Cornelius a Lapide

Lucas XVIII


Index


Synopsis Capitis

Primo, per parabolam viduae sua importunitate extorquentis ab iniquo judice justitiam, docet semper esse orandum. Secundo, vers. 9, per parabolam Publicani poenitentis, ideoque justificati prae superbo Pharisaeo, docet humiles exaltari et superbos humiliari. Tertio, vers. 15, benedicit infantibus. Quarto, vers. 18, principi servanti praecepta Dei suadet consilia, ut, si velit esse perfectus, nudus nudum Christum sequatur. Petro deinde qui id fecerat, poscenti mercedem, promittit plura in hoc saeculo, et in futuro vitam aeternam. Quinto, vers. 31, praedicit sibi instantem passionem, mortem et resurrectionem. Sexto, vers. 35, juxta Jericho caecum illuminat.

Tertiam partem audivimus Matth. XIX, 13; quartam, ibid. vers. 16; quintam, Matth. XX, 22; sextam, ibid. vers. 29. Supersunt ergo prima et secunda hic explicanda.


Textus Vulgatae: Lucas 18:1-43

1. Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, 2. dicens: Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. 3. Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens: Vindica me de adversario meo. 4. Et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor; 5. tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. 6. Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit: 7. Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? 8. Dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? 9. Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tanquam justi, et aspernabantur caeteros, parabolam istam: 10. Duo homines ascenderunt in templum ut orarent: unus Pharisaeus et alter Publicanus. 11. Pharisaeus stans, haec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri; velut etiam hic publicanus. 12. Jejuno bis in sabbato; decimas do omnium quae possideo. 13. Et Publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad coelum levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. 14. Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo; quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. 15. Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. 16. Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei. 17. Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. 18. Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? 19. Dixit autem ei Jesus: Quid me dicis bonum? nemo bonus nisi solus Deus. 20. Mandata nosti: Non occides: Non moechaberis: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices: Honora patrem tuum et matrem. 21. Qui ait: Haec omnia custodivi a juventute mea. 22. Quo audito, Jesus ait ei: Adhuc unum tibi deest: omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. 23. His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde. 24. Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit: Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt! 25. Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. 26. Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? 27. Ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. 28. Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. 29. Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, propter regnum Dei, 30. et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam. 31. Assumpsit autem Jesus Duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis. 32. Tradetur enim Gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur; 33. et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. 34. Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur. 35. Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans. 36. Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37. Dixerunt autem ei, quod Jesus Nazarenus transiret. 38. Et clamavit, dicens: Jesu fili David, miserere mei. 39. Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei. 40. Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, 41. dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam. 42. Et Jesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit. 43. Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.


Versus 1: Parabola Quod Oporteat Semper Orare

1. DICEBAT AUTEM ET PARABOLAM AD ILLOS (ut per illam ostendat), QUONIAM (quod) OPORTET SEMPER ORARE (Syrus, ut omni tempore orarent; sic et Arabicus) ET NON DEFICERE. — Capite praecedenti, in fine, dixerat Christus instare Apostolis et fidelibus persecutiones et tribulationes, in quibus desideraturi essent videre Christum, ut ab eo auxilium et consilium peterent et acciperent. Nunc remedium contra omnia adversa eis suggerit, ac modum adeundi se, scilicet orationem; ipse enim orantes audit et exaudit, erudit, dirigit, roborat, etc.

OPORTET SEMPER ORARE. — Hinc haeretici, dicti Euchitae, volebant semper orare, nec unquam manibus laborare; sed stulte; scriptum est enim: «Si quis non vult operari, nec manducet,» II Thessal. III, 10. Dico ergo τὸ «semper» hic idem esse quod sedulo, perseveranter, diligenter, assidue, quantum per alia negotia licet, congruis temporibus, praesertim dum instat tentatio, persecutio et afflictio. Impossibile enim est, ut homo omni omnino tempore oret; nam aliquo tempore debet comedere, dormire, laborare, etc. Itaque τὸ «semper» hic significat orationis non continuationem, sed perseverantiam; scilicet ut opportunis temporibus vacemus orationi, nec ab ea desistamus, donec obtineamus id quo indigemus quodque postulamus. Unde explicans, subdit: «Et non deficere;» graece μὴ ἐκκακεῖν, id est non defatigari. Ratio est, quia tot incurrunt quotidie difficultates et aerumnae, ut tota vita hominis videatur esse tentatio et militia. Quare cum homo sit infirmus et impotens ad eas superandum, debet auxilium et robur per orationem assiduam poscere a Deo, ne succumbat. Quare tota quasi vita Christiani debet esse oratio.

Rursum «semper,» id est frequenter, crebro, statis Ecclesiae horis, atque ut nil facias, nisi praemissa oratione, quodque ad Dei gloriam non referas; sic vulgo dicimus de valde studioso: Hic juvenis semper studet, id est frequenter et diligenter studet. Ita Beda, qui et mystice addit: «Semper orat, qui semper secundum Deum operatur,» et Glossa: «Semper orat, qui semper bene agit.»

Porro «vult Dominus, ait S. Chrysostomus, te rogando accipere, quod impertiri desiderat: quanta tibi felicitas concessa est, orationibus fabulari cum Deo, quod desideras postulare! Aula et aures principum paucis patent, Dei vero omnibus volentibus.» Alludit ad Eccli. XVIII, 22: «Non impediaris orare semper.» Hinc et Apostolus, Ephes. VI, 18: «Orantes, ait, omni tempore;» et I Thessal. V, 17: «Sine intermissione orate.» Vide quae his tribus locis annotavi. Tanta enim est orationis vis et efficacia, tanti effectus ac fructus, ut nihil sit quod non impetret et evincat. Audi Climacum, Gradu 28, initio: «Oratio, si ipsius naturam seu qualitatem spectes, est familiaris conversatio et conjunctio hominis cum Deo; si autem vim seu efficaciam, mundi conservatio, Dei reconciliatio, mater lacrymarum et iterum filia, propitiatio peccatorum, pons tentationum, propugnaculum adversus impetum afflictionum, bellorum oppressio et extinctio, officium angelorum, omnium spirituum alimentum, futura laetitia, actio sempiterna, virtutum scaturigo, gratiarum divinarum conciliatrix.» Nec his contentus, longe plura et majora subjicit: «Profectus spiritualis, nutrimentum animae, mentis illustratio, securis desperationis, spei demonstratio, tristitiae solatio, divitiae monachorum, thesaurus solitariorum, irae diminutio, speculum Religiosi profectus, dimensionum index, status declaratio, futurorum significatio, gloriae futurae indicium.»

Sic de S. Caecilia (ejus hodie Romae festum solemne celebramus) canit Ecclesia: «Evangelium Christi semper gerebat in pectore suo, et non diebus neque noctibus a colloquiis divinis et oratione cessabat. Cantantibus organis Caecilia Domino decantabat, dicens: Fiat cor meum immaculatum, ut non confundar. Valerianus (ejus sponsus) in cubiculo Caeciliam cum angelo orantem invenit.» Hac jugi oratione meruit ipsa angelo dari in tutelam virginitatis, conversionem Valeriani sponsi, Tiburtii et aliorum quadringentorum, denique gloriosum cum omnibus martyrium.


Versus 2: Judex Qui Nec Deum Nec Hominem Timebat

2. DICENS: JUDEX QUIDAM ERAT IN QUADAM CIVITATE, QUI DEUM NON TIMEBAT, ET HOMINEM NON REVEREBATUR: — scilicet impius, injustus, crudelis et atheus, qui nec Dei vindictam, nec hominum obloquia metuebat, cui nec conscientia curae erat, nec fama. Solent enim impii, qui Deum non timent, moveri pudore hominum, ne palam impia admittant, ob quae publice vilipendantur, et scelerati ac infames habeantur. At hic nec timore Dei, nec pudore hominum movebatur; quare ad omnis malitiae verticem pervenerat, ait Theophylactus.


Versus 3: Vidua Vindictam Petens

3. VIDUA AUTEM QUAEDAM ERAT IN CIVITATE ILLA, ET VENIEBAT AD EUM, DICENS: VINDICA ME DE ADVERSARIO MEO, — in lite et causa forensi. Graece, ἀπὸ τοῦ ἀντιδίκου μου, id est ab eo qui contra me litigat. «Vindica,» id est defende jus meum, et libera meam innocentiam, justitiam, substantiam et famam, quae injuste ab adversario meo, utpote potente, in lite opprimitur. Non enim petit vindictam, sed justitiam, ut scilicet liberetur ab injusta violentia adversarii, sibique id quod jure debetur, reddatur.


Versus 4: Nolebat Per Multum Tempus

4. ET NOLEBAT PER MULTUM TEMPUS (partim ob saevitiam et perversitatem suam, partim quia sperabat ab adversario magna munera et opes). POST HAEC AUTEM DIXIT INTRA SE: ETSI DEUM NON TIMEO, NEC HOMINEM REVEREOR, — q. d. Licet iniquus sim, impudens et perfrictae frontis.


Versus 5: Ne Sugillet Me

5. TAMEN QUIA MOLESTA EST MIHI HAEC VIDUA, VINDICABO ILLAM (illius jus ab oppressione adversarii, illudque viduae restituam), NE IN NOVISSIMO VENIENS SUGILLET ME. — Pro «in novissimo,» graece est εἰς τέλος, id est in fine, tandem, in novissimo tempore. Verum Euthymius, S. Augustinus et Beda vertunt, in finem, id est continue, assidue; Syrus, omni tempore; Arabicus, semper; q. d. Ne assidue veniens, mihi semper sit molesta.

SUGILLET ME.Sugillo vel sugillo (utrumque enim dicitur) proprie idem est quod faciem contundo et lividam reddo: dicitur a sugendo, quasi dicas: Percutiendo succum, id est sanguinem, humorem et livorem ad frontem, oculos et genas velut sugendo deduco. Ita Ambrosius Calepinus. Hoc enim proprie significat Graecum ὑπωπιάζω, de quo dixi I Corinth. IX, vers. ult. S. Isidorus vero: Sugillare, inquit, dicitur, quasi «subgulare,» id est, de gula alicujus sanguinem sugere, uti faciunt viverrae et vulpes, quae gallinarum gulam et guttur demordent, ut sanguinem earum exsugant.

«Sugillare» ergo proprie idem est quod caput verberibus obtundere, livore faciem dehonestare et sanguinis notis commaculare. Hinc metaphorice primo, idem significat quod clamoribus caput et aures obtundere, et sic multi hic accipiunt. Unde Syrus vertit, ne mihi molestiam omni tempore exhibeat; Arabicus, ne semper ad molestandum me veniat, q. d. Vindicabo jus viduae, ne ipsa in finem sugillet me, id est suis lamentis mihi caput obtundat, ac suis ejulatibus, quasi verberibus, assidue frontem auresque meas feriat, flagellet et quasi lividas reddat. Unde S. Augustinus vertit, «ne me taedio afficiat.» Audi eum, lib. II Quaest. Evangel., Quaest. XLV: «Viduae assiduis interpellationibus cessit, ut eam vindicaret, ne sibi ab illa taedium fieret; nam hoc est quod ait: Ne veniens sugillet me.» Idem, epist. 121 ad Probam, cap. VIII: «Judicem iniquum, ait, saepe interpellando flexit ad audiendum, non justitia, nec misericordia permotum, sed taedio superatum.» Sic et Beda, Euthymius, Franciscus Lucas et alii ex Graeco: sicut ergo vidua haec sua assiduitate et importunitate supplicandi vicit judicem, sic eadem nos vincimus Deum. Audi S. Chrysostomum, lib. II De orando Deum, ubi hanc parabolam pulchre exaggerat: «Quod non potuit metus, hoc potuit deprecatio: ac minae quidem ultionis exspectatio non commoverunt hominem ad justitiam; caeterum ubi prodiit vidua supplex, judicem ex feroci mansuetum reddidit. Quid igitur conjectaneum est de benigno Deo, si judicem crudelem adeo mansuetum reddidit vidua supplicans!» Addit Chrysostomus Christum hic velle ostendere summam esse orationis vim, ex eo quod etiam iniquos et immites judices flectat ad pietatem et misericordiam.

Secundo, «sugillare» metaphorice a corpore ad animum transfertur, et significat notam inurere, pudorem injicere, existimationem laedere, accusare; q. d. Bonam famam extere, infamare, crimen impingere: unde Ulpianus: «Si famosa actio non sit, inquit, vel pudorem non sugillet.» Sic vulgo dicimus: Ille me sugillat, id est accusat et infamat: unde Vatablus vertit, «ne me vituperet.» Et hoc sensu videtur vertisse Noster «ne in novissimo veniens sugillet me,» q. d. Ne improbitate mea victa, tandem me infamet, et apud principem me accuset, itaque mihi negotium facessere non cesset, donec puniar et potestate mea a principe priver. Licet ergo impudens hic judex nec Deum, nec homines revereretur, timebat tamen sibi, et suo magistratui, ne ab officio judicandi a principe deponeretur, ac honore et lucro suo privaretur, ideoque viduae jus suum reddidit.

Sic Trajanus Imperator ad bellum proficiscens, a vidua interpellatus, ut injustam caedem filii sui vindicaret, cum se id facturum respondisset, ubi e bello revertisset, a vidua audivit: «Aut jus dicito, aut Imperator esse desinito.» Quare equo descendit Trajanus, nec ante discessit, quam judicium viduae per se ipsum perageret. Ita habet ejus Vita et ex ea Joannes Damascenus, Oratione pro defunctis, et Joannes Diaconus in Vita S. Gregorii, lib. II, cap. XLIV. Ubi et addit S. Gregorium hac pietate Trajani commotum, pro eo orasse, eumque poenis inferni liberasse; quod tamen Baronius, Bellarminus et alii fabulosum putant.

Allegorice: S. Augustinus, lib. II Quaest. Evangel., Quaest. XLV: Vidua, ait, est Ecclesia, quae desolata videtur, donec Christus ejus sponsus e coelo redeat ad judicium, qui nunc in secreto curam ejus gerit; illa vero cupit vindictam, ut omnes scilicet mali pereant, aut conversione ad justitiam, aut amissa potestate, ne piis noceant.

Tropologice: Vidua est anima, ait Theophylactus, quae virum pristinum, id est diabolum, exclusit, ob hoc ei adversantem, quae ad Deum accedat. Judex est Deus; qui neminem timet, nec hominis personam accipit. Vidua ergo est omnis anima desolata et afflicta, quae judicem, id est Deum, orat, ut ab adversario, id est ab hostibus suis, liberetur. Verum quia incongruum, imo indignum est, ut Deus comparetur judici iniquo et impio, ut recte ex Chrysostomo docet Euthymius, hinc potius dicendum est Christum hic argumentari, non a comparatione et similitudine, sed a minori ad majus; q. d. Si impius judex diuturnitate precum viduae victus est, ut injustitiam verteret in justitiam, ac viduae jus suum tribueret, quanto magis id faciet Deus, qui justissimus est, imo ipsa justitia, vindicans omnem injustitiam! Ita S. Augustinus loco citato, Chrysostomus, Theophylactus, idque mox patebit clare vers. 7.


Versus 6: Audite Quid Judex Iniquitatis Dicit

6. AIT AUTEM DOMINUS: AUDITE QUID JUDEX INIQUITATIS DICIT.


Versus 7: Nonne Deus Faciet Vindictam Electorum

7. DEUS AUTEM NON FACIET VINDICTAM ELECTORUM SUORUM, CLAMANTIUM AD SE DIE AC NOCTE, ET PATIENTIAM HABEBIT IN ILLIS? — «Deus autem,» omnis justitiae dux, ait Theophylactus, judex et vindex. Unde David, Psal. XXXIII, 18: «Clamaverunt justi, ait, et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.» «Hic iniquus judex, ait S. Augustinus, lib. II Quaest. Evangel., Quaest. XLV, non ex similitudine, sed ex dissimilitudine adhibitus est, ut ostenderet Dominus, quanto certiores esse debeant, qui Deum perseveranter rogant fontem justitiae atque misericordiae, cum apud iniquissimum judicem, usque ad effectum implendi desiderii, valuerit perseverantia deprecantis.» Unde Arabicus vertit: Audite quod dixit judex iniquitatis: Nonne ergo convenientius Deus vindicabit electos suos, qui vocant eum die ac nocte?

PATIENTIAM HABEBIT IN ILLIS? — Graece μακροθυμεῖ, id est, longanimis erit, puta lentus et tardus in illis, scilicet electis audiendis et vindicandis; q. d. Feretne Deus patienter et diu electos suos ab impiis assidue affligi, nec eos liberabit, vel impios puniet? Minime: hoc enim alienum est a Dei paterna in suos providentia, charitate et justitia. Syrus, et protrahet spiritum suum in illos. Alludit ad illud Eccli. cap. XXXV, vers. 21 et 22: «Oratio humiliantis se penetrat nubes,» etc. Et: «Dominus non elongabit, sed judicabit justos, et faciet judicium, et fortissimus non habebit in illis patientiam.» Huic persimilis est locus Apocal. VI, 18, ubi animae occisorum pro Christo clamant ad Deum, poscentes vindictam, audiuntque ab eo ut requiescant adhuc modicum, donec compleantur conservi eorum. Vide quae illis locis annotavi.

Moraliter: vide hic quanta sit dignitas, necessitas et vis orationis. Necessitas, ut per eam ab omnibus tentationibus et tribulationibus, quibus ubique et semper circumdamur, liberemur; quare sicut corpus indiget anima, ut vivat naturaliter, sic anima indiget oratione, ut vivat spiritualiter; et sicut homo vivere non potest sine respiratione, sic nec sine oratione: orando enim emittit spiritum desiderii ad Deum, et ab eo vicissim recipit spiritum virtutis desideratae, perinde ac homo respirando emittit veterem halitum, et novum attrahit ac immittit. Dignitas, quia per orationem colloquimur cum Deo, uti faciunt angeli. Virtus, quia per eam omnia adversa et dura superamus.

Audi S. Chrysostomum, lib. II De orando Deum: Oratio, ait, est caput omnis boni, et vitae aeternae conciliatrix: «Quantae dignitatis est, miscere cum Deo sermonem! Oratio nos sociat angelis: semper enim orare angelorum est opus, qui toti in Deum intenti, docent nos, dum oramus, ut humanae naturae obliviscamur, sed occupati mentis alacritate simul et tremore, nihil respiciamus rerum praesentium, sed existimemus nos in angelorum medio consistere, idemque sacrificium cum illis peragere.» Unde mox subjicit: «Quanta sapientia, quanta virtute, quanta prudentia, quanta bonitate, quanta sobrietate, quanta morum aequitate replet illos precatio et obsecratio! Proinde nequaquam aberravit a vero, si quis affirmet deprecationem esse causam omnis virtutis et justitiae, neque quidquam eorum quae conferunt ad pietatem, venire posse ad animum, cui non adsit deprecatio et obsecratio.» Subjungit deinde: «Sicut civitas quae muris cincta non est, facile venit in potestatem hostium, propterea quod prorsus absit id quo fuerat hostium incursus arcendus: sic et animam non munitam precibus diabolus facile redigit in suam ditionem, nec multo negotio omni genere scelerum implet. Nam primum quidem ad animam precibus communitam non audet propius accedere, metuens robur ac fortitudinem, quam illi deprecatio subministravit, magis vegetans animum, quam cibus vegetet corpora.» Et paulo post: «Uti piscis vita est aqua, ita tibi deprecatio. Oratio nos constituit templa Christi.» Idem, lib. I: «Sicut sol, ait, lucem praebet corpori, sic animae lumen est precatio. Proinde si caeco damnosum est non intueri solem, quanto gravius damnum est homini Christiano, si non assidue deprecetur, neque Christi lucem orando in animum suum inducat! Per quod etiam illud assequimur, ut et mortales et temporarii esse desinamus; natura quidem mortales, sed colloquio convictuque quem agimus cum Deo, ad immortalem vitam transcuntes. Necesse est enim, ut qui cum Deo familiaritatem habet, superior evadat et morte, et omnibus quae corruptioni sunt obnoxia.» Auctor Imperfecti, hom. 43 in Matth.: «Sicut thymiama, ait, bene confectum delectat hominem odorantem, sic oratio justi suavis est ante Deum.» S. Laurentius Justinianus, lib. De Ligno vitae, cap. V, De oratione: «Sicut, ait, certaminis bravium non assequitur, qui antequam ad metas attingat, deficit; sic orationis fructu privatur, quisquis in illa non extiterit importunus.»


Versus 8: Inveniet Fidem In Terra

8. Stimulum ad semper orandum, q. d. Sensim magis magisque fides deficit, ideo increscunt scandala et persecutiones: quare contra eas oratione assidua vos obarmate, ne iis superemini. Ita S. Augustinus, tract. 36 De Verbis Domini secundum Lucam, qui cum dixisset fidem esse fontem orationis, subdit: «Ergo ut oremus, credamus; et ut ipsa non deficiat fides, qua oramus, oremus: fides fundit orationem, fusa oratio fidei impetrat firmitatem. Etenim, ne in tentationibus deficeret fides, propterea Dominus ait: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Quid est in tentationem intrare, nisi fide exire? In tantum enim tentatio proficit, in quantum fides deficit. Et in tantum tentatio deficit, in quantum fides proficit.»

INVENIET FIDEM — perfectam, puta certa fiducia et charitate formatam. Haec enim, ait S. Augustinus loco citato, vix invenitur in terra, cum alioqui fide imperfecta et quasi semimortua plena sit fidelium Ecclesia. Sola enim fides perfecta roborat hominem ad jugiter orandum et fortiter omnes tribulationes superandum. Et sic explicat se Christus, Matth. XXIV, 12, dicens: «Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas multorum: qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.»

Porro, id maxime fiet sub finem mundi, ante adventum Christi ad judicium, cum edent et bibent homines, dabuntque se voluptatibus, non cogitantes de judicio, ut dixit Christus, cap. XVII, 25 et seq. Ita Beda: Cum Christus, inquit, apparuerit, magna erit raritas electorum, imo tunc fides orthodoxa in multis deficiet. «Surgent enim pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.» Matth. XXIV, 24. Et, ut ait S. Petrus, epist. II, cap. V, 3: «Venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus?» q. d. Negabunt Christum rediturum ad judicium, cum jam ejus reditus instabit; causam subdunt: «Ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae;» quasi dicant: Natura mundum constituit, eadem mundi cursum eodem tenore continet, et semper perpetuabit: non ergo est Deus, qui illum incidet, non est numen quod facta nostra judicabit et puniet.


Versus 9: Ad Eos Qui In Se Confidebant Tanquam Justi

Priori parabola Christus docuit unam orationis conditionem, scilicet perseverantiam; hic docet alteram, scilicet humilitatem: humilis enim oratio a Deo exauditur, superba respuitur, juxta illud: «Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet, non consolabitur, et non discedet, donec Altissimus aspiciat,» Eccli. cap. XXXV, 21. Vide ibi dicta. Porro, Patres cum versu praecedenti, puta cum fide, ita connectunt: S. Augustinus, serm. 36 De Verb. Dom.: Quia fides non est superborum, sed humilium, de humilitate contra superbiam parabolam subjicit. Theophylactus: Quia superbia, plusquam aliae passiones vexat hominum mentes, crebrius de hac monet. Glossa: Ne quis ob proxime dicta, sibi de fide cognitione vel confessione blandiatur, ostendit a Deo non fidei verba, sed opera examinanda, inter quae maxime regnat humilitas.

9. DIXIT AUTEM ET AD QUOSDAM, QUI IN SE CONFIDEBANT TANQUAM JUSTI, ET ASPERNABANTUR CETEROS, PARABOLAM ISTAM, — quae tamen vere potuit accidere: imo saepe accidit ut parabola haec simul sit historia. Est hic titulus parabolae, significans quo scopo et fine parabola inducatur; scilicet ut retundat Pharisaeorum praefidentiam, jactantiam et contemptum caeterorum.

CONFIDEBANT TANQUAM JUSTI. — Graece, πεποιθότας ἐφ' ἑαυτοῖς, id est persuasi et persuadentes sibi quod sunt justi.


Versus 10: Pharisaeus Et Publicanus

10. DUO HOMINES ASCENDERUNT IN TEMPLUM UT ORARENT: UNUS PHARISAEUS (Pharisaica superbia tumidus et turgidus), ET ALTER PUBLICANUS — humili confessione publicanum, id est peccatorem, se agnoscens veniamque deprecans. Vide dicta Matth. V, 46. Hinc publicani apud Judaeos erant infames, ideoque a magistratibus publicis arcebantur, imo vocabantur Parisim, id est latrones publici: nam, ut ait Suidas ex Jamblicho, «vita publicanorum aperta est violentia (ob exactiones et tributa injusta), impunita rapina, negotiatio nulla ratione constans, inverecunda mercatura.»


Versus 11: Pharisaeus Stans Haec Apud Se Orabat

11. PHARISAEUS STANS, HAEC APUD SE ORABAT: DEUS, GRATIAS AGO TIBI QUIA NON SUM SICUT CAETERI HOMINUM: RAPTORES, INJUSTI, ADULTERI; VELUT ETIAM HIC PUBLICANUS. — «Stans,» Judaei partim genusflexi orabant, partim stantes, cum longior esset oratio, sacrificium vel psalmodia: nec enim in templo sedes erant ad sedendum, nisi soli pontifici et regi, uti ostendi Ezech. XLVI, 2. To tamen stans additur hic, ut notet fastum Pharisaei, quod vultum erigeret in coelum, quasi cum Deo disputaturus, vel rationem meritorum suorum initurus et exacturus; nam humilis viri, ait Theophylactus, est et aspectu humiliari; hic autem et habitu et gestu superbus agnoscitur. Unde Graece est σταθείς, id est consistens, erectus; Arabicus, Pharisaeus autem stabat orando. Stabat ergo Pharisaeus superbus, primo, quasi securus et confidens in suis meritis, quasi Deum ad judicium provocans; secundo, stabat primus, v. g. inter primos, prope altare; tertio, stabat cervice et vultu in coelum erecto et fixo, quasi illud sibi esset debitum. Publicanus vero stabat primo, tremens et pavidus, confitens peccata sua; secundo, stabat a longe, scilicet procul ab altari, ultimus, vel inter ultimos; tertio, vultu in terram dejecto, non audens coelum aspicere, timorem et poenitentiam ipso situ et habitu praeferens.

Hinc allegorice Beda: Pharisaeus, ait, est Judaeorum populus, ex justificationibus legis extollens merita sua; Publicanus est Gentilis, confitens peccata sua apud se. Hoc nonnulli cum Syro referunt ad stans, q. d. Stans apud se, id est sibi innixus, sibi confisus, suis meritis insistens et incumbens. Syrus vertit, secreto. Melius Noster τὸ «apud se» jungit cum «orabat,» q. d. Secum in animo et mente orabat; tumor enim in mente illum ita inflabat, ut nonnisi secum orare et loqui destinaret, coram aliis vero orare et loqui vix dignaretur. Orabat tamen more Pharisaico, voce externa, sed gravi, tumida, inflata. Unde S. Basilius, in cap. II Isaiae: Orabat «apud se,» inquit, non apud Deum; «rediit enim ad se, cum in superbiae crimen inciderit.» Addo: «apud se,» quia Deus superbos tumide apud se orantes seque jactantes non audit.

ORABAT, — more suo; quia revera non orabat Deum, sed seipsum laudabat. Audi S. Augustinum, serm. 36 De Verbis Domini secundum Lucam: «Quid rogaverit Deum, quaere in verbis ejus, nihil invenies: ascendit orare, noluit Deum rogare, sed se laudare. Parum est non Deum rogare, sed se laudare, insuper et roganti (Publicano) insultare.»

GRATIAS AGO TIBI. — «Non reprehenditur, ait S. Augustinus, serm. 36 citato, quod Deo gratias agebat, sed quia nihil sibi addi cupiebat. Qui dicit: Ego me justum facio, pejor est Pharisaeo qui superbe se justum dicebat; sed inde tamen Deo gratias agebat.»

Audi S. Bernardum, tract. De Grad. humil.: «Gratias agit, non quia bonus, sed quia solus; non tam de bonis quae habet, quam de malis quae in aliis videt. Nondum de suo trabem ejecerat, et festucas in oculis fratrum enumerat. Nam subdit: «injusti, raptores,» etc. Vide eumdem, serm. 13 in Cant., ubi docet gratiarum actionem superbam et fictam displicere Deo.

QUIA NON SUM SICUT CAETERI HOMINUM. — «Diceret saltem, ait S. Augustinus, non sum sicut multi homines. Quid est, sicut caeteri homines, nisi omnes homines, praeter ipsum? Ego, inquit, justus sum, caeteri peccatores;» q. d. Ego solus sum justus, caeteri omnes sunt scelerati. Superbus enim, ut se summe extollat, summe alios contemnit et deprimit. Haec est ejus insania, qua ita sibi placuit, ut alii omnes displiceant.

S. Gregorius, lib. XXIII Moral., cap. VII, in hoc Pharisaeo notat quatuor species superbiae. Prima est, cum quis bonum, v. g. virtutem, a se habere putat; secunda, cum suis meritis illud tribuit; tertia, cum putat se habere id quod non habet; quarta, cum quis vult esse singularis, ideoque alios despicit et vituperat: harum tres ultimae in hac superba et ficta Pharisaei justitia clare elucent. Prima quoque in eo fuit, quia virtutem suam, non Deo, sed suo labori adscribebat, dicebatque cum Ethnico illo de Deo: Det vires, det opes, animum mihi ego ipse parabo.

Omnino enim, ait Theophylactus, si credidisset, quod per gratiam Dei haberet aliena bona, non contempsisset alios, considerans quod etiam ipse nudus esset, quantum ad suam virtutem attinebat.»

VELUT ETIAM HIC PUBLICANUS. — Ecce, ex vicino publicano major est Pharisaeo tumoris occasio, ait ex S. Augustino Interlinearis; Syrus, neque sicut hic publicanus; supple: sum publicus peccator. Ex superbia temere et falso judicat publicanum esse sceleratum, cum tamen ille jam esset paenitens et justificatus. Peccat ergo primo, judicio temerario; secundo, contemptu publicani; tertio, convicio et contumelia, exprobrat enim publicano sua peccata. Audi S. Chrysostomum, in Catena: Non satiaverat ejus contemptum tota humana natura, sed et publicanum aggressus est. Multa autem mala facit, qui aliis conviciatur: Primo, audientem reddit pejorem; si enim peccator est, laetatur invento criminis collega; si justus, extollitur, de se magna putans. Secundo, Ecclesiae communitatem laedit; hanc enim vituperant, qui eum audiunt. Tertio, Deum blasphemari facit. Quarto, illum cui conviciatur, impudentiorem facit, et sibi adversarium. Quinto, se statuit poenae obnoxium.

Audi S. Bernardum, tract. De Gradib. humil.: «Pharisaeus, dum in se singulariter exultat, aliis arroganter insultat. David autem aliter; ait enim: Omnis homo mendax. Neminem excipit ne quem decipiat, sciens quia omnes peccaverunt, et omnes egent gloria Dei: Pharisaeus se solum decipit, quem solum excipit, dum caeteros damnat. Propheta se non excipit a communi miseria, ne excipiatur a misericordia; Pharisaeus exsufflat misericordiam, dum dissimulat miseriam. Propheta affirmat tam de omnibus, quam de se: Omnis homo mendax; Pharisaeus confirmat de omnibus praeter se: Non sum, inquiens, sicut caeteri hominum.»


Versus 12: Jejuno Bis In Sabbato

12. JEJUNO BIS IN SABBATO, — id est in hebdomade. Est synecdoche: a potiori enim die tota hebdomas vocatur sabbatum. Unde Arabicus, jejuno duobus diebus in omni hebdomade. Theophylactus asserit Pharisaeos jejunare solitos feria secunda et quinta, sed nullum hujus rei citat auctorem.

DECIMAS DO OMNIUM QUAE POSSIDEO. — q. d. Non solum do decimas fructuum terrae, quas lex praescribit, sed et majoris et spontaneae religionis studio, do decimas omnium omnino rerum, ut carnium, ovorum, piscium, etc., ad quas lege non teneor. Taxaverat hic Pharisaeus caeteros homines, quasi adulteros et injustos, quasi ipse solus esset castus et justus: castum esse se probat per jejunium, quod est mater castitatis; justum, per decimas omnium. «Contra adulterium, ait Theophylactus, gloriatur de jejunio; e deliciis enim petulantia. Contra rapinam vero et injustitiam, profert dationem decimarum omnium quae possidebat: Tantum, inquiens, contrarius sum rapinae et injustitiae, ut etiam quae mea sunt expendam.» Sic et S. Ephrem, in Catena.

Moraliter observat hic S. Gregorius, hom. 7 in Ezech.: «Pharisaeus, ait, qui jejunium exhibuit, decimas dedit, Deo gratias retulit, quasi pene per circuitum suae civitatis custodia vigilavit: sed quia unum in se foramen superbiae non attendit, ibi hostem pertulit, ubi per negligentiam oculum clausit.» Idem Gregorius, in Psalm. II Poenitent.: «In Pharisaei, ait, spiritu dolus fuit, qui magis videri, quam esse justus optavit. Dum ergo ea quae clamare debuerat, tacuit; miser quod sibi tacendum esset clamavit. Et per superbiam, si quae in eo fuerant, minuit merita, qui humiliari contemnens, adauxit peccata.»


Versus 13: Deus, Propitius Esto Mihi Peccatori

13. ET PUBLICANUS A LONGE STANS, NOLEBAT NEC OCULOS AD COELUM LEVARE; SED PERCUTIEBAT PECTUS SUUM, DICENS: DEUS, PROPITIUS ESTO MIHI PECCATORI. — Publicanus contumeliam sibi a Pharisaeo illatam dissimulat, imo agnoscit, confitetur, et paenitens veniam postulat, ideoque prae Pharisaeo justificatur. Audi S. Chrysostomum, hom. De Davide et Saule, tom. V: «At Publicanus procul stans, non regessit contumeliam, neque vicissim dicit convicium, non protulit ista vulgaria verba: Tunc audes mea facta reprehendere? an non sum te melior? referam tua peccata, faxoque ne unquam in haec sacra conscendas atria.» Et post nonnulla: «Accepit probrum, et abluit probrum; agnovit peccata, et deposuit peccata; et criminum accusatio facta est illi criminum remissio, et hostis insciens factus est beneficus: quot labores erant Publicano subeundi, jejunando, humi dormiendo et vigilando, bona sua egenis impertiendo, longo tempore in sacco et cinere sedendo, ut illa tam multa peccata posset deponere! At nunc cum nihil tale fecerit, simplici verbo omnem deposuit iniquitatem, ac probra conviciaque Pharisaei, qui videbatur illum contumelia afficere, pepererunt justitiae coronam, idque sine sudoribus, sine laboribus et absque longi temporis mora.»

A LONGE STANS. — Longe ab altari et Sancto, quia se eo ob peccata indignum censebat; non ita tamen longe, quin Pharisaeus illum ostendere, et ille Pharisaeum audire posset. «Cordis conscientia eum removebat, ait S. Augustinus, pietas applicabat.»

NOLEBAT (non audebat prae verecundia, humilitate et reverentia) NEC OCULOS AD COELUM LEVARE, — quasi se indignum aestimans, qui coelum, ubi Deus gloriosus (quem peccatis suis offenderat) residet, aspiceret; quare demissis in terram oculis, sese humiliabat. Ita S. Cyrillus, in Catena. Rursum «ad coelum,» id est sursum, puta ad Sanctum Sanctorum, ubi Deus super propitiatorium et Cherubim sedebat: hoc enim situm erat in altiore loco montis Sion, atria vero in quibus orabant laici, sita erant in loco montis decliviore. Ita Franciscus Lucas.

Causam dat Theophylactus, quod se indignum censeret superna visione, qui se in terram dejecerat, et maluerat terrena bona spectare et quaerere. Finalem causam dat S. Augustinus: «Ut aspiceretur (a Deo), inquit, non aspiciebat, respicere sursum non audebat: premebat conscientia, spes sublevabat.» Rursum hoc gestu significat se in familiam coelestem peccasse, hoc est in angelos, quorum inspirationibus restitit; in sanctos, quorum preces defraudavit; in Deum ipsum, cujus praecepta violavit.

SED PERCUTIEBAT PECTUS SUUM, — in quo erat cor, id est voluntas, quae omnium peccatorum sibi fuerat origo et causa: hanc ergo percutit et verberat, quasi ream, ut ab eo poenas exigat, utque se propter eam plagis dignum ostendat, ait Euthymius; cor quodammodo pungens et excitans, ait Theophylactus. Tunsio ergo pectoris signum est poenitentiae et cordis contriti. Unde hic fuit gestus olim confitentis et poenitentis, ac etiamnum est. Haec etiam Christianorum vetus et moderna est consuetudo, ut pectus noxium tundant. Audi S. Augustinum, serm. 8 De Verbis Domini secundum Matthaeum: «In hoc ipso quod sonuit, Confiteor, pectora vestra tutudistis. Tundere autem pectus, quid est nisi arguere quod latet in pectore, et evidenti pulsu occultum castigare peccatum? Quare hoc fecistis, nisi quia audistis: Confiteor tibi, Pater?» Et inferius: «Ergo in confessione sui accusatio, Dei est laudatio.» Confitemur enim nos reos, Deum vero esse innocentem, justum et pium, ideoque ab eo veniam poscimus. Tundit ergo paenitens pectus, ut peccatum extundat et expellat.

Tunsio pectoris igitur primo, est symbolum confessionis peccati, quod scilicet confitens fateatur peccati sui causam non esse aliam quam cor, appetitum et voluntatem suam in pectore latentem. Secundo eadem symbolum est contritionis, indicat enim cor esse contusum et contritum. Tertio, eadem symbolum est satisfactionis et vindictae, percutit enim pectus ut illud reum affligat et puniat. «Poenas a seipso exigebat, ait S. Augustinus, serm. 36 De Verbis Domini secundum Lucam, et ideo Dominus confitenti parcebat.» Quocirca Isidorus Pelusiota in Catena: «Omnis, ait, qui propter peccata pectus percutit, Deum in tympano et choro laudare dicitur. Qui enim pectus et viscera sua compunctione percutit, et flebilium sermonum chorum adjungens, poenitentiae calamum in pyxidem moeroris lacrymarum nocturnarum intingit, morte Christi pro peccatoribus suscepta, non frustrabitur.»

DICENS: DEUS, PROPITIUS ESTO MIHI PECCATORI. — Brevis oratio, sed succulenta, sincera et efficax; q. d. Fateor, o Domine, me magnum esse peccatorem, doleoque ex intimo corde quod peccatis meis gravissime tuam majestatem offenderim; ideo non aliud cogito, nisi peccata mea, quae summe detestor, nec aliud a te peto, nisi ut ea mihi condones, gratiamque me emendandi et poenitentiam seriam jugemque agendi largiaris. Ego enim me solum peccatorem summum esse aestimo et confiteor: unde mihi soli ignosci peto, nec de aliis, utpote me melioribus, cogito aut precor. Unde Arabicus vertit, parce mihi, quia peccator sum; non dicit: Peccans, sed: Peccator, quia non semel, sed saepius peccaverat, quasi ex arte et habitu peccandi atque a conceptione et nativitate, peccatum primorum parentum contraxerat. «Mihi,» q. d. Non fortunae, non sociis, non astris, non daemoni, sed mihi omne peccatum, omnem culpam adscribo.


Versus 14: Descendit Hic Justificatus

14. DICO VOBIS, DESCENDIT HIC JUSTIFICATUS IN DOMUM SUAM AB ILLO, — id est prae illo; Graece, παρ' ἐκείνου, id est ab illo; alii legunt, παρ' ἐκεῖνον, id est ad illum, scilicet collatus et comparatus. Jam plerique codices legunt, παρ' ἐκεῖνος, id est quam enim ille; Syrus, magis, vel potius quam ille. Sic quoque legit S. Augustinus, epist. 86 ad Casulanum et alibi: quia scilicet publicanus per veram humilitatem et poenitentiam fuit justificatus. Pharisaeus vero per suam fictam et superbam orationem magis peccatis fuit inquinatus. Unde Euthymius «ab illo» interpretatur, non ille. Est hebraismus; Hebraei enim מן min, id est ab, usurpant pro gradu comparativo, quem saepe adhibent, cum unum alteri praeponunt, sive per gradum boni melioris, sive per illius in uno affirmationem, et in altero negationem. Sensus ergo est, q. d. Publicanus justior Pharisaeo domum rediit, qui eo injustior venerat in templum; justior, inquam, comparatione non directa et simplici, sed indirecta et negativa; quia scilicet ipse justus, Pharisaeus vero injustus, imo injustior quam venerat, domum rediit. «Nam, ut ait Euthymius, «qui sese adeo justificaverat, adeo condemnatus est; et qui se adeo condemnaverat, justificatus est.» Et S. Paulinus, epist. 58: «Quod justitia aedificabat, inquit, superbia destruebat, etc. Ille in corde contrito, sui accusator accipitur, et obtinet veniam de confessis peccatis, propter gradum humilitatis, sancto illo Pharisaeo (quales Judaei sancti sunt) reportante sarcinam peccatorum de jactantia sanctitatis.» Et S. Bernardus, serm. 3 De Annuntiat.: «Pharisaeus vacuus rediit, quia plenitudinem simulavit. Nam Publicanus, qui exinanivit seipsum, qui vacuum vas exhibere curavit, gratiam retulit ampliorem.»

Audi S. Augustinum, serm. 36 De Verbis Domini secundum Lucam: «Quid miraris, si Deus ignoscit, quando ipse agnoscit? a longe stabat, sed eum Dominus de prope attendebat; excelsus enim Dominus humilia respicit: tremebat conscientia, spes sublevabat, percutiens pectus poenas de se exigebat; ideo Dominus confitenti parcebat.» Et Chrysostomum: «Conjunctam cum superbia justitiam superat humilitas cum peccato; superbia enim facile justitiam deprimit, at humilitas peccati pondus superat.»

QUIA OMNIS QUI SE EXALTAT, HUMILIABITUR (uti a Deo humiliatus et rejectus fuit superbus Pharisaeus); ET OMNIS QUI SE HUMILIAT, EXALTABITUR, — uti ad Dei gratiam, ac adoptionem regni coelorum exaltatus fuit humilis Publicanus. Ita Theophylactus: «Omnis, inquit, qui se exaltat, humiliabitur, Deo illum condemnante; qui autem se condemnando humiliat, exaltabitur a Deo justificante.» Hic ergo impletur illud Salomonis: «Ante ruinam exaltabitur cor,» «et ante gloriam humiliabitur,» ait Interlinearis. Vere S. Chrysostomus: «Humilitas, ait, latronem ante Apostolos in paradisum duxit: quod si humilitas juxta delicta tantum potest, quid poterit justitiae conjuncta! et si fastus conjunctus justitiae potest deprimere, quid faciet conjunctus peccato!» Et Optatus Milevitanus, lib. II Contra Donat.: «Meliora, ait, sunt peccata cum humilitate, quam innocentia cum superbia.» S. Basilius, hom. De Humilitate: «Pharisaeus, ait, justificationem amisit per superbiam, mercedem perdidit per confidentiam: temerarius infra humilem ac paratiorem abjectus est, seipsum super ipsum extollens, et non Dei judicium exspectans, sed suum ipsius proferens.»

Rursum S. Chrysostomus, hom. 5 De incomprehensibili Dei natura, in Pharisaeo et Publicano duplicem nos jubet considerare bigam, «quarum sub altera, inquit, virtus juncta sit cum superbia, sub altera peccatum cum humilitate: videbis enim bigam illam peccati virtute facile anteire, palmamque decursionis celerioris obtinere, non peccati pernicitate, sed conjugatae humilitatis facultate. Contra, bigam alteram virtutis retardari et vinci, non imbecillitate virtutis, sed superbiae mole ac pondere. Ut enim humilitas prae summa sua excellentia peccati superat pondus, atque in coelum pervenit; sic superbia prae nimio suo pondere, ac intolerabili onere suae molis praevalet, adeo ut etiam levissimam illam et supernam virtutem vincat, deorsumque versus facile detrahat.» Idem, hom. 15 et 45 in Matth.: «Sive orationem, sive jejunium, sive misericordiam, sive pudicitiam, sive aliud quid bonorum absque humilitate congreges, statim cuncta diffluunt, cunctaque depereunt. Quod etiam Pharisaeo accidit, qui cum ad ipsum virtutis cacumen ascendisset, amittens simul universa, descendit; quia scilicet non habuit matrem bonorum: sicut enim superbia omnium malorum fons est, ita humilitas cunctarum origo virtutum.» Hucusque Chrysostomus. S. Bernardus, serm. 13 in Cant.: «Magna, inquit, et rara virtus profecto est, ut magna licet operantem, magnum te nescias, et manifestam omnibus tuam te solum latere sanctitatem. Mirabilem te apparere, et contemptibilem reputare, hoc ego ipsis virtutibus mirabilius judico. Fidelis revera famulus es, si te multa gloria domini tui, etsi non excunte ex te, tamen transcunte per te, nil tuis manibus adhaerere contingat.» Idem S. Bernardus scripsit sermonem integrum in haec Christi verba: «Omnis qui se exaltat, humiliabitur.»

Denique praeclare S. Leo, ad Dioscorum: «Tota, ait, Christianae sapientiae disciplina non in abundantia verbi, non in astutia disputandi, neque in appetitu laudis et gloriae, sed in vera et voluntaria humilitate consistit, quam Dominus Jesus ab utero matris usque ad supplicium crucis omni fortitudine elegit et docuit.» Plura hac de re dixi Eccli. X, in fine.


Versus 15: Afferebant Ad Illum Et Infantes

15. AFFEREBANT AUTEM AD ILLUM ET INFANTES, UT EOS TANGERET, — et tangendo benediceret. Doctrinam humilitatis Christus suo confirmat exemplo. Unde Glossa: «Humili, inquit, magistro afferuntur infantes, ut ostendatur innocens et simplex aetas ad gratiam pertinere.»


Versus 16: Sinite Pueros Venire Ad Me

16. SINITE PUEROS VENIRE AD ME, etc., TALIUM EST ENIM REGNUM DEI. — Arabicus, quia regnum Dei est eorum, qui similes sunt eis, non in inanitia, sed in innocentia, simplicitate, humilitate. Unde Beda: «Non dicit: illorum, sed: talium, mores designans, non aetatem.» Et S. Ambrosius: «Non pueritia, sed aemula puerilis simplicitatis bonitas designatur; non enim est virtus non posse peccare, sed nolle.» Caetera explice Matth. XIX, 13 et seq.


Versus 35: Caecus Ad Jericho

35. FACTUM EST AUTEM, CUM APPROPINQUARET JERICHO, CAECUS QUIDAM SEDEBAT. — De hoc caeco a Christo illuminato dixi Matth. XX, 29.