Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Christus primo, Nicodemum docet regenerationem ex aqua et spiritu esse viam ad regnum coelorum. Secundo, vers. 14, praedicit exaltationem sui in cruce instar serpentis aenei a Mose erecti, ut salvet mundum. Tertio, vers. 26, Joannes Baptista suos discipulos Christi baptismo obmurmurantes retundit, asserens ipsum esse Ecclesiae sponsum, cui omnia Pater in manus dedit, ut qui credit in eum, habeat vitam aeternam.
Textus Vulgatae: Joannes 3:1-36
1. Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum. 2. Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei: Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister: nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. 3. Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. 4. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci, cum sit senex? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire, et renasci? 5. Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. 6. Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est. 7. Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. 8. Spiritus ubi vult spirat; et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu. 9. Respondit Nicodemus, et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? 10. Respondit Jesus, et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? 11. Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. 12. Si terrena dixi vobis, et non creditis: quomodo, si dixero vobis coelestia, credetis? 13. Et nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo. 14. Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis: 15. ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. 16. Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. 17. Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. 18. Qui credit in eum, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est; quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. 19. Hoc est autem judicium: quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras, quam lucem; erant enim eorum mala opera. 20. Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: 21. qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. 22. Post haec venit Jesus, et discipuli ejus in terram Judaeam; et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. 23. Erat autem et Joannes baptizans in Ennon, juxta Salim: quia aquae multae erant illic, et veniebant, et baptizabantur. 24. Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. 25. Facta est autem quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione. 26. Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. 27. Respondit Joannes, et dixit: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo. 28. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus; sed quia missus sum ante illum. 29. Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. 30. Illum oportet crescere, me autem minui. 31. Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de coelo venit, super omnes est. 32. Et quod vidit, et audivit, hoc testatur; et testimonium ejus nemo accipit. 33. Qui accepit ejus testimonium, signavit quia Deus verax est. 34. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Deus spiritum. 35. Pater diligit Filium; et omnia dedit in manu ejus. 36. Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
Versus 1: Erat Autem Homo ex Pharisaeis, Nicodemus Nomine
1. ERAT AUTEM HOMO EX PHARISAEIS, NICODEMUS NOMINE, PRINCEPS JUDAEORUM. — Nicodemus, et inverse Demonicus, Graece idem est quod victor populi, qualis fuit hic, qui superans metum populi, Pharisaeorum et Pontificum, credidit in Christum: unde de eo sic scribit Lucianus in Inventione corporis S. Stephani, ex ore Gamalielis:
« Cognoscentes Judaei illum (Nicodemum) esse Christianum, amoverunt eum e principatu suo, et anathematizaverunt eum, et de civitate exulaverunt. Tum ego Gamaliel quasi persecutionem pro Christo passum, sustuli eum in meum agrum, et alui, et vestivi, usque ad finem vitae ejus, et defunctum honorifice sepelivi juxta dominum Stephanum. »
Nicodemus postea saepius Jesum adiit, docentemque audivit, ut colligi potest ex Joan. xix, 39; in concilio Synedrorum ei auctoritate sua patrocinatus est adversus Pharisaeorum calumnias, jam tum propterea suspectus collegis, vii, 50-52, et in curando illius funere Josepho fuit adjutor, xix, 38-40.
Quocirca Nicodemus catalogo Sanctorum adscriptus est in Martyrologio Romano ad diem 3 augusti, ubi haec habentur: « Inventio corporis S. Stephani Protomartyris; item sanctorum Gamalielis, Nicodemi et Abibonis, etc., sub Honorio principe. »
PRINCEPS JUDAEORUM, — puta vir inter eos primarius, senator et e magistratu. Unde, cap. VII, 50, dicitur fuisse e concilio principum. Haec omnia narrat Joannes, ut insinuet causam cur noctu venerit, et quam difficilis fuerit ejus ad Christum conversio.
Versus 2: Hic Venit ad Jesum Nocte
2. HIC VENIT AD JESUM NOCTE, ET DIXIT EI: RABBI, SCIMUS QUIA A DEO VENISTI MAGISTER: NEMO ENIM POTEST HAEC SIGNA FACERE QUAE TU FACIS, NISI FUERIT DEUS CUM EO. — « Venit, » ut planius dogmata Jesu ex ipsius ore disceret: « Cupiens, ait Beda, secreta ejus allocutione plenius discere mysteria fidei, » et viam salutis.
NOCTE, — tum ex pudore; pudebat enim eum per diem, spectantibus aliis, Jesum pauperem adire ejusque fieri discipulum, cum ipse esset magister in Israel, ut ait Christus, vers. 10; hoc enim ejus auctoritate et gravitate videbatur indignum; tum ne odium suorum Pharisaeorum Christum spernentium incurreret; lucem tamen, quam nocte quaesivit, invenit, ait Rupertus, maximaque hausit sacramenta salutis. Quare videtur solus sine famulo et socio noctu ad Christum venisse, cum eo ore ad os collocutus, ejusque doctrinam et spiritum imbibisse. Ita Nonnus.
VENISTI MAGISTER. — Syrus, ut sis magister Israelis, id est Judaeorum. Non dicit: Venisti ut sis Messias, sive Christus, quia necdum hac de re inaudierat, vel certe idipsum necdum ei certo constabat; Christus enim initio praedicationis idipsum enuntiari noluit, sed sensim illud patefacere.
HAEC SIGNA. — HAEC miracula, quae proximo Paschate vidimus vel audivimus te patrasse in templo, ut quod ex eo solus omnes vendentes et ementes ejeceris.
NISI FUERIT DEUS CUM EO. — Nisi Dei auctoritate, ope et omnipotentia fulciatur. Miracula enim Dei sunt opera; non enim humana vel angelica vi, sed solo Deo supernaturaliter operante, fiunt.
Versus 3: Nisi Quis Renatus Fuerit Denuo
3. RESPONDIT JESUS, ET DIXIT EI: AMEN, AMEN DICO TIBI, NISI QUIS RENATUS FUERIT DENUO, NON POTEST VIDERE REGNUM DEI. — « Amen, amen » Joannes passim geminat, « amen, amen dico vobis, » cum alii Evangelistae habeant unum duntaxat « amen. » Cur? Respondeo: Primo, quia ipse prae caeteris altissimas et certissimas habuit revelationes, et altissima mysteria divinitatis cognovit, praesertim in exilio Pathmos, ubi scripsit Apocalypsim tot habentem sacramenta quot verba, ait S. Hieronymus, ac post illam totus senex scripsit Evangelium; cum solus ex omnibus Apostolis esset superstes, ac proinde ipse erat Ecclesiae os et oraculum, fidei basis et columna. Patriarcharum Patriarcha. Dicit ergo quasi auctoritate pollens, quasi senum senior, quasi patrum Patriarcha: « Amen, amen, » id est sublimia et divina annuntio, quae omnem sensum humanamque fidem superant, mihi tamen a Christo revelata, ideoque certissima, et in se verissima, vobisque saluberrima, summa fide et gravitate; quia Christus vere illud geminavit, dixitque « amen, amen, » ut gravitatem, sublimitatem et certitudinem rei ostenderet: caeteri vero Evangelistae brevitatis gratia geminum Christi « amen » uno « amen » complexi sunt: ego autem, quia prae caeteris Christi tum cogitationes, tum verba ponderavi et penetravi, dico « amen, amen, » sicut ipse Christus dixit.
Secundo, quia amen idem est quod vere: S. Joannes autem delectatur nomine veritatis, itaque vocat Christum, quia ipse est Verbum, ideoque veritas Patris; veritas, inquam, tum speculativa fidei, tum practica prudentiae et operationis virtutum. Virtutes enim non sunt aliud quam lumina et veritates practicae.
Tertio, quia amen partim est nomen significans verum, partim est adverbium significans vere; unde sic explices: Ille qui est Amen, hoc est Christus, cujus nomen est verus et veritas, Amen, id est in veritate, sive verissime dicit. Sic sit, Apoc. III, 14: « Haec dicit Amen, testis fidelis et verus; » Graece ho Amen, id est ille qui est Amen, hoc est stabilis, verus, constans, fidelis, ipsaque stabilitas, veritas et fidelitas. Amen ergo est epithetum, quod Christo tribuit S. Joannes. Vide dicta Apoc. cap. III, 14, et cap. XXII, 20, ubi dixi nonnullos censere amen denotare 99 annos, quos vixit S. Joannes.
Quarto, « Amen, amen » notat materiae rerumque quae a Joanne dicuntur, summam veritatem et certitudinem, q. d. Quae ego dico, sunt « amen, amen, » id est « vera, vera, » hoc est verissima, certissima, et omni alia veritate veriora, omni alia certitudine certiora.
Quinto, per « Amen, amen » insinuat geminum modum certitudinis; scilicet quod S. Joannes ea quae scribit cognoverit per duplicem cognitionem naturalem et divinam, puta per experientiam et revelationem; nam et oculis ea vidit auribusque audivit, et a Christo revelante, cum in sinu ejus recumberet, ea intellexit. Unde, epist. I, cap. I, sic incipit: « Quod vidimus, quod audivimus, quod manus nostrae contrectaverunt, etc.; annuntiamus vobis. »
NISI QUIS RENATUS FUERIT. — Nota: ex hac Christi responsione colligendum relinquit Joannes, quod Nicodemus tacite vel expresse rogarit Christum, ut se doceret viam ad regnum coelorum, quod ipse praedicabat; Christus enim huic interrogationi respondet, viam ad coelum esse baptismum.
DENUO. — Graece anothen, quod duo significat. Primo, superne, de sursum, coelitus, q. d. Nisi quis renatus fuerit regeneratione coelesti et divina, non potest introire regnum Dei. Ita Cyrillus et Theophylactus. Secundo, anothen significat denuo, iterum, et ita hic accipiendum esse liquet ex responsione Nicodemi, vers. 4. Ita S. Chrysostomus, Nonnus, Euthymius. Unde Syrus vertit, a principio, id est iterato, q. d. Duplex est hominis nativitas, una naturalis et carnalis, qua ex patre et matre carnaliter nascitur, ideoque carnalis et peccato originali obnoxius in lucem prodit; quare haec hominem non coelo, sed inferno obnoxium facit. Ut ergo homo a peccato hoc in prima nativitate contracto expietur, necessum est ut accedat secunda nativitas spiritualis, qua in baptismo ex aqua et spiritu renascatur, itaque a peccato expietur et sanctificetur.
NON POTEST VIDERE REGNUM DEI. — « Videre, » id est frui, possidere. Est metalepsis. Sic Latini dicunt haereditatem cernere, id est adire, possidere, occupare.
Versus 4: Quomodo Potest Homo Nasci, Cum Sit Senex?
4. DICIT AD EUM NICODEMUS: QUOMODO POTEST HOMO NASCI, CUM SIT SENEX? NUMQUID POTEST IN VENTREM MATRIS SUAE ITERATO INTROIRE ET RENASCI? — « Non noverat iste, ait S. Augustinus, nisi unam nativitatem ex Adam et Eva. » Qua de causa addit Cyrillus: « Spiritualem nativitatem non capiens, nec ultra res humanas quidquam cogitans, corporalem quemdam ventrem, et reditum hominis, et partum fingere cogitur. »
Versus 5: Nisi Quis Renatus Fuerit ex Aqua et Spiritu Sancto
5. RESPONDIT JESUS: AMEN, AMEN DICO TIBI, NISI QUIS RENATUS FUERIT EX AQUA ET SPIRITU SANCTO, NON POTEST INTROIRE IN REGNUM DEI. — Calvinus, ut vim justificandi et necessitatem baptismi baptismo deroget (censet enim filios fidelium, hoc solo quod fidelium filii sunt, in utero justificari), negat hic agi de baptismo: quare per « aquam, » non aquam, sed Spiritum Sanctum, qui credentes in Christum per fidem purgat ut aqua, accipit, q. d. « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et (id est ex) Spiritu Sancto. » Sic, inquit, Matth. III, 11, dicitur: « Ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, » hoc est in Spiritu Sancto, qui instar ignis vos amore Dei accendet et igniet. Ita ipse. Verum haec omnia absurda sunt, contorta et erronea, et ut haeretica ab Ecclesia damnata.
Primo enim, quorsum hic Christus facit mentionem aquae, si ex aqua, non homo, sed piscis duntaxat renascitur? cur non breviter et clare Nicodemo rerum Christianarum rudi et ignaro (quem hic catechizat, et ut puerum instruit) dixit: « Nisi quis renatus fuerit ex Spiritu Sancto? »
Secundo, quia simili modo huc alludens Paulus ad Titum, III, 5, baptismum vocat « lavacrum regenerationis. » Ergo in eo spirituali nativitate per aquam renascimur, fimusque filii Dei, qui prius eramus filii diaboli et irae, Ephes. II, 3.
Tertio, si hunc locum cum Calvino detorquere licet, licebit omnes alios totamque S. Scripturam detorquere; nec in ea exstabit clarum praeceptum, vel institutio baptismi.
Quarto, Calvinus ejusque asseclae non possunt contra Anabaptistas probare baptizandos esse infantes, usu rationis et fidei carentes, ex alio S. Scripturae loco, quam ex hoc. Ergo cum ipsi traditiones non admittant, ex hoc loco id probent oportet, nisi ab Anabaptistis se victos fateri velint.
Quinto, ita explicant omnes Patres et interpretes orthodoxi, ac Concilium Tridentinum, sess. 7, can. 2. Nec obstat illud Matthaei, III, 11: « Ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni; » quia ibi verus accipitur ignis, aeque ac hic aqua; agitur enim ibidem de Pentecoste, in qua Spiritus Sanctus specie ignis et linguarum ignearum in Apostolos descendit.
Porro, recte et congrue aqua in baptismo a Christo est instituta ad hanc spiritalem regenerationem. Primo, quia aqua optime interiorem regenerationem repraesentat; nam ex aqua, initio mundi, coeli omnes caeteraque omnia genita et producta sunt, uti docui Gen. I, 2 et 3. Secundo, quia humiditas, qualis est in aqua, maxime in generatione ad prolem formandam concurrit, ut docent Physici. Rursum, quia justificatio est quaedam animae a sordibus peccatorum expurgatio, quae optime per aquam designatur. Ita D. Thomas, II part., Quaest. LXVI, art. 3, qui et addit: « Aqua sua frigiditate temperat superfluitatem caloris, et ex hoc competit ad mitigandam concupiscentiam fomitis; sua diaphaneitate est luminis susceptiva: unde competit baptismo, in quantum est fidei sacramentum. Tertio, quia convenit ad repraesentandum mysteria Christi, quibus justificamur. Ut enim dicit Chrysostomus super illud Joan. III: Nisi quis renatus fuerit, etc., sicut in quodam sepulcro, in aqua submergentibus nobis capita, vetus homo sepelitur, et submersus deorsum occultatur, et deinde novus rursus ascendit. Quarto, quae ratione suae communitatis et abundantiae est conveniens materia necessitati hujus Sacramenti; potest enim ubique de facili haberi. »
Quaeres, cur Christus dicit: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto; » et non potius dicit: « Ex aqua et forma baptismi? » Aqua enim est materia baptismi; forma vero est: « Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. » Ex materia enim et forma, velut essentialibus sui partibus componitur baptismi Sacramentum. Respondeo: Quia voluit Christus Nicodemo seni inveterato novitatem vitae et generationis spiritualis describere, per analogiam et similitudinem generationis naturalis, ad quam concurrit pater et mater. Simili enim modo ad regenerationem spiritualem, quae fit in baptismo, concurrit aqua quasi mater, et Spiritus Sanctus tanquam pater: ipse enim est primarius agens et effector gratiae et sanctitatis, per quam filii Dei renascimur in baptismo; sicut in generatione Christi B. Virgo erat mater, Spiritus Sanctus erat vice patris, juxta illud: « Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei, » Lucae I. Ita S. Chrysostomus, Euthymius, Ammonius et alii.
Ex hoc loco igitur S. Augustinus, lib. I De peccat., cap. X, contra Pelagium, probat infantes nasci in peccato originali; ideo enim renasci debent in baptismo, ut ab illo peccato expurgentur: ac ridet Pelagianos, qui ut locum hunc eluderent, dicebant infantes morientes sine baptismo ingressuros in regnum coeli et vitam aeternam, non autem in regnum Dei, quasi aliud sit regnum Dei a regno coelorum.
Denique renatus ex aqua, hic intelligi debet, vel reipsa, vel voto. Qui enim de peccatis conteritur optatque baptismum, nec eum ob defectum aquae vel ministri suscipere potest, renascitur ex baptismi voto et desiderio. Ita diserte hunc locum explicat Concilium Tridentinum, sess. 7, can. 4 De Sacramentis in genere.
Nonnulli censent hic institutum esse a Christo baptismi Sacramentum. Verum non est verisimile Christum secreto, coram uno Nicodemo, instituisse publicum baptismi Sacramentum: quare illud publice instituit in suo baptismo, quo in Jordane baptizatus est, vel certe paulo post praedicans et baptizans, uti dixi Matth. III, sub finem. Baptismus tamen, licet jam a Christo institutus, non obligavit Judaeos aliosque homines, nisi post mortem Christi in Pentecoste; tunc enim facta est promulgatio legis Evangelicae, cujus initium est baptismus. De hoc tempore loquitur hic Christus, q. d. Jam instat tempus et obligatio legis Evangelicae: quare tunc desiit obligare lex vetus, et circumcisio, ac ejus loco successit et obligare coepit lex nova, et baptismus, in quo nemo nisi renatus ex aqua et Spiritu Sancto poterit introire in regnum Dei; cum scilicet lex nova promulgabitur in Pentecoste. Unde hoc Christi praeceptum magis ad futurum in Pentecoste tempus, quam ad praesens spectare, asserit D. Thomas, II. part., Quaest. LXVI, art. 2, ad 3.
Porro to « nisi quis renatus fuerit, » innuit jam baptismum a Christo paulo ante fuisse institutum; Christus enim id dixit Nicodemo paulo post baptismum suum, cum praedicare et baptizare inciperet: neque illi necessarium ad salutem esse baptismum asseruisset, nisi is jam fuisset institutus.
Versus 6: Quod Natum Est ex Carne, Caro Est
6. QUOD NATUM EST (quod nascitur, gignitur, producitur) EX CARNE, CARO EST; ET QUOD NATUM EST EX SPIRITU (Sancto), SPIRITUS EST. — Dicit hoc Christus, ut necessitatem regenerationis ex aqua et Spiritu Sancto ostendat, simul ut ejus rationem, praestantiam et fructum declaret. Tale ergo est Christi argumentum: Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; sunt enim carnalia, regnum vero Dei est spiritale: ergo cum ex carnali generatione non nascatur nisi caro, id est homo animalis et carnalis, peccato obnoxius, et ad peccata proclivis, ideoque regno Dei indignus et ineptus; hinc sequitur eum, ut regnum Dei spiritale ingredi possit, debere ex aqua et spiritu spiritaliter renasci, ut spiritus, id est spiritalis, itaque regno Dei aptus dignusque fiat. Quare non est quod mireris, o Nicodeme, id quod dixi, oportere te renasci ex aqua et Spiritu Sancto; sicut enim caro generat carnem, id est rem corpoream et carneam, sic Spiritus generat spiritum, id est rem spiritalem: tale enim est genitum qualis est generans; hic enim in id quod gignit, suam substantiam transfundit, quoad illa transfundi potest. Nam Spiritus Sanctus suam substantiam, hoc est divinitatem, in baptizatos transfundere nequit; sic enim eos faceret vere et proprie deos, sicut ipse vere et proprie est Deus, quod est impossibile: transfundit ergo se in eos, quoad fieri potest, per gratiam et dona sua spiritualia, quibus baptizatos sibi similes, id est spirituales, sanctos, coelestes et divinos efficit. Ita S. Cyrillus, Chrysostomus, Euthymius, Theophylactus et alii. Adde tamen, Spiritum Sanctum cum donis suis seipsum quoque donare animae, quam sanctificat et sibi in filiam adoptat, ideoque justificationem ipsius proprie esse regenerationem spiritalem, per quam renascimur filii et divinae consortes naturae, uti pluribus ostendi Oseae I, 10, ad illa: « Dicetur eis, filii Dei viventis. »
Versus 7: Non Mireris Quia Dixi Tibi: Oportet Vos Nasci Denuo
7. NON MIRERIS QUIA DIXI TIBI: OPORTET VOS NASCI DENUO. — Est conclusio illata ex versu praecedenti, uti jam dixi; unde Chrysostomus: « Non disputamus, ait, de carne, sed de spiritu, noli arbitrari quod carnem spiritus pariat, vel caro spiritum. » Ex spiritu ergo renascaris oportet, si spiritus, id est spiritalis et coeli candidatus fieri exoptas.
Versus 8: Spiritus Ubi Vult Spirat
8. SPIRITUS UBI VULT, SPIRAT; ET VOCEM EJUS AUDIS, SED NESCIS UNDE VENIAT, AUT QUO VADAT: SIC EST OMNIS QUI NATUS EST EX SPIRITU. — Pergit Christus Nicodemo rationem et naturam regenerationis spiritalis explicare, eique admirationem, quomodo illa fieri possit, eximere, q. d. Ne mireris te illam non intelligere, quia ipsa spiritualis est et invisibilis.
Quaeres, quis hic intelligatur spiritus? Primo, plane et simpliciter spiritus est ventus; huic enim comparat Spiritum Sanctum, ut patet ex eo quod subjicit: « Sic est omnis qui natus est ex spiritu; » q. d. Sicut ventus, quocumque eum trahit voluntas, id est appetitus suus naturalis ad flandum, ibi flat et spirat, et tamen eum ejusque determinatum locum non perspicis, nec praevides, sed tantum ejus effectum et vocem, id est sonitum et stridorem percipis; ita multo magis nec tu, o Nicodeme, nec quis alius, quantumvis subtilis et perspicax, regenerationem hanc spiritualem ejusque finem et terminum, vel sensu, vel lumine naturali percipere valet; sed tantum eam cognoscit ex revelatione et afflatu Spiritus Sancti, etiamsi symbola ejus externa aquae et ablutionis in baptismo videat et oculis conspiciat. Ita S. Chrysostomus. Si venti, inquit, quem sentis, viam nescis, quomodo divini spiritus operationes scrutaberis? Sic et S. Cyrillus, Theophylactus, Euthymius, Jansenius et alii. Ludit Christus analogice in voce spiritus; prius enim per spiritum accipit ventum, deinde accipit ipsum Spiritum Sanctum, quia ventus index et symbolum est Spiritus Sancti, ut patet Actor. II, 1, ubi Spiritus Sanctus per speciem venti validi descendit in apostolos.
Secundo, sublimius S. Augustinus, Didymus, Nazianzenus, S. Ambrosius, S. Gregorius, Origenes et alii, quos citat et sequitur Toletus, per spiritum accipiunt Spiritum Sanctum, q. d. Spiritus Sanctus ubi vult spirat, et quibus vult aspirat suos fidei, poenitentiae et gratiae impulsus. « Et vocem ejus audis, » per praedicationem meam meorumque praedicatorum, ait S. Augustinus, Origenes, Beda et Rupertus; aut vocem, id est ejus efficaciam et effectum sentis, ait Ammonius. « Sed nescis unde veniat, aut quo vadat, » q. d. Nescis quomodo in hominem introeat, et quomodo redeat, ait Alcuinus et Beda, quia natura invisibilis est. Rursum nescis quomodo credentes ad fidem introducat, et quomodo fideles ad spem, charitatem aliasque virtutes perducat, ait Ammonius. Ad haec nescis quomodo homines in filios Dei regeneret, et ad regnum Dei conducat. Denique nescis quomodo animam hominis immutet, renovet, sanctificet; nescis ad quantam perfectionem ducat nascentem ex se, ait Glossa.
SIC EST OMNIS QUI NATUS EST EX SPIRITU. — To sic, juxta hunc sensum, non est vox comparantis, sed confirmantis, q. d. Sic prorsus, uti jam dixi, agitur cum omni fideli, qui in baptismo renascitur ex Spiritu Sancto. Simile est Marc. IV, 26: « Sic est regnum Dei. » Alludit ad priscos heroes, qui Spiritus Sancti impulsu, heroica fortitudinis et virtutum opera ediderunt. Cum enim Samson quid magni aggressus est, dicitur in eum irruisse Spiritus Domini, Judic. XIV, 6 et 19. Sic idem Spiritus dicitur induisse Gedeonem, Judic. VI, 34, et insiliisse in Saul, et mutasse eum in virum alterum, I Reg. X, 6 et 10.
Tertio, Maldonatus per spiritum accipit animam, q. d. Quid mirum, o Nicodeme, si non intelligas quomodo homo ex Spiritu Sancto regenerari possit, cum intelligere non possis, quomodo ex spiritu illo naturali quo vivit, generetur? Spiritus enim animalis, « ubi vult spirat, » id est, quae vult, animat corpora et ex mortuis viva reddit; vult autem non omnia quae homines volunt, sed quae ita affecta sunt, ut animari ab illo possint. « Et vocem ejus audis » quia loquentem hominem, hinnientem equum, rugientem leonem vides, et ipsam quodammodo loquentem animam audis; unde intelligis hominem vivere: « Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum, » Sapient. II, 2. Nescis tamen unde veniat, aut quo vadat, quia ignoras quomodo anima in corpus ingrediatur, quomodo egrediatur e corpore, unde gignatur, aut in quid desinat. Si ergo spiritus, id est anima illa quae vult, corpora animat, et per ea loquitur, nascitur et moritur; et tamen ejus generationem modumque quo advenit et abit, ignoras: quid mirum, si non intelligas modum spiritualis regenerationis, quo ex Spiritu in baptismo fidelis renascitur? Hic sensus novus quidem, sed appositus et connexus est. Ducit enim argumentum a generatione naturali animae, ad generationem spiritualem gratiae, quae fit virtute Spiritus Sancti, ac ex illius occultatione concludit hanc longe esse occultiorem. Sic pariter occultissima sunt, quae Deus in anima operatur, dum eam radiis suae lucis illustrat, consolatur, corroborat, inflammat, ac subinde a se abalienat, a terra in coelum rapit, imo in se quasi transformat. Nam, ut ait S. Dionysius, divinus amor facit extasin, ut terrena bona et mala non sentiat, sed super omnia elevatus, non nisi divina capiat et sapiat.
Tropologice: hinc disce cuilibet ambiendos, consulendos et sequendos Spiritus Sancti instinctus. Unde Aristoteles, lib. VII Moral.: « His, inquit, qui moventur per instinctum divinum, non expedit consiliari secundum rationem humanam, sed quod sequantur interiorem instinctum, quia moventur a meliori principio. »
Melius S. Thomas, I II part., Quaest. LXVIII, art. 2, ad 3: « Ille, ait, cujus scientiae et potestati omnia subsunt, sua motione a stultitia, et ignorantia, et hebetudine, et duritia, et caeteris hujusmodi tutos nos reddit, quando per ipsius dona ejus instinctum sequimur perfecte. » Porro, quomodo Spiritus Sanctus occulte animam visitet, experientia sua docet S. Bernardus, serm. 74 in Cant.
Rursum S. Gregorius, lib. II Dialog., cap. XXI: « Prophetiae spiritus, inquit, Prophetarum mentes non semper irradiat, quia sicut de Spiritu Sancto scriptum est: Ubi vult spirat; ita sciendum est, qui et quando vult aspiret. » Probat id exemplo Nathan, II Reg. VII, et Elisei, II Reg. VII, quidem idipsum facere, quia easdem nude vidi.
Versus 9: Quomodo Possunt Haec Fieri?
9. RESPONDIT NICODEMUS: QUOMODO POSSUNT HAEC FIERI? — « Animalis enim homo (qualis erat adhuc Nicodemus) non percipit ea quae sunt Spiritus, » I Cor. II, 14, sicut rustici non capiunt quaestiones scholasticas, ac pueri nil noverunt nisi nuces suas, quas sapiunt.
Versus 10: Tu Es Magister in Israel, et Haec Ignoras?
10. RESPONDIT JESUS, ET DIXIT EI: TU ES MAGISTER IN ISRAEL, ET HAEC IGNORAS? — q. d. Tuum erat, o Nicodeme, qui quasi Rabbinus caeteros Israelitas doces legem et Scripturas, haec scire et docere. Haec enim, quae de regeneratione baptismi dixi, manifeste praedicta sunt ab Ezechiele, XXXVI, 24 (« Effundam, inquit, super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, etc., et dabo vobis cor novum, et spiritum novum. » Ita S. Chrysostomus) et ab aliis Prophetis, eademque tibi clare a me jam exposita sunt; cur ergo ea ignoras? nimirum quia Judaeus es, solum capis Judaicas lustrationes et caeremonias corporales; Christi vero et Christiana mysteria, licet a Prophetis praedicta, quia spiritualia sunt, necdum cognovisti, sed ea sensim me docente cognosces. Nam ut, ex S. Augustino, ait Beda, Christus haec dixit: « Non insultare ei volens, sed ad humilitatis illum viam provocans, » itaque eum ad res Christianas capiendas disponens.
Versus 11: Quod Scimus Loquimur, et Quod Vidimus Testamur
11. AMEN, AMEN DICO TIBI, QUIA QUOD SCIMUS LOQUIMUR, ET QUOD VIDIMUS TESTAMUR, ET TESTIMONIUM NOSTRUM NON ACCIPITIS. — q. d. Ego mysteria divina de Deo, de Spiritu Sancto deque ejus regeneratione spiritali in baptismo, etc., quae tibi, o Nicodeme, praedico, verissime et certissime scio, quia ego, qua Deus, illa vidi in scientia divina; qua homo vero eadem vidi per visionem beatificam, ac per scientiam infusam. Quare mihi testificanti credere debetis: sed major Judaeorum pars incredula mihi non credit, nec testimonium meum recipit; imo tu quoque, Nicodeme, ea necdum credis, quia de iis contra me disputas. Tacite hortatur Christus Nicodemum, ut haec mysteria ratione non scrutetur, ut ea intelligat, sed fide credat. « Omissa exquisitiore investigandi diligentia, ait Cyrillus, simpliciore fide, quod intelligere non poterat, recipiendum esse consulit, auctoritate sua contradicendi iter illi obstruens. » Loquitur Christus de se in plurali: « Quod scimus loquimur, » id est quod scio loquor, ad pondus testimonii, quod solet a pluribus dari; et quia innuit Patrem et Spiritum Sanctum, plures secum esse testes, qui per os ejus loquantur. In Christo enim « inhabitavit plenitudo divinitatis (ac consequenter tota sancta Trinitas) corporaliter, » Coloss. II.
Versus 12: Si Terrena Dixi Vobis, et Non Creditis
12. SI TERRENA DIXI VOBIS, ET NON CREDITIS: QUOMODO SI DIXERO VOBIS COELESTIA, CREDETIS? — Si tu, o Nicodeme, per terrenas similitudines, de humana generatione, de carne, de spiritu et vento allatas non capis res divinas, quomodo eas capies, si nude easdem tibi proponam?
Paulo aliter S. Chrysostomus, quem de more Theophylactus et Euthymius sequentur, q. d. « Terrena, inquit, terrenum baptisma dicit, vel quod in terra perficiatur, vel quod ad suae ipsius ineffabilis generationis comparationem ita appellat, » q. d. Si non capitis terrenum meum baptisma, quomodo capietis mysteria divina de sancta Trinitate, de aeterna Verbi generatione, processione Spiritus Sancti, de justorum felicitate, gloria, etc. Noli ergo, o Nicodeme, pergere ea curiose exquirere de iisque mecum disputare; sed mihi quasi testi oculato et divino ea affirmanti simpliciter crede.
Versus 13: Nemo Ascendit in Coelum, Nisi Qui Descendit de Coelo
13. ET NEMO ASCENDIT IN COELUM, NISI QUI DESCENDIT DE COELO, FILIUS HOMINIS, QUI EST IN COELO. — « Et » ponitur pro « tamen, » vel certe to tamen subauditur, q. d. Mihi non creditis, et tamen nemo alius ascendit in coelum, ibique illa, quae praedico, contemplatus est, nisi ego qui sum Deus et homo, ac ut Deus descendi in terram et naturam humanam assumpsi, ut vos illa docerem. Elevat Christus mentem Nicodemi, ut cogitet se non tantum esse hominem, sed in homine latere Deum, qui est in coelo, imo coelum et terram implet, ideo plane sibi fidem adhibeat et in se credat. Vult enim probare Christus sibi coelestia praedicanti, prae omnibus esse credendum, ex eo quod ipse solus in coelo illa intuitus fuerit, juxta illud cap. 1, 18: « Deum nemo vidit unquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. »
ASCENDIT. — Graece est ἀναβέβηκεν, id est ascendit in praeterito, non in praesenti, multo minus in futuro. Quare hic locus de futura Christi in coelum ascensione intelligi nequit. Porro, Christus expresse tantum ait neminem alium a se ascendisse in coelum, quo tacite innuit se eo ascendisse, id est se ibi fuisse ibique Deum et omnia mysteria divina conspexisse. Est metalepsis. Loquitur enim Christus de se ut homine: homines autem non possunt esse in coelo, nisi e terra sua in coelum ascendant. Christus ergo qua Deus ascendit in coelum, id est ab aeterno fuit in coelo, imo in coelorum apice et summitate, perinde ac in coelo foret homo, qui e terra in coelum conscendisset; unde explicans, subdit: « Filius hominis, qui est in coelo. » Ita Toletus.
Subtilius Maldonatus: Christus, inquit, qua homo ascendit in coelum, ab initio suae incarnationis, non per humanitatis elevationem in coelum, sed per communicationem idiomatum, quia incarnatus et homo factus mox fuit in coelo, per communicationem jam dictam, et sic recte dicitur eo ascendisse. Sicut enim de Deo in Christo incarnato, per communicationem idiomatum recte dicitur, quod Deus sit in tempore natus, passus, crucifixus, mortuus, quia humanitas a Deo assumpta in tempore est nata, passa, crucifixa; sic vicissim de homine Christo per eamdem communicationem vere dicitur. Hic homo fuit ab aeterno, hic homo est in coelo, hic homo adoratur ab angelis; quia scilicet divinitas, quae est in eadem persona Christi, fuit ab aeterno, est in coelo, adoratur ab angelis.
Addit Emmanuel Sa Christum, qua homo est, ab initio incarnationis dici ascendisse in coelum, quia ex tunc anima ejus vidit Deum, fuitque beata, quae magna est in coelum, imo in coelum coelorum, ascensio.
Perperam ergo Ubiquetarii haeretici ex hoc loco contendunt corpus Christi esse ubique, eo quod divinitas ejus sit ubique: proprium enim divinitatis est esse ubique, humanitatis vero proprium est esse in certo et determinato loco, quo circumscribitur.
NISI QUI DESCENDIT DE COELO. — Hinc Valentinus contendebat Christum e coelo attulisse corpus, quare illud non accepisse in terra ex B. Virgine, sed per eam solum quasi per canalem transisse, quae est haeresis jam olim ab Ecclesia damnata. Dicitur ergo Deus, sive Verbum, in incarnatione descendisse de coelo, per catachresin et metalepsin; Deus enim proprie locum non mutat, aut descendit. Dicitur tamen descendisse, quia in terra humanam naturam assumpsit, itaque per hanc novam in terra incarnationis operationem, hominibus visus est e coelo in terram descendisse. Loquitur enim Scriptura anthropopathos, sive ex more et sensu hominum, qui concipiunt Deum in terram descendere, sicut homines descendunt ex loco alto in demissum, sive ex monte in vallem. Sic Gen. XVIII, dicitur Deus descendisse ad videnda et castiganda scelera Sodomae. Causam dat S. Cyrillus, in Conc. Ephes.: « Quia, inquit, Deus Verbum semetipsum exinanivit, ac Filius hominis appellatus fuit, manens interim quod erat, hoc est Deus, fit ut tanquam unus cum propria carne consideratus, e coelo descendisse dicatur. »
FILIUS HOMINIS, QUI EST IN COELO. — Explicat et inculcat quod dixit, « Ascendit in coelum, » q. d. Christus ascendit in coelum, id est qua Deus ab aeterno fuit in coelo, quia ipse semper est in coelo, tanquam coelorum conditor, moderator, imperator, dominans in toto universo. « Filius hominis » ergo, id est Christus homo, dicitur esse in coelo per communicationem idiomatum, quia ejus divinitas erat in coelo, ut dixi. His verbis, ait Synodus VI Oecum. act. 12, « nos instruit, quod divinitati unita est caro passibilis ineffabiliter atque singulariter, ut discrete atque inconfuse sic indivise videretur conjungi, ut nimirum stupenda mente mirabiliter manentibus utrarumque naturarum differentiis cognoscatur uniri. »
Versus 14: Sicut Moyses Exaltavit Serpentem in Deserto
14. ET SICUT (q. d. Sicut autem) MOYSES EXALTAVIT SERPENTEM IN DESERTO; ITA EXALTARI OPORTET FILIUM HOMINIS:
15. UT OMNIS QUI CREDIT IN IPSUM, NON PEREAT, SED HABEAT VITAM AETERNAM. — Pergit Christus catechizare Nicodemum: unde, sicut versu praecedenti ei exposuit se esse Deum, sic hic exponit se factum esse hominem, ut pro hominum redemptione crucifixus, mereatur ut omnis qui in eum credit, et per mortis ejus meritum salutem sperat, eamdem consequatur. Sic enim solet Christus de se loquens summis ima, divinis humana, gloriosis funesta jungere et subtexere, q. d. « Quicumque percussus fuerit a serpentibus peccatorum, Christum intueatur, et habebit sanitatem in remissionem peccatorum, » ait Hadrianus I Papa, epist. 3 ad Carolum, regem Francorum, act. 5. Idem ex hoc serpente probat licitum esse usum imaginum. Additque: « Figura praestabat vitam temporalem; res ipsa, cujus illa figura erat, vitam aeternam. »
Citat Christus historiam Hebraeorum, Numer. cap. XXI, vers. 5 et seq. cum enim Hebraei in deserto murmurarent contra Deum et Moysen, Deus misit in eos ignitos serpentes (qui tropolog., ait Glossa, significabant incentiva vitiorum) qui eos morderent, et igneo suo veneno necarent et quasi cremarent. Quocirca Hebraei poenitentes postularunt a Mose remedium, Moses jussu Dei fabricavit aeneum serpentem, eumque in pertica erexit, ut a singulis per tota castra aspici posset: quare qui eum aspiciebant, a morsu serpentum illico per miraculum sanabantur. Hic enim serpens repraesentabat Christum, qui formam habebat peccatoris, at non venenum peccati: Christus enim in cruce erectus est, ut omnis in eum per fidem aspiciens et salutem sperans, a peccato Adae per serpentem inducto, caeterisque omnibus quae ex eo consecuta sunt, sanetur. Ita S. Augustinus, De Peccat. merit., lib. I, cap. XXXII. « Exaltatus serpens, inquit, est mors Christi; a serpente appellatus fuit, manens interim quod erat, hoc est Deus, fit ut tanquam unus cum propria carne consideratus, e coelo descendisse dicatur. »
Quaerit S. Chrysostomus: « Cur non dixit suspendi, sed exaltari? » ac respondet: « Ut neque ignominiosum auditori, neque a figura abhorrens videretur. » Plura de hoc serpentis aenei symbolo et Christi crucifixi typo dixi Num. XXI, 9.
Hinc liquet inepte Calvinum interpretari hanc Christi exaltationem esse Evangelii ejus praedicationem, non autem ejus crucifixionem.
EXALTAVIT. — Id est ex ligno alto suspendit: unde Hebr. Num. XXI, 9, additur אל נם al nes, id est super vexillum, puta super hastam vexillarem, instar vexilli erectam; hoc enim typus et figura erat vexilli crucis Christi, ad quod ipse fideles suos, quasi milites advocat. Hanc autem hastam cum serpente aeneo ex illa suspenso, Moses fixit et erexit super tabernaculum, quod in deserto, in medio castrorum situm, Hebraeis erat vice templi, teste Justino sub finem Apologiae 2 ad Antoninum Imperatorem, quo significabatur crucem Christi figendam et adorandam in templo ab omnibus fidelibus, quasi fidei et religionis Christianae vexillum et trophaeum.
Plenissime vero S. Chrysostomus causam et analogias serpentis aenei et Christi assignat: « Ne enim, inquit, quis diceret. Quomodo possunt in crucifixum credentes salvi fieri, cum se a morte non liberaverit? veterem in medium adducit historiam. Nam si ad aerei serpentis simulacrum aspicientes Judaei, a morte liberabantur: quanto majori, qui in crucifixum credunt, beneficio fruentur? Illic enim mortem fugerunt Judaei temporalem, hic sempiternam fideles. Illic ictus serpentum suspensus serpens sanavit, hic incorporei serpentis plagas Jesus cruci affixus curavit. Illic corporeis oculis suspicientes, corporis salutem, hic incorporeis omnium peccatorum remissionem consecuti sunt. Serpens illic mordebat, et serpens sanabat; hic mors perdidit, et mors salvum fecit. Ad haec qui interimebat serpens, veneno saeviebat, qui liberabat nullo. Sic et hic, quae perdebat mors peccatum habebat, quemadmodum serpens venenum: Domini autem mors ab omni immunis erat peccato, ut aereus serpens veneno. Vides ut figura consentiat veritati. »
Versus 15: Ut Omnis Qui Credit in Ipsum, Habeat Vitam Aeternam
UT OMNIS QUI CREDIT (illique obedit leges ejus servando, sive qui in eum credit, fide non nuda et informi, sed per charitatem formata), HABEAT VITAM AETERNAM, — per gratiam, poenitentiam, virtutes et bona opera, quae illi Christus e cruce aspirat hoc fine, ut vitam, felicitatem et gloriam aeternam mereatur et assequatur.
Versus 16: Sic Deus Dilexit Mundum, Ut Filium Suum Unigenitum Daret
16. SIC ENIM DEUS DILEXIT MUNDUM, UT FILIUM SUUM UNIGENITUM (Syrus, unicum) DARET: UT OMNIS QUI CREDIT IN EUM, NON PEREAT, SED HABEAT VITAM AETERNAM. — Arabicus, sic dilexit Deus mundum, ut dono dederit Filium suum, etc. Consentit more suo Aegyptius, ac caeteri. Est occupatio; ne enim Nicodemus miretur et objiciat: Si Filius Dei es, quomodo ergo Deus permittet te suspendi et exaltari in cruce? Occurrit Christus Deum id permissurum, ut igneam et immensam suam in homines charitatem demonstret, quam proinde repraesentabat serpens aeneus, qui hebraice vocatur שרף saraph, id est igneus, et igniens, ac ignitos deserti serpentes afflans et comburens. Ita S. Chrysostomus et Theophylactus. Audi S. Ambrosium, lib. I De Jacob et vita beata, cap. VI. « Considera affectum patrium. Quod pietas est, quasi morituri filii suscepit periculum, quasi orbitatis hausit dolorem, ne tibi periret fructus redemptionis. Tantum fuit Domino studium tuae salutis, ut propemodum de suo periclitaretur; dum te lucraretur. »
Nota, singula Christi verba hic habere magnam emphasim; et emphatice exaggerare amorem Dei. Primo enim ait sic, id est tanta amoris vehementia, conatu, excessu; secundo, non rex, non Caesar, non angelus, sed Deus; tertio, dilexit; scilicet prior et gratis, sine merito, imo sine desiderio nostro; quarto, mundum sibi contrarium, hostem et reum damnationis; quinto, ut non hominem, non angelum, non mundum alterum, sed filium; non alienum, non adoptivum; sed suum proprium ac naturalem, cumque non unum e multis, sed unigenitum et unicum; sexto, non venderet pretio, non mutuaret, sed gratis daret, non ad regnum et triumphos, sed ad mortem et crucem; septimo, id fecit non sibi, non Christo fructum aliquem quaerens; sed ut ipse nos, id est creator creaturas suas sua morte vivificaret, sua humilitate exaltaret, sua exinanitione aeterna gloria, opibus et bonis immensis cumularet. Haec est philanthropia Dei erga homines, quam celebrat Apostolus ad Titum, III, 4. Vide ibi dicta.
Dices: Majoris amoris fuisset, si Deus Pater dedisset seipsum nobis nostramque carnem assumpsisset, quam quod miserit Filium; plus enim dat qui se dat, quam qui alium mittit.
Respondeo: Hoc verum est in iis qui sunt diversae essentiae, non autem in Deo, ubi Pater et Filius eamdem numero habent essentiam divinam, suntque ὁμούσιοι, id est consubstantiales: quare Pater dando nobis Filium, cum eo dedit nobis essentiam suam, qua nihil majus esse aut dari potest. Fuit ergo donum hoc Patris summum et infinitum. Ita S. Cyrillus hic.
Instabis: Pater non dedit personam suam, sed essentiam duntaxat. Plus ergo dedisset, si personam suam quoque dedisset. Respondeo negando consequentiam: tum quia persona in Deo realiter idem est quod essentia; nihil enim addit essentiae nisi relationem et oppositionem ad aliam personam; tum quia persona Filii tam digna est quam persona Patris; omnes enim tres personae divinae per omnia sunt aequales, ut habet Symbolum S. Athanasii. Adde, Pater dando personam Filii, dedit nobis quoque personam suam, aeque ac Spiritus Sancti, quia Pater est in Filio, et uterque in Spiritu Sancto, ac vicissim Filius in Patre est, et Spiritus Sanctus in Patre et Filio, per divinam illam περιχώρησιν sive circumincessionem, de qua dicam Joan. XIV, 10.
Porro causas, ob quas Deus Pater proxime dederit personam, non suam, sed Filii sui, sive cur Filius solus carnem nostram assumpserit, non Pater, aut Spiritus Sanctus, plures affert S. Thomas, III part., Quaest. III, art. ultim. Inter quas primaria est, quod Pater per Filium voluerit nos nostramque naturam sibi adoptare, nosque sibi filios et consequenter haeredes efficere. Filium enim suum fratrem nostrum effecit, ut per eum filii Dei et consequenter haeredes efficeremur, uti indicat hic Christus. Unde Theodoretus citans haec verba Christi, serm. 10 De Providentia, emphasi longiuscule post initium; ea sic explicat, q. d. « Tanta est amoris hujus excellentia, ut Filium unigenitum, consubstantialem, ex utero ante luciferum genitum, quo cooperario usus mundum creavit, medicum et salvatorem nostrum decerneret, et per hunc adoptionis in filios Dei donum nobis donaret » juxta illud Apostoli: « Quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, » Rom. VIII, 29.
Adde, in humanis amor descendit, non ascendit: unde magis amat pater filium, quam filius patrem; optat enim post se filium superstitem et haeredem relinquere, quasi in filio post mortem victurus et superstes futurus. Atque hoc respectu et hac analogia cum rebus humanis, dici quodammodo posset major amor Patris, quod dederit nobis Filium, quam si dedisset seipsum: dando enim Filium, dedit quoque seipsum (Pater enim omnia sua communicat et transfert in Filium), dando vero seipsum praecise, non dedisset Filium: Pater enim est ante Filium, non tempore, nec natura, sed origine; Pater enim est origo et principium Filii, non Filius Patris. Haec intellige, sive anthropopathos, sive comparative per analogiam ad res humanas de divinis loquamur, uti dixi. Sic enim saepe loquitur Deus humano more, et ad nostros conceptus descendit, ut divina et incomprehensibilia, per ea quae apud homines videmus, aliquo modo capiamus.
Versus 17: Non Misit Deus Filium Suum, Ut Judicet Mundum
17. NON ENIM MISIT DEUS FILIUM SUUM IN MUNDUM, UT JUDICET MUNDUM, SED UT SALVETUR MUNDUS PER IPSUM. — Confirmat et exaggerat immensum Dei in homines amorem, per Christum crucifixum demonstratum, q. d. Jure suo poterat Deus Filium mittere in mundum, ut eum tot scelerum reum perderet et in abyssum gehennae demergeret; hoc enim justitia exigebat, sed justitiam vicit immensa Dei charitas, quae mundum, cum dignus esset extremo supplicio, summo affecit beneficio dando ei salutem per eum.
Nota to ut judicet, id est condemnet, puniat, in tartara mittat, ibique comburat; opponitur enim illi to ut salvetur. Sic et in seq. et alibi crebro judicare ponitur pro condemnare. Est metalepsis. Hinc S. Augustinus et Theophylactus notant Christum hoc fine incarnatum esse, ut omnes homines salventur, idque ipsum serio optare et velle: quare quod multi ex eis damnentur, per ipsos stare, nec Christi, sed ipsorum esse culpam.
Versus 18: Qui Credit in Eum, Non Judicatur
18. QUI CREDIT IN EUM, NON JUDICATUR (non condemnabitur, sed salvabitur): QUI AUTEM NON CREDIT (jam), JUDICATUS (id est condemnatus) EST (quia talis manifeste seipsum per suam infidelitatem condemnat; per illam enim sibi omnem salutis viam et initium, puta fidem, praescindit), QUIA NON CREDIT IN NOMINE UNIGENITI FILII DEI. — Graece εἰς ὄνομα, id est in nomen, hoc est, in ipsum Filium Dei; nomen enim ponitur pro re nominata metonymice. Aut proprie, q. d. Quia mihi homini non dat nomen et titulum Filii Dei: quia enim me solum credit esse hominem, hinc me nominat hominem, Dei vero nomen mihi denegat; quae summa est in me et Deum Patrem injuria, aeque ac blasphemia, ideoque acrem poenam et condemnationem meretur.
« Magnum, ait Cyrillus, crimen incredulitatis esse ostendit, quoniam unigenitus ipse sit Filius Dei: nam quanto praestantius est quod contemnitur, tanto majoribus, qui spernit, suppliciis subjacebit; » praesertim quia talis « mendacem facit Deum, quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo, » I Joan. cap. V, vers. 10.
Versus 19: Lux Venit in Mundum, et Dilexerunt Homines Magis Tenebras
19. HOC EST AUTEM JUDICIUM: QUIA LUX VENIT IN MUNDUM, ET DILEXERUNT HOMINES MAGIS TENEBRAS, QUAM LUCEM; ERANT ENIM EORUM MALA OPERA. — « Judicium, » id est causa judicii, hoc est, condemnationis, q. d. Haec est causa cur jam judicati, id est condemnati sint, qui non credunt in me; quod scilicet magis tenebras et ignorantiam Dei et agendorum, ac suas terrae delicias et concupiscentias, indeque peccata sua obstinate dilexerint, quam lucem, id est Christum, qui mundo attulit lucem, id est cognitionem Dei, salutis, rerum agendarum, et bonae sanctaeque vitae. Horum enim symbola sunt lux et tenebrae, ob triginta analogias quas recensui I Joan. V, ad illa: « Quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. » Unde Beda: Lucem, ait, seipsum appellat, de qua supra, cap. 1: « Erat lux vera; » tenebras vero peccata. Porro « lux venit in mundum, » homines excitans, ait Glossa, et admonens cognoscere sua mala, q. d., ait S. Chrysostomus: « Non ipsi eam quaesierunt, vel laborarunt ut invenirent: ipsa ad eos venit, nec tamen ei occurrerunt. » Christus versu praecedenti dedit proximam judicii, id est condemnationis, infidelium causam, scilicet ipsam eorum infidelitatem: hic dat causam remotam, sed primam, scilicet quod tenebris suarum concupiscentiarum affixi, noluerint admittere lucem veritatis et sanctitatis, quam ipse verbo et exemplo praedicavit. Sic hodie multi fiunt haeretici, ut libertatem carnis sequantur; hanc enim permittit haeresis, vetat vero fides: quare ut haereticum convertas, hac via utere, ut prius ei vitam honestam moresque castos et sanctos persuadeas; sic enim facile fidem veram eidem persuadebis.
Posset secundo, nervosius « judicium » proprie accipi, q. d. Hoc est « judicium, » scilicet condemnationis et reprobationis infidelium, vel quo sequisque eorum condemnat, quod scilicet tenebras praetulerint luci, id est cupiditatem sanctitati, ignorantiam scientiae, daemonem Deo: fideles vero credentes in Christum, tenebras suas confessi abdicarint, ac oblatam sibi Christi lucem receperint, ait S. Augustinus: qui enim tenebras praefert luci, id est infidelitatem fidei, scelera virtutibus, hic ipso facto seipsum judicat, id est condemnationis reum et gehenna dignum confitetur. Quare tali dicet Christus judex: Ego te non judico, quia tua ipsius conscientia te judicat et condemnat.
Versus 20: Omnis Qui Male Agit, Odit Lucem
20. OMNIS ENIM QUI MALE (Graece φαῦλα, id est prava et perversa) AGIT, ODIT LUCEM, ET NON VENIT AD LUCEM, UT NON ARGUANTUR OPERA EJUS. — « Recusat, ait Cyrillus, omnis qui male agit, lucis illuminationem, non quia malorum eum pudeat pigeatque (salvaretur enim si id esset), sed quia ignorare meliora mavult, ne conscientia stimulis quotidie peccans exagitetur. » Nam, uti notat S. Chrysostomus, « eos notat, qui semper in malitia perseverant, et usque ad extremum spiritum malitiae studentes, in malis perseverant operibus, et semper in vitiorum luto versantur. »
Versus 21: Qui Facit Veritatem, Venit ad Lucem
21. QUI AUTEM FACIT VERITATEM, VENIT AD LUCEM, UT MANIFESTENTUR OPERA EJUS, QUIA IN DEO (secundum Deum Deique voluntatem et legem, item per Dei directionem, lucem, gratiam et opem) SUNT FACTA — « Veritatem, » intellige practicam, hoc est id quod verum, rectum, justum, aequum et Deo gratum est. Sicut enim est veritas cordis et oris, sic est et operis, qua fit ut opus honestum et sanctum respondeat et adaequetur suae regulae, puta vero judicio practico rationis et prudentiae, sive justitiae, virtuti, legi et voluntati Dei. Sic, cap. VIII, 44, de Lucifero dicitur: « Ille in veritate, » id est aequitate, justitia et sanctitate, « non stetit. » Et sic Apostolus jubet nos « facere veritatem, » id est id quod vere bonum, sanctum et Deo gratum est. Idem ingerminat Psaltes, Psal. CXVIII.
Sensus est, q. d. « Qui facit, » id est per Dei illuminationem et gratiam, proponit et decernit facere « veritatem, » id est id quod vere bonum et sanctum est, « venit ad lucem, » id est amplectitur meam doctrinam et fidem Christianam: « ut manifestentur opera ejus, quia (quod) in Deo sint facta; » quod scilicet Deo placeant, quasi ipsius ductu, monitu, jussu, impulsu facta, ait Euthymius: aut si secus facta sint, ut illa corrigat, et juxta Dei voluntatem emendet et reformet. « Qui veritatem facit, ait Cyrillus, spiritalem illuminationem non spernit, per ipsam maxime ad eam cognitionem perductus, ut intelligere possit an omnia secundum divina peregerit praecepta, nec voluntatem Dei transgressus sit. » Et S. Chrysostomus: « Ostendit, ait, errantium neminem se fidei subditurum, nisi prius rectam sibi vitam persuadeat, et neminem, nisi prorsus malitiae deditum, in incredulitate persistere. »
Hucusque verba Christi ad Nicodemum, quibus ipse sensim ad Christi fidem et sanctitatem perductus est, ut patet cap. VII, 50, et cap. XIX, 39.
Versus 22: Venit Jesus et Discipuli Ejus in Terram Judaeam
22. POST HAEC VENIT JESUS ET DISCIPULI EJUS IN TERRAM JUDAEAM. — Syrus, in terram Judaeae; q. d. Jesus a metropoli Judaeae, scilicet a Jerusalem, cujus civis fuisse videtur Nicodemus, venit in reliquam Judaeae regionem, fugiens sectas et odia Hierosolymitanorum principum. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, D. Thomas et alii, licet aliter opinetur Jansenius. « In solemnibus, ait Chrysostomus, in civitatem veniebat, ut in medium doctrinam Dei proponeret, inde saepe Jordanem petebat. »
ET ILLIC MORABATUR CUM EIS, ET BAPTIZABAT. — Christus non tam per se, quam per suos discipulos, ut dicitur, IV, 2, quos tamen ipse prius baptizabat, idque fecit variis de causis. Prima est, ut ostenderet suum baptismum diversum esse a Joannis baptismo; hic enim a solo Joanne dabatur; Christi vero baptismus dabatur etiam ab aliis, scilicet a discipulis, Christo in eis et per eos potenter operante. Secunda, ut auctoritatem, vim et durationem sui baptismi ostenderet propagandam fore per omnia succedentia saecula. Ita S. Augustinus et Cyrillus. Tertia, quia ipse majoribus occupationibus docendi, concionandi, aegros sanandi, daemones expellendi et miracula patrandi distinebatur. Ita Theophylactus. Porro discipuli Christi baptizantes, necdum erant apostoli; Apostoli enim vocati et creati sunt a Christo, post incarcerationem Joannis: haec autem contigerunt ante eam, ut patet vers. 24. Discipuli ergo hi necdum erant Apostoli, imo necdum erant sacerdotes, quia sacerdotes a Christo postea creati sunt, in ultima ejus coena.
Quocirca jam quasi error est dicere, quod hic aiunt Ammonius, Rupertus, Chrysostomus, hom. 28; Theophylactus, Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. XI, Christum idcirco non baptizasse, eo quod baptismus ante mortem Christi non haberet vim remittendi peccata et conferendi Spiritum Sanctum; hanc enim accepisse a morte Christi: quare discipulos Jesu baptizasse baptismo Joannis Baptistae, non Christi. Audi Tertullianum: « Itaque tingebant discipuli ejus ut ministri, ut Joannes ante praecursor, eodem baptismo Joannis, ne quis alio putet, quia nec extat alius, nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus dari non poterat; utpote nondum adimpleta gloria Domini, nec instructa efficacia lavacri per passionem et resurrectionem, quia nec mors nostra dissolvi posset, nisi Domini passione, nec vita restitui sine resurrectione ipsius. »
Audi S. Chrysostomum: « Utrumque (baptisma, scilicet Joannis et discipulorum Jesu) enim similiter spiritus expers erat, et unam eamdemque baptizandi causam habebat, ut Christo conciliaret baptizatos. » Et mox: « Quod autem nihil eorum baptisma praestaret, sequentia manifestant. » Probat ex eo: « Spiritus nondum erat datus, quia Jesus nondum erat glorificatus, » Joan. VII. Sed alius illius loci est sensus, ut ibi ostendam. Accedit S. Leo, epist. 4 ad Episcopos Siciliae, cap. II: « Proprie, inquit, in morte crucifixi, et in resurrectione ex mortuis, potentia baptismatis novam creaturam condit ex veteri, ut in renascentibus et mors Christi operaretur, et vita, dicente B. Apostolo Paulo: An ignoratis quod quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus. »
Verum alia est mens Pauli, ut ibi dixi, atque ipsius, ut opinor, S. Leonis. Nam ante mortem Christus remisit peccata paralytico, Matth. IX, et Magdalenae, eamque spiritu charitatis implevit, Luc. VII, idque sola voce sine sacramento: cur ergo idem facere non potuit cum Sacramento baptismi? hoc enim vim suam justificandi trahebat a meritis Christi, tum praesentibus, tum futuris; ac praesertim a morte Christi, quam Christus jam acceptaverat, seque in victimam futuram, pro salute hominum Deo Patri jam saepe obtulerat. Quocirca sicut Eucharistia ante mortem a Christo instituta sanctificavit Apostolos, sic et baptismus. Ita diserte S. Augustinus hic, tract. 13; S. Thomas, S. Bonaventura, Richardus, Scotus, Cajetanus, Sotus caeterique Doctores, quos citat et sequitur Gabriel Vasquez, Suarez, III part., Quaest. LXVI, art. 3, disp. 140, cap. III.
Similiter parum probabile est quod censent D. Soto et Melchior Canus, tract. De Baptismo, discipulos hic alia forma usos in baptizando, scilicet dicendo: « Ego te baptizo in nomine Jesu Christi; » cum post ejus resurrectionem dixerint: « Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, » uti jubet Christus, Matth. XXVIII. Aut, ut opinatur Franciscus Lucas, dicendo: « Poenitentiam age, appropinquavit enim regnum coelorum. » Hoc enim fuit initium praedicationis tam Joannis Baptistae, quam Christi. Verum haec minus sunt verisimilia, tum quia sic Christus debuisset formam baptismi mutare: quod incongruum fuisset; sic enim duplex baptisma instituisset; tum quia non est verisimile Christum baptizasse in nomine suo, cum tamen ipse per se baptizarit suos Apostolos.
Porro antiquorum Patrum sententia est, ait Euthymius, B. Virginem et S. Petrum a Christo ipso esse baptizatos. Et Evodius, S. Petri in cathedra Antiochena successor, epistola quae inscribitur Τὸ φῶς, id est Lumen, asserit Christum suis manibus baptizasse Andream, Joannem et Jacobum, et ab his caeteros Apostolos fuisse baptizatos. Et S. Augustinus, ep. t. 108, docet Apostolos baptismo Christi fuisse baptizatos, antequam ipsi eodem alios baptizarent.
Versus 23: Erat Autem et Joannes Baptizans in Aenon, Juxta Salim
23. ERAT AUTEM ET JOANNES BAPTIZANS IN AENNON, JUXTA (Graece ἐγγύς, id est prope) SALIM: QUIA AQUAE MULTAE ERANT ILLIC, ET VENIEBANT, ET BAPTIZABANTUR. — « Aennon, » vel Ennon, oppidum erat apud Jordanem, octo passuum millibus distans a Betsan, quae postea Scythis illam occupantibus, dicta est Scythopolis: ita dicta ab Hebr. ain, et crasi en, id est fons, quia, ut sequitur, « aquae multae erant illic. »
JUXTA SALIM. — « Salim » vel Salem duplex erat: una quae postea dicta est Jerusalem, altera juxta Scythopolim, quae tempore S. Hieronymi dicebatur Salumnias, ut ipse testatur in Locis Hebr. Salem, Hebr. idem est quod sanitas, integritas, pax, perfectio; hanc enim poenitentes recipiebant a Joanne transmissi ad Christum, qui non longe a Joanne baptizabat. « Baptizabat Christus, ait Cyrillus, per discipulos suos, Joannes quoque ipse non per alios, sed manibus suis: nec in iisdem fontibus, in quibus Christus, sed juxta Salim, et in fonte quodam certo atque vicino, quia multae aquae erant illic. » Unde colligas Joannem ita baptizasse, ut non solum caput (ad hoc enim modica aqua erat opus), sed et corpus aquis ablueret. Porro, Joannes prius baptizarat in Bethania, sive Bethabara, ubi Jesum baptizavit, cap. 1, 18. Unde putant nonnulli ipsum illum locum cessisse Jesu, ut ipse ibidem baptizaret, ac se transtulisse in Aennon. Verum hoc invidiam conflasset Jesu, ac lites inter ipsum et Joannis discipulos concitasset. Quare verius videtur quod Joannes sponte sua subinde locum mutarit, ut totam Jordanis regionem praedicando et baptizando circumiret, pluresque ad suum baptismum alliceret, quibus ipse Jesum esse Messiam annuntiaret, « ut in eum, qui post ipsum venturus erat, crederent, » ait S. Chrysostomus.
Versus 24: Nondum Enim Missus Fuerat Joannes in Carcerem
24. NONDUM ENIM MISSUS (Graece beblēmenos, id est conjectus, compactus) FUERAT JOANNES IN CARCEREM. — Haec vox, ait S. Chrysostomus, innuit Joannem baptizasse usque ad suam incarcerationem; usque ad mortem enim constans perstitit in officio suo, ad quod a Deo missus erat, scilicet ut baptizando et praedicando pararet viam Christo, quod cum sat superque fecisset, Dei nutu permissus est incarcerari, ut locum cederet Christo omnesque suos discipulos ad Christum transmitteret, uti reipsa fecit.
Addit hoc Joannes Evangelista, ut innuat se haec omnia supplere et addere caeteris tribus Evangelistis; illi enim historiam suam ordiuntur a carcere Joannis.
Versus 25: Facta Est Quaestio ex Discipulis Joannis cum Judaeis de Purificatione
25. FACTA EST AUTEM QUAESTIO EX DISCIPULIS JOANNIS CUM JUDAEIS DE PURIFICATIONE. — « Autem, » Graece oun, id est igitur; quia scilicet Joannes baptizabat cum Jesu, ut praecessit: inde enim orta est « quaestio, » id est lis et contentio, « ex discipulis Joannis, » scilicet hanc quaestionem et litem moventibus, utpote zelantibus pro honore et auctoritate magistri sui Joannis, ne ille vilesceret per baptismum Jesu, ad quem plures confluebant, praesertim transmittente et Jesum sibi praeferente ipsomet S. Joanne.
CUM JUDAEIS — Jesum sequentibus. Graeca Complut. plut. habent in singulari, parà Ioudaiō, id est cum Judaeo; Syrus addit, uni ex discipulis Joannis cum uno ex Judaeo: quam lectionem sequuntur et exponunt S. Chrysostomus, Nonnus, Theophylactus et Euthymius; Latini vero, et ex Graecis S. Cyrillus, legunt: « cum Judaeis, » in plurali. Fieri potest quod unus hanc litem suscitarit, quam deinde plures, ut fieri solet, adauxerint; « de purificatione, » id est de baptismo Joannis et Jesu, uter scilicet esset melior magisque purificaret et sanctificaret. Nam « Judaeus quidem, ait Theophylactus, praeferebat baptisma discipulorum Christi, discipuli vero Joannis baptisma magistri sui; » utpote qui prior multos, adeoque ipsum Jesum quasi discipulum suum baptizasset. Sed replicabant discipuli Jesu, ipsum multa miracula fecisse, Joannem vero nullum. Rursum Joannem Jesu sibi praetulisse et asseruisse ipsum esse Messiam, sive Christum, ita S. Augustinus, Beda, Cyrillus et Chrysostomus cum suis.
Versus 26: Rabbi, Qui Erat Tecum Trans Jordanem, Ecce Hic Baptizat
26. ET VENERUNT AD JOANNEM, ET DIXERUNT EI: RABBI, QUI ERAT TECUM TRANS JORDANEM, CUI TU TESTIMONIUM PERHIBUISTI, ECCE HIC BAPTIZAT, ET OMNES VENIUNT AD EUM. — « Rabbi, » paraphrastice eleganter Nonnus: « Rabbi, qui primus salutarium aquarum fuisti praeco. »
QUI ERAT TECUM TRANS JORDANEM. — Scilicet Jesus, qui ad te venit ut baptizaretur, hic jam ingratus se tibi aequat, tuum officium invadit, tuum baptismum ambit et usurpat. Dignus ergo est ut eum coerceas, alioqui omnes a te ad illum defluent, cum ignominia et dedecore, tam tuo, quam nostro. Audi S. Chrysostomum: « Quem tu baptizasti, quem clarum et conspicuum reddidisti, is eadem quae tu, audet. » Et paulo post: « Qui in discipuli loco habitus est, qui nulla ex parte nobis superior erat, is abs te discedens baptizat. Haec autem ex animi imbecillitate et ambitione quadam loquebantur. » Similiter Euthymius: « Hic munus tuum contra te exercet, tuamque rapit gloriam. Et insuper exasperare illum volentes, addiderunt: omnes veniunt ad eum, te relicto. »
Versus 27: Non Potest Homo Accipere Quidquam, Nisi Fuerit Ei Datum de Coelo
27. RESPONDIT JOANNES, ET DIXIT: NON POTEST HOMO ACCIPERE QUIDQUAM, NISI FUERIT EI DATUM DE COELO. — Joannes reprimit discipulorum ambitionem et contentionem, imo aperte litem Christo adjudicat eumque sibi praefert, et novum amplumque ei dat testimonium, quod ipse sit Messias, q. d. Ego non possum sine insigni praesumptione, superbia et ingratitudine, ac consequenter nec volo, nec desidero occupare majorem gradum, majus officium, majorem auctoritatem, quam mihi dederit Deus. « Decet enim hominem concessa sibi de coelo mensura esse contentum, » ait Cyrillus. Quid ergo vultis? ut ego Messiae munus invadam, illudque Jesu praeripiam? Deus hoc avertat; si enim id facio, Deus juste me officio et honore meo privabit. Scitis illud vulgo apud nostros Syros jactatum: « Camelus postulans cornua, aures amisit. »
Absit igitur a me, ut me Jesu praeferam, ut mihi Messiae nomen et dignitatem arrogem: hoc enim Jesu datum est a Deo, non mihi; mihi sat superque dedit Deus, quod ejus praecursorem et indicem me fecerit: illo ergo contentus vivam et moriar, cetera omnia Jesu Domino meo ultro concedam. Ita Augustinus, Beda et alii; licet S. Chrysostomus, cum suis, haec a Joanne dicta putet, non de se, sed de Jesu, q. d. Jesus facit se Messiam, idque probat per miracula, et recte facit, quia haec dignitas, et hoc officium illi datum est a Deo; nemo enim potest haec usurpare, nisi cui id dederit Deus, juxta illud Hebr. V, 4: « Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo. » Deus enim cuique distribuit mensuram fidei et gratiae ultra quam se efferre nequit, et quam recte usurpare potest et debet.
Versus 28: Ipsi Vos Mihi Testimonium Perhibetis
28. IPSI VOS MIHI TESTIMONIUM PERHIBETIS (Graece martyreite, id est testes estis), QUOD DIXERIM: NON SUM EGO CHRISTUS; SED QUIA MISSUS SUM ANTE ILLUM. — Scilicet ejus adventum praeeam hominesque praeparem, velut ejus praecursor, minister, index et praeco, q. d. Scitis me semper professum esse quod non sim Christus, sed praecursor Christi, cur ergo me jam sollicitatis ut ego haec dicta mea revocem, ac me Jesu praeponam, illique nomen Christi suffurer, illudque mihi arrogem? Sane haec intoleranda foret superbia, inconstantia, injuria et blasphemia: sinite ergo me meo officio contentum vivere, mecumque Jesu viam praeparate, illique quasi Messiae, Deo et Domino meo et vestro, vos totos addicite et servite.
Versus 29: Qui Habet Sponsam, Sponsus Est
29. QUI HABET SPONSAM (cui sponsa assignata et desponsa est), SPONSUS EST; AMICUS AUTEM SPONSI QUI STAT, ET AUDIT EUM, GAUDIO GAUDET PROPTER VOCEM SPONSI. HOC ERGO GAUDIUM MEUM IMPLETUM EST. — q. d. Jesus Christus per incarnationem despondit sibi Ecclesiam, sive totum coetum populi fidelis, huicque ille a Deo addictus est, quasi sponsa sponso. Jesus ergo est verus Ecclesiae sponsus, et sponsus a toto populo fideli summe acceptandus, amandus et colendus est. Quid mirum ergo, si totus populus me relicto ad illum confluat? Ego enim non sum sponsus, puta Christus, sed amicus sponsi Christi: quare illi non invideo hunc populi confluxum, sed ut amicus ejus mire gaudeo, quod tanto dignus sim habitus ministerio, ut sim sponsi paranymphus, utque sponsam, id est populum fidelem, ad illum traducam, ut omnes eum velut Messiam suum agnoscant, ament et revereantur, ab eoque omnem gratiam et gloriam exspectent; ille enim est sponsus sponsae, id est caput et princeps totius Ecclesiae.
Alludit ad paranymphos, qui sponso erant intimi et familiarissimi, adeo ut ad ipsum cubile et thalamum nuptialem, caeteris exclusis, admitterentur, ideoque amici sponsi vocabantur. Talis enim erat Joannes Christo. « Sponsus, ait Cyrillus, celebritatisque princeps Jesus est; minister ego, eaque dignitas mea, ut inter amicos sponsi numeratus, vocem sponsi audiam. Nolite in me sponsi coronam quaerere; » sponsi enim coronis nuptialibus coronabantur quasi principes et reges totius familiae, juxta illud Isaiae LXI, 10: « Quasi sponsum decoratum corona. » Unde Claudianus, in nuptiis Honorii Imperatoris, hoc Epithalamium canit: Tu festas Hymenaee faces, tu Gratia flores Elige, tu geminas Concordia necte coronas.
Et Plutarchus, in Vita Alexandri Magni, asserit eum fuisse coronatum, cum uxorem duxit. Est enim corona symbolum hilaritatis, laetitiae, gratulationis, pulchritudinis, exultationis: quae omnia abundant in nuptiis et sponsis.
De hisce nuptiis spiritualibus Christi, in quibus multitudo fidelium, quasi sponsa per fidem, gratiam et charitatem, Christo quasi sponso despondetur, dixi Matth. XXII, 2.
Nota: Joannes, cap. 1, vocavit se servum Jesu, adeoque indignum se esse, qui ejus calceos solvat, professus est; hic vero vocat se amicum ejusdem, quia haec est Jesu Deique nostri dignatio, ut fideles suos servos in amicos, imo filios sibi asciscat et adoptet. Vocat autem Joannes hic potius se amicum, quam servum, quia servi saepe invident felicitati herorum; amici autem non, sed illi cooperantur illamque promovent, ac de ea gaudent et exultant. Sensus ergo est, q. d. Ego Joannes adeo non doleo, nec invideo Jesu, quod totus populus ad eum velut Messiam confluat, quia ejus intimus sum amicus, summeque eum amo, atque ut amicus sategi semper et satago populum fidelem a me ad ipsum amandare, quasi sponsam ad suum sponsum. Hoc enim fuit meum officium, ad quod me Deus misit in mundum, ut scilicet Synagogam, sive Judaeos omnes ad Jesum, quasi suum Messiam adducam. Ita S. Chrysostomus, et ex eo Theophylactus: « Hoc, inquit, effecturus veni, et tunc maxime dolerem ego pronubus si non fieret, si ad sponsum sponsa, hoc est populus non accederet; non autem nunc cum testimonium nostrum re comprobatur, et onus quod mihi concreditum fuerat, video profecisse. Hoc mihi curae fuit, et propterea omnia feci: cum vero in praesentia contigisse videam; gaudeo et exulto. » Idem faciat doctor, concionator, pastor, ut fideles non sibi, sed Christo conquirat, addicat et tradat, uti faciebat Paulus, dicens: « Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo, » II Cor. XI.
QUI STAT, ET AUDIT EUM, GAUDIO GAUDET PROPTER VOCEM SPONSI. — q. d. Ego Joannes asto sponso Christo, quasi minister, silensque audio « vocem sponsi » cum sponsa sua acriter colloquentis; nec autem sponsam mihi ipsi appeto et arrogo, sed summe gaudeo, quod vocem ejus audire merear: scilicet audivit Joannes tum baptizans, tum in carcere existens miracula et praedicationem Christi, ideoque discipulos suos ad eum transmisit, Matth. XI. Innuit hic Joannes sibi imminere silentium, ut scilicet officio suo defunctus, a praedicando et baptizando cesset, ac locum cedat Christo, illique velut cursu peracto lampada tradat: quod paulo post factum, cum Herodem reprehendens ob adulterium cum Herodiade, ab eodem in carcerem detrusus est. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius.
HOC ERGO GAUDIUM MEUM IMPLETUM EST. — q. d. Coepi gaudere cum, Deo revelante, cognovi instare adventum Christi; magis gavisus sum cum eum praesentem vidi et audivi; at cum totum populum ad eum confluere intellexi, meum gaudium impletum et perfectum exstitit. Hujus enim unius gratia ego praedicavi, baptizavi totamque vitam meam transegi.
Versus 30: Illum Oportet Crescere, Me Autem Minui
30. ILLUM OPORTET CRESCERE, ME AUTEM MINUI. — « Crescere, » scilicet concursu populi, praedicationis celebritate, auctoritate, miraculorum copia et gloria, adorationis religione et cultu, ut totus mundus eum ut Christum agnoscat, amet, colat, adoret; me autem ut merum ejus praecursorem et ministrum aestimet: sicut lucifer (sive stella Veneris) in aurora fulgens, sole appropinquante, per ejus splendorem obscuratur. Ita S. Cyrillus, quem audi: « Quousque profunditas aeris nocturnis tenebris obscuratur, aureo fulgore gloriaque integra splendere luciferum, magna omnes praedicant admiratione. Cum autem ad ortum sol festinare videtur, cumque lux ejus nostrum hunc orbem aliquantum illuminaverit, cedit sensim majori lucifer, et Joannis verba non injuria dicere posset: Illum oportet crescere, me autem minui. » Sic et S. Chrysostomus ac Theophylactus, quem audi: « Crescit Christus secundum quod paulatim manifestat se per signa et miracula, non secundum profectum in virtutibus, absit; hoc enim Nestorii deliramentum esset. »
ME AUTEM MINUI, — non virtute, nec sapientia, nec meritis; in iis enim assidue crevit Joannes usque ad martyrii lauream; sed quoad honorem, auctoritatem, concursum populi, praedicationem et baptismum; q. d. « Meum feci officium, » jam cessabo, ait Chrysostomus. Hujus rei symbolo Joannes natus est mox post solstitium aestivum, cum dies incipiunt decrescere et minui, puta die 24 junii; Christus vero natus est paulo post solstitium hiemale, cum dies brevissimi crescere incipiunt, puta die 25 decembris, uti solerter annotarunt S. Chrysostomus, Homil. De Nativitate S. Joannis; S. Ambrosius, serm. 2 De Natali Domini, et S. Augustinus, Quaest. LVIII, interr. 83.
Versus 31: Qui Desursum Venit, Super Omnes Est
31. QUI DESURSUM VENIT, SUPER OMNES EST. — Dat causam cur Jesum crescere oporteat, se vero minui; nimirum quod Jesus desursum, id est de coelo ex sinu Patris, quasi unigenitus Dei Filius (« qui ex superiore germinavit radice paternam conservans naturam, » ait Cyrillus), venit in terram carnem assumens: quare ipse « super omnes est, » id est non tantum me Joanne; sed et omnibus angelis, hominibus et creaturis longe superior est, utpote omnium creator et dominus, ideoque ab omnibus devotissime recipiendus, diligendus, colendus et adorandus.
Versus 32: Quod Vidit et Audivit, Hoc Testatur
32. QUI EST DE TERRA, DE TERRA EST, ET DE TERRA LOQUITUR. QUI DE COELO VENIT, SUPER OMNES EST. ET QUOD VIDIT ET AUDIVIT, HOC TESTATUR; ET TESTIMONIUM EJUS NEMO ACCIPIT. — Joannes componit et praeponit Christum sibi, quasi coelestem terreno; quantum ergo coelum eminet terrae, tantum Christus supereminet Joanni, juxta illud: « Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis, » I Cor. XV, 47. Vide ibi dicta.
Sensus ergo est, q. d. « Qui de terra » natus est, uti ego Joannes natus sum, ac de terra plasmatus et formatus est, instar Adae, hic terrenus est, et « de terra, » id est terrena « loquitur. » Sic vers. 6, hominem de carne natum vocavit carnem, id est carneum. Hoc autem in Joanne verum est. Primo, si ejus nudam naturam spectes, et seclusa Dei gratia, vocatione et revelatione: sic enim Joannes non nisi terreus et terrenus erat, nec nisi terrena sapiebat; quia « si quid divinum audisti a Joanne, illuminantis est, non recipientis, » ait S. Augustinus, quasi dicat, id accepit a Deo, non habet a se. Secundo, id verum est, si Joannes conferatur cum Christo, cujus origo, natura et loquela longe sublimior erat Joanne, et plane coelestis divinaque, ac consequenter omnino efficax ad animos hominum, quocumque vellet, promovendos, per internam gratiam, quam cum verbis suis animis audientium interius inspirabat et imprimebat, uti notat S. Cyrillus.
ET QUOD VIDIT ET AUDIVIT (id est quod cognovit, quod intellexit), HOC TESTATUR, — scilicet ipse Christus. Est catachresis. In divinis enim idem est videre et audire, idemque quod cognoscere; sed videre significat evidentiam rerum cognitarum, auditus originem, quod scilicet haec omnia a Patre cum essentia divina acceperit, puta omniscientiam et pansophian.
NEMO ACCIPIT, — id est pauci accipiunt. Est hyperbole. Ita S. Chrysostomus; licet enim multi confluerent ad Jesum, tamen hi, prae caeteris domi manentibus et Christi praedicationem negligentibus, erant pauci, atque inter illos paucos alii Christum credebant, alii non credebant, uti Scribae, Pharisaei et eorum asseclae. Tangit Joannes suos discipulos, ait Chrysostomus, caeterosque Judaeos, ait Euthymius, quod pauci ad eum veniant, pauciores in eum credant.
Versus 33: Qui Accepit Ejus Testimonium, Signavit Quia Deus Verax Est
33. QUI ACCEPIT (vel accipit) EJUS TESTIMONIUM (illi credendo), SIGNAVIT QUIA DEUS VERAX EST. — Pro signavit, Graece est esphragisen, id est sigillavit, sive sigillo (sphragis enim est sigillum) suo obsignavit et confirmavit, q. d. Qui recipit Christi testimonium illique credit, hic eo ipso testatur et quasi adhibito suae fidei sigillo obsignat, profitetur et confirmat veracem esse Deum Patrem, qui per Filium, quasi per os proprium loquitur res verissimas et divinas; Filius enim illas a Patre audivit et accepit. Aut, ut Cyrillus, talis profitetur Deum Filium esse veracem, qui haec ipsa loquitur, q. d. Qui credit Deo ejusque Filio, magnum honorem defert Deo, quia credendo profitetur ipsum esse veracem, adeoque esse primam et infallibilem veritatem. Sicut ex adverso qui non credit, valde inhonorat Deum, quia reipsa facit eum fallacem et mendacem: quae summa est Dei injuria, contemptus, ignominia et blasphemia. Hoc est quod Joannes ait, epist. I, cap. V, 10: « Qui credit in Filium, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum, quia non credit in testimonium, quod Deus testificatus est de Filio suo. Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus. Et haec vita in Filio ejus. » Vide ibi dicta. Paulo aliter Alcuinus: « Sigillavit, inquit, id est signum posuit in corde suo quasi singulare aliquid et speciale, hunc esse verum Deum, qui missus est ob salutem humani generis. »
Porro, Deus dicitur signare et sigillare sua dicta et oracula, dum ea per miracula, quasi sigilla sua confirmat; homo vero dicitur signare et sigillare eadem dicta Dei, cum eadem credit esse vera et a Deo quasi a prima veritate profecta. Fides ergo est sigillum quo obsignamus dicta Dei; credendo enim profitemur et confirmamus illa esse vera et divina, sicut rex suo sigillo confirmat suas litteras.
Denique Joannes Alba, Elect. S. Script., cap. LXXVII, sic explicat, q. d. Deus « signavit, » id est elegit, et in mente sua designavit descripsitque ad vitam aeternam illum qui accipit testimonium ejus, puta qui credit in Christum, « quia Deus verax est, » ut vitam aeternam, quam fidelibus promisit, veraciter eisdem largiatur. Sed hic sensus videtur torquere verba S. Scripturae. Aliud enim est signare electum, aliud signare Dei testimonium. Hic tamen sensus quadrat illi loco Joan. VI, 27: « Hunc enim Pater signavit Deus, » de quo ibidem.
Versus 34: Quem Misit Deus, Verba Dei Loquitur
34. QUEM ENIM MISIT DEUS, VERBA DEI LOQUITUR; NON ENIM AD MENSURAM DAT DEUS SPIRITUM. — Probat quod dixit, eum qui credit Jesu Christo, sigillo fidei suae signare et testari quod Deus sit verax, eo quod Jesus, quem e coelo misit Deus in terram, ut in carne assumpta homines doceret et salvaret; Jesus, inquam, non sua, sed Dei mittentis se verba loquitur, q. d. Verba Jesu sunt verba Dei Patris, ipse enim eadem dedit Jesu: quare qui Jesu credit, hic in Deum Patrem credit; Deus enim Jesum misit, et Dei sunt verba, quae Jesus loquitur. Ita Euthymius.
NON ENIM AD MENSURAM DAT (Jesu Christo Filio suo) DEUS SPIRITUM, — hoc est dona Spiritus Sancti. Dicit dat, non dedit, quia quae Deus semel dedit Christo, eadem semper dat per conservationem et continuum influxum; conservatio enim non est aliud quam rei creatae continuatio, et continuata quasi creatio. Sensus est, q. d. Jesus a Deo missus, verba Dei omniaque divina mysteria eloquitur et praedicat, quia Deus haec ei communicat sine mensura, et quasi immense: nec enim Deus ita pauper aut parcus est, ut certam habeat spiritus mensuram, qua majorem dare non possit; infinita enim in Deo est haec spiritus opulentia, quam Jesu, utpote Filio suo, dat et communicat. Licet ergo vos, o discipuli, in me Joanne magistro vestro, magnam videatis divini spiritus in praedicando vim et efficaciam; tamen scitote in Jesu longe esse majorem, imo in eo esse omnem spiritus plenitudinem; in Jesu, inquam, tum qua Deus est, tum qua homo: qua Deus enim, « substantialiter in seipso spiritum possidet, » ait Cyrillus; qua homo est, in ipso « inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, » Coloss. II, 9. Unde « vidimus eum plenum gratiae et veritatis, » ait Joan. I, 14, « ac in eo omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi sunt, » Coloss. II, 3. Ita S. Augustinus: « Hominibus, ait, ad mensuram dat, unico Filio non dat ad mensuram. » Et S. Chrysostomus: « Nos omnes ad mensuram operationem spiritus accipimus (juxta illud: Et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei, Rom. XII, 3), ille vero sine mensura. »
Dices: Ergone Christus, ut homo est, accipit spiritum et gratiam, absolute et physice immensam et infinitam? Respondeo: Non; hoc enim fieri nequit, nec hujus capax est anima Christi creata et finita: dicitur ergo sine mensura illi datus spiritus, eo quod Deus abundantissime omnes gratias omniaque dona sua illi communicarit, ut capiti Ecclesiae; ut, scilicet, ipse illa in homines fideles, quasi in membra sua dispertiretur et distribueret, certa mensura ad libitum: esto enim fideles essent sine mensura et numero, ac successive innumeri et infiniti; tamen Christus quasi caput in omnes, quasi in membra sua, spiritum et gratiam suam influeret. Vide D. Thomam et scholasticos, III part., Quaest. VII, art. 11 et 12, et tota Quaest. VIII, ubi disputant, an gratia Christi fuerit infinita. Audi S. Hieronymum, in cap. XI Isaiae: « Super hunc florem, qui de trunco et radice Jesse, per Mariam virginem repente consurgit, requiescet spiritus Domini: quia in ipso complacuit omnem plenitudinem divinitatis habitare corporaliter, nequaquam per partes, ut in caeteris Sanctis, sed juxta Evangelium eorum, quod Hebraeo sermone conscriptum legunt Nazaraei: Descendet super eum omnis fons Spiritus Sancti. »
Quocirca quidquid Jesus agit, quidquid loquitur, hoc sanctum, hoc spirituale, hoc divinum est; totus enim possidetur a Spiritu Sancto; ille eum regit, agit, movet; ille verba quae loquitur, cordi et ori ejus inserit; ille miracula, quibus dicta sua confirmet, per eum operatur et patrat: quare qui eum recipit et in eum credit, Deum Patrem et Spiritum Sanctum recipit, in eumque credit, ac credendo signat et confirmat quod Deus verax est: secus fuit in Joanne Baptista et Prophetis, qui non ita possidebantur a Spiritu Sancto, quin et multa agere et dicere possent ex proprio spiritu, ideoque falli et fallere, uti falsus est Nathan propheta, Davidi quasi ex ore Dei dicens, ut fabricaret templum, II Reg. VII, 3.
Versus 35: Pater Diligit Filium, et Omnia Dedit in Manu Ejus
35. PATER DILIGIT FILIUM; ET OMNIA DEDIT IN MANU EJUS. — q. d. Sicut Deus Pater diligit Filium sine mensura, sic « omnia » dat « in manu, » id est in arbitrio et potestate ejus sine mensura; « omnia, » scilicet corporalia et spiritalia, omniaque in coelo et in terra sunt, ac consequenter omnia dona Spiritus Sancti, ut ea ad libitum in fideles suos distribuat. Rursum, « omnia, » id est omne jus quod S. Trinitas in homines et res creatas habet, hoc dedit Filio, non solum qua Deus, sed et qua homo est, ut possit de iis facere quidquid voluerit. Vide dicta Matth. XXVIII, 18. Audi Euthymium: « Tanquam Deus omnia habebat (omnia siquidem per ipsum facta sunt), hoc tamen etiam dedit ei tanquam homini. Convenienti autem modo dictum est: Diligit et dedit, sicut inter homines dicitur. Solent namque patres diligere filios, eisque tradere quae sua sunt. »
Versus 36: Qui Credit in Filium, Habet Vitam Aeternam
36. QUI CREDIT IN FILIUM, HABET VITAM AETERNAM. — « Habet, » in spe ac jure, quasi in radice et semine, sed necdum in re et fructu, aut etiam actu. Habet enim fidem et gratiam, quae ei jus tribuit ad gloriam; sed gratiam inchoatam in spiritali Dei cognitione et amore, quae perficietur post mortem in coelo. Sic Joan. XVII, 3, dicitur: « Haec est vita aeterna (id est, haec est via et inchoatio vitae aeternae), ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. » Est metonymia.
QUI AUTEM INCREDULUS EST FILIO, NON VIDEBIT (non sentiet, non fruetur, non percipiet) VITAM, SED IRA DEI MANET SUPER EUM. — « Manet » aeternumque manebit, « ira, » id est Dei vindicta et gehenna, « super eum, » id est semper eum puniet, ait Euthymius, per omnem aeternitatem. Audi Cyrillum: « Vitam non videbunt, id est nec quantum ad visum quidem pertinet nudum, ad vitam Sanctorum pervenire poterunt, non attingent illam beatitudinem, non gustabunt illa gaudia, non videbunt veram illam vitam; suppliciis enim cruciabuntur, quod omni morte tristius est, in solo sensu dolorum animam in corpore retenturi. »
Hucusque Joannis elogia de Christo ad discipulos, quibus illi sensim ad Christum traducti sunt.