Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Narrat colloquium Christi cum Samaritana, quo Christus eam docet Deum adorandum esse in spiritu et veritate, seque esse Messiam. Secundo, vers. 32, Christus Apostolis mirantibus ejus cum muliere colloquium, respondet suum cibum esse facere voluntatem Patris, circa messem et salutem hominum. Unde confluentibus ad se Samaritis praedicans, multos ex eis convertit. Tertio, vers. 46, sanat filium reguli.
Textus Vulgatae: Joannes 4:1-54
1. Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt Pharisaei quod Jesus plures discipulos facit et baptizat, quam Joannes, 2. (quanquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus,) 3. reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam. 4. Oportebat autem eum transire per Samariam. 5. Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar: juxta praedium, quod dedit Jacob Joseph, filio suo. 6. Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. 7. Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bibere. 8. (Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.) 9. Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? Non enim coutuntur Judaei Samaritanis. 10. Respondit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bibere: tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam. 11. Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam? 12. Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus? 13. Respondit Jesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: 14. sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. 15. Dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. 16. Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. 17. Respondit mulier, et dixit: Non habeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixisti, quia non habeo virum: 18. quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixisti. 19. Dicit ei mulier: Domine, video quia propheta es tu. 20. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet. 21. Dicit ei Jesus: Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. 22. Vos adoratis, quod nescitis: nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judaeis est. 23. Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. 24. Spiritus est Deus: et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare. 25. Dicit ei mulier: Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus): cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia. 26. Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. 27. Et continuo venerunt discipuli ejus; et mirabantur, quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris, aut quid loqueris cum ea? 28. Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus: 29. Venite, et videte hominem, qui dixit mihi omnia quaecumque feci: numquid ipse est Christus? 30. Exierunt ergo de civitate, et veniebant ad eum. 31. Interea rogabant eum discipuli, dicentes: Rabbi, manduca. 32. Ille autem dicit eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. 33. Dicebant ergo discipuli ad invicem: Numquid aliquis attulit ei manducare? 34. Dicit eis Jesus: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus, qui misit me, ut perficiam opus ejus. 35. Nonne vos dicitis, quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem. 36. Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam; ut, et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. 37. In hoc enim est verbum verum: quia alius est qui seminat, et alius est qui metit. 38. Ego misi vos metere quod vos non laborastis: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. 39. Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quaecumque feci. 40. Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies. 41. Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus. 42. Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi. 43. Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam. 44. Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. 45. Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo, et ipsi enim venerant ad diem festum. 46. Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. 47. Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus; incipiebat enim mori. 48. Dicit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. 49. Dixit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus. 50. Dicit ei Jesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat. 51. Jam autem eo descendente, servi occurrerunt, et ei nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret. 52. Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia heri hora septima reliquit eum febris. 53. Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus: Filius tuus vivit; et credidit ipse, et domus ejus tota. 54. Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judaea in Galilaeam.
Versus 1: Ut Ergo Cognovit Jesus Quia Audierunt Pharisaei
1. UT ERGO COGNOVIT JESUS, QUIA AUDIERUNT PHARISAEI QUOD JESUS PLURES DISCIPULOS FACIT, ET BAPTIZAT QUAM JOANNES. — Scilicet ante fecerat et baptizaverat, ait S. Augustinus, lib. II De Consensu Evangel., cap. XVIII; nam Joannes jam erat in carcere. Haec enim contigerunt occasione incarcerationis Joannis. Jesus enim audiens eum ab Herode incarceratum per calumniam Pharisaeorum, qui invidebant Joanni gloriam praedicandi et baptizandi, cum tanto populi confluxu et applausu, praesertim quod ipse sine eorum auctoritate et venia baptizaret et praedicaret, quodque ipsorum vitia taxasset, eosque vocasset genimina viperarum; eum quasi novatorem, qui populi seditionem facile concitare posset, accusarunt apud Herodem, qui pariter Joanni offensus ob ejus reprehensionem, urgente Herodiade, Joannem incarceravit. Jesus id audiens metuensque eorumdem Pharisaeorum invidiam et calumniam, ob majorem populi ad se confluxum, ne se pariter per Herodem vel Pilatum incarcerarent et occiderent ante tempus a Patre praefinitum, e Judaea prudenter secessit in Galilaeam. Vide dicta Matth. IV, 12.
Versus 2: Quanquam Jesus Non Baptizaret, Sed Discipuli Ejus
2. QUANQUAM JESUS NON BAPTIZARET, SED DISCIPULI EJUS. — Tum quia Jesus majoribus officiis praedicandi, aegros daemoniacosque sanandi occupabatur. Unde et Paulus: « Non misit me Christus baptizare, inquit, sed evangelizare, » I Corinth. I, 17; tum ut ostenderet vim baptismi sui majorem esse Joannis baptismo. Joannes enim per se baptizabat, nec habebat jus delegandi eam potestatem discipulis; sed, discipulis baptizantibus, Jesus ipse baptizare censebatur; nam, ut ait S. Augustinus: « Praebebant discipuli ministerium corporis, praebebat ille adjutorium majestatis, » ac illis corpus abluentibus, ipse animam a peccatis abluebat. Vide dicta cap. III, 32.
Versus 3: Reliquit Judaeam, et Abiit Iterum in Galilaeam
3. RELIQUIT JUDAEAM, ET ABIIT ITERUM IN GALILAEAM. — Non formidinis causa, quasi timeret mortem, sed ut Pharisaeorum leniret invidiam, ait Chrysostomus. Pharisaei enim erant potentes; imo sacerdotes, Scribae, Senatores, ac Magistratus fere erant Pharisaei. Est hic secundus Christi secessus in Galilaeam; primus enim fuit, cap. I, 43. Vide dicta Matth. IV, 12.
Versus 4: Oportebat Autem Eum Transire per Samariam
4. OPORTEBAT AUTEM EUM TRANSIRE PER SAMARIAM. — Hoc enim inter Judaeam et Galilaeam interjacet. Notat Cyrillus: Christum hic non contravenire suo praecepto, quo Apostolis jussit dixitque, Matth. X, 5: « In civitates Samaritanorum non intraveritis, » quia ibi vetat Apostolis ne ex professo adeant Samaritanos, ibi habitent, diu morentur iisque continue evangelizent, ne Judaeos Samaritanorum hostes a se et a fide Christi avertant: hic autem Jesus obiter duntaxat transiit per Samariam, ut iret in Galilaeam.
SAMARIAM. — Samaria regio erat, quam occupavit tribus Ephraim, et dimidia tribus Manasse: sic dicta est a regia urbe Samaria, quae nomen accepit a nomine montis, in quo aedificata erat, qui dictus est « Somer, » III Reg. XVI, 24. Vide Adrichomium, Brochardum, Bredenbachium et alios, in Descript. terrae sanctae. Samaria postea dicta est Sebaste, id est Augusta, ubi corpora Elisei, Joannis Baptistae et aliorum Prophetarum sepulta fuere.
Versus 5: Sichar, Juxta Praedium Quod Dedit Jacob Joseph
5. VENIT ERGO IN CIVITATEM SAMARIAE, QUAE DICITUR SICHAR (quae sita erat) JUXTA PRAEDIUM, QUOD DEDIT JACOB JOSEPH, FILIO SUO. — « Sichar, » id est Sichem, ubi Dina corrupta est a Sichem, urbis domino, Gen. XXXIII. Urbs haec a Jeroboam faciente schisma a Roboam sibique regnum decem tribuum, sive Israelis, usurpante, facta est regionis Samariae metropolis, totiusque regni caput; postea tamen ab Amri haec dignitas translata est in urbem Samariae; deinde, tempore Alexandri Magni, rursum Sichem facta est caput Samariae, dictaque Neapolis, teste Josepho, lib. XI Antiq., cap. VIII. Tempore Christi Sichem corrupte dicebatur Sichar, hodie Pelosa vel Napolosa vocatur.
Urbs haec in Scriptura multis heroicis factis est memorabilis. Abraham, ait Toletus, migrans ex Mesopotamia in Chanaan, primo venit in Sichem, ibique primum altare aedificavit Domino, et fidei terrae illius promissionem accepit, ut habetur Gen. XII et XIII. Jacob etiam revertens ex Mesopotamia cum uxoribus et filiis, in Sichem fixit tabernaculum, et ibi emit partem agri a filiis Emor, Gen. XXXIII. Ibi Dina corrupta a filio regis Sichem, et facta est occisio magna a filiis Jacob, Gen. XXXIV. Sichem constituta fuit asylum et refugium fugitivis, Josue XX. Ibi decem tribus, propter stultitiam Roboam, recesserunt a Juda, III Reg. XII. Ossa Joseph in Sichem sepulta sunt, ut habetur Josue, cap. ultimo. S. Hieronymus, tract. De Locis Hebr., eamdem dicit Sichem et Salem; unde sequitur Melchisedech typum Christi, etiam hujus urbis regem fuisse: profecto urbs satis per se celebris, multo celebrior propter hoc Christi miraculum facta est.
JUXTA PRAEDIUM QUOD DEDIT JACOB (moriens) FILIO SUO JOSEPH. — Gen. XLVIII, 22. Vide ibi dicta. Quocirca Joseph moriens in Aegypto, jussit ossa sua transferri in Sichem, tanquam in praedium sibi proprium et a patre Jacob testamento sibi relictum, Josue, cap. ult., vers. 32.
Versus 6: Fons Jacob; Jesus Fatigatus Sedebat Supra Fontem
6. ERAT AUTEM IBI FONS JACOB. — « Fons, » id est puteus effossus a Jacob, ut patet vers. 12. Hoc enim significat Hebr. be'er; imo latine, ait S. Augustinus, « omnis puteus est fons, non autem omnis fons est puteus. Ubi enim aqua de terra manat, et usui praebetur haurientibus, fons dicitur; sed si in promptu et superficie sit, fons tantum dicitur; si autem in alto et profundo sit, ita puteus vocatur, ut fontis nomen non amittat. » Fons enim a fundendo dicitur, ait Festus, quod aquas effundat, uti effundit puteus. Et Varro, lib. IV De Lingua Latina: Fons, inquit, est unde funditur e terra aqua viva. Et S. Isidorus, lib. XIII Origin., cap. XXI: Fons, ait, caput est aquae nascentis, quasi fundens aquas. Fons Jacob ergo est puteus quem Jacob, cum ibi habitaret, effoderat ad suum et familiae usum, Gen. XXI, 30, et cap. XXVI, 45, erat enim ibi raritas aquae; vel quem Jacob a Sichimitis emerat, uti vult Rupertus.
JESUS ERGO FATIGATUS EX ITINERE, — quia non curru, nec equo vehebatur, sed pedes incedebat, pedibus obeundo vicos et castella contigua, usque ad mortem: mollem et lascivam vitam expellens, ait S. Chrysostomus, laboriosam autem et difficilem nos erudiens. Idem Christi exemplo fecere Apostoli, ac nuper in India fecit B. Xaverius ejusque asseclae. Pie S. Augustinus, tract. 15: « Non frustra fatigatur Jesus, inquit, non frustra fatigatur virtus Dei; non enim frustra fatigatur per quem fatigati recreantur; non enim frustra fatigatur, quo deserente fatigamur, quo praesente firmamur. » Et mox: « Tibi fatigatus est ab itinere Jesus, etc., fortitudo Christi te creavit: fortitudo Christi fecit, ut quod non erat, esset; infirmitas Christi fecit, ut quod erat, non periret. Condidit nos fortitudine sua, quaesivit nos infirmitate sua: nutrit ergo ipse infirmos, tanquam gallina pullos suos; huic enim se similem fecit. »
SEDEBAT SIC SUPRA FONTEM. — Graece epi te pege, id est ad fontem, scilicet juxta puteum; aut proprie « supra fontem, » quia fons, id est aqua scaturiens, erat in imo putei; Jesus autem sedebat in summitate putei.
Sedebat sic, — id est prout casus ferebat, prout erat ibi sedendi commoditas, q. d. Primo, sedebat humi sine sede uti sedere solent viatores juxta fontes et puteos, refrigerii et potus causa. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius.
Secundo, simplicius: « Sedebat sic, » scilicet ut fatigatus ex itinere; q. d. Sedebat habitu ac situ fatigati hominis, sive uti sedere solent homines defatigati et anheli, habitu defatigationem et lassitudinem indicantes. Est mimesis, sive imitatio rei quae narratur, in voce « sic. » Similis est apud Horatium cum ait:
Leporem positum sic tangere noli.
Et apud Virgilium:
Sic, o sic positum affati, discedite, corpus.
Ita Cajetanus, Franciscus Lucas et alii.
Tertio, et nervosius posset to sic accipi pro propterea, q. d. Quia Jesus erat fatigatus, sic, id est propterea, sedebat ut quiesceret. Hoc sensu sic in vulgari loquendi modo saepe accipitur, ut Hebr. ken, id est sic, ponatur pro al ken, id est super sic, hoc est propterea. Simile est Psal. LX, 9: « Sic (id est propterea) psalmum dicam tibi. » Et Cicero, Tuscul. IV: « Sic (id est propterea) tot simul virtutes defecerunt. » Ita Toletus et Maldonatus.
Quarto, « sic, » hoc est eo modo quo jam exponam, puta cum circumstantiis quas jam recensebo, q. d. Sedebat sic, id est sedebat cum esset hora sexta, et mulier Samaritana veniret haustum aquam, et discipuli abiissent in urbem empturi cibos, uti mox enarrat Joannes.
HORA ERAT QUASI SEXTA. — Causam dat, cur Jesus sederet ad fontem, scilicet ut fatigatus, aestuans et esuriens, sitiensque, ibidem quiesceret et refrigerium captaret, pranderet et biberet; erat enim « hora sexta, » id est meridies, quando fervet aestus, seseque cibo et potu reficere solent viatores. Unde Nonnus vertit, « erat hora afferens sitim. »
Versus 7: Da Mihi Bibere
7. VENIT MULIER DE SAMARIA HAURIRE AQUAM. — « Mulier, » nomine Photina, de qua plura, vers. 29.
DE SAMARIA, — scilicet regione, non urbe.
Veniebat enim ex urbe Sichar, sive Sichem, fonti sive puteo vicina, q. d. Erat mulier Samaritana, quia Sichimitis, quae cum Christo Judaeo loquebatur. Inter Judaeos enim et Samaritanos summa erant dissidia et odia, uti dixi Eccl. L, 28.
Hinc patet in urbe non fuisse fontes et puteos saltem tam bonos et communes, sed cives urbe egredi solitos, ad hauriendum aquam ex puteo hoc communi urbi vicino, ob siccitatem soli et aquae penuriam. Ita Euthymius.
DICIT EI JESUS: DA MIHI BIBERE, — ex situla vel hydria tua. Praevenit Jesus mulierem, ut colloquio occasionem et initium praebeat. Sciebat enim mulierem, utpote Samaritanam, id non facturam, sed Jesum ut Judaeum aversaturam, nec voce aut salutatione dignaturam. Porro, « ille qui bibere quaerebat, fidem mulieris sitiebat, » ait S. Augustinus. Nota hic miram comitatem et charitatem Christi, qua cum vili meretrice captat colloquium, ut eam, et per eam totam urbem convertat.
Versus 8: Discipuli Ejus Abierant in Civitatem ut Cibos Emerent
8. DISCIPULI ENIM EJUS ABIERANT IN CIVITATEM (Sichem) UT CIBOS EMERENT. — Nota: to « enim » dat causam cur Jesus a muliere petierit bibere; quia scilicet discipuli ejus, a quibus alias cibum et potum petere solebat, jam abierant in urbem empturi cibos: volebat enim Jesus juxta puteum prandere, et ex puteo bibere sitimque restinguere, uti viatores pauperes facere solent, praesertim in Syria, Arabia aliisque locis calidis et siccis, ideoque aquae penuria laborantibus. Factum id est tacita Christi providentia, ut, discipulis omnibus in urbem dimissis, solus ipse liberius cum muliere impudica ejus pudori consulens ageret ejusque impudicitiam detegeret, atque eam ad fidem et pudicitiam converteret. Hic etiam nota, Christum tunc non mendicato vixisse, sed pretio quod sibi a Magdalena aliisque feminis oblatum, ipse non ut proprium, sed ut commune cum Apostolis possidebat.
Versus 9: Quomodo Tu Judaeus Cum Sis, Bibere a Me Poscis?
9. DICIT ERGO EI MULIER ILLA SAMARITANA: QUOMODO TU JUDAEUS CUM SIS, BIBERE A ME POSCIS, QUAE SUM MULIER SAMARITANA? NON ENIM COUTUNTUR JUDAEI SAMARITANIS. — Ergo, Graecis et Hebraeis saepe est nota initii sermonis, hic tamen est nota illationis ex praecedenti Christi postulatione, q. d. Jesus postularat a muliere aquam: mulier ergo ei postulanti, respondit: « Quomodo tu Judaeus cum sis, » etc. Agnovit mulier Jesum esse Judaeum ex habitu et sermone, quem Christus, ut patriae se accommodaret, civibus suis similem concinne et prudenter servavit. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus et Euthymius.
NON ENIM COUTUNTUR JUDAEI SAMARITANIS, — id est non habent commercium, non utuntur eadem mensa, poculo, vase. Ita S. Augustinus: « Omnino, ait, vasis eorum Judaei non utuntur, » quasi ex schismate eorum impuris et abominandis. Causam dedi Eccli. L, 28. Haec verba accipi possunt, vel ut sint Evangelistae, vel ut sint Samaritanae, utrumque aptum, utrumque probabile. Ex hoc exemplo disce, quam haereticorum familiaritatem, libros et colloquia fugere debeamus. Sermo enim eorum ut cancer serpit, ait S. Paulus.
Versus 10: Si Scires Donum Dei
10. RESPONDIT JESUS ET DIXIT EI: SI SCIRES DONUM DEI, ET QUIS EST QUI DICIT TIBI: DA MIHI BIBERE; TU FORSITAN PETISSES AB EO, ET DEDISSET TIBI AQUAM VIVAM. — « Si scires donum Dei, » tum commune, quod Deus donavit omni homini, q. d. Si cognosceres me esse Christum Salvatorem mundi. Ita Ammonius et Toletus; unde explicans subdit: « Et quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere. » Tum tibi proprium, quod tibi Deus per me nunc exhibet, ut per meum alloquium, occasionem salutis accipias, in me credas, itaque a me justificeris et salveris. Ita Maldonatus, Franciscus Lucas et alii.
Tu forsitan petisses ab eo. — Graece su an etesas auton, id est tu utique petiisses; an enim est particula expletiva, rem confirmans. Noster tamen vertit forsitan, ut significet liberum petentis arbitrium. Vide dicta Matth. XI, 23.
Et dedisset tibi aquam vivam. — Christus Samaritanam ab aqua corporali ad spiritualem per anagogen traducit. Idem faciat vir Religiosus et Apostolicus. Nota: Sicut mare consistens, lacus, vel aqua stagnans dicitur mortua, quia non movetur, sed eodem loco semper consistit; sic e contrario « aqua viva » dicitur, quae fluit, ac praesertim quae ex fontibus et scatebris, quasi animata spiritu vitali, sponte scaturit et exilit. In viventibus enim motus et spiritus signa sunt et effectus vitae.
Porro, « aqua viva » hic vocatur doctrina Christi Evangelica, ait Ammonius, item Spiritus Sanctus ejusque gratia, quem Christus docens suis afflat et aspirat. Ita Cyrillus, Theophylactus, Euthymius et passim alii. Dicitur « aqua, » primo, quia instar aquae animam a peccatis expurgat, imo novam munditiem et ornatum animae confert, quod non facit aqua, juxta illud: « Lavabis me, et super nivem dealbabor, » Psal. L. Gratia est supernaturalis animae mundities, decor et ornatus. Unde illud Cant. I: « Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es. » Rursum aqua lavat, sed corrumpit, debilitat, destruit et consumit. Videmus enim vestes, dum abluuntur, mundari quidem, sed consumi; aquae enim qualitates corruptivae sunt: at Spiritus Sanctus non sic se habet, sed lavat et roborat animas, majoresque vires accedunt, quo magis lavantur, quod Paulus sentiens, Philipp. IV, dixit: « Omnia possum in eo qui me confortat. »
Secundo, quia Spiritus Sanctus ejusque gratia aestum concupiscentiae refrigerat, omnemque animae passiones motusque componit et aequat, instar aquae. Hinc aqua dicitur quasi aequa, ait Varro, lib. IV De Ling. Lat., et Isidorus, lib. XIII Origin., cap. VII et seq.: « Aqua, ait, quasi aequa, quod superficies ejus aequalis sit. Hinc et aequor appellatum, quia aequaliter fusum est; » licet Festus: « Aqua, ait, dicitur, quasi a qua juvamur; » vel, ut alii, « a qua omnia, » quia ex aqua coeli, aer caeteraque omnia creata sunt, ut dixi Gen. I. Vide quae de aquae dotibus dixi Eccli. XXIX, ad illa: « Initium vitae hominis aqua et panis; » et Plinium, lib. XXXI, cap. 1, ubi concludens ait: « Omnes terrae vires aquarum esse beneficii. »
Tertio, quia sitim rerum spiritualium sedat, de quo plura vers. 13.
Quarto, quia sicut aqua terram, arbores, herbas, flores, fructus, foecundat et impinguat; ita gratia animam bonorum operum et virtutum omnium foecundam fertilemque efficit; sed pro cujusque conditione, statu et gradu. Verum gratia facit amplius quam aqua; elevat enim animam, ut non tantum fructus et opera naturalia, ut facit aqua, sed et supernaturalia fidei, spei, charitatis, etc., producat, juxta illud: « Qui manet in me, hic fert fructum multum, » Joan. XV. Rursum aqua in piro solum producit pirum, in nuce nucem, in rosa rosam; at gratia in eadem anima omnium virtutum fructus producit; in anima, inquam, quae ante peccato corrupta, non nisi vitiorum fructus germinabat.
Porro Spiritus Sanctus ejusque gratia dicitur « aqua viva, » primo, quia Spiritus Sanctus in se divinissime vivit vitam beatam et divinam, hancque suam vitam animae fideli, paenitenti et sanctae communicat: imo Spiritus Sanctus cum Patre et Filio est ipsa vita increata et essentialis, a qua omnis angelorum, hominum, animalium et plantarum vita, tam naturalis, quam supernaturalis, velut ex fonte, imo ex Oceano promanat.
Secundo, quia, ut ait Theophylactus, gratia Spiritus Sancti est forma, qua vivitur secundum spiritum, adeoque gratia est quasi anima animae, anima, inquam, virtutis et sanctitatis.
Tertio, quia per gratiam ipse Spiritus Sanctus qui est ipsa vita, nos inhabitat et vivificat.
Quarto, quia idem efficit ut anima semper ad bonum moveatur, novos jugiter in corde disponens gradus, quibus ad meliora et altiora conscendat, juxta illud Psal. LXXXIII, 6: « Ascensiones in corde suo disposuit. » Nam, ut ait S. Ambrosius, nescit tarda molimina Spiritus Sancti gratia, sed cogit animam cum B. Virgine in montana virtutum conscendere.
Quinto, S. Augustinus, tract. 15: « Aqua viva, » inquit, dicitur, quae ita fluit, ut sit conjuncta suo principio, puta fonti et venae, e qua scaturit; aqua autem mortua vocatur, quae divisa est et interrupta a suo fonte. Gratia ergo vocatur « aqua viva, » quia a suo fonte, puta a Spiritu Sancto nunquam separatur, uti et Spiritus Sanctus a sua origine, puta a Patre et Filio, inseparabilis est, illisque intime in eadem numero essentia divina unitur. Quare, licet animae sese infundat, tamen a Patre et Filio non recedit, imo ad animam secum Patrem et Filium inducit, ut in eo omnes, quasi in templo suo inhabitent, juxta illud Joan. XIV, 23: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. » Ita S. Cyrillus, lib. II, cap. XXII: Gratiam spiritus, ait, vivam appellat, quasi vivificantem, et quia suo etiam principio est conjuncta, nosque conjunctos efficit. Pendet enim semper a Spiritu Sancto, et per eam Spiritus in nobis inhabitat, et nobiscum unitur, et per eam nos conjungimur ipsi, juxta illud I Cor. VI: « Membra vestra templum sunt Spiritus Sancti. »
Sexto, aqua fontis per canales in valles deducta ex iis rursum impulsu continuo aquae e fonte profluentis et sibi continue succedentis, ad tantam altitudinem deduci potest, quanta est altitudo fontis sive scaturiginis, uti experientia constat. Sic gratia coelestis, quasi fons donorum et virtutum, e coelo a Spiritu Sancto scaturiens, eodem, id est aeque alte ac est origo fontis, puta in coelum ad Deum, per bona opera et merita exilire nos facit, juxta illud vers. 14: « Aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. » Et illud Cant. IV, 15: « Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. » Vide ibi dicta.
Versus 11: Neque in Quo Haurias Habes, et Puteus Altus Est
11. DICIT EI MULIER: DOMINE, NEQUE (situlam aut aliud vas) IN QUO HAURIAS HABES — Graece non habes antlema, id est haustrum vel, ut S. Augustinus legit, hauritorium —, ET PUTEUS ALTUS (deorsum, id est profundus) EST: UNDE ERGO HABES AQUAM VIVAM?
Arabicus, Domine, non est tibi situla, et puteus profundus est: unde ergo tibi aqua vitae? Sic et Syrus. Ecce hic fontem vocat « puteum, » eumque profundum, ex quo hauritur aqua ad bibendum. Unde S. Isidorus, lib. XIII Origin., cap. XXI: Puteus, ait, est locus defossus ex quo hauritur aqua, a potatione dictus. Licet Varro, lib. IV De Lingua Latina, puteum dici censeat a putore, quasi calidum et putidum, ex vaporibus et odoribus, saepe etiam ex sulphure et alumine, quae putearios non raro necant, praesertim cum valde profundus est. Rupertus scribit hunc puteum profundum fuisse quadraginta cubitis. Sensus ergo est, q. d. Hic non est alia aqua, quam hujus putei; puteus autem profundus est, nec tu, o Jesu, situlam habes, qua aquam ex eo haurias: unde ergo est tibi aqua viva?
Versus 12: Numquid Tu Major Es Patre Nostro Jacob?
12. NUMQUID TU MAJOR ES PATRE NOSTRO JACOB, QUI DEDIT NOBIS PUTEUM, ET IPSE EX EO BIBIT, ET FILII EJUS, ET PECORA EJUS? — Nota: Samaritani erant Assyrii, qui a Salmanasar in Samariam, quasi novi coloni inducti sunt, cum ipse inde inquilinos, id est decem tribus Israel, traduxisset in Assyriam, ut patet IV Reg. XVII. Hi tamen volebant haberi Judaei, non Assyrii, cum Judaeorum respublica floreret, teste Josepho, lib. XI Antiq., cap. ult., tum quia ipsi Judaeae partem, quae tribui Ephraim obtigerat, scilicet Samariam, incolebant; tum quia ipsi cum Judaeis, qui relicti fuerant, vel eo postea commigrarant, erant mixti: ita Cyrillus, Theophylactus, Euthymius; tum quia ipsi Judaeorum religionem ex parte sequebantur; colebant enim Deum Israel simul cum Assyriorum idolis, ut patet IV Reg. XVII. Hac ergo de causa mulier Jacobum vocat Patrem nostrum, id est patrem Samaritanorum, quasi Samaritani sint Judaei et Israelitae ex Jacob progeniti. Sensus est, q. d. Jacob non habuit aquam meliorem hac; si enim habuisset meliorem hac, utique ex ea bibisset, tam ipse quam filii ejus et pecora. Si tu ergo, o Jesu, hic meliorem potes dare vel reperire aquam, necesse est ut tu major sis Jacob patriarcha et patre nostro. Ita S. Chrysostomus, Euthymius et Theophylactus, quem audi: « Quod ipse (Jacob) ex eo bibit, laus est bonitatis aquae: quod autem et pecora ejus biberint, indicium est copiae aquarum; non enim solum dulcis, sed et sic larga est, ut suffecerit multitudini pecorum patriarchae Jacob. » Paulatim Jesus erexit mentem mulieris, ut tandem agnosceret ipsum esse Messiam. Ex eo enim quod dixerat: « Si scires quis est qui dicit tibi: Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam; » mulier conjecit, vel suspicata est Jesum se facere majorem Jacobo.
Versus 13: Omnis Qui Bibit ex Aqua Hac, Sitiet Iterum
13. RESPONDIT JESUS, ET DIXIT EI: OMNIS QUI BIBIT EX AQUA HAC, SITIET ITERUM; QUI AUTEM BIBERIT EX AQUA QUAM EGO DABO EI, NON SITIET IN AETERNUM. — Jesus, mulieri putei sui aquam extollenti, modeste ostendit suam aquam vivam longe esse meliorem, quia omnem etiam futuram sitim tollit. Unde tacite ei relinquit colligere se majorem esse Jacobo: « Non se majorem dixit, inquit Chrysostomus, visus enim esset se tantum jactare nondum cognitus, sed latenter id significat. Non enim simpliciter dixit: Dabo tibi aquam, sed prius Jacob aqua neglecta, suam laudat, a munerum natura, dantium volens differentiam ostendere, et quantum ipse Patriarcham excelleret. » Addit Cyrillus: « In infinitum enim differre has sensibiles aquas atque terrenas, ab intelligibilibus ostendit, » ut scilicet acuat mulieris orexin et aviditatem cognoscendi et gustandi hanc Christi aquam vivam.
QUI BIBIT EX AQUA HAC, SITIET ITERUM. — Tropologice S. Augustinus: Aqua in puteo, ait, est voluptas seculi in profunditate tenebrosa, quam hauriunt homines hydria cupiditatum; hae enim faciunt hominem semper sitire, quia cupiditas est insatiabilis.
QUI AUTEM BIBERIT EX AQUA QUAM EGO DABO EI, NON SITIET IN AETERNUM. — q. d. Qui aquam vivam, id est gratiam Spiritus Sancti a me acceperit, nunquam amplius sitiet justitiam, Dei amicitiam, virtutem, sanctitatem, quia ea jam habebit per gratiam; intellige, nisi ipse hanc aquae gratiam sponte et ultro per peccatum mortale evomat et prodigat. Haec enim est antithesis Christi, q. d. Aqua communis, qualis est tua ex puteo hoc, o mulier, semel gustata, tantum ad modicum tempus sitim sedat, quia non manet in stomacho, sed ab eo concoquitur, corrumpitur et evanescit, aut per sudorem, vel urinam excernitur: haec vero mea aqua viva, puta gratia Spiritus Sancti, quantum est ex parte sua, tam efficax est, ut vel semel gustata, semper sufficiat ad abigendam sitim: nam ipsa semper manet in anima, manet, inquam, eadem et immutata. Gratia enim habitualis ex lege Dei ordinaria, affert secum statis temporibus auxilia praevenientia, puta impulsus gratiae excitantis, qui ad retinendum spiritalem animae humorem et vigorem, ac ad perseverantiam et salutem, uti necessarii sunt, sic sufficiunt, uti docet Concilium Tridentinum, sess. 6, cap. XVI.
Dices: Quomodo ergo Eccli. XXIV, 29, ait Sapientia de se, Qui bibent me, adhuc sitient, hoc enim videtur contrarium ei quod Christus hic de sua gratia dicit: Non sitiet in aeternum. Respondeo: Qui bibent me, adhuc sitient, id est adhuc concupiscent, ut amplius sapientia Dei, quam jam habent, impleantur, hoc est, optabunt augmentum sapientiae et gratiae Dei. Hic vero a sitire est indigere omni aqua, sive concupiscere aquam gratiae ad vitam spiritalem necessariam: hoc est optare Spiritum Sanctum ejusque justitiam et sanctitatem, quam non habes, ad levandam spiritalem sitim, ariditatem et sterilitatem mentis. Spiritus Sanctus enim per gratiam mentem inhabitans, ita mentem sua gratia reficit, potat et satiat, ut mens nihil aliud sitiat aut desideret, sed ipso contenta saturaque vivat feliciter. Vide dicta Eccli. XXIV, 29. Sic S. Ignatius Martyr ad leones damnatus, cum in amphitheatrum prodiret, Romanos spectantes compellans: Ego, inquit, huc veni, ut moriar pro Jesu meo, quem insatiabiliter sitio, ut illi in coelo uniar.
Nota: Spiritus Sanctus per gratiam in hac vita inchoate, sed in coelo perfecte omnem animae sitim et desiderium adimplet; item sitim superbiae ac concupiscentiae restinguit; denique in coelo plane tollet omnem, tam corporis, quam animae sitim et famem, omnem defectum, omnem molestiam per gloriam et dotem impassibilitatis, juxta illud: Satiabor cum apparuerit gloria tua, Psal. XVI, 15. Et illud: Qui replet in bonis desiderium tuum, Psal. CII, 5. Et illud: Non esurient, neque sitient amplius, et non percutiet eos aestus et sol, Isaiae XLIX, 10. Ita S. Augustinus: Satiabimur, inquit, in bonis domus tuae. De qua ergo aqua daturus est, nisi de illa, de qua dictum est: Apud te est fons vitae? nam quomodo sitient qui inebriabuntur ab ubertate domus tuae? Psal. XXXV, 9 et 10. Et Glossa interlinearis: Promittit, ait, satietatem spiritus, quae fiet in resurrectione, quia apud eum est fons vitae, quo inebriabuntur. Gloria ergo coelestis implet omnes animae et corporis defectus, omne desiderium, omnem sitim, quia beatitudo est status omnium bonorum aggregatione perfectus, ait Boetius, juxta illud: Torrente voluptatis tuae potabis eos, Psal. XXXV, 9.
Versus 14: Fons Aquae Salientis in Vitam Aeternam
14. SED AQUA, QUAM EGO DABO EI, FIET IN EO FONS AQUAE SALIENTIS IN VITAM AETERNAM. — Arabico de more consensit Aegyptius et alii; quare gratia propellit hominem ad coelum, nec quiescit, donec illum eo evehat, ubi nulla est sitis, nullus defectus, nulla miseria; sed omnis satietas, omnis copia, omnis felicitas; hanc enim significat vita aeterna: nam hic fons gratiae, qui est in anima, derivatur a primo fonte, puta a Spiritu Sancto qui est in coelis, sicut fons, qui manuductus exilit in foro vel horto, derivatur a primo fonte qui est in monte quopiam, ubi primo oritur et ebullit. Hinc dicitur aqua viva, quia ad primam altitudinem sui principii, sive primae suae originis, exilit et aquas ejaculatur.
Secundo, fiet in eo fons, quia, ut ait Theophylactus, aqua gratiae, quam Christus animae fideli instillat, in ea semper multiplicatur. Semina enim et principium boni sumunt Sancti per gratiam, ipsi vero cum ea negotiantur et operantur ad ejus augmentum, ut fiat in eis copiosa ad instar fontis, quo non tantum se, sed et multos alios potet et inebriet. Unde S. Chrysostomus: qui intra se habet fontem, inquit, non afficitur siti. Porro Origenes: Quilibet angelorum, inquit, habet in se fontem aquae scaturientis in vitam aeternam, ab ipso Verbo.
Tertio, sicut fons, quo plus deorsum effluit, eo plus sursum in eum influit; sic quo quis gratiam suam in alios magis effundit, eo majorem a Deo recipit et haurit. Unde S. Basilius, hom. in illud Luc. XII: Destruam horrea mea: sicut, ait, putei continuo exhausti et copiosiore et pulchriore fluunt aqua; dimissi vero et quieti, facile putent: sic et opes reconditae, inutiles sunt; translatae in pauperes, fructum pariunt. Idem eadem similitudine docet Clemens Alexandrinus, lib. III Paedag., cap. VII.
Denique hoc est paradoxum Christi, ut, cum aqua desiliat deorsum, hic ejus fons exiliat sursum, juxta illud: Sursum versus feruntur sacrorum fluminum fontes. Magnus hic et mirus est saltus, magna et immensa vis Spiritus Sancti, quae terrea et plumbea hominum corda facit exilire e terra in coelum, et coelum empyreum; e gratia ad gloriam, e carne ad spiritum, e morte ad vitam aeternam, e bestiis ad angelos, e tempore ad aeternitatem, a daemone ad Deum. Fidelibus ergo dicitur, sursum corda, atque hoc certum est signum inhabitantis gratiae et Spiritus Sancti, si mente in coelis versemur, si coelestia loquamur et operemur, dicamusque cum Paulo: Nostra conversatio in coelis est, Philipp. III. Hac de causa Christus e coelo in terram desiliit, ut nos e terra exilire faceret in coelum, juxta illud: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles, Cantic. II, 8. Ita saliebat in coelum S. Maria Oigniacensis, quae assidue cum Christo, B. Virgine, S. Joanne Evangelista, Angelis, Apostolis, Martyribus, Virginibus conversabatur, adeoque singulos habitu et voce dignoscebat, uti nos vicinos dignoscimus. Ita Cardinalis Jacobus de Vitriaco, in ejus Vita, lib. II, cap. VIII et seq. Qui et addit illam accepta suae praedestinationis revelatione, ita in spiritu exultasse et jubilasse, ut continuo caneret: Ibo ad sancta Sanctorum. Et quae sunt sancta Sanctorum? Extat apud Surium ad diem 23 junii.
Versus 15: Domine, Da Mihi Hanc Aquam
15. DICIT AD EUM MULIER: DOMINE, DA MIHI HANC AQUAM, UT NON SITIAM, NEQUE VENIAM HUC HAURIRE. — « Delectata est, ait S. Augustinus, non sitire, et putabat hoc secundum carnem promissum sibi esse a Domino, etc. Ad laborem (veniendi et hauriendi aquam e remoto ab urbe puteo) indigentia cogebat, et laborem infirmitas recusabat. » Necdum intellexit mulier carnalis et rudis Christum loqui de spiritali aqua gratiae; quare Christus alio telo eam figit, ut altiora de se cogitet. Ait ergo:
Versus 16: Vade, Voca Virum Tuum, et Veni Huc
16. DICIT EI JESUS: VADE, VOCA VIRUM TUUM, ET VENI HUC. — Nota ex Chrysostomo, Theophylacto, Euthymio et aliis, Christum hoc praetextu jubere mulieri, ut vocet virum suum, quod scilicet non satis honestum esset rem tantam, tantumque donum (puta aquam vivam) mulieri nuptae dare, inscio marito: revera autem volebat Christus ei occulta pandere, ac secretam fornicationem aperire, ut sic illius confessionem ab ea eliceret eamque ad paenitentiam excitaret, ac simul illi ostenderet se majorem esse puro homine, esseque Prophetam et Christum, a quo ipsi peccatorum remissio et coelestis aeterna postulanda et exspectanda sit. Haec est enim aqua viva, ipsi a Christo proposita.
Versus 17: Bene Dixisti, Quia Non Habeo Virum
17. RESPONDIT MULIER, ET DIXIT: NON HABEO VIRUM. DICIT EI JESUS: BENE (id est recte, vere) DIXISTI, QUIA NON HABEO VIRUM. — Hinc patet mulierem hanc fuisse viduam et solutam, ac proinde non fuisse adulteram, sed fornicariam duntaxat, sive meretricem, nisi amasius ejus fuerit conjugatus; hoc enim posito, uterque fuit adulter. Ita S. Augustinus. To quia more Hebraeo per pleonasmum redundat.
Versus 18: Quinque Enim Viros Habuisti
18. QUINQUE ENIM VIROS HABUISTI, ET NUNC QUEM HABES, NON EST TUUS VIR: HOC VERE DIXISTI. — Nonnus: Quinque enim viros habuisti vicissim alium post alium; et quem nunc habes, non est legitimus maritus. Quinque viros, scilicet legitimos, habuisti. Ita S. Augustinus, Beda, Euthymius, Rupertus et alii passim, licet S. Chrysostomus, in Psal. XIII, et Maldonatus putent illos fuisse illegitimos et adulteros, ac proinde hic a Christo hoc nomine taxari, quod sextum adulterum etiamnum habeat. Prior sensus est germanior; nam Christus ponit antithesin inter quinque priores et sextum, quod illi fuerint legitimi, hic vero sit illegitimus.
Nota hic modestiam et gratiam corripiendi in Christo; non enim aperte dicit mulieri: Tu es adultera vel fornicaria: age ergo de tuis fornicationibus paenitentiam; sed laudans eam, quod veritatem dixit, se non habere virum, addit: Et nunc quem habes, non est tuus vir, quo tacite insinuat illam cum eo fornicari, seseque illud, licet occultum, ex Dei revelatione scire, ac proinde se esse Prophetam et Messiam, a quo veniam et gratiam petere debeat.
Nota: S. Basilius, epist. 2 ad Amphilochium, ait trigamiam, sive tertias nuptias, esse Ecclesiae inquinamenta, sed fornicatione meliora. Et epist. I ad eumdem: Trigamos, ait, saepe tribus et quatuor annis segregant, id autem non amplius, sed polygamiam appellant, vel castigatam fornicationem. Et ideo Dominus Samaritanae, quae quinque maritos jam habuerat: Quem nunc, inquit, habes, non est maritus, nempe quod digni non sint qui a bigamiae mensura exciderunt, ut vel mariti vel uxoris nomine appellentur. Verum Ecclesia aliter jam sentit. Certum enim est quartas, quintas, sextas, septimas, etc., nuptias esse licitas, etsi subinde sint indecentes et incontinentiae indices; et hoc videtur voluisse S. Basilius.
Versus 19: Domine, Video Quia Propheta Es Tu
19. DICIT EI MULIER: DOMINE, VIDEO QUIA PROPHETA ES TU, — quia occulta mea, tam bona, quam mala revelas, quae non nisi ex Dei revelatione scire potes, praesertim cum sis Judaeus et externus: quare tuam correptionem tam modestam humiliter admitto, meamque fornicationem confiteor. « Una, ait Rupertus, eademque confessione, et de se confessa est quod erat, et de illo quod eum esse intelligere poterat. » Et mox: « Minus quidem et longe minus, quam ille erat, confessa est, sed confitendo quantum perceperat, dignum se fecit, cui crederet Jesus totum quod erat. »
Versus 20: Patres Nostri in Monte Hoc Adoraverunt
20. PATRES NOSTRI IN MONTE HOC ADORAVERUNT; ET VOS DICITIS, QUIA HIEROSOLYMIS EST LOCUS, UBI OPORTET ADORARE. — Mulier agnoscens Jesum prophetam, proponit ei quaestionem de religione, illo tempore inter Judaeos et Samaritanos summe controversam, ut sciret utram partem sequi debeat, ut saluti suae consulat; haec enim quaestio plus eam cruciabat, quam sitis aquae vivae a Christo promissae, quam non intelligebat.
ADORAVERUNT. — Nota: per adorationem hic et alibi significari omnem ritum publicum colendi Deum, praesertim per sacrificia et alias caeremonias a Deo institutas, et a Mose in Levitico ex ore Dei praescriptas; hic enim publicus ritus tantum in tabernaculo a Mose erecto, et postea in templo a Salomone fabricato exerceri poterat, ut patet ex lege quam sancit Deus, Deuter. XIV, 24. Alioqui enim jure naturae et divino semper quovis loco Deum privatim adorare et invocare licuit et licet. Ergo adoraverunt hic idem est quod sacrificarunt, et victimas in sacrificium publice Deo obtulerunt, quia adoratio, sive cultus externus latriae, est ipsum sacrificium. Sic Genes. XXII, 5, ait Abraham pueris suis: Postquam adoraverimus, id est sacrificaverimus, revertemur ad vos. Et Actor. VIII, 27: Eunuchus Candacis reginae venerat adorare, id est sacrificium offerre, in Jerusalem. Ita Suarez, tract. De Religione.
IN MONTE HOC — Garizim, qui imminet urbi Sichem. Unde ex eo Joathan, filius Gedeonis, Sichimitis maledixit, Judic. IX, 7.
Nota: Celebris ille aevo et perpetua fuit quaestio et contentio inter Samaritas et Judaeos de adoratione et sacrificio in hoc monte. Nam tempore Alexandri Magni, Manasses, frater Jaddi pontificis, qui occurrit Alexandro eumque Judaeis infensum placavit, uxorem duxit alienigenam, scilicet filiam Sanaballat, quem Darius, ultimus Persarum rex, praefecerat Samariae. Quare Manasses a fratre Jaddo caeterisque sacerdotibus templo et sacris exclusus, confugit ad generum suum Sanaballat, qui in Samaria, puta in monte Garizim, nobile templum exstruxit, eique Manassen quasi pontificem praefecit. Unde ad illud confluxere multi Judaei transfugae, praesertim qui contra legem, instar Manassis, alienigenas uxores duxerant; atque utebantur in sui excusationem hoc argumento, quod Sichem, cui imminet mons iste Garizim, celebris esset adoratione et sacrificiis Patriarcharum, ut Jacobi, Genes. cap. XXXIII, 20; Josue, cap. ult., vers. 1; Mosis et 12 tribuum, Deuter. XXVII, 12, ubi jussu Dei Moses jussit Josue, ut in monte Garizim aedificet altare, in quo Deo offerat holocausta, ac lapidibus inscribat Decalogum, et coram arca duodecim tribubus promulget Dei legem, cum benedictionibus quas Deus servantibus legem promisit, populo respondente: Amen.
Porro, stetit hoc templum in monte Garizim per 200 annos, usque ad Hyrcanum, Simonis fratris Judae Machabaei filium, pontificem et principem, qui illud evertit, teste Josepho, lib. XIII Antiq., cap. XVII, qui et cap. XVI, narrat Samaritas et Judaeos litem hanc decidendam detulisse ad Ptolemaeum Philometorem, regem Aegypti, qui illam adjudicavit Judaeis, utpote qui ex Mosis sententia templum suum fabricassent. Sed hac decisione Samaritae non fuere contenti, ac in suo schismate, templo et contentione cum Judaeis perstiterunt, usque ad templi sui excidium.
Versus 21: Neque in Monte Hoc, Neque in Hierosolymis
21. DICIT EI JESUS: MULIER, CREDE MIHI, QUIA VENIT HORA, QUANDO NEQUE IN MONTE HOC, NEQUE IN HIEROSOLYMIS ADORABITIS PATREM, — scilicet vos, quicumque rite, ex Dei praescripto, Deum Patrem adorare voletis. Adorabitis Patrem ergo, hoc est, adorabitur Pater. Sensus est, q. d. Venit hora, id est tempus Evangelicae legis et doctrinae a me instituendae et promulgandae, per quam jam post mortem meam brevi futuram, abolebitur lex Mosis omnesque ritus illius colendi Deum in templo Hierosolymitano, vel etiam hoc vestro Garizimitano aemulo, quia per totum orbem aedificabuntur Ecclesiae Christianorum, in quibus Deus adorabitur in spiritu et veritate, uti explicat Christus, vers. 23. Hoc est quod sub Christo futurum praedixit Malachias, I, 10 et 11: Munus, ait Dominus, non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in Gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda; hebr. mincha, scilicet, Eucharistia, puta oblatio corporis et sanguinis Christi, quae sola omnibus priscis animalium sacrificiis successit. Vide ibi dicta.
Versus 22: Vos Adoratis Quod Nescitis; Salus ex Judaeis Est
22. VOS ADORATIS QUOD (Arabicus, quem) NESCITIS: NOS ADORAMUS QUOD SCIMUS, QUIA SALUS EX JUDAEIS EST. — Hic Christus directe quaestioni mulieris respondet, ac litem de Deo adorando Judaeis adjudicat, Samaritas velut schismaticos condemnans. Ait ergo: Vos, o Samaritae, adoratis quod nescitis; quia Deum Judaeorum cum vestris Assyriorum idolis, ac consequenter Deum quasi idolorum socium, ac proinde falsum fictumque colitis. Rursum colitis Deum, a Deo Judaeorum diversum, qui scilicet solius terrae vestrae sit Dominus, qui proinde falsus est et confictus a vobis. Patet ex IV Reg. XVII, 26. Rursum Samaritae suas habebant haereses et errores, quos recenset S. Epiphanius in eorum haeresi. Sic Turcae et Judaei adorant Deum, quem nesciunt, quia negant eum esse in personis trinum. Sic et Calvinus cum suis, negans Deo omnipotentiam, faciensque eum crudelem, dum asserit eum gehennae addicere quoslibet, sine eorum demerito, non verum, sed falsum Deum adorat; Deus enim verus omnipotens est et benignissimus.
Secundo et potius, vos adoratis, id est ritum adorandi et sacrificandi habetis, quem nescitis esse a Deo profectum; quia scilicet eum vobis vestro ingenio finxistis, contra Dei legem et voluntatem. Nos Judaei vero adoramus quod scimus, quia ritum adorandi et sacrificandi a Deo per Mosen in Levitico praescriptum servamus et sequimur.
QUIA SALUS (Syrus, vita) EX JUDAEIS EST, — tum quia ego Christus, qui sum salutis auctor a Deo missus, non ex Samaritis, sed ex Judaeis natus sum, ait S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius, Ammonius et alii; tum quia vera Dei cognitio et cultus, qui homines ad salutem ducit, olim in lege veteri a Judaeis ad gentes manavit, ac jam in lege nova, a me Judaeo ad omnes gentes manabit. Ita iidem.
Versus 23: Veri Adoratores Adorabunt Patrem in Spiritu et Veritate
23. SED VENIT HORA, ET NUNC EST, QUANDO VERI ADORATORES ADORABUNT PATREM IN SPIRITU ET VERITATE. NAM ET PATER TALES QUAERIT, QUI ADORENT EUM. — q. d. Jam est tempus meae legis Evangelicae, in qua veri adoratores, scilicet Christiani, sive ex Judaeis, sive ex Samaritis, sive ex aliis gentibus, ad me conversi adorabunt Deum, non in monte hoc, nec Hierosolymis duntaxat, carnalibus animalium sacrificiis, uti faciunt Judaei et Samaritae, sed ubivis gentium, in spiritu et veritate. Audi Euthymium: Ubi Judaeos Samaritanis praeposuisset, rursus nunc Judaeis praeponit Christianos, ut suspicione careat praelatio, et non appareat Judaeis gratificari, tanquam Judaeus.
IN SPIRITU ET VERITATE. — Sic et Syrus, Arabicus, Aegyptius, Aethiopicus et Persicus. Nota: Samaritani falso, imo falsum adorabant Deum, quem ignorabant, uti dixi vers. 22. Judaei autem adorabant quidem Deum verum, sed praecipue per corporales victimas, ait Euthymius, aliaque corporalia signa, idque certo loco, puta in templo Hierosolymitano, quae omnia erant umbrae et typi adorationis et cultus spiritualis inducendi a Christo. Utrisque ergo Christus hic opponit suos fideles et Christianos, qui pro corpore, in spiritu; pro umbris, ac falsitate et ignorantia, in veritate adorant Deum, qui spiritus est incorporeus, verissimus et purissimus. Spiritus ergo hic significat spiritualem cultum fidei, spei, charitatis, religionis, devotionis, contritionis caeterarumque virtutum, quibus a Christianis, non per umbras et figuras, sed in veritate, id est verissime, rectissime et propriissime Deus colitur. In veritate ergo, hoc est vero, recto, sincero, proprio Deoque digno cultu, quo Deus delectatur et gaudet, juxta illud Psal. L, 18: Holocaustis non delectaberis: sacrificium Deo spiritus contribulatus. Et illud Psal. XLIX, 23: Sacrificium laudis honorificabit me. Et Psal. IV, 6: Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Et Psal. XLIX, 13: Numquid manducabo carnes taurorum? etc., immola Deo sacrificium laudis. Ita S. Cyrillus: Spiritalis adorator, inquit, gratus est, qui non forma et figuris Judaicis ad pietatem obumbratur, sed Evangelica virtute fulgens, recta dogmatum disciplina veram peragit adorationem. Et Theophylactus: Quia multi, ait, videntur adorare in anima, non tamen rectam habent scientiam, sicut haeretici, ideo addidit: Et in veritate: oportet enim et mente adorare Deum et sanam opinionem de ipso habere. Talis erat Paulus, ait Origenes, dicens: Testis est mihi Deus cui servio (latria, Graece enim est, ho latreuo, id est quem latria adoro) in spiritu meo, Rom. I, 9. Et Glossa: Non in templo, ait, non in hoc monte, sed in — oportet adorare.
Est haec ratio a priori, q. d. Deus est purissimus et verissimus spiritus, ergo adorandus est Deus. Samarita ergo Deum adorat in monte, localiter; Judaeus in umbra, figuraliter; Christianus in spiritu et veritate, vere et spiritualiter. Nam, ut ait S. Chrysostomus: « Priora figura erant, nunc totum est veritas. »
Secundo, Vatablus to « in veritate » exponit, in integritate, vel in perfectione; veri enim, id est integri et perfecti adoratores adorant Deum in spiritu et perfectione fidei, spei, charitatis caeterarumque virtutum, uti faciunt Christiani; umbratici vero et imperfecti adoratores adorant Deum corporeis signis et sacrificiis, uti faciebant Samaritae et Judaei.
Symbolice, S. Athanasius, epist. ad Serapionem: Oportet, ait, adorare Deum, scilicet, Patrem in veritate, id est in Filio et in Spiritu Sancto, hoc est, oportet adorare Deum trinum et unum, oportet adorare S. Trinitatem, ac tres ejus personas.
Alii: Oportet adorare Deum, inquiunt, in Spiritu, hoc est per Spiritum, sive instinctu Spiritus Sancti.
Mystice, Theophylactus: Per spiritum, inquit, actio insinuatur, per veritatem contemplatio: omnes enim Christiani serviunt Deo, in vita vel activa, vel contemplativa.
Objiciunt haeretici: Deus a Christianis adorandus est in spiritu et veritate; ergo a baptismo rejiciendae sunt omnes corporeae caeremoniae et ritus. Respondeo: Nego consequentiam, quia hae non sunt umbrae et figurae legis veteris, sed ornamenta, excitamenta et effecta spiritus, ideoque ad spiritum pertinent; alioqui enim omnia Sacramenta, ipsaque Eucharistia, quae in symbolis corporeis consistunt, a lege nova abjicienda forent: quod est absurdum etiam apud haereticos. Sine Sacramentis enim et sacrificiis Ecclesia nequit consistere, quia sine illis nequit esse visibilis, et nequit uniri ac congregari. Denique hae caeremoniae a Christianis obeuntur et manant ab interno spiritu fidei, spei, charitatis et devotionis; ergo ad spiritum pertinent, quasi effectus ad causam, ac quasi actus externus ad internum. Secus erat in crassis, rudibus et carnalibus Judaeis, qui totam suam devotionem in externis sacrificiis et ritibus collocabant. Ita Cyrillus, Maldonatus, Jansenius, Toletus et alii hic, ac S. Ambrosius, lib. III De Spiritu Sancto, cap. XII, et Hilarius, lib. II De Trinitate.
Denique S. Cyrillus scripsit septemdecim libros De Adoratione in spiritu et veritate, quos Romae edidit Angelius, anno Domini 1588. Videre idipsum Gentiles: unde Cato: Si Deus est animus, ait, nobis ut carmina dicunt, Hic tibi praecipue pura sit mente colendus.
Versus 24: Spiritus Est Deus
24. SPIRITUS EST DEUS; ET (id est, idcirco) EOS QUI ADORANT EUM, IN SPIRITU ET VERITATE OPORTET ADORARE. — Est haec ratio a priori, q. d. intimo templo cordis et in veritate cognitionis Deus est purissimus et verissimus spiritus, ergo non nisi adoratione in spiritu et veritate delectatur. « Si corpus esset Deus, ait S. Augustinus, oportebat eum adorari in monte, quia corporeus est mons; vel in templo, quia corporeum est templum. » Jam autem quia Deus est spiritus, hinc in spiritali mente, spiritali amore et devotione colendus et adorandus est. Hinc patet contra Anthropomorphitas et Audianos, ac contra Tertullianum, lib. Contra Praxeam, item contra Lactantium, lib. De Ira Dei, Deum nullum licet tenuissimum habere corpus, sed purissimum esse spiritum, ideoque purissimo spiritu adorandum.
Falsum ergo est illud Tertulliani axioma: « Quod incorporale est, nihil est. » Sed videntur hi duo abusi voce corporis, ac pro illo non aliud quam solidam substantiam intellexisse, esto sit incomposita.
Audi S. Augustinum haec verba Christi explicantem, lib. De Speculo, cap. I et seq.: « Spiritus est Deus, etc., spiritus incomprehensibilis, incorporeus, immutabilis, incircumscriptus, ubique totus, nunquam divisus, etc., ubique praesens, ineffabiliter omnia penetrans, omnia continens, omnia sciens, cuncta prospiciens, omnia potens, universa gubernans, totus in coelo, totus in terra, totus ubique. » Et nonnullis interjectis: « Semper agens, semper quietus, colligens et non egens, omnia portans sine onere, omnia implens sine inclusione, omnia creans et protegens, nutriens et perficiens. Quaerens, cum nihil desit tibi; amans, nec aestuans; zelans, et securus es; paenitet te, et non doles; irasceris, et tranquillus es; opera mutas, sed consilium nunquam recipis. » Et paulo inferius: « Qui tenes omnia, imples omnia, circumplecteris omnia, superexcellis omnia, sustines omnia: nec ex alia parte sustines, atque ex alia superexcedis; neque ex alia parte imples, atque ex alia circumplecteris; sustinendo superexcedis, et superexcedendo sustines. Qui corda fidelium doces sine strepitu verborum, qui attingis a fine usque ad finem fortiter, et omnia disponis suaviter. »
Idem per umbram videre Philosophi, quorum definitiones Dei recenset Minutius Felix in Octavio, nimirum:
Quid est Deus? Respondet Pythagoras: « Deus est animus per universam rerum naturam commeans, ex quo etiam animalium omnium vita capitur. »
Quid est Deus? Respondet Anaxagoras: « Deus est descriptio et modus infinitae mentis. »
Quid est Deus? Respondet Thales: « Est mens quae ex aqua cuncta formavit; » aquam enim ipse statuit initium rerum omnium.
Quid est Deus? Respondet Xenophanes: « Deus est infinitum omne cum mente. »
Quid est Deus? Respondet Democritus: « Deus est natura et intelligentia quae imagines fundat. »
Speusippus: « Deus, ait, est vis naturalis, qua omnia reguntur. »
Aristoteles: « Deus est mens, quae mundum gubernat. »
Heraclides: « Deus est divina mens. »
Zeno: « Deus est una mundi providentia. »
Cleanthes: « Deus est animus et ratio mundi. » Unde Virgilius: Spiritus intus alit, totamque infusa per artus, Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
Chrysippus: « Deus est vis divina, rationalis natura et fatum rerum. »
Xenophon: « Forma Dei veri videri non potest; et ideo eam quaeri non oportet. »
Aristo: « Deus est, cujus essentia et majestas comprehendi non potest. »
Quid est Deus? Respondet Plato in Timaeo: « Deus est mundi parens, artifex animae, coelestium terrenorumque fabricator, quem et invenire difficile prae nimia et incredibili potestate; et cum inveneris, in publicum dicere impossibile. »
Quid est Deus? Audi Arnobium, lib. I Contra Gentes, eum invocantem: « O maxime, o summe rerum invisibilium procreator, o ipse invisus, et nullis unquam comprehense naturis: dignus, dignus es vere (si modo te dignum mortali dicendum est ore) cui spirans omnis intelligensque natura, et habere et agere nunquam desinat gratias; cui tota conveniat vita genu nixo procumbere et continuatis precibus supplicare. Prima enim tu causa es, locus rerum ac spatium, fundamentum cunctorum quaecumque sunt, infinitus, ingenitus, immortalis, perpetuus, solus, quem nulla delineat forma corporalis, nulla determinat circumscriptio, qualitatis expers ac quantitatis, sine situ, motu et habitu, de quo nihil dici et exprimi mortalium potest significatione verborum; qui ut intelligaris, tacendum est, atque ut per umbram te possit errans investigare suspicio, nihil est omnino mutiendum. »
Versus 25: Scio Quia Messias Venit
25. DICIT EI MULIER: SCIO QUIA MESSIAS VENIT (QUI DICITUR CHRISTUS); CUM ERGO VENERIT ILLE, NOBIS ANNUNTIABIT OMNIA. — « Venit, » Graece erchetai, in praesenti, id est adveniat, vicinus est, mox aderit Messias, qui omnia religionis dubia nobis resolvet docebitque ubi, quando et quomodo Deus adorandus et colendus sit. Sciebat hoc mulier ex communi sermone et fama; jam enim translatum erat sceptrum a Juda ad Herodem: unde ex vaticinio Jacobi, Genes. XLIX, et ex 70 hebdomadibus Danielis jam impletis, omnes sciebant instare tempus adventus Messiae, idque communi omnium sermone vulgabatur. Unde Judaei putabant Joannem Baptistam esse Messiam: ipse vero asserebat Jesum esse Messiam: quare ex Baptistae assertione spargebatur rumor jam venisse Messiam.
QUI DICITUR CHRISTUS. — Verba sunt non mulieris, utpote Hebraeae et loquentis hebraice, duntaxat, sed Joannis Evangelistae Hebraeum nomen interpretantis, q. d. Messias Hebr. idem est quod Graece Christos, latine unctus.
Versus 26: Ego Sum, Qui Loquor Tecum
26. DICIT EI JESUS: EGO SUM, QUI LOQUOR TECUM. — q. d. Ego sum Messias, id est Christus, mihi ergo fidem adhibe, et in me crede meamque doctrinam et legem capesse, ut salveris et beeris. Dixit hoc Christus voce tum externa, tum magis interna, mentem mulieris illuminans et voluntatem in sui amorem et reverentiam accendens; unde illico credidit mulier, et totam urbem ad credendum excitavit.
Versus 27: Mirabantur Quia cum Muliere Loquebatur
27. ET CONTINUO VENERUNT DISCIPULI EJUS; ET MIRABANTUR QUIA (quod) CUM MULIERE LOQUEBATUR. NEMO TAMEN DIXIT: QUID QUAERIS, AUT QUID LOQUERIS CUM EA? — Origenes, S. Cyrillus, S. Chrysostomus, Theophylactus et Euthymius opinantur discipulos fuisse miratos humilitatem Christi, quod dignaretur cum muliere alienigena et paupere loqui. Verum sic addidisset, illa, vel tali, dixissetque: Quod cum muliere tali loqueretur; quare melius S. Cyprianus, tract. De Singular. Cleric., et alii respondent insolitum fuisse Christo seorsim loqui cum muliere, idque hoc fine, ut castitatis et honestatis omnibus fidelibus, sed maxime clericis, sacerdotibus, praedicatoribus et Religiosis daret exemplum. Nam recte ait Sapiens: « De vestimento procedit tinea, et a muliere iniquitas viri, » Eccli. XLII, 13. Et cap. XXV, 33: « A muliere factum est initium peccati, et per illam omnes morimur. » Vide ibi dicta. Hinc Eliseus et omnes Sancti tantopere fugerunt consortia mulierum, ideoque communis fuit ille omnium sensus, feminas parvo fructu, sed magno periculo, inquam, pudicitiae propriae, vel illarum, quae saepe vultus virorum tacite delibant et depascuntur; vel certe periculo famae. A consortio enim feminarum vel flamma procedit, vel fumus; atque, licet spiritales subinde videantur et sint, ac spiritalia colloquia misceant; tamen naturali concupiscentia occulte instigante, et daemone inflammante, facile spiritus in carnem et carnalia degenerat, idque sensim sine sensu colloquentium.
Dices: Ergone negligendae erunt mulieres? Respondeo: Nequaquam; sed in publica concione vel catechesi doceantur; si aegrotent, aut alia de causa eas adire sacerdotem oporteat, id fiat loco publico et patenti, uti Christus hic fecit, ac cum teste, quem semper adhibere solebat S. Carolus Borromaeus. Ita S. Cyprianus loco jam citato.
Nemo tamen dixit: Quid quaeris? — « Quia magistrum et timebant et reverebantur plurimum, » ait S. Chrysostomus.
Versus 28: Reliquit Hydriam Suam Mulier, et Abiit in Civitatem
28. RELIQUIT ERGO HYDRIAM SUAM (qua haustura erat aquam ex puteo) MULIER, ET ABIIT IN CIVITATEM (Sichar, sive Sichem), ET DICIT ILLIS HOMINIBUS, — incolis Sichem. « Audito, ait S. Augustinus, Ego sum, qui loquor tecum, et recepto in cor Christo Domino, quid faceret, nisi jam hydriam dimitteret et evangelizare curreret? » Sciebat enim Jesum esse Prophetam et virum magnum, ex eo quod sibi secreta revelasset: illi ergo se asserenti esse Messiam credidit, sciens illum esse virum fide dignum, qui falli vel fallere non posset; quare relicta hydria ad puteum, illico cucurrit in urbem, timens ne si moram faceret, Jesus abiret, ac cives suos ad Jesum pro Messia cognoscendum colendumque excitavit. Unde S. Chrysostomus: « Adeo, inquit, audito Jesu incensa est, ut relicta hydria et aqua, cujus gratia eo concesserat, in civitatem properaret, et ad Christum universum populum traheret. Venerat hauriendae aquae gratia, et cum verum fontem invenisset, contempsit alterum, et superna veniente gratia apostolico munere fungitur. »
Hic enim est spiritus Christi, ut a se conversis zelum alios convertendi injiciat, ut tanti boni, quod ipsi in se sentiunt, alios faciant participes. Eleganter et pie S. Ambrosius, serm. 30: « Novo, inquit, admirationis genere, mulier, quae ad puteum Samariae meretrix advenerat, a Christi fonte casta regreditur; et quae aquam petere venerat, pudicitiam reportavit. Statim etiam, indicante Domino, sua peccata recognoscens confitetur, Christum annuntiat Salvatorem, et relinquens aquae vasculum ad civitatem non fert hydriam, sed refert gratiam. Vacua quidem videtur reverti onere, sed plena revertitur sanctitate. Plena, inquam, redit, quia peccatrix advenerat, revertitur praedicatrix; et quae hydriae vasculum amiserat, Christi plenitudinem reportabat: in nullo civitati suae inferens detrimentum; etenim si aquam civibus non intulit, tamen fontem salutis invexit. »
Versus 29: Venite, et Videte Hominem Qui Dixit Mihi Omnia
29. VENITE, ET VIDETE HOMINEM, QUI DIXIT MIHI OMNIA QUAECUMQUE FECI: NUMQUID IPSE EST CHRISTUS? — « Miraculi, inquit Cyrillus, narratione proposita, praeparavit auditores ad fidem: » quia, licet, ut ait S. Chrysostomus, « non omnem vitam suam acceperat a Christo, ex his tamen quae dixerat, et caetera credidit. » Theophylactus: « Accensa divino igne ad nihil eorum quae in terra sunt, respicit, non ad confusionem, non ad ignominiam, aut aliud quippiam, non veretur secreta sua pandere. »
Numquid ipse est Christus? — « Haesitando loquitur tanquam addubitans, ait Euthymius, ut ab illis detur sententia; » ipsa enim non haesitabat, sed firmiter credebat Jesum esse Messiam. Unde S. Chrysostomus: « Animadvertite, inquit, immensam mulieris sapientiam, neque affirmat Christum esse, neque reticet: noluit se hujus opinionis auctorem, sed suo ipsorum auditu inductis hoc ipsis persuaderi, quod longe futurum erat probabilius. Procul dubio enim intelligebat, modo fontem illum gustarent, eadem de eo, quae et ipsa, sensuros. »
Haec ergo Samaritana, per alloquium et gratiam Christi, ex peccatrice facta est paenitens et sancta, imo praeco Christi, instar S. Magdalenae.
Porro, ipsius nomen proprium fuit Photina, quae ut Sancta Martyrologio Romano ascripta legitur, die 20 martii hisce verbis: « Eodem die Sanctorum Photinae Samaritanae, Joseph et Victoris filiorum, itemque Sebastiani ducis, Anatolii, Photii, Photidis, Parasceves et Cyriacae germanarum, qui omnes Christum confessi, martyrium sunt consecuti. » Ubi Baronius: « Agunt de ea (Photina) Graeci hac die in Menologio, feruntque eamdem fuisse Samaritanam, de qua Joannes Evangelista, cap. IV. In vetere Martyrologio Cassinensi de eadem agitur, eamdemque fuisse affirmatur. » Quare plane verisimile est Christum illam hoc colloquio convertisse. Hoc enim ipse intendebat: unde et ipsa credidit ipsum esse Messiam, id est Salvatorem, et petit implicite ejus gratiam a Christo propositam, dicens: « Domine, da mihi hanc aquam; » ac Christus eam compunxit exterius, dicens: « Nunc quem habes, non est tuus vir; » multo magis interius: unde et ipsa fatetur culpam aitque: « Domine, ut video, Propheta es tu; » ac plane videtur tunc Christo mentem ejus movente elicuisse actum poenitentiae et contritionis, per quem fuit justificata. Hinc et Christi amore incensa, cives suos advocavit ut Messiam verum agnoscerent, quem ipsa jam agnoverat. Quare caput hujus Samaritanae religiose Romae asservatur in basilica S. Pauli, ubi inter alias Sanctorum reliquias illud mihi ostensum fuit.
Porro Franciscus Bivarius, in Commentario Chronici L. Dextri, ad annum Christi 60, pag. 117, ex actis Martyrum Italicensium, quae Jeremias, Patriarcha Constantinop. anno Christi 1580, e Graeco in Latinum transtulit, narrat Samaritanam hanc apud Carthaginem in Africa praedicasse Evangelium Christi, ideoque cum duobus filiis, Victore et Josepho, ac quinque sororibus, Anatolia, Photi, Photide, Parasceve et Cyriaca, ac cum Sebastiano duce, a Victore ad Christum converso, sub Nerone illustre obiisse martyrium. Nam primo in carcerem teterrimum detrusi, inde in ardentem clibanum totis tribus diebus missi, a quo indemnes extracti, semel et iterum veneno potati fuere: plumbo etiam et resina in liquorem redactis, in ore Photinae et in auribus caeterorum, sine detrimento susceptis, saepius bovinis nervis caesi, pectinibus quoque ferreis a capite in sublime suspensi, excarnificati, atque facibus ignitis ad Martyrum latera applicatis exusti; oculis demum erutis, iterum in carcerem venenosis animalibus scatentem reducti, quo tandem sine cibo et medicamine miserabiliter interirent; sed cum illuc Christi luce ac visione perfunderentur, in pristinam sanitatem reducti, et oculorum beneficio restituti, ac miraculoso cibo, tribus mensibus ac diebus totidem refocillati, rursus ad novum adducti certamen, denuo flagris saevissime laniati, ad ultimum pelle detracta, frustatim caesi, et capite amputato illustrissimam martyrii palmam perceperunt; una dempta Photina, quae in veterem cisternam immissa, indeque detracta, flexis genibus impollutum Deo spiritum reddidit 20 die martii, qua tum a Latinis, tum a Graecis ejus memoria anniversaria celebritate colitur. Haec Bivarius ex actis ab Jeremia traductis et acceptis, penes quos eorum sit fides. Illis enim in martyrio Samaritanae et filiorum, adstipulatur Menologium Graecorum, ad diem 20 martii, quod sic habet: « Eadem die certamen S. martyris Photinae Samaritanae, cum qua Christus locutus est, et Joseph et Victoris filiorum, nec non Sebastiani ducis, Anatolii, Photii, Photidis, Parasceves et Cyriacae germanarum sororum, qui omnes Christi fidem confessi martyrii palmam consecuti sunt. » Videtur ergo Samaritana haec suos filios, item fratres ac sorores ad Christum convertisse, ac cum iis martyrii palmam accepisse.
Versus 30: Exierunt de Civitate, et Veniebant ad Eum
30. EXIERUNT ERGO DE CIVITATE, ET VENIEBANT AD EUM, — ejusque sapientia et sanctitate ex verbis et moribus ejus perspecta, in eum ut Messiam crediderunt, ut patet ex vers. 42. « Durities Judaeorum, ait Cyrillus, a Samaritana facilitate arguitur; » quia Samaritani ex uno Christi alloquio, ad eum conversi sunt; Judaei vero post triennalem Christi praedicationem, ac tot tantaque miracula ab eo patrata, in eum credere noluerunt.
Versus 31: Rabbi, Manduca
31. INTEREA ROGABANT EUM DISCIPULI, DICENTES: RABBI, MANDUCA. — « Hoc, ait S. Chrysostomus, non improbitate quadam, sed amore et studio in magistrum dicebant, cum itinere et aestu fatigatum viderent. » Simul ipsi sibi consulebant; ipsi enim esurientes et fessi optabant manducare, sed non audebant id facere, nisi Christo incipiente et prius mensas de more benedicente. Porro Jesus « solebat, ait Theophylactus, ab aliis oblatos cibos suscipere, qui dat escam omni carni, ut deferentes meritum consequerentur, et ne quis erubescat paupertatem, nec grave putet ab aliis nutriri; proprium enim et necessarium doctoribus alios habere procuratores ciborum, ut ipsi de nullo curantes verbi ministrationem procurent sollicite. »
Versus 32: Ego Cibum Habeo Manducare, Quem Vos Nescitis
32. ILLE AUTEM DIXIT EIS: EGO CIBUM HABEO MANDUCARE, QUEM VOS NESCITIS. — q. d. Ego esurio conversionem Samaritanorum, quam jam per mulierem procuro: quare illa esuries spiritalis omnem corporalis cibi esuriem, si non tollit, certe minuit et supprimit: vos interim fessi et famelici comedite quantum lubet. « Occultius, ait Cyrillus, significat quod si discipuli scirent de Samaritanorum conversione jam agi, de illo cibo magis cogitarent, quam de corporali consulerent. » Et mox: « Nam quoniam orbis futuri erant magistri, exemplo suo eos docet multo majorem salutis hominum, quam proprii corporis curam esse habendam. »
Versus 33: Numquid Aliquis Attulit Ei Manducare?
33. DICEBANT ERGO DISCIPULI AD INVICEM: NUMQUID ALIQUIS ATTULIT EI MANDUCARE? — Non intellexerunt Apostoli Christum loqui de cibo spiritali, puta de conversione Samaritanorum: unde rogant quis ei cibum corporalem attulerit, de quo ipse dicit: « Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis. » Quocirca S. Augustinus: « Quid mirum, inquit, si mulier illa non intelligebat aquam, ecce discipuli non intelligunt escam. »
Versus 34: Meus Cibus Est ut Faciam Voluntatem Ejus Qui Misit Me
34. DICIT EIS JESUS: MEUS CIBUS EST, UT FACIAM VOLUNTATEM EJUS, QUI MISIT ME, UT PERFICIAM OPUS EJUS. — Nota: Christus hic opus praedicationis et redemptionis hominum, sibi a Patre injunctum, vocat suum, id est sibi proprium sibique suavissimum cibum, quia illo, velut cibo delicatissimo, pascebatur et delectabatur. Ita Euthymius: « Voluntas Patris, qui ipsum miserat, inquit, et opus illius Christo injunctum, salus est hominum, » juxta illud: « Opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam, » Joan. XVII, 4. Causam dat Theophylactus: Quia « salutem hominum tanto desiderio avebat, quanto nullus nostrum sensibilem cibum. » Et Chrysostomus: « Hominum salutem hoc in loco cibum appellat, ut quanta salutis nostrae cura et desiderio teneatur, ostendat. »
Tropologice: a Christo discant Christiani, praesertim praedicatores virique Apostolici, quod eorum cibus spiritalis debeat esse obedientia et zelus animarum: quia primo, uterque animae vitam sustentat; secundo, uterque mentis vires instar cibi vegetat et roborat; tertio, quia, sicut cibus facit pueros crescere in virum perfectum, sic hae duae virtutes faciunt nos crescere in virilem aetatem spiritus et virtutis, quod non erat in Christo: nec enim Christus ullo actu proficere et crescere poterat in gratia, sanctitate et perfectione; illa enim ipse plenus et perfectus erat a primo instanti conceptionis et incarnationis suae.
Versus 35: Levate Oculos Vestros; Regiones Albae Sunt ad Messem
35. NONNE VOS DICITIS, QUOD ADHUC QUATUOR MENSES SUNT, ET MESSIS VENIT? ECCE DICO VOBIS: LEVATE OCULOS VESTROS, ET VIDETE REGIONES, QUIA ALBAE SUNT JAM AD MESSEM. — A metaphora cibi transit ad allegoriam messis, e qua fit cibus et panis.
Nonne vos dicitis, — id est crebro dicere soletis, et nunc reipsa dicitis. Unde videtur quod Apostoli transeuntes per campos et segetes Sichimorum, de messe futura, uti facere solent homines, inter se collocuti fuerint, inde Christus sumpsit occasionem loquendi de messe spiritali, id est conversione Samaritanorum; q. d. Cura messis corporeae vos tangit; sed multo magis tangere vos debet cura messis spiritalis, ut me in convertendis Samaritanis adjuvetis.
Adhuc quatuor menses sunt, et messis venit. — Maldonatus putat esse proverbium significans adhuc sat temporis esse, ut de re aliqua, v. g. de messe corporea, cogitetur: at id in messe spiritali dici non posse; cum enim illa jam sit matura, illico illam a Christo et Apostolis demetendam esse; censet enim Maldonatus haec dicta esse a Christo in fine martii, sub instans Pascha, de quo cap. seq., vers. 1, cum in Judaea messis est vicina, non longinqua.
Melius S. Augustinus et alii haec ad litteram, ut sonant, accipiunt: quare haec dicta videntur a Christo in januario, post octo menses, quibus Christus in Judaea praedicarat: nam post quatuor menses, puta in maio, in Judaea maturae sunt segetes fitque messis: unde in Pentecoste, quae incidebat in maium, ex nova messe offerebant Deo panes primitiarum. Vide Chronotaxim, num. 15. « Vos, ait S. Augustinus, quatuor menses computatis usque ad messem; ego vobis aliam messem albam et paratam ostendo. » Unde subdit Christus: « Ego dico vobis, levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem; » in messe enim segetes prius virides albescunt et flavescunt. « Regiones albas ad messem » vocat urbem Sichem locaque vicina Samaritanorum, qui a muliere exciti, turmatim confluebant ad Christum, q. d. Videtis agros hosce non tritico, sed turba populi ad me confluentis refertos, qui paratus est meam doctrinam excipere, in Ecclesiam admitti, ac Christianismo initiari: huic ergo messi, ne pereat, demetendae mecum, o Apostoli, insistite, et strenue collaborate. Longe, puta ad quatuor menses, abest messis tritici; at instat, et prope est messis animarum: en jam parata est in hisce Samaritis; levate oculos, et respicite campos Sichimorum, e quibus turmatim omnes confluunt ad recipiendum me meumque Evangelium: hi ergo quasi segetes spirituales, jam albescunt et maturescunt; par igitur est, ut a me et vobis illico demetantur, et in horreum Dei colligantur. « Jam venientem Samaritanorum turbam videbant, ait S. Chrysostomus, quorum fervorem et promptissimam voluntatem albas regiones appellat. Sicut enim spicae flaventes messem indicant, et jam manus postulant; ita illi properabant ad salutem, ut et docerentur, et crederent, et a Prophetis persuasi fructum redderent. » Et Theophylactus: « Attollite, ait, oculos vestros, vel spiritales, vel sensibiles, et spectate multitudinem Samaritanorum, et animas eorum ad fidem alacres et promptas, quae quasi regiones albae, opus habent messoribus, ad salutem praeparatae. »
Causam dat S. Cyrillus dicens: « Nam sata intellectualia et spicae spiritales sunt, qui Prophetarum voce culti, ad fidem Christi perveniunt: cum seges albescit tunc, cum jam maturus, id est promptus, ad suscipiendam fidem Christi et veram religionem animus est; messoria vero falx, est Apostolorum splendida praedicatio, quae ad aream, id est ad Ecclesiam Dei transponit. »
Versus 36: Qui Metit, Mercedem Accipit
36. ET QUI METIT, MERCEDEM ACCIPIT, ET CONGREGAT FRUCTUM IN VITAM AETERNAM; UT, ET QUI SEMINAT, SIMUL GAUDEAT, ET QUI METIT. — Invitat Christus Apostolos ad laborandum secum in colligenda hac messe, spe mercedis aeternae, q. d. Qui metit triticum, mercedem accipit, sed temporalem et brevem; qui vero metit mecum hanc messem spiritalem animarum, congregat eam in vitam aeternam: hanc enim messor et sibi et suae messi, id est animabus a se conversis acquirit, dum eas in coelum ad vitam aeternam, quasi in horreum ducit. « Hujus terrenae messis fructus, ait Chrysostomus, ad aeternam non pervenit vitam, sed in hac fluxa et caduca consumitur: ille autem perpetuo nos comitatur. Ut (q. d. Unde fiet, unde consequetur; notat enim fructum hujus messis communem fore satori et messori) et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit. » Satores vocat Mosen et Prophetas, qui magno labore Judaeis tradiderunt fidei semina, id est prima principia; puta Deum esse unum, summe amandum et colendum, venturum Messiam mundi salvatorem, ab illo exspectandam salutem, etc. Messores sunt Christus et Apostoli, qui haec Prophetarum principia Evangelica doctrina perfecerunt, ac per fidem et gratiam Christi, Judaeos et Samaritas sanctificaverunt et in vitam aeternam induxerunt. Quare haec Samaritarum conversio gaudium peperit non tantum Christo et Apostolis, sed et Mosi ac Prophetis, eo quod sua semina non evanuisse, sed ad fructum et messem per Christum perducta esse conspexerunt. Audi S. Chrysostomum: « Prophetae satores non messuerunt tamen, sed Apostoli. Atqui non propterea voluptate et fructu laborum privantur, sed vobiscum gaudent. » Et S. Augustinus: « Si non Prophetae seminatores, unde ad illam mulierem pervenerat: Scio quia Messias venit? jam ista mulier fructus maturus erat. » Et inferius: « Dispares temporis labores habuerunt, sed gaudio pariter perfruentur, mercedem simul accepturi sunt vitam aeternam. »
Secus saepe fit in messe corporali, ubi messor gaudet, sator vero luget, quia sator messori servit, aut messor satorem suo semine et messe privat.
Versus 37: Alius Est Qui Seminat, et Alius Qui Metit
37. IN HOC ENIM EST VERBUM VERUM: QUIA ALIUS EST QUI SEMINAT, ET ALIUS EST QUI METIT. — « Verbum, » id est proverbium, vulgo jactari solitum, « quod in ore multorum est, » ait Chrysostomus, q. d. Hoc proverbium: « Alius est qui seminat, et alius qui metit, » vulgo de satore et messore frumenti dictum, verius est in satoribus et messoribus animarum. Satores enim fuerunt Prophetae, messores vero estis vos, o Apostoli, qui, ut sequitur, sata a Prophetis fidei semina, per meam doctrinam perficietis, et matura jam in horreum Ecclesiae colligetis. Unde explicans, subdit:
Versus 38: Ego Misi Vos Metere Quod Non Laborastis
38. EGO MISI VOS METERE QUOD NON LABORASTIS (quod laboriose non seminastis); ALII LABORAVERUNT, ET VOS IN LABORES EORUM INTROISTIS. — « Ego misi, » id est decrevi et destinavi vos mittere: significatur actus inchoatus et destinatus, non perfectus et consummatus. « Alii laboraverunt, » q. d. Prophetae et legis doctores, similesque magno docendi labore, rudes Judaeorum animos primis cognitionis Dei et virtutis pietatisque rudimentis, quasi seminibus imbuerunt, itaque eos ad messem Evangelicam, id est ad justitiam et sanctitatem Christianismi praeparaverunt. Vos vero, o Apostoli, « in labores eorum introistis; » quia Judaeorum animos jam ad me recipiendum praeparatos promptosque et cupidos facile ad me convertetis. Ita Origenes, S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et alii.
Porro dicit hoc Christus, ut exemplo Prophetarum laboriose seminantium, animet apostolos ad evangelizandum, quod facilius erat et minoris laboris. « Ne ad praedicandum dimissi, ait Chrysostomus, tanquam maximum onus subeuntes perturbarentur, cogitantes quod Prophetae amplius laborassent, sicut laboriosior est satio, et majori egebat sollicitudine semina spargere et ad Dei cognitionem animam erudire: nam in metendo (quod erat Apostolorum) et proventus uber; et labor erat remissior. » Simul: « Prophetarum voluntatem fuisse demonstrat, ut humanum genus ad Christum allicerent. » Rursum: « Nisi Judaei parati fuissent per Prophetas, non audirent Apostolos, » ait Glossa.
Versus 39: Multi Samaritanorum Crediderunt Propter Verbum Mulieris
39. EX CIVITATE AUTEM ILLA MULTI CREDIDERUNT IN EUM SAMARITANORUM, PROPTER VERBUM MULIERIS TESTIMONIUM PERHIBENTIS: QUIA DIXIT MIHI OMNIA QUAECUMQUE FECI, — quia, ut ait Chrysostomus, « videbant eam, non ad gratiam, neque ut alteri gratificaretur, suam vitam manifestam facere. » Confitebatur ergo coram suis civibus, se cum viro non suo, uti dixerat Christus, in fornicatione vixisse, ut sua ignominia patefaceret Christi, quasi veri Prophetae ac Messiae, decus et gloriam.
Versus 40: Rogaverunt Eum ut Ibi Maneret
40. CUM VENISSENT ERGO AD ILLUM SAMARITANI, ROGAVERUNT EUM UT IBI MANERET. — « Ut urbem ingressus, salutarem eis doctrinam praedicaret, » ait Cyrillus, utque perpetuo apud eos maneret et habitaret, ait Chrysostomus et Theophylactus.
Et mansit ibi (in urbe Sichem) duos dies, — non plures, ne, si diutius apud Samaritas maneret, Judaei calumniarentur eum non esse Messiam, utpote qui Judaeis, non Samaritis, erat promissus. Ita Jansenius, Franciscus Lucas et alii.
Versus 41: Multo Plures Crediderunt Propter Sermonem Ejus
41. ET MULTO PLURES CREDIDERUNT IN EUM PROPTER SERMONEM EJUS — coelestem et divinum, quibus alta de Deo mysteria promebat; item zelosum et efficacem: nam omnes amore Dei, occultis gratiae suae facibus accendebat: quare in ejus admirationem et venerationem rapti, cognoverunt eum esse talem, qualem se profitebatur, scilicet Messiam mundi salvatorem.
Versus 42: Hic Est Vere Salvator Mundi
42. ET MULIERI DICEBANT: QUIA JAM NON PROPTER TUAM LOQUELAM CREDIMUS; IPSI ENIM AUDIVIMUS, ET SCIMUS QUIA HIC EST VERE SALVATOR MUNDI, — puta Messias, ut addit Syrus, qui a Deo missus est ad salutem, non tantum Israelis, ut volebant Judaei, sed omnium gentium totius mundi; mundi, inquam, peccato perditi, ait Chrysostomus, « quod orbe perdito venerit hic, ut eum servaret. » Merito ergo Christus tantam tamque subitam fidem Samaritarum admiratur cum Judaei ad credendum in Christum fuerint tardi, morosi et difficiles.
Versus 43: Exiit Inde, et Abiit in Galilaeam
43. POST DUOS AUTEM DIES EXIIT INDE, ET ABIIT IN GALILAEAM, — uti initio proposuerat: in Galilaeam, inquam, id est in reliquas Galilaeae civitates ac vicos, ait Euthymius, « relicta Nazareth, » patria sua, ut ait Matthaeus, cap. IV, vers. 13. Vide dicta superius vers. 3.
Versus 44: Propheta in Sua Patria Honorem Non Habet
44. IPSE ENIM JESUS TESTIMONIUM PERHIBUIT, QUIA (quod) PROPHETA IN SUA PATRIA HONOREM NON HABET. — To enim dat causam cur Jesus, relicta Nazareth patria sua, iverit in caeteram Galilaeam ad se non pertinentem; quia scilicet Nazarethani eum, quasi civem suum et fabri filium, contemnebant, Matth. XIII, 57. Ita Jansenius, Toletus et alii.
Paulo aliter, sed minus recte, Maldonatus, q. d. Ideo Jesus, relicta Bethlehem et Judaea patria sua, abiit in Galilaeam, ut superius dixi, quia Propheta in patria non est in honore.
Versus 45: Exceperunt Eum Galilaei
45. CUM ERGO VENISSET IN GALILAEAM, EXCEPERUNT EUM GALILAEI, CUM OMNIA VIDISSENT QUAE FECERAT HIEROSOLYMIS IN DIE FESTO: ET IPSI ENIM VENERANT AD DIEM FESTUM — Paschae, juxta legis decretum. Vide cap. II, vers. 13, « cum omnia miracula vidissent, » praesertim quod ipse solus omnes ementes et vendentes ejecisset e templo, aliaque plura signa edidisset, ut ait Joannes, cap. II, vers. 14 et 23, et cap. III, vers. 2.
Nota: Judaei, visis tot Christi miraculis, praedicationi ejus non crediderunt, nec eum exceperunt; Galilaei autem, visis tot signis, eum benevole exceperunt, sed in eum non crediderunt: Samaritae vero, nullis visis miraculis, eum exceperunt, in eumque ut Messiam, a Deo ad salutem totius mundi missum, crediderunt: ita saepe exteri avide excipiunt quod domestici fastidiunt et aspernantur.
Versus 46: Venit Iterum in Cana Galilaeae; Regulus
46. VENIT ERGO ITERUM IN CANA GALILAEAE, UBI FECIT AQUAM VINUM (« ut fidem, quae ex facto prius miraculo accesserat, sua praesentia confirmaret, » ait Euthymius). Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum. — « Regulus, » id est nobilis aliquis potens aut princeps. Videtur Interpres in Graeco legisse basiliskos, id est regulus, sive parvus rex; jam legunt basilikos, id est regius, puta Herodis Antipae regis consiliarius, aut publicus minister, praefectus vel aulicus, et amicus intimus. Syrus, « servus regius; » Chrysostomus, « quod de regio esset genere, aut alia principatus dignitate fungeretur; » Nonnus, « vir regius regens exercitum. » Origenes: Erat hic, ait, forte de familia Tiberii Caesaris, exercens pro eo aliquod officium in Judaea. S. Hieronymus in cap. LXV Isaiae, interpretatur regius, sive palatinus.
CAPHARNAUM, — in urbe quae dicebatur Capharnaum, quod nomen noster Interpres quasi peregrinum et indeclinabile usurpat. Syrus refert ad to regulus, alii certius ad to filius; filius enim reguli decumbebat aeger Capharnai; sed verisimile est eum ibi decubuisse, eo quod pater, puta regulus, ibidem habitaret, atque inde audiens Jesum tot aegros sanantem, e Judaea venisse in Cana Galilaeae, eo abiit, ut a Jesu filii sanitatem postularet, ut patet vers. sequenti. Regulus hic videtur fuisse Judaeus (non Gentilis, uti opinantur S. Hieronymus et Origenes), tum quia parvae erat fidei; tum quia ut talis a Christo increpatur, cum Gentiles magis solerent esse faciles ad credendum in Christum, ideoque ab eo laudari, ut patet in Centurione et Chananaea. Ita Maldonatus, Jansenius et alii.
Quidam putant regulum hunc esse centurionem, de quo Matth. cap. VIII; ita Irenaeus, lib. II, cap. XXXIX. Sed hi duo diversi fuere. Centurio enim Christum ad se volentem ire, rogat ut maneat; hic vero regulus orat ut Christus ad filium aegrum veniat; ille ad Jesum descendentem de monte in Capharnaum venit, hic ad Jesum venientem in Cana; illius puer paralysi, hujus febri laborabat; illum Christus descendens et pene praesens, hunc absens curavit; ille erat servus, hic filius. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et alii.
Versus 47: Rogabat Eum ut Descenderet et Sanaret Filium Ejus
47. HIC CUM AUDISSET QUIA (quod) JESUS ADVENIRET A JUDAEA IN GALILAEAM, ABIIT AD EUM, ET ROGABAT EUM UT DESCENDERET ET SANARET FILIUM EJUS; INCIPIEBAT ENIM MORI, — q. d. Regulus audita Christi fama, quod quoslibet aegros sanaret, ex urbe Capharnao profectus est in Cana Galilaeae ad Jesum ibi degentem, rogans ut secum ex Cana pergeret Capharnaum, ad sanandum suum filium, quod erat iter 14 leucarum sive horarum, ideoque longum et difficile. Quare minus in Jesum credidit, ait S. Gregorius, homil. 28, quem putavit non posse salutem dare, nisi praesentem corpore.
Versus 48: Nisi Signa et Prodigia Videritis, Non Creditis
48. DIXIT ERGO JESUS AD EUM: NISI SIGNA ET PRODIGIA VIDERITIS, NON CREDITIS. — Signa et prodigia idem fere significant; proprie tamen signa sunt quae fiunt in re naturali et per naturam, sed lente per miraculum idipsum praestaret; tale est infirmos sanare: prodigia vero sunt, quae omnem naturae vim superant, uti est mortuos suscitare. Hinc S. Augustinus: Prodigium, ait, vocatur, quod porro dicat, et futurum aliquod portendat, q. d., prodigium, quod futura praedicat, ait Festus.
Arguit Christus reguli parvam fidem, ut in ea crescat illamque acuat et adaugeat, q. d. Tu, cum tuis quaedam mea signa et prodigia audisti, nec tamen adhuc credis me esse Messiam, nisi plurima alia faciam, illaque tu ipse videas et oculis tuis conspicias. « Suadet, ait Chrysostomus, non signa nobis, sed doctrinam ejus attendendam. » Et nonnullis interjectis: « Ostendit signa maxime animae, gratia fieri; neque minus hoc in loco patrem animi morbo laborantem, quam filium curat, » imo prius curat infidelitatem, vel fidei imperfectionem in patre, deinde febrim in filio: huic enim obstabat patris pro filio obsecrantis imperfecta fides. « Licet enim crediderit, ait Chrysostomus, non tamen firmiter, neque integre. » Et Theophylactus: « Accessit, ait, ex fide, sed frigida et imperfecta, quam neque quis fidem recte vocaverit. » Unde Glossa: Per reguli duritiam, ait, significatur duritia Judaeorum, qui nec visis miraculis credunt: contra, per Samaritanam significatur fides Gentium, quae solo verbo credidit.
Versus 49: Domine, Descende Priusquam Moriatur Filius Meus
49. DICIT AD EUM REGULUS: DOMINE, DESCENDE PRIUSQUAM MORIATUR FILIUS MEUS. — Graece paidion mou, id est puerulus meus, scilicet mihi dilectissimus unicaeque meae deliciae. « Regulus, ait Chrysostomus, filii dolore affectus, non multum tunc Jesu verbis attendit, sed in solius filii cura versabatur, etc. Audi quantum adhuc humi trahatur. Descende, inquit, priusquam moriatur filius meus, ac si mortuum suscitare non potuisset, et nesciret ut se puer haberet. »
Versus 50: Vade, Filius Tuus Vivit
50. DICIT EI JESUS: VADE (redi Capharnaum, non est opus ut ego tecum vadam; absens enim curabo et de facto curo dicendo): FILIUS TUUS VIVIT, — id est sanus est, liberatus a morbo et morte. « Hoc unum idemque dictum, ait Rupertus, et vera de praesentibus prophetia, et imperium vitae est. » Fuit enim hic Christi sermo non tantum enuntiativus, sed et practicus: reipsa enim operabatur et efficiebat id quod enuntiabat, scilicet vitam et sanitatem infirmi; sicut in Eucharistiae consecratione, haec verba: « Hoc est corpus meum, » ita enuntiant in ea esse corpus Christi, ut simul illud conficiant ibique praesens sistant.
Porro, Christus ivit ad puerum Centurionis, Matth. VIII, ad reguli vero filium hic ire noluit. Primo, quia in Centurione erat fides confirmata, ait S. Chrysostomus, in regulo vero imperfecta. Secundo, quia, ut ait S. Gregorius, homil. 28, « Dominus qui rogatur ut vadat, quia non desit ubi invitatur, indicat: solo jussu salutem reddit, qui voluntate omnia creavit. »
Credidit homo sermoni, quem dixit ei Jesus, et ibat. — « Duos, ait Cyrillus, iisdem verbis Salvator curavit: nam et animum reguli ad fidem induxit, et a corporis morbo adolescentem eripuit; » ac pater credendo Christo sanandoque morbum animae suae fide quasi meruit filium sanari in corpore.
Versus 51: Servi Occurrerunt et Nuntiaverunt Filium Ejus Vivere
51. JAM AUTEM EO DESCENDENTE, SERVI OCCURRERUNT EI, ET NUNTIAVERUNT DICENTES, QUIA (quod) FILIUS EJUS VIVERET — sanus et incolumis, ac quasi a morte instante suscitatus ad vitam. « Servi occurrerunt, ait Cyrillus, velocitatem et vim verborum Christi annuntiantes, Domino sic dispensante, ut ab eventu rerum reguli fides confirmaretur. »
Versus 52: Heri Hora Septima Reliquit Eum Febris
52. INTERROGABAT ERGO HORAM AB EIS, IN QUA MELIUS HABUERIT. ET DIXERUNT EI: QUIA HERI HORA SEPTIMA RELIQUIT EUM FEBRIS. — « Certior fieri de hora studet, inquit Cyrillus, ut videat si tempori congruit, in quo a Salvatore sibi gratia fuit concessa. »
Heri hora septima, — scilicet ab ortu solis, hoc est hora prima post meridiem: illa ergo hora sanato filio, illico servi se in iter dederunt, ut patri sanitatem filii adeo desideratam nuntiarent; sed eodem die ad ipsum pervenire non potuerunt, quare reliquo diei tempore, et per noctem sequentem ambulantes, postero mane ad eum pervenerunt. Distabat enim Capharnaum a Cana Galilaeae 14 horis sive leucis, ut dixi.
Versus 53: Credidit Ipse, et Domus Ejus Tota
53. COGNOVIT ERGO PATER, QUIA ILLA HORA ERAT, IN QUA DIXIT EI JESUS: FILIUS TUUS VIVIT; ET CREDIDIT IPSE, ET DOMUS EJUS TOTA. — Ex eadem enim hora collegit filium, non naturae vi, sed supernaturali Christi jussu, virtute verboque ac nutu sanatum. Reliquerat enim eum moribundum et agentem animam, ac jam a servis audit eum subito pristinae sanitati restitutum, illa hora qua dixerat Christus: « Filius tuus vivit. » Unde ex tam evidenti miraculo, credidit Christum esse Deum omnipotentem, qui vitae et mortis haberet imperium, ac esse Messiam et Salvatorem mundi. « Unde datur intelligi, ait Beda in Catena, et in fide gradus esse, sicut et in aliis virtutibus, quibus est initium, incrementum et perfectio. Hujus ergo fides initium habuit, cum filii salutem petiit, incrementum, cum credidit sermoni Domini dicentis: Filius tuus vivit; deinde perfectionem obtinuit nuntiantibus servis. »
Porro, quia regulus hic habitavit Capharnai, aeque ac centurio, de quo Matth. VIII, non dubium est unum alteri fuisse familiarem, ac centurionem ex hoc miraculo pravio (posterior enim fuit ejus servi sanatio facta a Christo) tantam in Christum fidem concepisse, ut diceret: « Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus, » Matth. cap. VIII, vers. 8.
Tropologice: rex, sive regulus, est mens cujusque hominis; filius aeger est voluntas ad bonum infirma; servi sunt sensus et membra; febris calida, est cupiditas et amor terrenorum; febris frigida, est timor eorumdem, uti per novem utrimque analogias ostendi, Matth. VIII, 14. Haec sanat Christus: ille ergo adeundus et invocandus est, ut regnum menti integrum restituat illumque ex regulo regem efficiat. Vide Salmeronem, tom. VI, tract. 9, in fine, ubi inter alia ait: Regulus est mens, sive intellectus, non solum quia cognatus Deo est, Regi regum omnium, quemadmodum Paulus ex Poeta quodam dixit: « Ipsius enim et genus sumus; » sed etiam quia in hoc mundo, cum dominium habeat in universas creaturas, quae ad se ordinem habent, prorex Dei est, respectu cujus regulus est, et non rex, ac regnum animae et corporis habet, et sensus quidem et membra dominio despotico regit, appetitum vero concupiscentis et irascentis anima dominio politico. Habet etiam insignia regalia, nempe coronam prudentiae, sceptrum justitiae, purpuram fortitudinis et fibulam auream temperantiae, de qua Poeta describens reginam, dicebat: Aurea purpuream nectebat fibula vestem.
Audi Theophylactum: « Regulus est omnis homo, non solum quia Regi universorum propinquus secundum animam, sed quia super omnia principatum sumpsit; ejus filius, mens febricitans voluptatibus pravis et desideriis; descensus Christi, condescensus misericordiae: dicit autem: Vade, id est profectum continuum circa bonum ostende, et tunc filius vivet; alioquin morietur, si ambulare cessaveris. »
Denique hora septima sanatus est: primo, quia, ut ait Origenes, septenarius symbolum est sabbati et quietis, in qua sanitas; secundo, quia idem figura est Sancti Spiritus septiformis, in quo est omnis salus; tertio, quia, ut ait Alcuinus, per septiformem spiritum est remissio peccatorum. Septenarius enim in tria et quatuor divisus, significat sanctam Trinitatem in quatuor mundi partibus dominantem.
Versus 54: Hoc Iterum Secundum Signum Fecit Jesus
54. HOC ITERUM (Arabicus, etiam) SECUNDUM SIGNUM FECIT JESUS, CUM VENISSET A JUDAEA IN GALILAEAM. — To iterum junge cum to venisset, q. d. Hoc secundum miraculum fuit, quod fecit Christus in Cana Galilaeae, cum iterum, id est secundo, e Judaea venisset in Galilaeam: primum enim fuit conversio aquae in vinum, cap. II, vers. 1 et seq., quod fecit Christus, cum primo e Judaea venit in Galilaeam: bis ergo venit e Judaea in Galilaeam, et utrumque suum eo adventum novo miraculo illustravit. « Secundum dixit, ait Euthymius, non quod post primum, nullum aliud ediderit in tota Palaestina (nam in Judaea multa jam ediderat), sed quod post primum, hoc secundum in Cana sit factum. » Dicit hoc Joannes, ut indicet copiam miraculorum a Christo in Galilea deinceps patratorum, quam narrat Matthaeus cap. IV, vers. 23 et seq., post hoc secundum Joanne hic recensitum contigisse.