Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, docet Christus cavendum esse scandalum pusillorum, dandam veniam peccanti, fidem acuendam, ut possit transferre montes. Secundo, vers. 7, per parabolam, vel potius exemplum familiare, docet ut, licet bona faciamus, tamen aestimemus nos servos inutiles, quia quod debuimus facere, fecimus. Tertio, vers. 11, curat decem leprosos, jubetque ut ostendant se sacerdotibus. Quarto, vers. 20, quaerenti quando veniet regnum Dei? describit suum adventum ad judicium; aitque eum fore inopinatum, uti fuit diluvium tempore Noe, et incendium Sodomae tempore Lot. Quare ad eum omnes sancte vivendo se comparare debere, quia ex eodem loco unus tunc assumetur, alter relinquetur.
Primam partem audivimus Matth. XVIII, 7 et 21, et Matth. XVII, 19; quartam, Matth. XXIV, 25 et 19. Superest ergo hic secunda et tertia explicanda.
Textus Vulgatae: Lucas 17:1-37
1. Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala; vae autem illi per quem veniunt. 2. Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis. 3. Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum; et si poenitentiam egerit, dimitte illi. 4. Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens: Poenitet me; dimitte illi. 5. Et dixerunt Apostoli Domino: Adauge nobis fidem. 6. Dixit autem Dominus: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare et transplantare in mare, et obediet vobis. 7. Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi: Statim transi, recumbe; 8. et non dicat ei: Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes? 9. Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat? 10. Non puto. Sic et vos, cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus. 11. Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam. 12. Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe; 13. et levaverunt vocem, dicentes: Jesu praeceptor, miserere nostri. 14. Quos ut vidit, dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt. 15. Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, 16. et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens: et hic erat Samaritanus. 17. Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? 18. Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena. 19. Et ait illi: Surge, vade, quia fides tua te salvum fecit. 20. Interrogatus autem a Pharisaeis: Quando venit regnum Dei? respondens eis, dixit: Non venit regnum Dei cum observatione; 21. neque dicent: Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est. 22. Et ait ad discipulos suos: Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis. 23. Et dicent vobis: Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini. 24. Nam sicut fulgur coruscans de sub coelo in ea quae sub coelo sunt, fulget: ita erit Filius hominis in die sua. 25. Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac. 26. Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit in diebus Filii hominis. 27. Edebant, et bibebant; uxores ducebant, et dabantur ad nuptias, usque in diem qua intravit Noe in arcam; et venit diluvium, et perdidit omnes. 28. Similiter sicut factum est in diebus Lot: edebant, et bibebant; emebant, et vendebant; plantabant, et aedificabant; 29. qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de coelo, et omnes perdidit: 30. secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur. 31. In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non redeat retro. 32. Memores estote uxoris Lot. 33. Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam. 34. Dico vobis, in illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur; 35. duae erunt molentes in unum: una assumetur, et altera relinquetur; duo in agro: unus assumetur, et alter relinquetur. 36. Respondentes dicunt illi: Ubi Domine? 37. Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.
Versus 5: Adauge Nobis Fidem
5. ET DIXERUNT APOSTOLI DOMINO: ADAUGE NOBIS FIDEM. — Dixerunt hoc Apostoli, postquam non potuissent ejicere daemonium lunaticum, idque ob parvam eorum fidem, ut ait Christus: tunc ergo majorem petiverunt, dicentes: «Adauge nobis fidem,» ut patet ex hoc loco collato cum iis quae dicit Matthaeus, XVII, 19; utrobique enim Christus idem respondet, vim fidei ut grani sinapis tantam esse, ut transferat montes.
Versus 6: Fides Sicut Granum Sinapis
6. DIXIT AUTEM DOMINUS: SI HABUERITIS FIDEM SICUT GRANUM SINAPIS (quod parvum quantitate, potestate est magnum, ait Chrysostomus; insinuat ergo minimum fidei magna posse; et Beda: Fides perfecta, ait, est granum sinapis: in facie est humilis, in pectore fervens), DICETIS HUIC ARBORI (vicinae, quam ostendebat Christus) MORO: ERADICARE, ET TRANSPLANTARE IN MARE, ET OBEDIET VOBIS. — Pro moro, Matthaeus XVII, 19, habet monti; utrumque ergo dixit Christus. Allegorice morus dicitur quasi μώρος, id est stulta arbor per antiphrasin, quia arborum est sapientissima; nam non emittit flores nisi transacto frigore, ne ab illo decutiantur. Morus ergo significat Evangelium crucis Christi, quod Gentilibus videtur stultitia, fidelibus autem est Dei virtus et sapientia, I Cor. I. Unde S. Augustinus, lib. II Quaest. Evangel., Quaest. XXXIX: «Dicant ergo, ait, illi servi per sinapis granum huic arbori moro, hoc est ipsi Evangelio crucis Dominicae, per poma sanguinea, tanquam vulnera in ligno pendentia, victum populis praebiturae: dicant ergo illi ut eradicetur de perfidia Judaeorum, et in mare Gentium transferatur atque plantetur; hac enim domestica servitute esurienti et sitienti Domino ministrabunt.»
Sic et Beda: Morus, ait, cujus colore sanguineo fructus et virgulta rubent, est Evangelium crucis, quae per fidem Apostolorum, de Judaeis, ubi velut in stirpe generis tenebatur, verbis praedicationis eradicata, et in mari Gentium plantata est. Addit Glossa: Folia mori subjecta serpenti illi necem inferunt; sicut verbum crucis cuncta animae toxica et venenata perimit. Ex adverso S. Ambrosius, Chrysostomus et Glossa per morum accipiunt diabolum, quem fides Christi expellit et in abyssum praecipitat. Audi S. Ambrosium: «Fructus ejus (mori) primum albet in flore, deinde jam formatus irrutilat, maturitate nigrescit. Diabolus quoque ex albenti angelicae flore naturae et potestate, rutilante praevaricatione dejectus, tetro inhorruit odore peccati. En tibi illum arbori moro dicentem: Eradicare, et jactare in mare; cum legionem ejicit ex homine, in porcos transire permittit; qui exagitati diabolico spiritu, se in maria demerserunt.»
Audi S. Chrysostomum, in Catena: Ut mori frondibus vermes (bombices, ex frondibus mori nentes sericum) aluntur, sic diabolus per cogitationes ab eis exortas, alit in nobis vermem perpetuum: sed hanc morum potest fides ab animabus evellere et in abyssum demergere.
Denique Arabicus pro moro vertit sycamino, id est sycomoro, de qua cap. XIX, 4. Porro, Christus vim fidei extollit, ut Apostolis ejus acuendae et augmentum postulandi majus desiderium injiciat; volebat enim postulantibus augere fidem, qui postulandi mentem et desiderium eis injecerat. Unde et postea eis fidem adauxit, praesertim cum Spiritum Sanctum in eos misit in Pentecoste. Hinc et vi excellentis fidei tam mira et tot miracula patrarunt, totumque orbem converterunt.
Quare ne in tantis operibus superbiant, et vane glorientur, Christus sequenti parabola docet eos humilitatem, ut dicant: Servi inutiles sumus.
Versus 7: Quis Vestrum Habens Servum Arantem
7. QUIS AUTEM VESTRUM HABENS SERVUM ARANTEM AUT PASCENTEM (oves vel boves, uti legit S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang., Quaest. XXXIX), QUI REGRESSO DE AGRO DICAT ILLI: STATIM TRANSI (intra in triclinium; Arabicus, ascende) ET RECUMBE, — et accumbe mensae, comede, vires restaura. Retundit hic Christus vanam gloriam Apostolorum, ut fide excelsa, mira et stupenda patrantes, in iis non glorientur, sed Deo, cujus est propria, omnem operum gloriam ascribant. «Jactationis affectum evellit, ait Euthymius, qui boni operationem consequitur.» Servum, non mancipium, ut volunt haeretici, sed mercenarium, qui ultra operas pactas, vel ab hero praeceptas, potest aliud servitium, ad quod non obligatur, hero impendere.
Ubi nota haereticos hoc loco abuti contra bonorum operum merita; sed immerito. Nam hic servus vere mercedem diurnam, ei ex pacto debitam merebatur, ut patet, sed non merebatur ut herus ei gratias ageret; quia non solent heri servis, quibus mercedem laboris persolvunt, agere gratias; hae enim aguntur operi gratuito et gratis praestito: agimus enim gratias pro beneficio, quod gratis nobis confertur: ergo et nos qui servi Dei sumus, per opera a Deo praecepta, si ea praestemus, meremur vitam aeternam; sicut servus mercenarius laborans per diem meretur mercedem diurnam, ut patet Marc. IX, 41; Matth. X, 41; Apoc. XI, 18, et alibi: licet enim opera nostra, quatenus nostra sunt, sint parvi et quasi nullius pretii; tamen quatenus manant ex gratia Christi, ideoque Christi capitis nostri sunt opera; hinc magni sunt valoris et meriti, adeoque aeternam gloriam merentur: gratia enim est semen gloriae; praesertim quia Deus ex bonitate sua immensa, operibus nostris ex gratia Christi factis, gloriam sempiternam promittere dignatus est.
Versus 8-9: Para Quod Coenem, et Praecinge Te
8. ET NON DICAT EI: PARA QUOD COENEM, ET PRAECINGE TE, ET MINISTRA MIHI, DONEC MANDUCEM ET BIBAM, ET POST HAEC TU MANDUCABIS ET BIBES? 9. NUMQUID GRATIAM HABET SERVO ILLI, QUIA FECIT QUAE EI IMPERAVERAT? — Id est, puto quod non gratias aget servo: «Quia servo incumbit necessitas ut faciat Domini mandata,» ait Theophylactus. Sic nobis incumbit necessitas faciendi omnia quae praecepit Deus, et novis semper studiis augendi priora, ait Beda. Sensus ergo est, q.d., ait S. Ambrosius: «Sicut tu non solum dicis servo tuo: Recumbe, sed exigis ab eo aliud ministerium, et gratias ei non agis; ita nec in te patitur Dominus unius usum esse operis aut laboris, quia dum vivimus, debemus semper operari. Ergo agnosce te esse servum plurimis obsequiis defoeneratum. Non te praeferas, quia filius Dei diceris: agnoscenda gratia, sed non ignoranda natura; neque te jactes si bene servisti, quod facere debuisti. Obsequitur sol, obtemperat luna, serviunt angeli.»
Versus 10: Servi Inutiles Sumus
10. SIC ET VOS, CUM FECERITIS OMNIA QUAE PRAECEPTA SUNT VOBIS, DICITE: SERVI INUTILES SUMUS, QUOD DEBUIMUS FACERE, FECIMUS. — «Vae enim nobis si non fecissemus,» inquit S. Bernardus, serm. 4 in Psalm. Qui habitat. Sic Apostolus I Cor. IX, 16, ait: «Vae mihi est si non evangelizavero,» quia Deus praecepit mihi ut evangelizem.
Objiciunt haeretici: Christus hic suos fideles vocat servos inutiles, ergo ipsi suis meritis nil merentur, imo nil boni faciunt, quia nil utilitatis afferunt. Respondeo, antecedens esse falsum. Christus enim suos famulos non vocat inutiles, imo Matthaeus, XXV, 23, ait: «Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui;» sed monet ut quisque fidelis se ipsum vocet servum inutilem, ad vitandam vanam gloriam, et ad majus humilitatis incrementum, aeque ac meritum, ut docent S. Ambrosius et S. Chrysostomus, Theophylactus, Beda et passim alii: idque hoc sensu, non ficto et simulato, sed vero et sincero; quod scilicet implendo Dei praecepta duntaxat, nihil peculiare, nihil insigne, illustre et eximium fecerit, sed tantum id quod ex lege Dei facere debebat et ad quod sub poena peccati obligabatur. Ideo ergo inutilis est et dicitur, quia sola praecepta complevit, consilia vero et opera supererogationis omisit, ut explicat ipse Christus, dicens: «Omnia quae praecepta sunt;» et: «Quod debuimus facere, fecimus;» ac proinde talis communem tantum observationis praeceptorum mercedem, non vero eximiam illam observationis consiliorum Evangelicorum gloriam, coronam et aureolam assequitur, ut ait Paulus, cujus verba mox citabo.
Porro, cum nos humiliter dicemus: «Servi inutiles sumus;» tunc dicet Christus: «Euge, serve bone et fidelis,» etc., ait S. Chrysostomus. Unde S. Bernardus, tract. De Praecepto et dispens., longiuscule ante finem, sic explicat: «Servi inutiles sumus, quae facere debueramus, fecimus. Ac si dicat: Si solis contenti estis praeceptis et traditionibus impositae legis, et non sponte etiam perfectionis vos consiliis et suasionibus mancipatis, liberi quidem estis a debito, non tamen pro merito gloriosi; evasistis poenam, sed non acquisistis coronam.»
Hoc est quod Apostolus gratis evangelizans, cum posset alimenta a fidelibus exigere, I Cor. cap. IX, vers. 15, vocat gloriam suam; nam ipse subdit: «Si evangelizavero, non est mihi gloria, necessitas enim mihi incumbit, etc. Quae ergo merces mea (insignis et illustris?) ut Evangelium praedicans, sine sumptu (gratis) ponam evangelium.»
Secundo, etiam Paulus caeterique Apostoli et Religiosi observantes non tantum praecepta, sed et consilia Christi, vere dicere possunt: «Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus.» Primo, quia Deo debemus animam, corpus, vitam et quidquid habemus, quod nunquam exsolvere possumus, quidquid boni agamus. Hoc enim debitum est infinitum, estque multiplex, sed maxime quadruplex. Primum est debitum creationis; ex nihilo enim a Deo creati, totum quod sumus, debemus Deo creatori. Unde Plato in Phaedone ait hominem esse unam e possessionibus Dei. Audi S. Bernardum, serm. De Quadruplici debito: «Ecce, ait, in januis est, qui fecit coelum et terram, et creator tuus est, tu creatura; tu servus, ille dominus; ille figulus, tu figmentum. Totum ergo quod es, illi debes, a quo totum habes, illi praecipue Domino, qui et te fecit, et benefecit tibi, qui tibi ministrat siderum cursus, aeris temperiem, foecunditatem terrae, fructuum ubertatem. Huic revera totis medullis, totis viribus serviendum, ne forte indignationis oculo te respiciat et despiciat, et conterat in aeternum.»
Secundum est debitum emptionis et redemptionis; Christus enim nos a morte, peccato et gehenna emit et redemit pretio sanguinis sui: sumus ergo servi emptitii, imo mancipia Christi. Unde Apostolus: «Empti estis pretio magno, glorificate et portate Deum in cordibus vestris,» I Cor. VI, 20. Audi S. Bernardum, serm. jam citato: «Primo, inquit, Christo Jesu debes omnem vitam tuam, quia ipse vitam suam posuit pro tua, et cruciatus amaros sustinuit, ne tu perpetuos sustineres.» Addit deinde multa in hanc sententiam, quae sic ad extremum concludit omnia: «Cum ergo ei donavero quidquid sum, quidquid possum, nonne istud est sicut stella ad solem, gutta ad fluvium, lapis ad montem, granum ad acervum?» Idem Bernardus, tract. De Dilig. Deo: «Si totum me debeo, ait, pro me facto, quid addam jam pro refecto, et refecto hoc modo? Nec enim tam facile refectus, quam factus. Nam qui me semel et tantum dicendo fecit, in reficiendo profecto, et dixit multa, et gessit mira, et pertulit dura; nec tantum dura, sed et indigna. In primo opere me mihi dedit; in secundo se; et ubi se dedit, me mihi reddidit. Datus ergo et redditus, me pro me debeo. Quid Deo retribuam pro se? Nam etiam si me millies rependere possem, quid sum ego ad Deum?»
Tertium est, quia in baptismo abrenuntiantes Satanae, nos totos mancipavimus obsequio Christi, in eoque ipse nos regenerans, fecit homines novos et divinos, qui essent templum Dei et Spiritus Sancti.
Quartum, quia ipse est principium et finis noster ultimus, ad quem omnes actiones dirigere debemus. Ipse enim promisit nobis coelestem felicitatem et gloriam sempiternam, quae non est alia quam visio et fruitio Dei. Vide Hieronymum Platum, lib. I De Bono status relig., cap. II et IV, ubi septem titulos servitutis nostrae recenset, ob quos non sumus nostri juris, sed Dei et Christi.
His adde «inutiles servos» nos esse respectu Dei; Deo enim, utpote immenso, ditissimo et felicissimo, nil utilitatis afferre possumus. Unde S. Augustinus, in Psal. XXXIV: «Possideat te, inquit, ut possideas illum. Eris praedium ipsius, eris domus ipsius. Possidet ut prosit, possidetur ut prosit. Numquid ut aliquid ei tu prosis? Nam dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.»
Rursum «inutiles,» quia in multis peccamus, ac sic multa opera nostra vel negligentia, vel vana gloria, vel alio vitio infecta sunt. Ad haec actiones nostrae, si in se praecise, uti ab homine manant, spectentur, inutiles sunt ad promerendam Dei gratiam et gloriam, juxta illud Apostoli, II Corinth. cap. IV: «Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis.» Ita S. Augustinus, cujus verba mox citabo. Denique actiones nostrae omnes valoris et meriti dignitatem habent a gratia et promissione Dei, atque nobis, non Deo utiles sunt. Unde Arabicus vertit, equidem nos servi inutiles sumus; fecimus enim quod nostra intererat. Hinc rursum pro «inutiles,» Graece est ἀχρεῖοι, id est inutiles, irriti, infirmi, defatigati, inepti, inhabiles, vani, nullius bonae frugis, hebetes, nequam. «Cum bonus sit Deus, ait Euthymius, servis tanquam mercenariis utitur, et servitutem eorum mercede rependit, ac debitum obsequium tanquam facinus egregium suscipit; et praemium tribuit, quod labores etiam excedat.» Similiter Cyrillus, in Catena: «Sic et Deus petit quidem a nobis famulatum jure servitii, verum quia clemens et bonus est, honores laborantibus pollicetur, et supereminet sudoribus subjectorum benevolentiae magnitudo. Vincit namque bonitas ejus id quod justum et aequum est.» Haec Cyrillus.
Id faciebant monachi Alpenses, ad quos ita scribit S. Bernardus, epist. 152: «Inutiles vos reputatis, et utiles inventi estis. Recta facere et inutilem se reputare, apud paucos invenitur, et ideo multi admirantur. Hoc, inquam, hoc prorsus vos de illustribus reddit illustriores, sanctiores de sanctis, et ubicumque divulgatus est sermo iste, replevit omnia odore suavitatis.» Nam, ut idem ait, serm. 42 in Cant.: «Humilitas tanquam nardus spargit odorem suum, amore calens, devotione vigens, opinione redolens.»
Porro S. Augustinus, lib. II Quaest. Evangel., Quaest. XXXIX, aliter explicat; pro inutiles enim vertit, supervacui, id est qui expleto omni opere jam quasi vacui exspectant mercedem et gloriam sempiternam, quae omnem laborem operumque valorem et dignitatem longe superat et transcendit. «Servi, ait, supervacui sumus, quod debuimus facere, fecimus, nihil in nobis operis restat: cursum consummavimus, agonem perfecimus; superest nobis corona justitiae: omnia enim dici possunt de illa ineffabili perfruitione veritatis; et tanto magis omnia dici possunt, quanto minus aliquid digne dici potest: nam et lux est illuminatorum, et requies exercitatorum, et patria redeuntium, et esca indigentium, et corona vincentium, et quaecumque bona temporaliter transeuntia, per creaturarum partes error appetit infidelium veriora, et in aeternum manentia, in creatore omnium simul inventura est pietas filiorum.»
Hinc infert Theophylactus: «Si, ait, cum omnia mandata fecerimus, neque tunc debemus magnum quid sentire; quantum peccamus, cum maximam partem mandatorum non perficiamus, et nihilominus extollimur?»
Versus 11: Transibat per Mediam Samariam et Galilaeam
11. ET FACTUM EST, DUM IRET (e finibus Caesareae Philippi aut Paneadis, ut patet Matth. XVII, 21) IN JERUSALEM (ad festum Tabernaculorum, ut liquet Joan. cap. VII, vers. 2). TRANSIBAT PER MEDIAM SAMARIAM ET GALILAEAM. — Hae enim erant in recto itinere eunti a Caesarea in Jerusalem. Samariae meminit, ut suggerat rationem, quare inter decem leprosos a Christo, ut sequitur, curatos, unus fuerit Samaritanus: quia scilicet Christus transibat per Samariam, ac licet male a Samaritanis exceptus, imo hospitio exclusus in uno eorum vico, cap. IX, vers. 53, Samaritanum tamen curare voluit, ut pro maleficio rependeret beneficium. Vide Chronotaxin, quam Commentario huic praeposui, n. 38.
Versus 12: Decem Leprosi Occurrerunt Ei, et Steterunt a Longe
12. ET CUM INGREDERETUR QUODDAM CASTELLUM, OCCURRERUNT EI DECEM VIRI LEPROSI, QUI STETERUNT A LONGE. — «Cum ingrederetur,» id est cum jam esset ingressurus. Leprosi enim, tanquam immundi, non poterant ingredi urbes, oppida et castella, ne oppidanis suam lepram, aeque ac immunditiem legalem (quae in lege veteri contrahebatur ex contactu leprosi et immundi) afflarent; ut patet Num. V, 2; quare ante castellum occurrerunt Christo. Ita Theophylactus. Simili modo videmus jam leprosos non degere in urbibus, sed ante urbes erigi eis domum in via publica, in qua habitent, et eleemosynam a transeuntibus petant. «Decem viri leprosi, quos morbi communicatio adunaverat,» ait Euthymius, nam alioqui «Judaei non coutuntur Samaritanis,» Joan. IV, 9. Videntur hi decem leprosi conspirasse, ut simul Jesu occurrerent, ac communi voce sanitatem flagitarent, itaque quasi manu facta Jesu clementiam expugnarent. Porro in Judaea, aeque ac in Aegypto abundant leprosi, ob ingentes regionis calores, ait Galenus.
STETERUNT A LONGE, — quasi immundi, et extra coetum mundorum, ne eum suo halitu inficerent, ablegati.
Tropologice: lepra est concupiscentia, haeresis et peccatum quodlibet, uti ostendi Levit. XIII et XIV, et Matth. VIII, 2.
Vide Guilielmum Ader medicum, lib. De Aegrotis Evangelicis, part. III, quae est de elephantiasi, sive de lepra, ubi eam ex materia et causa efficiente sic definit: Lepra est morbus contagiosus totius corporis, sed maxime externarum partium, scilicet musculorum et cutis, ex humoris melancholici assatione, exustione et mala qualitate proveniens. Signa ejus aequivoca et generalia, ideoque minus certa dat sexdecim. Primum, inquit, est durities et carnium tubercula. Secundum, est color tenebrosus, quem medici vocant morpheatum. Tertium, pilorum casus et decidentia. Quartum, musculorum manus, maxime pollicis, consumptio et tabes: pollici enim tota manus innititur; nec inepte, inquit, pollice excisos, indeque animosa vi cordis carentes, timidosque vocant poletruncos, italice poltroni, gallice poltrons. Quintum, est stupor et abolitus sensus partium extremarum. Sextum, scabies et impetigines. Septimum, grandines et tubercula sub lingua, a retorrido calore humido ex humore crasso congesta, ut et illic varicosae venae: unde lingua intumescit. Octavum, ardor et cutis punctura ac prurigo. Nonum, cutis crispa, qualis est anserum. Decimum, unctuosa cutis, quae aspersam aquam cito respuit. Undecimum, infebricitas, sive quod febre careant. Duodecimum, si sint astuti, dolosi, mendaces et furiosi. Decimum tertium, insomnia cum pavore formidolosa. Decimum quartum, pulsus exilis et creber tardusque. Decimum quintum, sanguis arenosus, luridus, plumbeus et niger. Decimum sextum, urina alba et livida, quia cruda.
Sex deinde univoca et propria, ideoque certa leprae signa affirmat. Primum, est oculorum et aurium rotunditas: corrumpitur enim pyramidalis nativa in oculo figura, carne scilicet in osse lacrymali, ad radicem nasi jacente, siccitate marcida, et oculorum musculis contabescentibus, quorum deformitate in orbem fastigiatur oculi figura, eademque de causa rotundantur aures, absumpta nervea pinnula. Secundum signum est in superciliis, quorum depilatione et tuberibus simiarum faciem repraesentant leprosi. Tertium, est in dilatatione narium: quia nempe narium partes (quae Rufo Ephesio alae et pinnulae dicuntur) exterius amplificantur et dilatantur, interius comprimuntur et subsidunt. Illud ab humorum influxu, hoc autem a carie, et interstitii narium putredine dependet. Quartum, in voce rauca, clangosa, et tubarum more sonora contingit, juxta illud: «Classica raucisonos disclangit buccina bombos.» Quintum, est foetor anhelitus totiusque corporis male sapida olidaque aura. Sextum, est aspectus tyricus, horribilis et visus ingratus. Quo signo, cum figurae depravatione, labrorum crassitie, nasique firmitate judicarunt antiqui medici Graeci confirmatos leprosos. Denique in leproso membrorum extrema, putredine et carie exesa decidunt, omnis perit corporis nitor, prorsusque humana facies transit in satyricam, ut de leproso facile dicas quod de Satyro capto ad Apolloniam Plutarchus refert, qui κοδὲ ὄντος loquebatur.
Subdit deinde lepram inveteratam et perfectam esse incurabilem et exitialem, ac hominem ad mortem deducere; moriuntur enim fatiscenti incendio, et depeculato vitae genio, calore nempe nativo. Ad haec humor melancholicus, ferinus et acer corpus erodit: leprae vero recentis et inchoantis haec sunt remedia, inquit: nitrum, sal, helleborus, cedria, thus, iris, argentum vivum, et vinum viperinum, maxime a Galeno commendatum. Insuper melancholiae expurgatio, diaeta, id est victus ratio humori morbi contraria.
Haec omnia et singula faciliter concionator accommodabit leprae mysticae, id est concupiscentiae, peccato et haeresi; magna enim utrimque et clara est analogia et similitudo.
Versus 13: Jesu Praeceptor, Miserere Nostri
13. ET LEVAVERUNT (extulerunt clamantes, quia longe stabant, et quia valde desiderabant a lepra curari) VOCEM (unam et unanimem ex omnium ore prodeuntem) DICENTES: JESU PRAECEPTOR, MISERERE NOSTRI, — ut nos morbo tam gravi et incurabili liberes. «Praeceptor» hic non tam doctorem significat, quam dominum, qui servis suis praecipit et jubet ea quae vult: Graece enim est ἐπιστάτα, id est praefecte, praeses, cujus est regere et imperare; petunt enim non ut Christus eos doceat detque praecepta virtutis, sed ut praecipiat leprae jubeatque eam facessere: sic et Hebraice Rabbi non tantum magistrum, sed et dominum virumque potentem et primarium denotat: unde Theophylactus interpretatur dominum curatorem, «id quod est, ait, putare illum prope esse Deum.» Sic Cicero, lib. III De Oratore, ait: «Neque disjuncti doctores, sed iidem erant vivendi praeceptores atque dicendi.» Et Philip. II: «Hunc tu auctorem, praeceptorem omnium consiliorum totiusque vitae debuisses habere.»
Porro, Lucas passim Christum vocat ἐπιστάτα (epistata), ut patet cap. V, 5; cap. VIII, 24 et 45; cap. IX, 34 et 49. Pro quo Matthaeus, cap. VIII, 25; cap. XVII, 4, et alibi habet κύριε (kyrie), id est domine: unde patet haec duo idem significare, scilicet Dominum. Sic Galli, Germani, Belgae dominos suos vocant magistros: mon maître, mein Meister.
Versus 14: Ite, Ostendite Vos Sacerdotibus
14. QUOS UT VIDIT (et se invocantes audivit; unde Theophylactus: Loco quidem, inquit, procul stant, oratione autem propinquant; «prope est enim Dominus omnibus invocantibus se in veritate,» Psal. CXLIV), DIXIT: ITE, OSTENDITE VOS SACERDOTIBUS (q. d. Si ad eos eatis mihique obediatis, certo a lepra mea virtute et providentia curabimini). ET FACTUM EST, DUM IRENT, MUNDATI SUNT. — Jussit Christus leprosos adire sacerdotes, non ut ab eis sanarentur, hoc enim erat impossibile, sed primo, ad honorem et observantiam ordinis sacerdotalis. Secundo, quia lex jubebat leprosos, si sanarentur, ostendere se sacerdotibus, ut per eos restituerentur urbi et templo, ac convictui hominum, Levit. cap. XIV. Porro, habebant sacerdotes sua signa, ex quibus cognoscerent lepram esse vel non esse, qualia paulo ante recensui. Tertio, ut probaret leprosorum fidem et obedientiam; sciebant enim ipsi se esse leprosos, nec a sacerdotibus posse curari, sed tantum declarari lepram; vadunt tamen ad eos jussu Christi, certo sibi persuadentes se hac ratione a Christo curandos esse, antequam ad sacerdotes pervenirent. Nisi enim hoc sibi persuasissent, utique ad sacerdotes non ivissent; ibant enim, ut ab eis declararentur a lepra esse mundati. Quarto, ut Christus sacerdotes faceret testes miraculi sanationis a se facti, ut ipsi ex eo illum esse Christum agnoscerent.
Allegorice: voluit significare Christus mysticos leprosos, id est peccatores in lege nova, debere adire sacerdotes, ut in sacramento Poenitentiae a lepra peccati curentur et absolvantur. Sacerdotum enim legis novae non est probare lepram, uti fuit in lege veteri, sed probatam purgare et expiare, ait S. Chrysostomus, lib. III De Sacerdotio.
ET DUM IRENT, — certa fide et caeca obedientia, non dijudicantes de praecepto, ait Euthymius; Graece, inter eundum. Verisimile est, statim ut coeperunt ire, fuisse curatos, ut scirent se a Jesu curatos: unde et Samaritanus videns se curatum, illico regressus est Jesuque gratias egit. Sic solet Deus statim remunerari promptam fidem et obedientiam.
MUNDATI SUNT, — a lepra, quae apud Judaeos summa erat immunditia, tam naturalis, quam legalis; praesertim quia lepra est contagiosa ac vicinos fecit leprosos et immundos.
Versus 15: Cum Magna Voce Magnificans Deum
15. Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est (Graece ἰάθη, id est sanatus est), regressus est (ex media via, reflectens iter ad Jesum suae sanitatis auctorem), cum magna voce (exultante et jubilante) MAGNIFICANS DEUM, — qui per Jesum eum curarat.
Versus 16: Cecidit in Faciem — et Erat Samaritanus
16. ET CECIDIT IN FACIEM ANTE PEDES EJUS (ut profunde se humiliando summam ei reverentiam exhiberet) GRATIAS AGENS (ei, ut habent Graeca et Syrus); ET HIC ERAT SAMARITANUS, — ideoque alienus et abhorrens a Judaeis, ac schismaticus, ut mirum fuerit eum solum Jesu Judaeo tam impense gratias egisse; cum caeteri leprosi gente et religione Judaei Judaeum Jesum, a quo curati fuerant, negligerent, nec ei gratias pro tanto beneficio agerent.
Versus 17: Nonne Decem Mundati Sunt? Et Novem Ubi Sunt?
17. RESPONDENS AUTEM JESUS, DIXIT: NONNE DECEM MUNDATI SUNT? ET NOVEM UBI SUNT? — cur novem, aeque ac decimus Samaritanus, ad me non redeunt, nec beneficium agnoscunt, nec mihi benefactori gratias agunt? nimirum novem hi, leti de sua sanitate, pergebant ad sacerdotes, ut ab eis declararentur mundi, itaque convictui hominum restituerentur, toti de se, parum de Jesu gloria solliciti: sic et hodie in aulis principum multi officia et beneficia captant, illasque assidue frequentant, sese humiliant, instant, obsecrant, donec obtineant; at ubi obtinuerunt, ad suos quasi cum praeda avolant, nec amplius comparent; quos proinde Alphonsus, Aragonum rex, vultures aulae nuncupabat, teste Panormitano, in ejus Vita.
Versus 18: Non Est Inventus Qui Rediret Nisi Hic Alienigena
18. NON EST INVENTUS QUI REDIRET, ET DARET GLORIAM DEO (confitendo, praedicando se a Deo per Jesum curatum a lepra, quae erat ingens gloria Dei), NISI HIC ALIENIGENA, — id est nisi hic Samaritanus, alienus a gente et religione Judaica. Erant enim Samaritani gente Babylonii, Assyrii, Medi, etc., a Salmanasar translati in Samariam, IV Reg. XVII, 24. Syrus, quare separati sunt, quin redierint daturi gloriam Deo, nisi iste qui est ex populo extraneo? Hic repraesentat Gentiles qui credituri erant in Christum, illique gratias acturi, cum increduli Judaei eum essent spreturi. Ita videmus exteros saepe esse gratiores indigenis, quia exteri magis admirantur exteros benefactores, ideoque eos magis colunt, quam indigenae, qui familiares et concives suo benefactori, beneficium ab eo jure patriae sibi deberi putant. Adde, pudet eos coram cive suo se humiliare, ac suam miseriam, a qua ab illo liberati sunt, agnoscere.
Jure ergo eorum ingratitudinem hic incusat Christus, ac jure potuisset eis beneficium sanitatis praestitum adimere, ut in suam lepram relaberentur; sed noluit, quia tanta est ejus beneficentia, ut etiam ad ingratos se extendat. Malitiam ingratitudinis acriter perstringit S. Bernardus, serm. 51 in Cant.: «Ingratitudo, ait, inimica est animae, exinanitio meritorum, virtutum dispersio, beneficiorum perditio. Ingratitudo ventus urens, siccans sibi fontem pietatis, rorem misericordiae, fluenta gratiae.» Idem, serm. De Septem Misericordiis: «Peremptoria res, ait, est ingratitudo, hostis gratiae, inimica salutis. Dico ego vobis, quoniam pro meo sapere nihil ita displicet Deo, praesertim in filiis gratiae, in hominibus conversionis, quemadmodum ingratitudo. Vias enim obstruit gratiae, et ubi fuerit illa, jam gratia accessum non invenit, locum non habet.»
Versus 19: Fides Tua Te Salvum Fecit
19. ET AIT ILLI: SURGE, VADE: QUIA FIDES TUA TE SALVUM FECIT. — «Fides» qua credidisti me posse te sanare, imo reipsa sanaturum, si mihi obediendo pergeres ad sacerdotes. Haec enim fides cooperata est sanitati tuae: licet ego primarius sim sanitatis tuae auctor, tamen volui ut ad eam quoque concurreret fides tua; quasi congrua dispositio; nisi enim credidisses, non fuisses a me sanatus.
SALVUM FECIT, — a lepra, tum corporis, tum animae, id est a peccatis: quare verisimile est leprosum hunc excitatum a Deo elicuisse actum contritionis de peccatis, ac per eum fuisse justificatum; insuper eum reliquisse schisma et sectam Samaritanorum, ac adhaesisse verae religioni Judaeorum; denique factum esse discipulum Jesu, ejusque baptismum recepisse; et Christianum effectum, Christi virtutem et miraculum ubique praedicasse, multosque ad eum convertisse. Ad hoc enim instigare eum gratitudo, quae hic a Christo celebratur.
Versus 20: Non Venit Regnum Dei Cum Observatione
20. Interrogatus autem a Pharisaeis: Quando VENIT REGNUM DEI? (regnum Israel jam collapsum, sed a Messia erigendum) respondens eis, DIXIT: NON VENIT REGNUM DEI CUM OBSERVATIONE, — «Venit,» id est veniet, vel venire oportet. Est hebraismus, quia praesens ponitur pro futuro. Nota: quia Christus praedicabat, dicens: «Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum;» idcirco Pharisaeus hic, vel discendi avidus, vel potius irridendi causa, rogat, q. d. Tu, o Jesu, praedicas tuum regnum coelorum, at quando illud veniet? quando te in eo regnantem videbimus? quando Israelem a Romanis subjugatum, per te respirantem, ac libertati redditum, felicem sub te rege vitam agere conspiciemus? Interrogant eum quando regnaturus esset, ait Euthymius, irridentes eum, ut qui vilis appareret: Christus tamen huic mansuete respondit: primo, breviter hoc versu et seq.; secundo, fuse vers. 22 usque ad finem capitis, de regno gloriae in coelis, cui prius regnum gratiae in terris subordinatur; per gratiam enim imus ad gloriam. Ait ergo:
Non venit regnum Dei cum observatione. — q. d. Regnum Dei et Messiae non venit cum praevio apparatu, nec cum pompa externa militum, equorum, curruum, ut ex illa ipsum observare et certo praescire possitis, sicut regem certo adesse scitis, dum videtis praevium ejus comitatum, cum quali vos regnum Messiae venturum putatis, et jam quasi proximum observatis. Non poterit observari, ait Glossa, quia non est corporale, ut putatis; sed spirituale, quod jam incepit. Quocirca Christus venit sine pompa, pauper et humilis, ut ostenderet regnum suum esse spirituale et divinum, non corporale et mundanum.
Versus 21: Regnum Dei Intra Vos Est
21. NEQUE DICENT: ECCE HIC, AUT ECCE ILLIC. Ecce enim regnum Dei intra vos est. — q. d. Non dicent: Ecce in Jerusalem est thronus regalis Christi, ecce ibi regnat in magnificentia, quasi alter Salomon; quia Christus non regnat in throno corporali, sed in anima spirituali, dum illam per gratiam suam regit et flectit ad omne bonum, sicque eam dirigit ad regnum coeleste. «Regnum enim Dei non est esca aut potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto,» Rom. XIV, 17; malo enim haec omnia accipere de eodem, scilicet de primo Christi adventu, quo quasi rex regnat in animis fidelium per gratiam suam; sic enim omnia melius cohaerent, licet aliqui accipiant de regno gloriae, quod erit in secundo adventu, quod hoc sensu verum est, quia scilicet regnum gratiae Christi dirigitur, tendit et perducit ad regnum gloriae, quod etiam corpora justorum suo fulgore aliisque dotibus decorabit, ut ab omnibus notari et observari possit.
Secundo, hoc «regnum Dei intra vos est,» id est in vestra potestate est; si videlicet Christi fidem et gratiam amplecti illique cooperari velitis, quia, ut ait Titus, «in voluntatis arbitrio positum est accipere regnum Dei.»
Tertio, «regnum Dei intra vos est,» quia Christus Deus et rex, hoc regnum praedicans et largiens, inter vos versatur. Ita Theophylactus, quem audi: «Omnino regnum Dei est more angelorum vivere, quando nihil mundanum in animabus nostris versatur; non enim longo tempore, neque longa peregrinatione opus est, sed prope nos est et fides, et post fidem divina vita. Istud ipsum etiam Apostolus dicebat: Prope te verbum est in ore tuo, et in corde, hoc est verbum fidei, Rom. X, 8. Credere enim, et secundum fidem ambulare, sicut dignum est vocatione, intra nos est. Itaque Pharisaei irridebant Dominum; at ipse illos in risum convertit, ostendens quod ignorent rem, quae intra se sit, et quae valde facilis, si qui capere velint. Nunc enim, cum sim medius inter vos, potestis omnino regnum Dei capere, si creditis in me, et vultis juxta mandata mea vivere.»
Versus 22: Desideretis Videre Unum Diem Filii Hominis
22. ET AIT AD DISCIPULOS SUOS: VENIENT DIES QUANDO DESIDERETIS (legit interpres, ἐπιθυμήσετε, id est desiderabitis) VIDERE UNUM DIEM FILII HOMINIS, ET NON VIDEBITIS. — q. d. Veniet tempus, illudque instat, quo ob fidem meam et Evangelii praedicationem, multa adversa, persecutiones, contradictiones, quin et Novatorum errores et haereses patiemini, quoque angustiis corporis et animi pressi, nesciatis quid solatii vel consilii capere debeatis: quare tunc vel semel me videre, me consulere, a me doceri et consolari in tantis afflictionibus desiderabitis, sed frustra; nam postquam in coelum ascendero, non amplius comparebo in terris. Quare tunc ex iis, quae nunc a me auditis, vos docere, solari, dirigere debetis, donec in secundo meo ad judicium adventu, ad vos, id est vestros successores, redeam, eosque ab haereticis, persecutoribus, tribulationibus omnibus liberem, et in regnum gloriae meae inducam. Dicit hoc Christus, tum ut praenuntiet persecutiones et difficultates eis obventuras, ut contra eas se obarment, ne ex inopinato earum incursu percellantur et animo cadant, vel a fide excidant; tum ut doceat ad regnum gloriae non nisi per tribulationes iri; tum denique ut moneat eos studiose audire et notare omnia sua dicta et facta, dum praesentia ipsius fruuntur, utpote quam brevi non sint habituri et frustra desideraturi. Ita Theophylactus, Euthymius, Titus, Beda et alii.
Versus 23: Nolite Ire, Neque Sectemini
23. ET DICENT VOBIS: ECCE HIC, ET ECCE ILLIC (est Christus; venient enim pseudoprophetae, mentientes se esse Christos, vel a Christo missos): NOLITE IRE, NEQUE SECTEMINI — illos impostores eorumque rumores; Arabicus, ne videatis, neque festinetis.
Versus 24: Sicut Fulgur Coruscans de Sub Coelo
24. NAM SICUT FULGUR CORUSCANS DE SUB COELO, IN EA QUAE SUB COELO SUNT, FULGET: ITA ERIT FILIUS HOMINIS IN DIE SUA. — Syrus, sicut enim fulgur fulgurat e coelo, et omnia quae sub coelo sunt illuminat; q. d. Sicut fulgur subito, celerrime, publice et manifeste ex coelo in terram delabitur et effulgurat; sic et ego subito ac inopinate redibo ad judicium in vallem Josaphat, cum magno splendore ac gloria, ita ut omnes me videant et judicantem audiant. Quare tunc nulla mei observatione, vel signo aut indicio erit opus, quia omnibus in toto orbe conspicuus et gloriosus apparebo. Haec et sequentia audivimus Matth. XXIV, 27 et seqq., ubi ea explicui.
Versus 25: Primum Oportet Illum Multa Pati
25. PRIMUM AUTEM OPORTET ILLUM MULTA PATI, ET REPROBARI A GENERATIONE HAC. — Arabicus, ante hoc enim recipiet passionem multam, et reprobabitur a generatione hac; scilicet a natione hac pravorum Judaeorum, ait Euthymius. Dicit hoc primo, ne Apostoli videntes eum pati et crucifigi, scandalizentur dubitentque an ipse sit Christus; secundo, ut cum morientem discipuli cernerent, ait Beda, quem glorificandum audierant, dolorem passionis, spe promissae clarificationis mitigarent; tertio, ut eos praedicatione hac contra futura adversa obarmet; q. d., ait Theophylactus: Non admiremini, si evenerint vobis tam molesta, quae vobis desiderium adferent dierum, quibus ego vobiscum sum. Nam et ego ipse, qui venturus sum sicut fulgur, prius passurus multa, reprobandusque ero, et ita in gloriam istam veniam; atque ita hoc vobis sit exstimulatio ad patientiae virtutem; quia et vobis obveniet gloria ex periculis.
Versus 30: Qua Die Filius Hominis Revelabitur
30. SECUNDUM HAEC ERIT, QUA DIE FILIUS HOMINIS REVELABITUR. — q. d. Subitus erit et inopinatus adventus meus ad judicium, uti fuit incendium Sodomae et diluvium Noe. «Pulchre, ait Beda, dicit: Revelabitur, quia qui interim non apparens omnia videt, tunc apparens omnia judicabit:» sicut magister per cancellos videt omnia discipulorum facta in schola, nec tamen ab eis videtur, sed scholam ingrediens ab omnibus videtur, et singulorum facta castigat, vel laudat.
Versus 32: Memores Estote Uxoris Lot
32. Memores estote uxoris Lot, — quae periit, quia retrospexit, ait S. Ambrosius, ne scilicet sicut ipsa contra praeceptum angeli respiciens retro ad Sodomam conflagrantem, versa est in statuam salis, sic et vos, contra haec mea monita, redeatis ad vitam saecularem hujus mundi, itaque cum eo pereunti et conflagrante, pereatis et conflagretis. Vide dicta Genes. XIX, 17, et Sapient. cap. X, vers. 7. Audi S. Augustinum, lib. Quaest. Evang., Quaest. XLIII: «Quid significavit uxor Loth? eos qui in tribulatione retrospiciunt, et se a spe divinae promissionis avertunt; et ideo statua salis facta est, ut admonendo homines ne hoc faciant, tanquam condiant cor eorum, ne sint fatui.»
Versus 34: Duo in Lecto Uno — Unus Assumetur, Alter Relinquetur
34. IN ILLA NOCTE ERUNT DUO IN LECTO UNO: UNUS ASSUMETUR, ET ALTER RELINQUETUR. — Ex voce nocte quis colligat judicium universale a Christo peragendum noctu, ad majorem hominum terrorem; sed respondeo, quam vers. 31 vocavit diem, hic vocat noctem. Primo, quia dies judicii plurimis, puta omnibus reprobis, erit fatalis et calamitosissima; nox autem et caligo symbolum sunt calamitatis. Secundo, quia sicut nox claudit diem et tempus operandi, sic et dies illa claudet tempus bene agendi et merendi, juxta illud: «Venit nox in qua nemo potest operari,» Joan. cap. IX, vers. 4. Apte ergo dies judicii vocatur nox.