Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Prosequitur Christi passionem, narratque Judaeorum contra eum accusationem, Herodis illusionem, Pilati flagellationem, condemnationem, crucifixionem, Josephi sepulturam: quae fere omnia audivimus Matth. cap. XXVII.
Textus Vulgatae: Lucas 23:1-56
1. Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. 2. Coeperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse. 3. Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judaeorum? At ille respondens, ait: Tu dicis. 4. Ait autem Pilatus ad principes Sacerdotum, et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine. 5. At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum, docens per universam Judaeam, incipiens a Galilaea usque huc. 6. Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset. 7. Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. 8. Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde: erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. 9. Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat. 10. Stabant autem principes Sacerdotum et Scribae constanter accusantes eum. 11. Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo; et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum. 12. Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem. 13. Pilatus autem, convocatis principibus Sacerdotum, et magistratibus, et plebe, 14. dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam invenio in homine isto ex his, in quibus eum accusatis. 15. Sed neque Herodes; nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16. Emendatum ergo illum dimittam. 17. Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. 18. Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam; 19. qui erat, propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium, missus in carcerem. 20. Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. 21. At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum. 22. Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum, et dimittam. 23. At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur; et invalescebant voces eorum. 24. Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum. 25. Dimisit autem illis eum qui, propter homicidium et seditionem, missus fuerat in carcerem, quem petebant; Jesum vero tradidit voluntati eorum. 26. Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem, venientem de villa, et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. 27. Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum. 28. Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros. 29. Quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt. 30. Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. 31. Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? 32. Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. 33. Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum, et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris. 34. Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. 35. Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. 36. Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, 37. et dicentes: Si tu es rex Judaeorum, salvum te fac. 38. Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris Graecis, et Latinis, et Hebraicis: Hic est rex Judaeorum. 39. Unus autem de his qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos. 40. Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es. 41. Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus; hic vero nihil mali gessit. 42. Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum. 43. Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso. 44. Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram usque in horam nonam. 45. Et obscuratus est sol; et velum templi scissum est medium. 46. Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec dicens, expiravit. 47. Videns autem Centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere homo justus erat. 48. Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. 49. Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes. 50. Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus: 51. hic non consenserat consilio et actibus eorum, ab Arimathaea civitate Judaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei. 52. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu; 53. et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. 54. Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat. 55. Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus. 56. Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta; et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
Versus 39: Unus de Latronibus Blasphemabat Eum
39. Unus autem de his qui pendebant (a sinistro latere Christi) LATRONIBUS, BLASPHEMABAT EUM, DICENS: SI TU ES CHRISTUS (Salvator mundi), SALVA TEMETIPSUM ET NOS, — ut nos a cruce liberes, ac vitae et libertati restituas. Voluit Christus atrocissima pati, idque ab omni genere hominum, ideoque irrideri et blasphemari, non tantum a Scribis et Judaeis, sed et ab ipso latrone, supplicii sui socio, quod longe erat acerbius: latro enim hic animam agens debuisset Christo compati ac cogitare de salute animae suae, eamque a Christo postulare; ut et nos ad scommata, irrisiones et subsannationes taceamus, et mente patientiam, ore silentium praeferamus.
Versus 40: Neque Tu Times Deum
40. RESPONDENS AUTEM ALTER (pendens a dextera Christi, ut habet traditio) INCREPABAT EUM DICENS: NEQUE TU TIMES DEUM, QUOD IN EADEM DAMNATIONE (Graece κρίματι, id est judicio, supplicio crucis cum Christo mecum) ES. — Syrus, etiam non a Deo, non times tu? q. d. Esto Scribae et Judaei liberi et validi non timeant Deum, ideoque subsannent Christum; tu tamen, qui in cruce torqueris et ad mortem tendis, deberes timere Deum, ne te paulo post mortem acriter puniat, eo quod tam sacrilege Christum ejus blasphemes. Significat ergo hic latro se timere Deum: « Initium autem sapientiae (et salutis) timor Domini, » Eccli. 1, 28, nec tantum se timere Deum, sed et socium latronem ad eumdem timorem exhortari, q. d. Esto Judaei rideant Christum, tuum tamen est timere Deum, tum quia in eadem es damnatione, id est poena crucis ad quam juste damnatus es; Christus vero innocens injuste; ac proinde decet te potius socii tui in poena, praesertim innocentis, misereri quam conviciari; tum quia debes te ad mortem componere, et ad judicium Dei, ubi hujus tuae blasphemiae rationem reddes et acrem gehennae vindictam subibis. Porro, dicendo: « Neque tu times Deum, » videtur Christum denotare eumque confiteri esse Deum, q. d. Time vindictam Christi, quem blasphemas, quia ipse non tantum est homo, sed et Deus; hoc enim ipsum a Christo illuminatum credidisse, mox patebit. Ita S. Ambrosius et Eusebius, quorum verba recitabo.
Versus 41: Et Nos Quidem Juste
41. Et nos quidem juste (damnati versamur in hac damnatione, id est poena crucis), NAM DIGNA FACTIS RECIPIMUS (en actum profundae publicaeque contritionis, confessionis et poenitentiae quo priora scelera expiavit): HIC VERO NIHIL MALI GESSIT. — Graece, nihil ἄτοπον, id est absonum, indecens, incongruum, nihil quod vel leviter reprehendi aut culpari posset. En libera publicaque confessio, ac testimonium innocentiae Christi, quod latro hic dat Christo coram Scribis et principibus, qui Christum damnarant, nil veritus eorum iram et furorem.
Versus 42: Domine, Memento Mei Cum Veneris in Regnum Tuum
42. ET DICEBAT AD JESUM: DOMINE, MEMENTO MEI CUM VENERIS IN REGNUM TUUM, — coeleste et divinum, ad quod tendis per mortem crucis, ut mox a morte illud ineas, tuosque in illud introducas: quare te obsecro ut et me in illud tecum inducas; ideoque peccatorum omnium, quorum me summe paenitet, veniam a te supplex deposco. Ac pro satisfactione tormenta haec crucis, in eaque mortem quam libenter subeo, tibi offero: quare totum me tibi resigno, dedico, consecro. Utinam pro te tuique fide et amore haec et plura tormenta pati mihi concederetur. Haec enim ejus verba significant vivam et ardentem ejus fidem, spem, charitatem, devotionem, humilitatem, patientiam, contritionem caeterasque virtutes.
Moraliter: disce hic vim, efficaciam et celeritatem gratiae Christi, quae in ipsa cruce ex latrone fecit virum sanctum, imo sanctissimum. Mira fuit conversio S. Magdalenae, mira S. Pauli, sed magis mira hujus latronis; quia S. Magdalena audierat dicta et miracula Christi, S. Paulus eum e coelo verberantem sentiebat; latro vero in ipsa cruce, ubi Christus infame et atrox latronum supplicium patiebatur, fuit ad eum conversus per heroicos fidei, charitatis, devotionis, etc., actus.
Addunt S. Hieronymus, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, in Matth. cap. XXVII; Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. 13; Origenes, tract. 35 in Matth., hunc latronem prius cum socio blasphemasse Christum: nam SS. Matthaeus et Marcus dicunt in plurali latrones improperasse Christo; licet probabilius S. Augustinus, Epiphanius, Anselmus et alii cum Suarez contrarium sentiant, censeantque per synecdochen latrones vocari unum e latronibus, nam Lucas diserte ait unum blasphemasse, alterum confessum esse Christum. Si prius blasphemavit, magis mira fuit ejus conversio, qua subito blasphemias convertit in confessionem et laudem Christi. Unde exclamat S. Augustinus: « Haec mutatio latronis dexterae Excelsi est ».
Quaeres, qua ratione fuit conversus? Respondeo: Exterius per exempla virtutum quae in Christo cernebat, eximiae scilicet charitatis, qua illum pro inimicis orantem audierat, patientiae, fortitudinis, modestiae, religionis ac virtutum omnium. Ita Theophylactus hic, et Euthymius, cap. LXVII in Matth. Interius vero per raram et paene miraculosam Dei motionem et illustrationem, qua cognovit Christum esse innocentem, et altionis regni regem, et supremum dominum, in cujus potestate esset hominem etiam mortuum beare: quare ipsum esse Messiam, Dei Filium et Salvatorem mundi. Ita S. Leo, serm. 2 De Passione: « Quae, inquit, istam fidem exhortatio persuasit, quae doctrina imbuit, quis praedicator accendit? non viderat prius acta miracula, cessaverat tunc languentium curatio, caecorum illuminatio, vivificatio mortuorum; ea ipsa quae mox erant gerenda, non aderant; et tamen Dominum confitetur et Regem, quem videt supplicii sui esse consortem. Inde ergo oriebatur hoc donum, unde accepit fides ipsa responsum. »
Nota hic illa verba: « ea ipsa quae mox erant gerenda, non aderant; » videtur enim illis tacite reprehendere id quod apud Hieronymum in cap. XXVII Matth. reperimus scriptum, a sole fugiente, terra commota, saxisque disruptis, et ingruentibus tenebris, unum latronem coepisse credere et confiteri Jesum. Quam sententiam paene iisdem verbis habet Chrysostomus, hom. 2 De Cruce et Latrone, et significat Origenes, tract. 34 in Matth.
Sed mirum est hos Patres non animadvertisse hanc sententiam pugnare cum Evangelio, quia, exceptis tenebris, caetera signa acciderunt mortuo jam Christo (ut plane ex Evangelio constat), cum tamen ex eodem Evangelio perspicuum sit latronem conversum esse vivente Christo: solis autem defectus et tenebrae post latronis conversionem a Luca narrantur. Eamdem vero cum S. Leone sententiam docet S. Cyrillus, Catech. 13, dicens: « Quae virtus te illuminavit, o latro? quis te docuit adorare contemptum, et simul cruci affixum? O lumen perpetuum illuminans obscuratos! » Eamdem fuse prosequitur S. Augustinus, serm. 43 De Tempore; S. Chrysostomus, hom. De Latrone, et serm. 1 De Cruce et Latrone. Ita Suarez, qui et addit fieri potuisse ut latro, antequam incarceraretur, Christum praedicantem audierit, miracula conspexerit vel audierit, et forte in ipsum crediderit. Addit S. Vincentius Ferrerius, serm. De Bono Latrone, eum conversum umbra Christi, cum scilicet sole gyrante umbra crucis Christi eum contigit. Sic enim umbra S. Petri sanabat infirmos, Act. III. Addunt alii B. Virginem stetisse mediam inter hunc latronem et Christum, ac illi gratiam impetrasse et morienti Christum reipsa crucifixum exhibuisse, uti morentibus solet crucifixus proponi. Adde, ipsum vidisse coelum solemque obscurari, ac diem in noctem verti, ob Creatoris sui crucem et mortem.
Porro, sanctitas hujus latronis liquet ex eximia ejus fide, spe et charitate: fide, qua credidit in Christum velut Regem regum, quem videbat ut vilissimum hominem, imo ut latronem crucifixum; spe, qua a Christo petit ut ad regnum ejus admittatur; charitate, qua socium latronem Christum blasphemantem corripit, Christi innocentiam palam coram Judaeis et hostibus infensissimis confitetur et propugnat, cum caeteri omnes etiam Apostoli, prae metu diffugissent et Christum deseruissent. Heroica ergo ejus fuit confessio. Unde S. Gregorius, lib. XVIII Moral., cap. XII: « In cruce, ait, clavi manus pedesque ligaverant, nihilque in eo poenis liberum, nisi cor et lingua remanserat. Inspirante Deo totum illi obtulit, quod in se liberum invenit, ut corde crederet ad justitiam, ore confiteretur ad salutem. In corde autem fidelium tres summopere manere virtutes testatur Apostolus, fidem, spem et charitatem, quas cunctas subita repletus gratia et accepit latro, et servavit in cruce. »
Exclamat S. Augustinus, serm. De feria III Paschatis, et lib. I De Anima et ejus origine, cap. IX: « Huic fidei quid addi possit, ignoro. Si titubaverunt, qui viderunt Christum mortuos suscitantem, credidit ille, qui videbat eum secum in ligno pendentem. Vere non invenit Christus tantam fidem in Israel, imo nec in universo mundo. » S. Chrysostomus: « Priusquam, ait, sibi quidquam petat, curat socium lucrari: quae insignis est charitas. » Imo nonnulli latronem hunc vocant martyrem, ut S. Cyprianus, epist. ad Fabian., eumque asserit suo sanguine baptizatum, idque repetit serm. De Coena, et serm. De pass. Dom., ubi ait: « Sic in cruce latro confitens non tantum indulgentiam meruit, sed Christi familiaris effectus, praemissus est in paradisum, et factus est particeps regni, per confessionem factus collega martyrii. » Quam Cypriani sententiam refert S. Augustinus, lib. 1 De Anima et ejus origine, cap. IX, et lib. IV De Baptismo, cap. XXII, ubi ait latroni non opus fuisse baptismo vel martyrio, sed sola contritione potuisse salvari. Priori vero loco ait quod, licet latro non sit mortuus pro Christo, tamen apud Deum tantum valuisse, quod confessus est Dominum crucifixum, quantum si fuisset pro Domino crucifixus, atque ita inventa est in eo mensura martyris, qui tunc in Christum credidit, quando defecerunt qui futuri erant Martyres.
Rursum D. Augustinus, serm. 120 De Tempore: « Latro, inquit, nondum vocatus, et jam electus: nondum famulus, et jam amicus; nondum discipulus, et jam magister, atque ex latrone confessor; quia etsi poena coeperat in latrone, novo genere consummatur in martyre. » Idem, lib. De Anima et ejus origine, cap. IX, in VII tom.: « Latro, inquit, tantum valuit confessus Dominum crucifixum, quantum si fuisset pro Domino crucifixus. » S. Hieronymus, epist. 13 ad Paulinum: « Latro, inquit, crucem mutat paradiso, et facit homicidii poenam martyrium. » Drogo, episcopus Ostiensis, tract. De Sacram. Dominicae passionis (extat tomo II Biblioth. SS. Patrum), eumdem vocat martyrem.
Porro, nonnulli hanc rationem martyrii ejus probabilem asserunt, scilicet Judaeos, audientes ejus confessionem Christi, qua ipsorum facta et condemnationem Christi damnabat, ira et furore percitos in illum saeviisse, ac immaniter crura confregisse, ut habent Evangelistae, itaque mortem illi acerbiorem reddidisse eamque accelerasse, ac proinde martyrem effecisse. Hinc et S. Hilarius, lib. X De Trinit., eumdem vocat martyrem: « Martyri, inquit, suo paradisum promittens. » Martyri, id est testi, quia latro in cruce protestatus est suam fidem et spem in Christum; alioqui ipse ob passionem suam proprie et praecise non fuit martyr, quia passus est pro suis sceleribus, non pro Christo; nisi dicas Judaeos ipsi propter hanc confessionem mortem aggravasse et accelerasse uti jam indicavi.
Denique Arnaldus (alii Renaldum vocant) abbas, tract. 9 De Septem Verbis Christi in cruce, in Biblioth. SS. Patrum, asserit latronem hunc evectum in coelos, sedem super angelos omnes, super Cherubinos et Seraphinos, ac ipsum Luciferi thronum occupasse. Vide nostrum P. Stephanum Binettum, lib. De Bono latrone, ubi eum vocat Archangelum paradisi, primogenitum Christi crucifixi filium, martyrem, apostolum et praedicatorem totius mundi, utpote qui e cathedra crucis Christum toti orbi praedicarit. Paulus, inquit, loquitur ut Cherubim, latro amat ut Seraphim.
Audi nunc de eodem elogia Patrum.
S. Chrysostomus, hom. De Cruce et Latrone: « Iste latro, ait, de ligno mercatur salutem. Hic latro furatur coeleste imperium, vim facit majestati. » Et inferius: « Nullum ante latronem invenies repromissionem paradisi meruisse, non Abraham, non Isaac, non Jacob, non Mosen, nec Prophetas, nec Apostolos; sed ante omnes reperies latronem. » Deinde fidem latronis confert et praefert fidei Abrahae, Isaiae, Ezechielis, Mosis, eo quod non in templo, non in solio et gloria, uti illi, sed in cruce et tormentis Christo crediderit. « Videt, ait, in tormentis et tanquam in gloria adorat. Videt in cruce, et rogat quasi in coelis sedentem. Videt condemnatum, et regem invocat, dicens: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum. Crucifixum vides, et regem praedicas; ... magno pendere cernis, et coelorum regna meditaris. O admiranda latronis conversio! »
S. Ambrosius, serm. 43: « Illud, ait, ad gratiam ejus (latronis) majori est meriti, quod Christum in cruce credidit, et passio quae aliis scandalum fecit, illi ad fidem profecit: recte ergo mercatur paradisum, qui crucem Christi non putavit esse scandalum, sed virtutem. » Et inferius, serm. 50: « Cernat licet ejus hiantia vulnera, spectet ipsius sanguinem profluentem, Deum tamen credit, quem reum nescit; justum fatetur, quem non meminit peccatorem. » Et mox: « Intellexit enim quod pro alienis peccatis has plagas susciperet, pro alienis sceleribus haec vulnera sustineret; et scivit quod illa in corpore Christi vulnera, non essent Christi vulnera, sed latronis; atque ideo plus amare coepit, postquam in corpore ejus sua vulnera recognovit. » Et pluribus interjectis: « Magna plane est et admirabilis fides, quae Christum crucifixum glorificari magis credidit, quam puniri. In hoc enim totius forma salutis est. Salvatorem tunc majestatis dominum cognoscit, cum videtur humilitatis patientia cruciari. Praecessit devotione, qui praecessit et praemio; prior enim latro ad paradisum, quam Apostoli pervenerunt. »
Eusebius Emissenus (vel quisquis est auctor; stylus enim Latinum arguit auctorem, non Graecum, vel Syrum, qualis fuit Eusebius), homil. De Latrone beato: « Quam singularis, inquit, et quam stupenda devotio; sub illo tempore credidit reus, quo negavit electus. Laudabilius hoc itaque in latrone ac magnificentius fuit, quod hominem addictum, et inter extrema deficientem supplicia Dominum credidit, quam si inter virtutum opera credidisset: non itaque sine causa tantam meruit. » Causam subdit: « Illuminaverat, credo, nascentem fidem latronis, jam credentis in Christum, propius corporea divinitas, quae se largius sub momento illo peragendae redemptionis infuderat. » Et mox: « Non dixit: Si Deus es, de supplicio praesenti eripe me; sed magis: Quia Deus es, de futuro judicio libera me; praedicat saeculis judicem regemque saeculorum, etc., etsi poena coeperit in latrone, novo genere consummatur in martyre. »
Porro latro hic poenitens a S. Athanasio, serm. in Parasceve, vocatur Evangelista: « Tanquam latro, inquit, crucifixus es, o bone, et repente Evangelista evasisti. » A S. Chrysostomo, serm. in Parasceve, vocatur Propheta, hoc est praedicator et enarrator magnitudinis Christi: « O potentiam Jesu, inquit, latro jam Propheta est, et e cruce praedicat. » Idem ibidem eum vocat praedonem et raptorem paradisi: « Vidisti, inquit, quomodo neque in cruce artis suae obliviscitur, sed per ipsam confessionem praedatur regnum. »
Unde Sedulius, carm. 5 Pasch.:
Abstulit ipse suis coelorum regna rapinis.
A S. Cyrillo, lib. II De Adorat., et a B. Petro Damiano, serm. De Exalt. S. Crucis, nuncupatur primitiae crucis Christi et credentium. A Drogone, De Sacr. Domin. pass., indigitatur Petrus in cruce: « Tu, inquit, Petrus in cruce fuisti; et Petrus in domo Caiphae latro, » quia Christum negavit, quem latro in cruce confessus est coram omni populo. A S. Cypriano (vel quisquis est auctor), serm. De Pass., nominatur « collega martyrii Christi. » Ab Arnoldo, abbate Bonae Vallis, tract. 2 De Septem Verbis Christi: « collateralis Christi, et praecursor ejus victoriae. » A S. Chrysostomo, hom. De Caeco nato: « advocatus Christi, » quia eum contra Judaeos quasi advocatus defendit. Ab Anastasio Sinaita, lib. V Hexam.: « volucris coeli, magna aquila per aerem volans in paradisum. » Plura ejus elogia glomerat S. Athanasius, serm. citato in Parasc., ubi inter alia ait: « O latro, Petri commilito, Judaeorum accusator! O latro, regni mercator, paradisi custos! O latro, crucis velut corollarium, tibi coelum afficiens! O latro, quomodo homines regnum quasi furto auferant, instruens! O latro, postremus veniens, sed primus coronatus! O latro, vehemens Judae accusator! O latro, Apostolorum symmysta, juste Christum coemens! »
Audi S. Paulinum, in Celsi pueri Panegyr.:
Moeror abi, discede pavor, fuge culpa, ruit mors,
Vita resurrexit, Christus in astra vocat,
Morte mea functus, mihi mortuus, et mihi victor,
Ut mors peccati, sit mihi vita Dei.
Denique servatum jam de cruce duxit aperto
Limite latronem, qua paradisus adest.
Roganti pro peccatore poenitente qui confessarii copiam non habebat, respondit Christus S. Brigittae in haec verba: « Ille plorat quod non habet auditorem confessionis suae. Dic ei quod sufficit voluntas. Nam quid profuit latroni in cruce? Nonne voluntas bona? Aut quid aperuit coelum, nisi voluntas volendi bona et audiendi mala? Quid vero facit infernum, nisi voluntas mala et affectus inordinatus? » Ita habetur lib. VI Revelat. S. Brigittae, cap. CXV. Plura vide apud nostrum Theophilum Raynaudum, in erudito opere quod De Metamorphosi latronis in Apostolum conscripsit, ubi, cap. XVII, mellificium tropologicum per Christianas apes, sancti latronis virtutum prata carpentes, conficit et contexit.
Versus 43: Hodie Mecum Eris in Paradiso
43. Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: hodie MECUM ERIS IN PARADISO, — id est, in loco voluptatis, ubi scilicet sis in beatitudine et visione Dei beatifica, q. d. Hodie te felicem in perpetuum efficiam, hodie te regem in regno gloriae divinae mecum regnantem constituam. Et hoc videntur velle Cyrillus Hierosolymitanus, Catech. 13; S. Chrysostomus, hom. 2 De Cruce et Latrone; Nyssenus, serm. De Resurrectione; S. Augustinus, tract. 111 in Joan., qui to in paradiso, explicat in coelo, id est in beatitudine coelesti. Certum enim est Christum cum latrone, die illo quo obiit, non ascendisse in coelum, sed descendisse ad limbum patrum (unde S. Augustinus, lib. XII De Genesi ad litt., cap. XXXIV, et Maldonatus per paradisum hic accipiunt sinum Abrahae), ibique eis visionem divinitatis suae impertivisse, itaque eos beasse, quare tunc Christus rerum sortes mutavit; fecit enim ut limbus esset paradisus, ut inferi essent superi, ut infernus esset coelum; ubi enim est Christus, ibi est paradisus; ubi est visio Dei et beatitudo, ibi est coelum.
Nam quod Euthymius aliique Graeci hic, negantes animas Sanctorum ante diem judicii videre Deum esseque beatas, per paradisum intelligunt terrestrem, ad quem raptus fuit Henoch, verum esse nequit. De fide enim est, Christum mox a morte in infernum, puta ad limbum patrum, descendisse; non vero ivisse ad paradisum terrestrem. Adde, incertum est an paradisus terrestris post diluvium adhuc supersit, et esto supersit, ille non animarum, sed corporum duntaxat laetum et felix est habitaculum. Quare ex hoc loco contra Graecos, et contra Calvinum aliosque Novatores liquet animas Sanctorum plene a peccato purgatas non dormire usque ad diem judicii, sed illico videre Deum, illaque visione beari.
Moraliter: Nota hic liberalitatem Christi, qui supplicum preces excedit et vota. Petierat latro ut Christus existens in regno sui meminisset duntaxat; at Christus eodem die illi regnum promittit, ut in eo quasi rex secum regnet. « Hodie, ait Eusebius Emissenus, homil. De Latrone beato, quasi dicat: Quid me, o fidelis meus comes, et unicus tanti testis triumphi tantopere exorandum putas, ut in die judicii mei meminerim tui? hodie mecum eris in paradiso. » Et mox: « Positus in patibulo (Christus) velut fortiter in medio campi natorum negantem repulit, suscepit confitentem: hunc deputat regno, illum relinquit inferno. Post haec ergo credamus in majestate judicaturum, quem jam in cruce videmus exercere judicium. »
Haec ergo est suavissima Christi ad latronem responsio, quam merito S. Fulgentius, Sermon. nov. 60, vocat « Christi testamentum, calamo crucis conscriptum. »
Denique nomen hujus beati latronis fertur fuisse Dismas; hoc enim nomine S. Dismae latronis nonnulla sacella ei erecta reperiuntur. Catalogo Sanctorum adscriptus est in Martyrologio die 25 martii; illo enim die passus videtur, ac consequenter Christus. Sic enim in eo legimus: « Hierosolymis commemoratio sancti latronis, qui in cruce Christum confessus, ab eo meruit audire: Hodie mecum eris in paradiso. »
Versus 46: Pater, in Manus Tuas Commendo Spiritum Meum
46. PATER, IN MANUS TUAS COMMENDO (Arabicus, pono; Tertullianus, lib. Contra Praxeam, cap. XXV, depono, q. d. Depositum trado; haec enim significat παρατίθεμαι, unde παραθήκη, est depositum. Idem significat Hebr. הפקיד hiphkid, quod Noster vertit, commendo, scilicet tanquam depositum, ut illud mihi custodias et suo tempore restituas) SPIRITUM MEUM. — S. Athanasius, lib. De Humana Christi natura contra Apoll., sub initium: « Cum in cruce, inquit, dicit: Pater, in manus tuas depono spiritum meum, in eo omnes homines apud Patrem deponit ac commendat, per ipsum, et in ipso vivificandos: membra enim sumus, et membra ista multa unum corpus sunt, quod ipsum Ecclesia est; omnes ergo in se Deo commendat. » Christus igitur, juxta S. Athanasium, homines vocat suam animam et spiritum: quantum ergo adversarium, eidem moribundo horribili specie apparere, eumque ad desperationem aliaque scelera sollicitare, uti apparuit S. Marthae et aliis, non tamen omnibus. Idipsum sentire videtur S. Ephrem, serm. in eos qui in Christo obdormiunt; S. Chrysostomus, hom. 34 in Matth., et alii quos citat noster Lorinus, Eccles. cap. VIII, 8. Idem de Christo sentiunt multi. Unde Eusebius, lib. X Demonstr., cap. ult., illud Christi dictum: « Tauri pingues obsederunt me, » Psalm. XXI, 13, intelligit de daemonibus, quos Christus in cruce viderit hiante rictu sibi quasi reo et scelesto insultantes de crucifixione et instante morte. Favet illud Habacuc, cap. III, 5: « Egredietur diabolus ante pedes ejus. » Et illud Christi: « Venit princeps mundi, et in me non habet quidquam » Joan. XIV, 30. Deponit ergo spiritum in manu Dei, certus quod nemo ex ea possit illum rapere. Fidissimus enim et fortissimus depositarius est Deus.
Ita S. Hieronymus, in Psalm. XXX, 6: « In manus tuas commendo spiritum meum, hoc est, inquit, in potestatem tuam commendo animam meam. Hoc exemplum accepit Ecclesia a Christo. Hoc et S. Stephanus fecit. Hoc et Sancti orant, quando exeunt de corpore, ut illud: Fideli creatori commendant animas suas in benefactis. Hoc in cruce positus Dominus dixit, quod in Patris manus spiritum commendaverit, cito eum ipso resuscitante sumpturus. »
Symbolice: Didymus, in Catena, psalm. XXX: Triplex est spiritus, inquit, primus cogitatio nostra, secundus anima, tertius conscientia, quae tria Deo commendare debemus.
animabus lucrandis et salvandis incumbere debemus, ut Christo quasi servemus suam animam et spiritum. Sic Paulus ad Philem. Onesimum vocat sua viscera.
« Tradidit animam suam manibus genitoris, inquit Cyrillus, lib. XI in Joan., cap. XXXVI, ut ab illa et per illam facto initio certam hujus rei spem habeamus, firmiter credentes in manibus Dei nos post mortem futuros. » Sic et Victor Antiochenus, in Marcum: « Haec quoque Christi commendatio, ait, in animarum nostrarum commodum cedebat: quippe quas ille a corpore quod inhabitaverant absolutas, quasi quoddam depositum in Dei viventis manus ea oratione tradebat. » Et Euthymius: « Et hoc nobis effecit Dominus, ait, ne deinceps justorum animae descenderent in infernum, sed magis ad Deum ascenderent. » Citat Christus Psalm. XXX, 6, ubi David afflictus, et in mortis periculo constitutus, tam in sua, quam in Christi persona ait oratque: « In manus tuas commendo spiritum meum. »
Unde eumdem versum et psalmum quotidie usurpat canitque Ecclesia in Completorio sub noctem, ut doceat nos, quando imus cubitum, animam Deo commendare, quia noctu multa ex catarrho, suffocatione, apoplexia, etc., mortis subitaneae occurrunt pericula. Eumdem versum usurpant moribundi, uti usurpavit S. Nicolaus, S. Ludovicus, rex Franciae, et S. Basilius, idque praesentibus angelis a quibus abducebatur, teste Nazianzeno, orat. in S. Basil.; quin et Stephanus dicens: « Domine Jesu, suscipe spiritum meum. »
Hoc enim versu testamur: primo, nos animam in nativitate accepisse, non a patre vel matre, sed a solo Deo, ideoque nos illi eamdem, quasi creaturam ipsi propriam reddere; secundo, nos credere animam in morte non interire, sed esse superstitem et immortalem ac ad Deum, qui eam creavit et judicabit, redire; tertio, nos credere carnis resurrectionem: morientes enim Deo commendamus animam, ut ipse eam quasi depositum servet et in resurrectione corpori nostro restituat; quarto, nos in agone ultimo, quem acerrimum cum daemone subimus, in morte implorare Dei opem, ut ei animam resignantes daemonem superemus deoque triumphemus: unde multorum est sententia, daemonem proprium cuique
ET HAEC DICENS EXPIRAVIT. — Syrus, hoc dixit, et finiit, scilicet vitam; Arabicus, et cum dixisset hoc, tradidit spiritum in manus Patris, uti dixerat. Fuit ergo hoc certum signum, ipsum esse Filium Dei Patris ab ipso inclamati, ac Patrem clamorem Filii exaudisse spiritumque ejus suscepisse. Cum enim dixisset: « Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, » tunc demum morti permisit ut ad se accederet. Ait Euthymius in cap. XXVII Matth., utpote certo sciens Patrem spiritum suum in manus suas traditum, quasi depositum secure servaturum, eique tertio die in resurrectione redditurum: quare hac spe certus, laetus et alacer tradidit Patri spiritum.