Cornelius a Lapide

Lucas XXI


Index


Synopsis Capitis

Christus asserit viduam dantem duo minuta plus caeteris dedisse. Mox, vers. 7, dat signa praevia excidio, tam urbis (Hierosolymae) quam orbis. Eadem signa narravit Matthaeus, cap. XXIV, ubi ea explicui. Quocirca, vers. 34, omnes adhortatur, ut vigilent in orationibus, ac sobrie, pie justeque vivant, et ad diem judicii se comparent.


Textus Vulgatae: Lucas 21:1-38

1. Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. 2. Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo. 3. Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit. 4. Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei, haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit. 5. Et quibusdam dicentibus de templo, quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit: 6. Haec quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. 7. Interrogaverunt autem illum, dicentes: Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient? 8. Qui dixit: Videte ne seducamini; multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum; et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos. 9. Cum autem audieritis praelia, et seditiones, nolite terreri; oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis. 10. Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. 11. Et terrae motus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de coelo, et signa magna erunt. 12. Sed ante haec omnia injicient vobis manus suas, et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum: 13. continget autem vobis in testimonium. 14. Ponite ergo in cordibus vestris, non praemeditari quemadmodum respondeatis. 15. Ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. 16. Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis; 17. et eritis odio omnibus propter nomen meum; 18. et capillus de capite vestro non peribit. 19. In patientia vestra possidebitis animas vestras. 20. Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus; 21. tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes; et qui in medio ejus, discedant; et qui in regionibus, non intrent in eam. 22. Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt. 23. Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus: erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic. 24. Et cadent in ore gladii; et captivi ducentur in omnes Gentes, et Jerusalem calcabitur a Gentibus, donec impleantur tempora nationum. 25. Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum, 26. arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione, quae supervenient universo orbi; nam virtutes caelorum movebuntur; 27. et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. 28. His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. 29. Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam et omnes arbores: 30. cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. 31. Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. 32. Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. 33. Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. 34. Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos repentina dies illa: 35. tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. 36. Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis. 37. Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens, morabatur in monte, qui vocatur Oliveti. 38. Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.


Versus 18: Capillus de capite vestro non peribit

ET CAPILLUS DE CAPITE VESTRO NON PERIBIT. — « Quia dura sunt, ait Gregorius, hom. 35, quae praedicuntur de afflictione mortis, protinus consolatio subditur de gaudio resurrectionis, cum dicitur: Capillus de capite vestro non peribit. Scimus, fratres, quia caro incisa dolet, capillus incisus non dolet. Ait ergo martyribus suis: Capillus de capite vestro non peribit; videlicet aperte dicens: Cur timetis, ne pereat quod incisum dolet, quando et illud in vobis perire non potest, quod incisum non dolet? »

Ex hisce Christi verbis collige, nos resurrecturos non tantum cum quatuor humoribus, puta sanguine, pituita, bile atra et flava, quod quidam viri docti negarunt; sed etiam cum capillis, barba, unguibus. Ita docet S. Augustinus, lib. XXII De Civitate Dei, cap. XIX et XX; S. Bonaventura, in IV, dist. 44, art. 1, Quaest. II ad 3; D. Thomas, in Supplem., Quaest. LXXX, art. 2; Richardus, in IV, dist. 44, art. 1, Quaest. III; Magister, in IV, dist. 44; Dominicus Soto, in IV, dist. 44, art. 2. Probant ex illo Matth. X: « Capilli capitis vestri omnes numerati sunt; » et ex hoc loco Lucae: « Capillus de capite vestro non peribit: » « non longitudine, sed numero, » ait Augustinus.

Secundo, ratione, quia resurgent corpora sine deformitate, cum suo ornatu et decore; ornatus autem capitis est coma, oris barba, digitorum ungues; et si quis eis careret, deformis esset.

Dices, illa sunt excrementa membrorum: haec autem tollentur, ut patet de urina, sudore, etc. Respondeo: Urina et sudor sunt mere excrementa; capilli autem et ungues, licet excrementa eatenus dici possint, quatenus excernuntur a membris, quia tamen ab iis excernuntur ad sui tutelam et decorem, hinc potius ornamenta dicenda sunt, quam excrementa. Simili modo excernuntur pori et pellis, a carne; pituita et cholera, a sanguine, quae tamen excrementa dici nequeunt.


Versus 19: In patientia vestra possidebitis animas vestras

IN PATIENTIA VESTRA POSSIDEBITIS ANIMAS VESTRAS. — Patientia ergo est possessio animae, primo, quia patiens dominatur animo, eumque in pace moderatur, flectit et regit quocumque ei libet; secundo, quia nemo potest custodire spem futurae vitae, ait S. Augustinus, nisi qui patientiam habuerit in laboribus hujus vitae; tertio, S. Gregorius, hom. 35 in Evang.: « Idcirco, inquit, possessio animae in virtute patientiae ponitur, quia radix omnium custosque virtutum patientia est. Per patientiam vero possidemus animas nostras, quia dum nobis ipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. Patientia vero est aliena mala aequanimiter perpeti: contra eum quoque qui mala irrogat, nullo dolore morderi. Nam qui sic proximi mala portat, ut tamen tacitus doleat, et tempus dignae retributionis quaerat, patientiam non exhibet, sed ostendit. » Et inferius: « Prov. cap. XVI, ait Salomon: Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. Minor est ergo victoria urbes expugnare: quia extra sunt, quae vincuntur. Majus autem est, quod per patientiam vincitur: quia ipse a se animus superatur, et semetipsum sibimetipsi subjicit, quando eum patientia in humilitate tolerantiae sternit. » Subdit S. Gregorius exemplum Stephani abbatis, « qui reddebat contumeliis gratias, damnum putabat lucrum, adversarios aestimabat adjutores. » Unde in morte ejus visi sunt angeli, qui animam ejus in coelum duxerunt.

Impatiens animam non possidet, sed possidetur a vitio irae et vindictae, ac consequenter a Satana. Porro, non alii nisi vehementer amantes, veram possunt obtinere patientiam, uti obtinuere ferventes Martyres, S. Ignatius, S. Laurentius, S. Sebastianus, S. Vincentius, etc. Quocirca Trajanus Imperator, qui sua sententia causam dedit martyrio S. Ignatii, dixit: « Nulla gens pro Deo suo tanta tolerat, atque Christiana. » Audi S. Gregorium, lib. V Moral., cap. XIII: « Quid est enim animas possidere, nisi perfecte in omnibus vivere, cunctisque mentis motibus ex virtutis arce dominari? Qui igitur patientiam tenet, animam possidet, quia inde contra adversa omnia fortis efficitur; unde sibi et seipsum vincendo dominatur. Et quo se laudabiliter frangit, infractum se fortiter exerit; quia cum in suis se voluptatibus superat, sese ad contraria invictum parat. » Idem, lib. IX, epist. 39 ad Theoctistam: « In patientia vestra, inquit, possidebitis animas vestras. Pensate, quaeso, ubi erit patientia, si deest quod toleretur. Ego Abel esse non suspicor, qui Cain non habuerit. Boni enim si sine malis fuerint, perfecte esse boni non possunt, quia minime purgantur; ipsa autem malorum societas bonorum purgatio est. »

Quocirca Theodorus Studita, serm. Catech. 19: « Tolerantia, inquit, summa virtutum perfectio est. » Hinc, ut ait Lucanus, lib. IX:

Serpens, sitis, ardor, arenae
Dulcia virtuti. Gaudet patientia duris.

Denique in patientiam omnis virtutum chorus influit, ut ipsa videatur virtutum omnium esse complexio. Audi Senecam, epist. 67 et seq.: « Caeterum illic fortitudo est, cujus patientia et perpessio et tolerantia rami sunt. Illic est prudentia, sine qua nullum initur consilium, quae suadet quod effugere non possis, fortissime ferre. Illic est constantia, quae dejici loco non potest, et propositum nulla vi extorquente dimittit. Illic est individuus ille comitatus virtutum. » Vide dicta Jacobi I, 4, ad illa: « Patientia opus perfectum habet. »


Versus 34: Ne graventur corda vestra

ATTENDITE AUTEM VOBIS, NE FORTE GRAVENTUR CORDA VESTRA IN CRAPULA, ET EBRIETATE, ET CURIS HUJUS VITAE; ET SUPERVENIAT IN VOS REPENTINA DIES ILLA.Crapula est, quando ex vinolentia vel ebrietate caput tremit, vertigine agitatur, gravatur, luctatur, fluctuat, dolet, ructat, vomit, etc. Omnia enim vini potusque damna significat crapula. Unde Galenus, in Aphorismis, scribit omnem noxam a vino factam, a Graecis vocari κραιπάλην, id est crapulam; παρά τὸ κάρηνον, id est caput; παλλεσθαι, id est concuti. Proprie autem crapula dicitur de gravedine, et noxis jam dictis ex hesterna ebrietate: unde Plato in Symposio: Crapulam sentiens, inquit, expotitatione hesterna.

Hinc Arabicus pro crapula vertit, satietate; et S. Basilius, in Catena: Ebrietas, ait, est nimius vini usus; crapula vero anxietas et nausea, quae est in ebrietate.

ET EBRIETATE. — Ebrietas est intemperantia potus, praesertim cum tanta est, ut homini usum rationis adimat: tunc enim proprie et perfecte quis dicitur ebrius, cum bibendo sibi usum rationis aufert, ideoque peccat mortaliter, ut docent S. Thomas, Angelus, Sylvester, Navarrus, Toletus, Lessius, Bonacina caeterique Doctores casuum. Vetat ergo intemperantiam potus hic Christus, quia illa animum in potu submergit, ut non nisi vina cogitet, somnolentum efficit, stupidum et insensibilem, ut ebrius ea quae salutis sunt perpendere nequeat; adeoque non tam homo rationalis, quam irrationale pecus et brutum esse videatur.

ET CURIS HUJUS VITAE, — quae animum absorbent mentemque demergunt, ait Euthymius, nec sinunt hominem de salute animae cogitare. « Vitae hujus curae, ait Titus, crapula item et ebrietas homini intellectum adimunt, fidem obscurant, et earum rerum quae sunt utiles ac necessariae, oblivionem inducunt; » plane enim mentem distrahunt, occupant et ad terrena curanda rapiunt; unde Arabicus vertit, et sollicitudine rerum mundi.


Versus 35: Tanquam laqueus superveniet in omnes

TANQUAM LAQUEUS ENIM SUPERVENIET (illaqueabit) IN OMNES QUI SEDENT (habitant, commorantur) SUPER FACIEM OMNIS TERRAE. — Primo, enim sicut laqueo quasi ex insidiis capiuntur aves incautae, sic et in die judicii capientur homines voluptuarii. Secundo, sicut laqueus aves strangulat, sic et dies judicii peccatores suffocabit. Tertio, sicut laqueus semper retinet id quod semel cepit, ait Interlinearis; sic et sententia data a Christo judice erit perpetua, semperque hominem judicatum vel in caelo glorificabit, vel in gehenna cremabit.


Versus 36: Vigilate itaque, omni tempore orantes

VIGILATE ITAQUE, OMNI TEMPORE (opportuno, id est diligenter, frequenter, perseveranter) ORANTES, UT DIGNI HABEAMINI (Arabicus, ut corroboremini in fuga) FUGERE (Graece ἐκφυγεῖν, id est effugere) ISTA OMNIA, QUAE FUTURA SUNT, ET STARE (securi, confidentes, laeti) ANTE FILIUM HOMINIS, — juxta illud Sapient. V: « Stabunt justi in magna constantia. » Qui ergo vigiliis, orationibus et bonis operibus assidue vacant, hisce non erit dies ille laqueus, sed festivus, inquit Theophylactus.


Versus 37: Erat diebus docens in templo

ERAT AUTEM DIEBUS DOCENS IN TEMPLO, NOCTIBUS VERO EXIENS MORABATUR (Arabicus, habitabat) IN MONTE, QUI VOCATUR OLIVETI, — eo quod oleis et olivis abundaret. Diem ergo Christus dabat praedicationi et proximo; noctem vero orationi, sibi et Deo: quare parum dabat quieti et somno. Idem faciebat S. Paulus, S. Dominicus, S. Franciscus, noster Xaverius aliique similes. « Noctu, ait Theophylactus, secedebat in montem, monstrans nobis quod oporteat nocte quidem per quietem colloqui cum Deo, die autem morem gerere et prodesse hominibus. » Unde Beda: « Quod verbis praecipit, inquit, confirmat exemplis; nam impendente suae tempore passionis, doctrinae, vigiliae et precibus instat, eos pro quibus passurus erat, vel verbo ad fidem provocans, vel Patri oratione commendans. »


Versus 38: Omnis populus manicabat ad eum

ET OMNIS POPULUS MANICABAT AD EUM IN TEMPLO AUDIRE EUM.Manicabat (Graece ὤρθριζε, id est mane veniebat, mane itabat; unde Emmanuel Sa censet legendum manitabat; sed Romani hic et alibi legunt, manicabat. Sicut enim a Graeco ὄρθρον, dicitur ὀρθρίζων, sic a Latino mane dicitur manicare; mane enim clarum veteres dicebant, ait Nonius. Servius vero: « Manum, inquit, antiqui bonum dicebant; unde et mane dicitur: quid enim melius? » Mane enim vigent sensus: ideoque mane, quasi optima et prima pars diei, Deo est danda.