Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Christus ingrediens domum Zachaei, illi affert salutem. Secundo, vers. 12, dat parabolam viri nobilis, qui suas minas inter servos distribuit, ab eisque earum lucrum reposcit. Tertio, vers. 29, in die Palmarum Jerusalem cum triumpho et acclamatione Hosanna, quasi Messias rex ingreditur, ejusque excidium per Titum praevidens deflet.
Textus Vulgatae: Lucas 19:1-48
1. Et ingressus perambulabat Jericho. 2. Et ecce vir nomine Zachaeus, et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives; 3. et quaerebat videre Jesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. 4. Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret eum, quia inde erat transiturus. 5. Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum: et dixit ad eum: Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. 6. Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. 7. Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. 8. Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus; et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. 9. Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est; eo quod et ipse filius sit Abrahae. 10. Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat. 11. Haec illis audientibus, adjiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem; et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12. Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti. 13. Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiamini dum venio. 14. Cives autem ejus oderant eum, et miserunt legationem post illum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. 15. Et factum est ut rediret accepto regno; et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset. 16. Venit autem primus, dicens: Domine mna tua decem mnas acquisivit. 17. Et ait illi: Euge, bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates. 18. Et alter venit, dicens: Domine, mna tua fecit quinque mnas. 19. Et huic ait: Et tu, esto super quinque civitates. 20. Et alter venit, dicens: Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario. 21. Timui enim te, quia homo austerus es, tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti. 22. Dicit ei: De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi: 23. et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam? 24. Et astantibus dixit: Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet. 25. Et dixerunt ei: Domine, habet decem mnas. 26. Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit; ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo. 27. Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite ante me. 28. Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam. 29. Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos, 30. dicens: Ite in castellum quod contra est; in quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo unquam hominum sedit: solvite illum, et adducite. 31. Et si quis vos interrogaverit: Quare solvitis? sic dicetis ei: Quia Dominus operam ejus desiderat. 32. Abierunt autem qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum. 33. Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos: Quid solvitis pullum? 34. At illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet. 35. Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua super pullum, imposuerunt Jesum. 36. Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via. 37. Et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus, 38. dicentes: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini, pax in caelo, et gloria in excelsis. 39. Et quidam Pharisaeorum de turbis, dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. 40. Quibus ipse ait: Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt. 41. Et ut appropinquavit, videns civitatem, flevit super illam, dicens: 42. Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi! nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43. Quia venient dies in te; et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique; 44. et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem; eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae. 45. Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo, et ementes, 46. dicens illis: Scriptum est: Quia domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis illam speluncam latronum. 47. Et erat docens quotidie in templo. Principes autem Sacerdotum, et Scribae, et Principes plebis quaerebant illum perdere; 48. et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
Versus 1: Et Ingressus Perambulabat Jericho
1. ET INGRESSUS PERAMBULABAT JERICHO. — Alludit pergitque in narratione itineris Jesu; docet enim dixit cap. praeced., vers. 35: «Factum est autem, cum appropinquaret Jericho,» etc. Christus enim juxta Jericho illuminavit caecum, mox in ipsa Jericho Zachaeum convertit: nullus enim locus, nullum iter, nullum temporis momentum Christi fuit otiosum; sed omnia heroicis signata virtutibus, beneficiis et miraculis, ut nos idem facere doceret.
Versus 2: Vir Nomine Zachaeus
2. ET ECCE VIR NOMINE ZACHAEUS. — Hoc nomen fuit quasi omen futurae justificationis et purificationis. Zachaeus enim hebr. idem est quod purus, limpidus, justus.
PRINCEPS PUBLICANORUM, — qui scilicet sub se habebat plures publicanos, id est exactores vectigalium, quae Romani et Tiberius Caesar Judaeis invitis imposuerant. Unde publicani Judaeis erant invisi et infames, ac parisim (פרישים), id est latrones, vocabantur. Hebr. hic princeps vocabatur Gabba (גבא, unde nomen Gabbella) et publicani vocabantur Gabbaim, teste Angelo Caninio in Nominibus Hebraicis Novi Testamenti.
ET IPSE DIVES. — Solent enim principes publicanorum eligi non nisi divites, ut magnas pecuniae summas principi, dum indiget, praenumerare possint, ac defectus publicanorum sibi subditorum in multis supplere. Addit hoc Lucas, ut magis Christi gratiam et Zachaei virtutem illustret; quod scilicet opes amplas quas habebat, vocatione et amore Christi reliquerit, et in pauperes distribuerit.
Versus 3: Quaerebat Videre Jesum, Quis Esset
3. ET QUAEREBAT VIDERE (Arabicus, intelligere) JESUM, QUIS ESSET. — q. d. Laborabat et satagebat, ut Jesu personam de facie nosset, quam ex fama virtutum et miraculorum tam celebrem audiverat. Cupimus enim viros fama celebres videre, et ex facie nosse. Sed Zachaeus, praeter naturale desiderium, agebatur etiam supernaturali, ex impulsu Spiritus Sancti, desiderans videlicet videre Jesum, ut ab eo a peccatis absolveretur, justificaretur et sanctificaretur. «Cupit, ait S. Chrysostomus, hom. De Zachaeo, nosse aspectu, quem intuitus fuerat sensu; videre facie, quem viderat mente; contemplari praesentem, quem nunquam viderat operantem; ut amor Christi Zachaei corde conceptus, etiam oculorum visibus saginaretur.»
ET NON POTERAT PRAE TURBA, QUIA STATURA PUSILLUS ERAT, — sed animo celsus. Parvi enim, teste Aristotele in Physiognomicis, solent esse magnanimi, quia virtus animi in parvo corpore contracta stringitur et acuitur, quae in magno dispergitur. Unde illud:
Major in exiguo regnabat corpore virtus.
Unde multi heroum et sanctorum fuerunt statura parvi, uti ostendi Zachar. IV, 10, et Eccli. XI, 3, ad illa: «Brevis in volatilibus apis; et initium dulcoris habet fructus ipsius.» In minimis enim maxime elucet summa Dei majestas, vis et magnitudo.
PRAE TURBA. — Turba, inquit S. Cyrillus, est imperitae multitudinis confusio, quam transcendere oportet, si velis Christum aspicere.
Versus 4: Ascendit in Arborem Sycomorum
Vers. 4. ET PRAECURRENS ASCENDIT IN ARBOREM SYCOMORUM, UT VIDERET EUM: QUIA INDE (illac) ERAT TRANSITURUS. — Quaeres, quae et qualis est arbor sycomorus, vel, ut Graeci nonnulli invertunt, morosycus: hebr. vocatur siema, indeque a Septuaginta et Theodotion, Amos VII, 14, vocatur sycaminus. Respondetur: illam frequentem esse in Judaea, ut patet III Reg. X, 27, et Amos VII, atque esse illam quae a Plinio, lib. XIII, cap. VII, dicitur ficus Aegyptia; ac ab Aquila et Symmacho, Amos cap. VII, et Dioscoride, lib. De Materia medicinali, cap. CXLIV, Graece appellatur sycomorus, id est ficus fatua, seu insipida; sed a Theophrasto, lib. IV De Plantis, cap. II, et aliis, dicitur sycomorus, quasi ficus morus; quia scilicet fructus habet similes ficui, folia vero similia moro. Unde Lucas hic in Graeco eam vocat συκομωρέαν: μωρέα autem proprie est morus arbor.
Hinc patet primo, sycomorum aliam esse arborem a caprifico (id liquet ex Dioscoride, loco jam citato); est tamen illa huic similis. Unde Theophylactus et Euthymius hic pro sycomorum legunt caprificum. Patet secundo, sycomorum Graece scribi in penultima tam per omicron, quam per omega, adeoque illam habere communem, id est tam brevem, quam longam; tum quia μῶρος, id est fatuus, scribitur per ω; tum quia morus arbor Graece scribitur tam per ω, quam per ο, ut patet ex Lexico Hesychii et caeterorum, atque ex Luca hic. Unde Poeta:
Cornaque et in duris haerentia mora rubetis,
ubi o in mora quasi ω longum facit. Idque liquet ex etymo. Dicta est enim arbor morus, non a Latino mora, ut aliqui volunt (mora enim non potest esse etymon Graeci μωρία), sed a Graeco μῶρος, id est fatuus, per antiphrasin, quasi minime fatua; sicut Thomas Morus, Angliae Cancellarius, Anglorum fuit sapientissimus. Est enim morus arborum prudentissima, ut ait Plinius, lib. XVI, cap. XXV, quia laedi se a frigore non sinit, nec nisi plane eo peracto germen emittit; sed dum incipit, in tantum germinatio erumpit, ut una nocte eam peragat, etiam cum strepitu, licet alii morum nuncupatam putent, eo quod fructus nigros producat; μαῦρον enim est nigrum, unde Mauri vocantur nigri. Hinc etiam Horatius, lib. II Sermonum, satyra IV:
Ille salubres
Aestates peraget, qui nigris prandia moris
Finiet.
Mystice: Sycomorus est crux Christi ejusque doctrina, quae Gentibus et terrenis hominibus visa est fatua meraque stultitia, sed Zachaeo et fidelibus visa fuit sapientia et virtus Dei, 1 Cor. II. Hinc et arbor vetita, e qua Adam comedens, se et posteros perdidit, a multis putatur fuisse ficus, ut dixi Genes. II, 9. Fuit utique ficus, ac fatua, quia sub modico melle et dulcedine, continuit fel et amaritiem peccati, mortis et gehennae, quam proinde Christus expiare debuit felle et amaritie crucis et passionis suae. Hinc μῶρος Graecis non tantum arborem morum, sed et cruciatum, mortem et caedem significat.
Tropologice: Sycomorus docet nos amplecti illa quae stulta sunt mundo, ut sapiamus Deo. Audi S. Gregorium, lib. XXVII Moralium, in fine: «Relinquamus noxiam sapientiam, ut discamus laudabilem fatuitatem, etc. Pusillus Zachaeus sycomorum subiit, et Dominum vidit, quia qui mundi stultitiam humiliter eligunt, ipsi Dei sapientiam subtiliter contemplantur. Pusillitatem namque nostram ad videndum Dominum turba praepedit, quia infirmitatem humanae mentis, ne lucem veritatis intendat, curarum saecularium tumultus premit. Sed prudenter sycomorum ascendimus, si provide eam, quae divinitus percipitur, stultitiam mente tenemus.» Particulatim deinde ipsum explicat: «Quid enim in hoc mundo stultius, quam amissa non quaerere, possessa rapientibus relaxare, nullam pro acceptis injuriis injuriam reddere, imo et adjunctis aliis patientiam praebere? Quasi enim sycomorum nos ascendere Dominus praecipit, cum dicit: Qui aufert quae tua sunt, ne repetas. Et rursum: Si quis te percusserit in dextram maxillam, praebe illi et alteram. Per sycomorum Dominus transiens cernitur, quia per hanc sapientem stultitiam, etsi necdum ut est solide, jam tamen per contemplationis lumen Dei sapientia quasi in transitu videtur.»
Theophylactus autem sic: Super sycomorum, id est super voluptatis dulcedinem, quae significatur per ficum, ascendimus, inquit, per poenitentiam; descendimus vero per humilitatem.
Versus 5: Hodie in Domo Tua Oportet Me Manere
5. ET CUM VENISSET AD LOCUM (sycomori), SUSPICIENS JESUS, VIDIT ILLUM, ET DIXIT AD EUM: ZACHAEE, FESTINANS DESCENDE, QUIA HODIE IN DOMO TUA OPORTET ME MANERE. — Ardorem sui videndi in Zachaeo compensat Christus plena exhibitione et praesentia. Ideo enim ardorem istum Zachaeo inspiraverat, ut illum domum ejus ingrediendo expleret; imo ideo illac transibat Christus, ut ardorem hunc excitaret, ac propter eum apud Zachaeum hospitaretur, totamque ejus domum benediceret ac salvaret. Ipse enim quasi salvator mundi venerat ad hoc, ut peccatores sanctificaret. «Nam, etsi vocem invitantis Jesus non audierat, ait S. Ambrosius, viderat tamen affectum.»
Quaerenti ergo Zachaeo Christum videre, Christus ei se non tantum videndum, sed et fruendum obtulit, adeoque domi ejus, prae caeteris omnibus commorari voluit.
Moraliter: disce hic desiderare Christum, Christique alloquium internum et gratiam: mox enim Christus se tibi offeret et desiderium tuum explebit; quoque majus fuerit desiderium, eo majus erit ejus alloquium; nam, ut ait Ecclesiasticus, cap. XV, Sapientia (Christus) Deum timenti et desideranti «obviabit, quasi mater honorificata, cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum.» Et cap. XXIV: «Transite ad me omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini; spiritus enim meus super mel dulcis.» Et Christus ipse: «Si quis sitit, inquit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae,» Joan. cap. VII.
«Vidit ergo illum» oculis luminibusque corporis, et magis mentis, quibus animum Zachaei illustravit, ut cognosceret ipsum esse Salvatorem, qui peccata poenitentibus remitteret, eisque salutem, id est justitiam, gratiam et gloriam conferret. Aspectus ergo Jesu non est sterilis et otiosus, sed efficax et operosus; solo enim aspectu homines ad sui amorem pellicit (multo magis quam lynx avis), convertit, immutat et salvat. Hinc, ut ait S. Cyrillus, vidit Jesus animam Zachaei, promptissime annitentem ad sancte vivendum.
QUIA HODIE IN DOMO TUA OPORTET (ex meo decreto, liberalitate et charitate, qua te et tuos domesticos prosequi, voloque salvare) ME MANERE. — Zachaeus, ait Titus, solam Jesu visionem desiderabat, sed qui novit plus facere, quam quaerimus, dedit ei super id quod exspectabat; Christus enim sua munificentia supplicum preces excedit et vota. «Promittit Christus, ait Chrysostomus, hom. De Zachaeo, se ad ejus domum venturum, cujus desiderantis jam possederat animum.»
Versus 6: Festinans Descendit
6. ET FESTINANS DESCENDIT (en promptam Zachaei obedientiam, quae meruit salutem), ET EXCEPIT ILLUM GAUDENS. — Quia hospitio excepit Salvatorem, ab eoque salutem recepit; ubi enim hospitatur Salvator, ibi et salus. «Gaudens, ait Euthymius, quod non solum eum vidisset, uti optaverat, sed quod etiam ab ipso vocatus fuisset, quodque ipsum suscepisset; quod nunquam speraverat.»
Versus 7: Ad Hominem Peccatorem Divertisset
7. ET CUM VIDISSENT OMNES (Pharisaei et Judaeorum asseclae, qui publicanos quasi sceleratos oderant), MURMURABANT, DICENTES QUOD AD HOMINEM PECCATOREM DIVERTISSET. — Publicani enim a Judaeis habebantur impii, injusti, scelerati, et saepe tales reipsa erant. Nonnulli «peccatorem» interpretantur Gentilem et idololatram. Talem enim fuisse Zachaeum censent Tertullianus, Cyprianus, Chrysostomus, Ambrosius, Beda, et ex iis Maldonatus.
Unde et Zachaeus restitutionem tantum injuste exactorum, quae juris est naturae, commemorat, de nullis vero legis Mosaicae praeceptis loquitur. Audi S. Chrysostomum, serm. De Zachaeo: «Filius Abrahae Zachaeus fide, non genere; merito, non sobole; devotione, non stirpe.» Verum contrarium aeque probabile est, et forte probabilius, scilicet Zachaeum fuisse Judaeum, non Gentilem: primo, quia, vers. 9, vocatur «filius Abrahae;» secundo, quia Christus tantum cum Judaeis versatus est; missus enim erat ad oves Israel, quae perierunt: unde a Paulo, Rom. XV, 8, vocatur «minister circumcisionis,» id est circumcisorum, puta Judaeorum; tertio, quia Zachaeus est nomen Hebraeum; quarto, quia Pharisaei hoc non tacuissent, sed in faciem Christo objecissent: Quomodo tu te venditas pro Messia, qui cum impiis Gentibus versaris, cum Messias solis Judaeis sit promissus? Ita Jansenius et alii.
Versus 8: Dimidium Bonorum Meorum Do Pauperibus
8. STANS AUTEM ZACHAEUS, DIXIT AD DOMINUM: ECCE DIMIDIUM BONORUM MEORUM, DOMINE, DO PAUPERIBUS; ET SI QUID ALIQUEM DEFRAUDAVI, REDDO QUADRUPLUM. — Non dubium est Christum more suo, mox ut ingressus est domum Zachaei, coepisse docere et hortari tam Zachaeum, quam domesticos ejus ad fidem et poenitentiam, ac, si de peccatis poeniterent, promisisse eis gratiam, justitiam et salutem; insuper eos adhortatum esse ad opum mundique contemptum, ut paupertatem et perfectionem Evangelicam se sequendo amplecterentur, ac sua in pauperes distribuerent, ut thesaurum in caelis et centuplum in hac vita reciperent. Subticet quidem haec Lucas brevitatis studio, et ex sequentibus, atque ex iis quae saepius, ac praesertim paulo ante, cap. XVIII, vers. 22, de Christi consuetudine docendi et praedicandi narravit, ea intelligenda relinquit. Nam hisce Christi sermonibus, per internam Christi gratiam, Zachaeus plane ad fidem, poenitentiam, paupertatem, ac opum mundique contemptum conversus, dixit Christo:
ECCE DIMIDIUM BONORUM MEORUM, DOMINE, DO PAUPERIBUS. — Alterum ergo dimidium reservat non sibi, sed ut injuste fraudata aliis restituat. Subdit enim: «Et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.» Do, reddo, id est dare, reddere juxta tuam doctrinam et exhortationem, ex nunc firmiter decerno, constituo et addico. Unde ob hoc poenitentis Zachaei efficax propositum, Christus quasi praemium subjecit: «Hodie salus domui huic facta est.» Ita S. Ambrosius, Beda, Euthymius hic; Tertullianus, libro IV Contra Marcionem; Fulgentius, epist. ad Gallam. Est Hebraismus similis illi Pharaonis, Exodi V, 10: «Non do vobis paleas,» id est decerno jubeoque, ut amplius vobis non dentur paleae. Et Matth. XXVI, 18: «Apud te facio (id est facere volo, destino) pascha.» S. Cyprianus tamen, tract. De Opere et Eleemosyna, do et reddo per praeteritum exponit, scilicet per dedi, reddidi, quasi jam ante, ex aliis Christi praedicationibus, quas Zachaeus audierat, conversus fuerit.
ET SI QUID ALIQUEM DEFRAUDAVI. — Graece ἐσυκοφάντησα, id est per sycophantiam, fraudem, calumniam, similemve malam artem extorsi. Fatetur fraudationis culpam Zachaeus, sed modicae: nam cum pro simplo fraudato reddat quadruplum ex altero bonorum suorum dimidio, sequitur eum octavam tantum partem bonorum suorum fraude acquisivisse, ut si habeat octo millia aureorum, mille duntaxat essent fraude parta; reliqua ergo septem millia vel haereditate, vel justa ratione erant ab eo comparata.
Vide hic subitam miramque conversionem Zachaei, per potentem Christi gratiam, qua ipse illico non tantum poenituit, sed et bonis omnibus, quibus antea addictus erat, se abdicare decrevit; dimidium enim pauperibus, dimidium restitutioni addixit. Quare subito amplexus est consilium paupertatis Evangelicae, ut omnibus relictis, pauperem Christum pauper sequeretur, ac vel mendicato, vel labore manuum victum sibi pararet. Unde S. Chrysostomus, hom. De Zachaeo: «Audi mirabile, inquit, nondum didicit, et obedit: nempe Salvator justitiae radiis nequitiae caliginem fugavit.» Et Beda: «Ecce, inquit, camelus deposita sarcina per foramen acus transit, id est relicto divitiarum amore, benedictionem Dominicae susceptionis accipit. Haec est enim sapiens illa stultitia, quam de sycomoro publicanus, quasi fructum vitae legerat, rapta reddere, propria relinquere, visibilia contemnere.» Et Theophylactus: «Vides, ait, alacritatem, non parce seminare coepit, neque pauca quaedam dedit, sed totam vitam.» Unde S. Bernardus, serm. 1 in festo omnium Sanctorum, suos Religiosos alloquens: «Zachaeus, inquit, cujus laus est in Evangelio, dimidium bonorum suorum dedit pauperibus; sed ego multos Zachaeos hic video, qui nihil sibi ex omnibus reliquere. Quis mihi scribet hoc Evangelium de Zachaeis istis? imo de Petris istis? quis fiducialiter loquatur: Domine, ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te? sed scriptum est jam in Evangelio aeterno, in libro vitae scriptum est et signatum. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.»
REDDO, — id est decerno et firmiter propono reddere, nec dubium quin ipse efficax hoc propositum statim reipsa exsecutus sit et in opus contulerit. «Alterum enim, ait S. Ambrosius, non sat est, nec habet gratiam liberalitas, si injuria perseverat; quia non spolia, sed dona quaeruntur.» Nam, ut inquit S. Augustinus, epist. 54, «Non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum.»
QUADRUPLUM. — Non quasi lege naturae, vel Mosaica tenear reddere quadruplum, cum ad simplum duntaxat utraque me obliget, sed ex ferventi charitate et poenitentia, hunc heroicum, magnumque et superabundantem restitutionis et justitiae actum edere constituo; quia hoc quadruplum conforme est legi, quae, Exodi XXII, 1, furem ovis a judice condemnari jubet ad restitutionem quatuor ovium. Dicit hoc Zachaeus, non ex jactantia et ostentatione, sed partim ex fervore a Christo et Spiritu Sancto sibi indito; partim ut refundat calumniam Scribarum Christo objicientium; quod ad se peccatorem divertisset: ostendit enim se jam non esse peccatorem, sed poenitentem, justum, imo justis justiorem et sanctum.
Tropologice: S. Chrysostomus, hom. 78 in Matth., docet domum animae ornandam esse eleemosyna et justitia, uti ornavit Zachaeus, si Christum in ea hospitio excipere velimus.
Versus 9: Hodie Salus Domui Huic Facta Est
9. AIT JESUS AD EUM, — ad ejus verba respondens; ita tamen ut non tam ad eum, quam ad discipulos turbamque circumstantem vultum vocemque dirigeret. Similis enallage personae est Rom. X, 2; Psal. XXXIII et alibi.
QUIA (quod) HODIE SALUS DOMUI HUIC FACTA EST. — «Ejecta perditione, ait Euthymius, quae in ea morabatur, propter avaritiam et injustitiam;» Arabicus, hodie convenit salus habitatoribus hujus domus, q. d. Quia Zachaeus tantum poenitentiae, emendationis, eleemosynae, restitutionis fervorem et spiritum, illi a me exterius docente, et interius mentem commovente inditum, ostendit; hinc salutem, id est gratiam et justitiam eximiam, adipiscitur; ut, si in ea perseverarit, salutem et gloriam aeternam consequatur, quam ex nunc hodie illi addico et promitto.
DOMUI HUIC. — Hinc liquet quod, Zachaeo credente et converso ad Christum, omnes ejus domestici, heri sui exemplo et imitatione, in Christum crediderint, poenituerint, justificati et sanctificati sint.
Porro, Zachaeus a Christo conversus, post ejus mortem et ascensionem, assecla fuit S. Petri et ab eo ordinatus fuit Caesareae Palaestinae Episcopus.
Porro, Ecclesia hoc de Zachaeo Evangelium apposite legit in dedicatione ecclesiarum. Primo, quia Christus in eo ait: «Hodie salus domui huic facta est,» quod recte competit ecclesiis, cum dedicantur; dedicatio est enim quasi salus ecclesiae; per illam enim ecclesia dedicatur ad multorum, qui in ea per praedicationem, orationem, contritionem, confessionem et absolutionem justificandi sunt, salutem.
Secundo, ait Christus: «Hodie in domo tua oportet me manere.» Simili enim modo Christus manet in ecclesia dedicata, per venerabile Eucharistiae sacrificium et Sacramentum. Per dedicationem enim ecclesia fit domus Dei et habitaculum Christi. Tertio, quia materialis ecclesia typus est spiritualis ecclesiae, scilicet animae fidelis, in qua magis habitare desiderat Christus, perinde atque hic ipse magis in anima, quam in domo Zachaei commorari optabat, juxta illud: «Membra vestra templum sunt Spiritus Sancti, qui est in vobis,» 1 Cor. VI, 19. Et mox: «Glorificate et portate Deum in corpore vestro.»
Versus 10: Quaerere et Salvum Facere Quod Perierat
10. VENIT ENIM FILIUS HOMINIS QUAERERE ET SALVUM FACERE QUOD PERIERAT. — q. d. Non mirum quod Christus Zachaeum, publicanos et peccatores adierit, converterit, salvarit, quia ad hoc missus erat a Patre et ad hoc ipse venerat in mundum. Sicut ergo peritia et virtus excellentis medici in eo ostenditur, si morbos inveteratos, incurabiles et desperatos curet; ita virtus summa Christi archiatri enituit in curandis animi morbis, per naturam insanabilibus, qualis est avaritia in publicanis. Hinc Zachaeum publicanum non tantum ad avaritiae, sed et opum omnium contemptum, ac ad amplexandam paupertatem Evangelicam traduxit. Hinc et Matthaeum publicanum vocavit et creavit Apostolum. Similis fuit conversio et mutatio Petri publicani, sive Telonarii, uti narrat Leontius in Vita S. Joannis Eleemosynarii. Hic enim Petrus avarissimus erat, ut pauperes inter se certarent, quis ab eo extorquere posset eleemosynam. Obtulit se unus, qui ostendendo Petro suam inopiam, panem illi extorsit. Indignans enim Petrus eum sibi offerri, panem illi ad caput projecit: sequenti nocte, Petrus per visum vidit se rapi a nigris Aethiopibus ad tribunal Christi, ac in bilance merita sua et demerita appendi. Cumque sinistrae lancis demerita praeponderarent, vidit in dextra lance panem, quem pauperi projecerat, positum, fere aequiponderare lanci sinistrae, sibique dici: «Vade, operare, et huic pani lancique plura adjice.» Mox evigilans, vimque eleemosynae agnoscens, omnia sua in pauperes distribuit, ac tandem se ipsum a famulo jussit vendi Hierosolymae triginta nummis, et pretium dari pauperibus, ut instar Christi se summe humiliaret ac per charitatem totum in pauperes expenderet. Quare Christus semel et iterum illi apparens, se omne hoc pretium recepisse testatus est. Tandem vir tantus a peregrinis Hierosolymam proficiscentibus, in convivio de more hero suo et convivis serviens agnitus, illico fugit, ac ostiario surdo et muto usum aurium et linguae restituit, dum ab eo reserari ostium ad fugam postulavit et impetravit.
EO QUOD ET IPSE SIT FILIUS ABRAHAE. — Quia scilicet imitatus est fidem, justitiam et sanctitatem Abrahae; bona enim sua partiendo, ait Beda, pauperibus reliquit, ut ille terram et domum paternam. Ait vero: «Et ipse,» significans non solum justos, sed et eos qui ab injustitia resipiscunt, ad promissionis filios pertinere. Sic et Tertullianus, libro IV Contra Marcionem; Cyprianus et alii superius citati. Audi S. Chrysostomum, hom. De Zachaeo, quae est ultima tomi II: «Zachaeus totum quod habuit obtulit, qui patrimonii partem reddendis fraudibus reservavit; sed Abraham Domino filium, Zachaeus substantiam obtulit. Ille haeredem, hic haereditatem donavit; ille immolandum solum quod habuit pignus exhibuit, hic patrimonii substantiam Domino immolavit. Unde recte Abrahae filius Zachaeus nuncupatur, dum ordinem gloriae paternae exequitur.»
Rursum Zachaeus fuit «filius Abrahae,» quia Judaeus et ex Abraham prognatus, quasi Christus Pharisaeis murmurantibus, quod ad Zachaeum publicanum divertisset, respondeat dicatque: Non est quod idcirco murmuretis, quia Zachaeus est Israelita, et in Abraham patriarcha et patre suo jus proximum habet ad Messiam et salutem. Quare a me Messia, quia publicanus, negligi non debuit, sed quia poenitens, suscipi et benedici.
Allegorice et tropologice: singulas hujus historiae partes cuilibet fideli et sancto ita adaptat Beda: Zachaeus, id est purus et justificatus, significat credentem ex Gentibus populum, qui temporalium occupatione depressus erat et minimus; voluit videre Christum intrantem Jericho, id est fidem quam Christus mundo attulit, participare; turba est vitiorum consuetudo, quam obstantem transcendit, terrena relinquendo et crucis arborem ascendendo. Sycomorus alta arbor, unde et celsa nuncupatur, et ficus fatua dicitur; irridetur scilicet ab incredulis crux ut fatua, sed alit credentes ut ficus. Ascendit pusillus, cum quilibet humilis clamat: «Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi.» Venit eo Dominus, per praedicatores scilicet ad populum nationum; «vidit,» id est per gratiam elegit; manet in domo pusilli Zachaei, id est in humilium nationum corde quiescit; descendit iste de sycomoro: et si enim cognovimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus; et si enim mortuus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei.
Versus 11: Existimarent Quod Confestim Regnum Dei Manifestaretur
11. HAEC ILLIS AUDIENTIBUS, ADJICIENS DIXIT PARABOLAM, EO QUOD ESSET PROPE JERUSALEM; ET QUIA EXISTIMARENT QUOD CONFESTIM REGNUM DEI MANIFESTARETUR. — Christus enim saepe regni sui mentionem fecerat, illudque suis promiserat: unde Apostoli sperabant id nunc futurum, eo quod pergeret Hierosolymam, quae erat metropolis Judaeae, fueratque regia Davidis, Salomonis caeterorumque regum. Putabant ergo Christum pari modo in Hierosolyma regnum suum inchoaturum, ac se velut Christi familiares, ejus fore participes, atque inter primos cum eo regnaturos. Augebat spem celebritas et gloria Christi, tot recentibus miraculis, ac nominatim stupenda Zachaei conversione, inclarescens et effulgurans. Ex hac spe et suspicione, paulo post Jesu ingrediente Jerusalem, Apostoli eum asino imposuerunt, ac turbae eidem quasi Messiae regi in Jerusalem jam inaugurando acclamarunt: «Benedictum quod venit regnum patris nostri David: Benedictus, qui venit rex in nomine Domini,» infra vers. 38. Christus ergo, ut hanc opinionem eis eximat, parabolam sequentem inducit, qua significat se prius a Judaeis occidendum, ac deinde resurrecturum et gloriose per fidem in toto orbe regnaturum.
Versus 12: Homo Quidam Nobilis Abiit in Regionem Longinquam
Vers. 12. HOMO QUIDAM NOBILIS (Syrus, filius magni stemmatis) ABIIT IN REGIONEM LONGINQUAM ACCIPERE SIBI REGNUM, ET REVERTI. — Hic «nobilis» est Christus qua homo. Nam, ut ait S. Basilius in Catena: «Christus nobilis est, non solum secundum deitatem, sed etiam secundum genus humanum, ex semine David secundum carnem exortus,» juxta illud, quod de Filio hominis vidit audiitque Daniel, cap. VII, 14: «Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum.» Addit ibidem Eusebius: «Nondum se regem appellat, quia in prima apparitione nondum regia fungebatur potestate.» Licet enim Christo, ab initio incarnationis suae, debitum esset hoc regnum ob unionem hypostaticam cum Verbo, tamen ipse illud passione et morte in cruce mereri voluit, nec nisi post resurrectionem illius possessionem adire, juxta illud cap. XXIV, 26: «Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam?»
Christus ergo abiit «in regionem longinquam,» dum quadragesimo die a morte et resurrectione abiit in coelum, ubi adiit possessionem regni sui, ut scilicet sit Rex totius mundi, regnetque in terra, aeque ac in coelo. Ita Theophylactus, Titus, Euthymius et alii. E coelo vero revertetur Christus in terram ad diem judicii, tum ut regnum hoc visibiliter omnibus hominibus ostendat; tum ut quasi rex omnium tam electorum, quam reproborum, sibi infidelium et inobedientium, judicium extremum peragat; tum ut electos suos in regnum coeleste inducat, eosque gloriae suae participes efficiat, juxta illud quod in ascensione Christi Apostolis indicarunt angeli, Actorum 1, vers. 11: «Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum.» Tunc ergo redibit Christus, ut regnum terrae regno coeli conjungat, ostendatque se terrae et coelo dominari, utque fideles suos e terra in regnum coeleste transferat.
Versus 13: Negotiamini Dum Venio
13. VOCATIS AUTEM SERVIS SUIS, DEDIT ILLIS DECEM MNAS, ET AIT AD ILLOS: NEGOTIAMINI DUM VENIO, — ut lucrum meum aeque ac vestrum augeatis. «Decem,» id est omnibus servis suis; unicuique enim unam dedit mnam, ut patet ex seq. Decem mnas ergo totidem servis dedit. Denarius enim, ait Euthymius, symbolum est multitudinis et universitatis; post denarium enim reditur ad unitatem caeterosque numeros, ex quibus denario adjunctis, sequentium omnium fit compositio, ordo et numerus.
MNAS. — Hebraice et Graece mna, idem est quod mina, a rad. mana (מנה), id est numeravit, unde mane, thecel, phares, Daniel, V. Mina autem erat duplex: Attica, quae continebat drachmas centum: drachma est julius Romanus, sive regalis Hispanicus; drachma enim est octava pars unciae: duodecim faciunt libram communem, sedecim majorem, quare mina Attica argenti continet centum julios, id est decem aureos Romanos; mina vero auri continet centum coronatos aureos, teste Budaeo libro De Asse. Hebraea vero mina erat duplo major: Attica enim continebat unam libram, Hebraea vero libras duas cum dimidia. Ezechiel, cap. XLV, 12, ait minam continere 60 siclos, id est 240 drachmas; siclus enim erat tetradrachmus, continebat enim quatuor drachmas. Mina ergo auri Hebraea continebat 240 aureos, argenti vero 240 julios, sive regales. S. Matthaeus, cap. XXV, eamdem narrans parabolam, pro mina habet talentum, quod apud Hebraeos continebat minas Hebraeas 60. Potuit Christus utrumque nominare, praesertim si parabolam variando nonnihil (ut fieri solet) repetierit.
NEGOTIAMINI DUM VENIO. — Christus vult nos continuo minis suis, id est talentis, donis, gratiis suis, quas ipse nobis dedit negotiari, ut nobis operum et meritorum lucrum assidue augeamus. Vetat ergo nos otiari: quare tota vita nostra debet esse non otium, sed negotium lucri spiritualis continuum. «Quod profecto negotium, ait S. Gregorius, lib. 1, epist. 39 ad Dominicum, tunc vere nos agimus, si vivendo et loquendo proximorum animas lucramur; si infirmes quosque coelestis regni gaudia praedicando, in superno amore roboramus; si protervos ac tumidos, gehennae supplicia terribiliter insonando, flectimus; si nulli contra veritatem parcimus; si supernis amicitiis dediti, humanas inimicitias non timemus.» Paulo post vero addit: «Sed ad hoc ego pondus meae infirmitatis expavesco, et quod accepto regno paterfamilias redeat, rationem nobiscum positurus aspicio, sed qua eum mente sustineo, cui suscepto negotio, animarum lucrum aut nullum, aut pene nullum reporto?» Haec ille, quo humilior, eo major.
Versus 14: Nolumus Hunc Regnare Super Nos
Vers. 14. CIVES AUTEM EJUS ODERANT EUM («CIVES;» Syrus, filii civitatis ejus, puta Scribae et Judaei oderant Jesum, quod vitia eorum taxaret), ET MISERUNT LEGATIONEM (legatos) POST ILLUM DICENTES (legatis suis): Nolumus hunc (Jesum pauperem, vilem et fabri filium) regnare super nos. — Id impletum est post mortem, resurrectionem et ascensionem Christi in coelum; cum miserunt Saulum Damascum, ut omnes in Christum credentes caperet, fidemque, nomen et regnum Christi exterminarent. Item cum idem S. Petrum et Apostolos incarcerarunt et flagellaverunt, S. Stephanum lapidarunt, S. Jacobum occiderunt caeterosque Christianos persecuti sunt, ut patet ex Actis Apostolorum, et etiamnum persequuntur.
Versus 15: Rediret Accepto Regno
Vers. 15. ET FACTUM EST UT REDIRET ACCEPTO REGNO. — Syrus et Arabicus, cumque accepisset regnum, et reversus fuisset. «De secundo adventu est hic sermo, ait Euthymius, quando revertetur cum potestate magna et gloria, sedebitque super sedem gloriae suae: nam tunc rationem ponens, reddet unicuique juxta opera sua.» Sic et S. Augustinus, Theophylactus, Beda et reliqui. Caetera exposui Matth. XXV, 19.
Versus 16: Mna Tua Decem Mnas Acquisivit
Vers. 16. MNA TUA DECEM MNAS ACQUISIVIT. — Graece προσειργάσατο, id est operata est, sicut semen unum tritici seminatum in agro, virtute sua sugens succum e terra, eumque in se convertens, in messe producit decem, imo 30 et 60 semina granaque tritici. Unde Arabicus vertit, mna tua facta est in decem. Non dicit: Ego acquisivi, sed: «Mna tua acquisivit;» quia etsi ad bonum opus concurrat libertas et cooperatio arbitrii nostri, tamen tota vis et virtus operandi divina est a gratia, non a libero arbitrio: ab hoc enim opus habet duntaxat, quod sit liberum; a gratia vero habet quod sit supernaturale, Deo gratum et meritorium. Unde Paulus: «Gratia Dei sum, inquit, quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum,» 1 Cor. XV, 10.
Versus 17: Eris Potestatem Habens Super Decem Civitates
Vers. 17. ET AIT ILLI: EUGE, SERVE BONE, QUIA IN MODICO (in una mina expendenda) FUISTI FIDELIS, ERIS POTESTATEM HABENS SUPER DECEM CIVITATES. — Id est, pro una mina centum, adeoque mille et mille, imo regimen unius provinciae sive decapoleos, puta decem civitatum et plurium recipies, q. d. Pro parvo labore et cura in terra, magna, imo maxima et ineffabilia in coelo praemia referes, ac praesertim praeris iis in quos tua Dei dona in terra expenderis, quosque ad Christum converteris, vel in fide et virtute promoveris. Causam dat S. Ambrosius: «Nam sicut angeli praesunt, ita et hi qui vitam meruerunt angelorum.» Ac pressius Beda: «Esto, inquit, potestatem habens super decem civitates, hoc est abundantiorem felicitatem atque honorem sortieris in coelis, et pro omnibus, ac ab omnibus, quibus fuisti cooperator salutationis, glorificaberis in supernis. Nam et post judicium manebit in beatis ordo dignitatis, ac congruae ad invicem honorationis. Unde dicit Apostolus: Quae est spes nostra ac gaudium, aut corona gloriae? Nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus?» 1 Thessal. II, 19.
Versus 18: Mna Tua Fecit Quinque Mnas
18. ET ALTER VENIT, DICENS: DOMINE, MNA TUA FECIT QUINQUE MNAS. — Hic patet usus liberi arbitrii, et quantum faciat ejus strenua cum gratia cooperatio. Nam prior cum una mina strenue negotians et cooperans, lucratus fuit decem mnas, vers. 16, hic vero lentius et remissius cooperans, ex una mina lucratus est quinque mnas duntaxat.
Versus 19: Et Tu, Esto Super Quinque Civitates
19. ET HUIC AIT: ET TU, ESTO SUPER QUINQUE CIVITATES. — «Conformiter ad mensuram studii cujusque, ait Euthymius, mensuratur et honor et beneficium.»
Versus 20: Ecce Mna Tua, Quam Habui Repositam in Sudario
ET ALTER VENIT, DICENS: DOMINE, ECCE MNA TUA, QUAM HABUI REPOSITAM IN SUDARIO. — Tibi integram, sed sine lucro, et non auctam vel multiplicatam, restituo. Pecuniam in sudario ligare, est percepta dona sub otio lenti torporis abscondere, ait Beda.
Versus 27: Adducite Huc et Interficite Ante Me
27. VERUMTAMEN INIMICOS MEOS ILLOS (Judaeos cives meos), QUI NOLUERUNT ME REGNARE SUPER SE, ADDUCITE HUC (ad tribunal meum, super vallem Josaphat et Jerusalem), ET INTERFICITE ANTE ME. — Graece, jugulate in conspectu meo. Alludit ad reges victores, qui rebelles suos debellatos mactant et jugulant: per jugulationem hanc significat Judaeorum caeterorumque Christi hostium extremum judicium et condemnationem ad aeternam in gehenna mortem, sed vivam et vitalem, ut scilicet mortiferis poenis et incendiis jugiter torqueantur et nunquam moriantur. Alludit ad Titum, qui devictos Judaeos jugulavit. Sed per hoc ad litteram praecise intelligit Judaeorum condemnationem et gehennam; hanc enim eis irrogabit, cum e coelo redierit ad judicium, ut Judaeos reprobosque judicet et damnet.
Versus 28: Praecedebat Ascendens Hierosolymam
28. ET HIS DICTIS, PRAECEDEBAT (ex Jericho et domo Zachaei) ASCENDENS HIEROSOLYMAM, — ut ibi dicta sua de passione, cruce, morte, indeque resurrectione, regno, gloria et judicio ipso facto et reipsa implere inciperet. Praeibat autem Apostolis ab hoc itinere abhorrentibus, quasi dux et antesignanus, ut ostenderet se hilariter et fortiter ire ad mortem, imo quasi mortem ad duellum provocare; per mortem enim iturus erat in regionem longinquam, puta in coelum, ad capessendum regnum coeleste et aeternum.
Versus 37: Laudare Deum Super Omnibus Virtutibus
37. LAUDARE DEUM, etc. (dicentes: «Hosanna filio David;» vide dicta Matth. XXI, 9) SUPER OMNIBUS, QUAS VIDERANT, VIRTUTIBUS. — Graece δυνάμεων, id est factis potentibus, maxime ob recentem Lazari a morte resuscitationem; ob hanc enim venit ei turba obviam, ut ait Joannes, XII, 18. Ita Beda.
Versus 38: Benedictus Qui Venit Rex in Nomine Domini
38. DICENTES: BENEDICTUS, QUI VENIT REX IN NOMINE DOMINI, — puta rex noster Messias, sive Christus, a Deo missus ad nos salvandos et beandos.
PAX IN COELO (supple: sit, ut scilicet per Christum pax fiat inter nos ac Deum, et angelos nobis ob peccata offensos, ideoque), GLORIA (sit Deo, IN EXCELSIS — coelis habitanti). Audi Bedam: «Rex dicitur, non ad exigendum tributum, vel ferro exercitum armandum, hostesque visibiliter debellandos; sed quia mentes regat et in regnum coelorum credentes perducat.» Causam subdit Beda: «Quia Christus in carne totius mundi propitiatio illuxit, pulchre sibi invicem in laudes ejus concinunt coelestia, id est angeli, qui eo nascente cantarunt, et terrena, id est homines, qui laudant, cum se coelo redditurus esset.» Et Theophylactus: «Significatur, ait, evanuisse bellum antiquum, quo Deo adversabamur, et laudari ab angelis Deum in tali reconciliatione; et quidem hoc ipsum quod Deus ambulat in territorio nostro, significat ipsum nobiscum habere concordiam.»
Versus 41: Flevit Super Illam
41. ET UT APPROPINQUAVIT, VIDENS CIVITATEM (Jerusalem), FLEVIT SUPER ILLAM. — Ut viscera charitatis erga eam ostenderet, quam scilicet sibi cordi et curae esset Judaeorum salus, ad hanc enim a Patre missus erat ad Judaeos, quasi Messias et Salvator. «Flevit» ergo inter gaudia triumphi et inter faustas gratulantium, et Hosanna vociferantium acclamationes; ut haec gaudia injecto quasi felle temperaret. Deflevit autem Hierosolymitanorum tum caecitatem, obdurationem et ingratitudinem, quod se Messiam et Salvatorem recipere nollent; tum Dei in eos vindictam et gentis suae excidium per Titum; tum quod videret labores et dolores suos pro iis susceptos, frustrari et irritos cadere. Haec tria enim Christo lacrymas excusserunt ex doloris vehementia. Ita S. Cyrillus, Beda, Theophylactus et alii.
Tropologice Origenes: Christus, inquit, beatitudines omnes confirmavit exemplo; dixerat: Beati flentes; itaque flet.
Versus 42: Si Cognovisses Quae ad Pacem Tibi
42. DICENS: QUIA (quod) SI COGNOVISSES (cognosceres) ET TU (sicut ego cognosco, ait S. Gregorius, hom. 39; Beda et alii), ET QUIDEM IN HAC DIE TUA (qua ingredior ad te, quasi Messias rex tuus ad tuam salutem, ut te salvem et beem in aeternum, juxta oraculum Zachariae, cap. IX) QUAE AD PACEM TIBI. — Refer ad cognovisses, q. d. Si cognovisses ea (Graece enim est τά) quae ad tuam pacem, id est ad tuum bonum, salutem et felicitatem faciunt, scilicet poenitentiam et fidem in me, quam tibi per triennium praedicavi; audi: utique fleres, sicut ego fleo, tua scelera, et tuam praeteritam caecitatem et obstinationem. Euthymius supplet: Nequaquam perires; alii: Aliter te gereres, me audires et in me crederes. Hinc Syrus vertit, nempe si tu nosses ea quae sunt ad pacem tuam vel salutem isto die tuo; Arabicus, si cognovisses et tu et in hac die, quantum est tibi in ea pacis. Pax Hebraeis prosperitatem, salutem, felicitatem omneque bonum tam corporis quam animi significat.
Est aposiopesis, significans vehemens Christi pathos doloris, aeque ac indignationis; exprobrat enim Christus ingratae urbi suam infidelitatem, obstinationem, ingratitudinem. Hoc pathos in Christo tantum fuit, ut ei vocem intercluserit, ideoque per aposiopesim, eum silere id quod dixi, coegerit. «Consueverunt enim, ait Euthymius, flentes verba prae affectus vehementia abrumpere.» Rursum magnum est pathos in voce et tu: tu, o filia Sion, a me adeo amata, honorata, locupletata, edocta, quomodo me non agnoscis, imo me ut falsum Messiam rejicis, persequeris, damnas, occidis, crucifigis? Ego enim propter te e coelo in terram descendi, propter te in Bethlehem juxta Jerusalem natus sum, propter te triginta quatuor annos in continuo labore, dolore, paupertate vixi. Triennium totum tuos vicos et castella obeundo, praedicavi et docui, tuos leprosos, aegros, daemoniacos sanavi, tuos mortuos vitae restitui. Tu ergo, filia Jerusalem, filia adeo a me dilecta, cur me tui tam amantem non redamas, sed velut hostem spernis et perimis? veniet, et brevi veniet, dies illa magna Dei, qua sero perfidiam tuam agnosces ac tuam caecitatem frustra deplorabis. Haec est dies tua, in qua opibus, deliciis, pompis tuis vane exultas. Veniet mox dies mea, imo dies Dei, qua te acerrime castigabit, et funditus exscindet, in qua inconsolabiles et perennes fundes acerbissimi doloris lacrymas.
Simile est pathos in illo Christi ad Judam proditorem: «Tu vero unanimis, dux meus et notus meus, etc.» Sic et Julius Caesar, cum a 23 Senatoribus in curia necaretur, inter eos videns et Brutum suum: «Tu etiam, fili mi, inquit, in necem meam ruis,» meam, inquit, qui tibi quasi pater extiti? Ita Suetonius in ejus Vita, cap. LXXXII.
Maldonatus pro τά, id est quae, legit τά, id est haec, scilicet inimica, id est die, q. d. Si cognosceres in hac die, in qua omni frueris pace, prosperitate et rerum abundantia, quod inimici obsidione te cingent, capient et exscindent; subaudi: utique amarissime mecum fleres.
Tropologice S. Gregorius, hom. 39: «Suam hic diem, inquit, habet anima perversa, quae transitorio gaudet in tempore. Cui ea quae adsunt, ad pacem sunt; quia dum rebus temporalibus laetatur, dum voluptatibus exultat, dum voluptate resolvitur, dum nulla poenae venturae formidine terretur, pacem habet in die sua, quae grave damnationis scandalum in die habebit aliena: ibi enim affligenda est, ubi justi laetabuntur, et cuncta quae modo ei ad pacem sunt, tunc in amaritudinem rixae vertentur; quia rixari secum incipiet, cur damnationem, quam patitur, non expavit, cur a prospiciendis malis sequentibus oculos mentis clausit.»
NUNC AUTEM ABSCONDITA SUNT AB OCULIS TUIS, — «quod de industria scire nolueris, ait Titus, et Eusebius in Catena. Notat, ait, suum adventum ad pacem totius mundi factum, quem isti, quia recipere noluerunt, dicuntur eis fuisse absconditum. Abscondita ergo Judaeis fuit Christi incarnatio, praedicatio, passio, resurrectio, aeque ac sua perfidia, caecitas, ingratitudo, ideoque sua vindicta et excidium per Titum; q. d., ait S. Gregorius, hom. 39: «Si mala imminentia videres, laeta in praesentibus prosperis non esses.»
Tropologice, ibidem S. Gregorius: «Anima perversa, inquit, dum in praesentis vitae oblectationibus se deserit, quid aliud quam clausis oculis ad ignem vadit? Unde bene scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum. Et inde per Paulum dicitur: Qui gaudent, tanquam non gaudentes sint; quia et si qua est praesentis temporis, ita est agenda laetitia, ut nunquam amaritudo sequentis judicii recedat a memoria, quatenus dum mens pavida extremae ultionis timore transfigitur, quantum nunc praesens laetitia, tantum post ira subsequens temperetur.»
Versus 43: Circumdabunt Te Inimici Tui Vallo
Vers. 43. QUIA VENIENT DIES IN TE (tibi), ET CIRCUMDABUNT TE INIMICI TUI VALLO, ET CIRCUMDABUNT TE. — Graece, circumdabunt inimici tui vallum tibi, et cingent te circumcirca, ut nullus tibi sit locus effugii; Arabicus, profecto venient dies (in quibus) inimici tui projicient vexilla tua, et circumdabunt te. Vallum est munimentum castrorum, quod ex vallis, id est palis fit, aggesta simul terrae, cespitis et lapidum copia; unde et agger dicitur. Quam vere id praedixerit Christus, testatur Josephus, qui, lib. VI, cap. VII et XIII Belli, narrat Titum et Romanos circa Jerusalem tres aggeres erexisse, deinde solius tridui spatio totam urbem muro cinxisse: per circuitum enim urbis murum 39 stadiorum extruxisse, ut nulli pateret exitus, vel transitus.
Alludit Christus ad illud Isaiae, cap. XXIX, 1 et seq.: «Vae Ariel, Ariel, civitas quam expugnavit David, etc. Et circumvallabo Ariel, et erit tristis, et moerens, et erit mihi quasi Ariel.» Vide ibi dicta. Jerusalem enim, quae prius fortis erat et invicta, erat quasi Ariel, id est leo Dei: nunc a me deserta et excidio Romanis tradita, erit quasi Ariel, id est aries justitiae et vindictae divinae immolatus. Ita Eusebius, Cyrillus et Theodoretus in Isaiae cap. XXIX, 1.
ET COANGUSTABUNT TE. — Ad tantas famis et aerumnarum angustias redigent, ut et matres filios suos vorent: vide Josephum, lib. VI Belli, cap. XIV et seq.
Versus 44: Non Cognoveris Tempus Visitationis Tuae
44. ET AD TERRAM PROSTERNENT TE (Graece ἐδαφιοῦσιν, id est solo aequabunt), ET FILIOS TUOS, QUI IN TE SUNT, ET NON RELINQUENT IN TE LAPIDEM SUPER LAPIDEM. — Id est funditus destruent te. Est hyperbole; neque enim Romani fuere tam curiosi, vel otiosi, ut nullum lapidem super alium relinquerent. «Hoc quoque, ait S. Gregorius, hom. 39, ipsa jam ejusdem civitatis transmigratio testatur, quia dum nunc in eo loco constructa est, ubi extra portam fuerat Dominus crucifixus, prior illa Jerusalem funditus est eversa;» mons enim Calvariae modo situs est in medio novae Jerusalem.
EO QUOD NON COGNOVERIS TEMPUS VISITATIONIS TUAE. — «Tempus visitationis, ait Titus, illud vocat, quo ipse e coelo lapsus, eam visitavit multaque inter visitandum divina documenta tradidit, ac plurima tandem stupenda miracula in ea patravit.» Et Theophylactus: «Visitationis tuae, hoc est mei adventus, quando veni, ut inviserem te et salvarem.» Et Euthymius: «Quia non agnovisti tempus curae tuae; tempus namque peregrinationis meae erat tempus curae salutis tuae.»
Tropologice: Haec omnia, ait S. Gregorius, hom. 39, in morte contingunt animae quae voluptatibus carnis servivit. Tunc enim daemones undique eam cingunt, tentant, coangustant et ad tartara rapiunt. Tunc omnis illa lapidum, id est cogitationum suarum, constructio dissipatur, eo quod non cognoverit tempus visitationis suae, quo Deus eam per praedicatores, confessarios, magistros et per internas inspirationes monuit, ut vitam emendaret et saluti suae consuleret. Exempla horrenda Chrysaorii, Theodori, Theodorici regis et aliorum recenset S. Gregorius, lib. IV Dialogorum, cap. XXX, XXXVIII, XLVI, LII et seq.