Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Christus Scribis quaerentibus qua auctoritate praedicaret, opponit testimonium Joannis Baptistae de se testificantis, quod a Deo ad praedicandum missus esset. Secundo, vers. 9, eis proponit parabolam vineae, et colonorum ejus iniquorum. Tertio, vers. 22, iisdem se tentantibus an liceat tributum dari Caesari, respondit: Reddite quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo. Quarto, vers. 27, Sadducaeos negantes resurrectionem redarguit, illamque eis e Scriptura probat. Quinto, vers. 42, eis demonstrat Messiam esse Deum, eo quod David, Psal. CIX, eum vocet Dominum. Denique eorum vitia taxat, populumque monet ne illa imitentur.
Haec omnia audivimus Matth. XXI et XXII, ubi ea explicui.
Textus Vulgatae: Lucas 20:1-47
1. Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes Sacerdotum, et Scribae cum senioribus, 2. et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate haec facis? aut: Quis est, qui dedit tibi hanc potestatem? 3. Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi: 4. Baptismus Joannis de coelo erat, an ex hominibus? 5. At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De coelo, dicet: Quare ergo non credidistis illi? 6. Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse. 7. Et responderunt se nescire unde esset. 8. Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio. 9. Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis; et ipse peregre fuit multis temporibus. 10. Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi. Qui caesum dimiserunt eum inanem. 11. Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem. 12. Et addidit tertium mittere; qui et illum vulnerantes ejecerunt. 13. Dixit autem dominus vineae: Quid faciam? mittam filium meum dilectum; forsitan, cum hunc viderint, verebuntur. 14. Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est haeres, occidamus illum, ut nostra fiat haereditas. 15. Et ejectum illum extra vineam occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae? 16. Veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. 17. Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc, quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? 18. Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur; super quem autem ceciderit, comminuet illum. 19. Et quaerebant principes Sacerdotum et Scribae mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc. 20. Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui et potestati praesidis. 21. Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces; et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces: 22. licet nobis tributum dare Caesari, an non? 23. Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis? 24. Ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Caesaris. 25. Et ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari; et quae sunt Dei, Deo. 26. Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe; et mirati in responso ejus, tacuerunt. 27. Accesserunt autem quidam Sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum, 28. dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo. 29. Septem ergo fratres erant; et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. 30. Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. 31. Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt. 32. Novissime omnium mortua est et mulier. 33. In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? Siquidem septem habuerunt eam uxorem? 34. Et ait illis Jesus: Filii hujus saeculi nubunt, et traduntur ad nuptias; 35. illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores; 36. neque enim ultra mori poterunt: aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis. 37. Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. 38. Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei. 39. Respondentes autem quidam Scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti. 40. Et amplius non audebant eum quidquam interrogare. 41. Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David? 42. Et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, 43. donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? 44. David ergo Dominum illum vocat; et quomodo filius ejus est? 45. Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis: 46. Attendite a Scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis; 47. qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem. Hi accipient damnationem majorem.
Versus 36: Aequales Enim Angelis Sunt
36. AEQUALES ENIM ANGELIS SUNT, — (Arabicus, similes sunt velut angeli Dei; Syrus, sunt instar angelorum: sic fere et Aegyptius, Persicus et Aethiopicus), in caelibatu, in immortalitate, in gloria: sicut ergo angeli non nubunt, non generant, sic nec Beati, quia ipsi per se immortales et gloriosi, in omne aevum perennabunt: generatio enim in hac vita quaeritur ob mortem, ut pater moriens, in filio quem vivum relinquit, quasi superstes vivat et perennet. Unde S. Cyrillus: «Sicut angeli, inquit, non sunt per generationem propagati, ita his qui resurgunt non est opus nuptiis.» Et S. Chrysostomus, cap. XXII, in Matth.: «Hic ducuntur uxores, inquit, ut nascendo suppleatur quod moriendo minuitur; illic autem mors non erit, et consequenter nec nuptiae,» nec uxores, nec generatio.
ET FILII SUNT DEI, CUM SINT FILII RESURRECTIONIS. — «Filii Dei» dicuntur, ait Theophylactus, qui per resurrectionem regenerantur, non tantum per gratiam, sed etiam per gloriam, ut Deo sint simillimi, juxta illud I Joan. III: «Cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est:» unde tunc quasi filii adibunt haereditatem Dei Patris.
Hinc et dicuntur «filii resurrectionis,» quia ex resurrectione, quasi rursum nasci ad novam, divinam et beatam vitam videbuntur. Ita Theophylactus.
Secundo, erunt «filii resurrectionis,» id est digni resurrectione: nam vox filius, cum additur genitivo praemii vel poenae, apud Hebraeos significat reum, dignum, vel destinatum ad talem poenam vel praemium: sic dicuntur filii mortis et gehennae, id est rei mortis et gehennae; filii regni et resurrectionis, id est digni regno coelesti et resurrectione Beatorum.
Versus 40: Et Amplius Non Audebant Eum Quidquam Interrogare
40. ET AMPLIUS NON AUDEBANT EUM QUIDQUAM INTERROGARE, — scilicet Sadducaei; nam Pharisaei rursum eum interrogarunt, quodnam esset maximum mandatum, ut patet ex Matth. cap. XXII, vers. 35.