Cornelius a Lapide
Index
Argumentum
S. Joannes Apostolus, filius Zebedaei et Salomes, frater S. Jacobi Majoris, in Asia graece scripsit hoc Evangelium, sub finem vitae, post reditum ex exilio in Pathmos, ubi scripserat Apocalypsin, uti ostendi proemio in Apocalypsin. Causa scribendi fuit duplex: Prior, ut Ebionem et Cerinthum haereticos jam tum subnascentes, qui negabant Christi divinitatem, cumque merum esse hominem docebant, confutaret. Posterior, ut ea quae Matthaeus, Marcus et Lucas de Christo omiserant, suppleret. Unde Joannes plene prosequitur acta Christi primo praedicationis suae anno, quae alii tres fere praeterierunt.
Audi S. Hieronymum, proemio in Matth.: « Ultimus Joannes Apostolus et Evangelista, quem Jesus amavit plurimum; qui supra pectus Domini recumbens, purissima doctrinarum fluenta potavit, et qui solus de cruce meruit audire: Ecce mater tua. Is cum esset in Asia, et tunc jam haereticorum semina pullularent, Cerinthi, Ebionis et caeterorum, qui negant Christum in carne venisse, quos et ipse in epistola sua Antichristos vocat, et Apostolus Paulus frequenter percutit; coactus est ab omnibus pene tunc Asiae Episcopis, et multarum Ecclesiarum legationibus, de divinitate Salvatoris altius scribere; et ad ipsum, ut ita dicam, Dei Verbum, non tam audaci quam felici temeritate prorumpere. Unde et Ecclesiastica narrat historia, cum a fratribus cogeretur ut scriberet, ita facturum se respondisse, si indicto jejunio in commune omnes Deum deprecarentur: quo expleto, revelatione saturatus, illud proemium e coelo veniens eructavit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. »
Ergo scripsit S. Joannes Evangelium, praevio communi Ecclesiae jejunio. Addunt alii, praeviis tonitruis et fulguribus, quasi alter Moses, qui legem a Deo excipit cum tonitruo, fulmine et terrae motu, Exod. XIX. Ipse enim a Christo indigitatus est Boanerges, id est filius tonitrui, ac ut talis novum legis novae exordium intonuit: « In principio erat Verbum. » Ita ex Metaphraste et aliis Baronius, tom. I, sub initium anni Christi 99, ubi pariter docet Joannem scripsisse Evangelium hoc anno Christi 99, post ejus ascensionem 66, qui fuit post excidium Hierosolymae per Titum 27, Nervae Imperatoris primus, cum jam fides Christi et Ecclesia ubique per provincias increbresceret, et inclaresceret magno fidelium numero, ac majore virtute et robore Martyrum.
Igitur sicut Isaias caeteros Prophetas, ita Joannes caeteros Evangelistas sublimitate superat: quare, licet caeterorum tempore sit postremus, dignitate tamen et perfectione est primus. Unde et aquilae caeteris avibus supervolitanti comparatur, Ezech. I, Apocal. IV. Dignitas haec ejus, sublimitas et excellentia, ac consequenter obscuritas, ex tribus maxime capitibus aestimari potest.
Primum est materia et argumentum: S. Joannes enim solus ex professo agit de Christi divinitate, de Verbi origine, aeternitate, generatione ac spiratione Spiritus Sancti, de Sanctissima Trinitate, deitatis unitate, relationibus, attributis divinis, etc. Matthaeus vero, Marcus et Lucas humanitatis Christi mysteria et gesta recensent. Unde ex S. Joanne Patres omnia pene argumenta contra Arianos, Servetianos, Nestorianos, Eutychianos similesque haereticos; Doctores vero Scholastici totam materiam de S. Trinitate deque Deo trino et uno hauserunt.
Secundum est ordo temporis. Scimus Ecclesiam instar aurorae et solis, sensim successu temporum, crevisse ad perfectum diem cognitionis mysteriorum fidei. Hinc scriptores hagiographi novi Testamenti, puta Apostoli et Evangelistae, longe clarius et luculentius de iis scribunt, quam Moses et Prophetae veteris Testamenti. Inter eos autem ultimus omnium est S. Joannes; ultimum ejus opus est Evangelium, uti docent Patres et interpretes. Ultimam ergo manum et coronidem Evangeliis et Bibliis hoc Evangelio S. Joannes imposuit.
Tertium est auctor; S. Joannes enim unus omnium Sanctorum laureas meruit et obtinuit. Ipse vocatur et revera est Theologus, imo Theologorum vertex, ipse Propheta, ipse Apostolus, ipse Evangelista, ipse Sacerdos, ipse Pontifex, ipse Hierarcha, ipse Virgo, ipse Martyr; sed quia virgo, illa non superavit, ac ferventi oleo immersus, illo nec uri nec laedi potuit. Joannem esse Theologum liquet ex Apocalypsi, quae Graece inscribitur « Apocalypsis S. Joannis Theologi. » Ipsum esse Prophetam in Apocalypsi nemo ignorat; Evangelista est in Evangelio; Apostolus in tribus Epistolis Canonicis quas conscripsit. Eumdem virginem fuisse esseque perpetuum, veteres omnes tradunt, ac nominatim vetustissimus Tertullianus, lib. De Monogamia, et S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin. Quocirca ipse tum aliarum virtutum, tum praesertim virginitatis merito, evasit discipulus ille quem diligebat Jesus, Benjaminus Christi, qui in ultima coena Domini super pectus ejus recubuit, cui moriens quasi virgini virginem matrem commendavit. Nimirum « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, » ait ipsa Veritas, Matth. V. Videbunt, inquam, in hac vita per fidem et contemplationem, in futura per speciem et visionem.
Unigenitus ergo, qui est in sinu Dei Patris, S. Joanni, velut castissimo sibique amicissimo, in sinu suo recumbenti enarravit secreta et sacramenta divinitatis, abscondita a constitutione mundi. Joannes eadem haec nobis enarravit, ac quasi filius tonitrui, ceraunius et fulmineus totum orbem Verbi divinitate, velut coruscante fulmine collustravit, ejusdemque ignea charitate inflammavit. Testis sit vel unicus ille sermo longissimus et ultimus Christi a coena, cap. XIII et seq., qui non nisi amoris divini ardores spirat et eructat. « Joannes, ait S. Epiphanius, haer. 73, vere tonitrui filius per propriam suam grandiloquentiam, velut ex quibusdam nubibus a sapientiae aenigmatibus, piam nobis de Filio intelligentiam persuasit. » S. Hieronymus, epist. 85 ad Evagrium: « Clangit, ait, tuba, filius tonitrui, quem Jesus amavit plurimum, qui de pectore Salvatoris doctrinarum fluenta potavit. »
Plura de eo vide hic apud S. Cyrillum, S. Augustinum et S. Chrysostomum, proemio in Joannem. Imo S. Chrysostomus audet dicere Joannem per Evangelium docuisse angelos secreta Verbi incarnati, quae prius ignorabant, adeoque ipsum doctorem fuisse Cherubinorum et Seraphimorum, idque probat ex illo Pauli, Ephes. III: « Ut innotescat principatibus et potestatibus, in coelestibus, per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei. » « Si igitur, inquit Chrysostomus, principatus et potestates, Cherubimque et Seraphim haec per Ecclesiam didicerunt, plane constat ipsos angelos summa cum attentione ejus sese auditores exhibere. Quippe idcirco non parum honoris consequimur, quod nobiscum angeli discant quae nesciunt. »
Tertio. Narrat S. Gregorius Nyssenus, frater S. Basilii, in Vita S. Gregorii Thaumaturgi, ipsum, cum in prima aetate Origenis fuisset discipulus, ac jam Neocaesareae creatus foret Episcopus, dum jam Origenistae errores suos spargerent et semina Arianismi jacerent, circa doctrinam doctrinaeque modum fluctuare coepisse: quare Deum ejusque matrem pro ope et luce suppliciter invocasse: nec incassum. In somnis enim apparuit ei B. Virgo cum S. Joanne, quae eidem praeceptorem dedit ipsum S. Joannem: quare S. Joannes Symbolum Thaumaturgo tradidit, quod celebrat V Synodus Oecumenica et tota Orientalis Ecclesia: quo Symbolo pleraque divinissima Evangelii sui mysteria, praesertim de Verbo Patri homousio, limpidissime explicat et pertractat. Extat hoc Symbolum apud Baronium et alios in Vita Thaumaturgi. Idem et nos ab utroque identidem supplices efflagitemus. Plura de S. Joanne dixi proemio in Apocal., et in epist. I S. Joannis.
Denique S. Joanni Chrysostomo in monasterio degenti apparuit S. Petrus, porrigens illi claves, et S. Joannes tradens illi librum Evangelii; atque ita S. Petrus eum Pontificem, S. Joannes eum doctorem et concionatorem coelestem creavit et auctoravit; unde Chrysostomus, id est os aureum, cognominari meruit. Ita habet ejus Vita.
Canones Evangelio S. Joannis Lucem Afferentes Facemque Praeferentes
Primus
Joannes stylum habet sibi proprium et peculiarem, a caeteris Evangelistis et scriptoribus hagiographis plane diversum. Ut aquila enim nunc se supra omnes attollit; nunc quasi ad praedam in terram se demittit, et simplicium captui ruditatique se attemperat, ac simplex est, virgineus, planus et candidus. Nunc sapit ut Cherubim, nunc ardet et accendit ut Seraphim. Ratio est, quod plane fuerit simillimus Christo atque dilectissimus, ac vicissim summe eum diligens; unde in ultima Christi coena in pectore ejus recubuit. Ex illo ergo suxit Christi indolem, sapientiam, candorem, aeque ac ardorem. Quare dum Joannem intueris, legis, audis, Christum te intueri, legere, audire cogita; Christus enim suum spiritum, suosque mores et amores in Joannem transfudit.
Secundus
Joannes, licet omnium consensu in Graecia, Graecis, graece scripserit Evangelium, tamen, quia ipse genere et gente, ac primevae nativaeque linguae amore, aeque ac elegantia erat Hebraeus; hinc magis Hebraeis quam Graecis phrasibus et idiotismis prae aliis abundat: unde bilingui, imo trilingui cognitione hic opus est; scilicet ut noris hebraice, graece et latine. Sic hebraizat, dum saepe et sumit pro sicut, uti passim facit Salomon in proverbiis, ubi simile simili comparat per copulam et, quae proinde similitudinis est nota, idemque valet quod sicut. Graecizat vero, dum forsitan sumit pro utique; Graecum enim ἄν notat assertionem, non dubitationem, Joan. VIII, 19. Sic non posse sumit pro nolle, Joan. VIII, 43. Sic Hebraeum amen semper geminat et duplicat, dicens: Amen, amen, cum caeteri Evangelistae simplex unumque duntaxat ponant amen. Causas hujus diversitatis vestigabo cap. III, 2.
Tertius
Joannes Christi disputationibus cum Judaeis, et concionibus magis quam rebus ab eo gestis recensendis incumbit. Non quod omnes Christi disputationes et conciones enarret; sed quod celebriores et majoris momenti, praesertim illas quibus Christus probabat se Deum esse aeque ac hominem, in compendium redigat.
Quartus
Apud Joannem Christus nunc ut homo, nunc ut Deus loquitur; idque solerter ex adjunctis et circumstantiis distinguendum et secernendum est.
Quintus
Cum Christus apud Joannem dicit saepius se nihil facere aut loqui ex seipso, vel se non facere aut dicere hoc illudve, sed Patrem, id intelligi debet originaliter et solum, q. d. Ego solus neque qua homo haec confingo, neque qua Deus primus eorum sum auctor; sed Deus Pater, qui cum essentia sua divina communicat mihi omniscientiam et omnipotentiam operandi quidvis, quantumvis arduum, sublime, paradoxum et divinum.
Sextus
Licet Apostoli aliique Sancti miracula quoque patrarint, Christus tamen apud Joannem, saepe ex miraculis a se factis probat se esse Messiam et Deum; idque recte et efficaciter: primo, quia ipse ad hoc probandum illa directe adhibebat. Miraculum enim, quasi opus Dei et vox realis primae veritatis, est certum testimonium ejus rei, ad quam adhibetur et inducitur. Secundo, quia Christus illa faciebat propria virtute suaque auctoritate et imperio, quod facere non potuisset, nisi ipse fuisset Deus ex Deo. Ita enim illa faciebat, ut viderentur ab eo quasi ex Deo, et quasi ex primo miraculorum fonte manare. Sancti autem miracula patrant non sua auctoritate, sed invocatione nominis Dei vel Christi. Tertio, quia plura et magis varia fecit Christus, quam caeteri Sancti ante vel post ipsum. Adde, illa fuisse facta a Christo, quae ab Isaia aliisque Prophetis praedicta sunt, fore indices et notas Messiae, sive Christi, ut patebit cap. XI, vers. 4.
Septimus
Matthaeus, Marcus et Lucas maxime scribunt acta ultimi et penultimi anni praedicationis Christi, scilicet ea quae egit post incarcerationem S. Joannis Baptistae: Joannes vero in suo Evangelio, praecipue duorum praecedentium praedicationis Christi annorum historiam pertexit; atque per hoc multae solvuntur antilogiae, quibus Joannes caeteris tribus videtur adversari. Ita S. Augustinus hic in Proemio.
Octavus
In Joanne magna saepe est vis et obscuritas in adverbiis et conjunctionibus causalibus illativis, continuativis et caeteris similibus, ut aliquando una ex eis particula integrum sententiae sensum contineat et ostendat. Quocirca illae valde rimandae et expendendae sunt, ut suis quibusque locis demonstrabo.
Nonus
Voculae ut, propterea, propter quod, et similes, non semper causam aut finem intentum significant, sed saepe consequentiam et eventum duntaxat, sive id quod consecutum est; praesertim si eventus certo praevisus sit, ideoque aliter jam evenire non possit. Id patet Joan. XII, 38 et 39, ubi ait: « Non credebant in eum, ut sermo Isaiae impleretur. » Et mox: « Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum. » Causa enim cur Judaei nollent Christo credere, non fuit praedicatio Isaiae, qua praedixit eos non credituros, sed Judaeorum durities et malitia, quae praedictionem Isaiae quasi objectum et causa praecessit. Ideo enim praedixit Isaias Judaeos non credituros, quia revera ipsi ex sua malitia et obstinatione non erant credituri Christo. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius ibidem.
Decimus
Joannes per Judaeos nunc solos principes, nunc solum populum intelligit; ideoque Judaeos nunc Christo adversos, nunc faventes inducit, quia favebat Christo populus, adversabantur vero principes. Id patet cap. VII, vers. 11 et 13; cap. VIII, vers. 31; cap. IX, vers. 23.
Undecimus
Per hebraismum saepe praesens tempus non actum in effectum excuntem, sed naturae vim, sive actum agentis significat, etiamsi ejus effectus a passo, aut aliunde impediatur. Sic, cap. I, 9, ait Christum suo adventu illuminasse mundum, scilicet quantum erat ex ipso. Nam multi, ut Judaei, lumen hoc recipere noluerunt, uti mox subdit, sed in suis infidelitatis tenebris permanserunt.
Duodecimus
Voculae quasi, sicut, et similes, quia respondent Hebraeo caph, non semper similitudinem, sed aliquando ipsam veritatem denotant, ut cap. I, vers. 14: « Vidimus gloriam quasi unigeniti, » id est vere unigeniti, q. d. Vidimus gloriam talem et tantam, qualis et quanta decebat eum qui vere erat unigenitus Filius Dei Patris. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius ibidem.
Decimus Tertius
Joannes more Hebraeo verba nunc sumit in actu inchoato, ut significent incipere opus; nunc in continuato, ut significent pergere in opere et crescere; nunc in perfecto, ut significent opus esse completum. Unde non mirum, si quandoque id quod crescit aut perficitur, ita fieri dicatur ac si jam primum inciperet, et vice versa. Actus inchoati exemplum est cap. XIII, vers. 6, ubi Petrus Christo volenti pedes sibi lavare resistens, ait: « Domine, tu lavas mihi pedes? » Lavas, id est, lavare vis, lavare paras et incipis! Actus continuati exemplum est cap. II, vers. 11, ubi, viso miraculo conversionis aquae in vinum in Cana Galilaeae, subjicitur: « Et crediderunt in eum discipuli ejus: » crediderunt, id est credere perrexerunt, in fide creverunt et confirmati sunt; nam jam ante crediderant in Christum; nisi enim credidissent, non fuissent eum secuti, nec ejus disciplinae se tradidissent. & cap. IV, vers. 33, ubi regulus viso miraculo, quo Christus filium ejus moribundum vitae restituerat, dicitur credidisse in eum, id est in fide Christi profecisse, seque corroborasse. Nam nisi jam ante in eum credidisset, utique eum non adiisset, nec sanationem filii ab eo postulasset. Actus perfecti exemplum est cap. XI, vers. 15, ubi Christus sub finem vitae suscitaturus Lazarum ait: « Gaudeo propter vos, ut credatis, » hoc est ut in fide mea per hoc miraculum meum et maximum plane perficiamini. Et cap. XX, vers. 17, Jesus post resurrectionem apparens Magdalenae ad pedes ejus provolutae, ait: « Noli me tangere, » id est noli in tactu pedum meorum haerere et desidere, sed vade cito, ac nuntia Apostolis de mea morte moestissimis me resurrexisse.
Decimus Quartus
Joannes, more Hebraeorum, id quod per affirmationem dixit, iterum per negationem contrarii asserit, iterat et confirmat, praesertim ubi res est gravis notanda et multis dubia, ut valida confirmatione indigeat. Sic Joannis I, 20, Joannes Baptista rogatus a Judaeis, an ipse esset Christus, « confessus est, et non negavit; et confessus est, quia non sum ego Christus; » et vers. 3: « Omnia per ipsum (Verbum) facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. »
Decimus Quintus
Gaudet Joannes Christum appellare vitam et lucem, ob causas quas afferam cap. I, vers. 4 et seq. Ad haec similes et alias peculiares habet phrases. Judicium enim saepe vocat condemnationem quae in judicio sit, per metalepsin; alibi judicium vocat arcana Dei judicia et decreta, quia justa. Demonstrat, sumit pro exhibet, dat, donat. Tenebras vocat peccata; filios lucis vocat sanctos; veritatem vocat id quod verum, justum et rectum est; Operamini cibum, cap. VI, vers. 27, id est comparate cibum. Crebro utitur verbo manendi: unde dicit nos per amorem in Deo manere, et Deum in nobis. Cap. VI, asserit et carnem suam esse panem, qui de caelo descendit, et dat vitam mundo. Cap. VII, vers. 37: Si quis sitit, ait, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, etc., flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Cap. VIII, interrogatus a Judaeis: Quis es tu? respondit: Principium qui et loquor vobis. Cap. X, comparat se pastori bono, fideles ovibus. Cap. XI, suscitans Lazarum, ait se esse resurrectionem et vitam. Ibidem Joannes Caipham prophetasse de morte Christi asseverat. Cap. XIII, asserit Jesum suos in finem dilexisse, ideoque iturum ad mortem eis pedes lavisse. Cap. XIV: Ego, inquit, sum via, veritas et vita. Pater in me est, et ego in Patre. Ibidem Spiritum Sanctum promittens, eum vocat Spiritum veritatis, qui a Patre procedit. Cap. XV: Ego, inquit, sum vitis vera, vos palmites, quia sine me nihil potestis facere. Cap. XVI et seq., vult nos unum esse cum Deo et cum proximis. Sic Interpres signavit sumit pro apposito sigillo confirmavit: hoc enim est Graecum ἐσφραγίσεν, cap. VI, 27.
Decimus Sextus
S. Joannes asserit Christum quaedam prius dixisse, cum tamen prius non narrarit, ubi et quando ea dixerit: brevitati enim studens, sat habuit semel ea narrare, ne, si prius ea narrasset, cogeretur postea eadem repetere. Sic cap. XI, ait Martham dixisse Magdalenae: Magister adest, et vocat te; et tamen prius non narravit Christum jussisse Marthae, ut vocaret Magdalenam, quia cum recenset Martham jussu Christi vocasse Magdalenam, hoc ipso sat indicat Christum prius jussisse illi ut sororem vocaret. Ibidem Christus ait Marthae: Nonne dixi tibi, quia si credideris, videbis gloriam Dei? et tamen prius non narravit Christum hoc dixisse. Sic cap. VI, vers. 36, ait Christus: Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non creditis, et tamen nusquam antea recensuit, quod idipsum dixerit Christus.
Decimus Septimus
Miracula Christi, quae solus Joannes commemorat, sunt haec: Conversio aquae in vinum in Cana Galilaeae, cap. II; Prior expulsio vendentium e templo, ibidem vers. 15; Filii reguli infirmi sanatio, cap. IV, 47; Paralytici ad Probaticam piscinam curatio, cap. V, vers. 1 et seq.; Caeci nati illuminatio, cap. IX, vers. 1 et seq.; Lazari a morte suscitatio, cap. XI, vers. 1 et seq.; Prostratio Judae et satellitum in terram, cum venirent ut caperent Jesum, cap. XVIII, vers. 6; Effluxio sanguinis et aquae e latere Christi jam mortui, et lancea perfossi, cap. XIX, vers. 34; Potestas remittendi peccata per insufflationem Spiritus Sancti data Apostolis post resurrectionem, XX, 22; Multiplicatio piscium Apostolis piscantibus, XXI, 6.
Interpretes
In evangelium S. Joannis commentati sunt permulti, ac praecipui Patrum Graecorum et Latinorum. E Graecis post Origenem, qui in Joannem elucubravit 32 tomos sive libros, praeclare docteque scripsit S. Cyrillus, Patriarcha Alexandrinus, qui sane prae aliis didacticus est, solers, acutus et genuinus in sensu litterali consignando. Porro, S. Cyrillus Joannis Evangelium pertractavit duodecim libris; sed quatuor medii, scilicet quintus, sextus, septimus et octavus injuria temporum interciderunt. Supplevit eos Judocus Clictovaeus, Doctor Parisiensis. Cum ergo audis citari quintum, sextum, septimum et octavum hic librum Cyrilli, scito non esse Cyrilli, sed Clictovei, quod multos etiam viros doctos fefellit. Porro, librum quintum et sextum Cyrilli, Graece exaratum, in Chio insula nuper invenit Collegii Societatis Jesu ibidem Rector, qui eosdem Panormum in Siciliam transtulit, unde eos secum Romam, ad Romanum Collegium nostrum advexit R. P. Joannes Baptista Jattinus, in eodem Mathematicae professor, qui et eosdem in Latinum convertit; quaeruntur ab eo caeteri duo, septimus et octavus, ut omnes latinitate donatos in lucem edat; quinto et sexto Romae usus sum, eosque subinde citabo; plene enim redolent doctrinam, stylum et ingenium S. Cyrilli.
Secundus est S. Chrysostomus, qui ut paulo ante dixi, a S. Joanne librum Evangeliorum accipiens, ejus ut videtur instinctu, in illud scripsit homilias 87. Extant tomo III operum ejusdem.
Tertius est Theophylactus, quartus Euthymius, qui duo more suo S. Chrysostomi sunt asseclae et quasi discipuli; sed Theophylactus est fusior et luculentior; Euthymius brevior, qui et expresse se sua ex S. Chrysostomo, Origene, S. Basilio et Nazianzeno collegisse fatetur.
Quintus est Nonnus Panopolitanus, Aegyptius eloquentissimus, qui virginem Theologum, hoc est Joannem Evangelistam, versibus heroicis est interpretatus, ait Suidas. Sixtus Senensis eum inter Graecos Christianorum praecipuum numerat, cujus et (inquit) feruntur Dionysiacon, lib. XLVIII, heroice conscripti: alto cothurno incedit instar Homeri. At, licet Nonni interpretatio proprie tantum sit paraphrasis, tamen multis in locis Evangelii sensum per epitheta indicat et illustrat. Nonni paraphrasin graeco-latinam edidit notisque illustravit P. Nicolaus Abramus a Societate Jesu, esto primus eam Aldus Manutius ediderit, ac post eum Franciscus Nansius.
E Latinis primus et praecipuus Evangelii S. Joannis interpres est S. Augustinus, qui illud ordine prosequitur per tractatus 124. Extant tomo IX operum ejusdem.
Secundus est Venerabilis Beda, qui S. Augustinum passim et subinde ad verbum consectatur.
Tertius est auctor Glossae. Ubi adverte in Glossa communi triplicem contineri Glossam. Prima est interlinearis, quae inter lineas textus sanctae Scripturae inseritur, ideoque breviter, sed praeclare, multa docte et utiliter tangit. Secunda est marginalis, quae ad marginem textus sanctae Scripturae collocatur, et vocatur Glossa ordinaria. Tertia, quae huic subnectitur, est Glossa Nicolai Lyrani.
Primae Interlinearis auctorem esse Anselmum Laodunensem, cognomento Scholasticum, censet Sixtus Senensis, Franciscus Ribera et alii. Anselmus hic floruit anno Domini 1110.
Secundae Glossae, scilicet Ordinariae, idem Sixtus, Ribera et alii auctorem faciunt Strabum, monachum Fuldensem, auditorem Rabani Mauri, sub annum Domini 820, qui eam ex Rabano, S. Gregorio aliisque Patribus conflavit.
Tertia auctorem suum praefert Nicolaum de Lyra, sic dictum a Lyra, vico Normanniae, qui, genere et gente Judaeus, conversus ad Christum et S. Francisci Ordinem ingressus, docuit Theologiam Scholasticam, anno Domini 1320, vir doctus et linguae Hebraicae peritus. Hic Glossam illo tempore insignem scripsit, qua Joannem et caeteros hagiographos ad litteram explicat, adeo ut de eo vulgi ore olim tritum fuerit: « Nisi Lyra lyrasset, nostri Theologi non saltassent. » Verum hoc in Lyrano notandum et cavendum, quod ipse suae genti et Rabbinis, maxime R. Salomoni, qui magnus est fabulator, plus aequo, etiam in naeniis et fabellis Judaicis, subinde indulgeat et consentiat.
Posterioribus saeculis, et praesertim nostro hoc omnium eruditissimo, plures in S. Joannem commentati sunt. Prae aliis excellunt Joannes Maldonatus e Societate Jesu, qui fusus est, acutus, elegans et doctus; Cornelius Jansenius, qui exactus, solidus et genuinus; Franciscus Toletus, qui acri judicio sapidus est et pulcher, praesertim in applicandis metaphoris et similitudinibus, earumque analogiis, v. g. cur Christus vocetur vitis, panis, vita, lux, ostium, pastor; cur Spiritus Sanctus nuncupetur aqua viva, columba, ignis, etc. Sebastianus Barradius litteram recte tangens, et moralia miscens, concionatoribus dicendi materiam et spiritum subministrat. Franciscus Lucas totus litteralis est, sed litteram ad pios affectus traducit. Franciscus Ribera brevis, sed more suo rarus et eruditus: posthumus est, et post mortem Riberae in lucem editus.
Ex haereticis in S. Joannem scripsere Martinus Bucerus, Wolfgangus Musculus, Bullingerus, Brentius, Calvinus ac Theodorus Beza; e quibus omnibus Augustinus Marloratus Catenam consarcinavit, quam in Belgio perlegi et contutavi.