ita ut peccata mea clament quasi vindictam in coelum. Aut secundo, per hebraismum, « in coelum, » id est in Deum qui in coelis habitat, quem quasi coeli regem et praesidem Hebraei nomine « coeli » significant, ut ostendi Matth. xxi, 25. Tertio, proprie « in coelum, » quia a Deo vocatus in coelum coeloque destinatus, terram praetuli coelo, carnem spiritui, terrena coelestibus. Quae magna est injuria coeli et vilipendium coelestium, ita ut si coelum ratione et voce praeditum esset, contra me clamaret, meque apud Deum accusaret, quod coelo et soli praeposuerim idola et vitia terrae. Quarto, « peccavi in coelum, » quia coelum mihi est patria, terra vero hospitium et locus peregrinationis: coelum ergo quasi patriam meam perdidi, prodegi et prodidi. Ita Nyssenus, tract. De Oratione: « Non adjiceret, ait, confessioni peccatum in coelum, nisi persuasus sibi patriam esse coelum quo relicto peccaverat. » Et S. Hieronymus: « Peccaverat in coelum, qui Jerusalem coelestem reliquerat. » Quinto, « in coelum, » id est in angelos caeterosque coelites et coeli incolas, in quibus quasi in coelo Deus residet, ait Interlinearis. Sic et S. Augustinus, lib. II Quaest. Evangel. Sexto, S. Ambrosius, « in coelum, » quia coelestia dona dissipavi. « Peccato, ait Ambrosius, animae dona spiritus coelestia imminuta significantur, et deviatio a gremio matris Jerusalem, quae est in coelo. »

Symbolice S. Chrysostomus, in Catena: « In coelum, inquit, peccat, qui in Christi humanitatem, quae ut coelum superna est et visibilis, peccat. Peccator enim prodigit et conculcat sanguinem Christi eumque quasi rursus crucifigit, » uti docet Apostolus, Hebr. vi, 6.

ET CORAM TE, — primo, « qui solus es conspector omnium, » ait S. Chrysostomus, « a quo nec in corde meditata abscondi possunt. » Rursum secundo, « coram te, » id est te vidente et spectante. Magna enim est inverecundia peccatoris, quod audeat peccare in conspectu Dei viventis et videntis, quem scit summe peccato offendi, et idipsum posse vindicare et fulminare, uti faciet in die judicii, et subinde facit in hac vita ad aliorum terrorem.

Tertio, S. Hieronymus, epist. 146: « Peccaverat coram Patre, inquit, qui conditore deserto, ligna (idola) fuerat veneratus. »

Symbolice S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXXIII: « Coram te, » inquit, id est in ipso conscientiae penetrali. Deberet enim peccator etiam in secreto peccans, erubescere se et suam conscientiam, quam polluit, vulnerat, necat, diabolo et gehennae mancipat.


Versus 19: Jam non sum dignus vocari filius tuus.

« Qui servus esse malui idolorum, » ait S. Hieronymus, et vitiorum. Hinc ad filii affectum aspirare non praesumit, ait Beda; « quia tali patre indigne conversatus sum, » ait Euthymius.

FAC ME SICUT UNUM DE MERCENARIIS TUIS. — q. d. Ex quo primogenitorum ordine excidi, dignare me vel secundo, saltem ut famulus ne abjicias, ait Euthymius, q. d. Fac me unum de infimis fidelibus, v. g. poenitentibus publicis: olim enim qui poenitentiam publicam agebant, non miscebantur caeteris fidelibus in ecclesia, sed ad ejus fores jacebant genuflexi et supplices, omnium orationes et veniam flagitantes, qualem egit S. Fabiola, teste S. Hieronymo in ejus Epitaphio, epist. 30: « Quis hoc crederet, inquit, ut post mortem secundi mariti saccum indueret, et errorem publice fateretur, et tota urbe spectante Romana, ante diem Paschae, in basilica quondam Laterani, qui Caesariano truncatus est gladio, staret in ordine poenitentium, Episcopo, Presbyteris et omni populo collacrymantibus; sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret? quae peccata fletus iste non purget? quas inveteratas maculas haec lamenta non abluant? » Et inferius: « O felix poenitentia, quae ad se Dei traxit oculos, quae furentem sententiam Dei (contra impium Achab) confesso errore mutavit! »

Porro, « haec verba, ait S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXXIII, sunt poenitentiam meditantis, nondum agentis. Non enim jam dicit Patri, sed dicturum se esse promittit, cum venerit. » Denique sicut fumus praecedit incendium, sic flammam fidei et charitatis praecedit peccatorum confessio, ait Primasius in cap. v Apoc. Quare sicut fumus vi ignis illico flammescit, et in flammam vertitur; sic confessio vi contritionis exardescit et in charitatis flammam transit.


Versus 20: Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.

« Cum adhuc longe esset » a patre, antequam poenitentiam animo conceptam verbis exprimeret et opere expleret, praevenit eum pater. Ubi nota miram Dei in peccatores poenitentes clementiam et condonandi celeritatem. « Quia Deus hominum poenitentiam sua misericordia et benignitate solet antevertere, » ait Titus; et Nyssenus: « Confessionis meditatio, ait, placavit ei patrem. »

VIDIT ILLUM — lacerum, squalidum, fame confectum, plorantem et ejulantem.

ET MISERICORDIA MOTUS EST. — Graece significantius ἐσπλαγχνίσθη, id est intimis visceribus commotus est, ac de filii miseria quasi de sua summe indoluit.

ACCURRENS. — « Prae nimio gaudio, ait Euthymius; non exspectavit ut ille adesset, sed prior occurrit, neque id utcumque, sed et accurrit, ut appareat amoris vehementia. »

CECIDIT SUPER COLLUM EJUS, ET OSCULATUS EST EUM. — Cadere super collum, est humiliari in amplexum, ait S. Augustinus, loco citato. Brachium Dei, scilicet Christum, osculum dare, est ad spem indulgentiae peccatorum verbo gratiae consolari. S. Chrysostomus vero: Osculatur os, inquit, per quod emissa de corde confessio poenitentis exierat. Amplexus et oscula signa sunt, tum veniae et reconciliationis, tum singularis amoris et benevolentiae, tum gaudii et exultationis, quo Deus et angeli mirifice gaudent super uno peccatore poenitentiam agente. Hoc enim demonstrare hic vult Christus, ut jam saepius monui.


Versus 21: Dixitque ei filius: Pater, peccavi in coelum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus.

Cupit per gratiam fieri, quo fatetur se indignum esse per meritum, ait Interlinearis. Vide dicta vers. 18. Porro, omittit hic to « fac me unum de mercenariis tuis, » sive quia pater ex amore et gaudio verba ejus interrupit et praecedit, dicens servis: « Cito proferte stolam primam; » sive quia amplexus et osculum patris ei hoc desiderium excusserunt, ac filiationis spem dederunt. Unde S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXXIII: « Non addit, inquit, quod dixerat: Fac me unum de mercenariis tuis, id enim post patris osculum jam generosissime dedignatur. » Titus tamen censet eum hoc dixisse, sed a Luca omissum esse, quasi ex dictis sat cognitum.


Versus 22-23: Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus; 23. et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur.

« Servi » sunt angeli vel sacerdotes, ait Theophylactus; vel praedicatores, ut vult S. Augustinus, loco citato; hi enim sunt servi et administri reconciliationis peccatoris cum Deo.

STOLAM PRIMAM, — id est pristinam, qua ante abitum uti solebat in domo patris, quae erat vestis pretiosa usque ad talos demissa; certam enim et pristinam stolam, illamque eximiam, hic notari patet ex duplici articulo Graeco, τὴν στολὴν τὴν πρώτην: erat ergo haec stola pristina toga talaris, quae nobilium erat filiorum, quam abiens in domo patris reliquerat, viatoris habitum assumens.

Hinc in Vitis Patrum, lib. VI, libello 1, n. 16: Episcopus quidam in spiritu vidit duas mulieres peccatrices, sed poenitentes, post confessionem in sancta Communione alba stola vestiri, splendidas habere facies totumque corpus magno lumine coruscare. Causam petiit ab angelo sibi apparente, ab eoque audivit « illas per confessionem et lacrymas divinum meruisse numerum. » Confessio ergo poenitentes in divinum caelitum numerum transcribit.

ANNULUM — aureum, qui index est hominis liberi et divitis, vel nobilis, aeque ac calceamentum; servi enim incedebant sine calceis nudipedes, liberi vero calceati.

VITULUM SAGINATUM. — Graece, vitulum illum, scilicet singularem, quem saginari jussi in festum et epulum aliquod solemne, quale nunc occurrit.

Porro haec omnia, stola prima, annulus, calcei et vitulus saginatus, significant primo, gaudium patris, id est Dei et angelorum exultationem de peccatore poenitente et converso; secundo, peccatorem in eumdem, aut etiam meliorem quam ante peccatum habuerat, statum a Deo clementissimo restitui.

Possunt tamen sigillatim singula ita adaptari cum S. Augustino, Hieronymo, Beda, ut per « stolam primam » accipiamus, non innocentiam: haec enim, aeque ac virginitas, semel amissa, nulla Dei potentia reparabilis est; sed pristinam gratiam et charitatem. Unde Interlinearis stolam primam interpretatur vestem Spiritus Sancti, quae nos certificat de haereditate immortalitatis habendae; S. Ambrosius, amictum sapientiae; S. Augustinus, dignitatem quam perdidit Adam.

Per « annulum » accipe imaginem Dei expressam, quam varii in variis virtutibus collocant. « Annulus, ait Beda, sincerae fidei signaculum est. » « Annulus, ait S. Chrysostomus in Catena, est signaculi salutaris symbolum, et desponsationis insigne, et nuptiarum pignus. » « Annulus, ait Glossa, est signaculum fidei, quo signantur promissa in cordibus credentium. » Et Interlinearis: « Annulus est signaculum similitudinis Christi et expressio veritatis. » « Annulus, ait S. Augustinus, est Spiritus Sancti pignus; gratiae enim participatio significatur per digitum. » Vide quae de symbolis annuli dixi Genes. XLI, 42; Jerem. xxii, 24, et Aggaei II, 24. « In manum, » id est in operibus, ait Interlinearis, ut per opera fides clarescat, et per fidem opera confirmentur; manibus enim fiunt opera.

Per « calceamenta in pedibus, » significatur promptitudo et cursus ad actus virtutum, praesertim ad praedicationem Evangelii. Poenitentes enim maxime sitiunt aliorum poenitentiam et salutem. Ita S. Hieronymus, Ambrosius, Beda et S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang. Calceus, ait, est properatio evangelizandi, ad non tangenda terrena; ut per lubricum mundi, ait S. Chrysostomus, fixus incedat; vitae cursus in Scriptura pes appellatur. Rursum « calceamenta » sunt exempla piorum, quae dum quasi pedis gressum monstrant, muniunt et roborant ad eadem imitandum.

« Vitulus saginatus » est Christus, tum in Eucharistia justos aeque ac peccatores post poenitentiam carne sua pascens et saginans; tum suis sanctis inspirationibus aliisque mille modis poenitentes, et recens conversos miris consolationibus oblectans et mulcens. Ita Interlinearis. « Christus, inquit, est vitulus saginatus, omni spirituali virtute opimus, ut pro totius mundi salute sufficiat. » Et Chrysostomus: « Christus vitulus dicitur, ob immolati corporis hostiam; saginatus, quia pro totius mundi salute sufficit. » Augustinus, lib. II Quaest. Evang.: Christus, ait, vitulus saginatus, id est opprobriis satiatus: praecipit pater eum adduci, id est praedicari; et occidi, id est ejus mortem insinuari: tunc enim cuique occiditur, cum credit occisum.

ET MANDUCEMUS, ET EPULEMUR. — Deus, inquit Euthymius, « edere dicitur, ad laetitiae communicationem. » « Nulla enim, ait S. Hieronymus, epist. 146, potest esse jucunditas, nisi Patre nobiscum celebrante convivium. » « Patris autem cibus, ait Beda, est salus nostra. » Audi S. Ambrosium: « Paternus est cibus salus nostra, et Patris gaudium nostrorum redemptio peccatorum. » Et Glossam: « Refectio Dei et Sanctorum est salus peccatorum; et nota quod post datam stolam, annulum et calceamenta, vitulus immolatur; nisi enim quis spem primae immortalitatis induerit, et annulo fidei opera munierit, et fidem confitendo praedicaverit, coelestibus non potest Sacramentis interesse. »


Versus 24: Quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et coeperunt epulari.

« Mortuus, » per culpam prodigalitatis et luxuriae; « revixit, » per gratiam poenitentiae. Epulum hoc, ut dixi, non aliud significat quam ingens gaudium Dei et angelorum de peccatore converso. Homines enim carnales sua gaudia ponunt in epulis; coelestes enim delicias ignorant, quia eas nunquam gustarunt.


Versus 25-28: Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum; 26. Et vocavit unum de servis, et interrogavit quid haec essent. 27. Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. 28. Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum.

27 et 28. « Hoc convivium, ait S. Hieronymus, epist. 146, quotidie celebratur, quotidie pater filium recipit, semper Christus credentibus immolatur. »

PATER ERGO ILLIUS EGRESSUS, COEPIT ROGARE ILLUM. — Symbolice, notat Deum per Christum et Apostolos invitasse et rogasse Pharisaeos et Judaeos Christo incredulos, ut in Christi Ecclesiam ingrederentur, ibique communi fidelium epulo et gaudio fruerentur; sed illi id facere noluerunt ex odio et invidia, tum Christi a se crucifixi, tum Gentilium in Christum credentium: idipsum autem facient in fine mundi convertendi ab Elia. Ita S. Augustinus. Mirare hic Dei bonitatem erga Judaeos. « Quam benignus, ait S. Hieronymus, epist. 146, et clemens pater! rogat filium, ut laetitiae domus particeps fiat. »

— Indignatio haec et murmur senioris filii, id est justorum, emblema est parabolae, ut ostendatur aequitas hujus gaudii Dei et angelorum de peccatore converso; sive quid murmurantibus de tanta poenitentium gratia et gloria, juste respondere possit Deus. « Ostendit siquidem hujusmodi indignatio, ait Euthymius, quod tantam demonstrat circa eos qui resipiscunt gratiam et gaudium, ut caeteris invidiam movere possit. » Sic quoque Theophylactus, ac Titus, et S. Chrysostomus in Catena; nam alioqui certum est justos non invidere peccatoribus poenitentibus gratiam et gloriam, sed potius mire de ea gaudere et exultare.

Simile ostendit Matthaeus, xx, 11, in murmure operariorum primo venientium ad vineam. Aut potius, indignatio haec et murmur senioris significat invidiam et murmur Pharisaeorum, qui se putabant justos, et Christo obmurmurabant, quod peccatores reciperet et foveret. Haec enim tota parabolae hujus fuit occasio, aeque ac scopus, ut patet ex initio capitis. Ita S. Hieronymus, Jansenius et alii.

Pari modo significatur hic Judaeorum invidia et murmur contra Apostolos, qui Evangelium a Judaeis incredulis transtulere ad Gentiles. Ita S. Ambrosius: Judaei, ait, Gentibus beneficium paternae benedictionis inviderunt. Et S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXXIII et seq.: Indignatur, ait, et nunc, et non vult intrare. Cum vero plenitudo Gentium introierit, egreditur pater, ut etiam omnis Israel salvus fiat. Ita et S. Hieronymus. « Senior, ait Ambrosius, dicitur, eo quod cito aliquis per invidiam senescat. » Invidebat enim senior fratri juniori, ut patet ex sequenti. Porro, invidia exedit et corrodit hominem, itaque facit ut cito senescat. Idem facit amor, sed altero ex capite, quia scilicet spiritus vitales dissipat et effundit. Unde proverbium: « Amantes repente senescunt; » et, ut ait Theocritus: « Amantes in diem senescunt. »

AUDIVIT SYMPHONIAM. — Arabicus, concentum musicum, hoc est, ut explicat S. Augustinus loco jam saepe citato, audivit Apostolos Spiritu Sancto plenos, consonis vocibus Evangelium praedicantes: legit aliquem Prophetarum, et in eo quaerens quodammodo interrogat: Unde ista festa in Ecclesia celebrentur, in qua se esse non videt?

S. Ambrosius vero: Audivit, inquit, plebis Christianae concordiam concinentis, et de peccatore salvato laetitiae suavitatem resonantis: foris stat, eo quod malevolentia eum excludit. Et Glossa: Symphonia Ecclesiae, ait, est diversarum aetatum et virtutum concordia, indeque chorus, id est exultatio et quasi spirituale tripudium.

Tropologice: vide Salmeronem, tom. VII, tract.


Versus 29: At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterivi, et nunquam dedisti mihi haedum, ut cum amicis meis epularer.

« Servio tibi; » Syrus addit, servitutem, nimirum serviebant Judaei in oneribus legis in tot lustrationibus, oblationibus, victimis, caeremoniis, etc.

ET NUNQUAM MANDATUM TUUM PRAETERIVI. — Responsum hoc notat mendacem arrogantiam et ingratitudinem Judaeorum, qui sua opera legis jactabant et Dei beneficia plurima in se collata obliviscebantur: mentiuntur enim se nunquam Dei mandatum praeteriisse, cum plurima praetereant, ac « quasi non sit praeterire mandatum, saluti fratris invidere, » ait S. Hieronymus, epist. 146. Simili arrogantia Pharisaeus justificat seipsum, ac despicit Publicanum, Lucae xviii, 11. Ita S. Ambrosius. Verum tamen est Judaeos non praeteriisse mandatum de uno Deo colendo, quia idola non coluerunt, sicuti Gentiles, uti explicat S. Augustinus, loco citato, et Interlinearis.

ET NUNQUAM DEDISTI MIHI HAEDUM. — Haedum hunc symbolice varie explicant Patres. Primo, S. Hieronymus, epist. 146, q. d. Nullus sanguis Prophetae vel sacerdotis, a Romanorum imperio et jugo nos liberavit; et pro luxurioso filio, id est pro Gentibus, pro peccatoribus totius creaturae gloriosus sanguis effusus est. Secundo, Theophylactus: « Haedum, » ait, id est persequentem me peccatorem nunquam decrevisti mei causa mactandum esse. Tertio, S. Augustinus, q. d. Nunquam te, o Christe, mihi ad refectionem dedisti, eo quod te haedum, id est peccatorem, et legis Mosaicae praevaricatorem aestimavi. Quarto, S. Ambrosius: Judaeus, ait, haedum requirit, Christianus agnum: ideo illis Barabbas solvitur, nobis agnus (Christus) immolatur.


Versus 30: Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.

(Graece τοῦ, id est tuam; sic et Syrus: quam tu scilicet illi dedisti.)

Accusant Pharisaei Deum et Christum de vitio acceptionis personarum, quod indignos dignis, puta Gentiles et peccatores Judaeis et Pharisaeis, praeferat; sed falso: nam Gentiles et peccatores per fidem in Christum et poenitentiam, faciebant se dignos Evangelio et gratia Christi; Pharisaei vero per infidelitatem, superbiam et invidiam illa se faciebant indignos; unde illi a Christo electi, hi reprobati sunt, Matth. xx, 16.


Versus 31: At ipse dixit: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt.

Arabicus, omnia quae sunt mihi, sunt tibi; in tua potestate sunt tibi mecum communia. « Omnia, » intellige legem, Prophetas, eloquia divina, ait S. Hieronymus. Adde, veram unius Dei fidem et cultum, veram Ecclesiam omniaque ejus bona, etc., haec enim possidebat Israel, iisque ante Christum carebant Gentiles.

Sensus est, q. d. Tu, in domo mea quasi filius, omnibus meis bonis mecum ad libitum uteris et frueris: non ergo invidere debes fratri tuo, nec aegre ferre quod ego ex omnibus bonis mihi et tibi communibus, unum vitulum in gratiam fratris tui ex longinqua regione reversi occiderim, praesertim cum ad eumdem te quoque invitaverim. Unde addit S. Ambrosius et Interlinearis: Omnia mea tua sunt, scilicet, si fratri tuo desinas invidere. Nam, ut ait S. Augustinus, loco citato: « Cupiditas nihil sine angustia, nihil cum angustia charitas tenet: cum beatitudinem istam obtinuerimus, nostra erunt ad vivendum superiora, nostra erunt ad convivendum aequalia, nostra erunt ad dominandum inferiora. » Causam dedit superius, dicens: « Sic enim a perfectis et purgatis, ac jam immortalibus filiis habentur omnia, ut sint et omnium singula, et omnia singulorum. » Hanc enim bonorum et gaudiorum omnium communicationem Beatis in coelo praestabit, tum perfectissimus amor mutuus et charitas, tum plena beatitudo et gloria.


Versus 32: Epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.

Justissima est ratio, q. d. Hic mihi filius, tibi frater est; nuper vitiis diffluens, ideoque morti et gehennae addictus. Jam poenitens Deo, gratiae, saluti et coelo restituitur: quare illi non invidere et obmurmurare, sed me aeque ac te cum tota familia epulari, congratulari et congaudere oportet. Jam Christus Pharisaeis parabolam hanc sibi applicandam relinquit. « Hic enim, ait Theophylactus, scopus parabolae est, propter Pharisaeos obmurmurantes quod peccatores susciperet, docere quod, etiamsi justi simus, non repellendi sint peccatores, neque obmurmurandum, recipiente illos Deo. » Et paulo superius: « Dicit igitur per praesentem parabolam Dominus Pharisaeis, quasi in hunc modum: Esto vos justi sitis, sicut filius ille beneplacens patri; obsecro vos justos et mundos, ne obmuretis in salute filiorum; est enim et ille filius. Itaque Pharisaeorum mentem instruit, ut, etiamsi justi ipsi essent, et omnia mandata Dei perfecissent, gravatim ferre non deberent suscipi peccatores. »