Cornelius a Lapide

Lucas XXIV


Index


Synopsis Capitis

Primo, Christus resurgens apparet piis feminis. Secundo, vers. 13, duobus discipulis euntibus in Emmaus. Tertio, vers. 36, duodecim Apostolis in cenaculo Jerusalem. Quarto, vers. 50, ascendit in caelum.

Primam partem explicui Matth. XXVIII; quartam, Actor. I: supersunt ergo secunda et tertia hic explicandae.


Textus Vulgatae: Lucas 24:1-53

1. Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes, quae paraverant, aromata; 2. et invenerunt lapidem revolutum a monumento. 3. Et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu. 4. Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. 5. Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis? 6. Non est hic, sed surrexit; recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset, 7. dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. 8. Et recordatae sunt verborum ejus. 9. Et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et caeteris omnibus. 10. Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et caeterae quae cum eis erant, quae dicebant ad Apostolos haec. 11. Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista; et non crediderunt illis. 12. Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum; et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat. 13. Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. 14. Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant. 15. Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent; et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis; 16. oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. 17. Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? 18. Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus? 19. Quibus ille dixit: Quae? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone, coram Deo et omni populo; 20. et quomodo eum tradiderunt summi Sacerdotes, et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum. 21. Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel; et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie, quod haec facta sunt. 22. Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum; 23. et, non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. 24. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum; et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. 25. Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt Prophetae: 26. Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? 27. Et incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. 28. Et appropinquaverunt castello, quo ibant; et ipse se finxit longius ire. 29. Et coegerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. 30. Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. 31. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ex oculis eorum. 32. Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? 33. Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem; et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, 34. dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. 35. Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. 36. Dum autem haec loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis; ego sum, nolite timere. 37. Conturbati vero, et conterriti, existimabant se spiritum videre. 38. Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? 39. Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum; palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. 40. Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. 41. Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit: Habetis hic aliquid, quod manducetur? 42. At illi obtulerunt ei partem piscis assi, et favum mellis. 43. Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. 44. Et dixit ad eos: Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi, et Prophetis, et Psalmis de me. 45. Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. 46. Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die; 47. et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierosolyma. 48. Vos autem testes estis horum. 49. Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. 50. Eduxit autem eos foras in Bethaniam; et elevatis manibus suis benedixit eis. 51. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in caelum. 52. Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno; 53. et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.


Versus 1: Una Autem Sabbati

1. UNA AUTEM SABBATI. «Una,» id est prima die post sabbatum, puta Dominica, qua Christus resurrexit. Vide dicta Matth. XXVIII, 1.


Versus 10: Joanna, Uxor Chusae

Vers. 10. JOANNA, uxor Chusae, procuratoris Herodis, Christi discipula, cujus hostis et illusor erat Herodes. Sic S. Serena, uxor Diocletiani Imperatoris, persecutoris Christi, ejusque filia S. Anthemia, et neptis S. Susanna, virgines, adeo Christum coluerunt, ut omnes a marito et patre Diocletiano martyrio laureatae sint. Sic et S. Tryphonia uxor fuit Decii Imperatoris persecutoris, ac utriusque filia S. Cyrilla Christo virginitatem vovit, et pro eo martyr occubuit. S. Licinia, Licinii Imperatoris soror vel filia, ac Maximini Imperatoris persecutoris uxor, a S. Catharina virgine et martyre ad Christum conversa, eidem in martyrio consors fuit et socia. Horum omnium vitam eleganter descripsit R. D. Joannes Tomeus, antistes Bosnensis, Romae mihi familiaris, in Sanctis Regibus Illyricanis. Sic et S. Flavia Domitilla, neptis Domitiani Imperatoris, ab eodem martyrii lauream adepta est. Ita e spinis Deus elicit rosas; nimirum voluit ipse maritos per uxores, reges per reginas vincere et confundere, tum hic, tum in die judicii.


Versus 13: Duo Discipuli Euntes in Emmaus

13. ET ECCE DUO EX ILLIS IBANT IPSA DIE (Dominica Paschatis, qua Christus resurrexit) IN CASTELLUM (Graece kome, id est vicum, pagum; unde Marcus, cap. XVI, vocat villam) QUOD ERAT IN SPATIO STADIORUM SEXAGINTA AB JERUSALEM, NOMINE EMMAUS. «Duo.» Hi duo iidem sunt cum illis de quibus ait Marcus, cap. XVI, 11: «Post haec autem duobus ex illis ambulantibus, ostensus est in alia effigie euntibus in villam.» Ita passim Interpretes, uno excepto Euthymio, qui censet diversos esse et diversam Christi apparitionem, idque probat ex eo quod subdit Marcus: «Et illi euntes nuntiaverunt caeteris, nec illis crediderunt;» cum tamen Lucas hic, vers. 34, de suis hisce dicat, credidisse eis Apostolos, «Dicentes quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.» Sed respondeo plerosque credidisse, aliquos tamen non credidisse, uti patet de Thoma.

Quaeres, quinam fuerint hi duo? Respondeo: Certum est ex vers. 18 unum fuisse Cleopham; quis fuerit alter incertum est. S. Ambrosius censet fuisse Amaon, a loco ita dictum, ut videtur, quasi incola et civis fuerit Emmaus, quo tendebant; Origenes, initio Comment. in Joan., eum vocat Simeonem; S. Epiphanius, haeresi 23, nominat Nathanaelem, de quo Joan. I. Alii plerique censent fuisse Lucam. Ita Theophylactus hic, S. Gregorius, praefat. in Job, cap. II; Dorotheus, Nicephorus et Metaphrastes in Vita Cleophae. Verum Lucas non videtur Christum vidisse in carne, sed post ejus mortem fuisse conversum, ut patet ex Evangelii ejus prooemio.

STADIORUM SEXAGINTA. Stadium est octava pars milliaris, sive mille passuum, stadium enim continebat 125 passus. Ergo stadia 60 faciunt septem milliaria Italica et semis, id est leucas Gallicas unius horae circiter tres; nam una leuca continet circiter tria milliaria Italica. Ita Beda: «Stadium, ait, quo Graeci, auctore, ut dicunt, Hercule viarum spatia mensurant, octava est pars milliaris: et ideo sexaginta stadia septem millia passuum et quingentos significant.»

Dictum stadium apo tes staseos, hoc est a statione, quod Hercules eo spatio uno spiritu decurso constitisset: inde dictum stadium athletarum et cursorum; hi enim stadio Olympico, Romano, Corinthio, etc., decurrebant, et cursu certabant. Vide Gellium, lib. I, cap. 1.

NOMINE EMMAUS. Graece Emmaous, est trisyllabum; unde dicitur Emmaus, Emmauntis; sicut Trapezus, Trapezuntis; Jericus, Jericuntis. Emmaus tempore Christi erat vicus, ex quo oriundum fuisse Cleopham tradit S. Hieronymus in Locis Hebr., ideoque eo familiae causa profectus hic fuisse videtur. Porro Emmaus, si initio per aleph scribatur, Hebr. idem est quod pavor, vel terror consilii; sin per chet, idem est quod calor consilii, ait Pagninus in Nom.: utrumque huic loco convenit; nam hi duo pavido fuere animo, sed a Christo inflammati, pavorem verterunt in calorem, atque valido Christi amore arserunt.

Alii Emmaous, scribentes per ain, idem esse censent quod maus, id est populus reprobatus, ad quem hi duo tendebant per suam diffidentiam et dubitationem; sed a Christo reducti, remissi sunt ad electos Apostolos in Jerusalem.

Porro Emmaus postea a Romanis, capta Hierosolyma et devictis Judaeis, aucta factaque trophaeum, dicta est Nicopolis, id est victoriae civitas.

De qua audi quid scribat Sozomenus, lib. V Hist., cap. XXI: «Ante hanc civitatem, circa trivium in quo Christus una cum Cleopha post resurrectionem ambulans, in alium se vicum properare simulavit, salubris quidam fons est, in quo passiones suas abluunt et homines, et alia animantia variis morbis laborantia. Ferunt enim Christum ex itinere alicunde una cum discipulis venisse ad eum fontem, ibique pedes abluisse, et ex eo tempore aquam illius medicinam factam esse morborum.» Addit deinde simile de arbore, quae juxta Hermopolim Christum fugientem in Aegyptum inclinando se adorarit, cujus folia, fructus et cortices multis morbis medentur.


Versus 14: Loquebantur ad Invicem de His Omnibus

14. ET IPSI LOQUEBANTUR AD INVICEM DE HIS OMNIBUS QUAE ACCIDERANT. De Christi magistri sui passione, cruce, morte, sepultura, de tanti viri et Prophetae tam indigna nece dolentes, quodque eum non amplius essent visuri; de ejus enim resurrectione et redemptione Israel per eum facienda plane desperabant.


Versus 15: Jesus Appropinquans Ibat cum Illis

15. ET FACTUM EST, DUM FABULARENTUR, ET SECUM QUAERERENT; ET IPSE JESUS APPROPINQUANS IBAT CUM ILLIS. Docet hic Jesus se adesse iis qui de ipso loquuntur: loquamur ergo de Jesu, et Jesus pariter sese insinuabit nobis nostrisque colloquiis, si non corporaliter, certe spiritualiter per suam gratiam et spiritum, quo nos accendet. Hoc enim ipse promisit, dicens: «Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum,» Matth. XVIII, 20. Qui ergo de rebus bonis loquuntur, in medio sui habent Jesum; qui de malis, Luciferum: cujus rei experientia et effectus clari sunt.

EX ILLIS (discipulis Christi) IBANT, tum negotiorum, tum animi causa, ut maestitiam et dolorem ex Christi magistri sui tam atroci et infami morte conceptum diverterent et lenirent.


Versus 16: Oculi Eorum Tenebantur

16. OCULI AUTEM ILLORUM TENEBANTUR NE EUM AGNOSCERENT. Quaeres, qua ratione id sit factum? Respondet primo, Dionysius Carthusianus, et favet S. Augustinus, lib. XXII De Civit., cap. IX, quod percussi fuerant caecitate, aeque ac Sodomitae, Genes. XIX, 11. Verum id proprie dici nequit; videbant enim ipsi Christum, et cum eo loquebantur, sed eum non agnoscebant. Secundo, Cajetanus censet id factum per interiorem exstasin, sive abstractionem et distractionem phantasiae duorum discipulorum. Sed repugnat Marcus, dicens cap. XVI: «Ostensus est in alia effigie.» Unde tertio, S. Augustinus, epist. 39, Quaest. VIII, opinatur id factum per immutationem faciei Christi, quoad lineamenta et figuram, aut certe colorum et lucis, uti contigit in transfiguratione Christi. Verum hoc non satis congruit dignitati corporis gloriosi, quod stabile est, immortale et inalterabile. Quarto ergo, idem S. Augustinus idipsum retractans, lib. III De Consens. Evang., cap. XXV, ait «a daemone oculis discipulorum impressum fuisse humorem, vel nebulam et caliginem, qui oculos eorum obscurans, faciebat ne Christum agnoscerent.» Verum omnino haec actio et hoc opus videtur fuisse Christi, non daemonis, uti et fuit illud, quo apparuit Magdalenae, specie hortulani.

Dico ergo id factum ex eo quod corpus Christi in se, licet idem et immutatum manens, tamen quia Verbo unitum erat, et quia gloriosum, potestatem habebat uti se occultandi ac retinendi species sui corporis, ne ad oculos aliorum diffunderentur, sic et visum intuentium immutandi, eo modo quo ipsi libuerit, idque vel divaricando et diverso modo imprimendo species, vel medium immutando, uti faciunt specula, vel ipsum etiam visus organum immutando. Hoc est enim quod ait Lucas: «Oculi eorum tenebantur» a Jesu, ne officio suo fungi possent, perinde ac si velamine quopiam obducti fuissent: unde postea statim ut voluit Jesus, eum agnoverunt. Idem et multo magis dico de auribus et auditu, scilicet Christum a discipulis non fuisse agnitum e voce, quia multo facilius est mutare vocis sonum, ac modum exprimendi et pronuntiandi: imo naturaliter id fieri potest, et a multis fit, qui aliter movendo labia, linguam, palatum, aliterque cutiendo et colligendo aerem, mutant naturalem vocis sonum, ut alius a solito esse videatur. Ita D. Thomas, III part., Quaest. LIV, art. 1, ad 3; Suarez et alii ibidem.

Porro causae, cur Christus alia forma his discipulis apparuit, fuere variae: Prima, quia Christus et angeli, cum apparent hominibus, tales apparent, quales sunt ii quibus apparent. Christus ergo peregrinantibus hisce se conformans, quasi peregrinus apparuit; dubitantibus de se, quasi alienus et incognitus. Ita S. Augustinus, lib. III De Consens. Evang., cap. XXV, et S. Gregorius, hom. 23 in Evangelium, quem audi: «Hoc ergo egit foris Dominus in oculis corporis, quod apud ipsos agebatur intus in oculis cordis. Ipsi namque apud semetipsos intus et amabant et dubitabant; eis autem Dominus et foris praesens aderat, et quis esset non ostendebat. De se ergo loquentibus praesentiam exhibuit, sed de se dubitantibus cognitionis suae speciem abscondit: verba quidem contulit, duritiem intellectus increpavit, sacrae Scripturae mysteria, quae de seipso erant, aperuit; et tamen quia adhuc in eorum cordibus peregrinus erat a fide, se ire longius finxit.»

Secunda, ne, si illico clare se discipulis ostenderet, eos novitate resurrectionis percelleret, ideoque ipsi non Christum, sed phantasma se videre putarent, itaque de resurrectione ejus dubii remanerent. Jam autem diu cum eis colloquens, ac tandem se manifestans, omne eis de resurrectione sua dubium exemit.

Tertia, «ut ulcus suum (suae dubitationis et tristitiae) discipuli aperirent, et pharmacum susciperent,» ait Theophylactus; si enim subito dixisset se esse Christum, discipuli non fuissent ausi dicere se de eo ejusque resurrectione dubitare.

Quarta, ut specie et habitu suo ostenderet nos in hac vita esse viatores, ac tendere ad patriam caelestem; quare ad illam quasi peregrinos assidue suspirare et totis viribus contendere debere. Quocirca S. Franciscus, cum quadam vice in die Paschae moraretur in monasterio, nec essent a quibus mendicaret, memor Christi, qui discipulis euntibus in Emmaus hoc ipso die in specie peregrini apparuit, ab ipsis Fratribus eleemosynam petiit, ut peregrinus et pauper: quam cum accepisset, humiliter sacris eos informavit eloquiis, quod transeuntes per mundi desertum, tanquam peregrini et advenae, verique Hebraei pascha Domini, hoc est transitum ex hoc mundo ad Patrem, in paupertate spiritus continue celebrarent. Porro peregrini leges sunt, sub alieno tecto colligi, sitire ad patriam, pacifice transire. Ita habent Chronica Ordinis S. Francisci.


Versus 17: Qui Sunt Hi Sermones

17. ET AIT AD ILLOS: QUI SUNT HI SERMONES, QUOS CONFERTIS AD INVICEM AMBULANTES, ET ESTIS TRISTES? Graece skythropoi, id est vultu tristi, moesto, tetrico: sciebat Christus tristitiae causam, sed interrogat ut ipsimet eam detegant, ut deinde illi medeatur illamque eis eximat, q. d. Proxime vos sequens, audivi vestros sermones, at non satis eos intellexi. Audivi enim vos loqui de quodam Hierosolymis occiso, edicite ergo quis ille sit, quae fuerit ejus caedes et qua de causa.


Versus 18: Tu Solus Peregrinus Es in Jerusalem

18. ET RESPONDENS UNUS, CUI NOMEN CLEOPHAS, DIXIT EI: TU SOLUS PEREGRINUS ES IN JERUSALEM, ET NON COGNOVISTI QUAE FACTA SUNT IN ILLA HIS DIEBUS?

«Cleophas» fuit hic frater S. Josephi, sponsi B. Virginis, ac pater S. Jacobi et Judae Apostolorum, atque avus S. Jacobi Majoris et S. Joannis Apostolorum. Hi enim nati sunt ex matre Salome, quae fuit filia Cleophae. Vide dicta Lucae cap. III, 23.

De Cleopha ita scribit Helecas, Episcopus Caesaraugustanus in Additionibus ad Chronicon L. Dextri et M. Maximi: «Alphaeus, qui et Cleophas, unus de 70 discipulis, ut docet S. Hieronymus, et frater Josephi, sponsi B. Virginis, in castello Emmaunte pro Christo a Judaeis occiditur.» Fuit ergo martyr. Unde de eo sic legimus in Martyrologio Romano, ad diem 25 septembris: «In castello Emmaus natalis B. Cleophae, Christi discipuli, quem tradunt in eadem domo, in qua mensam Domino paraverat, pro confessione illius a Judaeis occisum, et gloriosa memoria sepultum.» Plura de eo vide apud Dorotheum, in Vitis Patriarcharum.

Denique Cleophas, Graece Kleopas, idem est quod gloria omnis, ait Pagninus; kleos enim est gloria, pas omnis: Judaei enim ab Alexandro et Graecis subacti Graeca nomina assumpserunt. Hebr. vero Cleophas idem est quod concionem vel Ecclesiam multiplicans; kehala enim est concio, coetus, Ecclesia, pus multiplicari. Cleophas enim multos filios et filias, nepotes et neptes dedit Ecclesiae Christi.

TU SOLUS PEREGRINUS (advena, hospes, exterus) ES IN JERUSALEM? Graece paroikeis en Ierousalem, quod Theophylactus et Euthymius vertunt, habitas in Jerusalem; alii, peregrinaris in Jerusalem. Sensus est, q. d. Tu solus ita peregrinus es in Jerusalem, ut non cognoveris quae hisce diebus in illa facta sunt, circa Jesum Nazarenum, ut roges quis et qualis sit ille occisus et crucifixus de quo tristes sermocinamur? Omnes enim id norunt, ubique non alius quam de Jesu crucifixo est sermo: quomodo tu solus id ignoras?


Versus 19: De Jesu Nazareno

19. QUIBUS ILLE DIXIT: QUAE? (Pressius urget Christus, ut ulcus suum particulatim aperiant, et dolorem de Jesu crucifixo ac dubium de ejus resurrectione detegant) ET DIXERUNT: DE JESU NAZARENO, QUI FUIT VIR PROPHETA, POTENS IN OPERE ET SERMONE, CORAM DEO ET OMNI POPULO. «Prophetam magnum fatentur, ait Beda, Filium Dei tacent, vel nondum perfecte credentes, vel solliciti ne inciderent in manus Judaeorum persequentium, quia nesciebant quis esset cum quo loquebantur, quod verum credidere celantes:» nam, vers. 21, aiunt se credidisse ipsum, quasi Messiam Dei Filium, redempturum Israel.

POTENS IN OPERE ET SERMONE, id est efficax in praedicando, aeque ac operando tot tantasque heroicas virtutes, aeque ac miracula. Talis sit Christianus, praesertim sacerdos, Religiosus, praedicator, scilicet potens in opere et sermone, ut bona quae praedicat opere praestet, priusque doceat exemplo quam verbo.


Versus 20: Tradiderunt Eum in Damnationem

20. ET QUOMODO EUM TRADIDERUNT (Pilato praesidi) SUMMI SACERDOTES, ET PRINCIPES NOSTRI IN DAMNATIONEM MORTIS, ET CRUCIFIXERUNT EUM. Non addunt injuste id eos fecisse, licet ipsi ita sentirent et crederent, ne, si peregrinus hic sit explorator, eos apud principes accuset quasi rebelles et tumultuarios, ac apud eos mortis reos peragat.


Versus 21: Sperabamus Quia Ipse Esset Redempturus Israel

21. NOS AUTEM SPERABAMUS QUIA (QUOD) IPSE ESSET REDEMPTURUS ISRAEL a servitute Gentium, puta Tiberii Imperatoris et Romanorum, q. d. Sperabamus ipsum esse Messiam, qui regnum Judaeae collapsum restitueret, et in pristinam vel majorem dignitatem quam habuit sub Davide et Salomone, eveheret. At nunc videntes eum tam dire a Judaeis occisum, non quidem omnino de eo desperamus; sed tamen parum speramus; mors enim ejus hanc spem valde imminuit et infregit. Ecce hoc est eorum ulcus, haec diffidentia, haec fluctuatio inter spem et desperationem, quam Christus ab eis audire cupiebat, ut sanaret.

«O discipuli, sperabatis; ergo jam non speratis, ait S. Augustinus, serm. 140 De Temp. Ecce Christus vivit, spes mortua est in vobis.» Et mox: «In via cum illis tanquam comes ambulabat, et ipse dux erat.»

ET NUNC SUPER HAEC OMNIA, TERTIA DIES EST HODIE QUOD HAEC FACTA SUNT. Christus enim feria sexta crucifixus est, a qua dies Dominica, qua resurrexit, erat tertia. Est aposiopesis: discipuli enim dubii, anxii et perplexi nesciunt quid de Christo sentire et dicere debeant, quasi dicant: Jesus vivens dixit se die tertia a morte resurrecturum; ecce hodie est dies tertia, qua necdum eum resurrexisse cognovimus, an vero resurrexerit, vel adhuc resurrecturus sit, ignoramus. Haerent enim dubii, inter spem et metum fluctuantes. «Haec quasi dubitantes dicunt, ait Theophylactus, et videntur mihi viri in valde ambigua esse sententia, et neque valde discredere, neque recte credere. Etenim dicendo: Speravimus quod redempturus sit Israel, incredulitatem indicant; quod autem dicunt esse diem tertium, hominum est qui probe recordentur quod dixerit eis: Die tertia resurgam.» Et rursus paulo post: «Et omnino si considerentur, sermones humani sunt, et magnam dubitationem habent, et hominum perplexorum.»


Versus 22: Mulieres Quaedam Terruerunt Nos

22. SED ET MULIERES QUAEDAM EX NOSTRIS TERRUERUNT NOS, QUAE ANTE LUCEM FUERUNT AD MONUMENTUM; 23. ET NON INVENTO CORPORE EJUS, VENERUNT, DICENTES SE ETIAM VISIONEM ANGELORUM VIDISSE, QUI DICUNT EUM VIVERE.

«Terruerunt,» Graece exestesan, id est stupefecerunt nos, ita Tigurina; vel attonitos nos reddiderunt, ita Vatablus. Magis enim hic significatur discipulorum admiratio et stupor, quam timor: quae orta fuit ex eo quod mulieres non invenissent corpus Jesu, ac vidissent angelos qui dicebant eum resurrexisse; omnia enim haec, quia nova, inaudita et supernaturalia, eos sacro horrore et timore, sive stupore percellebant, ac eorum incredulitatem et diffidentiam concutiebant, ait Theophylactus, eosque in fidem et spem resurrectionis Christi erigebant: luctabatur ergo in eis timor cum spe, ac inter utrumque dubii fluctuabant.


Versus 24: Quidam ex Nostris Abierunt ad Monumentum

24. ET ABIERUNT QUIDAM (Petrus et Joannes, Joan. XX, vers. 3) EX NOSTRIS AD MONUMENTUM, ET ITA INVENERUNT SICUT MULIERES DIXERUNT (scilicet corpus Jesu non esse in sepulcro, quod nobis dat aliquam spem ipsum resurrexisse); IPSUM VERO (Jesum redivivum) NON INVENERUNT, aut viderunt, quod nobis auget metum eum non resurrexisse. Proferunt argumenta tam spei, quam metus, quibus significant se inter utrumque ambiguos haerere et dubios fluctuare.


Versus 25: O Stulti, et Tardi Corde

25. ET IPSE DIXIT AD EOS: O STULTI, ET TARDI CORDE AD CREDENDUM IN OMNIBUS (id est omnibus, vel omnia; beth enim Hebraeis significat praepositionem contractam) QUAE LOCUTI SUNT PROPHETAE, de mea uti morte et cruce, sic et resurrectione.

STULTI. Graece anoetoi, id est sine mente, amentes, carentes sensu et intellectu, insensati, uti vertit Noster, Galat. III, 1. Acribus hisce verbis et cognominibus Christus, quasi magister, pungit et castigat discipulorum ruditatem et tarditatem credendi suam resurrectionem tam clare a se et Prophetis praedictam. Hoc enim praeceptori in discipulos hebetes licet, ut eos hac objurgationis acrimonia, ad res altas et difficiles exactius considerandum et intelligendum stimulet et exacuat, uti dixit Matthaeus, V, 22. Hoc enim stimulo eget natura nostra caduca et hebes, ut ad supernaturalia credenda sperandaque se libret et elevet, in iisque firmiter se roboret et confirmet.


Versus 26: Nonne Haec Oportuit Pati Christum

26. NONNE HAEC OPORTUIT PATI CHRISTUM, ET ITA INTRARE IN GLORIAM SUAM? «Gloriam» vocat gloriosam suam resurrectionem, ascensionem in caelum, missionem Spiritus Sancti, exaltationem super omnem creaturam, adorationem nominis sui, religionem et cultum sui per totum orbem, regnum aeternum in universo caelo et terra.

OPORTUIT. Syrus, futurum erat; Arabicus, nonne hoc erat futurum, ut Christus susciperet has passiones, et intraret gloriam suam? «Oportuit» ergo Christum per crucem ire ad gloriam; primo, quia id praedixerant Prophetae; secundo, quia ita decreverat Deus Pater ab aeterno; tertio, quia hoc exigebat nostra redemptio, ut ejus pretium morte in cruce persolveret; quarto, quia decebat tantam gloriam tanto labore et dolore, quasi merito comparari; quinto, quia oportebat Christum quasi ducem exemplo praeire Martyribus, Apostolis, Confessoribus, Virginibus Sanctisque omnibus, qui per multas tribulationes tendunt ad coelum.

Sensus est, q. d. Vos, o discipuli, vestramque de mea resurrectione fidem et spem turbavit et infregit mea passio, mors et crux, ideoque dixistis: «Sperabamus;» sed temere et sine causa: nam haec potius vos in vestra fide et spe roborare et confirmare debuisset, quia non est alia via ad resurrectionem, nisi per mortem; nec ad gloriam, nisi per passionem et crucis ignominiam.


Versus 27: Incipiens a Moyse et Omnibus Prophetis

27. ET INCIPIENS A MOYSE ET OMNIBUS PROPHETIS (q. d. Pergensque per omnes Prophetas: est hebraismus), INTERPRETABATUR ILLIS IN OMNIBUS SCRIPTURIS QUAE DE IPSO ERANT. Est metathesis, sive transpositio verborum, quae sic ordinanda est: «Interpretabatur illis (pleraque, non omnia; hoc enim operosum et prolixum fuisset) quae de ipso erant in omnibus Scripturis.»


Versus 28: Ipse Se Finxit Longius Ire

28. ET APPROPINQUAVERUNT CASTELLO (Emmauntis) QUO IBANT; ET IPSE SE FINXIT LONGIUS IRE. «Finxit,» quia, licet Jesus ita componeret gressus suos, quasi longius ire vellet, revera tamen longius ire nolebat; cupiebat enim ab eis detineri: volebat enim hac fictione tantum excitare in discipulis virtutem hospitalitatis, per quam digni fuerunt, quibus se ipse in mensa patefaceret; fictio tamen haec non fuit mendacium, quia revera volebat longius ire, et reipsa longius ivisset, casu quo eum discipuli non detinuissent; verum quia ab illis se detinendum sciebat, hoc respectu nolebat longius ire, sed hoc fingebat, vel, ut Graece est, prosepoieito, id est prae se ferebat; Arabicus, et ipse erat in existimatione eorum, quod iret in locum distantiorem. Unde S. Augustinus, lib. II Quaest. Evangel., Quaest. LI: «Cum, inquit, fictio nostra refertur ad aliquam significationem, non est mendacium, sed aliqua figura veritatis.» Et inferius: «Fictio ergo quae ad aliquam veritatem refertur, figura est; quae non refertur, mendacium est.» Et S. Gregorius, hom. 23 in Evang.: «Fingere namque, inquit, componere dicimus, unde et compositores luti figulos vocamus. Nihil ergo simplex veritas per duplicitatem fecit, sed talem se eis exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente. Probandi autem erant si hi qui eum, etsi necdum ut Deum diligerent, saltem ut peregrinum amare potuissent.»


Versus 29: Mane Nobiscum

29. Et coegerunt illum. «Ex quo exemplo colligitur, ait S. Gregorius, hom. 23, quia peregrini ad hospitium non solum invitandi sunt, sed etiam trahendi. Nam, ut ait S. Augustinus, serm. 140 De Temp.: 'Tene hospitem, si vis agnoscere Salvatorem; quod tulerat infidelitas, reddidit hospitalitas.'»

DICENTES: MANE NOBISCUM, QUONIAM ADVESPERASCIT, ET INCLINATA EST JAM DIES, id est vergit ad occasum, sed non adeo, sicut ipsi exaggerant, ut Christum tam gratum et suavem in colloquiis hospitem detineant: nam mox ipsi ex Emmaus eodem die regressi sunt in Jerusalem, per stadia sexaginta, quod est iter trium horarum.

Haec verba jugiter per omnem vitam in corde et ore habebat Cardinalis Hosius, ac praesertim jam moriturus sumpta S. Synaxi, crebro iterans: «Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit;» ac revera mansit cum eo Dominus, et magna miraque per eum in Polonia, Germania, Italia operatus est, quae tribus libris de ejus Vita scriptis enarrat Stanislaus Rescius, ac denique ei hoc dat elogium:

Religionis Atlas, vox et manus altera Pauli,
Mors Lutheri, coeli janitor, orbis amor.


Versus 30: Accepit Panem, et Benedixit

30. ET FACTUM EST, DUM RECUMBERET CUM EIS, ACCEPIT PANEM, ET BENEDIXIT, AC FREGIT, ET PORRIGEBAT ILLIS. «Benedixit,» convertendo panem in corpus suum, uti fit in consecratione Eucharistiae. Hunc enim consecrasse hic Christum, licet nonnulli cum Jansenio negent, probatur primo, quia eodem modo Matthaeus, Marcus et Lucas loquuntur de institutione Eucharistiae, quo Lucas de pane hoc. Secundo, quia benedictio haec non videtur fuisse initio coenae: voluit enim Christus evanescere ex oculis discipulorum, non initio mensae, sed coenare cum ipsis, ne videretur esse phantasma. Fuit ergo in medio, vel potius in fine coenae: fuit igitur benedictio haec non communis, quae premittitur mensae, sed sacra et Eucharistica. Tertio, id patet ex effectu, quia discipuli occultatum huc usque Christum statim agnoverunt ex hoc pane benedicto et manducato. Quarto, ita censent Patres, S. Augustinus, lib. III De Consensu Evang., cap. xxv; Beda, Theophylactus, Glossa, Maldonatus, Franciscus Lucas et alii hic. Audi Auctorem Imperfecti apud S. Chrysostomum, hom. 17: «Dominus in via, inquit, non solum benedixit panem, sed de manu sua dedit Cleophae et socio ejus. Quod autem de manu porrigatur, non solum sanctificatum, sed etiam sanctificatio est, et sanctificat accipientem.» Et S. Augustinus, serm. 140 De Temp.: «Ubi voluit Dominus agnosci? in fractione panis: securi sumus, panem frangimus et Dominum agnoscimus: noluit agnosci nisi ibi: propter nos, qui non eum visuri eramus in carne, et tamen manducaturi ejus carnem.» Denique S. Hieronymus, epist. 27, quae est Epitaphium Paulae, cap. III: «Repetitoque itinere, ait, Nicopolim (profecta est), quae prius Emmaus vocabatur, apud quam in fractione panis cognitus Dominus, Cleophae domum in ecclesiam dedicavit.» In ecclesia enim conficitur Eucharistiae sacramentum et sacrificium.

Unde ex hoc loco pariter probatur usus unius speciei in Eucharistia; nam Christum hic non consecrasse nec dedisse calicem, patet, quia statim post porrectionem panis benedicti, aperti sunt oculi discipulorum, Jesumque agnoverunt. Quocirca ipse illico evanuit. Ita S. Augustinus, Chrysostomus, Theophylactus, Beda et alii.


Versus 31: Aperti Sunt Oculi Eorum

31. ET APERTI SUNT OCULI EORUM, ET COGNOVERUNT EUM. Ecce haec est virtus, hic effectus Eucharistiae, ut oculos mentis aperiat et illuminet ad cognoscendum Jesum et penetrandum res coelestes et divinas. «Magnam enim et indicibilem vim habet caro Domini,» ait Theophylactus. Unde S. Augustinus, serm. 140 De Temp.: «Quisquis fidelis es, inquit, consolatur te fractio panis, absentia Domini non est absentia. Habeto fidem, et tecum est quem non vides.»

Tropologice, S. Augustinus, lib. II Quaest. Evang.: «Hospitalitatis officio, ait, ad Christi cognitionem pervenitur.» Gregorius, in homil.: «Qui audita vult intelligere, quae intellexit opere compleat. Ecce Dominus cum loqueretur, non est cognitus; cum pascitur, cognosci dignatus est.» Glossa: «Veritas melius operando, quam audiendo intelligitur; nec agnoscunt Christum nisi participes corporis ejus; id est Ecclesiae, cujus unitatem commendat Apostolus in Sacramento panis, dicens: Unus panis, unum corpus multi sumus,» I Cor. x, 17.

ET IPSE EVANUIT EX OCULIS EORUM. Graece aphantos egeneto, id est invisibilis factus est; Arabicus, absconditus est ab illis. Erat ergo Christus praesens discipulis, sed eis invisibilem se fecit: hoc enim possunt facere daemones in suis sagis, et multo magis id potest Christus et Beati in corpore glorioso, uti passim docent Theologi, idque constat ex apparitionibus Christi post resurrectionem; apparens enim iis illico evanuit. Perperam ergo id negat Calvinus, qui proinde vertit, subduxit se, sed inepte; nil enim tale significat Graecum aphantos. Negat autem id Calvinus subdole, ne cogatur fateri Christum esse in Eucharistia, sed absconditum et invisibilem.

Causa, cur illico ut agnitus fuit a discipulis, evanuerit, fuit, prima, ut ostenderet se resurrexisse esseque gloriosum. Dos enim corporis gloriosi est, quod possit apparere, vel se abscondere, prout ei libuerit. Evanescere ergo fuit novum argumentum, quo Christus probavit et confirmavit suam resurrectionem.

Secunda, ut indicaret se per resurrectionem jam mutasse statum vitae in statum gloriae, ac proinde jam non cum hominibus familiariter conversari, sed cum Deo et angelis.

Tertia, ut doceret reverentiam quam debemus Christo et Beatis in coelo; Christo enim glorioso debemus adorationem latriae, Beatis duliae.

Quarta, ut discipuli statim redirent ad Apostolos de Christi morte afflictos, eosque solarentur nuntiando Christum resurrexisse sibique apparuisse. Unde sequitur:


Versus 32: Nonne Cor Nostrum Ardens Erat in Nobis

32. ET DIXERUNT AD INVICEM: NONNE COR NOSTRUM ARDENS ERAT IN NOBIS, DUM LOQUERETUR IN VIA, ET APERIRET (explicaret) NOBIS SCRIPTURAS? «Ardens erat;» Euthymius, «incendebatur, saliebat, movebatur et vibrabatur.» Hoc erat novum et certum signum Christi redivivi; Christus enim ita loquitur exterius, ut interius corda amore divino succendat, quod nec Aristoteles, nec Plato, nec sapientes mundi facere possunt; unde eorum doctrina et lectio est arida et frigida, ac hominem aridum, sterilem frigidumque relinquit. Imitentur Christum S. Scripturae interpretes caeterique doctores, ut interpretando et docendo, non solum auditorum lectorumque intellectum illuminent, sed et corda inflamment; nec tantum sint Cherubim, sed et Seraphim, qualis inter alios fuit S. Franciscus, ac ejus assecla S. Bonaventura, qui proinde Doctor Seraphicus appellatur. Hoc est quod ait David: «Ignitum eloquium tuum vehementer,» Psalm. cxviii, 140; et Salomon: «Omnis sermo Domini ignitus,» Prov. xxx, 5; et Moyses: «In dextera ejus ignea lex,» Deuter. xxxiii, 2; et Christus: «Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?» Lucae xii, 49. Talis fuit Joannes Baptista, de quo Christus: «Ille, inquit, erat lucerna ardens et lucens,» Joan. v, 35; et Elias, de quo Ecclesiasticus, cap. xlviii, 1: «Surrexit, ait, Elias propheta, quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.» Vide ibi dicta. Simus ergo Ignatii, imo igniti et ignei asseclae et praecones Christi, juxta illud Ezechiel. i, 13, de Cherubinis: «Aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum.» Et mox: «Ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis.»


Versus 33: Regressi Sunt in Jerusalem

33. Et surgentes (illico a mensa necdum finita, ideoque necdum saturi) EADEM HORA (eodem momento), REGRESSI SUNT IN JERUSALEM; ET INVENERUNT CONGREGATOS UNDECIM. Erant decem duntaxat; Thomas enim aberat, et Judas se suspenderat: dicuntur tamen «undecim,» quia jam totum collegium Apostolorum vocabatur et erat undecim virorum, quod hic majori ex parte erat collectum. Sic triumviri et septemviri dicuntur congregati, etiamsi unus vel alter desit.

REGRESSI SUNT. Graece hypestrepsan, id est redierunt celeriter, pleni alacritate et gaudio.

ET EOS QUI CUM ILLIS ERANT, id est caeteros Christi discipulos, qui tum Hierosolymis cum Apostolis commorabantur.


Versus 34: Surrexit Dominus Vere et Apparuit Simoni

34. DICENTES QUOD SURREXIT DOMINUS VERE, ET APPARUIT SIMONI. Petro ergo quasi poenitenti ac ipso, et quasi principi Apostolorum primo apparuit Christus, antequam appareret his duobus discipulis et caeteris Apostolis, ut patet ex vers. 36. Ita S. Augustinus, lib. III De Consensu Evangeliorum.


Versus 35: Cognoverunt Eum in Fractione Panis

35. QUOMODO COGNOVERUNT EUM IN FRACTIONE PANIS. Ita solet Lucas appellare Eucharistiam, aeque ac Paulus, I Corinth. x: «Panis quem frangimus, inquit, nonne participatio corporis Domini est?»


Versus 36: Stetit Jesus in Medio Eorum — Pax Vobis

36. DUM AUTEM HAEC LOQUUNTUR, STETIT JESUS IN MEDIO EORUM, ET DIXIT EIS: PAX VOBIS: EGO SUM, NOLITE TIMERE. «In medio,» ut esset omnibus conspicuus, ait Euthymius, tanquam pastor in medio ovium dissipatarum, ut eas sibi circumcirca adunaret, Ezech. cap. xxxiv, 12.

Pax vobis. Haec erat Hebraeorum usitata salutatio, qua nomine pacis, omnem prosperitatem omneque bonum salutis apprecabantur. Hic autem Christus proprie pacem Apostolis apprecatur et affert, quae opponatur pavori et turbationi mentis, qua laborabant Apostoli ob mortem Christi; perplexi enim erant quid post eam, tam de se, quam de Jesu esset futurum. Haec omnia hic exemit eis Christus, pacemque eis impertit. Ipse enim est pax omnium, ait S. Cyrillus, lib. XII in Joan., cap. LIV. Unde S. Chrysostomus, in cap. xxviii Matth.: «Molestias, ait, omnes dissolvens, crucis merita colligit, quae sunt pax, quia omnia impedimenta sublata sunt et trophaeum clarissimum statuit.»


Versus 37: Existimabant Se Spiritum Videre

37. CONTURBATI VERO ET CONTERRITI, EXISTIMABANT SE SPIRITUM VIDERE, eo quod viderent Jesum januas clausas penetrasse, et ex improviso se sistere in medio eorum. Unde S. Ambrosius: «Etsi Petrus, inquit, de resurrectione crediderat, turbari tamen potuit, cum videret quod se Dominus cum corpore, in ea quae vestibulis obseratis et obstructis erant septa parietibus, improvisus infunderet.»


Versus 38: Quid Turbati Estis

38. ET DIXIT EIS: QUID TURBATI ESTIS, ET COGITATIONES ASCENDUNT (oriuntur, vobis permittentibus et indulgentibus) IN CORDA VESTRA? «Cogitationes istae, ait Augustinus, serm. 69 De Diversis, terrenae sunt; si enim coelestes essent, descenderent in cor, non ascenderent:» ascendunt ergo e terra, id est e corde terreno, ideoque timido, exili et pavido. Porro, Christus hic ostendit se esse cardiognosten, hoc est cordium et turbationis eorum cognitorem, ideoque Deum, ait Titus et Euthymius.


Versus 39: Videte Manus Meas et Pedes

39. VIDETE MANUS MEAS ET PEDES, QUIA EGO IPSE SUM; PALPATE ET VIDETE, QUIA SPIRITUS CARNEM ET OSSA NON HABET, SICUT ME VIDETIS HABERE. q. d. Si aspectui non creditis, tactui credite. Probent sibi manus vestrae si mentiuntur oculi vestri, ait S. Augustinus, serm. 69 De Diversis. Tactus enim visu est solidior et certior. «Palpate» ergo, Graece pselaphesate, id est contrectate me, totumque meum corpus, ut illud solidum, reale, verum ac genuinum esse ipso tactu sentiatis. Hinc patet corpus gloriosum Christi et Beatorum esse subtile quidem, per effectum spiritualis potentiae, palpabile autem per veritatem naturae, ait S. Gregorius.

Quaeres primo, qua ratione corpus Christi (et Beatorum) post resurrectionem gloriosum, ideoque subtile et penetrabile, possit simul esse palpabile?

Nota haec tria in corpore esse distinguenda: primo, quod corpus non cedat, sive quod alteri corpori resistat; secundo, quod sentiatur; tertio, quod palpetur. Coeli enim corporei resistunt aliis corporibus, non tamen sentiuntur proprie: ignis vero sentitur, non tamen resistit, nec palpatur. Resistit ergo corpus cum alteri se opponit, nec ab eo se penetrari sinit, sive id faciat ratione suae indivisibilitatis, ut coelum; sive ratione suae duritiei et densitatis, ut ferrum et alia. Sentitur vero, cum per calorem, frigus, mollitiem, asperitatem et alias qualitates tactiles, sensum tactus immutat, aut ei speciem intentionalem imprimit. Denique palpatur corpus, teste D. Thomas III part., Quaest. LIV, art. 3, ad 2, cum utrumque habet, id est cum resistit ratione suae densitatis, et simul sentitur esse molle, asperum, lene, durum, rarum, spissum, aliasque similes dispositiones tactiles habere, quae variae sunt in variis membris, secundum quas varie palpantur et contrectantur.

Unde S. Gregorius, hom. 26: Quod palpatur, ait, necesse est corrumpi, scilicet naturaliter, quia hoc signum est illud constare quatuor elementis ac qualitatibus contrariis. Dico naturaliter; quia supernaturaliter corpus gloriosum incorruptibile est, et tamen palpabile. Unde subdit S. Gregorius: «Sed miro modo atque inaestimabili, Redemptor noster et incorruptibile post resurrectionem et palpabile corpus exhibuit, ut monstrando incorruptibile, invitaret ad praemium, et praebendo palpabile, firmaret ad fidem. Et incorruptibilem se ergo et palpabilem demonstravit, ut profecto esse post resurrectionem ostenderet corpus suum et ejusdem naturae et alterius gloriae.»

At qua ratione id fecit Christus? Dico primo: Corpora gloriosa habent dotem subtilitatis, per quam possunt non resistere alteri corpori, illudque penetrare; habent, secundo, dotem ut possint non sentiri tactu, sicut habent ut possint non videri, ut paulo ante dixi: haec utraque dos est illis libera; unde ea utuntur, aut non utuntur, prout eis libuerit.

Dico secundo: Consequenter corpora gloriosa cum volunt, sunt palpabilia, aut non palpabilia; si enim velint resistere et sinere se sentiri et contrectari, sunt palpabilia; si alterutrum nolint, id est si nolint resistere, sed velint sentiri; aut si nolint sentiri, sed velint resistere, uti coeli; aut si velint nec resistere, nec sentiri, non sunt palpabilia. Ita Suarez, III part., Quaest. LIV, art. 3.

Quaeres secundo, an haec Christi palpatio, comestio et similia fuerint sufficiens argumentum resurrectionis Christi? Respondeo, non fuisse omnino physice certum; nam etiam angeli in corpore assumpto palpati fuerunt ab Abraham, Lot et aliis: fuit tamen certum certitudine morali et humana: primo, quia propter hanc causam voluit Christus diu inter Apostolos versari, et per omnes sensus discipulinae, scilicet auditum, visum, tactum, qui hominibus certissimi habentur, manifestari in resurrectione, uti et in morte; secundo, quia ad Dei providentiam pertinebat haec tot signa non permittere, et fucum, si quis fuisset, detegere; agebatur enim de vero Messia ejusque nova religione, et praecipuo ejus puncto, id est resurrectione confirmanda; tertio, quia cum his signis juncta miracula Christi et prophetiae de Christo, faciebant rem omnino certam et credendam. Ita D. Thomas, III part., Quaest. LV, art. 6.

Igitur eadem Christi forma, figura, loquela, vultus, vulnera, tactus, esus, potus, progressus, conversatio, asseveratio, praedictio, miracula, testimonia angelorum, oracula Prophetarum; haec omnia, inquam, in unum collecta et conglobata, certo demonstrabant eum vere resurrexisse.


Versus 40: Ostendit Eis Manus et Pedes

40. ET CUM HOC DIXISSET, OSTENDIT EIS MANUS ET PEDES «perforatos, qui clavorum adhuc ferebant foramina,» ait Euthymius, idque patet ex Joannis xx, 27, ubi Christus ait Thomae: «Infer digitum tuum huc, et vide manus meas (perforatas), et affer manum tuam, et mitte in latus meum» lancea in cruce transfixum. Haec enim quinque vulnera, aut potius vulnerum cicatrices et stigmata, quasi victoriae de morte, peccato, diabolo et gehenna in cruce partae trophaea, Christus in corpore suo glorioso remanere voluit, ac coelo inferre, ait S. Ambrosius, «ut Deo Patri nostrae pretia libertatis ostenderet;» atque, ut ait Beda, «qui regna mortis destruxit, signa mortis obliterare noluit.» Sic etiam in coelo SS. Martyres cicatrices vulnerum suorum, quasi martyrii sui triumphos ostentabunt. Nam, ut ait S. Augustinus, lib. XXII De Civitate Dei, cap. xix: «Non deformitas in eis, sed dignitas erit, et quaedam, quamvis in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit: non sunt deputanda vel appellanda vitia, virtutis indicia.»

Quaeres an revera discipuli post resurrectionem palparint et tetigerint manus et pedes Christi perforatos?

Respondeo nihil in hac re esse certi, quia Scriptura id non enarrat. Probabile tamen est aliquos palpasse et tetigisse, praesertim illos qui magis de resurrectione Christi dubitabant, tum quia hi in dubio hoc rei veritatem tactu explorare cupiebant, seque certos reddere, an vere hic esset Jesus, et a morte redivivus, non vero illusio vel phantasma; hoc enim magni intererat ad veram in Christum fidem et spem; tum quia Christus se eis palpandum obtulit, imo jussit ut palparent, ut omne eis dubium eximeret; tum quia Christus palpationem hanc voluit esse argumentum certum, probans suam resurrectionem non tantum Apostolis, sed et eorum posteris, ut scilicet Apostoli possent praedicare Gentibus Christum vere resurrexisse. Id ita esse docet S. Joannes, epist. I, cap. 1, vers. 1: «Quod vidimus, inquit, oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae, etc., annuntiamus vobis.» Ita Didymus ibidem, S. Augustinus, serm. 18 De Verbis Domini; S. Leo, epist. 97, cap. III, et alii.


Versus 41: Habetis Hic Aliquid Quod Manducetur

41. Adhuc autem illis (plerisque illorum, non omnibus) non credentibus, et mirantibus PRAE GAUDIO, DIXIT: HABETIS HIC ALIQUID QUOD MANDUCETUR? To prae gaudio, refer ad non credentibus potius quam ad mirantibus, ut patet ex Graeco, Syro et Arabico. Graecus enim habet, adhuc non credentibus illis prae gaudio, et mirantibus; Syrus, cumque adhuc non crederent prae gaudio suo, et mirarentur; Arabicus clare et exacte, cum ipsi essent increduli prae gaudio et admiratione. Ex parte enim credebant discipuli ex palpatione Jesum resurrexisse, et verum corpus resumpsisse; verum alia ex parte, prae admiratione rei tam novae et insolitae, ac prae magnitudine gaudii, non plane credebant, nec poterant sibi certo et firmiter persuadere hunc esse ipsissimum Jesum, paulo ante crucifixum et jam redivivum. Magnitudo gaudii oriebatur ex credulitate, qua ex parte convicti, visu, voce et tactu Jesu, credebant ipsum vere esse Jesum; eadem tamen gaudii magnitudo faciebat ut id ipsum firmiter credere non possent. Experimur enim in nobis, cum laetissimi afferuntur nuntii, iique a viris gravibus afferuntur, nos ingenti gaudio affici, ideoque necdum certam adhibere fidem, eo quod res nuntiata sit ingens, nova, mira, insolita, summeque optata, ideoque nostram fidem et spem exsuperans, ne, si postea falsa esse deprehendatur, nos falsitate delusos cernamus, et tantum de ea doleamus, quantum antea gavisi fuimus. Summum enim gaudium, si res ob quam gaudemus falsa deprehendatur, in summum vertitur moerorem: quare hoc gaudium temperamus et suspendimus, donec certiores nuntii vel argumenta de rei veritate suggerantur. Ita se res habuit hic in Apostolis, nam obscurabat et impediebat judicium illorum vehemens gaudium, ait Vatablus.

HABETIS ALIQUID QUOD MANDUCETUR? Christus apparuit discipulis accumbentibus ad mensam et coenantibus, ut patet Marci xvi, 14. Illi, viso Jesu, mox ex reverentia surrexerunt e mensa, illique occurrerunt gaudentes et stupentes, ideoque dubitantes. Quare Jesus se eis palpandum dedit; sed, cum nec sic omnino crederent, petiit cibum quem videbat in mensa, ut coram eis manducaret, itaque se redivivum esse ostenderet.


Versus 42: Partem Piscis Assi, et Favum Mellis

42. AT ILLI OBTULERUNT EI PARTEM PISCIS ASSI, ET FAVUM MELLIS. Vide hic frugalitatem Apostolorum: non enim aliud obsonium habebant, quam piscem et favum, qui pauperum est cibus; si enim carnes assas vel elixas habuissent, utique quod melius erat, Christo obtulissent. Piscibus ergo quasi piscatores vescebantur: eadem frugalitatis causa prisci non carnibus, sed piscibus se cibabant, ut patet ex Athenaeo, lib. De Coenis Sapientum, imo ante diluvium nullus carnium erat usus et esus, sed piscium, uti ostendi Genes. IX.

Symbolice Beda: Piscis assus, inquit, est Christus passus: latere enim dignatus est in aquis generis humani, et capi laqueo mortis nostrae, et quasi tribulatione assari tempore passionis; sed favos mellis extitit in resurrectione, mel in cera, divinitas in humanitate. Et Theophylactus: Manducavit partem piscis assi; naturam enim humanam, in hujus vitae mari natantem assans igne propriae deitatis, ejusque humiditatem exsiccans, a profundis undis extractam fecit escam divinam cibumque suavem: quod significat favus mellis.

Vel piscis assus est vita activa, consumens nostram humiditatem laborum prunis; favus mellis est contemplatio dulcis eloquiorum Dei. Et Gregorius Nyssenus: Legale pascha, ait, cum amaritudine edebatur, post resurrectionem vero cibus favo mellis dulcoratur.

Tropologice: Qui hic assantur tribulationibus pro Deo, ait Glossa, vera postea dulcedine satiabuntur.

Aliam causam tropologicam, cur Christus assum piscem comederit, dat Anonymus, in Catena Graeca. Natura enim humana, inquit, humiditatem, cui propter vitae incontinentiam piscis instar immersa erat, Dei Verbum tanquam ignis quidam novus et inaccessus, per ineffabilem carnis unionem exsiccans quasi et assans, ab omni eam passionum commixtione liberavit. Hancque dispensationem tam suaviter adimplevit, ut sibi cibum suavem effecerit; salus enim hominum cibus Dei est. Unde Christus mox post comestum piscem et favum, insufflans in Apostolos, dedit eis Spiritum Sanctum ad remittendum peccata, ut patet Joan. xx, 22: «Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt.»


Versus 43: Sumens Reliquias Dedit Eis

43. ET CUM MANDUCASSET CORAM EIS, SUMENS RELIQUIAS DEDIT EIS. Graece, et sumens coram eis, manducavit. Vera fuit haec manducatio Christi. Erat enim vitalis actio, qua cibus a Christo animato et redivivo, vi animae vegetantis vitaliter trajiciebatur in stomachum, cujusque calore concoqui poterat. Secus est in angelis, dum corpus assumunt; hi enim videntur comedere, sed revera non comedunt; quia nec verum habent corpus aut stomachum, nec vitaliter in eum cibum trajiciunt, quia non vivunt in corpore, nec enim illud informant et animant: trajiciunt ergo cibum in stomachum aereum, perinde ac si nos cibum trajiciamus in saccum aliquem laneum vel lineum. Unde Raphael, Tobiae xii, 19: «Videbar quidem, inquit, vobiscum manducare et bibere; sed ego cibo invisibili et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor.» Christus tamen non fuit hoc cibo nutritus, sed in stomacho illum totum vel annihilavit, vel in aerem aliamque materiam convertit et dispersit. Ita Theophylactus: «Comedens, ait, divina quadam virtute consumendo quod comedebat.» Sic et S. Augustinus, epist. 49, ubi dat simile: «Aliter, inquit, absorbet aquam terra sitiens, aliter solis radius candens; illa indigentia, iste potentia;» sic et D. Thomas ac Scholastici.

SUMENS RELIQUIAS DEDIT EIS, tum ne perirent; tum ut reliquias has comederent Apostoli, itaque dicere possent se cum illo ex eodem cibo comedisse; tum ut ipsi reliquias has ostenderent incredulis, ac ex eis Christum comedisse asserendo, illum resurrexisse iisdem persuaderent. Haec verba jam desunt in Graeco et Syro. Verum illa olim in Graeco extitisse, liquet ex nostro Interprete et Arabico, qui habet, et accepit reliquias et dedit illis.


Versus 44: Haec Sunt Verba Quae Locutus Sum ad Vos

44. HAEC SUNT VERBA, QUAE LOCUTUS SUM AD VOS, CUM ADHUC ESSEM VOBISCUM, QUONIAM NECESSE EST IMPLERI OMNIA QUAE SCRIPTA SUNT IN LEGE MOYSI, ET PROPHETIS, ET PSALMIS DE ME. «Haec sunt verba quae locutus sum ad vos,» quibus scilicet praedixi me sic passurum, in cruce moriturum et die tertia resurrecturum, uti jam reipsa factum videtis. Agnoscite ergo me verum esse Prophetam et Messiam, utpote cujus oraculis ad amussim respondet rerum eventus. Aut: «Haec sunt verba,» id est hae sunt res, quas uti locutus sum et praedixi vobis, ita jam vos re ipsa perfectas et completas videtis: res istae sunt mea passio, crucifixio, mors et resurrectio, ut sit metonymia qua saepe verbum pro re verbo significata sumitur.

Porro, res istae non debent vobis, o Apostoli, videri novae et inopinatae, quia non solum a me, sed et olim a Moyse, Prophetis et Davide, in Psalmis praedictae et praenuntiatae sunt, ut sequitur.

Nonnulli censent Lucam hic uti anticipatione; putant enim Christum haec dixisse non in Dominica Resurrectionis, sed in die Ascensionis: tunc enim jussit eos manere in Jerusalem usque ad adventum Spiritus Sancti (uti hic jubet vers. 49), ut patet Act. i, 4. Unde et de ascensione Christi mox agit Lucas, vers. 50, nisi quis dicat utroque die, adeoque saepius Christum haec Apostolis inculcasse, ad eorum fidem aeque ac memoriam confirmandam.


Versus 45: Aperuit Illis Sensum

45. Tunc aperuit eis (Graece auton, id est eorum: ita Syrus et Arabicus) sensum (Graece noun, id est mentem), UT INTELLIGERENT SCRIPTURAS. q. d. Tunc illuminavit eorum mentem, ut oracula Prophetarum de Christi morte, cruce et resurrectione, hucusque ab eis non intellecta, intelligerent, sicut fecerat duobus discipulis euntibus in Emmaus, quibus in via interpretabatur Scripturas quae de ipso erant, vers. 27 praeced.: «Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant.» Patet ex vers. 46, qui sequitur.

Egit hoc Christus, tum ut ex illis Apostolos in fide suae passionis et resurrectionis solidaret, tum ut ipsos ejusdem fidei doctores et praedicatores efficeret. Horum enim est sanctam Scripturam populo explicare. Porro, Christus id ipsum hic fecit inchoate, perfecit autem in Pentecoste, cum in eos misit Spiritum Sanctum, qui eis notitiam uti linguarum, sic et Scripturarum pleniorem indidit.

Hinc patet primo, sanctam Scripturam non esse omnibus legentibus, etiam laicis et rudibus, apertam et claram, uti volunt haeretici; secundo, eamdem non esse interpretandam ex proprio sensu, ut iidem contendunt; sed ex spiritu Dei, quem Christus hic dedit Apostolis, hi Ecclesiae, Ecclesia autem eumdem nobis tradidit. Quocirca S. Paulus docet Deum in Ecclesia posuisse doctores, et inter gratias gratis a Deo datas, I Corinth., cap. xii, numerat «interpretationem sermonum;» hac de causa erant olim in Ecclesia interpretes, quorum officium vide apud Baronium, tom. I, pag. 394.


Versus 46: Sic Oportebat Christum Pati

46. Et dixit eis: Quoniam (quod, quae particula hic per pleonasmum more Hebraeo redundat) SIC SCRIPTUM EST (Isaiae LIII, Psal. XXI et alibi), ET SIC OPORTEBAT CHRISTUM PATI, ET RESURGERE A MORTUIS TERTIA DIE. Ecce in hisce fidei articulis aperuit Christus Apostolorum sensum et mentem, ut sacras Scripturas de eis prophetantes intelligerent.


Versus 47: Praedicari Poenitentiam et Remissionem Peccatorum in Nomine Ejus

47. ET PRAEDICARI IN NOMINE EJUS POENITENTIAM ET REMISSIONEM PECCATORUM IN OMNES GENTES. «In nomine ejus,» id est primo, auctoritate ejus, scilicet Christi; secundo, jussu Christi; tertio, vice Christi, ut scilicet Christi praedicationem de poenitentia et remissione peccatorum per fidem danda, Apostoli prosequerentur et propagarent per omnes Gentes; quarto, «in nomine,» id est in virtute et efficacia meritorum et mortis Christi: nulli enim nisi per haec Deus dat spiritum poenitentiae et remissionis peccatorum.

INCIPIENTIBUS AB JEROSOLYMA vobis scilicet, Apostoli, praedicatoribus; q. d. Vos, o Apostoli, incipite praedicare in Jerusalem, et ex ea pergite ad omnes Gentes.

Incipientibus. Legit Interpres arxamenon, alii legunt arxamenon, id est incipientem, id est incipiente, hoc est incipiendo a Jerusalem, ut sit atticismus; Syrus, exordium erit a Jerusalem.

Causa fuit: Prima, quia in Jerusalem florebat Synagoga, ibique praedicante Christo coepit Ecclesia: ibi enim vetus Ecclesia in novam a Christo est transfusa, juxta illud Isaiae: «De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.» Et cap. lx, vers. 1: «Surge, illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est, etc. Et ambulabunt Gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.» Secunda, quia Judaeis a Prophetis promissus fuerat Christus, ejusque fides, praedicatio, salus et gratia: Judaeorum autem metropolis erat Jerusalem. Tertia, quia David et Salomon regnarant in Jerusalem; Christus autem eorum filius regnum eorum collapsum restituere venerat, sed alio modo sublimiore, scilicet spirituali, per fidem et gratiam: ergo in Jerusalem illud ordiri oportebat. Plures causas recensui Act. i, 4.


Versus 48: Vos Autem Testes Estis Horum

48. Vos autem testes estis horum. Haec et sequentia de ascensione Christi fusius narrat Lucas, Act. i, 4 et sequentibus, ubi ea explicui.


Versus 49: Mitto Promissum Patris Mei — Induamini Virtute ex Alto

49. ET EGO MITTO PROMISSUM PATRIS MEI IN VOS. q. d. Post paucos dies in Pentecoste mittam vobis Spiritum Sanctum, qui haec et plura clarius vos docebit, atque roborabit ad libere et efficaciter illa praedicandum per omnes gentes.

Vos autem sedete in civitate (Jerusalem) QUOADUSQUE INDUAMINI VIRTUTE (Graece dynamei, id est vi, robore) EX ALTO. q. d. Donec e coelo mittam in vos Spiritum Sanctum, qui undique vos induet et imbuet spiritu et robore coelesti, sicut miles undique induitur et tegitur lorica caeterisque armis, ut sic toto corpore menteque obarmati, nullum in mente timorem, tarditatem, torporem sentiatis; sed constantes, intrepidi, ferventes, celeres et agiles pergatis praedicatum per totum orbem, atque omnes gentes, reges, tyrannos, sapientes, etc., mihi meaeque fidei potenter subigatis. Nam, ut ait S. Chrysostomus, in Catena: «Sicut milites invasuros multos dux exire non sinit, donec armati sint (ne inermes hostium gladiis trucidentur); sic et Christus discipulos ante Spiritus adventum ad conflictum egredi non permittit.»

Unde tropologice, S. Gregorius, III part. Pastor., admonit. 26: «In civitate, ait, considemus, si intra mentium nostrarum nos claustra constringimus, ne loquendo exterius evagemur, ut, cum virtute divina perfecte induimur, tunc quasi a nobismetipsis foras etiam alios instruentes exeamus.»


Versus 50: Eduxit Eos in Bethaniam; Elevatis Manibus Benedixit Eis

50. EDUXIT AUTEM EOS FORAS IN BETHANIAM, et inde in montem Oliveti, ex quo in coelum ascendit. Bethania quindecim stadiis distabat a Jerusalem, et in medio erat mons Oliveti: perrexit tamen Christus prius in Bethaniam, ut Lazaro, Marthae et Magdalenae hospitibus suis valediceret, eosque secum in montem Oliveti adduceret, ut suae ascensionis essent spectatores gloriaeque ac triumphi participes.

ET ELEVATIS MANIBUS SUIS (in coelum, quasi a Deo poscens benedictionem efficacem dandam discipulis), benedixit eis, formans signum crucis super eos, uti censet Dionysius Carthusianus, Franciscus Lucas et alii, ac Suarez, III part., Quaest. LVIII, art. 4, disp. 52, sect. 2. Imo S. Hieronymus, in Isaia LXVI, 19: «Et ponam in eis signum. Hoc, inquit, nobis ad Patrem ascendens Dominus dereliquit, sive in nostris frontibus posuit, ut libere diceremus: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine.» Crux enim est signum Christi, quod nobis est fons omnis benedictionis et gratiae. Quocirca a Christo et Apostolis manavit traditio, ut, dum cui benedicimus, manibus in formam crucis deductis id faciamus.

Porro, Christus hic abiturus a suis discipulis, docet nos, ut, cum a nostris subditis, etc., abimus, eis benedicamus, et signo crucis super eos formato a Deo benedictionem eis apprecemur. Ita Theophylactus.


Versus 52: Adorantes Regressi Sunt in Jerusalem

52. ET IPSI ADORANTES (Graece proskynesantes, id est cum adorassent), REGRESSI SUNT IN JERUSALEM cum gaudio magno. Gaudebant enim, tum quia videbant Christum magistrum suum tam glorioso triumpho in coelum conscendere; tum quia Christus eis promiserat Spiritum Sanctum, eumque laeti, avide et certo exspectabant; tum quia post labores praedicationis sperabant se simili modo in coelum a Christo recipiendos. Hoc enim ipse eis promiserat, Joan. XIV, 31.


Versus 53: Erant Semper in Templo, Laudantes Deum

53. ET ERANT SEMPER IN TEMPLO, LAUDANTES ET BENEDICENTES (id est gratias agentes pro tantis Christi gratiis, donis et beneficiis) Deum. Amen. «Semper,» scilicet post adventum Spiritus Sancti in Pentecoste; nam ante eum pavidi metu Judaeorum domi se continebant. Aut «semper,» id est frequenter, assidue adibant templum, ut in eo Deum orarent, laudarent et gratias agerent: nam alioqui, ex Act. I, 13, constat eos habitasse in domo, puta in coenaculo, in quo Christus ultimam coenam celebraverat; sed hoc coenaculum vicinum erat templo: ex eo ergo facile et crebro adibant templum, et domum redibant. «Inter laudum devotiones, promissum Spiritus Sancti adventum promptis per omnia paratisque cordibus exspectant;» ait V. Beda. Qui et hoc hic annotat, Lucam, qui Evangelium suum a ministerio templi per sacerdotium Zachariae coepit, pulcherrime hoc in templi devotione complere, cum Apostolos inibi, ministros videlicet novi sacerdotii futuros, non in victimarum sanguine, sed in laude Dei et benedictione conclusit.

Moraliter: Apostoli et discipuli Christi hic nos suo exemplo docent assidue laudare Deum, ut tota vita christiani sit laus continua Christi. Ita inchoamus vitam Beatorum, quibus perpetim laudare Deum est juge otiosum negotium, et negotiosum otium, uti saepius ostendi in Apoc. IV, V et VII. «Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te.»