Cornelius a Lapide

Lucas XVI


Index


Synopsis Capitis

Christus discipulos hortatur ad studium beneficentiae et bonorum operum per duas parabolas. Prima est villici iniqui; secunda est divitis epulonis, vers. 19.


Textus Vulgatae: Lucas 16:1-31

1. Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum; et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. 2. Et vocavit illum, et ait illi: Quid hoc audio de te? redde rationem villicationis tuae; jam enim non poteris villicare. 3. Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? fodere non valeo, mendicare erubesco. 4. Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. 5. Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? 6. At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam; et sede cito, scribe quinquaginta. 7. Deinde alii dixit: Tu vero, quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta. 8. Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset; quia filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. 9. Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis; ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. 10. Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est; et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. 11. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis? 12. Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? 13. Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae. 14. Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari; et deridebant illum. 15. Et ait illis: Vos estis, qui justificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra; quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. 16. Lex et prophetae usque ad Joannem: ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. 17. Facilius est autem coelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere. 18. Omnis qui dimittit uxorem suam, et alteram ducit, moechatur; et qui dimissam a viro ducit, moechatur. 19. Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso; et epulabatur quotidie splendide. 20. Et erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, 21. cupiens saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat; sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. 22. Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. 23. Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus; 24. et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. 25. Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. 26. Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. 27. Et ait: Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei. 28. Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. 29. Et ait illi Abraham: Habent Moysen et Prophetas; audiant illos. 30. At ille dixit: Non, pater Abraham; sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent. 31. Ait autem illi: Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.


Versus 1: Homo Quidam Erat Dives, Qui Habebat Villicum

1. Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum; et hic diffamatus est apud illum, quasi dissipasset bona ipsius. — « Dicebat autem: » postquam Pharisaeos murmurantes de paenitentium receptione, ait Beda, tribus parabolis redarguit, quartam et quintam de eleemosyna danda et parcimonia sequenda, subjungit. Nam, ut ait Glossa: Pharisaei superbi et avari, uti paenitentibus veniam, ita egentibus pecuniam negabant.

Ad discipulos suos, — ad suos auditores, qui se ejus disciplinae subdebant, etiamsi sua omnia non relinquerent, uti fecerant Apostoli. Ita Titus.

Villicum. — Graece, oeconomum, id est magistrum vel praefectum domus; Arabicus, administratorem. Villicus ergo hic non erat villae colonus, aut agricola, vel vinitor, sed totius substantiae domus dominique sui, ac consequenter villae, vel villarum ejus administrator et dispensator. Unde S. Hieronymus, ad Algas., Quaest. VI, pro villicus, vel, ut in Graeco, οἰκονόμος, vertit dispensator; pro villicare, vertit dispensare; et pro villicatione, dispensatione. Villicus ergo hic erat omnium heri sui bonorum, villarum et frugum administrator; ideoque villas et agros heri sui colonis et agricolis elocabat, uti patet ex sequenti. Audi Varronem, lib. I De Re rustica, cap. II: « Villicus agri colendi causa constitutus, atque appellatur a villa; villa, quod ab eo in eam convehuntur fructus et evehuntur, cum veniunt. A quo rustici etiam nunc quoque viam Veham appellant propter vecturas; et Vellam, non Villam, quo vehunt et unde vehunt. »

Quocirca S. Ambrosius moraliter notat dicitque: « In quo ipsi discimus, non ipsi esse dominos, sed potius alienarum villici facultatum. » Et Theophylactus: « Primum hoc discimus, quod non sumus domini divitiarum, sed dispensatores alienarum rerum, ut illas bene dispensemus sicut ipse imperat. » Licet enim apud homines simus domini opum nostrarum, tamen respectu Dei, qui summus est dominus, earum sumus dispensatores; quia ipse eas nobis frugaliter et utiliter in nostros, et deinde in pauperum usus dispensandas tradidit, atque dispensationis earum exactam a nobis in morte et judicio rationem exiget. Hinc Apostolus, I Cor. IV, 1: « Sic nos, ait, existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Hic jam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. » Omnes enim dotes omniaque bona quae habemus, non nostra, sed Dei sunt, quia ea nobis dedit: quare illorum non sumus domini absolute, sed dispensatores; quia ea non ad libitum, sed ex voluntate et praescripto Domini Dei erogare et dispensare debemus. Habes ergo insigne ingenium, acre judicium, firmam memoriam, sapientiam, eloquentiam, etc.: illorum es villicus, non dominus, quia illa non tua sunt, sed Dei dona. Vide ut illis recte utare ad Dei voluntatem et honorem, ut ipsi de iis exactam, quam ipse a te reposcet, rationem reddere valeas. Audi S. Chrysostomum, in Catena: « Erronea opinio est, possideri a nobis ut dominis res hujus vitae et ut bona propria. Sumus enim velut hospites et advenae, quibus nunc discedendum est, et dispensatores alienorum: quare nobis villici humilitas et modestia assumenda est; nil enim est nostrum, sed omnia sunt datoris Dei. »

Diffamatus est. — Graece διεβλήθη, id est accusatus est; Arabicus, delatus est: unde « diabolus » idem est quod accusator, quia nos apud Deum accusat, sive vere, sive falso et per calumniam: ipse ergo est calumniator omnium operum nostrorum, Apoc. XII, 10. Haec accusatio fit, ait Interlinearis, quando quis non exercet opera pietatis erga illos quibus debuit; non ergo de male factis duntaxat accusamur apud Deum, sed et de bonis quae facere debuimus, omissis. Villicus enim nihil omittere debet, quod ad officium sibi commissum et heri utilitatem pertineat.

Dissipasset, — epulando, potando, ludendo, donando similibusque modis illicitis sibique vetitis.


Versus 2: Redde Rationem Villicationis Tuae

2. Et vocavit (dominus ejus, uti exponit Syrus) illum, et ait illi: Quid hoc audio de te (te dissipare, vel potius dissipasse bona mea)? Redde rationem villicationis tuae. — Graece, tuae oeconomiae; Arabicus, tuae administrationis: scilicet quantum receperis, et quomodo illud expenderis.

Jam enim non poteris villicare. — Id est, ut S. Hieronymus, amplius enim dissipare et administrare meas opes et facultates non poteris; quia pro jam, Graece est ἔτι, id est amplius. Unde Arabicus, quia tu non eris mihi amplius administrator. « Jam » ergo idem est quod amplius, tam hic quam cap. XV, 19, et cap. X, 11, ac Marci cap. XII, 34.

Idem dicit Christus cuique in morte, scilicet: « Redde rationem villicationis tuae, » id est tuae vitae, tui status, officii tibi commissi, tui temporis, tui ingenii caeterarumque dotum quas Deus tibi dedit, ut iis utaris ad ejus gloriam et tuam aliorumque salutem.

Climacus, Gradu 4, narrat Joannem (postea abbatem), cum ingrederetur monasterium, prima nocte vidisse quosdam per somnum, terribilem a se rationem exigere, nimirum debitum librarum auri centum; quare per triennium dedit se obedientiae, patientiae et injuriarum tolerantiae: quo facto revelatum est ei decem libras ex debito esse sublatas: quare majori fervore austeritati, obedientiae caeterisque virtutibus incumbens per tredecim annos iis exactis, vidit quosdam sibi apparentes, qui a Deo missi nuntiabant debitum omne illi esse remissum. Idem, Gradu 7 De Luctu, narrat mirum quid et terribile de Stephano abbate, qui in solitudine per 40 annos magna sanctitate vixerat in jejuniis, lacrymis, orationibus, adeo ut leopardum manu sua nutriret. Hic enim pridie quam moreretur, repente, inquit Climacus, animo obstupuit, apertisque oculis ad dexteram atque ad sinistram partem lectuli circumspiciebat; et quasi rationem quidam a se exigerent, cunctis qui adstabant audientibus, aiebat aliquando: « Ita sane, sic revera est, sed pro hoc tot annis jejunavi. » Aliquando vero: « Non certe, sed mentimini; hoc non feci. » Deinde rursus: « Vere me accusatis. » In quibusdam etiam aliquando aiebat: « Ita sane, et quidem ad haec quid dicam non habeo, ideo misericordia est. » Et erat profecto spectaculum horrendum ac terrificum, invisibile illud saevissimumque judicium.


Versus 3: Fodere Non Valeo, Mendicare Erubesco

3. Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. — Crimen dissipationis bonorum heri sui, villicus male sibi conscius tacite agnoscit, aeque ac suam imprudentiam, quod illa abligurierit, nec in futuros usus recondiderit. Unde nil ei superest, nisi ut vel labore manuum, vel mendicando sibi victum paret: mendicare erubescit, laborare ob debilitatem vel desuetudinem nequit. Haeret ergo anxius, ac quo se vertat nescit. Vere S. Chrysostomus: « Impotentem esse in opere, ait, est vitae inertis. »

Symbolice Glossa: « Post hanc vitam, ait, non est locus fodiendi compunctione terram animae nostrae, ad ferendum fructum: est tunc etiam confusibile mendicare, ut fecerunt fatuae virgines, imo inutile et impossibile. »


Versus 4: Ut Recipiant Me in Domos Suas

4. Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant (debitores heri mei) me in domos suas, — scilicet remittendo eis partem debitorum, ac eorum quantitatem imminuendo, eaque de re dando eis syngraphum, ut ipsi propter hanc meam in eos beneficentiam, licet fraudulentam et hero iniquam, vicissim me villicatione privatum benefice excipiant et alant.


Versus 5: Centum Cados Olei — Sede et Scribe Quinquaginta

5. Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: Quantum debes domino meo? At ille dixit: Centum cados olei. Dixitque illi: Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta.

Centum cados olei.Cadus, vel, ut Graece est, batus, erat mensura liquidorum, sicut corus aridorum: licet autem batus major esset cado, sive metreta, ut vertit hic Syrus; cadus enim 60, batus vero 72 continebat sextarios; tamen subinde unum pro alio accipitur. Unde S. Hieronymus, in cap. XLV Ezech.: « Decima pars cori, ait, in liquidis vocatur bata, sive cadus. Corus autem, sive homer, continebat triginta modios: ita enim Noster vertit Levitici cap. XXVII, vers. 16, idemque colligitur ex Septuaginta, Ezech. cap. XLV, 11. » Vide quae de mensuris et ponderibus congessi in fine Pentateuchi.

Accipe cautionem tuam: et sede cito, scribe quinquaginta. — « Cautionem, » Graece γράμμα, id est scriptum, litteras, uti vertit Interpres, vers. 7; scilicet syngrapham, manu tua olim scriptam vel subscriptam, qua testatus es te debere hero meo centum cados. Vulgus obligationem vocat, id est litteras obligatorias: hae vocantur cautio, quia per has cavetur creditori, ne debitor ei debitum negare possit. Sensus est, q. d. Syngrapham obligatoriam, qua olim mihi tradita testaris te hero meo debere centum cados olei, ecce tibi reddo: accipe ergo eam et lacera, ac pro ea scribe aliam, qua tantum fatearis te debere quinquaginta; ita herus doli nescius, a te tantum repetet 50, et alios 50 tibi servabis eosque mecum divides.


Versus 7: Centum Coros Tritici — Scribe Octoginta

7. Deinde alii dixit: Tu vero, quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas (cautionem, sive syngrapham tuam, de qua vers. 5), et scribe octoginta.Corus, sive homer, continet decem ephi, ephi autem continet tria sata, id est tres modios, Ezech. XLV, 11. Corus ergo continebat 30 modios.

Symbolice S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXXIV: « Quod autem, inquit, de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore, et de centum coris tritici octoginta, ad nihil aliud valere arbitror, nisi ut ea quae similiter in sacerdotes atque in Levitas Judaei, quisque operatur in Ecclesia, abundet justitia ejus super Scribarum et Pharisaeorum, ut, cum illi decimas darent, isti dimidias dent: sicut non de fructibus, sed de ipsis bonis suis fecit Zachaeus. Aut certe duplicet decimam, aut duas decimas dando superet impendia Judaeorum. »


Versus 8: Filii Hujus Saeculi Prudentiores Sunt

8. Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. — « Dominus, » id est herus villici, fraudem ejus ex servis vel aliunde resciens; non Christus Dominus, ut vult Erasmus; q. d. Herus villici laudavit villicum iniquum, quod prudenter sibi consuluisset, licet per fraudem et damnum heri. Laudavit autem non factum, utpote injustum, sed prudentiam, vel solertiam, industriam et ingenium subtile villici; sicuti cum ingeniosum audimus facinus, damnamus scelus, laudamus ingenium.

Quia filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis (id est fidei, puta fidelibus et sanctis, hi enim opponuntur filiis tenebrarum sive saeculi) in generatione sua (hoc est in genere suo) sunt. — scilicet in temporalibus, et maxime in malis, v. g. dolis, fraudibus et malis artibus. Est hebraismus. Vere dixit vir sapiens: « In rebus temporalibus sumus Solones, in spiritualibus moriones; in terrenis lynces, in coelestibus talpae. » « Prudentiores sunt filii saeculi, » ait S. Augustinus, lib. II De Genesi ad litteram, cap. II, ad consulendum sibimet in posterum, quamvis fraude, non jure. Ratio a priori est, quia in hominibus viget sensus et cupiditas rerum terrenarum; mens vero et spiritus languet, deprimitur et hebetatur, partim a corpore, partim a sensu et cupiditate, quo fit, ut mundani sequentes ductum sensus et cupiditatis, vivaciores et solertiores sint in temporalibus bonis sibi providendis, quam spirituales et sancti, qui ductum mentis et spiritus sequuntur, sint in spiritualibus sibi procurandis; spiritualia enim, cum sint recondita, nec oculis cernantur, vix mentem humanam feriunt.

Jam quod ad applicationem parabolae attinet, nota scopum ejus in genere esse, ut dicatur contra avaros Pharisaeos, ut docet Christus versu nono et decimo quarto, eisque vel aliis avaritiam extundat, ac doceat affectum ab amore divitiarum abstrahere, illasque in pauperes erogare. Monet enim hic Christus divites caeterosque omnes, ut meminerint se non esse pleno jure dominos, sed tantum dispensatores bonorum Dei; ideoque prudenter et sedulo illa expendant per eleemosynas, ut per eas peccata expient, ac Deo rationem villicationis suae, id est universi christiani officii, et vitae, aeque ac opum et facultatum, exactam reddere possint; itaque ab eo laudari, praemiari et beari mereantur. Neque alia ratione villicus hic nobis imitandus proponitur: nam in fraude et injustitia, quam hero intulit, neminem licite eum imitari posse clarum est.

Quocirca S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXXIV, censet Christum hic argumentari a minori ad majus, q. d. Si villicus hic tam solerter in terra sibi providet de annona, multo magis pro vita aeterna nos decet esse solertes, ut de meritis quibus in ea vivamus, simus solliciti. Rursum si hic villicus, licet fraudulentus et injustus, laudatus fuit ab hero ob hanc solertiam et providentiam, multo magis nos a Deo laudabimur, si per eleemosynam nulli damnum, sed commodum multis afferamus. Caetera sunt emblemata. Ita S. Augustinus, Euthymius, Maldonatus, Jansenius et alii. Audi S. Augustinum: « Si laudari potuit ille a domino qui fraudem faciebat, quanto amplius placent Domino Deo, qui secundum ejus praeceptum illa opera faciunt? sicut etiam de judice iniquitatis, qui interpellabatur a vidua, comparationem duxit ad judicem Deum, cui nulla ex parte judex iniquus conferendus est. »

Docet ergo haec parabola primo, divites tantum esse administratores opum suarum, atque a simili vel pari quemlibet hominem bonorum suorum, scilicet virium, ingenii, facundiae aliarumque dotum non esse dominum, sed tantum esse dispensatorem. Secundo, quemque suis donis et dotibus a Deo acceptis uti illaque expendere debere juxta Dei Domini nostri voluntatem, ad ipsius honorem et gloriam. Tertio, quemque in die judicii non tantum malorum commissorum, sed et bonorum per negligentiam omissorum Christo judici exactam rationem redditurum esse: quare quisque videat ne quid mali admittat, vel boni omittat. Hic generalis est parabolae scopus; particularis vero est is, quem subjicit Christus, vers. sequenti, uti ibidem explicabo.


Versus 9: Facite Vobis Amicos de Mammona Iniquitatis

9. Et (id est sic, vel simili parive modo; τὸ enim et nectit simile simili, puta parabolam rei per eam significatae) ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. — Est haec postparabola sive applicatio parabolae, significans particularem et praecisum ejus scopum, finem et fructum, q. d. Sicut audistis villicum, qui bona heri sui dissiparat, ideoque amovendus erat ab hero a villicatione sua, per opes iniquitatis, id est inique et injuste a se usurpatas et hero suo surreptas, eleemosynam fecisse debitoribus heri sui, ut amotus ab officio, ab iis in domum reciperetur et aleretur; sic et vos, qui opes dotesque vobis a Deo datas male iis utendo dissipastis, per mammonam, id est opes iniquitatis, id est iniquas, non ob rapinam et furtum, uti fuere illae istius villici, sed alio titulo et respectu (quem mox explicabo), facite eleemosynam pauperibus, ut, cum per mortem defeceritis et amoti fueritis ab hac vita ejusque officiis, ipsi vos recipiant in aeterna coeli tabernacula.

Ubi nota: Ludit Christus in voce « iniquitatis; » alio enim modo villicus habebat opes iniquitatis; villici enim iniquitas erat fraus, injustitia, furtum et rapina; nobis vero haec opum iniquitas non est injustitia actualis, sed plane aliud, uti jam dicam.

Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, — id est de opibus quae iniquae sunt, idque quadruplici sensu et causa: Primo, quia opes saepe per iniquitatem, id est fraudes, usuras, injustos contractus, rapinas parentum, avorum, vel etiam proprias, corrogatae sunt, juxta illud: « Omnis dives, aut iniquus, aut iniqui haeres, » quod citat S. Hieronymus, epist. 150 ad Hedibiam, Quaest. I. Jam saepe ignorat filius, vel nepos, hanc iniquitatem parentum vel avorum, aut certe nescit cui facienda sit restitutio: tunc ergo pauperibus illa restituere et erogare debet. Hinc S. Hieronymus, cap. VI in Matthaei: « Divitiae, inquit, vocantur mammona, quia de iniquitate collectae sunt, » quasi mammona derivetur ex מן min, id est a, et מונה mona, id est violentia, a radice ינה iana, id est vim intulit; licet verius derivetur a טמן taman, id est abscondit: inde etiam addito mem heemanticon hebraice vocatur מטמון matmon, et chaldaice elisa littera ט tet, euphoniae causa, mommon et mammona; q. d. thesaurus absconditus; solent enim opes et nummi abscondi. Secundo, divitiae vocantur « iniquitatis, » sive iniquae, id est infidae et fallaces per hebraismum, quia vanae sunt et mendaces, non verae, non fideles et stabiles, sed illico possessorem deserunt et ad alium herum transeunt. Tertio, « iniquitatis, » quia divitiae sunt materia et illecebrae fraudum, furtorum omnisque peccati, praesertim iniquitatis et injustitiae. Quarto, « iniquitatis, » quia iniqui et impii putant eas solas esse divitias, non enim norunt divinas et coelestes. Ita S. Augustinus, serm. 35 De Verbis Domini. Hasce omnes causas spectat hic Christus.

Porro, Christus opes vocat « mammonam iniquitatis, » id est Plutum, qui a Gentilibus colebatur quasi deus divitiarum, q. d. Aurum vobis est quasi idolum, quod vos, o divites avari, amatis, et quasi adoratis; sed scitote illud idolum esse « iniquitatis, » id est vanum, mendax et falsum: illud ergo confringite et in pauperes erogate, ut illi Deum aeternarum opum largitorem vobis concilient. Vide dicta Matthaei cap. VI, 24.

Ut cum defeceritis (vita et officio dispensandi vestrum mammona, id est vestras opes: ita Theophylactus, Titus, Euthymius; unde Syrus vertit, cum defecerit, scilicet mammona a vobis, quod fit in morte vestra), recipiant vos, — scilicet amici, quos vobis fecistis per mammonam iniquitatis, id est per eleemosynam pauperibus; hi enim, si sancti sunt et recepti in coelum, eodem vos suis precibus et meritorum communicatione recipient: sin autem pauperes sint impii, in coelum vos propter eleemosynae meritum recipient, non ipsi, sed ii quorum est recipere, puta Christus, B. Virgo et sanctissimi Angeli. Sic enim Hebraei saepe suppositum verbi subticent, quasi ex circumstantiis sat cognitum et manifestum.

Porro, Christus proprie de pauperibus probis et sanctis loqui videtur; quia scilicet, saepe tales sunt pauperes, nimirum « pauperes censu, sed divites sensu, » gratia et spiritu; idque ne putent divites se beneficium dare, sed potius accipere a pauperibus; dant enim eis nummum, sed recipiunt coelum. Unde S. Gregorius, lib. XXI Moral., cap. XIV: « Debemus cogitare, ait, quod patronis potius nos recepturis in aeterna tabernacula munera offerimus, quam egenis dona largimur. » Rursum hinc disce pauperum esse coelum, non tantum quod ipsi eo potiantur, sed quod et ipsi alios, scilicet benefactores suos, eodem introducant. Pauperes ergo sunt janitores coeli, juxta illud Christi: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum, » Matth. V. Vide ibi dicta. Idque habent non tam ex merito suo, quam ex dono singulari Dei. Ita S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXXVIII: « Non propria potestate, quasi gratificando recipiunt, sed promissione atque permissione illius qui eos consilio praemonuit, ut sibi amicos facerent, et qui se ipsum pasci, vestiri, hospitio recipi, visitari in unoquoque minimorum suorum, liberatoris bonitate dignatus est. »

« Aeterna tabernacula, inquit Theophylactus, pauperibus in Christo constituta sunt, in quae possunt recipere eos qui hic ipsis amice de bonis, quae sunt Dominica, largiuntur. Felix permutatio, cum temporaria permutantur aeternis. » Quare Chrysostomus, in Catena: « Ars artium, inquit, peritissima, est eleemosyna, non enim nobis domos fabricat luteas, sed vitam aeternam impendit. »


Versus 10: Qui Fidelis Est in Minimo

10. Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est; et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. — Nota: Hae et similes sententiae proverbiales practicae prudentiae (uti dixi in Prov.) non semper, sed saepe et communiter verae sunt, ac significant vulgo homines ita judicare solere, et suorum servorum vel amicorum fidelitatem in magnis, primo in parvis praetentare. Jam per modica et minima Christus intelligit bona temporalia, per magna vero vel majora intelligit bona spiritualia, tum gratiam, tum facientia, tum gratis data, uti est munus evangelizandi, q. d. Ut non removeamini a villicatione spirituali, ut villicus ille iniquus a villicatione temporali amotus est, vers. 2; et majus aut etiam ut ad eam admoveamini, si necdum admoti estis, curate ut vos primo probetis in recta administratione temporalium, ut scilicet ea per eleemosynas, juxta mentem Dei Domini vestri distribuatis in pauperes; sic enim explicat Christus versu sequenti. Hactenus enim egit, ac deinceps aget de laude eleemosynae et avaritiae fuga. Hoc est quod ait Paulus, I Tim. cap. III, 5: « Si quis domui suae praeesse nescit, quomodo Ecclesiae Dei diligentiam habebit? » Porro, Christus videtur hic taxare Pharisaeos infidelitatis, tam in opum dispensatione, quam in doctrina legis divinae populo tradenda, quodque ipsi ob avaritiam indigni sint suo gradu, quia infideliter eo funguntur praveque docent populum, uti vidimus Matth. V et XXIII, imo eum a vero Messia avertunt. Nam contra Pharisaeos haec dici, patet ex vers. 14.


Versus 11: Si in Iniquo Mammona Fideles Non Fuistis

11. Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis: quod verum est, quis credet vobis? — Arabicus contrarie et affirmative habet: Si ergo fideles fuistis in bonis iniquitatis, quis credet vobis in veritate dicenda et docenda? Sed videtur esse mendum typographi, ac pro fuistis legendum negative, non fuistis, ut legit Noster, Graecus et Syrus. Sensus est, q. d. Si avare et perperam opes caducas et fallaces erogatis in pauperes, « verum, » id est opes veras, scilicet spirituales et coelestes, puta doctrinam legis, populi instructionem, fidei et cultus Dei curam ac propagationem, quis credet vobis? Mammonam enim vocat iniquum, id est fallacem, caducum et falsum, quia specie et fuco verarum opum homines fallit; nec enim mentem explet, et cito perit, ac facile a furibus aliove casu eripitur, illumque opponit mammonae vero, id est divitiis spiritualibus, quae sunt verae et stabiles, pretiosae et aeternae, quae a nemine homini invito eripi possunt, uti docet Apostolus, I Timoth. VI, 7. Ita Theophylactus, Euthymius, Beda hic, ac S. Irenaeus, Cyprianus, Cassianus, Gaudentius, quos citat et sequitur Maldonatus.


Versus 12: In Alieno Fideles

12. Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? — Idem fere dicit, sed alia parabola vel phrasi: mammonam, quem versu praecedenti vocavit iniquum, hic vocat alienum. Porro, opes temporales vocat opes alienas, primo, quia alienae sunt a natura rationali et spirituali, qualis est homo, cum sint inanimes et corporales, puta aeneae, aureae, argenteae; quare non tam hominis, quam mundi sunt opes, quas homo a mundo uti accepit in vita, sic et in morte eidem reddet. Secundo, respectu Dei, quia a Deo illarum non tam domini et proprietarii, quam administratores et rerum alienarum dispensatores constituti sumus, ut eas aliis egentibus juxta Dei voluntatem partiamur. Ita Titus: « Opum copiam, inquit, alieni nomine designat, quandoquidem opibus affluere, si hominis naturam spectemus, ab homine alienum est. Si cui autem adsunt, extrinsecus et quasi per accidens advenerunt. » « Sunt, ait Ambrosius, alienae ab hominum natura, quia non sunt homini perpetuae, neque nobiscum nascuntur, neque nobiscum transeunt. » Et S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXXV: « Alienas, inquit, appellat terrenas facultates, quia nemo eas secum moriens aufert. Nihil intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus, » I Timoth. VI, 7. Denique Euthymius: « Alienum nominat terrenas divitias, quippe quae apud illum non permaneant, qui est eas assecutus. » Jam S. Hieronymus, epist. 151 ad Algasiam, Quaest. V, sic exponit, q. d. « Si carnales divitias, quae labuntur, non bene dispensatis, veras aeternasque divitias doctrinae Dei quis credet vobis? Et si in iis quae aliena sunt (alienum autem est a nobis omne quod saeculi est), infideles fuistis; ea, quae vestra sunt et proprie deputata homini, quis vobis credere poterit? Unde corripit avaritiam, et dicit eum qui amat pecuniam, Deum amare non posse: igitur et Apostolis, si velint amare Deum, pecunias esse contemnendas. » Alium sensum magis genuinum mox in fine hujus versus subjungam.

Quod vestrum est. — Ita vocat opes spirituales et bona coelestia, quia haec propria sunt homini, eumque sanctificant, perficiunt, beant et in coelum ducunt, ac in aeternum cum eo permanent. « Nostrum vocat coelestes divitias, » ait Euthymius; similiter Theophylactus: « Nostrae sunt divitiae coelestes et divinae, illic noster municipatus est, eo quod homo ad imaginem Dei est conditus: pecuniae autem et possessiones alienae sunt; nihil enim simile illi ex his. Divinorum autem bonorum fruitio et participatio Dei, nostra sunt. »

Dices: Homines magis amant propria, ideoque magis et fidelius ea custodiunt, quam aliena, quomodo ergo contrarium hic significat Christus? Respondeo: Vis argumenti Christi patet primo, in sensu parabolae, qui est, q. d. Si in bonis temporalibus non fuistis fideles dispensatores, quomodo eritis in spiritualibus et coelestibus? quis ergo coelestia et divina vobis dare audebit? Secundo, eadem vis paret in ipsa parabola, quia in alienis rebus administrandis homines diligentiores et cautiores esse solent, quam in propriis, tum quia in res alienas minus juris et libertatis habent quam in suas; tum quia ex justitia ad id tenentur, cum scilicet res alienae ipsorum curae commissae sunt: tunc enim si pereant, ipsi damnum domino illarum praestare et resarcire debent; res vero proprias custodire non tenentur ex justitia, sed tantum ex prudentia vel charitate: quare si per eorum imprudentiam vel negligentiam pereant, ipsis pereunt nec ulli alteri rem perditam restituere tenentur; tum denique quia majori infamiae se exponunt in alieno, quam in suo: si enim alienum eis creditum pereat, vocabuntur in suspicionem non solum infidelitatis; sed et furti. Recte ergo argumentatur Christus, dicitque: Si in alieno fuistis infideles, quod vestrum est, quis dabit vobis? q. d. Si infideles fuistis in opibus temporaneis, quae a vobis quasi alienae sunt, erogandis in pauperes, Deus non dabit vobis opes coelestes, quae vestrae, id est vobis destinatae, congruae et propriae sunt; qui enim aliena rapit aut perdit, sua perdere meretur. Nam ut solerter advertit Dionysius Carthusianus, de bonis vitae dixit Christus versu superiore: « Quis credet, » seu committet, quia illis utendum est, ita ut reddenda sit de usu ratio; de bonis autem patriae seu gloriae, hic dicit: « Quis dabit, » quia his non est utendum, non sunt haec ulterius referenda, nec proinde de eis reddenda ratio, sed semel datis intentissime fruendum atque inhaerendum. Versum sequentem de serviendo Deo et mammonae exposui Matth. VI, 24.


Versus 14: Pharisaei, Qui Erant Avari, Deridebant Illum

14. Audiebant autem omnia haec Pharisaei, qui erant avari (Graece philargyroi, id est amantes argenti), et deridebant illum. — Graece exemykterizon, id est subsannabant quasi contracto naso; mykter enim est nasus; atque hic est gestus fastidientis, spernentis, vafre et callide irridentis, juxta illud Horatii, lib. I Sermon. Satyr. 6: « Ignotos naso suspendia adunco. » Tales sunt nasones, nasuti et nasicae: unde Scipio a nasi magnitudine cognominatus est Nasica: « Et pueri nasum rhinocerotis habent. » Syrus: Pharisaei autem, cum haec omnia audissent, propterea quod essent amantes argenti, irridebant eum. Sic et Arabicus.


Versus 15: Quod Hominibus Altum Est, Abominatio Est Ante Deum

15. Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra; quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. — « Justificatis, » id est justitiam prae vobis fertis, simulatis, ostenditis, jactatis, captatis; in externis caeremoniis religiosi et scrupulosi, in internis vero cupiditatibus effrenes et irreligiosi. Deus autem novit corda vestra plena esse hypocrisi, avaritia, superbia, gula, luxuria.

Quia quod hominibus altum est (id est splendidum, magnum, mirabile, qualis est exterior species, ficta modestia, simulata pietas et sanctitas, quam prae vobis fertis, o Pharisaei), abominatio est ante Deum. — q. d. Simulata vestra religio, o Pharisaei, plebi simplici est admirabilis, sed abominabilis Deo, qui internam vestram hypocrisin, superbiam, avaritiam, luxuriam, etc., clare introspicit, detestatur, abominatur et execratur.

Caetera quae apud Lucam sequuntur usque ad vers. 19, hoc loco et tempore non sunt dicta a Christo, sed eo quem assignat Matthaeus, illaque in diversa tempora distribuit, uti videre est Matth. XI, 12; V, 18; XIX, 9, ubi ea explicui.


Versus 19: Homo Quidam Erat Dives

19. HOMO QUIDAM ERAT DIVES, QUI INDUEBATUR PURPURA ET BYSSO, ET EPULABATUR QUOTIDIE SPLENDIDE. — Notat S. Chrysostomus, homil. De Divite et Lazaro, haec pertinere ad vers. 13 de laude eleemosynae: quare post illa statim haec Christus subjunxisse videtur; cetera vero intermedia eo loco pronuntiasse, quo extant apud Matthaeum, ut dixi. Scripsit S. Chrysostomus hac de re quatuor insignes homilias De Lazaro, quae extant in fine tom. II.

Homo Quidam. — Quaeres, an haec sit parabola, an vera historia. Respondeo esse veram historiam: primo, quia Christus eam non vocat parabolam, uti facere solet in parabolis, sed narrat quasi veram historiam; secundo, quia mendicus hic nominatur Lazarus, dives vero epulo vocatur Nicensis, ut habet Hebraeorum traditio, ait Euthymius; tertio, quia damnatio et tormenta divitis ita plane hic narrantur, ut omnino videatur esse historia; quarto, quia in honorem hujus Lazari quasi Sancti, et leprosorum ulcerosorumque patroni, plures vetustae variis in locis extant ecclesiae, ac in primis Romae extra urbem et portam Angelicam extat ecclesia et hospitale S. Lazari pro cura leprosorum; quinto, quia ita censent Tertullianus, S. Irenaeus, S. Chrysostomus, S. Gregorius, Clemens Alexandrinus, Origenes, Ambrosius, Euthymius, quos citant et sequuntur Franciscus Lucas, Maldonatus, Barradius, Vincentius Regius et alii; licet S. Justinus, Theophylactus, Eucherius contrarium opinentur, scilicet hanc esse parabolam, non historiam; quia scilicet in hac historia quaedam parabolica et symbolica ex hominum usu inferuntur, ut de lingua divitis, de gutta aquae, de digito Lazari, etc.

Porro, dives hic videtur fuisse Judaeus, ut ex vers. 24 et 31, ubi Mosen nominat et Abraham invocat, colligit Euthymius, qui et addit Hebraeos tradere illum vixisse tempore Christi ideoque de eo Christum recentem hanc narrare historiam, ut magis percellat auditores, doceatque contemnere opes et delicias exiles et breves hujus vitae.

INDUEBATUR PURPURA ET BYSSO. — Purpura pretiosa est et augusta: unde vestis erat regum et principum. « Purpura » ergo notat divitis in vestitu luxum, aeque ac fastum, quod vestiretur ut rex vel princeps; « byssus » notat ejus delicias et mollitiem; byssus enim est genus lini candidissimi et mollissimi. Audi S. Gregorium, hom. 40 in Evang.: « Et sunt nonnulli, qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum. Quod si videlicet culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret quod dives, qui torquebatur apud inferos, bysso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe vestimenta pretiosa, nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior ceteris esse videatur. »

ET EPULABATUR QUOTIDIE SPLENDIDE. — Graecum euphrainomenos duo significat: primo, gaudebat, et hilaris erat; secundo, epulabatur. Unde Arabicus vertit, et jucunde vitam ducebat quotidie, et splendide vivebat. Utrumque faciebat dives; nimirum ad epulas lautas adhibebat musicos, parasitos, odores, tibias, citharas, tripudia, et quidquid gaudium augere poterat, in eo collocans suam felicitatem, nec cogitans de altera futura, ac forte eam non credens; vivebat enim ut atheus et epicureus, juxta illud: « Ede, bibe, lude, post mortem nulla voluptas. » Quales depingit Job, XXI, 12, dicens: « Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi: ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. »

Porro S. Gregorius, lib. I Moral., cap. IV, docet convivia sine culpa celebrari non posse. « Pene enim semper, inquit, epulas comitatur voluptas. Nam cum corpus refectionis delectatione resolvitur, cor ad inane gaudium relaxatur. Unde scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Pene semper epulas loquacitas sequitur: cumque venter reficitur, lingua non refrenatur. Unde recte dives apud inferos aquam appetere describitur. » In conviviis ergo peccatur gula, lascivia, detractione, superbia, invidia, etc.


Versus 20: Et Erat Quidam Mendicus, Nomine Lazarus

20. ET ERAT QUIDAM MENDICUS, NOMINE LAZARUS, QUI JACEBAT AD JANUAM EJUS, ULCERIBUS PLENUS. — Arabicus: Et pauper erat, cujus nomen Lazarus: erat projectus ad portam illius, percussus ulceribus.

LAZARUS. — « Narratio, ait S. Ambrosius, magis videtur quam parabola, quando etiam nomen exprimitur. » Et Cyrillus, in Catena: « Refert, ait, traditio Judaeorum, fuisse tum temporis Lazarum quemdam Hierosolymis, extrema pressum inopia et infirmitate, ideoque vocatus videtur Lazarus, quasi omnium ope et adjutorio indigens, et ad illam flagitandam expositus uti exponuntur ulcerosi mendici. Mendicus, substantia pauperrimus, sed patientia et virtute ditissimus. » Ita Chrysostomus, hom. 2 ad Populum. Lazarus enim hebraice dicitur laazar, id est ad adjuvandum, hoc est ad adjutorium postulandum palam expositus.

Unde S. Chrysostomus et Augustinus: « Lazarus, inquiunt, idem est quod adjutus, » vel potius adjuvandus; Lazarus enim omnibus objiciens sua ulcera, reipsa clamabat: Fideles, videtis meam miseriam, adjuvate me.

Jacebat. — Graece ebebleto, id est projectus erat et porrectus extensusque, quasi spirans cadaver, quod se movere nequit; unde a bajulis movetur et projicitur ante fores divitum vel templorum. Jacebat abjectus, ait Titus, neglectus, prostratus, pro nihilo habitus, omni cura omnique humano praesidio prorsus destitutus, idque assidue et quotidie per singulos dies, « ut videret eum dives, ait S. Chrysostomus, ejusque miseriam observare posset et exiens et revertens. » « Qua in re, ait S. Gregorius, hom. 40, Dominus duo judicia explicuit, nimirum majorem divitis immisericordis damnationem et majorem Lazari miseri probationem et remunerationem. Quantas namque, inquit, hunc egenum et vulneribus obsessum, tentationes creditis in sua cogitatione tolerasse, cum ipse egeret pane, et non haberet etiam sanitatem, atque ante se divitem cerneret salutem et delicias habere cum voluptate; se dolore et frigore affici, illum gaudere conspiceret, bysso et purpura vestiri; se deprimi vulneribus, illum affluere acceptis rebus; se egere, illum nolle largiri? Quantus, putamus, fratres mei, tunc in corde pauperis tumultus tentationis fuit, cui certe ad poenam sufficeret paupertas, etiamsi sanus fuisset; et rursum suffecisset aegritudo, etiamsi subsidium adesset? sed ut probaretur amplius pauper, simul hunc et paupertas et aegritudo tabefecit; atque insuper videbat procedentem divitem obsequentibus cuneis circumfulciri, et se in infirmitate et inopia a nullo visitari. »

ULCERIBUS PLENUS, — non solum pauper, sed etiam aeger, ait S. Gregorius. Graece heilkomenos, id est ulceratus, ulceribus plenus et refertus, instar leprosi. Unde multi censent Lazarum vere fuisse leprosum; qua de causa leprosi et leprosoria hunc S. Lazarum quasi patronum colunt et invocant, ab eoque Lazari et Lazaretta nuncupantur. Opponit summae prosperitati divitis summam afflictionem Lazari: ille enim epulo erat ditissimus, hic mendicus egentissimus; ille purpura et bysso vestiebatur, hic sanie et ulceribus purpurabatur; ille quotidie epulabatur, hic fame conficiebatur.


Versus 21: Cupiens Saturari de Micis

21. CUPIENS SATURARI DE MICIS QUAE (casu et temere) CADEBANT DE MENSA DIVITIS, ET NEMO ILLI (non sub mensa divitis, ut aliqui pingunt, sed ante fores ejus jacenti) DABAT: SED ET CANES VENIEBANT, ET LINGEBANT ULCERA EJUS, — ut pure jus fruerentur, ait Franciscus Lucas, itaque dolore non modico afficiebant nudum et imbellem. Non solent canes, nisi invitati, hominis viventis ac vigentis corpus lambere: verum ad hunc jacentem accurrebant, tanquam ad projectum nudumque cadaver, ut saniem vel sanguinem lingerent, quo libenter vescuntur. Nec vero ipse eos poterat abigere, adeo erat fractus viribus, ait Chrysostomus. Lazarus ergo miserior erat cane, tum quia ut canis jacebat ad fores divitis, nec tamen gaudebat micis mensae quas colligunt canes; tum quia canes eum lingendo cruciabant, ipse suo sanguine pascens canes, ab eis quasi vorabatur. Alioqui canes lambendo ulcera, si moderate id faciant, illa emundant et sanant. Unde Chrysostomus: « Ferae mites (canes) lambunt ulcera, inquit, quae nullus dignabatur lavare et attractare, » multo minus dives epulo. Nam, ut ait S. Ambrosius, sunt divites conditionis humanae immemores, rident inopes, et egentibus insultant, et quorum misereri decet, his auferunt.

S. Chrysostomus, homil. 1 De Lazaro, novem atroces Lazari afflictiones et cruciatus enumerat. Prima, inquit, fuit extrema ejus paupertas, ut nec micas divitis obtinere posset. Secunda, gravis aegritudo; totus enim erat ulcerosus, totus exhaustus et tabidus, « ut ne canes quidem posset abigere; sed vivum cadaver jacebat, videns quidem eos accurrentes, nequaquam tamen valens depellere, usque adeo ejus membra erant soluta, usque adeo erant arefacta morbo, usque adeo consumpta erant afflictione, » ait Chrysostomus. Tertia, quod ab omnibus, etiam illis qui ei assistere debebant, erat desertus. Quarta, quod jaceret ante fores divitis quotidie splendide epulantis: aspectus enim continuus felicitatis divitis augebat sensum et dolorem infelicitatis Lazari, « quod in medio tam multorum jacens ebrietati indulgentium, suaviter viventium, a nemine vel vulgarem curam nancisceretur, id reddebat sensum dolorum duriorem, magisque incendebat animi aegritudinem, » ait Chrysostomus. Quinta, erat crudelitas divitis, qui abundans rerum copia, Lazarum tamen tam miserum cernens, praeteribat quasi lapidem, nec eum aspectu vel colloquio dignabatur. Sexta, quod nullum haberet aerumnae socium; haec enim societas solet levare aerumnae gravitatem, juxta illud: « Jucundum est in poena habere socium. » Septima, quod illo aevo obscura erat resurrectionis fides et spes, quae jam post Christum clara, mire fideles in doloribus sustentat et roborat. Octava, quod haec non semel, nec uno die, sed continuo per plures dies et septimanas pateretur. Nona, quod jacturam famae toleraret; multi enim censebant illum tanta pati ob ingentia scelera sua, quasi percussum a Deo; et tamen Lazarus velut alter Job, haec omnia forti et invicto animo, quasi adamas sustinebat. Haec et plura Chrysostomus.

Lazaro similis in doloribus et ulceribus, aeque ac in patientia fuit S. Lydwina Schiedamensis, in Hollandia, quae anno aetatis 14 in glaciem lapsa, costam fregit, indeque aegra triginta et amplius annos decubuit, variis et continuis doloribus a Deo immissis afflicta usque ad mortem, ut ei integram patientiae coronam pertexeret. Lege Vitam ejus apud Surium. Nimirum voluit Deus Lazarum, Job, Tobiam, Lydwinam omnibus saeculis statuere aegrotis et afflictis in speculum et exemplar patientiae.


Versus 22: Factum Est Autem Ut Moreretur Mendicus

22. FACTUM EST AUTEM UT MORERETUR MENDICUS, ET PORTARETUR AB ANGELIS IN SINUM ABRAHAE. MORTUUS EST AUTEM ET DIVES, ET SEPULTUS EST IN INFERNO. — « Ut moreretur, » ex morbis, et doloribus ac rerum omnium inopia.

ET PORTARETUR, — scilicet quoad animam separatam a corpore ulceroso, honorifice duceretur: nec enim anima est gravis, ut portari debeat, ipsaque separata a corpore se loco movere sursumque ascendere potest.

Nota hic Angelorum ministerium esse animas sanctas a corpore separatas ducere in coelum. Idem patet ex Vitis Sanctorum; nam, ut ait S. Chrysostomus, conc. 2 De Lazaro: « Si civitatem civitate vertentes egemus deductoribus, multo magis anima a corpore divulsa, et ad futuram transiens vitam, opus habebit viae ducibus? » Subjunxit: « Vidistis illum in vestibulo divitis; videte eumdem hodie in sinu Abrahae; vidistis illum cum a canibus circumlingeretur, videte eumdem ab angelis stipatum; vidistis illum tum in paupertate, videte nunc eumdem in deliciis; vidistis illum in fame, videte in multa rerum affluentia; vidistis illum certantem, videte coronatum; vidistis labores, videte praemium, quotquot estis vel divites vel pauperes. »

IN SINUM ABRAHAE, — ut hospitem Lazarum, apud hospitalem Abraham intuitus dives, osor hospitum haberet hoc ad confusionem suae inhospitalitatis, ait Euthymius. Nam, ut ait S. Chrysostomus, homil. 3 De Lazaro: « Hospitalis erat Abraham; ut igitur redarguatur divitis inhospitalitas, propterea Lazarum cum illo videt. Ille etiam praetereuntes venabatur, et in domum pertrahebat suam: hic vero etiam intra domum jacentem despexit, cumque talem thesaurum haberet, salutis parandae materiam praeteribat quotidie, nec in quod oportebat usus est pauperis propinquitate. »

Quaeres, quis est sinus Abrahae, et ubi situs? Respondet S. Augustinus, lib. IV De Anima et ejus Origine, cap. XVI: « Sinus Abrahae est locus quietis, in quo post mortem recipiebantur, et etiamnum recipiuntur omnes imitatores fidei et pietatis Abrahae: qui ante Christum limbus patrum, post Christum est coelum, quod est paradisus Beatorum. » Unde Ecclesia S. Martino accinit: « Martinus Abrahae sinu laetus excipitur: Martinus hic pauper et modicus, coelum dives ingreditur, hymnis coelestibus honoratur. » Et S. Augustinus, lib. IX Confess., cap. III, agens de morte Nebridii: « Ille, ait, vivit in sinu Abraham. Quidquid illud est, quod illo significatur sinu; ibi Nebridius meus vivit. » Et Ecclesia pro defunctis orat Deum, ut eos transferat in sinum Abrahae, ac det illis requiem sempiternam, « quam olim, inquit, Abrahae promisisti et semini ejus. »

Dicitur sinus Abrahae primo, quia filii suavissime in sinu parentum quiescunt: omnes autem fideles et Sancti dicuntur et sunt filii Abrahae, qui primus in fide et sanctitate prae omnibus excelluit: unde et in limbo patrum ceterorum videtur fuisse primus et princeps. Hinc S. Ambrosius: « In Abrahae gremio, ait, quasi in quodam sinu quietis et sanctitatis recessu. » Et S. Augustinus, serm. 110 De Temp.: « In sinu Abrahae, inquit, id est in secretum ubi erat Abraham, sinus erat, quia secretum erat. »

Secundo, quia Abrahae promissa fuit benedictio et beatitudo haec, et fidelibus omnibus in ipso, ut patet Genes. XXII, 18.

Tertio, quia Abraham hospitalitate excelluit; hinc ab eo quasi in sinum recipi meruit peregrinus et inops Lazarus, quem inhospitalis ille dives respuit. Rationem hanc reddit D. Petrus Chrysologus, serm. 42: « Abraham, inquit, coelestis convivii principem humanitas Deo impensa perfecit. Nam quia duos cum Deo terrenam suscepit ad mensam, Genes. XVIII, 8, Orientis et Occidentis populum mensam suscipiet ad coelestem. » Unde S. Chrysostomus: « Non juxta Abraham, inquit, sed in sinu Abrahae, ut illum palparet, ut illum refocillaret, ut illum quasi clementissimus teneret in sinu suo et recrearet. »

Quia ergo Lazarus in terra fuit pauperrimus et contemptissimus; hinc in coelo evasit ditissimus et honoratissimus. Ita S. Chrysostomus, homil. 2 ad Populum. Idem, epist. ad Olympiadem: « Lazarus, inquit, propter solam infirmitatem, similem Patriarchae (Abrahae) adeptus est finem. » Et superius: « Non quod pauperibus sit misertus, non quod oppressis affuerit, non quod boni forte aliquid fecerit, sed quod januae divitis pertulit exclusionem, et debilitatem, et canum linguas, et despectum contra se divitis. »

Porro Theologi passim docent limbum patrum fuisse supra purgatorium et infernum. Franciscus Suarez probabiliter opinatur limbum hunc non ambire circumcirca totum infernum, sed per medium semicirculi, vel circuli imperfecti; ut scilicet relinquatur quasi os aliquod inferni liberum et apertum, per quod animae e terra immediate descendant in infernum, alioqui enim limbum patrum transire deberent. Vide Abulensem in Paradoxis.

SEPULTUS EST IN INFERNO. — « Qui prius habuerat animam crapula sepultam et defossam in corpore, » ait S. Chrysostomus, concione 2 De Lazaro: « Non secus enim ille, inquit, quam si catena quadam temulentiae ac ventris ingluvie victus esset, sic otiosam illam ac mortuam reddiderat. » Pergit Chrysostomus pathetice ad vivum metamorphosin divitis depingere, et oculis subjicere: « Hic mihi, inquit, considera mensas argento circumtectas, lectos, tapetia, ornamenta, quae tota in domo sunt, omnia unguenta, aromata, vini meri copiam, eduliorum varietates, ciborum delicias, coquos, adulatores, stipatores, famulos, ac reliquam universam pompam, strepitumque extinctum, marcidumque factum: ubique cinis, ubique favilla et pulvis, lamenta et luctus, nemine succurrente, neque semel egressam animam revocante. Tunc declaratur quid possit aurum, quid possint copiosae divitiae: siquidem ex tam frequenti famulitio nudus abductus est, et solus, nihil ex tanta beneficentia secum ferre valens, sed desertus, indefensus ac neglectus: nullus eorum qui prius auxiliabantur, aderat erepturus a poena ac supplicio; sed ab illis omnibus divulsus, solus in se recepit, ut illa non ferenda supplicia sustineret. » Denique Theophylactus: « Dicendo, inquit, quod sepultus sit, insinuat obiter Dominus, quod et anima ejus locum infimum et caliginosum sortita fuerit. »

IN INFERNO, — id est in Purgatorio, ait Jacobus Faber Stapulensis (censet ergo ipse epulonem salvatum esse, post purgationem gulae in igne Purgatorii). Verum hoc est paradoxum, unde alii passim infernum damnatorum hic accipiunt, asseruntque divitem nunc esse damnatum, idque satis colligitur ex versu vigesimo tertio et vigesimo quarto, et maxime vers. 26, ubi dicitur chaos magnum inter Abraham et epulonem firmatum esse: « Ut hi, inquit, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. » Et hoc significat proprie Infernus, et Graecum hades, quod significat locum imum et summe tenebrosum; videtur enim hades dici quasi aides, ab α privativo, et idein, id est videre, quod omni visu sit privatus omnisque lucis expers. « Infernus dicit locum supplicii, » ait Euthymius. Denique omnia sequentia evincunt epulonem sepultum in inferno damnatorum.

Dices: Nullum hic legitur peccatum divitis, nisi quod quotidie sit epulatus; atqui epulari est peccatum veniale duntaxat, ideoque non inferno, sed purgatorio expiandum. Respondeo: Epulari per se tantum est peccatum veniale, sed ex adjunctis saepe est mortale; quia saepe conjungitur cum ebrietate, crapula, libidine, detractione, fastu, ac praesertim immisericordia et contemptu pauperum. In haec incidere necesse est eum qui totus servit ventri; nec enim simul potest quis servire ventri et Deo, uti dixit versu decimo tertio. Quod ipsum exemplo epulonis confirmat hic Christus. Epulo ergo ob haec peccata, sed maxime ob neglectum Lazari, damnatus est: Lazaro enim in tam gravi famis et ulcerum necessitate, sub peccato mortali succurrere tenebatur, per cibum et medicinas; quod cum non fecerit, gehennae se reum effecit; « siquidem et hoc rapina est, non impertiri de tuis facultatibus, ait S. Chrysostomus, concione 2 De Lazaro; nam spoliatio quaedam dicitur, cum accepta detinemus. » Idem rursus: « Non quia dives fuerat, torquetur, inquit, sed quia misertus non fuit. » Sic et Nyssenus. Audi S. Hieronymum, epist. 34 ad Julianum: « Divitem purpuratum gehennae flamma suscepit. Lazarus pauper et ulceribus plenus, cujus carnes putridas lambebant canes, et vix de micis mensae locupletis miserabilem sustentabat animam, in sinu Abrahae recipitur et tanto Patriarcha parente laetatur. Difficile, imo impossibile est, ut et praesentibus quis et futuris fruatur bonis, ut et hic ventrem et ibi mentem impleat, ut de deliciis transeat ad delicias, ut in utroque saeculo primus sit, ut et in coelo et in terra appareat gloriosus. »

Hinc S. Basilius, serm. 1 De Jejunio: « Time, inquit, delicias; epulo enim ille non ob injustitiam, sed ob mollem vitam ardet in inferno, quia molles sibi, aliis sunt duri et crudeles: adimunt enim pauperi necessaria, ut mollia et superflua dent ventri; » sicut hic epulo fecit, non tantum Lazaro, sed et ceteris pauperibus. « Etenim, inquit S. Chrysostomus, concione 3 hic De Lazaro, si illum perpetuo in vestibulo prostratum, quem quotidie semel atque iterum et saepius videre cogebatur, foras prodiens ac domum rediens, non est commiseratus, erga quem casu obviorum flexus est unquam misericordia? » Permisit ergo eos fame, frigore, morbis emori. Sic hodie videre est nonnullos divites in conviviis profusos, et in pauperes contractos, ut in unum convivium insumant trecentos aureos, in pauperes vix regalem distribuant. Qui enim toti sibi student, alios negligunt; omnia enim conferunt in suas voluptates; gula enim est avarissima dicitque: Mihi totum, et tibi nihil.


Versus 23: Elevans Autem Oculos Suos

23. ELEVANS AUTEM OCULOS SUOS, CUM ESSET IN TORMENTIS, VIDIT ABRAHAM A LONGE, ET LAZARUM IN SINU EJUS. — Graece additur, en to hade, id est in inferno. « Elevans oculos » vidit oculis, non corporis, sed mentis, revelante et ostendente Deo, « Abraham et Lazarum in sinu ejus, » jucunde quiescentem, honoratum et gaudentem. Ostendit ergo Deus epuloni sinum Abrahae, in eoque Lazarum, aut non tantum, ait S. Chrysostomus, concione 1, natura suppliciorum, sed etiam comparatione honoris illius intolerabiliorem haberet cruciatum. » Causam dat Euthymius: « Sicut enim Lazaro, cum in tot malis positus esset, calamitatum erat augmentum divitem intueri in tot bonis; ita nunc diviti degenti in tot miseriis additio suppliciorum est, videre Lazarum in tantis bonis. »

Porro S. Gregorius, hom. 40, et ex eo Glossa: « Credendum est, ait, ante judicium conspici ab injustis justos quosdam in requie, ut de illorum bono crucientur; justi vero semper in tormentis injustos intuentur, ut eorum gaudium crescat, dum malum conspiciunt quod misericorditer evaserunt. »


Versus 24: Pater Abraham, Miserere Mei

24. ET IPSE CLAMANS: PATER ABRAHAM, MISERERE MEI, ET MITTE LAZARUM, UT INTINGAT EXTREMUM DIGITI SUI IN AQUAM, UT REFRIGERET LINGUAM MEAM, QUIA CRUCIOR IN HAC FLAMMA. — « Clamans: » « Quia magna poena magnam vocem reddebat, » ait S. Chrysostomus.

PATER ABRAHAM. — Abraham invocat quasi pater, ardorem; quia per eam superbo loquendo contempserat pauperem. Ipsa enim lingua, quae noluerat dicere, ut eleemosyna pauperi donaretur, gravius gehennae flammis exuritur. O dives! qua fronte quaeris guttam, qui noluisti porrigere micam? juste nunc exigeres, si dedisses. » Et inferius: « Justo judicio vicem tibi reddo, quia judicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam. » Et S. Gregorius, hom. 40: « Qui vulnerato pauperi mensae suae vel minima dare noluit, in inferno positus usque ad minima quaerenda pervenit: nam et guttam aquae petivit, qui micas panis negavit. » Et S. Basilius, in Catena: « Condignum, ait, praemium redditur diviti: vice lyrae sonantis, gemitus; vice potus, desiderium stillae. »

Erat enim Judaeus, ideoque prognatus ex Abraham. Sermonem non direxit ad Lazarum, ait Theophylactus, quia erubescebat et putabat eum reminisci malorum.

MITTE LAZARUM. — « Erras, miser, ait Chrysostomus, Abraham mittere non potest, sed suscipere: ecce dives indiget paupere; adveniente morte et soluto spectaculo hujus vitae, omnes, larvis egestatis et divitiarum depositis, ex solis operibus dijudicantur, quinam vere sint divites; qui pauperes. » Rursum S. Chrysostomus: « Jam itaque, ait, supplex dives factus est pauperi, rebus brevi commutatis, et qui Lazarum, cum proximus esset, praeteribat, nunc procul absentem invocat. » Commutationem hanc graphice depingit Isaias, cap. LXV, vers. 13: « Ecce servi mei comedent, et vos esurietis, » etc. Vide ibi dicta.

UT INTINGAT EXTREMUM DIGITI SUI IN AQUAM (ad aliquod licet exiguum dolorum levamen et solamen), et refrigeret linguam meam. — Quae quia olim arsit concupiscentia gulae et jactantiae, inquit Chrysostomus, et loquacitatis, ait Interlinearis, idcirco nunc ardet incendio gehennae, quia « per quae quis peccat, per haec et torquetur, » Sapient. XI, 17.

QUIA CRUCIOR IN HAC FLAMMA — summis et ineffabilibus tormentis, tum ardoribus incendii, tum sitis ardentissimae. Audi Chrysologum, serm. 124: « Si te, inquit, jam possidet totus ignis inferni, si te flamma gehennae complectitur, quare solius linguae aestibus desideras subveniri? Quia magis, inquit, lingua uritur et ardet, quae insultavit pauperi, quae misericordiam denegavit. » Addit Salvianus, lib. III ad Eccles., divitem optasse omnibus opibus suis redimere vel unam horam cruciatus sui: « Et quid dicam, inquit, voluisse, ut interminabile illud malum redimeret facultatibus suis! Plus dico aliquid: Voluerat omnem substantiam suam tradere, ut posset in flammis unius saltem horae requiem comparare. Quomodo non quantolibet pretio mercari requiem praeoptaret, qui parvam refrigerii guttam tam magno ambitu postulabat? »

« Apte, ait S. Augustinus, serm. 410 De Tempore, desideravit guttam, a quo ille micam; et quantum dilexit opulentiam, non invenit misericordiam; voluit subveniri fratribus suis semper vecors, sero misericors; nihil omnino quod postulavit, accepit. » Idem, serm. 227: « Divitis purpurati fuge, frater, exemplum, cujus canes pauper Lazarus suis vulneribus pavit, et micas cadentes de mensa divitis non accepit. Sed post non longum temporis intervallum mutatae sunt vices. Pauper beatitudinem emit mendicitate, et dives supplicium facultate: ille in Abrahae gremio ab angelis elevatur, dives vero ad inferni profunda perducitur. Totum divitis corpus flammis gehennae consumitur, et sola lingua amplius cruciatur. Ideo sine dubio in lingua majorem sentit. »

Quaeres, quomodo hic anima epulonis separata a corpore dicitur habere linguam, aeque ac anima Lazari digitum, atque sitit ardetque, ac sitim digito Lazari per aquam relevari postulat.

Primo, Tertullianus, lib. De Anima, cap. II, censet animam hominis esse corpoream; quare habere suam linguam, digitos et oculos. Verum hic est error; constat enim animam hominis esse spiritalem, ac purum merumque spiritum.

Secundo, Hugo Aetherianus, lib. II De Regressu animarum ex inferis, cap. XII, putat animas separatas habere quaedam simulacra corporum et membrorum, sicut speculum habet simulacra objectorum; et haec a Christo hic vocari membra. Sic et Joannes Huartus medicus, in Examine ingeniorum, censet animas pati ignem, quia habent simulacra membrorum, indeque sensationem.

Tertio, verum dico Christum loqui parabolice de epulone, quasi corpus et membra haberet, cum tamen sola anima mersus sit in infernum; voluit enim Christus integra supplicia et praemia hominum, quae post diem judicii habituri sunt, ob oculos ponere, praesertim quia animae supplicia non ita cognoscimus, nisi per supplicia corporis. Adde: voluit Christus congruam significare poenam epulonis, scilicet eum qui lingua delicata peccarat, lingua pariter puniri. Denique ignis gehennae virtute divina sicut adurit daemones, sic et animas hominum, uti fuse docet S. Gregorius, lib. IV Dialog., cap. xxviii et seqq. Addunt nonnulli ignem gehennae in anima damnati producere sensationem et cruciatum similem illi quem haberet in corpore, v. g. in lingua, si illi esset unita; idque animae in Purgatorio, dum vivis sua tormenta quasi corporea repraesentarent, ab iis rogatae, subinde confessae sunt. Cur enim Deus non posset facere ut sentiat anima sine corpore idem, vel simile, quod sentiebat in corpore, vel quod sentiret in corpore, si illud haberet? Omnis enim sensatio animae, etiam dum est in corpore, non est in corpore, sed in ipsa anima; anima enim sentit, videt, audit, non corpus. Vide dicta II Corinth. IV, 16.

Unde Franciscus Lucas: Hoc intelligendum est, inquit, tali poena affectam fuisse epulonis animam, qualem sensisset si corpore mortali igni tradito, lingua sitim passa fuisset: affligitur enim anima imaginibus rerum a corpore tractis.

Denique haec omnia parabolice tantum significant extremam divitis miseriam et cruciatum, nam alioqui nec Beati damnatos juvare possunt, aut volunt, cum sciant id esse contra aeternum Dei decretum; nec damnati id rogare aut petere queunt, vel audent: sciunt enim chaos magnum et impermeabile inter se et Beatos firmatum esse, ut ait Abraham, vers. 26, licet contrarium sentire videatur Julius Firmicus, lib. De Erroribus profanarum religionum.

Porro, Abraham nulla miseri divitis movetur compassione, quia voluntati et justitiae vindictaeque divinae plane se conformat. « Justorum beatitudinem, ait Glossa, non offuscat aspectu poena reproborum; quia cum jam compassio miseriae non erit, minuere bonorum laetitiam non valebit. » Et S. Gregorius, homil. 40: « Justorum animae, inquit, quamvis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, jam tunc auctoris sui justitiae conjunctae tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur. »


Versus 25: Fili, Recordare Quia Recepisti Bona

25. ET DIXIT ILLI ABRAHAM: FILI, RECORDARE QUIA RECEPISTI BONA IN VITA TUA, ET LAZARUS SIMILITER MALA: NUNC AUTEM HIC CONSOLATUR, TU VERO CRUCIARIS.

Fili. — « Vide, ait S. Chrysostomus, Patriarchae bonitatem, filium vocat; non tamen praebet auxilium ei qui se remedio privaverat. » « Nam, ut ait Nyssenus, quia non fuit misertus, idcirco non exauditur, nec ejus vocibus misertus est Abraham, imo nec Deus. »

RECORDARE QUIA RECEPISTI. — Graeci addunt « oti, tu, » ad majorem emphasin, q. d. Tu, cum epulareris, noluisti recordari Lazari, nec Dei, nec coeli, nec gehennae; at nunc recordare epularum tuarum, quae te ad tartara duxerunt. « Nam, ut ait S. Gregorius hic, homil. 40, ad poenam suam ei et cognitio servatur, et memoria. Cognoscit enim Lazarum quem despexit, fratrum quoque suorum meminit, quos reliquit; » « ut de visa despecti gloria, ait Glossa, et de poena inutiliter amatorum amplius torqueatur. » Abraham vero cognovit epulationes divitis, vel Lazaro « id ei indicante, aut angelis vel spiritu Dei revelante, » ait S. Augustinus, lib. De Cura pro mort., cap. xiv. Hoc enim ad statum Abrahae, utpote patris et patriarchae Judaeorum, pertinebat.

RECEPISTI BONA. — Graeca addunt « sou, » id est tua: sic et Arabicus; scilicet terrena, quae scilicet tu vera bona aestimabas, et quasi tua ambiebas, negligens coelestia quasi remota et a te aliena. Ita S. Gregorius, homil. 40: « Mali, inquit, in hac vita bona recipiunt. Omne enim suum gaudium, felicitatem transitoriam putant. » Secundo, « tua, » id est tuis paucis et parvis bonis operibus quasi mercedem debita. « Significatur enim, inquit Chrysostomus, divitem, si quid boni fecit, recepisse in hoc mundo; » Lazarum vero, si quid peccavit, dedisse poenas, q. d. Tu pro paucis bonis recepisti modica hujus vitae bona; Lazarus pro paucis peccatis recepit mala. Superest ergo ut Lazarus pro reliquis patientiae virtutumque bonis, deinceps consolationem aeternam; tu vero pro reliquis epulationum tuarum sceleribus, tormenta aeterna recipias. Ita S. Gregorius, hom. 40: « Mala Lazari, ait, purgavit ignis inopiae, et bona divitis remuneravit felicitas transeuntis vitae. »

Tertio, « tua, » q. d. Tu accepisti portionem bonorum tuorum in hac vita, ergo nil amplius exspectes in futura: Lazarus vero non accepit portionem bonorum ejus vitae, ergo ei debetur portio bonorum futurae vitae. Sic enim Deus sortes electorum et reproborum juste per justitiam distributivam distribuit, ut electis coelestia et aeterna bona, improbis et reprobis terrena et temporalia distribuat. Quare qui abundat opibus, deliciis, honoribus in terra, metuat se iis privandum in coelo; qui vero in terra iis caret, eadem exspectet in coelo. Id visione pulchra revelavit Christus S. Catharinae Senensi: obtulit ei enim duas coronas, unam auream et gemmeam, alteram spineam, jussitque alterutram quam vellet eligere; sed hac lege, ut, si eligeret in hac vita spineam, in futura gemmeam acciperet; sin in hac vita gemmeam, in futura spineam exspectaret: mox illa spineam accepit capitique impressit: unde jam nacta est gemmeam in coelo.

Inspice imaginem aeternitatis, ubi ad palmam ducit crux, ad gladium voluptas.

Ad haec Abrahae verba exclamat S. Bernardus, in Declamat.: « Expergiscimini, ebrii, et flete; terribilis enim Deus in judiciis super filios hominum. Haeccine cruciatuum causa tota, quod in hoc saeculo bona recepit? ipsa plane. Neque enim ad hoc nos de paradiso voluptatis animadversio divina ejecisse videtur, ut alterum sibi hic paradisum adinventio humana pararet. Homo ad laborem natus, si laborem refugit, non facit ad quod natus est, ad quod venit in mundum. Quid respondebit ei qui misit eum, qui instituit ut laboraret? » Perurget idipsum, et causam assignat dum subdit: « Quid dicemus ad haec, si talis finis, et tale judicium, ut extrema gaudii luctus occupet, numquid non praeferenda sunt in hoc saeculo mala bonis? quippe, nec illa vera bona, nec illa vera mala esse manifestum. Vera potius sententia Salomonis: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. »

ET LAZARUS SIMILITER MALA, — scilicet ulcera, dolores, morbos, pauperiem, famem, sitim, etc., quae epulo et similes mundani aestimant mala, cum Lazarus et Sancti ea aestiment bona, quia sunt materia virtutis, felicitatis et gloriae. Ita S. Thomas, in Catena; Chrysostomus et alii: unde Arabicus vertit, Lazarus fuit in afflictionibus suis.

NUNC AUTEM HIC CONSOLATUR (non active, sed passive, id est consolationem et gaudium accipit), tu vero cruciaris — siti, verme, igne aliisque tormentis inexplicabilibus et aeternis, quae in vita non cogitasti, sed cogitare et timere debuisti; quia pro palatio splendido habes tartarum, pro epulis bufones et dracones, pro odoribus foetores, pro amicis et parasitis daemones tortores et irrisores, pro musicis planctum horribilem, pro luce et sole tenebras cimmerias, pro purpura flammam, pro bysso picem et sulphur, pro sociis damnatos, qui instar canum ringentes se mutuo mordent et lacerant. Denique omnes sui sensus, omnia membra, omnes animae vires et potentiae, quas voluptate opplesti, jam cruciatibus sibi propriis iisque horrendis torquentur, sine fine per omnia saeculorum saecula.


Versus 26: Inter Nos et Vos Chaos Magnum Firmatum Est

26. Et in his omnibus (id est, praeter haec omnia; Graece, super haec omnia) inter nos et vos CHAOS MAGNUM FIRMATUM EST, UT HI QUI VOLUNT HINC TRANSIRE AD VOS, NON POSSINT, NEQUE INDE HUC TRANSMEARE. — « Chaos » idem est quod confusio, miscella, incondita rerum congeries; Graece est chasma, id est hiatus, vorago, barathrum, quod Noster apte vocat chaos: quia, ut ait Hesiodus, chaos est confusa quaedam ab initio unitas, hians patensque in profundum. Ex eo et chainein Graeco, nos hiare dicimus. Tale chaos erat initio mundi, ut ostendi Genes. 1, 1. Hinc patet sinum Abrahae, id est limbum patrum, longe distare ab inferno damnatorum, qui est in centro terrae. Unde nonnulli censent utrimque interjacere Purgatorium et limbum puerorum morientium in peccato originali.

Forte etiam diviti epuloni a Deo ad majorem ejus cruciatum per visionem imaginariam ostensus fuit sinus Abrahae, id est locus Beatorum in coelo, ad quem paulo post mortem Christi Abraham et Lazarus cum Christo ascensuri erant. Inter coelum enim stellatum et terram est spatium octoginta millionum milliarium, uti ex Clavio ostendi Genes. cap. 1; jam concava coeli stellati superficies a convexa ejusdem superficie distat aliis octoginta millionibus milliarium: haec vero convexa a coelo empyreo longe amplius distat. Inter infernum ergo situm in centro terrae et coelum empyreum, chaos et quasi spatium immensum et homini impermeabile interjacet. Simile et immensum interjacet chaos cruciantis semper aeternitatis.

Audi S. Cyprianum, serm. De Ascens. Dom., ad finem: « Immortales, inquit, miseri vivent inter incendia, et inconsumptibiles damnae nudum corpus allambent. Ardebit purpuratus dives, nec erit qui aestuanti linguae stillam aquae infundat. In proprio adipe frixae libidines bullient, et inter sartagines flammeas miserabilia corpora cremabuntur, et omni tormento atrocius desperatio condemnatos affliget. Non miserebitur ultra Deus, neque tunc audiet poenitentes: sera erit illa confessio, et cum clausa fuerit janua, frustra carentes oleo acclamabunt exclusi. Nullum ibi refrigerium, nullum remedium. Semel Christus descendit ad inferos, ulterius non descendet. Non ultra videbunt Deum in tenebris sigillati. Irregressibilis erit illa sententia, et immutabile judicium, et stabit damnationis hujus immobile constitutum. Unde recte admonet S. Bernardus, serm. 75 in Cantica: « Ergo tu et in medio gehennae exspectato salutem, quae jam facta est in medio terrae. Quam tibi somnias proventuram inter ardores sempiternos facultatem veniam promerendi, cum jam transiit tempus miserendi? non relinquitur tibi hostia pro peccatis, mortuo in peccatis. Non crucifigitur iterum Filius Dei. Mortuus est semel, non jam moritur. Non descendit ad inferos sanguis, qui effusus est super terram: biberunt omnes peccatores terrae: non est quod sibi ex eo vendicent daemones ad restinguendos focos suos, sed neque homines socii daemoniorum. »

Mystice: S. Ambrosius, Chrysostomus, Theophylactus, per chaos hoc a Deo firmatum accipiunt immutabilem firmitatem conditionis et separationis Beatorum a damnatis a Deo decretam et sancitam. Ex Dei enim immobili decreto fit, ut damnati in inferno quasi in carcere ferreo et obserato compacti et conclusi sint, et in aeternum a Deo, coelo, angelis, Beatis totoque mundo separati, et quasi excommunicati sint, ut nihil ab ullo consolationis accipere queant: quae ingens est eorum poena et extrema desolatio et desperatio, Apocal. XX, vers. 1; Matth. V, vers. 25. Nam alioqui animae separatae, cum sint puri spiritus, aeque ac angeli, omne chaos, omnia cava, omnia corpora sua subtilitate penetrare et pervadere queunt.

Unde S. Gregorius, hom. 40, et ex eo Interlinearis: « Inter divitem, ait, et pauperem chaos est, quia post mortem nequeunt merita mutari, ut damnati transeant ad sortem Beatorum, aut vice versa. » Euthymius: « Hiatum, inquit, magnum dicit firmissimum Dei praeceptum, tanquam ad modum hiatus prohibens horum et illorum commixtionem. » Titus: « Indicat discrimen quod inter justos et peccatores intercedit: ut enim oppositae sunt illorum voluntates et studia, ita impermutabilis quoque eorumdem est status. » S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXXVIII: « Significat receptis in carcere per incommutabilitatem divinae sententiae, nullum auxilium misericordiae posse praeberi a justis, etiamsi velint illud praebere. »

Allegorice: Lazarus jacens ad januam divitis repraesentat Christum, « qui se ad aures superbissimas Judaeorum, ait S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXXVIII, incarnationis humilitate dejecit, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis. Et quaerens ab eis vel minima opera justitiae, quae suae mensae, hoc est suae potestati, per superbiam non usurparent: quae opera misericordiae atque humilitatis quamvis minima, etsi non disciplina et perseverantia velut boni homines, saltem interdum vel casu facerent, sicut micae de mensa cadere solent. Ulcera passiones sunt Domini ex infirmitate carnis, quam pro nobis suscipere dignatus est. Canes ergo qui ea lingebant, Gentes sunt, quos homines peccatores et immundos dicebant Judaei; et tamen passiones Domini in Sacramentis corporis et sanguinis ejus, per totum orbem jam suavitate lambunt devotissima. Sinu Abrahae intelligitur secretum Patris, quo post passionem resurgens, assumptus est Dominus: quo eum portatum ab angelis ideo dictum puto, quia ipsam receptionem, qua in secretum Patris abscessit, angeli annuntiaverunt discipulis intuentibus; dicendo enim: Quid statis, aspicientes in coelum? quid aliud dixerunt, nisi nullo modo posse oculos hominum usque in illud penetrare secretum, quo ibat Dominus, cum in conspectu discipulorum ferretur in coelum? »

Symbolice: idem S. Augustinus ibidem: « Dives epulo, inquit, sunt superbi Judaei, purpura et byssus est dignitas regni, epulatio est splendida jactantia legis; Lazarus, id est adjutus, Gentilis vel publicanus, qui tanto magis adjuvantur, quanto minus de suis viribus praesumunt; canes, homines nequissimi, qui laudant opera mala, quae in se alius gemens detestatur: quinque fratres, Judaei sub lege, quae quinque libris scripta. »

Huc accedit S. Gregorius, homil. 40: « Lazarus, ait, est Gentilis populus; vulnerum ruptio, est peccatorum confessio; non dantur ei micae divitis; Gentiles enim ad cognitionem legis superbi Judaei non admittebant: canes, praedicatores et doctores, qui dum instruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt; Abrahae sinus, secreta requies: videt ibi Lazarum dives; infideles enim super se in requie fideles attendunt, idque a longe, quia per meritum eo non attingunt; ardent in lingua, quia verba legis in ore tenuerunt, sed non servaverunt. »

Tropologice S. Ambrosius: « Lazarus pauper, ait, est vir Apostolicus, pauper in verbo, locuples in fide; micae, sunt dogmata fidei; dives epulo, est haereticus, qui divitibus abundat sermonibus; linguam enim habet loquacem, sed mentem insipientem et aridam. »


Versus 27-28: Rogo Te, Pater, Ut Mittas Eum in Domum Patris Mei

27. ET AIT: ROGO ERGO TE, PATER, UT MITTAS EUM IN DOMUM PATRIS MEI: 28. HABEO ENIM QUINQUE FRATRES, UT TESTETUR ILLIS, NE IPSI VENIANT IN HUNC LOCUM TORMENTORUM.

Verisimile est haec parabolice dici, uti de lingua, digito et oculis, quibus carent animae separatae, dixi vers. 24. Porro, parabola haec sumpta est ex communi hominum in hac vita usu, quo fratres miseri fratribus suis cautum cupiunt, ne in eamdem vel similem miseriam incidant. Ad hoc autem hic inducitur, ut perarguat homines mundanos, qui vulgo rident, aut parvi aestimant et imminuunt poenas inferni, eo quod inde nemo eas narraturus ad nos redierit.

MITTAS EUM, — Lazarum resumpto corpore, ut is, utpote fratribus notus, atque oculatus omnium testis, imo occasio et causa, efficacius fratres moveat ad credendum et paenitendum. Simul significatur divitem post mortem eguisse auxilio Lazari, quem in vita contempserat.

Porro, quomodo animae defunctorum viventibus appareant, vide S. Augustinum, lib. De Cura pro mortuis; Delrium, in Magicis, sub finem tom. I; Petrum Thyraeum, De Apparitionibus spirituum.

Ut testetur illis — quam graviter hic crucier ob meam epulationem. Rursum « testetur, » id est contestetur illos, id est graviter moneat et adjuret eos, ut ab epulatione desistant et paeniteant, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.

Dices: Damnati in extrema sunt desperatione, odio Dei et hominum, atque omnes et omnia, etiam parentes et socios execrantur, nec cuipiam, etiam amico vel fratri bene volunt; quomodo ergo dives hic optat fratres suos evadere poenas inferni? Respondeo primo: Damnati nullum bonum, puta nullum virtutis naturalis, vel supernaturalis actum elicere volunt, aut valent ex summo odio Dei omnisque boni, et ex desperatione; possunt tamen velle aliquod bonum naturale, v. g. ut parentibus et fratribus suis bene sit. Unde S. Chrysostomus, Ambrosius et Theophylactus putant divitem hunc vere et sincero animo voluisse consulere fratribus, huc enim inclinat naturalis cognatio et fratrum amor: natura enim eadem manet in damnatis; actus ergo hic est actus naturae, non virtutis, quia in actu hoc non spectant honestatem virtutis, sive bonum honestum, sed bonum naturae duntaxat, uti faciunt animalia suos foetus nutriendo.

Respondeo secundo et melius, epulonem non tam fratribus, quam sibi voluisse consulere; malum enim fratrum aestimabat suum: nam damnatio fratrum ejus damnationem et tormenta auxisset, utpote qui eis epulationis fuerat occasio et causa. Ita S. Gregorius, Lyranus et alii. Addit Cajetanus epulonem ex superbia, qua tument damnati, hoc postulasse, ut ipse, si non in se, certe in fratribus suis, esset excelsus et beatus.

Porro « dives iste, ait S. Ambrosius, serus magister esse incipit, cum nec jam discendi tempus habeat, nec docendi. »


Versus 29: Habent Moysen et Prophetas

29. ET AIT ILLI ABRAHAM: HABENT MOYSEN ET PROPHETAS, AUDIANT ILLOS. — q. d. Habent scripta Mosis et Prophetarum, quae eis in synagoga legunt et explicant Scribae et Pharisaei. Jampridem enim Moses et Prophetae erant mortui.


Versus 30: Si Quis ex Mortuis Ierit ad Eos

30. AT ILLE DIXIT: Non (scilicet, satis est ad eos in epulatione inveteratos convertendum: vel non audient Mosen et Prophetas, utpote jam mortuos), pater Abraham; sed si quis ex mortuis (resurgens) IERIT AD EOS, POENITENTIAM AGENT. — Loquitur de suo sensu suoque affectu et effectu. « Sicut ipse fuerat affectus, inquit Chrysostomus, sic opinionem habet et de fratribus suis. » Id quod clarius Titus declarans, scribit: « Cur dives isthaec dicit? quia ipse Prophetas nunc prorsus nullo fructu audiverat; quae enim ab illis prodita extabant ea propalam contempserat fabularumque loco habuerat. Ex qua re conjecturam faciebat, suos quoque fratres ita comparatos esse. Volebat enim ita dicere: Illi nunc ratiocinantur, ut quondam ego: nempe, quis inde aliquando rediit? quis ea quae apud inferos sunt enarravit? Ea propter si quis ex mortuorum grege ad illos accederet non denegarent illi fidem, verum dictis illius studiose intenderent. »


Versus 31: Si Moysen et Prophetas Non Audiunt

31. AIT AUTEM (Abraham) ILLI: SI MOYSEN ET PROPHETAS NON AUDIUNT, NEQUE SI QUIS EX MORTUIS RESURREXERIT, CREDENT. — Dicent enim Lazarum resuscitatum esse phantasma, vel illusionem daemonum; S. Scriptura autem Mosis et Prophetarum est divina, et sanctam habet auctoritatem, summaeque apud fideles (quales erant Judaei) est fidei et ponderis, juxta illud S. Petri, epist. II, cap. 1, vers. 19: « Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. »

Verissimum id esse patet ex resuscitatione alterius Lazari et Christi ipsius; utramque enim calumniati sunt Judaei, nec ob eam in Christum credere voluerunt, Lucae XVII. Simili modo Petrus, triennalis mortuus a S. Stanislao, Episcopo Cracoviensi, suscitatus, ut testimonium coram Boleslao rege perhiberet, sibi ab eo venditum fuisse agrum; eo perhibito, cum multi eum interrogarent de rebus alterius saeculi, nihil respondit, hoc: « Habetis Moysen et Prophetas; non ad evangelizandum, sed ad testificandum missus sum. » Ita habet Breviarium Polonicum, die 13 maii. Dives ergo omnium quae petiit tulit repulsam, quia scriptum est: « Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur, » Proverb. XXI, 15.

Moraliter: ex hac parabola, vel potius historia, discimus primo, Deum distribuisse sortes hominum, ac fecisse ut hi sint divites, illi pauperes: quisque ergo sua sorte, in qua a Deo positus est, contentus vivat, ac pauperes per fortem inopiae tolerantiam, divites vero per largam beneficentiam succurrendo pauperibus coelum promereantur. Hac enim historia Christus vult probare id quod dixit vers. 9: « Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. » Ideo enim dives ab Abraham et Lazaro non est receptus, quia non fecit eleemosynam.

Secundo, pauperes, mendicos, ulcerosos despici non debere, sed suscipi et juvari; quia, ut ait S. Gregorius, hom. 40: « Quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat, ac saepe latet margarita in sterquilinio, » id est virtus et sanctitas latet in corruptibilitate corporis et abjectione paupertatis. Exemplum addit S. Gregorius S. Romulae, quae in paupertate et paralysi moriens, cum angelorum choro et concentu evecta est in coelum. Additque: « Quotidie Lazarum quaerimus, invenimus quotidie Lazarum; etsi non quaerimus, cernimus. Ecce importune se pauperes offerunt, rogant nos, qui tunc pro nobis intercessores veniunt. Certe nos omnino rogare debemus, sed tamen rogamur. Videte si negare debemus quod petimur, quando patroni sunt qui petunt. »

Tertio, divites in suis divitiis non debere confidere, superbire, epulari et lascivire; utpote quae caducae et breves sunt, ac in morte relinquendae: quare eis cor non apponant, sed in Deo illud figant, Deique amore in pauperes illas expendant. Plura vide apud S. Chrysostomum, homiliis quatuor De Lazaro, in fine tomi II; S. Gregorium, hom. 40 in Evang.; S. Augustinum, serm. 110 et 227 De Tempore.