Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describit Judae proditionem, mox ultimam Christi coenam, in eaque Eucharistiae institutionem, ac contentionem Apostolorum de primatu a Christo repressam, atque negationem Petri a Christo praedictam. Inde, vers. 39, inchoat passionem Christi: narrat enim ejus orationem et sudorem sanguineum in horto, Petri defensionem, et mox negationem, Christi alapas, illusiones, ac denique condemnationem ejusdem.
Textus Vulgatae: Lucas 22:1-71
1. Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha; 2. et quaerebant principes Sacerdotum et Scribae, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem. 3. Intravit autem satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim; 4. et abiit, et locutus est cum principibus Sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. 5. Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare. Et spopondit. 6. Et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis. 7. Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. 8. Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus. 9. At illi dixerunt: Ubi vis paremus? 10. Et dixit ad eos: Ecce, introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo quidam amphoram aquae portans; sequimini eum in domum, in quam intrat, 11. et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem? 12. Et ipse ostendet vobis coenaculum magnum stratum, et ibi parate. 13. Euntes autem, invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. 14. Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim Apostoli cum eo. 15. Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. 16. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei. 17. Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos. 18. Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis, donec regnum Dei veniat. 19. Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. 20. Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. 21. Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa. 22. Et quidem Filius hominis secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae homini illi, per quem tradetur. 23. Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset. 24. Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major. 25. Dixit autem eis: Reges Gentium dominantur eorum; et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. 26. Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor; et qui praecessor est, sicut ministrator. 27. Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. 28. Vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. 29. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, 30. ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo; et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israel. 31. Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum; 32. ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. 33. Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem, et in mortem ire. 34. At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis: 35. Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? 36. At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat, similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. 37. Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea, quae sunt de me, finem habent. 38. At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est. 39. Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. 40. Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem. 41. Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis; et positis genibus orabat, 42. dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. 43. Apparuit autem illi Angelus de coelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. 44. Et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram. 45. Et cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia. 46. Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem. 47. Adhuc eo loquente, ecce turba; et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos; et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum. 48. Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis? 49. Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? 50. Et percussit unus ex illis servum principis Sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram. 51. Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. 52. Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se, principes Sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? 53. Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me; sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum. 54. Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis Sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe. 55. Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. 56. Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et cum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. 57. At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum. 58. Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum. 59. Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est. 60. Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus. 61. Et conversus Dominus respexit Petrum. Et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia prius quam gallus cantet, ter me negabis. 62. Et egressus foras Petrus flevit amare. 63. Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, caedentes. 64. Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus; et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est qui te percussit? 65. Et alia multa blasphemantes, dicebant in eum. 66. Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes Sacerdotum, et Scribae, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. 67. Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi; 68. si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. 69. Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei. 70. Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. 71. At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus.
Versus 6: Et Quaerebat Opportunitatem ut Traderet Illum sine Turbis
6. ET QUAEREBAT OPPORTUNITATEM UT TRADERET ILLUM SINE TURBIS. — Judas vendidit Christum Judaeis feria quarta, sive die mercurii: mox die sequenti, puta feria quinta, sive die jovis, illum eis tradidit. Unde sequitur: « Venit autem dies azymorum. » Vide quam festina fuerit Judae improbitas, aeque ac astuta et callida: sciebat enim Christum de more celebraturum Pascha die sequenti Hierosolymae; quare tunc commodissimum fore eum tradere Hierosolymorum principibus.
Versus 20: Hic Est Calix Novum Testamentum in Sanguine Meo
20. HIC EST CALIX NOVUM TESTAMENTUM IN SANGUINE MEO. — Hoc est, hic calix est instrumentum authenticum, et quasi charta tabulaque testamentaria, in qua scriptum et consignatum est novum meum testamentum de danda vobis mea haereditate coelesti; scriptum, inquam, non atramento, sed sanguine meo. Vide dicta I Cor. XI, 25.
Versus 25: Qui Potestatem Habent Super Eos, Benefici Vocantur
25. ET QUI POTESTATEM HABENT SUPER EOS, BENEFICI VOCANTUR. — Graece euergetai, id est benefici. Est enim hic titulus honoris et laudis, qui principibus defertur, quod benefici esse soleant, vel debeant.
Hinc olim proprium regis epithetum erat bonus. Virgilius, I Aeneid., de Acesto, rege Siciliae:
« Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes. »
Martialis de suo Domitiano:
« Et bonus aethereo lactatur nectare Caesar. »
Et iterum, lib. XII Epigr. ex emendatis, de Nerva Trajano:
« Temporibusque malis ausus es esse bonus. »
Horatius, IV Carm., ode 5:
« Divis orte bonis optime Romule. »
Homerus nihil aliud in rege desiderabat, nisi ut esset fortis in hostes, et bonus in cives. Inde etiam Deus, Rex regum, proprio epitheto dicitur Optimus Maximus. Sic apud Plutarchum De Iside et Osiride dicitur Bacchus polyagathos, id est valde bonus. Imo praesidum epithetum erat optimus. Unde Paulus Felicem praesidem cognominat optimum, Act. XXIII. Vide ibi dicta.
Versus 26: Qui Major Est in Vobis, Fiat Sicut Minor
26. VOS AUTEM NON SIC: SED QUI MAJOR EST IN VOBIS, FIAT SICUT MINOR. — Arabicus, major ex vobis fiat sicut minimus, q. d. Qui vult inter vos esse maximus, fiat minimus, hac ratione fiet maximus.
Moraliter, disce hic paradoxum Christi mundo incredibile, sed in se verissimum et experientia certissimum, nimirum viam ad celsitudinem esse sui abjectionem. Vis esse major? fias minor. Hanc enim viam aeterna lege sanxit fixitque Deus, ideoque primus eam Christus inivit, ut nos per eamdem eum sequeremur. Ipse enim semetipsum exinanivit et humiliavit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, » Philip. II.
Quocirca S. Franciscus, magnus Christi admirator et imitator, sese ad infima abjecit, omniumque voluit esse pauperrimus et vilissimus. Hinc cuidam Sancto visa est in coelo sedes altissima et splendidissima, ac roganti cujusnam illa foret, responsum est: « Haec sedes magni unius e ruentibus angelis fuit, et nunc humili servatur Francisco, » uti refert S. Bonaventura in ejus Vita, cap. VI. Idem fratres suos voluit vocari Minores: Ne, inquit, majores fieri praesumant. Ejus assecla, S. Franciscus de Paula, sui ordinis socios non Minores, sed Minimos nuncupari jussit. Quocirca B. Magdalena de Pazzi, nuper inter Beatas relata a S. D. N. Urbano Octavo, hoc a Deo dogma accepit: « Esto ordinis Minimorum, et Minimorum minima, » ut tantum contendas esse minima, quantum mundani contendunt esse maximi.
S. Elisabeth, filia Andreae, regis Hungariae, et uxor Landgravii Hassiae, ad ima se demittebat, ut leprosis, ulcerosis, saniosis, quos ancillae ejus horrebant, ipsa jucundissime serviret, saniem et ulcera suis manibus extergeret, vermes eximeret, cibum in os ingereret, cumque amici ei objicerent haec persona et statu ejus indigna esse, ideoque illam principatu pulsam in magna egestate vivere, respondebat se, si quod genus vitae vilius sciret et abjectius, illud electuram, ut Christo Domino, qui ex primo se fecit imum et novissimum virorum, ut ait Isaias, cap. LIII, ad nostrum exemplum, ut illud imitemur, magis se assimilaret et conformaret; in hoc enim consistit apex virtutis et perfectionis Christianae.
Idem dictitabat et factitabat S. Hedwigis, Ducissa Poloniae, matertera S. Elisabethae, ejusque neptis S. Elisabetha, regina Portugalliae. Quocirca S. Paulinus, Nolae Episcopus, vendidit se in servum pro filio viduae, ut Christum imitaretur et virorum novissimum se efficeret. Idem fecit Petrus Telonarius, uti narratur in Vita S. Joannis Eleemosynarii. Hoc est quod docet Sapiens: « Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Domino invenies gratiam, » Eccli. III, 20. Vide ibi dicta.
Versus 29: Ego Dispono Vobis, Sicut Disposuit Mihi Pater Meus, Regnum
29. ET EGO DISPONO VOBIS, SICUT DISPOSUIT MIHI PATER MEUS REGNUM. — q. d. Sicut Pater meus coelestis per humilitatem et crucem, perque tot labores et dolores mihi decrevit et paravit regnum coeleste et aeternum; ita et ego vobis idem « dispono, » id est decerno, praeparo, et vadens ad mortem nunc quasi testamento lego (hoc enim est Graecum diatithemai, unde diatheke, id est testamentum), ut per similem humilitatem, crucem, labores et dolores, simile, imo idem, regnum mecum in coelo ineatis, ac proinde jam non disputetis quis inter vos sit major, sed quis sit minor, ut quisque studeat alium superare sui abjectione et humilitate; qui enim hoc fecerit, primus et maximus erit in regno meo coelesti.
Versus 30: Ut Edatis et Bibatis Super Mensam Meam in Regno Meo
30. UT EDATIS ET BIBATIS SUPER MENSAM MEAM IN REGNO MEO. — q. d. Sicut rex principibus sibi familiarissimis concedit mensae suae communionem, eosque mensae suae suarumque dapum convivas facit; aliis vero minoribus nobilibus aliam mensam minorem assignat: sic ego in coelo vos, o Apostoli, principes et primores regni mei mihi proxime adsciscam, et quasi mensae meae, lancibusque regalis convivas intimos adhibebo. Simili enim modo ostendit primos celeberrimosque Apostolos primis honoribus apud immortalem Regem potituros, ait Euthymius, Titus et Theophylactus. Est catachresis, qua coelestis gloria, deliciae et honores saepe in Scriptura comparantur conviviis epulisque cibi et potus, ac primis in mensa cum rege consessibus, quia homines carnei haec maxime sapiunt et capiunt, spiritalia vero aestimare nesciunt; et quia cibus et potus nobis incorporantur fiuntque nostra, uti in coelo per visionem beatificam aliasque dotes gloriosas Deus nobis quasi incorporabitur fietque noster.
Versus 31: Simon, Simon, Ecce Satanas Expetivit Vos ut Cribraret Sicut Triticum
31. AIT AUTEM DOMINUS: SIMON, SIMON (Petre), ECCE SATANAS EXPETIVIT VOS UT CRIBRARET SICUT TRITICUM. — « Cribraret, » id est vexaret, affligeret, agitaret, disjiceret, sicut in cribro triticum agitatur, ut illud a paleis et pulvere emundetur. Sic Satan petiit a Deo ut cribraret et affligeret Job, cap. I, ac impetravit. Idem fecit hic Petro et Apostolis, ac ex parte obtinuit, dum Judaeos commovit ut comprehenderent Christum; tunc enim Apostoli metuentes et ipsi comprehendi, fugerunt et dispersi sunt. Apposite tentatio comparatur cribro et cribrationi, quia sicut in hoc grana tritici secernuntur a paleis; grana enim remanent in cribro, paleae vero leves cribro agitatae avolant et disperguntur in ventum: sic prorsus fideles et sancti in tentatione manent constantes, impii vero deficiunt et avolant.
Versus 32: Ego Rogavi pro Te ut Non Deficiat Fides Tua
32. EGO AUTEM ROGAVI (Deum Patrem) PRO TE (quia te destino caput principemque Apostolorum et Ecclesiae meae), UT NON DEFICIAT FIDES TUA, — qua credis me esse Christum, redemptorem et salvatorem mundi.
Nota, Christum hac oratione Petro, prae caeteris Apostolis, duo insignia privilegia postulasse et impetrasse. Primum fuit personale, ut scilicet ipse Petrus nunquam fidem in Christum amitteret. Respicit enim Christus ad cribrationem versus praecedentis, id est tentationem comprehensionis suae, in qua caeteri Apostoli velut paleae e Christo avolarunt, fidem amiserunt, et huc illuc dispersi fugerunt. Petrus vero, etsi Christum ad horam ore negarit et charitatem amiserit, ejus tamen fidem corde retinuit. Ita S. Chrysostomus, homil. 38 in Matth.; S. Augustinus, lib. De Corrept. et gratia, cap. VIII; Theophylactus et alii hic. Hoc probabile est, at non certum: nam Franciscus Lucas et alii censent Petrum tunc tam fidem, quam charitatem perdidisse, idque ex vehementi turbatione et pavore, sed ad modicum tempus duntaxat, adeo ut mox renata fides vividior in eo revixerit: hinc censetur non defecisse, id est non esse evulsa funditus, aut radicitus extirpata, imo turbata potius quam ad tempus mortua tunc fides Petri.
Alterum et certum privilegium fuit commune Petro cum omnibus ejus successoribus, ut scilicet ipse et caeteri Pontifices Romani (Romae enim Petrus, Christo ita volente, cathedram Pontificiam statuit et stabilivit) nunquam publice a fide deficerent, sic ut Ecclesiam docerent haeresim vel errorem aliquem qui sit contra fidem. Ita S. Leo, serm. 2 De natali SS. Petri et Pauli; S. Cyprianus, lib. I, epist. 3 ad Cornelium; Lucius I, Felix I, Agatho, Nicolaus I, Leo IX, Innocentius III, Bernardus et alii, quos citat et sequitur Bellarminus, lib. I De Romano Pontifice.
Opus enim fuit ut Christus sapientissima sua providentia Ecclesiae suae, quae semper a diabolo cribratur et tentatur, non tantum tempore Petri, sed omni deinceps futuro usque ad finem mundi prospiceret de oraculo verae fidei, quod ipsa in omni fidei dubio consulere, et a quo in fide instrui et confirmari posset: alioqui enim Ecclesia in fide posset errare; quod absit. Est enim ipsa, ut ait Paulus I Tim. III, 15, « columna et firmamentum veritatis. » Hoc ergo Ecclesiae oraculum est Petrus omnesque succedantes Romani Pontifices. Quare haec Christi promissio facta Petro ejusque successoribus, maxime spectat ad tempus quo Petrus Christo superstes coepit esse caput Ecclesiae, scilicet illico post mortem Christi.
ET TU (q. d. Tu ergo) ALIQUANDO CONVERSUS — a cribratione Satanae, id est ab ejus tentatione et a peccato, quo me paulo post negabis: per hoc enim eris aversus a me meaque gratia et charitate, ita Euthymius, Theophylactus, Jansenius, Franciscus Lucas et alii.
Nonnulli to conversus accipiunt pro iterum; ita Beda, q. d. Tu, o Petre, iterum confirma in fide fratres tuos Apostolos post mortem meam, quos ego jam vivens voce mea confirmo. Sic enim Hebraei saepe verba sumunt pro verborum adverbiis. Sic Psal. LXXXIV, 7, dicitur: « Deus, tu conversus vivificabis nos; » conversus, id est rursum, denuo, ita Genebrardus.
CONFIRMA (in fide, de qua praecessit) FRATRES TUOS, — et consequenter meos. Mira hic Christi dignatio, qua Apostolos non vocat filios, etsi eos Dei spiritualiter genuisset, sed « fratres, » tum quia Christus qua homo, omnium hominum erat frater, utpote consors ejusdem naturae humanae; tum quia Apostoli in apostolatu et praedicatione Evangelii, erant quasi fratres et collegae Christi. Idem enim agebant quod Christus. Hinc colligunt Patres citati et Doctores Petrum a Christo fuisse praepositum caeteris Apostolis, ac consequenter totius Ecclesiae factum esse principem et caput, ut eamdem in fide et religione Christi instrueret, perficeret et confirmaret.
Versus 36: Qui Habet Sacculum, Tollat
36. SED NUNC QUI HABET SACCULUM (marsupium pecunia plenum) TOLLAT, SIMILITER ET PERAM — cibo plenam, ut se in instante persecutione alat, quia illam nusquam inveniet, eo quod homines a me quasi vincto et reo, et consequenter a vobis meis discipulis fugient, quasi a sceleratis et damnatis.
ET QUI NON HABET (gladium, ut sequitur), VENDAT TUNICAM SUAM, ET EMAT GLADIUM. — Verba haec Christi sunt non imperantis tolli sacculum et peram, ac vendi tunicam ut ematur gladius; nam paulo post Petrum stringentem gladium inhibuit, sed praenuntiantis instantem sibi et Apostolis persecutionem acerrimam, quae tanta erit, ut cibus et gladius ad tutelam vitae ipsorum comparanda esse videantur homini, rem reique difficultatem humana prudentia aestimanti. Sensus ergo est, q. d. Hactenus vobis, o Apostoli mei, omnia fuere secunda et prospera. Cum enim misi vos evangelizatum sine sacculo, pera et gladio, plurimi benigne vos exceperunt, aluerunt, defenderunt, ut vobis sacculo, pera et gladio non foret opus. At jam mihi et vobis tanta instat persecutio, tantum vitae periculum, ut secundum humanam prudentiam videatur necessarium sibi et suae vitae consulere, ac per sacculum et peram de annona, per gladium de tuenda vita cuique prospicere, ideoque vendere tunicam, ut gladium comparet, quo vitam tueatur. Mihi tamen divina prudentia, ac Dei Patris consilio et decreto rem metienti, nullo horum est opus, quia ut Dei Patris voluntati me conformem, ultro vado ad crucem et mortem, ac persecutoribus me crucifixuris sponte offero. Ita S. Chrysostomus, hom. 85 in Matth., et ex eo Theophylactus hic, Jansenius, Maldonatus et alii, et patet ex sequent.
Pulchre S. Ambrosius: « O Domine, inquit, cur me jubes emere gladium, qui ferire prohibes, nisi forte ut parata sit defensio, et videaris potuisse vindicare, sed noluisse. »
Versus 38: Domine, Ecce Duo Gladii Hic
38. AT ILLI DIXERUNT: DOMINE, ECCE DUO GLADII HIC. — Non satis intellexerunt Apostoli Christi mentem, phrasim et catachresin. Christus enim non emendos gladios, sed instans periculum significari voluit. Christus vero noluit Apostolis mentem suam explicare, sed dissimulavit, dicens: « Satis est; » idque hoc fine, ut permitteret hos gladios a Petro et Apostolis ferri, unoque eorum Malcho aurem praescindi, quam ipse mox restitueret et sanaret; itaque ostenderet se non vi coactum, sed charitate adactum libere et libenter pati ac mori. Censent aliqui hos gladios non fuisse militares, sed rusticos vel potius magnos lanionum cultros, quibus Apostoli usi fuerant ad jugulationem, immolationem et divisionem agni paschalis. Ita S. Chrysostomus, de quo plura Matth. XXVI.
Versus 39: Ibat Secundum Consuetudinem in Montem Olivarum
39. ET EGRESSUS (e coenaculo montis Sion) IBAT SECUNDUM CONSUETUDINEM IN MONTEM OLIVARUM. — Causam dat Beda: Tradendus, inquit, a discipulo Dominus, consueti secessus locum, quod facillime reperiri possit, adit. Ubi sunt ergo, qui cum mortem timuisse, invitumque contendunt esse crucifixum? Solebat enim Christus hisce ultimis vitae suae diebus, per diem praedicare in templo, noctu vero secedere in montem Oliveti orationis causa, idque sciebat Judas, utpote Apostolus et comes Christi: quare in montem hunc venit cum satellitibus, ibique eis Christum prodidit et tradidit.
Versus 43: Apparuit Illi Angelus de Coelo, Confortans Eum
43. APPARUIT AUTEM ILLI ANGELUS DE COELO, CONFORTANS EUM. — « Apparuit, » in corpore assumpto, visibiliter, ut sua specie et voce oculos auresque Christi pavidas confortaret. Putat Jansenius angelum hunc in singulis, puta in ternis Christi orationibus apparuisse, ideoque ter cum confortasse, ut doceret Deum orantes semper exaudire, eisque jugiter aliquam gratiam et robur impertiri. Probabilius Franciscus Lucas et alii censent angelum in tertia et ultima Christi oratione duntaxat apparuisse, eumque confortasse; cum scilicet, ut subdit Lucas, Christus in agonia factus prolixius et intentius orans, sudavit sanguinem, ut doceret esse perseverandum in oratione, ac fructum perseverantiae esse consolationem Dei et visionem angelorum: nam post hanc consolationem Patris factam ab angelo, videtur agonia Christi transisse, nec Christus amplius orasse, sed fortiter ad mortem se comparasse.
Angelus hic fuit Gabriel, ait Gabriel Vasquez, I part., tom. II, disp. 244, n. 3. Gabriel enim nomen habet a fortitudine; Gabriel enim dicitur, quasi geber el, id est vir Dei, vel quasi gebura el, id est fortitudo Dei; quia ipse habet officium confortandi homines infirmos, afflictos et pusillanimes; confortavit autem Christum, non corroborando ejus infirmitatem, sed eximiam ejus fortitudinem collaudando. Idem censet Ludovicus de Ponte in Medit. de Agonia Christi in horto; quia Gabriel, inquit, fuit legatus et internuntius oeconomiae Christi, ut Incarnationis, Lucae I, 26, ac hebdomadum Danielis, quae designant tempus nativitatis Christi, Dan. IX, 21.
Alii tamen, ut Franciscus Lucas, putant angelum hunc fuisse Michaelem; hic enim est summus angelus, quem decebat summo Deo, puta Christo, hoc officium praestare.
CONFORTANS EUM, — praemissa Christi laude, et adoratione debita, ait Titus. Confortabat autem Christum exterius loquendo, et proponendo ei Patris voluntatem et gloriam, item fructum uberem, tum Christo, tum hominibus, tum angelis ex passione sua proventurum. Nam non poterat angelus interius in anima Christi operari, nec immutare immediate interiores Christi potentias. Unde sicut exterius tantum a diabolo tentari potuit Christus, sic ab angelo exterius tantum confortari, non tamen doceri vel illuminari; ipse enim prae angelis, a primo instanti conceptionis suae plenus erat sapientia et scientia. Ita Scholastici cum D. Thoma, III part., Quaest. XII, art. 4.
Dixit ergo angelus hic Christo haec vel similia: O Christe, Domine mi, virorum fortissime, tua oratio gratissima accidit Patri tuo, quia non obstante naturali mortis horrore et moerore, te per omnia resignas Patris voluntati, ut mortem ab eo tibi decretam fortiter subeas. Depone igitur horrorem hunc et moerorem, quem sponte tibi accersivisti; pristinum ergo animum roburque resume, ac viriliter aggredere opus redemptionis humanae, quo summe Dei gloriam celebrabis, angelos laetificabis, homines ex inferno redimes eosque ad gloriam coelestem reduces. Proposito tibi gaudio crucem sustine, futurus auctor et consummator fidei plurimorum, Hebr. XII, 2. Sic efficies ut SS. Petrus, Paulus, Laurentius, Vincentius, Agnes, Caecilia plurimique alii martyres et virgines, quasi viri, viragines et heroes generosi, fortiter pro Deo subeant martyria, utque fideles sanctique caeteri de carne, mundo et daemone gloriose triumphent. Scio quidem te id facturum etiam non monente me, neque opus tibi esse Domino meo confirmatione mea, qui a teipso confirmor, ut sim et vivam; sed ut gratum tibi sit hoc ministerium meum, quod Deo Patre tuo jubente dispensative exhibeo, etiam atque etiam oro.
Hinc Theophylactus angelum ita Christo locutum opinatur: « Domine, tua est virtus: tu enim potes contra mortem et infernum genus humanum liberare. »
Versus 44: Factus Est Sudor Ejus Sicut Guttae Sanguinis
44. ET FACTUS IN AGONIA, PROLIXIUS ORABAT: ET FACTUS EST SUDOR EJUS SICUT GUTTAE SANGUINIS DECURRENTIS IN TERRAM. — To et Hebraeo more est causale, idemque valet quod quia, q. d. Ideo confortavit eum angelus, quia Christus in agonia factus, oransque prolixius sudabat sanguinem; tunc enim videbatur egere confortatione, eamque mereri; itaque hic fuit rei gestae ordo. Christus primo et secundo jam oraverat, sed nullam senserat Dei opem: quare instante jam sua comprehensione, permittens agoniam, id est vehementiorem passionis horrorem et angorem in se oriri, sudavit sanguinem, unde ad eum vincendum tertio vehementius oravit, ut doceret, crescente tentatione, nos pariter intendere debere orationem. Quocirca tunc illico apparuit ei angelus confortans eum, quo facto desiit orare, aeque ac pavere et moerere, ac suppressa et superata agonia animose sese ad passionem composuit, ultroque Judae proditori obviam prodiit.
PROLIXIUS. — Graece ektenesteron, id est extensius et intensius. Extensius, quia fuit haec tertia Christi oratio, ut patet ex Matthaeo et Marco, in qua pariter videtur Christus diutius haesisse. Intensius, quia intendente se angore, ad eum superandum intendit Christus pariter mentis in orando contentionem, ac intensiore affectu et ardore oravit. Lucas enim trinam Christi orationem, quam narrant Matthaeus, per compendium una complexus est; quare quaedam de illa narrat, quae in prima et secunda, quaedam quae in tertia oratione illi acciderunt.
ET FACTUS EST SUDOR EJUS SICUT GUTTAE SANGUINIS DECURRENTIS (Graece katabainontos, id est descendentes, decurrentes, scilicet guttae, sed eodem redit sensus) IN TERRAM. — « Guttae, » Graece thromboi, id est grumi, ut vertit Syrus, sive crassae guttae, et, ut legit Irenaeus, globi sanguinis; Arabicus, et factus est sudor ejus velut sanguis distillans, descendens in terram.
Nota primo, quidam codices olim nil habuerunt de hoc Christi sudore sanguineo, teste S. Hilario, lib. X De Trinitate, et S. Hieronymo, lib. II Contra Pelagian., scilicet ne Christo animi infirmitatem et dolorem tribuant, sed jam communiter omnes codices Graeci, Latini, Syri, Arabici, idipsum habent: quare verum est id esse legendum, juxta definitionem Concilii Tridentini, sess. 4.
Nota secundo, Christum dici sudasse sanguinem, non improprie, proverbialiter et hyperbolice, sicut de eo qui vehementer angitur et affligitur, dicimus eum sudare sanguinem, uti explicant Euthymius et Theophylactus, sed vere et proprie: quare to quasi hic non similitudinem, sed veritatem denotat. Ita SS. Hilarius, Hieronymus, Augustinus et passim alii: unde Aethiopicus clare vertit, et factus est sudor ejus sicut sudor sanguinis defluens in terram. Consentit Persicus.
Hinc S. Athanasius, lib. VI ad Theophilum, qui est De Beatitudine Filii Dei, anathema dicit eis qui Christum negant sudasse verum sanguinem.
Porro, in vehementi angore naturaliter hominem posse sudare sanguinem, docet Aristoteles, lib. III De Histor. animal., cap. XIX, praesertim in eo qui delicato, poroso et raro est corpore, ac subtiliorem habet sanguinem, qualis fuit Christi. Sudor enim nihil aliud est nisi serum, sive pars aquosa sanguinis; cum sero autem etiam subtilior sanguis ex ingenti anxietate in porosis facile excernitur. Angor enim inflammat et extenuat sanguinem, et poros aperit, itaque per eos illum excernit, maxime si jam exsudarit omnem, vel quasi omnem propriam sudoris materiam, sicut ubera, deficiente lacte, si emulgeas, dant sanguinem. Unde Cajetanus censet Christum sudasse sanguinem, eo quod jam exsudasset humorem, qui solet verti in sudorem. Porro, vox « sicut guttae » significat non purum fuisse sanguinem, sed mixtum, quo scilicet sudor cum sanguine misceretur. Ita Suarez, III part., Quaest. XLVI, art. 8, disp. 34, sect. 2.
Nota tertio, hunc sudorem sanguineum in Christo manasse, non tam ex tristitia et angore, quam ex actu fortitudinis et audaciae, quo deliberata et efficaci voluntate, aeque ac actu appetitus sensitivi a voluntate imperato, generose mortem et omnes dolores, qui vivacissime imaginabantur, amplexus est; et hae Christi lacrymae apud Deum Patrem fuere efficacissimae. Vocalis est enim sanguis Christi, teste Irenaeo, lib. V, cap. I, magisque loquitur et clamat, quam sanguis Abel. Hebr. cap. XII, 24. Sanguis enim Abel clamat vindictam, sanguis vero Christi misericordiam.
Symbolica causa fuit, ut significaret Christus de toto corpore suo, quod est Ecclesia, emanaturas Martyrum passiones, ait S. Augustinus in Sentent., sent. 68. Rursum Christi sanguis defluxit in terram, ut significaretur terrenos homines sanguine Christi irrigandos, ait Beda.
Nota quarto, causas finales et morales hujus sudoris fuisse plures. Prima fuit, ut acerbitatem doloris, et magis vehementiam amoris sui erga nos ostenderet, atque in nobis excitaret spem, amorem et sui imitationem. Sicut enim vehementia ignis facit, ut in distillatione aqua e rosis manet, sic vehementia amoris fecit, ut ex corpore Christi sanguis stillaret. Secundo: Christus hunc sanguinem, ac seipsum cum sanguine in holocaustum et victimam pro peccatis nostris Deo Patri obtulit. Sanguinem enim ex oculis, facie, pectore, manibus pedibusque sudabat, illique lacrymas cum suspiriis et precibus intensis miscebat. Unde S. Bernardus, serm. 3 in Dominica Palmarum, agens de hac oratione Christi in horto: « Ubi quidem, inquit, non solis oculis, sed quasi membris omnibus flevisse videtur, ut totum corpus ejus, quod est Ecclesia, totius lacrymis corporis purgaretur; » nimirum Christi amor non contentus aqueis oculorum lacrymis, voluit sanguineis totius corporis lacrymis peccata nostra deflere et abluere.
Versus 45: Invenit Eos Dormientes Prae Tristitia
45. ET CUM SURREXISSET AB ORATIONE, ET VENISSET AD DISCIPULOS SUOS, INVENIT EOS DORMIENTES PRAE TRISTITIA. — Tristitia enim cor contrahit, impeditque ne illud spiritus vitales subtiles ad caput emittat, quare vapores atri et crassi cerebrum invadunt, qui somni sunt causa. Porro hic est hysteron proteron. Haec enim contigerunt ante sudorem sanguineum: hic enim accidit in tertia Christi oratione, illa vero facta sunt in prima, ut patet ex Matthaeo et Marco. Causa est, quia Lucas trinam Christi orationem conflat in unam; quare commiscet ea quae diverso tempore in tribus Christi orationibus facta sunt, perinde ac si in una eademque peracta fuissent. Post primam ergo orationem Christus visitans Apostolos inveniensque eos dormientes, dixit id quod sequitur:
Versus 46: Quid Dormitis? Surgite, Orate
46. ET AIT ILLIS: QUID DORMITIS? SURGITE, ORATE, NE INTRETIS IN TENTATIONEM. — Vide dicta Matth. XXVI, 27.