Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describit Verbi aeterni originem, et ex Deo Patre generationem, omnipotentiam, omniscientiam, ac tandem vers. 14, Incarnationem, et gratiae plenitudinem. Secundo, vers. 19, testimonium quod Joannes Baptista Judaeis interrogantibus dedit de Jesu; scilicet ipsum esse Messiam et Agnum, qui tollit peccatum mundi. Tertio, vers. 37, narrat duos Joannis discipulos visitasse Christum, e quibus unus Andreas fratrem suum Simonem adduxit ad Christum, cui Christus: Tu, ait, vocaberis Cephas, id est Petrus. Quarto, vers. 43, ad sui sequelam vocat Philippum, hic Nathanaelem ad Christum adducit, qui ei secreta sua sub ficu facta pandens, ab eo agnoscitur esse Messias. Unde Christus ei promittit majora, scilicet, quod visurus sit angelos e caelo ad se descendentes et ascendentes.
Textus Vulgatae: Joannes 1:1-51
1. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 2. Hoc erat in principio apud Deum. 3. Omnia per ipsum facta sunt; et sine ipso factum est nihil, quod factum est. 4. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum; 5. et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. 6. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. 7. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. 8. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. 9. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. 10. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. 11. In propria venit, et sui eum non receperunt. 12. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: 13. qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. 14. Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. 15. Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat. 16. Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia. 17. Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. 18. Deum nemo vidit unquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. 19. Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum, ut interrogarent eum: Tu quis es? 20. Et confessus est, et non negavit; et confessus est: Quia non sum ego Christus. 21. Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. 22. Dixerunt ergo ei: Quis es, ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso? 23. Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. 24. Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis. 25. Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta? 26. Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua; medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis. 27. Ipse est, qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti. 28. Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans. 29. Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. 30. Hic est de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat; 31. et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans. 32. Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de coelo, et mansit super eum. 33. Et ego nesciebam eum; sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. 34. Et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. 35. Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. 36. Et respiciens Jesum ambulantem, dixit: Ecce agnus Dei. 37. Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum. 38. Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quaeritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum, Magister), ubi habitas? 39. Dicit eis: Venite, et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima. 40. Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum. 41. Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). 42. Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona: tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. 43. In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me. 44. Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri. 45. Invenit Philippus Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et Prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth. 46. Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni, et vide. 47. Vidit Jesus Nathanael venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. 48. Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te. 49. Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es Rex Israel. 50. Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis: majus his videbis. 51. Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis coelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis.
Versus 1: In Principio Erat Verbum
Sic Syrus, Aegyptius, Aethiopicus, Persicus et Arabicus; nisi quod hic secundo et tertio loco addat articulum, dicens: «Et illud Verbum erat apud Deum, et Deus erat illud Verbum.» Porro, Aethiopicus habet kal, id est Verbum; sic et caeteri omnes: quare minus recte Erasmus et Novantes pro Verbum vertunt sermo, de quo mox plura.
Orditur Joannes a divinitate Verbi: primo, quia hoc rectus ordo, et plena historia de Christo exigebat, ut scilicet prius generationem ejus divinam et aeternam, deinde humanam et temporalem enarraret; secundo, quia tempore S. Joannis, obortae fuere haereses Cerinthi et Ebionis negantium Christi divinitatem, quae etiamnum in nostris Transylvanis Arianis, Polonis Ebionitis, ac Syris Nestorianis perdurant. Ita S. Chrysostomus, Hieronymus, Epiphanius, Irenaeus, et ex iis Maldonatus.
Similiter orditur Moses genesin mundi, dicens: «In principio creavit Deus coelum et terram.» Orditur ergo Moses a creatione mundi, Joannes vero longe altius a Verbi aeternitate. Moses assignat principium temporis, quo Deus omnia fecit; Joannes assignat principium, quod erat ab aeterno, quando erat Verbum, per quod in tempore omnia a Deo facta sunt. Joannes ergo hoc Mosis exordium supponens, supplens et praeveniens principium creationis mundi, longe anterius Verbi ipsius, quando (ut ita dicam) esse coepit, dat principium. Quocirca Tertullianus, lib. Contra Hermogenem, vere asserit Evangelium veteris Testamenti esse supplementum.
Alludit S. Joannes ad Eccles. xxiv, 5: «Ego (Sapientia aeterna) ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.» Et Prov. viii, 22: «Dominus possedit (Septuaginta ἔκτισε, id est condidit; S. Ambrosius, lib. III De Fide, cap. iv, creavit) me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio;» ubi Septuaginta vertunt: «Dominus condidit me principium viarum suarum in opera sua: ante saeculum fundavit me in principio, antequam terram faceret et abyssos constitueret;» Aquila: «Dominus possedit me ab initio opificiorum suorum;» Symmachus: «Dominus possedit me principium viarum suarum, ante opificium suum;» Theodoretus: «Dominus possedit me ante opificium ejus; a tunc, et ex tunc, ante saeculum praeparata sum.» Vide ibi dicta.
IN PRINCIPIO. — Hoc est primo, in Patre aeterno, ait S. Cyrillus et Origenes; nam mox Joannes, vers. 14, ait Verbum esse in sinu Patris. Secundo, simplicius S. Augustinus, Beda et S. Hilarius, «in principio,» scilicet mundi vel temporis, etiam imaginarii, illius scilicet quod ante mundum imaginari potes, ab aeterno fluxisse; q. d. Verbum non est factum in principio temporis, etiam imaginabilis et antiquissimi, sed jam tum erat, quia non est factum, sed genitum ab aeterno.
Vel ab initio omnis durationis et aeternitatis, ab omni aeternitate, longissime ante angelos, homines omnesque res creatas erat Verbum. Principium enim verum hic accipit S. Joannes, non imaginarium, aeque ac Moses, Gen. 1, 1, ac Salomon, Proverb. viii, 22. Unde Patres omnes ex hoc loco probant veram Christi divinitatem et aeternitatem. Hoc exordium statim S. Joannes opponit Ebioni, qui aiebat Christum incepisse post partum Virginis, nec ante eum extitisse. Ita Cyrillus. Hinc Nonnus τὸ «Principio» quintupliciter exponit per quinque epitheta, quorum unum ex altero ordine sequitur. «In principio,» inquit, id est primo, intemporaneum; secundo, Patri coaevum; tertio, Patri natura aequale; quarto, incomprehensibile; quinto, ineffabile. Quatuor ex primo consequuntur. Audi Nonnum:
Sine tempore erat, incomprehensibile, in ineffabili Verbum principio, / Aequalis naturae, Patri coaevum, filius sine matre.
Dices: Aeternitas est duratio infinita, carens principio et fine; cur ergo hic datur ei principium? Respondeo: Causa est infirmitas humani intellectus, qui non potest aeternitatem comprehendere, nec distincte concipere, nisi per comparationem ad tempus, ideoque concipit aeternitatem esse durationem, quae omni tempori praesenti, futuro et praeterito, non tantum vero, sed et imaginario coexistit, imo omne tempus praevenit et antecedit. Sensus ergo est, q. d. In principio, id est ante omne tempus, etiam quod mente imaginari, fingere et concipere potes, erat Verbum: finge milliones millionum annorum, quotquot mente concipere vales; ante omnes illos et infinitos quos semper adjicere potes, erat Verbum. Hac de causa S. Joannes quater repetit τὸ «erat»: «In principio, ait, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum:» ut quodcumque tempus cogites, scias quod in illo jam erat Verbum; quodcumque aevum concipias, scias quod in illo erat Verbum; quodcumque saeculum mente anticipes, scias quod in illo jam erat Verbum. Sic ergo principium hic sumitur respective; dicit enim respectum ad omnia tempora, eo quod illa longe antecedat. Sicut enim tota quantitas et immensitas Dei est in quolibet loco et spatio, imo in quolibet ejus puncto, et tamen illa ambit omnia spatia et loca, etiam illa quae supra coelos imaginari possumus: sic etiam aeternitas Dei, quae tota est in uno nunc, sive in uno puncto durationis temporis, ambit et complectitur omne tempus praeteritum, praesens et futurum, ac omne illud longe superat, antecedit et transcendit; et hoc volumus significare, dum S. Joannes asserit eum fuisse in principio.
Rursum mens nostra per hanc comparationem principii, sive aeternitatis ad tempus quodlibet, ascendit ad ipsam aeternitatis antiquitatem et quasi originem, illam positive in se considerando, illamque vocat principium, hoc est initium omnis durationis et aeternitatis; sed hoc initium revera est sine initio, et principium carens principio. Igitur ut concipiamus et exprimamus rem quampiam non coepisse in tempore, sed esse aeternam et fuisse ab aeterno, dicimus illam fuisse in principio omnis durationis et aeternitatis, per quod nil aliud significamus, quam illam fuisse semper, fuisse ab aeterno, fuisse ab omni aeternitate. Hoc ergo sensu Joannes ait: «In principio erat Verbum.» Et Psaltes, Psal. cix: «Tecum principium in die virtutis tuae.» Et sic vulgo dicimus Deum extitisse a principio aeternitatis, id est ab omni aeternitate. Principium ergo hic non initium aliquod, sed ipsam in se aeternitatem quae fuit a principio, denotat.
ERAT. — Τὸ «erat», ait S. Basilius in haec S. Joannis verba, nos ducit ad «aeternitatem:» Non quasi τὸ «erat» significet Verbum antecessisse principium de quo dicitur: «In principio erat,» ac consequenter principium temporis et mundi hic accipiendum sit, sed quod in principio durationis vel aeternitatis (quod Verbum non antecessit nisi ratione tantum: sicut enim res quaelibet suam durationem suumque tempus vel aevum ratione antecedit, sic et Deus suam durationem et aeternitatem; duratio enim est rei quae existit et durat, duratio et mensura), hoc est jam olim ab omni aeternitate erat Verbum. Ubi nota, dici erat, non fuit, quia «fuit» significat rem fuisse et praeteriisse: «erat» vero significat etiamnum esse, sive esse perennem et aeternam. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus et Theophylactus. Spiritus Sanctus ergo posuit τὸ «erat» in mente et calamo Joannis, contra Arianos, quos praevidebat futuros, horum enim vox fuit: «Erat quando non erat:» hoc est, erat tempus, quando non erat Filius; quam eorum vocem ex hisce S. Joannis verbis damnat Concilium Nicaenum, quia scilicet «in principio,» id est semper ab aeterno, «erat Verbum.»
Rursum, «in principio erat Verbum,» id est ab aeterno genitum est Verbum; haec enim generatio in voce «Verbum» includitur, uti mox ostendam.
Insuper Elias Cretensis, in orat. 4 De Theol. S. Gregorii Nazianzeni, notat verbum substantivum, «est» et «erat» proprium esse Dei; dicitur enim ab essendi plenitudine. Unde Deus Hebraice vocatur Jehova, sive qui est; Graece ὁ ὤν, de quo multa dixi Exodi III, 14.
VERBUM. — Graece ὁ λόγος, id est illud Verbum, scilicet aeternum et divinum, hoc est Filius Dei, uti etiam ipsi Ariani olim fatebantur: nam paulo post Joannes, vers. 14, hoc «Verbum» vocat unigenitum Patris. Et ita passim in Scriptura Filius vocatur Verbum Patris, licet S. Basilius putet Spiritum Sanctum quoque posse dici Verbum; sed recte advertit D. Thomas id improprie duntaxat dici posse.
Quaeres, cur Filius Dei dicitur ὁ λόγος, id est Verbum?
Respondeo: λόγος Graece multa significat, quae omnia huic loco conveniunt. Primo, λόγος verti potest ratio, quia sicut ratio vel notitia a mente, sic Filius a Patre procedit. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, S. Basilius et Nazianzenus, orat. 4 De Theolog.
Secundo, λόγος verti potest definitio, quia Verbum Patris naturam omnesque res definite exprimit et explicat. Ita Nazianzenus, ibid. Unde Nicetas, in orat. 42 Nazianzeni: «Quam rationem, ait, habet definitio ad definitum, eamdem habet Filius ad Patrem. Ipsum enim declarat, sicut definitio id quod ab ea definitur. Quamobrem Christus dicebat: Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum, Joan. xiv. Paternae siquidem naturae compendiosa demonstratio est Filius. Omnis enim proles parentis sui tacita est ratio, sive definitio.»
Tertio, λόγος verti potest causa, quia Verbum est causa rerum omnium quae verbo Dei creatae et productae sunt. Ita S. Dionysius, De Divin. nom., cap. vii; S. Hieronymus, epist. ad Paulinum.
Quarto, λόγος verti potest opus, quia Verbum est opus Patris, illi commensum, coaevum et adaequatum.
Quinto, λόγος verti potest virtus, quia Verbum est virtus, robur et dextera Patris.
Sexto, λόγος verti potest forma, quia Verbum est Patris forma, decor et pulchritudo.
Septimo et optime, λόγος verti potest sermo, cum Tertulliano, S. Cypriano, S. Ambrosio et S. Hieronymo, vel potius verbum. Unde et Aethiopicus vertit kal, id est verbum; sic et Syrus, Arabicus, Persicus, Aegyptius. Verbum, inquam, non oris, sed mentis, quia sicut nos cogitando vel intelligendo, formamus nobis conceptum rei cogitatae vel intellectae, qui dicitur verbum mentis; ita Pater aeternus intelligendo et comprehendendo suam essentiam et omnia quae in ea sunt, ac inter ea vim spirativam Spiritus Sancti et vim creativam omnium rerum possibilium, formavit et produxit hoc Verbum aeternum, sibi adaequatum et simillimum; quo fit ut Verbum hoc sit Deus Deique Filius a Patre genitus.
Ubi nota: Verbum Dei est duplex: unum essentiale, quod est ipsa intellectio Patris, quam cum essentia, intellectu et voluntate communicat Filio et Spiritui Sancto; alterum est notionale, quod est Verbum a Patre productum et persona subsistens, scilicet Filius, de quo hic agit Joannes. Ita S. Thomas, I, dist. 27, Quaest. II, art. 2, et ex eo Capreolus et Ferraris. Intellige hoc de Verbo ample sumpto; nam Verbum stricte proprieque sumptum non nisi notionale est, uti docet S. Augustinus, Cyrillus, D. Thomas, et ex iis Suarez, lib. IX De Trinit. cap. III.
Plura de Verbo hoc dixi in epist. I S. Joannis, cap. 1, 1, ubi pariter ostendi, in quibus Verbum hoc divinum nostro humano sit simile, et in quibus sit dissimile: item ejus dignitatem, praestantiam, efficaciam, qua intime mentibus nostris illabitur, easque sibi assimilat, purificat, perficit, sanctificat. Quibus adde S. Augustinum, serm. 38 De Verbis Domini: «Est, inquit, Verbum Dei forma quaedam non formata, sed forma omnium formarum superans omnia, existens in omnibus. Quaerunt vero quidam, quomodo nasci potuerit Filius coaevus Patri? nonne si ignis aeternus esset, coaevus esset splendor? itemque imago quae de speculo existit aut aqua? ut si aliquid super aquam, exempli gratia virgultum, semper fuisset, et imago de eo semper esset.» S. Basilius, hom. In princ. Joannis: «Verbum hoc, ait, quod erat in principio, nec humanum erat, nec angelorum, sed ipse Unigenitus, qui dicitur Verbum, quia impassibiliter natus, et generantis imago est, totum in se generantem demonstrans: habet vero verbum nostrum divini Verbi similitudinem quamdam; declarat enim totam mentis conceptionem; et quidem cor nostrum quasi fons est, verbum prolatum quasi rivulus ex ipso manans.
Hinc et Gentilium Philosophi et Theologi, ut Trismegistus, Orpheus, Plato aliique Graeci, Chaldaei et Aegyptii Patrem vocarunt νοῦν, id est mentem; Filium vero λόγον, quasi mentis prolem, teste S. Augustino, lib. VII Confess., cap. IX; Theodoreto, lib. II De Curandis Graecor. Affect., et aliis. Unde illud Platonis: «Monas genuit monadem, et in se reflexit ardorem,» q. d. Pater genuit Filium, et per eum spiravit Spiritum Sanctum, qui est amor reflexus Patris et Filii: licet multi censeant Platonem, Trismegistum aliosque Gentiles per λόγον, non intellexisse Filium, sed ideam quae est in mente Dei, juxta quam ipse creavit omnia et in se reflexit ardorem, quia mundum creavit propter sui amorem.
Praevidit Spiritus Sanctus futuros, qui gloriae Unigeniti invidentes, dicerent: Antequam genitus esset, non erat, itaque ait: In principio erat Verbum.» S. Chrysostomus: «Non simpliciter, ait, Verbum dixit, sed cum articulo a reliquis ipsum separans: est enim quaedam hypostasis ex Patre impassibiliter proveniens; significat vero hoc, In principio erat, semper et infinite extitisse; nam de coelo et de terra non dicitur quod erant in principio, sed quod in principio facta sunt.»
ET VERBUM ERAT APUD DEUM. — Occurrit S. Joannes objectioni. Dicet enim quis: Ubi erat Verbum in principio, id est ab aeterno, cum adhuc nullus locus, aut nihil, sive nulla creata essent in rerum natura? Respondet, Verbum loco non eguisse, eo quod spirituale sit et divinum, sed fuisse apud Patrem, utpote a quo originem duceret, id est, ut ait vers. 18, fuisse in sinu Patris, vel etiam in domo paterna, quae est Deus ipse ejusque immensitas; ibi, inquam, fuisse arcanum et nobis absconditum.
Praepositio «apud» notat primo, diversitatem personae; quod scilicet Filius sit diversa persona a Patre, non una et eadem, uti voluit Sabellius ejusque asseclae Sabelliani: «Quomodo enim quod unum numero est, ipsum apud seipsum esse intelligitur?» ait S. Cyrillus. Sic et S. Chrysostomus, Theophylactus, ac Severus et Leontius, in Catena. «Ante omnia, ait Tertullianus, lib. V Contra Praxeam, Deus solus erat ipse sibi et mundus, et locus, et omnia; solus autem, quia nihil aliud extrinsecus praeter illum, caeterum ne tunc quidem solus; habebat enim secum, quam habebat in semetipso, rationem suam, etc., hanc Graeci λόγον dicunt.» Solitudo enim vitae beatae adversatur. Deus ergo Deique beatitudo requirit societatem et amicitiam, scilicet pluralitatem personarum.
Secundo, «apud» notat amicam et summam Filii cum Patre conjunctionem, qua fit ut a Patre separari nequeat, sed illi semper indivulse adhaereat. Ita Nonnus.
Tertio, «apud» designat aequalitatem Filii cum Patre; nam esse apud Deum, sive juxta Deum, est sedere ad dextram Dei quasi Deum ὁμοούσιον aequalem. Unde Christus, post ascensionem ad dexteram Patris rediisse dicitur, Marc. xvi, 19. Ita S. Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 11.
Hinc et Nonnus sic explicat: A Patre erat indivisum, aeterne cum eo sedens in throno.
Nota σύνθρονος, quod Latina vox una non admittit; significat enim concors et consors ejusdem throni, cathedrae, et potestatis.
Explicuit in Symbolo, quod ipse jussu B. Virginis tradidit S. Gregorio Thaumaturgo; uti narrat S. Gregorius Nyssenus in ejus Vita. Hoc enim symbolum sic habet: «Unus est Deus, Pater Verbi viventis, sapientiae subsistentis, et potentiae et figurae aeternae, perfectus perfecti genitor, Pater Filii unigeniti. Unus Dominus, solus ex solo, Deus ex Deo, figura et imago deitatis, Verbum efficax, sapientia constitutionis rerum universarum comprehensiva, et potentia totius creaturae effectrix. Filius verus veri Patris, visum effugiens visum effugientis, et corruptioni non obnoxius non obnoxii corruptioni, et morti non obnoxius morti non obnoxii, et aeternus aeterni.»
ET DEUS ERAT VERBUM. — Graece, kai Theos en ho logos. Ne Ariani objiciant: Si Verbum erat apud Deum, ergo ipsum non erat Deus; occurrit et antevertit Joannes: «Et Deus erat Verbum.» Ariani enim Verbum Dei internum et essentiale, id est intellectionem Patris, Filii et Spiritus Sancti (ut habet Orthodoxa fides) ponebant in uno Deo, id est in una persona Dei, ipsi coaeternam; sed Deum coepisse esse Patrem in tempore, cum Verbum notionale a se distinctum produxit, quasi primam creaturam, et per eam caeteras. Refellit hoc S. Joannes dicens: «Et Deus erat Verbum,» id est Verbum jam dictum erat Deus. Sic enim invertenda est haec propositio. Ob consonantiam enim Joannes verba transposuit; dixerat enim: «Verbum erat apud Deum;» unde repetens nomen Dei consone subjicit: «Et Deus erat Verbum,» ne quis putaret Verbum non esse Deum, eo quod dixerit esse apud Deum, q. d. Verbum ita est apud Deum, ut ipsummet sit Deus. Aut, ne idem ille Deus, apud quem erat Verbum, id est Deus Pater, putaretur esse Verbum, eademque cum illo persona; sed Verbum ejusdem naturae divinae duntaxat cum Patre communicationem habere; hinc addit: «Et Deus erat Verbum;» q. d. Verbum erat apud Deum Patrem, cum eoque est idem Deus, quoad eamdem naturam divinam; non vero quoad eamdem personam. Hoc telo configuntur Ariani; diserte enim Joannes ait Verbum, id est Filium, esse Deum.
Objiciunt Ariani vocem Theos, id est Deus, hic non habere articulum, uti habuit paulo ante: «Et Verbum erat apud ton Theon,» id est Deum: ergo Verbum vere non est Deus. Respondeo: Nego sequelam; nam causa hujus diversitatis est, quod vox Theos, in praecedenti membro, cum dicitur «apud Deum», certam personam denotet, scilicet Patris, apud quem erat Verbum; hic ergo non personam, sed essentiam utrique personae communem denotat. Verbum enim est idem Deus cum Patre, quoad eamdem essentiam et deitatem, non vero quoad eamdem personam. Articulus autem notat certam personam, non vero naturam utrique communem. Rursum Graeci articulum praeponunt subjecto, non praedicato, hic vero Deus praedicatum est, Verbum vero subjectum, uti dixi.
Versus 2: Hoc Erat in Principio Apud Deum
HOC ERAT IN PRINCIPIO APUD DEUM. — Trimembrem propositionem uno hoc membro, quasi compendio repetit, confirmat et inculcat S. Joannes, q. d. Hoc Verbum, quod dixi esse Deum, erat in principio, id est ab aeterno, apud Deum: quia enim difficile est intelligere quomodo Verbum sit apud Deum, et tamen idem sit Deus; hinc utrumque jungit et inculcat Joannes, ut unitatem essentiae simul et diversitatem personarum significet, ac in deitate esse trinitatem trium hypostaseon, scilicet Patris, Filii, et Spiritus Sancti doceat. Hoc enim est altissimum, obscurissimum et creditu difficillimum fidei nostrae mysterium, quod omnem hominum et angelorum captum superat. «Quasi ergo Arianos audiens, ait S. Cyrillus, non modo inquit: Verbum erat apud Deum, verum etiam Deus erat: sic quoniam apud Patrem est, inquit, per seipsum subsistit; quoniam vero Deus est et ex Deo Patre, consubstantialis Patri, et natura Deus esse intelligitur.»
Secundam hujus repetitionis causam dat Maldonatus, scilicet ut ex tertio membro: «Et Deus erat Verbum,» quasi ex ratione vel causa, duo priora membra probet vel confirmet, q. d. Quia Verbum est Deus, hinc sequitur ipsum in principio fuisse apud Deum Patrem, hoc est esse aeternum et Patri coaevum, inaequale et aequale.
Tertiam dat S. Hilarius, lib. II De Trinit., ne quis ex eo quod dixit Verbum esse Deum, idemque esse apud Deum, suspicetur duos esse deos, scilicet unum qui sit Verbum, alterum apud quem sit Verbum, sicut Manichaei duo posuerunt rerum principia sive duos deos, unum qui sit creator corporum et rerum corporalium, alterum qui sit creator angelorum et rerum spiritualium. Dicit ergo Joannes Verbum ita esse apud Deum Patrem, ut idem cum Patre sit Deus, quia apud Patrem est tanquam Verbum, cum eo in eadem deitate conjunctum, imo unum idemque, sed hypostasi et persona ab eo distinctum.
Nota Joannem trimembri hac sententia, primo membro explicare Verbi quando, sive aeternitatem; secundo, Verbi ubi, et a Patre distinctionem; tertio, hoc Verbi, essentiam et essentiae cum Patre identitatem. Si enim quaeras: Quando erat Verbum? respondet: Erat in principio, id est ab aeterno. Si quaeras: Ubi erat Verbum? respondet: Erat apud Deum Patrem. Si denique quaeras: Quidnam est Verbum et cujus naturae? respondet: Verbum hoc est Deus. Ita S. Joannes hoc trimembre Evangelii sui de Verbo exordium exquat, idemque est quod ejusdem throni consors, assessor, consessor in eadem sede. Plura de hoc membro dixi in epist. I S. Joannis, 1, 1.
Versus 3: Omnia per Ipsum Facta Sunt
Hoc est quod ait Apostolus: «In ipso (Verbo sive Christo) condita sunt universa, in coelis et in terra, visibilia et invisibilia: sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, omnia per ipsum et in ipso creata sunt,» Coloss. I, 16. Et, «per quem fecit et saecula,» Heb. 1, 2. Et, «Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum,» Psal. XXXII, 6.
Deum et factam creaturam, quid est per quod factum est, nisi Verbum, per quod Deus dixit: Fiat, et factum est? juxta illud: Dixit, et facta sunt.»
Ergo ex hisce S. Joannis verbis perperam Macedoniani negantes Spiritum Sanctum esse Deum, inferebant ipsum esse factum, id est creatum per Verbum, ac proinde ipsum esse creaturam, non creatorem, quia τὸ «omnia» refert tantum ea quae facta, id est creata sunt, non autem increata, qualis est Spiritus Sanctus, qui idem cum Filio et Patre est Deus et creator omnium. Nam alioqui si generalissime τὸ «omnia» accipias, ex eo inferes etiam Patrem esse factum, id est creatum per Verbum, quod est absurdissimum, uti docte contra Macedonianos docet S. Gregorius Nazianzenus, orat. De Spiritu Sancto. Verum S. Joannes Spiritus Sancti hic non meminit, quia Verbi duntaxat generationem et incarnationem describit.
Itaque cum vers. 1 et 2 dixisset Verbum in se esse Deum, esse aeternum, esse apud Patrem, id est consubstantiale et aequale Patri; nunc, vers. 3, declarat quomodo idem Verbum se habeat ad creationem et creaturas, asseritque omnia per ipsum esse creata: unde gradatim, vers. 9 et seq., descendit ad hominem, docetque quomodo Verbum se habuerit ad hominem, atque asseverat illud hominis carnem et naturam assumpsisse, ut eum illuminaret, redimeret, salvaret et bearet. Huc enim tota haec ejus narratio spectat et refertur.
Nota: praepositio per, cum dicitur: «per ipsum,» hic non significat causam instrumentalem, aut ministrum, quasi Verbum fuerit instrumentum vel minister Dei, per quod crearit omnia, uti voluit Origenes (qui proinde a nonnullis vocatur pater Arianorum) et Ariani; sed significat causam principalem, uti et Gen. IV, 1: «Possedi hominem per Deum;» Prov. VIII, 15: «Per me reges regnant;» Gal. IV, 7: «Quod si filius, et haeres per Deum;» I Cor. I, 9: «Fidelis Deus, per quem vocati estis.» Ecce hic aliisque locis praepositio «per» tribuitur Deo Patri, qui est prima omnium causa. Significat ergo τὸ «per» hic, Verbum cum Patre esse causam principalem creationis rerum omnium, ac consequenter Verbum esse omnipotens, esseque Deum. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius hic, ac S. Athanasius, Basilius et alii scribentes contra Arianos. Quocirca Paulus, Hebr. 1, 10, illud Ps. CI, 26: «Initio, tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli,» de Verbo, sive Filio, interpretatur: «Nunquam profecto id asserturus, inquit Chrysostomus, nisi conditorem Filium, non ministrum arbitraretur, ac Patri et Filio pares esse intelligeret dignitates.»
Dices: Cur ergo S. Joannes potius dicit per Verbum omnia esse facta, quam a Verbo? Respondeo: Primo, ut significet Verbum a Patre procedere, esseque genitum: «Ne quis illum esse ingenitum suspicaretur,» ait S. Chrysostomus.
Secundo, ut significet Verbum esse ideam rerum creatarum, juxta quam Pater cum Filio creavit omnia. Artifex enim omnia opera artis suae facit per ideam, sapientiam, conceptum, sive verbum mentis suae: haec autem omnia appropriantur Verbo divino, sive Filio, qui est sapientia genita, sed increata; et per consequens appropriatur ei, quod per ipsum omnia sint facta. Ita S. Cyrillus.
Tertio, proprie dicit per Verbum omnia esse facta, quia Verbum a Patre accipit cum essentia divina omnipotentiam et actionem eamdem numero, qua simul cum Patre omnia creat; quare Verbum est quasi medium inter Deum Patrem et creaturas, ac proinde recte dicitur Pater per ipsum, ut causam principalem a se genitam, fecisse omnia.
ET SINE IPSO FACTUM EST NIHIL. — «Sine exceptione sunt omnia, ait S. Hilarius, lib. De Trinit., nihil, quod extra sit, derelinquitur.» Rursum «sine ipso» notat Verbum fuisse socium Patri in rerum creatione. Unde S. Hilarius S. Joannem alloquens: «Piscator, inquit, reddidisti auctorem, cum socium professus es.»
FACTUM EST NIHIL. — «Nihil,» id est malum, puta res corruptibiles, quae assidue tendunt in nihilum, ex quo prodierunt, inquiebant Manichaei; hi enim censebant res corporales et corruptibiles esse creaturam. Excludit enim hoc Joannes, addens τὸ «quod factum est;» q. d. Cum dico omnia per Verbum esse facta, non intelligo Spiritum Sanctum, sed tantum ea quae facta et creata sunt. Ergo τὸ «quod factum est,» limitat et determinat τὸ «nihil,» q. d. Nihil quod factum est, sine Verbo factum est; nulla res, quae creata, sine Verbo creata est, sed omnia per Verbum producta sunt.
QUOD FACTUM EST. — Triplex est hic dispunctio, et consequenter triplex lectio et intellectio, triplexque sensus: Prima est: «Sine ipso factum est nihil, quod factum est in ipso,» ac deinde ponitur punctum, post quod nova sententia sequitur: «Vita erat, et vita erat lux hominum,» etc., ita dispungit legitque S. Hilarius, lib. II De Trinit.; S. Epiphanius, in Anchorato, et alii nonnulli.
Verum haec lectio passim ab aliis rejicitur. Videtur enim ineptam continere tautologiam, cum ait: «sine ipso,» et mox: «in ipso.»
Secunda lectio est: «Sine ipso factum est nihil,» deinde punctum, post quod nova sequitur sententia: «Quod factum est in ipso, vita erat.» Ita dispungit legitque S. Augustinus, Tertullianus, Contra Hermog.; S. Ambrosius, lib. III De Fide, cap. III, et passim Latini; atque e Graecis Clemens Alexandrinus, lib. I Paedag., cap. VI, et S. Cyrillus hic: quod S. Augustinus sic explicat, q. d. Omnis res facta et creata per Verbum, antequam fieret et crearetur, erat in ipso Verbo vitaliter et intellectualiter. Erat enim in ideis et rationibus aeternis, quae vivunt in Verbo. Erat ergo vita, id est vivebat in mente et idea Verbi. Aliter explicat S. Cyrillus, q. d. Omnis res facta erat vita in Verbo, id est vitam, hoc est vigorem et essentiae suae conservationem, accepit, et continuo accipit a Verbo, quamdiu est et existit.
Tertia lectio communis est Syrorum, Arabicorum et Graecorum, S. Chrysostomi, Theophylacti, Nonni, Euthymii et Leontii, in Catena: «Sine ipso factum est nihil quod factum est,» deinde punctum; mox nova incipit sententia: «In ipso vita erat.» Haec lectio est plenissima, quocirca eam sequuntur Biblia Romae correcta, aliaque Latina perplura. Sensus enim planus est; q. d. Nihil quod factum est, sine Verbo factum est, sed omnes res factae a Verbo factae sunt. Addit hoc contra Macedonianos argutantes: Si omnia per Verbum facta, id est creata, sunt; ergo et Spiritus Sanctus per Verbum factus, id est, creatus est, ac consequenter Spiritus Sanctus «Nihil,» id est nulla res, quae facta est, facta est sine Verbo, sed omnes omnino per illud factae et creatae sunt. Hic enim sensus est planus et genuinus.
Versus 4: In Ipso Vita Erat
IN IPSO VITA ERAT, ET VITA ERAT LUX HOMINUM. — Vita est res praestantissima, sicut mors est pessima. Vitae ergo fontem S. Joannes hic assignat Verbo: «In ipso enim vivimus, movemur et sumus,» Act. XVII. Hinc et Graeci suum Deum vocant Zin, a zin, id est vivere, quod omnibus viventibus vitam inspiret. Sensus ergo est, q. d. Vera nostra vita gratiae et gloriae in ipso Verbo erat, velut in sui origine et fonte. Unde ut ipsum hanc vitam et lucem hominibus communicaret, ad eos descendit et hominem se fecit; ut sicut per Verbum macrocosmus, hoc est magnus hic mundus, olim creatus est, ita et per illud ipsum microcosmus, id est parvus mundus, puta homo, recrearetur et a morte peccati ad vitam gratiae et justitiae revocaretur. Ita se explicat S. Joannes, cum subdit: «Et vita erat lux hominum.» Et in epist. I, cap. 1, vers. 2, loquens de Verbo vitae: «Et vita, inquit, manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis.» Et cap. V, vers. ult.: «Ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita aeterna.» Vide ibi dicta. Hac de causa S. Joannes passim Christum vocat «vitam.» Ita S. Chrysostomus et Theophylactus hic; Ammonius, in Catena; S. Ambrosius, lib. III De Fide, cap. III et V; Athanasius, lib. III De Assumptione hominis, contra Marcellinum.
Porro Patres hanc Verbi vitam varie explicant.
Primo, de vita formali: «In ipso vita erat;» hoc est, ipsa Verbi substantia est vita, ipsum Verbum est vita subsistens, ait Oecumenius in epist. I S. Joann., cap. 1. Ipsum Verbum essentialiter est vita; ipsa enim ejus essentia est vivere et vita. Vivit enim vitam divinam, perfectissimam, immensam, aeternam, beatissimam; quae origo et fons est omnis vitae angelicae, humanae, animalium et plantarum.
Secundo, in Verbo est vita idealis, sive exemplaris, quia in Verbo quasi in idea vivunt sempiternae rerum omnium rationes, ut ait S. Augustinus. Verbum enim est omnium creaturarum idea, idea autem est ipsa essentia et vita Dei. Ita S. Augustinus, tract. 1 in Joan.: «Sapientia Dei, inquit, secundum artem continet omnia: terram vides, coelum, solem, lunam, sunt ista in arte, sed foris corpora sunt, in arte vitae sunt.» Alio vero loco: «Propterea (ait Joannes) quod factum est, in ipso vita erat, omnia quae facta et vitam non habent, in ipso Verbo Dei vita sunt, in seipsis vita non sunt.» Sic ergo Verbum est vita omnium creaturarum, etiam inanimatarum, quia omnes vivunt in Verbo, utpote quod totum est vita.
Tertio, in Verbo est vita causalis naturalis, quia Verbum causat et efficit omnia viventia, eisque suam vitam communicat; scilicet plantis vitam vegetativam, animalibus vitam animalem, hominibus rationalem, angelis angelicam. Rursum, in Verbo quasi in causa efficiente est vita, id est omnium rerum vigor, duratio et conservatio, quia haec per Verbum fiunt; Verbum enim omnibus rebus dat vigere, vivere, durare et permanere. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus. Unde Jansenius sic exponit, q. d. Vita naturalis viventium pendet a Verbo; quasi sensim Joannes a vita viventium descendat ad hominem ejusque vitam acceptam a Verbo.
Quarto et magis genuine, «vitam» hic accipias causalem supernaturalem, q. d. In Verbo quasi in fonte et causa primigenia erat vita nostra supernaturalis, puta gratiae et gloriae, ideoque ut hanc vitam nobis impetraret, incarnatus est et factus homo, ut initio dixi. Supernaturalis enim vita est duplex: inchoata per gratiam, qua homo justus per fidem, spem et charitatem servit Deo; vivitque vitam supernaturalem, in Deum supernaturaliter credendo, sperando eumque super omnia amando; altera vita supernaturalis est consummata per gloriam, qua Beati Deo fruuntur, deliciantur et beantur in aeternum. Alludit ad illud Psal. XLV: «Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen,» hoc est, ut Theodoretus, «apud te est Verbum internum, fons vitae, et in lumine Spiritus Sancti, lumen Unigeniti tui cernemus.» Vide S. Dionysium, cap. VI De Divin. Nom., ubi docet Deum esse originalem vitam: primo, vitae angelicae; secundo, humanae; tertio, animalium; quarto, plantarum; quinto, justorum; sexto, Beatorum.
ET VITA ERAT LUX HOMINUM, — qua homines illuminantur spiritualiter per fidem et gratiam. De spirituali enim et supernaturali luce loquitur, non de corporali et naturali, ut patet ex seq. Sensus est, q. d. Vita nostra, quam paulo ante dixi fuisse in Verbo, erat haec Verbi illuminatio, qua homines cognitione Dei et salutis suae illuminavit exterius, per verba et exempla sancta; interius, per lumina coelestia menti indita, quibus mentem illustravit et illustrat. Haec est causa cur Verbum sit caro factum, et cur Joannes Baptista a Deo sit missus, ut ei fieret testis, ut paulo post dicam. Sed anticipat Joannes hic, et lucis mentionem interjicit, eo quod homines ingrati tantum lucis et lucis donum non receperint, quod mox inculcare volebat. Ita Clemens Alexandrinus, Exhort. ad Gentes: «Verbum, ait, quod erat apud Deum, doctor apparuit; Verbum per quod omnia sunt fabricata; et quod cum eo, qui finxit, vitam simul praebuit, ut opifex, bene vivere docuit, cum apparuisset ut magister, ut postea semper vivere suppeditaret ut Deus.»
Symbolice: Quomodo Deus de lux, primo, formalis; secundo, idealis; tertio, causalis; quarto, supernaturalis omnis omnino lucis vide apud S. Dionysium, De Divin. Nom., cap. II, IV et VII.
Versus 5: Lux in Tenebris Lucet
ET LUX IN TENEBRIS LUCET, ET TENEBRAE EAM NON COMPREHENDERUNT. — q. d. Lux natura sua solet tenebras illuminando dispellere, et sic Verbum, puta Christus, quia lux est, fecit quantum est ex parte sua; sed tenebrae, id est homines ignorantia, infidelitate, cupiditatibus et peccatis suis obstinati, mentis suae oculos clauserunt, et noluerunt hanc lucem admittere.
Nota: Christus, puta Deus, est lux formalis increata, qua homo vero, etiam est lux causalis, quia ipse hominibus causa est omnis sapientiae, gratiae et gloriae, non tantum dans eis lumen naturale rationis, ut explicant Origenes et Cyrillus; sed etiam et potius dans his lumen supernaturale fidei et sapientiae: unde a Malachia, cap. IV, 2, vocatur «sol justitiae.» Vide ibi dicta.
Nota: Hic Christus homo vocatur «lux,» quia maxime luxit post carnem assumptam: fuit tamen etiam lux ante eam, a mundi exordio; nam sicut sol, antequam horizontem ascendat, aliquos aurorae radios praemittit, quibus mundum illuminat, sic et Christus. Ita S. Augustinus, tract. 1 in Joannem. Hoc est quod ait Pater ad Christum: «Dedi te in lucem Gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae,» Isaiae cap. XLIX, 6. Et Christus: «Ego sum lux mundi,» Joan. VIII; ac de eo Simeon: «Lumen ad revelationem Gentium, et gloriam plebis tuae Israel,» Lucae II, 32.
Pulchre S. Augustinus, hom. 43 inter 50: «Ideo, ait, venit Christus illuminator, quia diabolus fuerat excaecator.» Ita S. Gregorius Nyssenus, orat. De Nativit. Christi: «Puritas, ait, in nostris cordibus versatur, sordes vero puritatem non attingunt, sicut ait Evangelista; quod lux in tenebris lucet, et tenebrae eam complexae non sint.» Et S. Augustinus, epist. 120 ad Honoratum: «Filius, ait, Dei non est absens etiam mentibus impiorum, quamvis eum non videant, sicut nec ulla lux videtur, oculis praesentata caecorum.» Idem, lib. I De Peccat. mer. cap. XXV: «Sicut sol a caecis, quamvis eos suis radiis quodammodo vestiat, sic a stultitiae tenebris lumen Dei non comprehenditur.» Lucet autem lux Verbi in tenebris impiorum hominum, per lumen rationis, per creaturarum voces, quae omnes creatorem esse, esseque venerandum et amandum clamant; per legem naturae menti inscriptam, per legem novam, per Scripturas, doctores, concionatores, sanctas inspirationes, etc. Unde idem Augustinus, tract. 2 in Joan.: «Noli cadere, ait, in peccatum, et non tibi occidet hic sol; si tu feceris casum, tibi faciet occasum.» Si vis videre lucem, esto et tu lux; si enim tenebras et tenebrosas cupiditates ames, obtenebrabunt, imo excaecabunt te.
Nota: In S. Scriptura, praesertim apud S. Joannem hic et in epist., fides et gratia Christi comparantur luci, peccata vero tenebris, ob multas et appositas analogias: lux enim coelestis et nobilissima inter naturales est qualitas, celerrima, efficacissima, impassibilis, purissima, quae nullis sordibus, licet iis immixta, foedari potest; afferens splendorem, calorem, laetitiam; faciens res omnes videri, vitam et vigorem omnibus viventibus afferens; talis est et Deus Deique gratia: contrarium est in peccatis, quorum proinde symbolum sunt tenebrae. Adde, quod gratia ad aeternam lucem et gloriam, peccata ad imas et summas tenebras ducant. Vide dicta in epist. I S. Joan. cap. 1, vers. 5 et 6, ubi ex S. Dionysio, De Divin. Nomin., cap. XV, recensui triginta analogias lucis sive ignis et gratiae, ac octo analogias tenebrarum et peccatorum. Vide et quae de umbra mortis dixi Lucae I, vers. 79, et Isaiae IX, 2.
Non comprehenderunt. — Graece ou katelaben, id est non apprehenderunt; ut vertit Vatablus, non susceperunt: unde Noster, vers. 11 et 12, vertit, «non receperunt.» Verti quoque potest, non detinuerunt, non occuparunt, non anteverterunt; et tunc major est emphasis, q. d. Tenebrae, id est homines infideles et impii, Deum et viam salutis ignorantes, visa luce Verbi, debuerunt eam detinere, imo occupare et antevertere, ut per eam Deum et viam salutis suae cognoscerent; at tanta fuit eorum caecitas et pravitas, ut eam ultro se offerentem illosque ambientem, amplecti et recipere noluerint, sed illi clauserint oculos, nec eam admittere vel recipere voluerint: «Erant enim mala eorum opera,» ut ait Joannes, cap. III, 19.
Versus 6: Fuit Homo Missus a Deo
FUIT HOMO MISSUS A DEO, CUI NOMEN ERAT JOANNES, — cognomen Baptista, a baptismo poenitentiae quem instituit. «Missus,» scilicet, ut ait Lucas, cap. III, 1: «Anno quintodecimo imperii Tiberii Caesaris factum est verbum Domini super eum in deserto, et venit in omnem regionem Jordanis,» etc. «Jungitur, ait Chrysostomus, cum a Deo missum intelligas, nihil jam humanum ab eo dici annuntiarive existimes, sed divina omnia. Non enim suum quidquam, sed mittentis arcana denuntiat. Idcirco Angelus appellatur, hoc est nuntius; est enim nuntii officium nihil ex se scire.» Ita S. Chrysostomus et ex eo Theophylactus. Dicit ergo Joannem missum a Deo, ut ei pondus auctoritatis addat, ejusque de Christo testimonium, non tam humanum quam divinum esse ostendat.
Versus 7: Hic Venit in Testimonium
HIC VENIT IN TESTIMONIUM (ad testandum, sive ut esset testis, ut testimonium perhiberet veritati, scilicet quod Jesus esset Messias salvator mundi), UT TESTIMONIUM PERHIBERET DE LUMINE — Puta ut testaretur Jesum esse verum lumen mundi, et ab eo nos debere omne lumen fidei et notitiam salutis exspectare et postulare.
Nota: licet lux soleat distingui a lumine, sicut causa ab effectu; lux enim solis producit lumen in aere; hic tamen idem sunt «lux et lumen;» pro utroque enim graece eadem est vox phos, id est lux, quam noster Interpres copiae causa nunc vertit lux, nunc lumen. Rursum graece additur articulus to phos, id est, illa lux scilicet spiritualis, eximia, immensa, divina, ex se lucens, quae per se et essentialiter est lux et fons omnis lucis, ac quasi sol quidam divinus, cujus respectu Joannes Baptista erat luna duntaxat, vel lucifer: quia sicut lucifer sive hesperus praeit solem, sic Joannes praeivit Christum, quasi solis justitiae anteambulo. Sensus est, q. d. Quia lux deitatis abscondita erat in humanitate Christi, abjecta, vili et paupere, quasi in lucerna obscura et umbrosa, ut homines eam non viderent, nec cognoscerent: hinc Deus misit Joannem, ut lucem hanc detegeret, ostenderet ac testaretur Jesum vere esse Deum Deique Filium, et mundi doctorem et redemptorem. Nam, ut ait Paulus: Deus «lucem inhabitat inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest,» I Tim. VI, 16. Rursum Filius est «splendor gloriae et figura substantiae ejus (Dei Patris),» Hebr. I, 3. Idem «candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis et imago bonitatis illius,» Sapient. VII, 26. Vide ibi dicta.
UT OMNES CREDERENT PER ILLUM. — q. d. Ut omnes Joannem audituri, in Christum, quasi in lucem crederent, et credentes justificarentur ac salvarentur. «Per illum,» scilicet Joannem, qui Christum digito ostendens: «Ecce, inquit, agnus Dei, qui tollit peccata mundi.» Unde Nonnus: «Per illum, inquit, id est per unius praeconis (Joannis) vocem.»
Versus 8: Non Erat Ille Lux
NON ERAT ILLE LUX, SED UT TESTIMONIUM PERHIBERET DE LUMINE. — Judaei et Scribae, ob praedicationem et vitam coelestem Joannis in eremo, putabant ipsum esse lucem, id est Christum. Elidit idipsum hoc Joannes Evangelista, q. d. Joannes Baptista «non erat lux,» id est Messias, doctor et salvator mundi; sed tantum ejus testis et index, qui omnem suam cognitionis, prophetiae et gratiae lucem a Christo acceperat. Unde ipse, cap. V, 35, vocatur «lucerna ardens et lucens.» «Sed non proprio igne ardebat, inquit Origenes, non propria luce lucebat. Stella erat matutina, sed non a seipso proprium lumen acceperat; gratia ipsius quem praecurrebat, in eo ardebat et splendebat. Non erat ille lux, sed particeps luminis: suum non erat, quod in se et per se fulgebat.»
Versus 9: Lux Vera
ERAT (alia a Joanne, puta ipse Christus) LUX VERA, QUAE ILLUMINAT OMNEM HOMINEM VENIENTEM IN HUNC MUNDUM. — Quaeres, cur Christus dicitur «lux vera,» vel, ut Graeca nervosius habent, to phos to alethinon, id est illa lux illa vera? Respondeo: Primo, quia Verbum est prima, increata, naturalis et per essentiam lux; Joannes vero Baptista et caeteri Sancti sunt lux per Verbi communicationem et participationem duntaxat, quia omnes lumen fidei et gratiae emendicant a Christo, ceu luna et planetae a sole: quare si cum Christo comparentur, quia in infinitum ab ejus claritate superantur, non merentur nomen lucis. Christus ergo solus lux est, et solus lucis nomen meretur; sicut Dei nomen est Jehova, sive qui est, quia ipse est verum, essentiale, aeternum et immensum ens, caetera vero omnia ab eo particulam entitatis hauriunt: quare, respectu Dei, habent esse adeo imperfectum et diminutum, ut potius non esse, quam esse videantur; sunt enim quasi umbra entis quaquaversum immensi, quod est Deus, qui proinde solus verum est ens, sive ho on, uti dixi Exodi III, 14. Unde hic, cap. VII, 28, Christus ait: «Est verus (Deus Pater) qui misit me.»
Secundo, Christus est vera lux mundi, quia ejus doctrina et fides opposita est falsis doctrinis et erroribus Gentilium philosophorum, Saracenorum, haereticorum, atheorum, etc. «Vera» enim «lux» est mera, pura, sincera, clara, genuina, quae nil habet ficti, nil obscuritatis, nil umbrae, nil diminutae lucis.
Tertio, quia Christus longe verius et perfectius nos illuminat, quam omnis lux corporea, ut ab ea metaphora ducatur, in qua proinde lux spiritualis dicitur mereri sola nomen lucis, lux vero corporea ejus duntaxat esse velut umbra. Simili modo et sensu ait Christus cap. XV, 1: «Ego sum vitis vera,» ac, cap. VI, 55, vocat se verum panem. Sic alibi saepe verum vocatur id quod perfectum est, eminens et excellens.
Quarto, Christus est lux vera, quia latissime et plenissime quaquaversum lumen suum diffundit: unde ubique ipse est vera lux; nam, ut explicans, subdit Joannes: «illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.» Omnes enim fideles et Sancti, quandocumque et quotquot fuerunt a principio mundi, sunt et erunt, omne suum fidei et gratiae lumen hauserunt, hauriunt et haurient a Christo. Joannes vero Baptista lux fuit Judaeae duntaxat, qui est angulus terrae, idque tempore Herodis tantum. Simile est de caeteris Sanctis. Denique Joannes et caeteri exterius tantum, sonora voce auditores suos docuerunt, mentem vero per se et immediate illustrare non potuerunt; utrumque autem facit Christus. Vox enim ferit aures duntaxat, sed Christus sua gratia mentem ferit et illuminat: unde ipse solus dicitur «illuminare.»
Hac de causa Christus passim a Joanne vocatur «veritas;» ut cum Christus ait, cap. XIV: «Ego sum via, veritas et vita.» In Christo enim fuit omnis veritas, illaque quadruplex; scilicet veritas entis, veritas mentis, veritas oris, veritas operis.
Latet in occulto veritas: sic vera deitas latebat occulta in humanitate Christi. Eadem tamen semper latere non potest. Nam, ut ait Cicero pro Coelio: «O magna vis veritatis, quae contra hominum ingenia, calliditatem, solertiam, contraque fictas omnium insidias, facile se per seipsam defendat.» Hinc veritas premi potest, opprimi non potest; perinde ut sol nubibus tectus latet, sed mox radiorum suorum vi nubes dissipat, et clarus effulget, sic et veritas, sic et Christus.
Quocirca veritas graece dicitur aletheia, ab a privativo, et lethe, id est oblivio, quod oblivionem arceat, quodque in eam nulla cadat oblivio, nullus error, nulla falsitas. Hanc haurimus a Christo, «tanquam a Patre luminum; apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio,» Jacobi I, 17.
Porro magna est affinitas verbi et veri sive veritatis. Unde, licet nonnulli apud Augustinum, lib. De Princip. Dialec., cap. VI, verbum derivent a verberando, vel verberatu, ut verbum sit verber, eo quod verberato lingua intra palatum aere, formatur verbum: melius tamen Varro, et ex eo S. Augustinus, lib. XV De Trin., cap. XI, verbum a vero et veritate deducunt, eo quod verbum sit vera cogitationis et rei cogitatae intellectaeque imago. «Quando ergo quod est in notitia, hoc est in verbo, ait S. Augustinus, tunc est verum verbum et veritas;» hoc autem semper est in Verbo hoc divino: nam humanum saepe fallit et fallitur.
ILLUMINAT OMNEM HOMINEM, — quantum in ipso est: unde qui non illuminantur, sibi tribuant culpam, quia lumen fidei et gratiae a Christo oblatum recipere nolunt; sicut sol illuminat omnes qui in domo sunt, quantum est ex parte sua; sed si quis fenestram claudat, impediet ne sol illum illuminet: haec ipsius erit culpa, non solis; alludit enim ad solem, qui totum mundum illuminat. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius. Et patet ex praeced. Idem enim dicit cum eo quod dixit, vers. 5: «Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.» Loquitur de lumine supernaturali et gratiae, licet S. Cyrillus explicet de lumine naturali rationis. Deus enim dedit cuique homini lumen rationis, ut per illud sciat quid bonum sit, quid malum; quid amplectendum, quid fugiendum.
Porro, S. Augustinus arctius haec accipit: nam ut contra Pelagianos doceat non omnibus hominibus dari gratiam, scilicet congruam et efficacem, quae eos convertat, justificet et beet; hac de causa τὸ «omnem hominem» sic primo, secundo, sic exponit, q. d. Omnis homo qui illuminatur, a Christo illuminatur; «quia nisi ab ipso nullus illuminatur,» ait S. Augustinus, Enchir. 194, et lib. I De Pec. mer., cap. xxv. Sic vulgo dicimus: Hic Magister docet omnes pueros hujus civitatis, scilicet eos qui doceri volunt; q. d. Nullus est qui doceat in hac urbe, nisi hic magister; quare qui doceri vult, hunc adeat oportet. Simili modo S. Augustinus exponit illud 1 Timoth. II, 4: «Deus vult omnes homines salvos fieri.» Vide ibi dicta.
Secundo, ponit, ex omni hominum genere aliquos illuminat, v. g. aliquos ex Indis, aliquos ex Persis, aliquos ex Afris, aliquos ex viris, aliquos ex feminis, aliquos ex pueris, etc., ut sit distributio, non pro singulis generum, sed pro generibus singulorum, ut vocant Logici.
VENIENTEM IN HUNC MUNDUM, — id est nascentem in hoc mundo: est hebraismus; sic enim solent Hebraei hominem, vel hominis nativitatem describere. Graecum ἐρχόμενον, verti potest «veniens», scilicet lux, q. d. Lux veniens in hunc mundum, id est Christus nascens in mundo, quantum est ex se, illuminat omnem hominem. Ita S. Augustinus, lib. I De Pec. mer., cap. xxv. Simili enim modo de Christo dicitur cap. III, vers. 19: «Lux venit in mundum.» Et cap. XII, vers. 46: «Ego lux in mundum veni.» Verum Interpretes fere omnes Graeci et Latini vertunt «venientem», in accusativo.
Versus 10: Mundus Eum Non Cognovit
IN MUNDO ERAT, ET MUNDUS PER IPSUM FACTUS EST, ET MUNDUS EUM NON COGNOVIT. — «In mundo erat,» scilicet Verbum, sive Filius Dei; hic enim qua Deus, ab initio mundi erat in eo per essentiam, praesentiam et potentiam, atque per vim suam et providentiam mundi conservatricem et gubernatricem, juxta illud Pauli, Act. XVII, 27: «Non longe est ab unoquoque nostrum; nam in ipso vivimus, et movemur, et sumus.» Ita S. Chrysostomus, S. Augustinus caeterique Graeci et Latini. Aliter Maldonatus: Verbum, inquit, in mundo erat per humanitatem assumptam, postquam per incarnationem factum est caro. Verum de incarnatione aget vers. seq.
ET MUNDUS PER IPSUM FACTUS EST. — Τὸ «et» accipitur pro «quinimo», aut nervosius pro «quia», ut sit causale, q. d. Ideo Verbum erat in mundo, quia, per ipsum mundus creatus est, conservatur et subsistit. Verbum enim est quasi basis, imo quasi anima mundi, uti censuit quoque, gentilis licet, Plato. Sapienter Philo: «Creatori, ait, proprium est benefacere, creaturae, gratias agere.» Verum ipsa sui officii saepe obliviscitur, Deus nunquam, imo in ingratos quoque beneficus est.
ET MUNDUS EUM NON COGNOVIT. — Est hellenismus; graecizat enim Interpres, quia vertit eum, scilicet λόγον, id est Verbum; λόγος enim Graecis est masculini generis; cum alioqui latine dicendum fuisset illud, scilicet Verbum. Simile est Hebr. IX, 2 et alibi, ut ibidem annotavi. Inculcat Joannes ingratitudinem mundi, quod suum auctorem, quem semper habet praesentem, et a quo creatus est et conservatur, puta Verbum, sive Filium Dei, non cognoverit.
Porro, ludit in voce «mundus». Primo enim proprie mundum accipit pro toto universo et omnibus quae in eo sunt, haec enim omnia a Verbo sunt facta. Cum ergo subdit: «Et mundus eum non cognovit,» per mundum intelligit incolas mundi, puta homines mundo deditos et divina non sapientes; hi enim non cognoverunt suum auctorem, puta Verbum, sive Filium Dei. Ita S. Augustinus, S. Chrysostomus, Theophylactus et Euthymius.
Nota hic, ex mundi opificio, naturaliter posse cognosci Deum unum in essentia, non autem trinum in personis, ac consequenter ex eo non posse cognosci Verbum, qua Verbum. Culpat ergo mundum, id est mundanos homines Joannes, quod Verbum, non qua Verbum, sed qua Deum mundi creatorem, ex mundi fabrica, quasi ex ungue leonem et ex pictura Apellem non cognoverint. Et sic respondetur rationi Maldonati, qui ex hisce verbis contendit Joannem loqui hic de Verbi incarnatione, q. d. Mundani non cognoverunt Verbum incarnatum, scilicet Jesum esse Deum Deique Filium; nam iidem cognoverunt ex mundi fabrica deitatem, sive unum Deum mundi opificem. Haec Maldonatus. Sed respondetur eos non cognovisse Verbum, ut Verbum, sive personam Filii, ut dixi: quinimo multi ex mundi fabrica non cognoverunt Deum ejus fabricatorem. Fateor non nullos, ut Patriarchas et Prophetas, cognovisse Verbum, sive Dei Filium, de eoque prophetasse. Verum hi illud cognoverunt ex peculiari Dei revelatione, non ex fabrica mundi. Deplorat ergo Joannes humanae infirmitatis, post lapsum in peccatum, caecitatem et ignorantiam, quod cum fide amiserit cognitionem sui Creatoris et Salvatoris, puta Verbi, sive Filii Dei.
Versus 11: In Propria Venit
In propria venit, et sui eum non receperunt. — Arabicus, ad proprios venit, et proprii eum non receperunt. Unde per propria vel proprios, S. Augustinus, Cyrillus, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius accipiunt Judaeos; hi enim erant populus Deo proprius Deique cultui et Ecclesiae dicatus.
Melius iidem per «propria et proprios» accipiunt totum mundum omnesque homines mundi incolas. Idem enim dicit Joannes, aliisque verbis more suo repetit et inculcat cum eo quod paulo ante dixit: «In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.» Audi S. Cyrillum in Conc. Ephes.: «Venit Unigenitus ad proprios, et praecipue ad Israelitas, simul atque carne sumpta factus est homo.»
Et sui. — Non omnes, sed multi: nam nonnulli Jesum ut Christum receperunt, sicut duodecim apostoli, 72 discipuli et alii usque ad 500. I Cor. XV, 6; sed hi prae reliquis Judaeis, qui eum non receperunt, fuere pauci: quae sane fuit magna Judaeorum ingratitudo et malitia, Christi vero mortificatio, contemptus et humiliatio non exigua; Dei autem consilium admirabile et judicium inscrutabile, ut per Judaeorum repulsam, Evangelium ab Apostolis transferatur ad Gentes toto orbe diffusas, uti docet Apostolus, Rom. XI.
Versus 12: Potestatem Filios Dei Fieri
QUOTQUOT AUTEM RECEPERUNT EUM, DEDIT EIS POTESTATEM FILIOS DEI FIERI, HIS QUI CREDUNT IN NOMINE EJUS, — id est in nomen ejus, hoc est in eum; nomen enim Christi ejus personam significat. Pronomen «qui» refert non ad «filios Dei», sed ad «quotquot». Patet ex Graeco ὅσοι, quod cum sit masculinum, nequit referri ad neutrum τέκνα, id est filios, sed ad ὅσοι, id est quotquot. Sensus est, q. d. Quotquot Christum receperunt, puta omnibus his qui credunt in nomen ejus, ejusque fidei et legi obediunt, dedit potestatem filios Dei fieri. Sic explicat S. Joannes, epist. 1, cap. V, 1: «Omnis, inquit, qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est.»
Potestatem. — Graece ἐξουσίαν, id est dignitatem, potestatem, facultatem, libertatem et jus; ut scilicet hoc ipso, quo Christum fide et fidei Sacramento, id est baptismo, aut certe fide per charitatem formata, quae votum, sive desiderium baptismi includit, recipiunt; simul quidem tempore sed posterius natura justificentur, fiantque et sint (Graecum enim γενέσθαι et fieri et esse significat) filii Dei adoptivi per participationem et gratiam, sicut ipse Christus Filius est Dei naturalis per suam hypostasin divinam.
Quocirca Clemens Alexandrinus, Adhort. ad Gentes, ait Christum sua incarnatione terram in caelum mutasse, ac ex hominibus angelos imo deos fecisse, ideoque ipsum pulchrum esse aurigam, qui currum, sive bigam fidelium, puta Judaeorum et Gentium, agat in caelum dirigatque ad beatam immortalitatem.
Igitur vox ἐξουσία significat tum dignitatem filiationis divinae, tum libertatem arbitrii nostri, ad eam libere per fidem capessendam. Non enim ait: Fecit illos filios Dei, sed: Dedit potestatem, id est liberam facultatem, filios Dei fieri; si videlicet libere illi credere et obedire velint. Negat hoc Calvinus et Beza; sed asserit S. Augustinus, De Spiritu et littera, cap. xxxi: «quia hanc, inquit, dicimus potestatem, ubi voluntati adjacet facultas faciendi. Unde hoc quisque in potestate habere dicitur, quod si vult facit, si vult non facit.» Idem asserit S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Beda et alii passim.
Audi S. Chrysostomum: «Quemadmodum ignis, si metallorum terram attigerit, eam quamprimum aurum reddit; sic et longe magis pro luteis aureos eos baptisma facit, quos abluerit, cum Spiritus Sanctus tanquam ignis illa ipsa hora animas nostras ingrediatur, et terrena absumpta similitudine, caelestem illam novam et claram, tanquam ex fornace fulgentem referat. Et cur non dixit: Fecit eos filios Dei fieri? ut ostenderet multa nobis opus esse diligentia, ut adoptionis nobis per baptisma impressam imaginem puram servemus atque intactam. Praeterea quod nemo hanc nobis potest auferre potestatem, nisi primum nobis ipsis abstulerimus.» Et paulo post: «Simul autem declarare voluit gratiam non temere, neque sine labore nostro in nos infundi, sed cum ipsi volumus, cum eam inquirimus; in nostra enim potestate est filios Dei fieri. Quippe, nisi primum ad eam accipiendam promptum animum exhibeamus, neque divinum ad nos munus accedit, neque quidquam in nobis operatur. Ubique igitur non violentum, non coactum, sed voluntarium penitus et liberum nobis ostendit arbitrium.»
Dices: Fides, aeque ac filiatio Dei est donum Dei, ergo illud non est positum in arbitrio hominis. Respondeo negando sequelam: Deus enim fidem, spem, charitatem reliquasque virtutes et dona sua hominibus non indit invitis, vel incogitantibus, sed cogitantibus, volentibus, consentientibus et cooperantibus libere. Hoc est enim quod ait hic S. Joannes, Deum dedisse potestatem filios Dei fieri his qui libere Christum per fidem et obedientiam receperunt, exclusis iis qui eum recipere noluerunt. «Datur potestas ut filii Dei fiant, qui credunt in eum, cum hoc ipsum datur ut credant in eum,» ait S. Augustinus, lib. I Contra 2 epist. Pelag., cap. III. Datur autem hoc a Deo, cum Deus ita per gratiam suam illuminat et movet mentem hominis, ut ipsa libere consentiat et credat.
Filios Dei Fieri. — Quomodo id fiat, et quanta hujus filiationis sit dignitas, utilitas, haereditas, fuse ostendi Osee I, 10, ac illa: «Dicetur eis, filii Dei viventis.» Unde Cyrillus: «Ascendamus, inquit, ad supernaturalem dignitatem per Christum; non tamen ut proprie sicut ille, sed ut similitudine illius per gratiam filii Dei simus. Alia est enim naturae ratio, alia adoptionis.»
Versus 13: Ex Deo Nati Sunt
QUI NON EX SANGUINIBUS, NEQUE EX VOLUNTATE (Arabicus, appetitu) CARNIS, NEQUE EX VOLUNTATE VIRI, SED EX DEO NATI SUNT. — S. Joannes hic ponit antithesim humanae generationis et divinae ut hujus prae illa praestantiam demonstret. Igitur ut vilitatem humanae per exaggerationem ostendat, asserit primo, eam fieri «ex sanguinibus,» id est ex sanguine (est hebraismus) tum menstruo mulieris, ex quo coagulato formatur foetus; tum seminali viri; viri enim semen, quia sanguinei alimenti est residuum, vocatur sanguis.
Secundo, asserit eam esse et fieri «ex voluntate,» id est concupiscentia (sic enim sumitur voluntas Isaia LVIII, 3, Ephes. II, 3 et alibi) «carnis:» quod alibi dicitur esse ex carne et sanguine, in quo consistit voluntas, id est concupiscentia viri, sub quo pari ratione feminam accipe. Explicat enim quae sit voluntas carnis, per «voluntatem viri,» q. d. Voluntas, id est appetitus et concupiscentia carnis, est voluntas, id est concupiscentia viri et feminae in actu generationis; hunc enim vult et appetit carnalis appetitus et concupiscentia.
Ex adverso divina generatio filiorum Dei non ex sanguinibus, nec ex voluntate et concupiscentia carnis et viri, uti et filiorum hominum, sed est «ex Deo,» id est ex Dei voluntate, praedestinatione, electione, charitate. Rursum «ex Deo,» id est ex Dei spiritu et gratia, per quam mens hominis, antea carnalis, regeneratur et justificatur, itaque homo fit spiritualis, justus, sanctus, amicus, imo filius Dei. Denique «ex Deo,» quia in hac hominis justificatione et regeneratione, Deus non tantum dat ei suam gratiam, spiritum et charitatem caeterasque virtutes, sed et seipsum, ut homo justificatus vere et proprie habeat in mente inhabitantem ipsi similem Spiritum, imo totam S. Trinitatem, ideoque fiat divinus, imo filius et haeres Dei, ac cohaeres Christi, uti fuse ostendi Osee I, 10.
Aliter S. Augustinus hic, tract. 2, explicat τὸ «ex voluntate carnis.» «Carnem, ait, pro femina posuit, quia de costa cum facta esset, Adam dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Et Apostolus ait: Qui diligit uxorem suam, seipsum diligit; nemo enim unquam carnem suam odio habet. Ponitur ergo caro pro uxore, quomodo et aliquando spiritus pro marito. Quare? Quia ille regit, haec regitur; ille imperare debet, ista servire: nam ubi caro imperat, et spiritus servit, perversa domus est.»
Versus 14: Et Verbum Caro Factum Est
ET VERBUM CARO FACTUM EST, ET HABITAVIT IN NOBIS. — Sic ad Verbum habent Syrus, Persicus, Aegyptius et Aethiopicus; Arabicus vero, et Verbum, inquit, factum est corpus. «Caro» ergo hic est corpus humanum, indeque homo. Hinc Apollinaris haeresiarcha negabat Verbum assumpsisse animam humanam et mentem; ejus enim loco asserebat esse mentem Verbi divini, ipsamque ejus divinitatem. Ita refert S. Augustinus, haeresi 55. Verum haec est haeresis; fides enim docet Verbum assumpsisse, uti veram carnem humanam, sic et veram animam rationalem, ac proinde habere duas naturas integras et immixtas, scilicet divinam et humanam, ac consequenter habere duas voluntates et duplicem mentem, divinam et humanam; ita ut hae duae naturae, cum suis potentiis, subsistant in unica persona Verbi, in qua persona facta est haec unio, non autem in natura, ut contra Nestorium definit Concilium Ephesinum, et contra Eutychen Concilium Chalcedonense.
Ex hac autem unitate personae sequitur primo, ut Theologi docent, communicatio idiomatum utriusque naturae, ut in Christo quidquid competit humanitati et homini, id ipsum dicatur et praedicetur de divinitate et Deo, ac vice versa, v. g. vere dicimus hunc hominem (Jesum) esse Deum, esse omnipotentem, esse creatorem, fuisse ab aeterno, atque vice versa Deum, sive Filium Dei, vere esse passum, crucifixum, mortuum: quia scilicet una eademque persona divina est in Christo Deo et homine, qui haec omnia subiit, licet secundum duas et diversas naturas; actiones enim et passiones sunt suppositorum, sive personarum, in quacumque natura illae subsistant. Audi S. Augustinum, in Dialogo 65, Quaest. ad Orosium, quaest. IV: «Verbum caro factum est, non carne mutatum, ut non desisteret esse quod erat, sed coeperit esse quod non erat. Assumpsit enim carnem, non se convertit in carnem. Carnem istam a parte totum hominem intelligimus, id est carnem et animam rationalem. Et sicut primus homo et carne et anima mortuus fuerat, ita etiam oportuit, ut per mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum, et carne et anima vivificaretur.»
Sequitur secundo, quod «Verbum factum est caro,» non eo modo quo aqua fit vinum, dum mutatur et convertitur in vinum; aut sicut cibus fit caro nostra, dum in eam convertitur; nec rursum eo modo, quo aurum fit statua, scilicet accedente ad auri materiam forma accidentaria statuae, sed simili modo, quo anima et caro juncta fiunt unus homo. Ita S. Athanasius in Symbolo: «Unus, inquit, non confusione substantiae, sed unitate personae. Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus.» Sed homo unus est essentialiter; Christus vero unus est personaliter. Aut eo modo, quo homo accedente veste fit vestitus. Scilicet ut Verbo accesserit nova substantia, quasi vestis, sed substantialis, non accidentalis; substantia enim carnis et naturae vestivit se Filius Dei, eamque substantialiter in eadem hypostasi Verbi sibi copulavit intimeque univit.
«Caro» ergo hic, uti et passim in Scriptura, per synecdochen Hebraeis familiarem, significat totum hominem; q. d. «Verbum factum est caro,» id est, Filius Dei factus est homo. Simili modo potuisset S. Joannes dicere: «Verbum Dei factum est anima,» id est, homo animatus et vivus: maluit tamen dicere caro potius quam anima, ut ostenderet quantum Dei benignitas, nostri amore, pro nobis sese exinanierit; scilicet quod Deus factus sit caro vilissima et infima, ut nos ex carne per concupiscentiam et peccatum corruptissima, fieremus quasi dii et filii Dei, ipsique Deo consanguinei. Ita S. Cyrillus, S. Chrysostomus et alii.
«Carnem, ait S. Cyrillus, epist. 8 ad Nestorium, animatam anima rationali uniens Verbum sibi secundum substantiam, ineffabiliter factus est homo.»
Symbolice Glossa: Verbum, inquit, factum est caro, quasi mutatum in lac propter parvulos, ut eorum fieret cibus, praesertim in Eucharistia.
Nunc singula verba ad incudem revocemus, et penitius expandamus.
ET. — Haec vocula nectit hanc sententiam praecedentibus, partim historice, partim causaliter. Historice, q. d. Verbum illud aeternum, cujus generationem divinam enarravi, quodque dixi fuisse apud Deum, imo fuisse Deum ipsum, per quem omnia facta et creata sunt, ideoque ipsum fuisse esseque vitam rerum omnium; hoc Verbum, inquam, in tempore a Deo statuto factum est caro, dum in B. Virgine carnem nostram assumpsit, et nono post mense ex ea natum est, ac Jesu nomen accepit; ut τὸ «et» capiatur pro idcirco, ideo, hac de causa; q. d. Verbum factum est caro, id est, Filius Dei factus est homo, hac de causa, ut filios hominum ex sanguinibus et carne in peccato natos expiaret, et filios Dei efficeret, uti praecessit. Unde S. Augustinus: «Ne miraremur et horreremus tantam gratiam, et nobis incredibile videretur homines ex Deo nasci, quasi securitatem faciens hoc dixit,» q. d. Quid miraris homines ex Deo nasci? attende ipsum Deum ex hominibus natum. Et S. Chrysostomus: «Factus est, inquit, filius hominis dilectissimus Filius Dei, ut filios hominum faceret filios Dei.»
VERBUM. — Graece ὁ λόγος, id est illud Verbum, scilicet aeternum et divinum, de quo huc usque fuit sermo: Verbum, inquam, manens Verbum, manens in sua deitate, hypostasi, majestate et gloria divina, factum est caro, id est homo, hoc est assumpsit et induit humanam naturam. Unde S. Athanasius, epist. ad Epictetum, dat simile illud, Galat. III: «Christus pro nobis factus est maledictum: Sicut enim Christus dicitur maledictum, non quod ipse maledictum factus sit, sed quod pro nobis maledictum (id est crucem quae a Judaeis habebatur maledicta et execrabilis) suscepit; ita non quod ipse conversus sit in carnem, sed quod carnem pro nobis susceperit, dicitur factus caro.»
Eadem maledicti similitudine exponunt τὸ «Verbum caro factum est,» S. Gregorius Nazianzenus, epist. ad Cledonium; S. Ambrosius, S. Flavianus, Patriarcha Antiochenus (cujus verba sunt: «Verbum caro factum est, non quod in carnem mutatum sit, neque quod Deus esse destitit, sed quod Dei consilio et dispositione carnem assumpserit»); S. Ignatius, S. Irenaeus, S. Hippolytus, S. Basilius, S. Chrysostomus, S. Gregorius Nyssenus, Amphilochus et alii, quorum verba recitat Theodoretus, dialogo cui titulus: Immutabilis, ubi confutat Eutychianos illos, qui dicebant Verbum incarnatione mutatum esse et transformatum in carnem.
Alios vero, qui dicebant carnem mutatam esse in Verbum, ac Verbum absorpsisse, sive absumpsisse carnem, sicut mare sorbet rivulum in se influentem, confutat Dialogo 2, cui titulus: Inconfusus. Tertios denique, qui dicebant deitatem in Christo esse passam et crucifixam, confutat Dialogo 3, cui titulus: Impassibilis.
Denique audi S. Cyrillum, in Concilio Ephesino: «Nomine carnis intelligi debet totus homo, ut cum dicitur: Videbit omnis caro salutare Dei. Et: Non adhaesi carni et sanguini, Galat. I. Atque eodem quoque modo nonnunquam accipitur anima, ut: In septuaginta quinque animabus descenderunt patres in Aegyptum, Act. VII. Non enim dixerunt quod nuda et sine carne anima in Aegyptum descenderint. Quoties igitur audiemus carnem factum esse Verbum, hominem intelligamus ex anima et corpore factum.» Idem alibi haec repetit additque: «Non secundum translationem, vel conversionem, vel commutationem, transformatione facta in carnis naturam, neque habens temperationem, vel commixtionem, vel consubstantiationem,» etc. Idem habet Concilium Toletanum XV, quod celebratum est aera 726, qui fuit annus Christi 688. Anni enim Christi sequuntur aeram Hispanicam annis 38.
CARO, — id est homo. Opponit Verbo carnem, quasi summo imum, beato miserum, glorioso vilissimum, infirmissimum et spurcissimum. Quid enim miserius, vilius, infirmius, spurcius carne humana? quae longe infirmior, miserior, spurcior est carne asinina, bovina, equina et caeterorum animalium; et tamen ad carnem talem demittere sese dignatum est Verbum Dei, nostri amore. Haec est ejus φιλανθρωπία et amoris extasis, quam celebrat Apostolus, epist. ad Titum, cap. III, 4.
Audi S. Bernardum, serm. 3 de Nativit.: «Verbum caro factum est, caro infirma, caro infantilis, caro tenera, caro impotens; omnis operis, omnis laboris impatiens.» Et mox: «Dum esset in principio apud Deum, lucem habitabat inaccessibilem, et non erat qui caperet illud. Quis enim investigavit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? Carnalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei; sed jam capiat et carnalis, quia Verbum factum est caro. Si nihil praeter carnem novit audire, ecce Verbum caro factum est; audiat illud vel in carne. O homo, in carne tibi exhibetur sapientia illa quondam occulta; ecce jam trahitur de occultis, et ipsis sese ingerit sensibus carnis tuae. Carnaliter (ut jam dixerim) praedicatur tibi: Fuge voluptatem, quia posita est mors secus introitum delectationis.»
Verbum ergo factum est caro, id est homo, dum hominem assumpsit, hominem, inquam, existentem, sed non subsistentem. Naturam enim hominis existentem assumpsit, at non personam hominis; nec enim Verbi persona facta est persona hominis, quia hoc est impossibile. Verbum ergo assumens essentiam et existentiam hominis, non assumpsit ejus subsistentiam, sed essentiam et existentiam hominis: eo ipso temporis instanti, quo a Spiritu Sancto formata et facta est, praeveniens ne per se subsisteret velut persona, eandem sibi in unitate personae suae divinae conjunxit fecitque ut in eadem subsisteret. Quare humanitas Christi non in se, sed in persona Verbi subsistit.
FACTUM EST. — Non quod Verbum mutatum sit in carnem, uti volebat Apollinaris, teste S. Augustino, haeresi 55; nec vice versa, quod caro mutata sit in Verbum, quia, ut ait S. Chrysostomus, «longe ab illa immortali natura est transmutatio;» qui enim caro fiat Deus, id est quomodo creatura fiat creator? Nec tertio, quod ex carne et Verbo, ceu duabus partibus conflata sit tertia natura, sicut ex carne et anima conflatur et componitur homo, uti volebat Eutyches, cujus error damnatus est in Concilio Chalcedonensi. Nec quarto, quod Verbum factum sit caro, id est homo subsistens, quasi non solum naturam, sed et personam assumpserit, uti volebat Nestorius, quasi «invento homine virtutibus praedito, illi se adjunxerit Verbum,» ait Theophylactus, sicut Prophetis se adjungit Spiritus Sanctus, Tobiae Raphael angelus, et sagis magisque daemon; sed quod carnem, id est naturam hominis, suae hypostasi univerit feceritque ut in eadem subsisteret, homo Jesus, in qua subsistebat Deus Verbum, sive Deus Filius.
Porro, Verbum non per imaginationem vel apparentiam et phantasmata duntaxat, ut volebant Manichaei, sed reipsa et in rei veritate, «factum est caro,» id est homo: factum, inquam, non a se solo, sed a tota S. Trinitate; tota enim S. Trinitas fuit causa efficiens incarnationis Verbi, sed ita, ut ipse non ad Patrem et Spiritum Sanctum, sed ad solum Verbum, sive Filium, hypostatice terminaretur, solusque Filius fieret homo. «Solum enim Verbum carnem ipsa Trinitas fecit,» ait S. Fulgentius, lib. De fide ad Petrum, cap. 11.
Verbum ergo carne vestitum, fuit quasi sol nube vestitus, aut sicut ignis ferrum sibi uniens et igniens, aut sicut ignitus carbo, ait S. Cyrillus. Unde ejus typus et symbolum est carbunculus, ut dixi Apoc. XXI, 20. Rursum fuit sicut margarita in concha, sicut fulgur in nube, sicut aurum in fornace, sicut angelus in corpore. Insuper S. Augustinus, lib. XV De Trinit., cap. XI: «Sicut verbum, ait, nostrum vox fit, nec mutatur in vocem, ita Dei Verbum caro factum est, non mutatum in carnem.» Et acta Concilii Ephesini: «Ut cum sermo induerit litteras et elementa, visibilis fit et tractabilis; sic Verbum Dei tractabile invenitur.»
Plura de Verbi incarnatione dixi in epist. I S. Joan., cap. I, ad illa: «Et manus nostrae contrectaverunt,» ubi expendi quatuor tanti Sacramenti circumstantias, scilicet, quis, quid, cur, cui, Verbum factum sit caro; ac inter alia ostendi id factum esse hoc fine et fructu nostro, ut Verbum quod antea qua Deus erat pater noster, per humanitatem assumptam fieret quasi mater nostra, itaque diceretur et revera esset matropater, id est, patrimater. Addidique ex Damasceno, Deum assumpsisse hominem, ut per eum totum mundum sibi uniret et quasi deificaret; homo enim est microcosmus, sive totius mundi summa et compendium.
ET HABITAVIT IN NOBIS. — Graece ἐσκήνωσεν ἐν ἡμῖν, hoc est, tentorium vel tabernaculum fixit in nobis, id est inter nos, ad modicum tempus, quasi hospes et peregrinus in terra aliena; erat enim ipse civis, incola et dominus caeli ac paradisi, juxta illud Jerem. XIV, 8: «Quare quasi colonus futurus est in terra, et quasi viator declinans ad manendum?» Vide ibi dicta. Christus ergo sui exemplo voluit docere Christianos terram esse quasi hospitium, patriam vero esse caelum, ad quod proinde, contemptis rebus terrenis, tota mente et nisu contendere debent: hac de causa homo factus, inter homines in terra quasi peregrinus versatus est, cum eis familiariter colloquens, conversans, et docens terrena relinquere et ambire caelestia, juxta illud Baruch, III, 38: «Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.»
Paulo aliter S. Chrysostomus et Cyrillus: «In nobis,» inquiunt, id est in natura nostra, puta in humanitate quam assumpsit, ut nos redimeret.
Causam dat S. Chrysostomus: «Deus Verbum, inquit, sibi sanctum templum construxit, ac per illud ex caelis deductam agendi vitae rationem ad vitam nostram introduxit.» Citat et laudat haec S. Chrysostomi verba Theodoretus, Dialogo Immutabilis. Causa ergo fuit haec, ut caelestem vivendi rationem e caelis afferret, illamque homines doceret.
ET VIDIMUS GLORIAM EJUS. — Graece ἐθεασάμεθα, id est spectavimus, quasi in theatro mirum novumque spectaculum, ut scilicet Verbum carne velatum, in ea gloriam deitatis suae ostenderet, per miracula, per virtutes heroicas, per sapientiam et doctrinam divinam, etc. Sic Apostolus ait, I Corinth. IV, 9: «Spectaculum (Graece, theatrum) facti sumus mundo, angelis et hominibus.»
Audi S. Augustinum: «Nativitate ista collyrium fecit, unde tergerentur oculi cordis nostri: ejus gloriam nemo posset videre, nisi carnis humilitate sanaretur: caro te obcaecaverat, caro te sanat; sic venit medicus ut de carne vitia carnis exstingueret.»
GLORIAM QUASI UNIGENITI A PATRE. — Arabicus, quasi unici qui est a Patre. Sensus est, q. d. Vidimus Christi gloriam, talem et tantam, qualis et quanta decebat unigenitum, vel quae ostenderet eum esse unigenitum Dei Filium: cui scilicet, ut ait S. Basilius, Deus Pater omnem gloriam, omnem substantiam dedit sicut solent parentes filiis suis unigenitis relinquere omnem suam haereditatem. Hanc Christi gloriam vidit S. Joannes cum sociis, in transfiguratione in monte Tabor, in gloriosa ejus resurrectione, in ascensione in caelum, in missione Spiritus Sancti, in caelesti et divina ejus doctrina, vita et miraculis. Ergo vox «quasi» non similitudinem, sed veritatem denotat.
Ita S. Chrysostomus: «Verbum quasi, inquit, hoc in loco non similitudinis est, neque parabolae, sed confirmationis et definitionis certissimae; q. d. Vidimus gloriam, qualem deceat, et credibile sit habere unigenitum et dilectissimum omnium, regis Dei Filium.» Et Theophylactus: «Spectavimus gloriam, non talem qualem habebat Moyses, vel cum qua gloria Cherubim et Seraphim Prophetae apparuerunt; sed talem gloriam, qualem decuit esse unigeniti a Patre, quae illi naturaliter inest. Nam velut hic non similitudinis, sed confirmationis et determinationis indubitatae verbum est.» Et Euthymius: «Gloriam, non qualis est Sanctorum beatorum, vel angelorum, sed gloriam vere unigeniti, nam hic dictio ὡς (tanquam) idem significat quod vere.»
Porro gloria deitatis Christi, per carnem assumptam, quasi per velum transparuit et emicuit, ait Euthymius, qui et addit: «Quae autem erat illa Verbi gratia? Certe nunquam antea visa variaque miracula, perlucida ac supernaturalis transformatio, et tempore passionis solis praeter naturam obscuratio, formidabilis veli scissio, horribilis terrae motus, petrarum scissiones, monumentorum apertiones, mortuorum suscitationes, quodque omnium caput est, mirabilior quam dici aut cogitari queat, Domini resurrectio, et post hanc quaecumque gloriosa Apostoli deinceps conspexerunt.»
«A Patre» refer ad «unigeniti»; hoc enim unice genitus prodiit a Patre. Addit hoc, «quia, ut ait S. Bernardus, serm. 2 De Pentec., totum paternum est, quod de corde Patris Christus attulit nobis, ut nihil in Filio Dei, nisi dulce, nisi paternum humani generis trepidatio suspicetur.» Sublimius et magis ad litteram S. Cyrillus: «Firma, ait, et immutabilis supernaturalis illa natura est, eodemque modo semper se habens, propriis semper dignitatibus aequaliter abundat. Quamvis ergo Verbum caro factum sit, non tamen infirmitate carnis superatum est, nec de prisca majestate atque omnipotentia decidit, quoniam homo factum est. Vidimus enim, inquit, gloriam Christi a Deo, sublimiorem creaturarum gloria, ut mentis quisque compos, nulli alii, quam unigenito Dei Filio, convenire illam fateretur.»
PLENUM GRATIAE ET VERITATIS. — Erasmus et Cajetanus haec jungunt sequentibus referuntque ad Joannem Baptistam, de quo sequitur, non ad Christum, de quo sermo praecessit. Sic ergo vertunt et nectunt, «Plenus gratia et veritate Joannes testificatur de ipso,» scilicet Jesu, quod ipse sit Christus, quia, inquiunt, Graece est πλήρης, id est plenus in nominativo masculino. Verum haec dispunctio, versio et expositio est contra omnes Patres, et contra perpetuum Ecclesiae consensum, ac contra dispunctionem codicum Graecorum, Latinorum, Syrorum, Arabicorum, etc., qui constanter post τὸ «veritatis», ponunt punctum. Insuper repugnat sequentibus; nam explicans Joannes quomodo Christus sit plenus gratia et veritate, subjicit dicens: «De plenitudine ejus omnes accepimus.» Nec obstat quod in textu Graeco sit πλήρης, id est plenus, tum quia in multis codicibus ponitur πλήρη, in accusativo, id est plenum; in aliis τὸ πλήρη in margine ponitur: quod si velimus legere πλήρης, id est plenus in nominativo, tum verba praecedentia legenda sunt per parenthesin, hoc modo «et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre,» ut legunt Biblia Lovan. Hentenii, et ita servatur idem sensus; nam πλήρης refertur ad λόγος, q. d. Verbum caro factum erat plenum gratiae et veritatis.
Alludit ad verbum humanum, cujus summa laus est, si sit gratiosum et verum, sive verax; sic enim Verbum divinum, non tantum in se, qua Verbum Dei Patris (quis enim de eo dubitet?), sed etiam qua caro factum, sive qua homo, in se quasi in fonte et capite, non participando, sed per se et quasi nativa sua vi, omnibus gratiae, tam gratum facientis, quam gratis datae, donis a Deo fuit cumulatum, atque ore et opere, in omnibus suis dictis et factis, eximiam gratiam prae se tulit, juxta illud: «Mirabantur omnes in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius,» Luc. IV, 22. Idem fuit plenum veritate, quia omnes errores, item umbras legis veteris detexit, ipsamque veritatem olim a Prophetis promissam exhibuit. Insuper in ipso «sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi,» Coloss. II, 3.
Versus 15: Joannes Testimonium Perhibet — Qui Post Me Venturus Est, Ante Me Factus Est
15. JOANNES TESTIMONIUM PERHIBET (id est perhibuit) DE IPSO, ET CLAMAT DICENS: HIC ERAT, QUEM DIXI: QUI POST ME VENTURUS EST, ANTE ME FACTUS EST: QUIA PRIOR ME ERAT. — Probat ea quae dixi de Verbo incarnato; quodque ipsum fuerit plenum gratiae et veritatis, ex testimonio irrefragabili S. Joannis Baptistae; ipsum enim Judaei habebant quasi Prophetam et virum divinum, q. d. Non solum nos vidimus Jesum Christum plenum gratiae et veritatis, sed et Joannes a Deo missus idipsum de eodem palam testatus est et asseveravit.
Audi S. Cyrillum, in Concilio Ephesino: « Joannes de Christo, quem praedicabat, ait: Qui post me venit, hoc est, post me in lucem prodiit, is prior me est, hoc est dignitate et gloria me praestat; sed et ipsa quoque subsistendi ratione, ut Deus me antevertit. Quomodo ergo idem Joannes prior et posterior secundum tempus extitit? Quia Verbum Deus erat, et factum est caro: prius proinde erat ut Verbum, posterius vero ut homo. »
ET CLAMAT. — Graece ekrage, id est clamavit; fuit enim ipse « vox clamantis in deserto, » Isaia, XL, 23, q. d. « Quem non ipse solus audivi, sed late per omnes sparsus est clamor ejus, ait Cyrillus, quia non in occulto, nec demissa balbutientique voce, sed tuba sonantius; » atque, ut ait Chrysostomus, « fidenter et libere, omni abjecta formidine, Dei adventum praedicavit. »
HIC ERAT, QUEM (de quo) DIXI, — vers. 27 et 30, q. d. Joannes, antequam Christum vidisset et novisset, de eo dixit quod ipse venturus esset ad salvandos homines; ac eo viso idipsum repetiit et confirmavit: testi ergo tam fideli et constanti credendum est. Ita Theophylactus: « Ne enim videatur, inquit, gratificans personae Jesu, de eo honestiora testari, ideo dicit: De quo dicebam, hoc est, etiam priusquam viderem eum. »
QUI POST ME VENTURUS (id est praedicaturus, ait S. Chrysostomus) EST, ANTE ME FACTUS EST. — Id est mihi praelatus, mihi honore praepositus est, quia a Deo destinatus, et in baptismo declaratus est redemptor orbis, Matth. III. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius. Unde Beda: Quod ait: ante me, inquit, non ad ordinem temporis; sed ad distantiam pertinet dignitatis. » Et S. Augustinus: « Non factus est, antequam factus essem ego (nam Joannes Christo sex mensibus fuit senior, et ante Christum coepit praedicare), sed antepositus est mihi, hoc est, ante me factus est. »
QUIA PRIOR ME ERAT. — Quia scilicet Jesus fuit ab aeterno, cum ipse verus sit Deus Deique Filius. Ita S. Augustinus, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius. Rursum prior, id est prior natura, dignior majestate, excellentior divinitate. Non dicit Joannes: Christus proficiendo in virtute et gratia me superavit, ait Chrysostomus, sed « prior me erat, hoc est, semper me superior, semper gloriosior erat, » inquit Cyrillus, utpote verus Deus existens.
Versus 16: De Plenitudine Ejus Nos Omnes Accepimus
16. ET DE PLENITUDINE EJUS NOS OMNES ACCEPIMUS, ET GRATIAM PRO GRATIA. — Prosequitur et explicat quod dixit, vers. 14, Verbum incarnatum fuisse « plenum gratiae et veritatis; » quia de hac gratiae et veritatis ejus plenitudine omnes nos Apostoli et Christiani, imo omnes fideles ante Christum accepimus; nam Henoch, Noe, Moses, Abraham caeterique Prophetae et Patriarchae, ex praevisis Christi meritis sanctificati et salvati sunt. Origenes et Theophylactus censent haec verba adhuc esse Joannis Baptistae, de Christo. Melius S. Chrysostomus, Cyrillus, Euthymius et alii censent esse verba Joannis Evangelistae, confirmantis praecedentia verba Baptistae.
DE PLENITUDINE EJUS, — hoc est, de eo plenissimo; Christus enim quasi caput Ecclesiae, in omnes fideles, quasi in membra sua, non plenam omnemque gratiam suam, sed partem ejus ad libitum diffundit. « Sancti, ait Beda, non plenitudinem spiritus ejus, sed de plenitudine ejus, quantum ipse donat, accipiunt. De plenitudine namque Filii, inquit Cyrillus, quasi jugi fonte gratiarum donum scaturiens, in singulas animas, quae dignae sunt, defluit. » Hoc est quod ait Apostolus: « Benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, » id est per Christum, Ephes. I. « Ipse enim fons est et radix bonorum omnium, inquit Chrysostomus, ipse vita, ipse lux, ipse veritas, non in seipso bonorum divitias continens, sed in universos diffundens, quibus diffusis plenus permanet; neque ex eo quod aliis suppeditet, minuitur, sed divitias suas elargitur semper uberius; cumque omnes his bonis impertiat, in eadem permanet perfectione. »
ET GRATIAM PRO GRATIA. — Graece, kai charin anti tes charitos; ubi examinandum est to anti, id est pro. Primo, aliqui sic exponunt « gratiam pro gratia, » q. d. Gratiam super gratiam, id est omnem gratiam accepimus a Christo, quod Hebraei dicunt chen al chen. Verum anti Graece non capitur pro epi, id est super: unde hanc expositionem confutat hic Ribera; sed eam sequitur et propugnat Joannes Alba, Electorum sacrae Scripturae cap. XIII, additque « gratiam pro gratia, » hoc est copiosam, abundantem et exuberantem gratiam. Sic in Prophetis « plaga super plaga, » vocatur maxima plaga; et « contritio super contritione, » vocatur summa contritio; et « pellem pro pelle, » Job I, hoc est, pellem super pellem, id est universum gregem, et armenta universa dabit homo pro anima et vita sua. Haec ille. Huc accedit Suarez, III part., Quaest. XIX, art. 4, disp. XII, sect. 2.
« Gratiam pro gratia, » inquit, hoc est gratiam secundam pro gratia prima, hoc est, gratiam crescentem et majorem accepimus omnes non tantum homines, sed et angeli; hos enim gratiam accepisse a Christo censet Suarez.
Secundo, Maldonatus, « gratiam pro gratia, » hoc est, unus unam, alius pro illa aliam accepit gratiam, q. d. Omnes quidem accepimus gratiam a Christo, sed hic illam, alius aliam, et quisque suam ab aliis disparem et diversam. Verum hoc quoque obscurius est, nec satis respondet Graeco anti, quod vicem et successionem, non distributionem significat.
Tertio, S. Augustinus, q. d. Gratiam vitae aeternae, id est gloriam beatificam, pro gratia hujus vitae accepimus in spe, et reipsa post mortem accipiemus a Christo; gratia enim est semen gloriae, et vice versa gloria est consummatio gratiae.
Quarto, alii, q. d. Legem Evangelicam a Christo accepimus pro lege veteri; utraque enim est gratia, quia gratis data a Deo. Ita S. Cyrillus, Chrysostomus, Leontius, Theophylactus, Euthymius, Jansenius, Ribera. Verum huic obstat quod Joannes mox, vers. 17, legem opponat gratiae, aeque ac Mosen Christo.
Quinto, alii, q. d. « Gratiam pro gratia, » id est in Christi gratia nos omnes sumus gratiam consecuti, et per eum grati facti Deo. Unde Paulus passim dicit nos in Christo justificatos et sanctificatos. Ita Zacharias Chrysopolitanus et Toletus. Hic sensus aptus est, sed non praecisus; Graecum enim anti, id est pro, non capitur pro in.
Sexto, ergo genuine et praecise, Graecum anti duo significat, scilicet primo et proprie, vicariam successionem, ut respondeat Hebr. tachat, idemque sit quod vice, loco, pro; q. d. Pro gratia Christi, nos quasi ejus successores et filii, vicariam et similem illi gratiam accepimus. Sicut enim Christi gratia fecit illum Deo gratum, sanctum, amicum et Filium Dei naturalem; sic eadem nos facit Deo gratos, sanctos, amicos et filios Dei adoptivos. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus et alii. Secundo, anti saepe, licet improprie, sumitur pro propter, q. d. Propter gratiam, vel per gratiam Christi quasi fontem et originem nos gratiam accepimus; explicat enim id quod praecessit: « et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, » per hoc quod subdit: « et gratiam pro gratia. » Gratia enim a Deo, per Christum quasi caput, ad nos quasi membra derivatur et dimanat, uti docet Apostolus, Eph. I. Voluit enim Deus Christum constituere quasi fontem communem gratiae, ex quo omnis gratia ad fideles deflueret, ut Christo debeamus omnem gratiam et salutem acceptam ferre illique juges et immensas agere gratias. Propter Christum enim sibi gratissimum et dilectissimum, quasi mediatorem, Deus nos sibi reconciliavit suaque gratia et amicitia donavit, juxta illud Matth. III, 17, et cap. XVII, 5: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; » ut nemo nisi per ipsum mihi placere possit. Ita Vatablus, Franciscus Lucas et alii. Hinc patet nos a Christo accipere gratiam eamdem quam ipse in se habet; eamdem, inquam, specie, non tamen numero (licet id quidam opinati sint), hoc enim est indecens et impossibile juxta legem ordinariam.
Posset tertio to anti notare quamdam aequalitatem; sic enim dicitur antitheos, id est Deo aequalis; qui Deo se aequat Deumque se facit, ut fecit Lucifer, et faciet Antichristus: antidosis est aequa remuneratio et compensatio meritorum; antitheta sunt ex aequo composita et sibi opposita; antitypos est respondens ex adverso, compar et ejusdem formae; antitechnos est aemulus, qui cum aequali de arte certat: antipodes sunt qui ex adverso aequis vestigiis insistunt. Sic sensus esset, q. d. Per Christum accepimus gratiam gratiae Christi quasi aequalem, quia per illam elevati sumus factique ordinis divini, scilicet filii Dei et divinae consortes naturae, II Petr. I, 4. Sic Apostoli erant quasi aequales et suppares Christo: unde ipse eos fratres appellat, sicut Pontifex Cardinales vocat fratres, itaque eos quodammodo sibi aequat. Fidelis ergo, praesertim Sacerdos, Religiosus, Apostolus, cogitet se instar Christi vivere debere, ut coelestem Christi vitam agat; ut quisquis eum viderit, vel audierit, Christum se in viva sui imagine vidisse et audisse autumet.
Sub « gratia » hic veritatem comprehende. Dixit enim Christum plenum gratiae et veritatis, et de utriusque plenitudine nos omnes accepisse; per Christum enim accepimus veritatem, id est Dei cognitionem, fidem, prudentiam, sapientiam, intellectum salutis et rerum divinarum; item peccatorum remissionem, cum Deo reconciliationem, justitiam, adoptionem in filios Dei, charitatem, humilitatem, mansuetudinem, ceterasque virtutes et dona: quae omnia hic nomine gratiae intelliguntur.
Versus 17: Gratia et Veritas per Jesum Christum Facta Est
17. QUIA LEX PER MOYSEN DATA EST, GRATIA ET VERITAS PER JESUM FACTA EST. — Dat causam cur per Christum acceperimus gratiam pro gratia; quia scilicet Moses, qui apud Judaeos erat summus Propheta et legislator, legem tantum dare potuit, quae doceret et juberet mandata Dei, sed gratiam ad illa implenda conferre nequivit. Christo ergo opus fuit, qui gratiam ad legem implendam praestaret. Unde Arabicus vertit, gratia et veritas necessariae fuerunt per Jesum Christum. Opponit ergo et anteponit Christum Mosi, ac gratiam et veritatem legi.
Primo, quod Moses directe in lege doceret duntaxat quid Deus vellet a Judaeis fieri, puta praecepta decalogi, cum promissione bonorum temporalium, scilicet copiae frumenti, vini et olei, si illa servarent; at vero viam salutis, poenitentiae, remissionis peccatorum, justificationis et sanctitatis, qua pervenitur ad vitam aeternam, non doceret, multo minus eam conferret. Christus autem illam docuit, et reipsa contulit per gratiam et veritatem, quam e coelis attulit. Hoc est quod cecinit Zacharias, Luc. I: « Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum. » Ita S. Chrysostomus: « Per Christum, inquit, facta est gratia, quia cum potestate remittebat peccata, regenerabat, etc.; veritas, quia figuras adimplevit. »
Secundo, in lege triplicia erant praecepta, moralia sive decalogi, judicialia et caeremonalia: duobus prioribus opponit gratiam, sine qua illa impleri non poterant, ideoque hominem ea transgredientem faciebant reum mortis praesentis et aeternae; gratia vero facit ut fidelis, eadem implens ex amore Dei, mereatur vitam aeternam; tertiis vero, puta caeremoniallbus, opponit veritatem, quia caeremonalia erant typi et umbrae Christi ejusque sacramentorum, quas umbras implevit Christus, itaque veritatem attulit. Unde S. Augustinus hic: « Quomodo, ait, exhibita est veritas? quia factum est quod promissum est. » Idem, lib. XVII Contra Faustum, cap. VI: « Ipsa lex, ait, cum impleta est (per Christum), gratia et veritas facta est: gratia pertinet ad charitatis plenitudinem, veritas ad prophetiarum impletionem; » sic et S. Athanasius, serm. 2 Contra Arian.
Tertio, quia Moses obscuram et modicam dedit Dei et SS. Trinitatis cognitionem, claram vero et eximiam Christus. Unde Beda haec omnia complectens: « Christus, ait, homo factus enarravit quid de veritate Trinitatis sentiendum, qualiter ad ejus contemplationem properandum, quibus actibus perveniendum sit: » enarrabit etiam, cum electos ad claritatem suae visionis inducet.
Dicit ergo hoc Joannes, ut Judaeos a Mose, cui nimis inhaerebant, traducat ad Christum, scilicet a lege ad Evangelium ejusque gratiam.
Symbolice et anagogice: S. Augustinus, lib. XIII De Trinit., cap. XIX, per « gratiam » accipit ipsum Verbum in tempore incarnatum, per « veritatem » vero visionem Dei aeternam, ad quam ipsum nos ducit. Audi ipsum: « In rebus enim per tempus ortis, illa summa gratia est, quod homo in unitate personae conjunctus est Deo, in rebus vero aeternis, summa veritas recte tribuitur Dei Verbo. Quod vero ipse idem est unigenitus a Patre, plenus gratiae et veritatis, id actum est, ut idem ipse sit in rebus, pro nobis temporaliter gestis, cui per eamdem fidem mundamur, ut cum stabiliter contemplemur in rebus aeternis. »
Versus 18: Deum Nemo Vidit Unquam — Unigenitus Filius Ipse Enarravit
18. DEUM NEMO VIDIT UNQUAM: UNIGENITUS FILIUS, QUI EST IN SINU PATRIS, IPSE ENARRAVIT. — Dat causam, cur non Moses, vel quis alius, sed solus Christus perfectam de Deo et rebus divinis veritatem nos docuerit: quia ipse solus vidit Deum, q. d. Haec quae hucusque de Deo, de Verbo, deque ejus divinitate, creatione, vita et luce, etc., dixi, adeo sublimia sunt, ut, cum Deum nemo mortalium viderit praeter Dei Filium, ac consequenter nec Moses; hinc nemo, nec Moses quidem, sed solus Dei Filius incarnatus haec perfecte enarrare potuerit. Patet ex praecedent.
Ita passim Patres, qui ex hoc loco docent Mosen non vidisse Dei essentiam, sed corpus quoddam luminosum duntaxat, ab angelo assumptum, Dei gloriam aliquo modo oculis Mosis repraesentans, uti fuse ostendi Exod. XXXIII, 19 et seq. Idem docet hic S. Augustinus, licet contrarium sentiat, epist. 112, cap. XIII, ubi asserit Mosen vidisse Dei essentiam. Audi Bedam: « Nemo corruptibili adhuc et mortali carne circumdatus, incircumscriptam divinitatis potest lucem intueri. Unde manifestius dicit Apostolus: Quem nullus vidit hominum, sed nec videre potest. » Et S. Gregorius, in Catena: Quamdiu, ait, hic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines potest Deus, sed per ipsam naturae speciem non potest.
Tropologice: S. Gregorius, lib. XVIII Moral., cap. ult. et penult., docet neminem posse videre Deum et divina, nisi prius huic mundo ejusque voluptatibus moriatur. Explicans enim illud Job, XXVIII: « Abscondita est ab oculis viventium; » causam subjicit: « Quoniam, inquit, quisquis sapientiam, quae Deus est, videt, huic vitae funditus moritur, ne jam ejus amore teneatur. Nullus quippe eam vidit, qui adhuc carnaliter vivit, quia nemo potest Deum simul amplecti et saeculum. Qui enim Deum videt, eo ipso moritur, quo vel intentione cordis, vel effectu operis, ab hujus vitae delectationibus tota mente separatur. Unde adhuc ad eumdem quoque Moysen dicitur: Non enim videbit me homo, et vivet; ac si aperte diceretur: Nullus unquam Deum spiritualiter videt, et mundo carnaliter vivit. »
UNIGENITUS, QUI EST IN SINU PATRIS. — Syrus, in gremio; S. Cyrillus, « in utero » (hunc enim quoque significat Graecum kolpos), Graece eis kolpon, id est ad sinum, puta ad pectus et cor Patris. Est catachresis; per « sinum » enim significatur summa Filii cum Patre conjunctio, communicatio et secretorum cognitio, q. d. Filius qui Patri est intimus, conjunctissimus et homoousios, sive consubstantialis, ac consequenter sapientiae, consiliorum et secretorum omnium Dei Patris est conscius et particeps, ideoque ea optime et intime novit; hic, inquam, solus eadem plane et plene enarrare potuit, et de facto enarravit. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Augustinus, Theophylactus, Euthymius et alii. Unde S. Ambrosius, serm. 18, explicat sinum hunc, ut sit intimum naturae secretum. Notat S. Athanasius, lib. III De Unica Trinit. substant., dictum esse Unigenitum in sinu esse Patris, ne per hoc quod caro factus est, divisus esse credatur a Patre, cum revera maneat, et etiam sit apud Patrem, sicut erat in principio et semper.
Audi S. Chrysostomum, qui per « sinum » significari censet, quod Filius non tantum videat, sed et comprehendat Patrem: « Multi, ait, Deum cognoscimus, non tamen ipsam substantiam qualis est, nisi solus Unigenitus, qui certam notionem visumque et comprehensionem habet, qualem Filium de Patre habere par est. Sicut enim cognoscit me Pater, inquit, et ego cognosco Patrem (Joan. X, 15). Quare animadverte quanta cum exuberantia loquatur Evangelista. Siquidem cum dixisset: Deum nemo vidit unquam, non prosecutus est, Filius qui vidit, narravit; sed aliud quiddam amplius quam videre posuit, dicens: Qui in sinu est Patris. Qui enim tantum videt, non certam habet rei visae cognitionem; qui vero in sinu immoratur, omnia ei perspicua sunt et certa. Ne igitur audiendo: Nemo cognoscit Patrem nisi Filius (Matth. XI, 27), diceres quod, licet majorem caeteris de Patre habeat cognitionem, non tamen qualis est novit, ideo in sinu Patris eum esse inquit Evangelista: quo uno verbo multam substantiae cognitionem, propinquitatem, parem Patri cognitionem, potestatem ostendit. »
Alludit ad illud Davidis de Christo, Ps. CIX, 4: « Ex utero ante luciferum genui te, » id est ex intellectu meo foecundo, velut Verbum dixi, et velut Filium genui te. Unde S. Hieronymus ibidem: « Ex utero, inquit, id est de mea substantia, de mea natura, de meis visceribus, de medullis divinitatis meae. Totum quidquid est in divinitate, dedit Filio, quem generavit. » Et S. Augustinus, in Psalm. CIX: « Qui est sinus, ait, ipse est uterus, et sinus et uterus pro secreto positus est. Quid est ex utero? Ex secreto, et occulto, de meipso, de substantia mea, hoc est ex utero. » Sic et Theodoretus: « Ex utero, ait, id est ex substantia mea; ut enim ex utero homines gignunt, et ea quae gignuntur eamdem habent naturam, quam genitores; sic ex me genitus es, et genitoris in teipso substantiam ostendis. »
Porro, ipse Hieronymus hunc Psalm. CIX versum ita vertit, « quasi de vulva orietur tibi ros adolescentiae tuae; » Aquila, « de vulva diluculo surgentis tibi ros pueritiae tuae; » quinta editio, « de vulva super auroram tibi ros adolescentiae tuae, » hoc est, ex divinitate mea genui te Deum, juxta illud Symboli: « Deum de Deo. » Ita S. Hilarius, Ambrosius, Augustinus, Athanasius et alii contra Arianos. Ros idem est Hebraeis quod Latinis flos. Ros, ait R. Salomon, designat suavitatem, hilaritatem, dulcedinem, puritatem generationis coelestis, sicut ros nascitur ex aurora coelesti.
IPSE ENARRAVIT. — Graece exegesato, id est declaravit, clare exposuit, dilucide explicavit discipulis suis, et per eos in totum mundum propagavit, ait S. Chrysostomus; exegeisthai enim est res occultas et absconditas explanare et dilucide exponere, uti Christus exposuit nobis arcana Patris de S. Trinitate, de Verbo, de hominum vocatione, gratia, beatitudine, resurrectione, gloria coelesti, poenis inferni, etc. « Vox exegeisthai, ait S. Chrysostomus, expressiorem certioremque doctrinam demonstrat. » Et mox: « Enarratio hoc loco doctrinae evidentiam significat; quare et Verbum et magni consilii appellatur. » Et nonnullis interjectis: « Quid amplius a Filio didicimus, qui in sinu est Patris? longe ab eo expressiorem et magis perspicuam doctrinam accepimus; videlicet quod Spiritus Deus est, et qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare, quod Deum videre est impossibile, quod eum nemo novit nisi Filius, quod Pater est dilectissimi unigeniti, et alia multa. »
Versus 19: Hoc Est Testimonium Joannis — Sacerdotes et Levitas ab Hierosolymis Missi
19. ET HOC EST TESTIMONIUM JOANNIS, QUANDO MISERUNT JUDAEI AB HIEROSOLYMIS SACERDOTES ET LEVITAS AD EUM, UT INTERROGARENT EUM: TU QUIS ES? — Joannes Baptista saepius testimonium perhibuit Jesu, quod ipse esset Messias, sive Christus, tam ante ejus baptismum quam post. Joannes Evangelista ergo hic omisso testimonio, quod perhibuit Joannes Baptista Jesu ante ejus baptismum, utpote a caeteris tribus Evangelistis enarratum, hic recenset testimonium ejusdem de Jesu, postquam ipse eum baptizavit, quia illud fuit publicum, juridicum et celeberrimum, utpote a pontificibus et magistratibus juridice postulatum et acceptum per legatos ad Joannem missos.
Causa hujus legationis et quaestionis fuit, quod pontifices viderent Joannem in deserto vitam agere angelicam, praedicare tanto spiritu, baptizare movereque homines ad poenitentiam, quod nemo caeterorum Prophetarum fecerat. Putarunt ergo pontifices sui officii esse, ut ab eo quaererent quis esset; praesertim quia ex translato a Juda ad Herodem sceptro et ex completis 70 hebdomadibus Danielis, sciebant jam imminere tempus adventus Messiae. Quare Joannem suspicabantur esse Messiam. Unde rogant eum: « Tu quis es? »
Aliam causam affert S. Chrysostomus hic, scilicet id eos rogasse ex odio et invidia Jesu; ut enim Jesum ostenderent non esse Messiam, titulum Messiae ad Joannem transferre conati sunt. Aegre enim ferebant Joannem sibi praeponere Jesum eumque facere Messiam. Idem S. Chrysostomus, hom. 11 in Matth., censet id eos rogasse ex invidia Joannis, quod scilicet dolerent Joannem vitae sanctitate, praedicatione et baptismo ita inclarescere, sibique praeferri, ac populum a Scribis et sacerdotibus ad se traducere. Verum esto aliqua nonnullorum invidia hic sese miscuerit, tamen vera et propria est causa quam dixi: Dei enim consilium erat Joannem ita exaltare, ut pontifices compelleret eum rogare, an ipse esset Messias, ut rogatus juridice responderet id quod erat, scilicet se non esse Messiam, sed Jesum esse Messiam, ut hoc Joannis testimonio convicti, cogerentur Jesum pro Messia recipere, et, si non reciperent, essent inexcusabiles.
TU QUIS ES? — Videntur pontifices eorumque legati tacite vel expresse interrogasse Joannem, an ipse esset Christus, dixisseque: Tu quis es, esne Christus? Nam vers. seq. Joannes interrogationi eorum respondens, ait: Non sum ego Christus. Evangelista tamen solam priorem interrogationem hic refert, utpote praecipuam et ad suum propositum pertinentem; nimirum ut Baptista ad eamdem respondens se esse vocem clamantis in deserto, ad parandam viam Messiae, eamque indicandam, testificaretur Jesum esse Messiam, quem illi quaerebant. Ita Jansenius, Maldonatus, Cajetanus et alii.
Porro sciebant pontifices Joannem esse filium Zachariae sacerdotis, ideoque sacerdotem; cum ergo rogant: « Tu quis es? » rogant quis es munere, dignitate, officio? q. d. Quod munus geris? quod officium a Deo accepisti? ad quid te misit Deus praedicare et baptizare? Majora enim officia Deus solebat committere sacerdotibus.
Tropologice, quisque se crebro interroget: Tu quis es? obeundo singula praedicamenta. Primo, substantiae: Tu, quoad substantiam, quis es? Audiat conscientiam sibi respondentem: Dei creatoris mei nomen est: « Ego sum qui sum, » sive « qui est, » Exod. III. Ergo meum, qui sum creatura, nomen est: Ego sum qui non sum, quia ex me nihil sum, sed ex meo nihilo eductus sum a Deo factusque homo: quare anima et corpus quae habeo, non mea sunt, sed Dei, qui ea creavit ex sua essendi plenitudine, mihique eadem dedit, vel potius commodavit, ut iis utar ad ejus voluntatem, amorem et cultum: quare par est ut ea in ipsius obsequio impendam et exhauriam. Sic Joannes respondet: « Non sum ego Christus. » Et S. Franciscus: Quis tu, Domine? quis ego? Tu abyssus sapientiae, patientiae, virtutis omnisque boni; ego abyssus ignorantiae, infirmitatis, peccatorum omnisque mali et miseriae. Tu abyssus entis; ego abyssus nihili. Hinc Christus apparens S. Catharinae Senensi, dixit: « Beata eris si noris quis sim ego, quae tu: Ego sum qui sum, tu es quae non es. »
Secundo, quantitatis. Quis, id est quantus es tu? Si continuam quantitatem spectes, sum quatuor cubitorum; quisque enim homo in altitudine tantum habet, quantum habet in latitudine, si brachia extendat; brachia autem extensa habent mensuram quatuor cubitorum uniuscujusque, ut patet si quis ea complicet, et complicando jungat. Si discretam quantitatem, id est numerum, spectes, ego inter tot hominum milliones, sum unus, exiguus et pusillus: ergo par est ut meam parvitatem agnoscam, meque sub Deo et angelis summe deprimam et humiliem; si enim Christus fuit despectus et novissimus virorum, Isaia LIII, 3, quantulus sum ego?
Tertio, qualitatis. Quis, id est qualis es tu? Corpore sum infirmus, miser, aerumnosus. Anima sum rationalis, similis angelis; sed appetitu sensitivo et concupiscentia similis sum asinis et bestiis; sequar ergo rationem, ut assimiler angelis, non concupiscentiam, quae me similem faciat bestiis.
Quarto, relationis. Quis, id est cujus filius es tu? Sum filius Adae, primi peccatoris, ideoque peccator natus sum in peccatis, vivo in peccatis, moriar in peccatis, nisi Christi gratia ex iis me eripiat, sanctificet et salvet: illam ergo humiliter et assidue implorabo.
Roga Salomonem, regem sapientissimum, opulentissimum et felicissimum: Quis es tu? respondebit tibi, Sapient. VII, 1: « Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro, decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis et delectamento somni conveniente. Et ego natus accepi communem aerem, et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans; in involumentis nutritus sum, et curis magnis. Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium. Unus ergo introitus est ad vitam, et similis exitus. »
Quinto, actionis. Quis es tu? quid agis, quid exerces tu? Exerceo artem fabrilem, sartoriam, pistoriam, ago praetorem, pastorem, causidicum, etc. Vide ut ea sic agas, sicut lex divina exigit, nimirum ut sobrie, recte et pie vivas in hoc saeculo, exspectans beatam spem et adventum gloriae magni Dei; ut per temporalia bona sic transeas, ut non amittas, sed acquiras aeterna. Age, stude, labora, vive aeternitati. Hoc age; hoc enim est omnis homo. Hinc S. Bernardus crebro sibi dicebat: « Bernarde, dic, quare hic? » atque hoc stimulo ad omne virtutum studium se excitabat.
Sexto, passionis. Quis es tu? quid pateris? Patior in corpore famem, sitim, frigus, fatigationem, aestum, morbos et tribulationes assiduas, adeo ut vix momentum horae sit, quin hoc illudve, imo multa simul mihi patienda occurrant. In anima longe majora et acerbiora patior: scilicet dolores, angores, scrupulos, moerores, iras, indignationes, caligines, pavores, etc., ut videar esse scopus in quem omnes aerumnae sua tela conjiciant, meque suis sagittis configant. Esto ergo adamas patientiae, ut patienter et generose omnia sustineas, itaque patientiae coronam in coelo aeternam adipiscaris.
Septimo, ubi. Quis es tu? ubi es tu? Sum in terra, situs inter coelum et infernum, ut, si sancte vivam, in coelum transferar; si impie, in infernum, in incendia conjiciar. Vive ergo sollicite, caute et sancte, ne infernus, sed coelum post mortem brevi te excipiat.
Octavo, quando. Quis es tu? quando natus es tu? quamdiu vixisti? quando morieris? Heri natus, hodie vivo, cras moriar. « Hesterni quippe sumus, et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram, » Job. VIII, 9. Nascendo morimur; mox enim ut nati sumus, tendimus, imo veloci passu currimus ad mortem. « Quoniam mille anni ante oculos tuos, tanquam dies hesterna quae praeteriit, » Ps. LXXXIX, 4. Despice ergo temporalia cuncta, quae instar avis praetervolant; ama et ambi coelestia, quae cum Deo et angelis in omne aevum perdurant, ita aeternus eris in aeternum felix, et in perennibus gaudiis aeternabis. « Nam ut beati atque aeterni simus in aeternum, ait S. Gregorius, lib. XVIII Moral. in fine, imitemur aeternum. Et magna nobis est aeternitas, imitatio aeternitatis. »
Nono et decimo, situs et habitus. Quis es tu? quem habes situm, quem habitum? Nunc sto, nunc sedeo, nunc jaceo. Habitum et vestem gero Christiani, Sacerdotis, Episcopi, Religiosi. Vide ut tuo habitu et statu condigne vivas; nec enim habitus facit christianum, vel monachum, sed vitae puritas, humilitas, charitas, sanctitas.
Versus 20: Confessus Est — Non Sum Ego Christus
20. ET CONFESSUS EST (veritatem), ET NON NEGAVIT (non revocavit, non retractavit); ET CONFESSUS EST: QUIA (quod) NON SUM EGO CHRISTUS. — Hoc est publice, plane et plene confessus est se non esse Christum. Hebraei enim cum quid asseverare et valde confirmare volunt, idipsum assertive congeminant, et negative triplicant. Hinc patet legatos rogasse Joannem, an ipse esset Christus; ipse enim ad hoc respondit: « Non sum ego Christus. » Ita Nonnus: « Sacerdotes convenae, ait, interrogabant celeri sermone: Quis es tu? num Christus es? » Ubi nota insignem humilitatem S. Joannis, qui nomen Christi sibi oblatum constanter refutavit, quia amabat veritatem et Jesum, cui titulus Christi debebatur. « Hoc fidelis servi, ait Chrysostomus, officium est, non solum domini sui gloriam non aucupari, sed et a multitudine tributam propulsare. » Haec pariter insignis ejus fuit prudentia, qua maluit « solide subsistere in se, quam humana opinione rapi inaniter super se, » ait S. Gregorius. Mundani homines solent se jactare dicereque: Ego sum nobilis, dives, sapiens, praetor, Canonicus, Episcopus. At Joannes docet nos dicere: « Ego non sum, » quia si quid sum, a Deo sum.
Versus 21: Elias Es Tu? Propheta Es Tu?
21. Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es TU? ET DIXIT: Non sum. — Negante Joanne se esse Christum, rogant legati, an sit Elias; hic enim raptus est a Deo, ut sit praecursor Christi, quem ipsi sub hoc tempus exspectabant, juxta illud Malach. IV, 3: « Ecce ego vobis mitto Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis; » scilicet ante diem judicii, cum Christus redibit, ut sit judex omnium; sed Scribae id non intellexerunt; putabant enim unum tantum fore adventum Christi, scilicet gloriosum, quem praecedet Elias; ut etiamnum putant Judaei, qui proinde Christum necdum venisse credunt, sed venturum cum Elia exspectant; cum tamen ex eodem Malachia, cap. xiii, vers. 1, cognoscere debuissent, alium fore praecursorem primi adventus Christi in carnem, scilicet Joannem Baptistam: « Ecce ego, ait Dominus, mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam. »
PROPHETA ES TU? ET RESPONDIT: NON. — Graece ho prophetes, id est ille propheta per excellentiam. q. d. Esne tu novus et magnus Propheta, caeteros omnes superans, qualem unum cum Messia venturum opinamur, ut sit ejus praeco. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius, sed errant; Christus enim non eguit propheta, uti Moses, quia elinguis, eguit Aarone, Exod. vii, 1 et 2; sed ipse Christus sibi fuit propheta, praeco, sacerdos, legislator, princeps. Porro, Joannes non fuit propheta hoc sensu, quia non praedixit futura, sed Christum praesentem indicavit et digito demonstravit: fuit ergo ipse plus quam propheta, ut ait Christus, Matth. XI.
Versus 22: Quid Dicis de Teipso?
22. DIXERUNT ERGO EI: QUIS ES? UT RESPONSUM DEMUS HIS QUI MISERUNT NOS. QUID DICIS DE TEIPSO? — Quem te esse dicis?
Versus 23: Ego Vox Clamantis in Deserto
23. AIT: EGO VOX CLAMANTIS IN DESERTO: DIRIGITE VIAM DOMINI, SICUT DIXIT ISAIAS PROPHETA, — cap. xl, 3, ubi hunc locum explicui. Audi Patres illum interpretantes: « Servus sum, inquit, et vias praeparo Domino, corda vestra, » ait Theophylactus. « Venio, inquit, dicturus in januis ipsum jam esse, qui exspectatur, ut parati sitis proficisci quocumque jubebit, » ait Cyrillus. Denique S. Augustinus: « Non vobis videtur praeconis esse dicere: Exite, facite viam? »
Versus 24: Qui Missi Fuerant ex Pharisaeis Erant
24. Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis. — Addit hoc Joannes, ut occasionem suggerat, cur ipsi Joannem Baptistam de baptismo examinarent, q. d. Legati hi ad Joannem missi erant Pharisaei, ideoque in Scriptura versati aeque ac versuti, vafri et captiosi. Sciebant ergo Messiam quidem baptizaturum in remissionem peccatorum, quia id praedixit Ezechiel, cap. xxxvi, 25, et Zacharias, xiii, 1; de aliis vero Prophetis et Sanctis, quod baptizaturi essent, non legerant in Scriptura; rogant ergo Joannem, ut dicat qua auctoritate sibi baptismum assumat, praesertim cum se non tantum Christum, sed et Prophetam esse negaret. Videntur ergo hi Pharisaei non jussu Pontificum, sed ex se examinasse Joannem de Baptismo, quasi illi suboffensi et gloriae ejus invidentes, quasi ipse sibi per baptismum plus aequo tribueret.
Versus 25: Quid Ergo Baptizas?
25. ET INTERROGAVERUNT EUM, ET DIXERUNT EI: QUID ERGO BAPTIZAS, SI TU NON ES CHRISTUS, NEQUE ELIAS, NEQUE PROPHETA? — Pharisaei hi ex arrogantia, ait S. Cyrillus, insultant Joanni, q. d. Nec Elias, nec Elisaeus, nec alii Prophetae ausi sunt sibi arrogare munus baptizandi: qua fronte ergo, qua audacia, tu qui non es Propheta, illud usurpas tibique arrogas? Ita et S. Augustinus. Causam dat S. Cyrillus dicens: « Consueverant enim semper ex protervia Pharisaei praesentes contemnere, et venturum simulato afficere honore, et, ut ipsi magni apud Judaeos essent, et divitias ingentes sibi accumularent, neminem praeter se pati honorari. »
Versus 26: Ego Baptizo in Aqua — Medius Vestrum Stetit Quem Vos Nescitis
26. RESPONDIT EIS JOANNES, DICENS: EGO BAPTIZO IN AQUA: MEDIUS AUTEM VESTRUM STETIT, QUEM VOS NESCITIS. — q. d. Deus misit me baptizare aqua, ut vos excitem ad poenitentiam et lacrymas, quibus vos disponam ad baptismum Christi; ipse enim vos baptizabit Spiritu Sancto, in remissionem peccatorum, uti exprimunt tres caeteri Evangelistae; ideoque Joannes idipsum hic subticet et omittit.
Medius vestrum stetit. — q. d. Christus in medio vestrum versatur, et tamen « vos » eum « nescitis, » id est non agnoscitis pro Messia, sed Jesum, id est merum hominem esse, eumque pauperem, vilem et abjectum existimatis. « Vide mansuetudinem et veritatem sancti, inquit Theophylactus: mansuetudinem quidem, eo quod nihil asperum ad eos loquitur, quamvis insolentes essent; veritatem autem, quia liberrimus testis erat gloriae Christi, neque Domini gloriam occultabat, ut sibi nobilitatem pareret. »
Versus 27: Qui Post Me Venturus Est — Cujus Non Sum Dignus Solvere Corrigiam Calceamenti
27. IPSE EST, QUI POST ME VENTURUS (praedicaturus et baptizaturus) est, qui ante me factus est, id est mihi praelatus et praepositus est, ut dixi vers. 15, q. d. Veniet post me Christus, vos baptizans, ut suo baptismo meum perficiat, et poenitentes abluat et justificet, q. d., ait Cyrillus: « Ego praeparando lavo aqua inquinatos peccatis, ad initium poenitentiae, et hoc pacto ab his minoribus ad sublimiora vos praeparo. Majorum autem rerum et summae perfectionis largitor post me venturus est, » quasi dicat: Meus baptismus est tantum dispositio et praeparatio ad baptismum Christi, ait S. Chrysostomus; meus aqueus est et corporeus, Christi vero igneus et spiritalis.
CUJUS EGO NON SUM DIGNUS UT SOLVAM EJUS CORRIGIAM CALCEAMENTI. — Quasi dicat: « Ego inter postremos etiam Christi servos annumerari non mereor, propter magnitudinem consideratae in eo divinitatis, » ait Euthymius; « Solvere enim calceamenta vilissimi servi officium est, » ait S. Chrysostomus. Vide dicta Matth. III, 11.
Versus 28: Haec in Bethania Facta Sunt Trans Jordanem
28. HAEC IN BETHANIA FACTA SUNT TRANS JORDANEM, UBI ERAT JOANNES BAPTIZANS. — « Bethania. » Ita habent Biblia Romana, Syra, Arabica et multa Graeca, etiam Vaticana, Beda, Alcuinus, Glossa, Lyranus. Verum Origenes, S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, S. Epiphanius et S. Hieronymus, in Locis Hebr., pro Bethania legunt Bethabara, ubi Gedeon cecidit Madianitas. Verum respondeo cum Toleto unum eumdemque esse locum Bethania et Bethabara, aut certe unum alteri fuisse vicinum, vel in altera Jordanis ripa oppositum. Fuit hic locus ille, in quo Hebraei venientes ex Aegypto primum duce Josue transierunt Jordanem, ut ingrederentur in terram Chanaan sibi a Deo promissam. Bethabara enim hebr. idem est quod domus transitus; Bethania idem est quod domus navis; domus, id est locus. Erant enim hoc loco paratae naves, quibus viatores trajicerent Jordanem. Bethania ergo hic derivatur a Beth, id est domus, et vak oni per k, id est navis. Alia igitur fuit haec Bethania a Bethania Marthae et Lazari. Haec enim hebr. scribitur per ain ביה עני Beth oni, et significat domum humilitatis.
Igitur Joannes hunc locum elegit ad baptismum, tum ob aquarum copiam, tum quia vicinus erat deserto, in quo ipse degebat; tum ob memoriam prisci trajectus Israelis ibidem facti, tum quia ibi ob trajectum magnus erat hominum concursus. « Unde et usque hodie, ait S. Hieronymus in Locis Hebr., plurimi e fratribus, hoc est de numero credentium, ibi, renasci cupientes, vitali gurgite baptizantur, » in memoriam Christi, qui ibidem a Joanne baptizatus est. Distat hic locus Jordanis a mari Mortuo, sive a lacu Asphaltite, quatuor leucis sive horis.
Nota: Christus a Joanne baptizatus die sexta januarii; inde a baptismo 55 die, ait S. Epiphanius, haeresi 51, puta prima die martii, Joannes hoc testimonium perhibuit Jesu absenti, quod ipse esset Messias, sive Christus. Mox sequenti die, scilicet die 2 martii, Jesus praesentem se stitit Joanni, tuncque Joannes iterum ei testimonium perhibuit, dicens: « Ecce agnus Dei. » Unde sequitur:
Versus 29: Ecce Agnus Dei, Qui Tollit Peccatum Mundi
29. ALTERA DIE VIDIT JOANNES JESUM VENIENTEM AD SE, ET AIT: ECCE AGNUS DEI, ECCE QUI TOLLIT PECCATUM MUNDI. — Nota: Jesus a Joanne baptizatus ivit in desertum, ibique jejunavit 40 diebus, mox tentatus a diabolo, ut narrat Matth. III, e monte ubi eum diabolus tentans, sed victus reliquerat, descendit rediitque ad Joannem, ut eum, a quo paulo ante hos dies fuerat baptizatus, visitaret et audiret; sed maxime, ut Joannes testimonium, quod sibi absenti coram legatis Judaeorum dederat, praesenti iteraret confirmaretque, ac coram Judaeis omnibus testaretur ipsum esse Christum, eumque digito demonstraret, ut nullus tergiversationi esset locus.
ECCE AGNUS DEI. — Nonnus paraphrastice vertit, « et cum erexisset digitum, commonstrabat testi populo prope venientem. Illud verbum: Ecce, ponitur, ait Chrysostomus, eo quod multi jam ipsum inquirebant, ideo praesentem ostendit, dicens: Ecce hic est, de quo jam sermo habitus est. Brevi admodum tempore, ait Cyrillus, Propheta simul et Apostolus Baptista effectus est; quem enim venturum praedicabat, hunc jam monstrat praesentem. »
AGNUS. — Graece ho amnos, scilicet ille agnus singularis et divinitus a Mose et Isaia praedictus et praefiguratus, ait S. Chrysostomus et Theophylactus. Alludit ad Isaiae LIII, 7: « Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum: sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. » Et ad Jerem. xi, 19: « Et ego quasi agnus qui portatur ad victimam. » Vide ibi dicta, ubi et addidi nomen Jesus Graece Iesous, per anagramma litteris transpositis idem esse quod hou e ois, id est tu es ovis. Christus a Joanne baptizatus, et ab ejus assecla Joanne Evangelista in Apocalypsim crebro vocatur « agnus: » primo, quia ipse praesignatus erat agno paschali, et jugi sacrificio quo quotidie agnus mane et vesperi Deo in templo immolabatur, aliisque agnis, qui ex lege pro peccato sacrificabantur, nec tamen peccatum abolere poterant, unde repraesentabant Christum, qui illud suo sanguine aboliturus erat. Ita Origenes, S. Cyrillus, Euthymius.
Secundo, quia Christus ab Isaia et Jeremia vocatus est agnus, pro mundi redemptione offerendus. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius.
Tertio, dicitur agnus ob summam et agninam innocentiam, mansuetudinem, patientiam, obedientiam usque ad mortem, quam silens instar agni sustinuit. Ita S. Augustinus. Unde S. Petrus, epist. I, cap. ii, 22: « Qui, inquit, peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore ejus: qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur. » Hinc et S. Joannes in Apocalypsi delectatur voce agni, et cum Christo quasi agno dissuaviatur, ab eoque agninam simplicitatem, puritatem et mansuetudinem imbibit, ut nos idem facere verbo et exemplo doceat.
Jam vero Christus dicitur agnus Dei, id est non ovium, sed Dei Filius, quia a Deo, id est jussu et voluntate Dei, pro hominum redemptione est immolatus: sicut vocatur sacrificium Abrahae, quod Abraham obtulit, ait Theophylactus, Euthymius et Maldonatus. Aut quia ipsimet Deo est oblatus et immolatus. Aut Dei, id est divinus, propter divinitatem quae in ipso erat. Aut, ut Clemens Alexandrinus, Lib. I Paedag., cap. v, et ex eo Toletus, in cap. 1 Joannis, quia pro nobis factus est puer et infans Patris; pueros enim agnos vocamus. Verba Clementis sunt: « Quoniam Scriptura pueros et infantes agnos vocat, Deum qui est Verbum, qui propter nos homo factus est, qui nobis in omnibus assimilari volebat, vocavit Agnum Dei, filium Dei, infantem Patris, » q. d. Christus est Agnus Dei, id est Filius Dei; agnus enim filium notat.
Porro Christus, quoad fortitudinem, victoriam, regnum et triumphum, est leo de tribu Juda; quoad lenitatem et candorem, est agnus, ac per illa factus est leo; fuit enim ipse agnus in passione, leo in resurrectione.
QUI TOLLIT PECCATUM, — tum quoad maculam, quam peccatum post actum animae imprimit; tum quoad reatum poenae et gehennae, cui peccatorem facit obnoxium et reum: « tollit, » inquam, ejus expiationem et poenam in se suscipiendo, itaque morte sua in cruce pro peccato ex justitia et aequitate satisfaciendo. Dicit hoc Joannes, ne quis putet Christum accessisse ad baptismum suum, ut eo peccata sua ablueret, uti faciebant caeteri, eo quod ipse nullum haberet peccatum, essetque innocentissimus et sanctissimus, ideoque a Deo factus esset victima pro peccatis totius mundi, ut omnia expiaret omnesque in se credentes et poenitentes sanctificaret. « Qui non assumpsit de massa nostrum peccatum, ait S. Augustinus, ipse est qui tollit nostrum peccatum. »
Peccatum. — Ita legunt Graeca, Romana, Syra, licet nonnulla legant cum Arabico, peccata in plurali; sed eodem redit sensus. Per « peccatum » intelligit primum et universale peccatum Adae, puta originale, quod ipse per generationem in posteros omnes transfudit, et ex quo caetera omnia actualia, tam venialia, quam mortalia oriuntur. Christus ergo tollit « peccatum, » id est omnem peccatorum colluviem et scaturiginem. Ita Theophylactus, Beda, D. Thomas, Glossa, Jansenius et alii, juxta illud Isaiae LIII, 6: « Posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum, etc., et iniquitates eorum ipse portabit. » Et illud: « Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi, » 1 Joan. II, 2. « Unus pro omnibus occisus, » ait Cyrillus, « ut omne genus hominum Deo Patri lucrifaciat. » Est enim in Christo perennis vis peccata expiandi, per omnia saecula, per omnes homines, qui ejus fidem, baptismum et poenitentiam suscipere volunt.
Versus 30: Hic Est de Quo Dixi — Post Me Venit Vir
30. Hic est de quo dixi (vers. 15 et 27): Post me VENIT VIR, QUI ANTE ME FACTUS (mihi praepositus) EST: QUIA PRIOR ME ERAT, — utpote aeternus verusque Deus. « Baptista, ait Cyrillus, ultro et sponte gloriae Christi cedit, nec ex charitate magis, quam ex veritate, adcoque necessitate id facit. »
Versus 31: Ego Nesciebam Eum — Sed ut Manifestetur in Israel
31. ET EGO NESCIEBAM EUM, SED UT MANIFESTETUR IN ISRAEL, PROPTEREA VENI EGO IN AQUA BAPTIZANS. — q. d. Ne putetis, o Scribae et Judaei, me Jesum asserere esse Messiam, familiaritatis, cognationis, aut gratiae causa, quasi illi familiaris amicus sim vel fuerim; assevero enim vobis quod ego « nesciebam eum, » quia nunquam eum antea vidi, nec ante baptismum allocutus sum; sed ut eum vidi, ex Dei afflatu et inspiratione ipsum agnovi, ut dixi Matth. III, 14. « Quid mirum, ait S. Chrysostomus, si Christum nesciebat, qui in deserto, extra paternam domum, a puero versatus erat? »
SED UT MANIFESTETUR IN ISRAEL, — Judaeis, quibus per Prophetas promissus est Messias, « ut omnes adducantur ad fidem in illum, » ait Theophylactus. Unde Nonnus paraphrastice vertit, « sed ut ipse habens incognitam faciem, manifestaretur omnibus Israelis (Jacobi patriarchae) filiis, rectore carentibus, ego veni praecursor viae non praedicatae, baptizans indoctum, ignarum, erronem populum. »
Versus 32: Vidi Spiritum Descendentem Quasi Columbam de Coelo
32. ET TESTIMONIUM PERHIBUIT JOANNES, DICENS: QUIA VIDI SPIRITUM DESCENDENTEM QUASI COLUMBAM DE COELO, ET MANSIT SUPER EUM, — puta in Christi baptismo. Vide dicta Matth. III, 16. Nonnus vertit, « testimonium dixit, quod vidisset descendentem ex aethereis finibus Spiritum Dei, alarum prudenti plausu et vibratione delatum, ad expressam imitationem columbae, donec super ipsum venit, et ibi manebat. »
Versus 33: Qui Misit Me Baptizare in Aqua — Hic Est Qui Baptizat in Spiritu Sancto
33. ET EGO NESCIEBAM: SED QUI MISIT ME BAPTIZARE IN AQUA, ILLE MIHI DIXIT: SUPER QUEM VIDERIS SPIRITUM DESCENDENTEM, ET MANENTEM SUPER EUM, HIC EST QUI BAPTIZAT IN SPIRITU SANCTO. — « In aqua; » Nonnus, « baptizare non ignitis et spiritu carentibus lavacris. » Identidem Baptista ingeminat se non ex visu et alloquio, sed ex Dei revelatione nosse Jesum esse Christum, ut nemo ejus testimonio refragari audeat. Ita S. Cyrillus.
Nota to manentem. Hinc enim liquet proprium fuisse Christi, habere omnes gratias Spiritus Sancti, ac prophetiam per modum habitus; at in aliis manere solum ea dona quae ad vitae sanctitatem necessaria sunt, juxta illud Joan. iii: « apud vos manebit. » Ita S. Hieronymus, in Jerem. cap. xxviii, et Ezech. xxxv; S. Gregorius, hom. 1 in Ezech., et alii. Vide Suarez, tract. De Fide, disp. 8, sect. 6, num. 6.
Versus 34: Testimonium Perhibui — Hic Est Filius Dei
34. ET EGO VIDI (Spiritum Sanctum in Jesum, cum a me baptizaretur, descendentem et manentem), ET TESTIMONIUM PERHIBUI, QUIA HIC EST FILIUS DEI. — Graece ho huios, id est ille filius, scilicet naturalis, divinus et homoousios Patri, ideoque omnium Patris honorum haeres, ait Cyrillus, ad quem nos per adoptionem conformamur, ad hujusmodi dignitatem per gratiam ejus invitati. »
Versus 35: Altera Die Iterum Stabat Joannes et ex Discipulis Ejus Duo
35. ALTERA DIE (postridie) ITERUM STABAT JOANNES, ET EX DISCIPULIS EJUS DUO. — Dicit Evangelista Joannem Baptistam tribus diebus continuis, ter testimonium perhibuisse Jesu, quod ipse esset Christus, ut illud plane firmaret et solidaret. Primum enim dedit authenticum et juridicum rogatus a legatis Judaeorum, die prima martii, vers. 19; secundum dedit postero die venienti et praesenti jam Jesu, die 2 martii, vers. 29; tertium dat hic die 3 martii, coram discipulis suis, ut eos ad Jesum traducat. Vide Chronotaxim, num. 10 et 11.
Versus 36: Ecce Agnus Dei — Discipulis Suis Christum Indicat
36. ET RESPICIENS JESUM AMBULANTEM, DICIT: Ecce agnus Dei. — q. d. Ecce Christus instar agni immaculati, destinatus in victimam, ut Deo in cruce immoletur pro peccatis totius mundi. Sicut enim agnus paschalis assabatur distentus in veru, sic Christus distentus in cruce assus fuit, tum dolore clavorum, tum potius amore electorum. Dicit hoc Baptista, q. d. discipulis suis: Quid me sequimini? illum sequamini, qui est agnus Dei, pretium mundi, ait Interlinearis. Sic et S. Augustinus, Chrysostomus et alii. Unde nota prudentiam et modestiam Joannis, qui discipulos non cogit, nec impellit ad sequendum Christum, sed duntaxat illis eum indicat, ut illi tantum bonum agnitum sponte sua ardentius sequantur et constantius retineant; sicut qui gemmam, quae vili pretio venditur, quanti sit pretii mercatoribus indicat, facit ut ultro eam ambiant et coemant. Unde Chrysostomus: « Nullo, ait, hortatu (suspiciosum enim fuisset), sed solo auditu secuti sunt. »
Versus 37: Audierunt Eum Duo Discipuli et Secuti Sunt Jesum
37. ET AUDIERUNT EUM DUO DISCIPULI LOQUENTEM, ET SECUTI SUNT JESUM. — Objicit Chrysostomus: « Atqui et alii erant Joannis discipuli. Sed illi non modo non secuti sunt, sed aemulabantur » honorem Joannis sui magistri, eumque praeferebant Christo, ut patet cap. III, 26. Et Euthymius: « Inter multos auditores, ait, hi soli audisse dicuntur, auribus videlicet animae, cum alii utique audissent auribus corporis. »
Duo. — Quorum unus erat Andreas, ut patet vers. 40, alter ignoratur. Porro S. Chrysostomus: Quare, ait, alterius nomen non ponitur? quia est ipse qui scribit (Joannes), aut quia ille non erat insignis. Prius est verisimilius, ait Franciscus Lucas: et favet quod Joannes et Jacobus fuerint in piscatione socii Petri et Andreae, Matth. IV, ubi paulo post Andream et Petrum, vocat Christus ad se Joannem et Jacobum. Item quod Joannes in Apocalypsi gaudeat Christum vocare agnum, quasi qui hoc nomen audierit et imbiberit a magistro suo Joanne Baptista. Denique tanta puritas, virginitas et sanctitas S. Joannis Evangelistae videtur manasse a puritate et sanctitate Joannis Baptistae. Accedit S. Epiphanius, haeresi 51, qui asserit alterum horum duorum fuisse Joannem, vel fratrem ejus Jacobum, id est alterutrum filiorum Zebedaei. Joannem fuisse opinantur quoque Theophylactus, Euthymius et S. Cyrillus, in Catena. Alcuinus vero in Catena S. Thomae: Alter, inquit, erat Philippus. Verum Philippus vocatus fuit a Christo, vers. 43, in Galilaea.
Secuti sunt Jesum. — Ut eum plenius nossent, ait Euthymius, et cum eo familiaritatem contraherent, ac, si commodum experirentur illum, plane sequerentur, futuri ejus perpetui discipuli; nam hic eos se totos Christo necdum addixisse, sed tantum probare voluisse, patet ex sequent.
Allegorice Beda: Sequentes Jesum, ait, reliquerunt Joannem; sequentes Evangelium, legem amiserunt: sic tamen secuti sunt Evangelium, ut testimonio uterentur e lege.
Versus 38: Rabbi, Ubi Habitas?
38. Conversus autem Jesus, et videns eos SEQUENTES SE, DICIT EIS: QUID QUAERITIS? QUI DIXERUNT EI: RABBI (QUOD DICITUR INTERPRETATUM, MAGISTER), UBI HABITAS? — « Quid quaeritis? » Vox est non ignorantis, sed invitantis, et eorum verecundiam sublevantis. Audi Cyrillum: « Interrogat quid quaererent, non quia ignoraret, qui universa noverat ut Deus, sed ut colloquendi principium interrogatio fieret. » Sic S. Chrysostomus: « Qui humanorum cordium scrutator est, ait, is interrogat, non ut sciat (scit enim): sed ut rogando eos sibi conciliet, ut familiares reddat atque audentiores, seque suo eos dignari colloquio ostendat. Credibile enim erat eos subvereri et formidare, cum se rudes intelligerent, et tantum de illo magistri accepissent testimonium. »
RABBI. — Syrus, Rabboni, id est magister noster; Arabicus, Rabban, id est magister. Hac voce discipuli Christum honorant, ejusque gratiam sibi conciliant, et se ejus velle fieri discipulos insinuant. Ita Beda: « Ipsa interrogatio, inquit, indicium est fidei; quando enim dicunt: Rabbi, quod intelligitur magister, et sequuntur eum, utique magistrum sequuntur et dicunt. » « Magistrum appellaverunt, ait Cyrillus, a quo discere cupiebant. » Et Chrysostomus: « Nec ex eo solum, quod sequerentur, sed etiam ex interrogatione eorum ostenditur desiderium. Siquidem cum nihil adhuc magnum neque vidissent, neque audissent ab eo, magistrum appellant, se discipulis annumerant, et cur sequantur ostendunt: ut videlicet aliquid utile decerperent. »
QUOD DICITUR INTERPRETATUM, MAGISTER. — Haec verba sunt non discipulorum, sed Joannis, eorum vocem Hebraicam, Rabbi, Graecis et Latinis, qui hebraice ignorant, interpretantis.
UBI HABITAS? — Graece pou meneis, id est ubi manes, ubi moraris? hospitium enim Christus in terris habuit, non propriam habitationem et domum, juxta illud Matth. viii, 20: « Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. » Rogant hoc discipuli, ut domi cum Christo secreto colloqui et ab illo de rebus divinis et iis quae ad vitam perfectiorem pertinent, instrui possent, ac significant se velle fieri ejus familiares et domesticos. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius.
Versus 39: Venite et Videte — Apud Eum Manserunt Die Illo
39. DIXIT EIS: VENITE, ET VIDETE. VENERUNT, ET VIDERUNT UBI MANERET, ET APUD EUM MANSERUNT DIE ILLO: HORA AUTEM ERAT QUASI DECIMA, — ab ortu solis, hoc est quarta post meridiem, et secunda ante occasum solis, quae apud Italos est hora vigesima secunda. Erat enim dies tertia martii, uti dixi vers. 28 et 35, cum non longe abest aequinoctium, quo dies et noctes sunt aequales, diesque est duodecim horarum, et totidem nox. Addit hoc Joannes, ut ostendat et Christi zelum, qui imminente nocte, noluit eos rejicere in sequentem diem, sed statim cum eis negotia salutis peragere; aeque ac discipulorum erga Christum ardorem, qui de nocturno hospitio non solliciti, maluerunt apud Christum audiendo pernoctare, quam domi in lecto decumbere. Ita Euthymius. Nam eos mansisse apud Christum, non duabus tantum, quae supererant, diei horis, ut nonnulli putant, sed per integrum diem naturalem, qui noctem comprehendit, ideoque per noctem totam, patet ex eo quod duabus quae supererant diei et lucis horis, nec satis cum Christo suo tractare, nec Christum pernosse, nec ad Joannem ante noctem redire potuissent. « Non enim convenit, ait Cyrillus, ut cito satiati a divina doctrina recedamus. »
Porro, quae et quanta audierint a Christo, quantos pietatis affectus hauserint, quos charitatis ignes a Christo afflatos senserint, soli illi norunt qui experti sunt. Unde exclamat S. Augustinus: « Quam beatum diem duxerunt, quam beatam noctem! Quis est qui nobis dicat quae audierint illi a Domino? » Certe id ex affectu aestimare licet. Nam Andreas ita amore Christi fuit accensus, ut fratrem Petrum mox Christo lucrari ejusque amore accendere sategerit, ut patet ex vers. seq.
Versus 40: Andreas Frater Simonis Petri Unus ex Duobus
40. ERAT AUTEM ANDREAS, FRATER SIMONIS PETRI, UNUS EX DUOBUS QUI AUDIERANT A JOANNE (dicente de Jesu, Ecce agnus Dei) ET SECUTI FUERANT EUM — scilicet Jesum. Ingerit hoc Joannes, ut ostendat qua ratione ad Christum adductus sit Petrus, qui fuit princeps Apostolorum et caput totius Ecclesiae; nimirum quod Andreas laetus de invento et audito Christo ad eum fratrem suum Petrum, quem unice diligebat, adduxerit, ut tanti boni eum faceret consortem. Signum ergo et effectus vocationis divinae est zelus hic, quo quis ejusdem alios, praesertim intimos suos, participes facere et ad Deum traducere studet et ardet. Sicut enim ignis parit ignem, sic zelus zelum. Porro videtur Petrus, aeque ac Andreas, fuisse Joannis Baptistae discipulus, vel certe studiosus auditor: uter fuerit senior, ignoratur. Andreae ergo decus et laus est, conversio Petri.
Versus 41: Invenimus Messiam
41. Invenit (quem studiose quaerebat; Syrus, vidit, postridie scilicet illius diei, quo cum Christo manserat et pernoctarat, vers. 39) HIC PRIMUM (ante alios amicos et notos) FRATREM SUUM SIMONEM, ET DICIT EI: INVENIMUS MESSIAM (QUOD EST INTERPRETATUM CHRISTUS). — q. d. Messiae nomen Hebraeum, si graece interpreteris, idem est quod Christus, id est latine unctus, scilicet unctione non corporali, sed spirituali gratia, tum unionis hypostaticae, tum habitualis eximiae, per quam a Deo creatus et quasi consecratus est primo, sacerdos; secundo, doctor; et tertio, propheta; quarto, rex; quinto, legislator; sexto, redemptor orbis est. Graece ton Messian, id est illum Christum, illum unctum, quem scilicet velut eximium, unicum et singularem Prophetam, a Prophetis promissum, quasi restauratorem Israelis omnes avidissime exspectant. Ita Euthymius.
INVENIMUS (scilicet ego cum socio meo) MESSIAM, — quem ego et tu cupidissime exspectamus, vestigamus et scrutamur. Videtur ergo Andreas, aeque ac Petrus, partim ex oraculis Prophetarum, partim ex Joannis de Christo jam nato testimonio, Christi videndi desiderio arsisse, nam, ut ait Beda: « Nemo invenit, nisi qui quaerit; iste qui invenisse se dicit, ostendit quia diu quaesierit. » Et S. Chrysostomus: « Hoc verbum, invenimus, inquit, animae est maxime ejus praesentiam desiderantis, et coelitus adventum exspectantis: cujus adventu exultans, alios Evangelii gestiat fieri participes. Hoc fraterni animi, cognati amoris, sinceri est affectus officium, ut in spiritualibus quam diligentissimam curam adhibeamus, invicem opitulemur. » S. Chrysostomum de more secutus Euthymius: « Sermo, inquit, est admodum laetantis: Invenimus quem quaerebamus, quem venturum sperabamus, quem Scriptura annuntiaverunt. » Andreas ergo cum socio laetitia de Christo invento quasi de summa felicitate gestiens, ut eamdem communicet fratri suo Petro, exclamat: « Invenimus Messiam. » Quare « non amplius, ait S. Chrysostomus, ad Joannem reversi sunt, sed ita Christo affixi sunt, ut Joannis ministerium susciperent, et ipsi Christum praedicarent. »
Hinc moraliter discimus Deum per gratiam suam occurrere animae se desideranti, eoque magis eam implere, quo magis se desiderat et sitit; imo hoc ipsum sui desiderium solet Deus prius animae immittere, ut per illud animam ad se suaque dona praeparet, eorumque capacem efficiat. Sicut enim quo majus est vas, eo majoris vini vel olei est capax; sic quo majus est in anima Dei et virtutis desiderium, eo magis illa ipsius est capax, juxta illud Thren. III, 25: « Bonus (beneficus, liberalis) est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. »
Versus 42: Tu Es Simon — Tu Vocaberis Cephas
42. ET ADDUXIT EUM AD JESUM. — « Credibile est, ait S. Chrysostomus, Andream plura persuasioni accommodata parasse, aderat quoque alter discipulus, qui ista adjuvabat: verum Andreas, cum suum non esset officium, neque ad tanti luminis narrationem sufficeret, ad fontem ipsum quem invenerat, fratrem adducit. » Porro Petri animus ad haec verba, velut ignis praesente stipula, desiderio videndi audiendique Christi exarsit. Unde pergit S. Chrysostomus: « Considera, ait, a principio obedientem et benevolum Petri animum: cucurrit e vestigio nil moratus. Adduxit, inquit, eum ad Jesum; sed nemo ejus damnet nimiam in credendo facilitatem; non enim dicit statim persuasisse, sed tantum adduxisse ad Jesum, ut inde totum disceret. »
INTUITUS AUTEM EUM JESUS (quasi subjectum appositum ad praedicandam et illustrandam suam gloriam, ideoque eum destinans suum successorem et vicarium, puta Pontificem Ecclesiae), DIXIT: Tu es Simon, Filius Jona: TU VOCABERIS CEPHAS, QUOD INTERPRETATUR PETRUS. — Pater ergo Simonis Petri vocabatur Johanan, sive Joannes, et per crasin Jona; sicut Jehoscua contrahitur in Josue et Jesus. Ita Nonnus et alii. Dicit hoc Christus, ut Petro arcana pandat, seque eorum conscium, ideoque cardiognosten, et Deum esse ostendat. Nam, ut ait Cyrillus, « antequam aliquid de eo quaesisset, tum ipsum, quam patrem ejus nomine appellat, et hac re discipulum instruit, eum se esse, qui cuncta etiam antequam fiant novit. »
TU VOCABERIS CEPHAS. — Promittit Christus Simoni nomen Cephas, id est Petrus, q. d. Ego tibi, o Simon, aliud nomen indam, vocabo te Cephas, id est Petra, vel Petrus, quia te faciam petram Ecclesiae, ut tibi tuaeque fidei, aeque ac regimini, quasi fundamento petrino et solidissimo, incumbat firmissima Ecclesiae meae fabrica. Promissum hoc praestitit Christus, Matth. xvi, 18, dicens: « Tu es Petrus, et super hanc petram (id est super te, quem voco Cephas, id est petram) aedificabo Ecclesiam meam. » Vide ibi dicta. Ita S. Cyrillus.
Versus 43: In Crastinum Jesus in Galilaeam — Sequere Me
43. In crastinum voluit (Jesus) exire in GALILAEAM, — ut ex ea vocaret viles ac rudes piscatores, quos Apostolos suos crearet et Evangelii praecones efficeret, ne fides Christiana putaretur esse opus hominum, non Dei. Apostoli enim fuere Galilaei; Galilaei autem erant pauperes et ignobiles prae Judaeis, qui ex Juda, quae erat tribus regia, erant oriundi. Ita S. Chrysostomus, Euthymius et alii.
IN CRASTINUM, — puta postridie illius diei qua Andream et socium hospitio exceperat, quae fuit dies 3 martii, ut dixi vers. 35. Postridie ergo, id est die 4 martii, ivit Jesus in Galilaeam, et vocavit Philippum; singulos enim actorum Christi dies accurate hic consignat Joannes, et quid quoque die ab eo gestum sit, enarrat.
ET INVENIT PHILIPPUM. — Non casu, vel fortuito, sed destinato consilio vadens ad eum locum, ubi sciebat esse Philippum: ibi eum invenit, quem studiose quaerebat, quia eum destinabat Apostolum.
ET DICIT EI JESUS: SEQUERE ME. — Haec est prima vocatio exterior Christi; Petrus enim et Andreas primo vocati sunt interius per internam inspirationem, non exterius per externam vocem Christi, sed audita voce Joannis Baptistae, magistri sui, dicentis de Christo: « Ecce agnus Dei, » ab eo non vocati, ultro et sponte sua Jesum adierunt, exploraturi ejus doctrinam et vitam, non autem quasi certi et stabiles futuri ejus discipuli. Ita Toletus. Philippo ergo hoc decus et haec laus debetur, quod primus omnium a Christo dicente: « Sequere me, » exterius vocatus sit, et interius mentem ejus impellente Spiritu Sancto vocationi huic obediens, illico Christum secutus sit, quia ipse erat studiosus legis Mosaicae et sollicitus de adventu Christi, ait Theophylactus, atque ut S. Chrysostomus, « in perscrutanda veritate diligentissimus. »
Unde S. Augustinus, lib. II De Consensu Evang., cap. xvii: « Jam Philippus, ait, sequebatur, quem sic vocaverat, ut diceret ei: Sequere me. » Causam dat Theophylactus, vim attractivam vocis Christi: « Videtur enim, ait, primum vox Domini animum illius stimulo quodam charitatis tetigisse. Non enim simpliciter Salvatoris vox dicebatur, sed dignos statim flagrare faciebat intrinsecus ad amandum ipsum, sicut et Cleophas dixit: Nonne cor nostrum ardens erat, cum loqueretur nobis in via? »
Porro Clemens Alexandrinus, lib. III Strom., cap. ii, certo asserit Philippum esse illum qui, petens a Christo dicensque: « Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum, » hoc a Christo responsum tulit: « Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos, » uti dixi Matth. VIII, 22.
Versus 44: Erat Autem Philippus a Bethsaida
44. ERAT AUTEM PHILIPPUS A BETHSAIDA, CIVITATE (patria) ANDREAE ET PETRI. — Addit hoc Joannes, ait Theophylactus, ut insinuet Andream et Petrum prius insinuasse Philippo, quasi civi et vicino suo, invenisse Messiam, illumque esse Jesum Nazarenum. Quare Philippum mox a Christo vocatum, dum ab eo audiret: « Sequere me, » illico eum fuisse secutum, quia jam animo erat praeparato et Christi avido. Idem probabile est, asserit Franciscus Lucas. Solebat enim Christus discipulos praemittere, qui viam sibi sternerent et auditores ad suum adventum praepararent.
Porro, Bethsaida erat adjacens mari Galilaeae sita juxta Cerozaim et Capharnaum, in qua domum habebat Petrus et Andreas, quam Christus ingressus, socrum Petri in lecto decumbentem a gravi febre liberavit, et apprehensa manu sospitem erexit, Matth. viii. Haec ergo fuit patria trium Apostolorum, Petri, Andreae et Philippi, dicta Bethsaida, Hebraice quasi domus venationis vel piscationis, quia in ea habitabant piscatores qui in vicino mari pisces venabantur et capiebant, quales fuere Petrus et Andreas.
Versus 45: Invenit Philippus Nathanael — Quem Scripsit Moyses Invenimus
45. INVENIT PHILIPPUS NATHANAEL, ET DICIT EI: QUEM SCRIPSIT MOYSES IN LEGE, ET PROPHETAE, INVENIMUS JESUM, FILIUM JOSEPH A NAZARETH. — « Invenit non casu, ait Cyrillus, sed multo quaesitum studio; studiosissimum enim Scripturarum virum diligentissimumque cognoverat. » Invenit autem, ut videtur, illum in Cana Galilaeae (inde enim oriundus erat Nathanael, ut patet Joan. xxi, 2), quando scilicet Philippus cum Jesu vocatus ad nuptias, eodem ivit, ut audiemus cap. ii, 1.
NATHANAEL, — amicum et familiarem suum. Quaeres quisnam fuit hic Nathanael?
Primo, Claudius Espencaeus, scribens in epist. II ad Tim., cap. iv, digess. 25, ait nonnullos putare Nathanaelem fuisse Urcissinum, sive Ursinum, primum Bituricensium Episcopum.
Secundo, Graeci, in Menologio, asserunt Nathanaelem eumdem esse cum Simone Chananaeo Apostolo; sic enim habent die 22 aprilis: « S. Apostoli Nathanaelis, qui fuit Simon Zelotes ex Cana Galilaeae, ubi Christus invitatus ad nuptias, aquam in vinum convertit. » Idem habent die 10 maii. Favet huic sententiae quod Nathanael oriundus fuerit ex hac Cana, Joan. xxi, 2.
Tertio, verisimilius Rupertus et Jansenius hic, et Abulensis, in cap. x Matth., vers. 3, ad illa: « Philippus et Bartholomaeus, » censent Nathanaelem esse Bartholomaeum Apostolum. Probant id sex conjecturis: Primo, quia Evangelistae semper jungunt Philippum Bartholomaeo, sicut hic Joannes eumdem jungit Nathanaeli; secundo, quia Bartholomaei vocationem factam a Christo nusquam legimus, nisi sit haec ipsa Nathanaelis; tertio, quia caeteri tres Evangelistae, qui Bartholomaei meminerunt, non meminerunt Nathanaelis: ac vice versa Joannes, qui meminit Nathanaelis, non meminit Bartholomaei, quasi hi duo unus idemque sint; quarto, quia Joannes, cap. xxi, 2, Nathanaelem Petro, Thomae, Jacobo et Joanni Apostolis in piscatione et visione Jesu associat: videtur ergo ipse quoque fuisse Apostolus, nec apparet quis alius fuerit, quam Bartholomaeus; quinto, quia Bartholomaeus non videtur esse nomen proprium, sed significare filium Tolmai: proprium ergo ejus nomen videtur fuisse Nathanael; sic enim Barjona, id est filius Jonae, dictus est Petrus, qui proprio nomine vocabatur Simon, ac deinde a Christo vocatus est Cephas, id est Petrus; sexto, quia de Nathanaele ait Christus: « Ecce vere Israelita, in quo dolus non est, » ac deinde Christus ei promittit visionem angelorum super se ascendentium et descendentium. Videtur ergo Christus eum intime dilexisse ac selegisse in suum familiarem et Apostolum.
Negat tamen idipsum S. Augustinus hic, tract. 17, ac ex eo Toletus, Ribera, Maldonatus et Baronius, moti hac ratione, quod Nathanael videatur fuisse legis doctor: nam ex lege disserit cum Philippo: Christus autem non legisperitos, sed rudes et idiotas piscatores elegit ad apostolatum. Verum responderi potest Nathanaelem fuisse legis studiosum, non doctorem, aeque ac erat Philippus cum eo de adventu Messiae ex lege disserens, ac Petrus et Andreas. Videntur enim hi omnes fuisse Joannis Baptistae discipuli, vel auditores, atque ab eo transmissi ad Christum. Sic Saulus sive Paulus erat legis studiosus, at non legisperitus vel doctor. Quod si Nathanael non fuit Apostolus, certe fuit discipulus. Unde L. Dexter, in Chronico, ad annum Christi 101, n. 3: « Nathanael, ait, unus e septuaginta Domini discipulis requiescit in urbe (Hispaniae) Treuga, prope Legionem, vulgo Leon. » Idem habet Petrus de Natalibus, in Catal. Sanct. ex Vincentio, qui et de eodem addit: « Post expletum praedicationis officium, feliciter in Domino requiescit, pridie kalendas decembris. »
Porro, Nathanael Hebraice idem est quod donum Dei; vel dedit Deus, vel da Deus, ait Pagninus, sive Adeodatus. Hinc princeps tribus Issachar tempore Mosis vocatur Nathanael, Num. 1, 3, et forte ab illo hic Noster Nathanael prognatus, nomen mutuatus est. Hinc S. Augustinus filium suum divino ingenio praeditum vocavit Adeodatum, ut ipse fatetur, lib. De Beata vita, post initium.
JESUM. — Syrus, qui est Jesus, filius Joseph a Nazareth. Erat enim Nazareth vicina Cana Galilaeae, tribus horis tantum ab ea distans, ita ut Nathanael ex Cana oriundus, facile nosse posset Jesum, filium Joseph, ut vulgo putabatur, oriundum ex Nazareth. Arguit hic Calvinus Philippum stultitiae et inscitiae, dicens: « Jesum stulte dicit filium Joseph, imperite Nazarenum facit, et de Christo quatuor verba profari nequit, quin duos crassos errores permisceat. » Sed stultus et imperitus est Calvinus, sapiens vero et sciens Philippus, qui apud Nathanaelem Jesum ita describit ex vulgi opinione et agnominatione, ut Nathanael eum nosse possit, alioquin plane eum incognitum habiturus. Ita S. Chrysostomus. Christus enim vere erat Nazarenus patria, quia ibi conceptus erat, esto per occasionem census, natus esset in Bethlehem.
Versus 46: A Nazareth Potest Aliquid Boni Esse? Veni et Vide
46. ET DIXIT EI NATHANAEL: A NAZARETH POTEST ALIQUID BONI ESSE? DICIT EI PHILIPPUS: VENI, ET VIDE. — q. d. Nazareth est in Galilaea locus ignobilis et obscurus, ac apud Judaeos contemptus. Unde Pharisaei infra, cap. vii, 57, dicunt quod « a Galilaea Propheta non surgit; » quomodo ergo, o Philippe, ex Nazareth natum censes Christum? praesertim quia Christus ex Juda et Davide nasciturus in Bethlehem praedicitur a Michaea, cap. v, 2. Ita S. Chrysostomus, qui et addit: « Ostendit igitur et Scripturae cognitionem, et morum simplicitatem, denique vehemens adventus Christi desiderium cum Philippi verba non contemnit. Norat enim Philippum in patria commemoranda falli potuisse, » et ex parte falsus est; Christus enim, licet conceptus esset in Nazareth, tamen natus erat in Bethlehem, quod hoc tempore ignorabat Philippus. Sic et Theophylactus et Euthymius. Porro Joannes Alba, in Electis, to potest accipit pro solet, et hujus acceptionis exemplum profert; q. d. Soletne ex Nazareth bonus aliquis Propheta prodire? q. d. Minime: quomodo ergo tu, o Philippe, ais ex Nazareth prodiisse Christum?
VENI, ET VIDE. — Syrus, Veni, et videbis, q. d. Nolo tecum de Nazareth disputare, sed veni, vide et audi Jesum, et experieris quod ego expertus sum, ut rapiaris in ejus amorem credasque ipsum esse Christum. Audi S. Chrysostomum: « Quomodo hic sit Christus, et quomodo Prophetae eum praedixerint, non dicit Philippus, sed ducit ad Jesum, sciens ipsum non abscessurum, si illius verba et doctrinam gustaret. Si videris solummodo, dicit, si sermonem cum eo conferas, facillime mihi assenties. » « Credere autem nos oportet, ait Cyrillus, ineffabilem quamdam gratiam in sermone ac verbis Christi fuisse, quibus auditorum animi magna jucunditate allicerentur. Scribitur enim quia omnes admirabantur de verbis gratiae, quae exibant de ore ejus. »
Porro, Nathanael vehementer desiderans videre Christum, Philippo acquievit, ad Jesum cum eo venit eumque Christum esse agnovit: quare disciplinae et sequelae ejus se tradidit.
Versus 47: Ecce Vere Israelita, in Quo Dolus Non Est
47. VIDIT JESUS NATHANAEL VENIENTEM AD SE, ET DIXIT DE EO: ECCE VERE ISRAELITA, IN QUO DOLUS NON EST; — qui scilicet imitatur candorem, simplicitatem et sanctitatem Israelis, id est Jacob patriarchae, ex quo ipse prognatus est. Unde Syrus vertit, ecce vere filius Israel; Jacob enim vir simplex habitabat in tabernaculis, Gen. xxv, 27. Ostendit Jesus se scire et videre animi Nathanaelis candorem et statum, ut inde Nathanael cognoscat Jesum non esse merum hominem, sed et Deum cordium inspectorem. Censet S. Chrysostomus Christum alludere ad id quod de se Nathanael dixerat Philippo: « A Nazareth potest aliquid boni esse? » q. d. Hoc tuo dicto contra me non offendor, quia scio te id animo candido et inquirende veritatis avido dixisse; scio enim in animo tuo nullum esse dolum, nullum malitiae fel.
Versus 48: Priusquam Te Philippus Vocaret, Cum Esses Sub Ficu, Vidi Te
48. DICIT EI NATHANAEL: UNDE ME NOSTI? — qui nunquam me vidisti, nec mecum egisti: « Animadverte, ait Chrysostomus, hominis constantiam: non intumuit laudibus, neque his obviam factus est, sed de eo perscrutari pergit, ut eo certi aliquid intelligat. »
RESPONDIT JESUS, ET DIXIT EI: PRIUSQUAM TE PHILIPPUS VOCARET, CUM ESSES SUB FICU, VIDI TE. — q. d. Cum solus esses sub ficu, putabasque te a nemine videri, ego tamen te vidi, scivique quae clam et secreto ibi egeris. Vidi deinde et audivi te colloquentem cum Philippo, cum ipse te ad me vocaret, tuque ei objiceres: « A Nazareth potest aliquid boni esse? » q. d. Unde colligas me majorem esse homine, Messiam scilicet Dei Filium. Ita S. Cyrillus, Euthymius; et S. Augustinus, serm. 40 De Verbis Domini.
Mystice S. Gregorius, lib. XVIII Moral., cap. xx: « Cum esses sub ficu, » id est sub umbra legis, « vidi te, » ut te transferrem ad vitem mei Evangelii.
Tropologice: hinc disce Deum et Christum ubique praesentem intueri et revereri, cum solus es in cubiculo, imo cum quid secreto cogitas vel desideras in corde, Christus te tuasque cogitationes et desideria videt et introspicit. Vide ergo ne quid cogites, desideres vel agas, quo oculos majestatis ejus offendas. Sic enim vidit hic Nathanaelem ejusque acta sub ficu. Unde Nonnus vertit, « vidi te sub umbrosa ficu, versantem et meridiantem sub alticomis ramis, oculis et mente videns non praesentem. » Sic Deus vidit Adamum sub ficu comedentem ficum vetitam, Gen. III.
Versus 49: Rabbi, Tu Es Filius Dei, Tu Es Rex Israel
49. RESPONDIT EI NATHANAEL, ET AIT: RABBI, TU ES FILIUS DEI, TU ES REX ISRAEL. — « Filius Dei, » naturalis et consubstantialis, ideoque Deus, hoc enim nude verba sonant. Ita S. Cyrillus, Augustinus, Ammonius, Glossa, Dionysius, Maldonatus, licet S. Chrysostomus, Euthymius, Theophylactus, Lyranus, Cajetanus, Toletus, Parradius, censeant Nathanaelem nescisse Christum esse Deum; sed tantum credidisse eum esse Filium Dei adoptivum, per eximiam gratiam, qua eum pollere videbat prae caeteris Prophetis et Sanctis. Nam revelare cordium secreta possunt et Prophetae ex instinctu Dei, uti Eliseus revelavit secretam avaritiam Giezi et secretas insidias regum Israel, IV Reg. v, 26, et vi, 9 et seq.
Crediderim Philippum ex testimonio Joannis Baptistae de Jesu, vers. 34, credidisse Jesum esse Filium Dei, sed in confuso, nec satis distinxisse, an esset naturalis, an adoptivus, idemque declarasse et persuasisse Nathanaeli. Licet enim Joannes Baptista, dicens Christum esse Filium Dei, intellexerit naturalem, per unionem hypostaticam humanitatis cum Verbo; tamen hanc unionem necdum intelligebant Philippus et Nathanael, donec sensim hac de re planius fuere edocti.
REX ISRAEL. — Id est Messias, Davidis et Salomonis regum filius, ideoque regni Israelis, id est duodecim tribuum, successor et haeres. Hoc enim de ipso praedixerat David, vel potius Deus per Davidem, Psal. ii, 6 et 7, dicens in persona Christi: « Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. » Unde liquet Davidem praedixisse Messiam fore Dei Filium naturalem, sed hanc ejus praedictionem pauci ante Joannem Baptistam, et Christum illam explicantem, clare pleneque intellexerunt. Concilium Constantinopolitanum oecumenicum, in constitutione Vigilii Papae ad quintam collationem pertinente, anathema dicit iis qui verba Nathanaelis: « Tu es Filius Dei, tu es rex Israel, » ab ipso dicta volunt Christo tanquam domestico Dei, ut non ipse sit Deus, sed ob familiaritatem quam cum Deo habet, Deus nominetur.
Versus 50: Quia Tibi Dixi Vidi Te Sub Ficu, Credis — Majus His Videbis
50. RESPONDIT JESUS, ET DIXIT EI: QUIA TIBI DIXI: VIDI TE SUB FICU, CREDIS: MAJUS HIS VIDEBIS, — scilicet majora mea oracula et miracula, majora mysteria doctrinae, vitae, passionis, resurrectionis et ascensionis meae, ex quibus cognosces me non tantum Israelis, sed mundi totius, adeoque coelorum et angelorum omnium esse regem et Dominum. « Duo dicit, ait Chrysostomus, alterum jam praeteritum indicat, alterum ex hoc confirmat futurum; qui enim ejus virtutem jam viderat, facilius quae futura audit, credit. »
Versus 51: Videbitis Coelum Apertum, Angelos Ascendentes et Descendentes
51. ET DICIT EI: AMEN, AMEN DICO VOBIS, VIDEBITIS COELUM APERTUM, ET ANGELOS DEI ASCENDENTES ET DESCENDENTES SUPRA FILIUM HOMINIS. — « Coelum apertum, » non quod vere coelum scindendum et aperiendum sit, sed quod coelum angelis infrantibus et exeuntibus aditum dabit et exitum, sicut solet nobis dare ostium dum aperitur: quare vobis videbitur coelum aperiri esseque apertum. Est catachresis. Simili modo in baptismo Christi, visum est coelum Christo aperiri, Matth. iii, 16, et Ezek. i, 1, dum vidit in coelo currum Cherubicum gloriae Dei; et S. Stephano, dum a Judaeis lapidatus, vidit Jesum stantem a dextris Dei, Act. vii, vers. 55. Vide quae illis locis annotavi. Hac visione significatur coelum per quatuor annorum millia hominibus ob peccata clausum, per Christum fore reserandum.
ET ANGELOS DEI ASCENDENTES ET DESCENDENTES (Arabicus, ascendere et descendere) SUPRA FILIUM HOMINIS. — Syrus, ad Filium hominis, ut ei quasi regi suo obsequantur. Hoc enim significat Graecum epi, quod respondet Hebr. al. Unde Vatablus vertit, sub Filio hominis, q. d. Sub imperio et potestate mea, me imperante, ad nutum meum prout ego voluero, vel jussero, ascendent et descendent angeli. Sic et Franciscus Lucas.
Nota primo, ex eo quod Christus Nathanaelem vocavit Israelitam, in quo dolus non est, liquet eum alludere ad visionem angelorum in scala e terra in coelum porrecta ascendentium et descendentium, factam Israeli, id est Jacobo patriarchae in Bethel, Gen. xxviii, 12. Ita S. Augustinus, lib. XII Contra Faustum, cap. xxvi; Israel enim sive Jacob uti pater, sic et typus fuit Christi. Christus enim verus est Israel, id est dominans Deo, idem est Patriarcha Christianorum et fundator Bethel, id est domus Dei, puta Ecclesiae tam coelestis quam terrestris, tam triumphantis quam militantis.
Nota secundo, Christum hac phrasi et visione angelorum ad se ascendentium significare se non tantum Israelis et hominum, sed et coelorum ac angelorum esse principem, ac consequenter se verum esse Deum Deique Filium; ideo enim ascendunt et descendunt ad eum angeli, quasi ejus ministri, ut ipsi quasi hero et regi suo assistant et obsequantur, omniaque ejus jussa, tam in coelo quam in terra, peragant. Ita S. Cyrillus et Chrysostomus.
Quaeres, quando hic angelorum ad Christum descensus et ascensus contigerit:
Primo, S. Chrysostomus et Theophylactus censent eum contigisse, cum Christo agoniam patienti sanguinemque sudanti in horto apparuit angelus, confortans eum, Luc. xxii, 44. Item cum in resurrectione mulieribus apparuerunt angeli, nuntiantes eum resurrexisse, Matth. xxviii.
Secundo, S. Cyrillus censet id factum in baptismo Christi; tunc enim angelorum ministerio formata est columba devolans in Christum, quae erat index Spiritus Sancti; item vox Patris in aere: « Hic est Filius meus dilectus, » Matth. cap. iii, vers. 16. Verum hoc Christi cum Nathanaele colloquium contigit post baptismum Christi.
Tertio, Euthymius id factum opinatur in ascensione Christi; tunc enim omnes omnino angeli eum ascendentem stiparunt, velut famuli principem, et velut milites regem suum.
Quarto, Toletus censet id continuo fieri in Ecclesia, quae a Christo per angelos regitur.
Quinto, Maldonatus aestimat id fore in die judicii; tunc enim omnes angeli illi assistent, tam boni, quam mali: boni, ut ab eo homines pios coelo adjudicatos in illud deducant; mali, ut impios ab eo damnatos in tartara abripiant.
Sexto, Franciscus Lucas haec accipit de Christi miraculis et donis coelestibus, quibus Christo subservierunt angeli in hac vita, an post eam. Intelligit ergo Jesus, inquit, ad nutum Filii hominis, coelum ex eo tempore a fidelibus visum iri apertum, ultro citroque discurrentibus angelis; quia brevi e coelis, jubente Filio hominis, ejusque jussui parentibus angelis, dona Dei in terras essent magna copia oculis cernentium effundenda: aegrotorum sanationes, leprosorum mundationes, caecorum illuminationes, claudorum erectiones, daemonum expulsiones, mortuorum suscitationes, impiorum justificationes, Spiritus Sancti effusiones, donorum variorum distributiones, mundi conversiones, etc. Cum haec omnia manifesta sint Dei dona, non poterat coelum non videri apertum, et sancti angeli, per quos coelestia ministrantur, ad nutum Filii hominis ei subservientes, ab iis qui viderant Filium hominis multos his donis participes facientem.
Verum, quia Christus Nathanaeli et Philippo specialiter promittit hanc angelorum visionem, ad inchoatam eorum in se fidem augendam et roborandam; nec in baptismo, passione, resurrectione, vel ascensione Christi, vel alia quavis occasione, angeli proprie apparuerunt Christo ascendentes et descendentes; ideo planius, simplicius, praecisius et genuinius dicemus hanc fuisse particularem et publicam visionem angelorum, proprie Christo viventi factam quemadmodum verba sonant, eo modo quo eadem visio facta est Jacobo, qui erat typus Christi, Genes. cap. xxviii, vers. 12. Praefiguravit ergo illa Jacobi visio similem visionem angelorum Christo eventuram (de qua hic agitur), et similis jam ante eveniat in nativitate Christi, quando angeli ad eum descendentes cantabant: « Gloria in altissimis Deo, » Luc. ii, 13. Porro ubi et quando haec angelorum visio acciderit, non referunt Evangelistae, sicut multa alia Christi gesta silentio praetereunt. Ita Jansenius.
Facta autem est haec visio hoc fine. Primo, ut per eam ostenderetur Christum homines angelis, terram coelo reconciliasse, ac utriusque mutuam communicationem et familiaritatem, quae primum erat in paradiso, restituisse.
Secundo, ut doceret Christianos esse advenas et hospites in terra, ac versari debere cum angelis, et eorum angelicam vitam imitari, quasi cives Sanctorum et domestici Dei, Eph. ii, 19.
Tertio, ut angelos nobis quasi praesides assignaret, qui nos contra daemones omnesque malorum incursus tutarentur, et ad heroicas virtutes impellerent, tandemque post mortem in coelum nos perducerent. Ascendunt enim angeli in coelum, ut nostra vota, preces et suspiria ad Deum deferant; descendunt, ut a Deo nobis dona gratiae afferant.
Quarto, ut declararetur Christi majestas, et angelorum erga eum obsequium et reverentia. Ipse enim, ait Chrysostomus, constitutus est « supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro, » Eph. i, 21.
Vide quae de scala Jacob angelisque per eam ascendentibus et descendentibus fuse dixi, Genes. cap. xxviii, vers. 12.