Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Christus primo, ad Probaticam piscinam sanat aegrum per 38 annos. Secundo, vers. 16, Judaeis calumniantibus, quod eum die sabbati sanasset, respondet se omnia sua simul cum Patre operari, q. d. se Patris auctoritate, imo ope et robore, sabbato aegrum sanasse. Tertio, vers. 20, asserit se cum Patre mortuos vivificare, et a Patre constitutum esse judicem omnium. Quarto, vers. 33, tribus testimoniis probat se esse Messiam: primo, testimonio Joannis Baptistae; secundo, testimonio propriorum operum et miraculorum; tertio, testimonio Mosis.
Textus Vulgatae: Joannes 5:1-47
1. Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Hierosolymam. 2. Est autem Hierosolymis Probatica piscina, quae cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens. 3. In his jacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum exspectantium aquae motum. 4. Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam; et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate. 5. Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. 6. Hunc cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri? 7. Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum venio enim ego, alius ante me descendit. 8. Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. 9. Et statim sanus factus est homo ille; et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo. 10. Dicebant ergo Judaei illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. 11. Respondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula. 12. Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo, qui dixit tibi: Tolle grabatum tuum, et ambula? 13. Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco. 14. Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi: Ecce sanus factus es; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. 15. Abiit ille homo, et nuntiavit Judaeis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum. 16. Propterea persequebantur Judaei Jesum, quia haec faciebat in sabbato. 17. Jesus autem respondit eis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. 18. Propterea ergo magis quaerebant eum Judaei interficere; quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis: 19. Amen, amen dico vobis: non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit. 20. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit, et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. 21. Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius, quos vult, vivificat. 22. Neque enim Pater judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio, 23. ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. 24. Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. 25. Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. 26. Sicut enim Pater habet vitam in semetipso; sic dedit et Filio habere vitam in semetipso: 27. Et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. 28. Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei: 29. et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. 30. Non possum ego a me ipso facere quidquam. Sicut audio, judico, et judicium meum justum est; quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. 31. Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. 32. Alius est qui testimonium perhibet de me; et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me. 33. Vos misistis ad Joannem; et testimonium perhibuit veritati. 34. Ego autem non ab homine testimonium accipio; sed haec dico, ut vos salvi sitis. 35. Ille erat lucerna ardens et lucens. Vos autem voluistis ad horam exultare in luce ejus. 36. Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea; ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me; 37. et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me; neque vocem ejus unquam audistis, neque speciem ejus vidistis; 38. et verbum ejus non habetis in vobis manens; quia quem misit ille, huic vos non creditis. 39. Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me: 40. et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. 41. Claritatem ab hominibus non accipio. 42. Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. 43. Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. 44. Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis; et gloriam, quae a solo Deo est, non quaeritis? 45. Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem, est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. 46. Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. 47. Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis?
Versus 1: Post Haec Erat Dies Festus Judaeorum
1. POST HAEC ERAT DIES FESTUS JUDAEORUM, ET ASCENDIT JESUS HIEROSOLYMAM. — Nota: Joannes hic multa Christi in Galilaea gesta omittit; scilicet plurima miracula, vocationem Apostolorum, sermonem Christi in monte et caetera quae narrat Matthaeus a cap. iv usque ad xii; nam quod cap. xii narrat Matthaeus de discipulis Christi evellentibus spicas, contigit post sequens festum, uti mox patebit. Ita Jansenius, Toletus, Franciscus Lucas et alii.
Dies festus. — S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius et Maldonatus, putant fuisse Pentecosten. Melius S. Irenaeus, lib. II, cap. xxxix; Rupertus, Jansenius, Toletus et Franciscus Lucas censent fuisse Pascha, idque probatur primo, quia, cap. iv, vers. 35, dixit Jesus adhuc quatuor menses restare usque ad messem; ergo tunc necdum erat Pascha, sed festum grande primo futurum erat Pascha: igitur illud hic intelligitur; nam in Judaea messis fit inter Pascha et Pentecosten.
Secundo, quia Pascha erat festum festorum. Ergo cum absolute dicitur: « Erat dies festus, » intelligit Pascha; hoc enim per antonomasiam et kat' exochen vocatur festum.
Tertio, quia Christus post baptismum suum tres annos cum dimidio praedicavit, ut habet communis Doctorum sententia: hinc oportet in Evangeliis quatuor inveniri Paschata hujus temporis, sive horum trium annorum cum medio: primum scilicet Pascha expressit Joannes, ii, 13; secundum hic; tertium, cap. vi, 4; quartum paulo ante mortem, cap. xix, 14: alioqui si hic dies festus non fuit Pascha, tria duntaxat Christi Paschata ex Joanne colligere poteris.
Quarto, quia, ut paulo ante dixi, Christus non potuit tam multa gerere a Pascha usque ad Pentecosten, quod est spatium septem hebdomadarum duntaxat, omnia scilicet quae narravit Joannes a cap. ii, 39, huc usque, et Matthaeus a cap. iv usque ad cap. xii; ergo anterius illa gesta sunt, scilicet a januario usque ad Pascha.
Hic igitur finiuntur gesta primi anni praedicationis Christi et trium mensium, qui a die 6 januarii, quo ipse a Joanne baptizatus est, fluxere usque ad Pascha, quod in Nisan, sive in martio celebrabant. Finiuntur ergo hic acta Christi a baptismo usque ad secundum Pascha. Vide Chronotaxin quam Evangeliis praeposui.
Versus 2: Probatica Piscina, Quae Cognominatur Bethsaida
2. EST AUTEM HIEROSOLYMIS PROBATICA PISCINA, QUAE COGNOMINATUR HEBRAICE BETHSAIDA, QUINQUE PORTICUS HABENS. — « Probatica, » graeca est vox, idem significans quod pecuaria vel ovina, πρόβατον enim est ovis. Ita dicta fuit haec piscina, tum quia erat juxta portam adjacentem templo, per quam scilicet greges ovium introducebantur immolandi in templo, de qua lib. II Esdrae, cap. III, vers. 1 et 32; tum quia in illa oves quotidie mane et vespere Deo sacrificandae congregabantur et abluebantur. Ita Theophylactus, Beda, Jansenius et S. Hieronymus in Locis Hebr.
Piscina, — puta stagnum aquarum, quod pisces continebat, aut certe continere poterat, etiamsi actu non contineret. Unde Graece κολυμβήθρα, id est natatoria, dicitur, quod in ea pisces, quin et homines, natare possent, etiamsi actu non natarent. Ita S. Augustinus, tract. 20. Piscinam hanc exstruxit Salomon pro ministerio templi: unde a Josepho, lib. VI Belli, cap. VI: « Stagnum Salomonis » nuncupatur; in eo enim Nathinaei lavabant victimas quas tradebant sacerdotibus in templo offerendas. Originem hujus piscinae, ex vetusto codice manuscripto, miram recenset Genebrardus, in fine lib. I Chronol., edition. Paris. factae a Sebastiano Nivellio, anno Christi 1600, pag. 174, scilicet eo die quo conceptus est Christus, ingenti terrae motu concussum fuit templum, illoque fontem hunc e terra erupisse, arcana virtute praeditum, ut scabie pecudum elota etiam morbidos quoslibet ibidem ablutos sanaret; atque illum exaruisse, cum ex cedro, palma et oliva ibidem repertis, crux fabricata est, in qua crucifixus fuit Christus. Verum haec fabulosa videntur, et rabbinismum olent; Rabbini enim fabulosi sunt, et fabularum architecti. Minus improbabile est quod ait idem Genebrardus in Notis Chronolog., Beda in cap. II Esdrae, et ex iis Serarius, in lib. II Machab. cap. 1, Quaest. XIV, scilicet probaticam piscinam esse locum illum, in quo Jeremias abscondit ignem sacrum templi, quem post reditum e Babylone requirentes Judaei, pro igne invenerunt aquam crassam, quae a Nehemia effusa in lapides templi rursum versa est in ignem; ideoque rex Persarum, Darius Hystaspis, vel ejus nepos Artaxerces, eo loco, ut ait S. Ambrosius, lib. I Offic., cap. XIV, fecit templum, Graece hieron, id est sacrum, scilicet aedificium, quale erat haec piscina, eamque suis porticibus circumsepsit, ut habet Graecus, lib. II Machab. cap. 1, vers. 24. Verum haec piscina Nehemiae fuit antiquior, et a Salomone ad lotionem pecudum templi erecta; unde et opus Salomonicum a Josepho vocatur, ut dixi; nisi quis dicat piscinam prius quidem fuisse, sed eo tempore quo Jeremias in ea ignem sacrum abscondit, et Nehemias aquam crassam in eo inventam rursum in ignem convertit, accepisse hoc donum curandi quoslibet morbos a Deo; ideoque porticibus, columnis aliisque fabricis a rege Persarum auctam et illustratam fuisse. Verum haec incerta sunt, nec a quopiam veterum tradita. Nonnulli Graeci codices pro piscina habent πύλη, id est porta; sed S. Chrysostomus, Theophylactus, Cyrillus, Euthymius, S. Hieronymus et alii passim legunt κολυμβήθρα, id est natatoria piscina, sive stagnum. Syrus vertit, baptisterium, id est lavacrum.
Bethsaida. — Ita legunt codices Romani, et ex Graecis S. Chrysostomus et Cyrillus, idque apposite; « Bethsaida » enim Hebr. idem est quod domus, id est locus (Hebraei enim omnem locum vocant domum) venationis, sive piscationis: beth enim est domus, tsaiid est venatio, quae hic erat piscium, hoc est, piscatio in piscina. Et hoc significat Graecum κολυμβήθρα, id est natatoria, in qua scilicet pisces natare solent, vel possunt; κολυμβᾶν enim est natare. Codices vero Graeci habent Βηθεσδά. Unde S. Hieronymus, in Locis Hebr. legit Bethesda, id est domus effusionis (esda enim est effusio, a Chald. seda, id est effudit), quod in illam aquae pluviae e tectis, atque aliae ex aquaeductibus effunderentur. Porro, Syrus legit beth-chesda, id est domus misericordiae (Hebr. enim chesed est misericordia), eo quod Deus misericordiam suam ibidem declararet in miseros aegros, quos sanabat, sive quod viri probi pauperes aegros ibidem jacentes, suis eleemosynis sublevarent. Porro, Arabicus habet, quae vocatur hebraice Bethsaida, cujus interpretatio est piscina ovium, in qua scilicet, non pisces, sed oves ablutas venabantur et capiebant, ad offerendum eas in templo.
QUINQUE PORTICUS HABENS. — Porticus sunt loca superne tecta, inferne aperta ad ambulandum, item ad decumbendum vel quiescendum, ut scilicet aegri in iis quiescerent, tuti a pluvia aeque ac aestu solis, indeque in piscinam vicinam illico exilirent, dum angelus ejus aquam commovebat.
Versus 3: Multitudo Magna Languentium Exspectantium Aquae Motum
Unde sequitur: 3. IN HIS JACEBAT MULTITUDO MAGNA LANGUENTIUM (Graece ἀσθενούντων, id est aegrotantium) CAECORUM, CLAUDORUM, ARIDORUM (quibus manus, brachium, pes, vel alia pars corporis exaruerat, ut esset vitae motusque expers et ad usum inepta) EXSPECTANTIUM AQUAE MOTUM. — Nonnus: « Semper spectantes saltum excitatae et motae aquae, ut in aqua omnia sanante dissiparent molestum morbum, gnari illic esse effugium omnium morborum, etsi incurabilium scientiis humanis. »
Tropologice Beda: Caeci, ait, sunt scientiae lumine carentes; claudi, qui ad ea quae vident implenda vires non habent; aridi sunt ii qui dilectionis supernae pinguedine carent: hos solus sanare potest Christus vi gratiae suae.
Versus 4: Angelus Domini Descendebat Secundum Tempus
4. ANGELUS AUTEM DOMINI DESCENDEBAT SECUNDUM TEMPUS IN PISCINAM; ET MOVEBATUR AQUA. ET QUI PRIOR DESCENDISSET IN PISCINAM POST MOTIONEM AQUAE, SANUS FIEBAT A QUACUMQUE DETINEBATUR INFIRMITATE. — « Angelus, » sive Raphael, sive quis alius. Raphael enim, quia praeest mendendis corporibus, vocatur Raphael, id est medicina, vel medicus Dei. Unde Tobiam a caecitate curavit.
Secundum tempus, — id est certo quodam tempore a Deo vel ab angelo destinato, sed hominibus incognito. Unde non videtur solidum, quod ait Cyrillus et Tertullianus, lib. De Baptismo, semel in anno duntaxat, scilicet in Pentecoste angelum in piscinam descendisse: sic enim non decubuissent juxta eam aegri, sed domi suae, indeque instante Pentecoste piscinam adiissent. Unde Euthymius: « Dicens, ait, statuto tempore, docuit quod non semper fiebat miraculum, sed certis temporibus, hominibus quidem incognitis, verum frequenter, ut opinor, in anno; propter hoc siquidem decumbebat in porticibus multitudo magna languentium. »
MOVEBATUR AQUA. — Graece ἐτάρασσε τὸ ὕδωρ, id est turbabat aquam. Ita Syrus; Arabicus, movebat aquam. « Motionis sonus, adesse angelos ad sanctificandam aquam significabat, » ait Cyrillus; « Ut esset indicium, quia descenderat angelus, movebatur aqua, » ait S. Ambrosius, lib. De iis qui initiantur myster., cap. 14.
ET QUI PRIOR DESCENDISSET IN PISCINAM POST MOTIONEM AQUAE, SANUS FIEBAT, — ut ostenderet quid valeat labor et diligentia, quamque ad Dei beneficia captanda, celeres et agiles esse debeamus. Hinc ad manna colligendum oportebat surgere in aurora; nam orto sole liquescebat, « ut notum esset omnibus, quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare, » ait Sapient. cap. VI, 28. Vide ibi dicta. Deus enim sua dona vigilantibus et sedulis offert, non tardis et dormitantibus. Sic in stadio ille solus, qui aliis omnibus praecurrit, accipit bravium, I Corinth. cap. IX, 24. Julius Caesar in bellis plurimum valere celeritatem asserebat, ac per illam se tot et tanta perfecisse. Unde illud ejus dictum: « Veni, vidi, vici, » teste Plutarcho in Apophth. Roman.
A QUACUMQUE DETINEBATUR INFIRMITATE. — Hinc patet hanc piscinae sanandi vim non fuisse a victimis in ea ablutis, nec a lignis in fundo jacentibus, ex quibus crux Christi sit fabricata, ut aliqui voluere, sed fuisse supernaturalem et miraculosam; nimirum voluit Deus hoc beneficium publicum populo fideli exhibere, sub tempus Christi (nam ante Christum, in veteri Testamento nulla ejus fit mentio), ut Christus aegrum ibidem sanans, ostenderet se esse Deum, qui vim hanc piscinae dedisset, ideoque sine illa aegrum curare posset. Quare videtur donum hoc Deus ab ingratis Judaeis abstulisse, cum ipsi Christum occiderunt; nam nulla deinceps ejus extat memoria.
Unde Tertullianus, lib. Contra Judaeos, cap. XIII: « Piscina Bethsaidae, ait, usque ad adventum Christi curando invaletudines ab Israel, desiit a beneficiis deinde ex perseverantia furoris. »
Allegorice: voluit Deus ut piscina haec esset index Passionis Christi ejusque baptismi. Sicut enim angelus descendebat in aquam; sic Christus descendit ad Passionem et tormenta, iisque quasi aquis immersus fuit et obrutus: unde sicut piscina rubebat sanguine victimarum, quae in ea abluebantur; sic Christus suo sanguine fuit rubicundus et crucifixus, Isaiae LXIII, 2, ut ejus merito baptismum (unde Syrus pro piscina vertit, baptisterium) instrueret, quo fideles aquis abluti, ab omni infirmitate spiritali curarentur. Ita Tertullianus, lib. De Baptismo cap. V; S. Ambrosius, lib. I De Spiritu Sancto, cap. VII, et S. Chrysostomus hic, quem audi: « Siquidem cum vellet Deus appropinquantis baptismatis fidem nos erudire, non solum pollutiones, sed etiam morbos per aquam expulit: propiores enim veritati imagines atque figurae, illustriores fuere quam vetustiores, » etc. Et Augustinus: « Descendere in aquam turbatam, inquit, hoc est, humiliter credere in Domini passionem. Ibi sanabatur unus, significans unitatem: postea quisquis veniret, non sanabatur, quia quisquis praeter unitatem fuerit, sanari non poterit. »
Quaeres, cur post motionem, vel, ut Graece est, turbationem aquae sanabatur is solus qui prior in aquam descendebat? Respondeo: Causa litteralis fuit, ut significaretur hanc vim sanandi non provenire ab aquae natura, sed a motione angeli et a jussu Dei. Porro, motio haec angeli non imprimebat vim aliquam, vel qualitatem physicam, ad sanandum quoslibet morbos; hanc enim nec angelus poterat efficere, nec aqua recipere: motio haec ergo tantum signum erat virtutis, praeparationis et actionis divinae, quae aegrum illum sanatura erat, qui prior diligentia sua se movisset et in aquam descendisset, ibique Dei beneficium et miraculum, illi quasi occurrendo, primus excepisset. Motio haec ergo erat invitatio aegrorum, ad captandam sanitatem in aqua mota.
Motio enim angeli excitabat omnes aegros ad se movendum, ut alter alterum praeveniret, essetque primus in aquam descendens. Qua in re magna erat omnium festinatio et turbatio.
Apposite vero hoc signum motionis usurpavit angelus, quia virtus aquae dum movetur, acuitur fitque efficax et vivida. Vita enim in motu consistit; mors in quiete et torpore: hinc aquae vivae vocantur illae quae moventur et fluunt, ut sunt fontium et fluminum; mortuae vero quae stant et stagnant, uti sunt lacuum et piscinarum. Adde, instante sanitate, solet aeger turbari; confligit enim natura cum morbo, donec illum superet: quare morbus tunc summas et ultimas sui vires exerit et evomit.
Tropologica causa fuit, ut significaretur peccatorem, cum a Deo convertitur et sanatur, prius solere in conscientia variis motibus timoris, pudoris, spei agitari et turbari; hisce enim Deus eum ad paenitentiam et contritionem commovet, ut per eam sanetur, uti docet Concilium Tridentinum.
Allegorica causa fuit, ut significaretur Christus in aquis passionum agitandus et turbandus, qui per eas nobis sanitatem omnem spiritalem et corporalem meruit et impetravit: de quo mox plura.
Versus 5: Quidam Homo Triginta et Octo Annos Habens in Infirmitate
5. ERAT AUTEM QUIDAM HOMO IBI, TRIGINTA ET OCTO ANNOS HABENS IN INFIRMITATE. — Graece ἐν ἀσθενείᾳ, id est in morbo, in aegritudine; Arabicus, erat autem ibi vir infirmus per triginta octo annos; Syrus, qui trigesimum octavum annum agebat in mala valetudine. Infirmum hunc fuisse paralyticum asserit S. Chrysostomus, Euthymius et Leontius hic, ac S. Ambrosius, lib. II De Sacram., cap. I, ideoque allegorice gessisse typum generis humani, quod a lapsu Adae, per quinque annorum millia, plurimis infirmitatibus corporis et animae assidue affligitur.
Tropologice: paralyticus hic repraesentat quemlibet in peccandi consuetudine inveteratum, ideoque suo vitio et habitu languidum, et ad omne bonum invalidum. Sicut enim paralysis dissolvit membrorum nexum et firmitatem, sic et consuetudo peccandi vires animae enervat; luxat et dissolvit, ut ab ea resurgere illique resistere nequeant, nisi potenti Dei gratia erigantur et roborentur. Hinc patet paralysim hanc naturaliter fuisse incurabilem, nec ulla arte per 38 annos curari potuisse, ideoque eam prae caeteris languentium morbis sibi curandam sumpsit Christus, ut immensam suam potentiam, aeque ac misericordiam in illa ostenderet. Sicut archiatri medicique praestantes infirmos gravissime aegrotantes, qui ab aliis curari nequivere, sibi curandos assumunt, ut in eis artis suae excellentiam ostendant. Qua de causa Christus Paulum in spiritu gravissimo infidelitatis morbo laborantem, prae aliis Judaeis incredulis et impiis sibi sanandum depoposcit, uti ipse docet initio epist. I ad Timoth. Vide ibi dicta: « Magnus, ait S. Augustinus, de coelo descendit medicus, quia magnus in terra jacebat aegrotus. » Symbola numeri 38 vide apud S. Augustinum hic, tract. 17, ubi inter cetera ait, eum esse symbolum infirmitatis, sicut quadragenarius symbolum est sanitatis et perfectionis. « Si ergo, ait, quadragenarius numerus habet perfectionem legis, et lex non impletur nisi in gemino praecepto charitatis; quid miraris quia languebat, qui ad quadraginta, duo minus habebat? » deerat enim duplex dilectio, Dei scilicet et proximi.
Versus 6: Vis Sanus Fieri?
6. HUNC CUM VIDISSET JESUS JACENTEM, ET COGNOVISSET (tum ex ipso infirmo aliisque astantibus, tum ex scientia sua divina animae suae a Deo infusa) QUIA JAM MULTUM TEMPUS HABERET (infirmitatis et aegritudinis), DICIT EI: VIS SANUS FIERI? — Sciebat Christus omnino eum cupere sanari, quaerit tamen idipsum ex eo, primo, ut colloquio, indeque sanationi praebeat occasionem et initium: qua in re insignem suam clementiam ostendit, qui ab aegro non rogatus eum praevenit, et sanare satagit. « Magnum, ait Cyrillus, misericordiae Christi est argumentum, non exspectare semper laborantium preces, sed sua misericordia praevenire. »
Secundo, ut desiderium sanitatis in aegro excitaret, ac spem opis sibi a Christo afferendae. Haec enim erat congrua dispositio ad recipiendam sanitatem.
Tertio, ut in eo attentionem ad instans sanationis miraculum acueret; ut scilicet aegrum faceret attentum ad dicta et facta Christi, ex iisque certo cognosceret se non a piscina, nec a medicina, sed a solo Christo, qui omnem piscinae et medicinae vim superat, curatum esse, ideoque in eum quasi Prophetam ac Messiam crederet, veniamque peccatorum paenitens peteret et impetraret. Hinc juxta piscinam sanatricem eum sanavit, sed sine tactu piscinae, ut ostenderet se esse illum qui piscinae hanc vim dedisset, ideoque sine piscina, solo verbo posset sanare: ac consequenter se esse omnipotentem, ac Deum verum.
Versus 7: Domine, Hominem Non Habeo, Ut Mittat Me in Piscinam
7. RESPONDIT EI LANGUIDUS: DOMINE, HOMINEM NON HABEO, UT, CUM TURBATA FUERIT AQUA, MITTAT ME IN PISCINAM: DUM VENIO ENIM EGO, ALIUS ANTE ME DESCENDIT. — Ad quaestionem Christi aeger directe non respondet; praesupponit enim ut omnibus notum, se optare sanitatem, sed de modo eam nanciscendi per piscinam sermonem injicit, q. d. Ego ob paralysim ad piscinam ire nequeo, homines qui me eo deferant non habeo; sum enim pauper: tu si in hac re me adjuvare possis, adjuva; putabat enim Christum quaerendo: « Vis sanus fieri? » hoc velle, q. d. Vis ut ego te in piscinam deferam, angelo aquam movente, ut in ea sanus fias? Nondum enim cognoscebat Jesum ejusque potentiam et virtutem, quia nunquam eum viderat.
HOMINEM NON HABEO. — Paulo aliter Syrus: etiam, Domine (cupio sanus fieri), hominem autem non habeo; et Arabicus: utique, Domine, sed non est mihi homo. Pulchre S. Augustinus: « Vere, ait, necessarius erat ille homo (Jesus) ad salutem, sed homo ille, qui et Deus est. »
Tropologice: pauperes saepe non habent hominem a quo adjuventur; sed divites et potentes, quorum gratiam et bursam omnes aucupantur.
Versus 8: Surge, Tolle Grabatum Tuum, et Ambula
8. DICIT EI JESUS: SURGE, TOLLE GRABATUM TUUM, ET AMBULA. — « Surge, » sanus a morbo, « tolle grabatum, » id est lectum tuum (ut dixi Marc. II, 4,) qui te hucusque tulit, « et ambula, » ut velut fortis lecti tui bajulus, cum eo domum redeas. Hic sermo Christi fuit practicus et efficax. Dicendo enim: « Surge, » aegrum erexit et sanavit. « Non operis imperium fuit, ait Augustinus, sed operatio sanitatis. » Et S. Cyrillus: « Non est hominis tanta potestas et virtus; solius Dei proprium est, ut sic imperare possit. » Jussit Christus eum tollere grabatum, ut omnibus constaret eum esse a se sanatum, imo validum et fortem subito effectum, ut lecti esset portitor. Unde notat hic Euthymius solere Christum post facta a se miracula, quiddam addere, ex quo miraculi veritas et magnitudo cerneretur. Sic hic paralyticum jussit tollere grabatum suum, quod non nisi sanatus, imo fortis ac validus facere potuisset. Sic post multiplicatos a se panes jussit fragmenta panibus majora colligi, Matth. XIV, 20. Sic leproso a se sanato dixit: « Vade, ostende te sacerdoti, » Matth. VIII, 4. Sic suscitatae a se puellae jussit dari manducare, Marci V, 43. Sic aquam in vinum conversam praecepit ferri architriclino, qui optimum esse vinum pronuntiavit, Joan. II, 8.
Moraliter Beda: Surge e torpore et ignavia, in quibus prius jacebas, et in bonis operibus proficere stude.
Tropologice: S. Gregorius, hom. 12 in Ezech., haec applicat peccatoribus per paenitentiam justificatis, qui priorum peccatorum, justo Dei judicio, tentationes adhuc patiuntur: « Aegro, inquit, ad salutem reducto praecipitur: Tolle grabatum tuum, id est porta lectum, in quo portatus es; quia necesse est, ut sanatus quisque portet contumeliam carnis, in qua prius jacebat aegrotus. Quid est ergo dicere: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam, nisi porta tentationes carnis, in quibus hactenus jacuisti, ac revertere ad conscientiam tuam, ut videas quae fecisti? »
Sic S. Maria Aegyptiaca per septemdecim annos graves carnis tentationes passa est jam conversa, quia totidem annis prius impudice vixerat, uti habet ejus Vita. Peccata ergo sui ipsorum sunt carnifices, et justi ultores. Quod antea libuit, postea cruciat; quod fecisti volens, idem deinceps patieris nolens.
Symbolice: S. Augustinus, tract. 17: « Surge, » inquit, hoc est dilige Deum, qui sursum est; « tolle grabatum tuum, » hoc est, dilige proximum, infirmitates ejus portando, juxta illud: « Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi, » Galat. VI. « Cum esses languidus, ait S. Augustinus, portabat te proximus tuus: sanus factus es, porta proximum tuum, etc. Porta ergo eum cum quo ambulas, ut ad eum pervenias, cum quo manere desideras. »
Versus 9: Statim Sanus Factus Est; Erat Autem Sabbatum
9. ET STATIM (Syrus, eo momento; Christus enim, quia Deus, in instanti sanabat, ut ostenderet hanc sanitatem, non naturaliter, sed vi supernaturali, per miraculum fieri ab omnipotentia Dei) SANUS FACTUS EST HOMO ILLE, ET SUSTULIT GRABATUM SUUM (Nonnus, onerosum humerale) ET AMBULABAT. ERAT AUTEM SABBATUM IN DIE ILLO. — Studio sanavit Christus in sabbato, tum quia sabbatum erat summum apud Judaeos festum, quod proinde prae aliis sanctificare oportet bonis operibus, quale erat hic sanatio aegri adeo afflicti, tam benefica, tam potens et divina; tum quia per hoc Judaeis ostendere volebat se dominum esse sabbati, jubendo ut in illo tolleret grabatum, quod erat lege vetitum, ideoque se esse Messiam ac Deum; tum quia sabbatum erat dies dicata quieti et laudi Dei. Quietem autem a doloribus aegro huic praestitit Christus, ideoque magnam et laudandi Deum occasionem eodem die subministravit.
Versus 10: Sabbatum Est, Non Licet Tibi Tollere Grabatum Tuum
10. DICEBANT ERGO JUDAEI ILLI QUI SANATUS FUERAT: SABBATUM EST, NON LICET TIBI TOLLERE GRABATUM TUUM. — Nonnus: « Et dicebant cum clamore proferentes criminatricem vocem: Sabbatum est, quod oportet unumquemque hominum transigere totum in otio: non est tibi fas lectum tollere. » In genere verum dicunt; apud Judaeos enim summa erat religio sabbati, ideoque omne opus in illo erat vetitum, ut patet Exod. XX, 8; ac nominatim gestatio onerum eo die prohibetur a Jeremia, cap. XVII, 21 et seq.: « Nolite, ait, portare pondera in die sabbati, nec inferatis per portas Jerusalem; » et a Nehemia, II Esdrae XIII, 45. Christus tamen contrarium hic praecipit aegro a se sanato, tum quia ipse dominus erat sabbati, ac proinde in ejus lege dispensare poterat; tum maxime quia opus vetitum a lege in sabbato, erat opus servile, non autem opus pium et divinum, quale hic erat, quod aeger sanatus suum tolleret lectum: illud enim ei jussit Christus hoc fine, ut omnes qui in sabbato turmatim confluebant ad templum, miraculum hoc agnoscerent, indeque Jesum ejus auctorem esse Messiam colligerent, illique gratias agerent et in eum crederent. Unde sequitur:
Versus 11: Qui Me Sanum Fecit, Ille Mihi Dixit: Tolle Grabatum
11. RESPONDIT EIS: QUI ME SANUM FECIT, ILLE MIHI DIXIT: TOLLE GRABATUM TUUM, ET AMBULA. — Subintellige: ille autem fuit vir divinus; et divina virtute me sanavit: ergo Deo charus est et amicus, nec quidquam praecipit quod Deo displiceat, sed quod Deo gratum esse cognoscit; operatur enim cum Deo et ex Deo. « Non acciperem jussionem, ait S. Augustinus, a quo acceperam sanitatem? » Justa fuit haec aegri excusatio, quam Judaei intelligere et acceptare debuissent; sed superbia occaecati illam capere noluerunt, ideoque peccarunt, et Christum persequentes in reatum et gehennam corruerunt.
Versus 12: Quis Est Ille Homo, Qui Dixit Tibi: Tolle Grabatum?
12. INTERROGAVERUNT ERGO EUM: QUIS EST ILLE HOMO, QUI DIXIT TIBI: TOLLE GRABATUM TUUM, ET AMBULA? — Indignantes et minabundi hoc dicunt, q. d. Quis est ille audax et insolens, qui contra legem audet tibi praecipere ut in sabbato tollas grabatum tuum? Utique ille homo non est a Deo, qui sabbatum a Deo sancitum non custodit. Ita illi ex caeco legis suae, quam non intelligebant, praejudicio; cum ex altera parte cogitare debuissent illum qui aegrum per miraculum sanaverat, hoc non nisi singulari Dei auctoritate et ope facere potuisse, ac proinde a Deo pariter accepisse jus dicendi eidem in sabbato: « Tolle grabatum tuum, et ambula. »
Versus 13: Nesciebat Quis Esset; Jesus Enim Declinavit a Turba
13. IS AUTEM QUI SANUS EFFECTUS FUERAT, NESCIEBAT QUIS ESSET: JESUS ENIM DECLINAVIT A TURBA CONSTITUTA IN LOCO. — Quasi dicat: Sanatus benefactorem suum indicare non poterat, quia Jesus, miraculo patrato, a turba congregata se subduxit, ne tumultui aut vanae gloriae occasionem praeberet.
Versus 14: Jam Noli Peccare, Ne Deterius Tibi Aliquid Contingat
14. POSTEA INVENIT EUM JESUS IN TEMPLO, ET DIXIT ILLI: ECCE SANUS FACTUS ES; JAM NOLI PECCARE, NE DETERIUS TIBI ALIQUID CONTINGAT. — Memento dicti Sirach: « Qui delinquit in conspectu ejus, qui fecit eum, incidet in manus medici. » Vide ibi dicta. Dixi saepe; nam subinde Deus viris sanctis morbos immittit, ut eorum patientiam probet, augeat et coronet, uti immisit S. Job, cujus tota disputatio cum amicis in hoc cardine versatur, ut amicis urgentibus ipsum peccatis suis causam tot morbis dedisse, ipse ex adverso contendat se a peccatis esse immunem, nec morbos illos commeruisse. Atque Deus cap. ult., ipsi causam adjudicat, amicos vero condemnat. Item patuit in caeco nato, cap. ix, 3, de quo ait Christus: « Neque hic peccavit, neque parentes ejus, sed ut manifestentur opera Dei in illo. »
Porro Christus, sicut corpus hujus aegri sanavit ad piscinam, sic sua inspiratione interna atque hac monitione externa, sanavit ejus animam in templo: inspiravit enim memoriam peccatorum juventutis suae, quibus morbum tam longum meruit movitque cor ejus; ut de eis contereretur et veniam a Deo peteret, itaque justificaretur; imo ideo Christus corpus ejus sanavit, ut ejus animam sanaret, uti fecit S. Magdalenae: sicut dixi Lucae vii et viii. « Qui foris ab infirmitate, ipse etiam intus salvavit a scelere, » ait Beda.
NE DETERIUS TIBI ALIQUID CONTINGAT. — « Qui enim priori supplicio non est emendatus, ait Theophylactus, ad majora tormenta servatur, tanquam insensatus et contemptor; » idque « sive in praesenti vita, sive in futura, sive in utraque, inquit Euthymius: pejor est morbo recidiva morbi. » Sic pejor est culpa recidiva culpae, ob majorem ingratitudinem, audaciam, impudentiam; item quia iteratio peccati inducit proclivitatem ad illud peccatum frequentandum, ac tandem consuetudinem et habitum, cui vix resistere potest peccator.
Versus 15: Nuntiavit Judaeis Quia Jesus Esset, Qui Fecit Eum Sanum
15. ABIIT ILLE HOMO, ET NUNTIAVIT JUDAEIS QUIA JESUS ESSET, QUI FECIT EUM SANUM. — « Nuntiavit, » non ex malevolentia, sed affectu gratitudinis, ne auctorem tanti beneficii celaret. Ita S. Augustinus, Chrysostomus et alii. « Abiit et nuntiavit, ait Euthymius, non tanquam iniquus, ut proderet, sed tanquam gratus, ut benefactorem divulgaret. Nam quia crimen incurrere se putabat, si tacuisset, ad beneficium praedicandum accessit. » Addit Cyrillus, « ut non ignorarent medicum, si quis etiam eorum curari desideraret. »
Versus 16: Persequebantur Judaei Jesum, Quia Haec Faciebat in Sabbato
16. PROPTEREA PERSEQUEBANTUR JUDAEI (praesertim Scribae et Pharisaei. Addunt aliqui codices Graeci, item Syrus et Arabicus: Et quaerebant eum interficere) JESUM, QUIA HAEC FACIEBAT IN SABBATO.
« Propterea, » id est eo praetextu; vera enim causa erat invidia. Unde Euthymius: « Quantum ad id quod apparebat, inquit, propter hoc; quantum vero ad id quod occultum erat, propter invidiam. » Invidebant enim Jesu hanc gloriam, dolebantque eum a populo sibi praeferri: indignabantur vero sua scelera ab eo reprehendi ejusque sanctitate refelli. Ipsi enim volebant haberi et coli ut Rabbini et legis doctores, atque ut oracula sapientiae et sanctitatis: quare Christum eorum scelera detegentem, quasi eos infamantem, oderant et persequebantur calumniis, detractionibus, minis, et tandem eum ad crucem adegerunt.
Versus 17: Pater Meus Usque Modo Operatur, et Ego Operor
17. JESUS AUTEM RESPONDIT ILLIS: PATER MEUS USQUE MODO OPERATUR, ET EGO OPEROR.
« Pater operatur, inquit S. Augustinus, lib. IV De Genesi ad litteram, cap. XII, et creaturae praebens congruam gubernationem et apud se habens aeternam tranquillitatem (quia, ut idem alibi ait, quietus operatur, et operans quiescit); » et nonnullis interjectis: « Creatoris namque potentia et virtus, causa subsistendi est omni creaturae: quae virtus ab eis quae creata sunt regendis, si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species, omnisque natura concideret. » Sicut lumen in aere cessat et evanescit, si sol radios suos, quibus lumen producit et conservat, subtrahat. Sensus est, q. d. Vos, o Scribae, mihi objicitis legem sabbaticae quietis, quam Deus vobis praecepit, eo quod ipse in sabbato quieverit ab omni opere suo, Genes. II. Verum respondeo Deum in sabbato quievisse duntaxat a novis rerum speciebus producendis, non autem ita, quin usque modo per omnia sabbata operatus sit et continue operetur; scilicet mundum et omnia quae in eo sunt gubernando, conservando, coelos movendo, unam rem ex alia producendo, viventia alendo, sanando, etc. Id quod summi est beneficii, idemque est opus non servile, sed liberale, pium et divinum, ac proinde sabbato licitum, imo sabbatum ornans et sanctificans: ita et ego, qui sum Filius Dei Patris, illi aequalis et homoousios, eadem cum illo operor, ac semper operatus sum: nec ego sine Patre, nec Pater sine me operari potest. Ita S. Augustinus, Cyrillus, Chrysostomus, Beda et alii.
Nota hebraismum: « Et ego operor, » hoc est sic vel similiter, aut pariter ego operor; et enim cum sit nota conjunctionis, quando similia conjungit, nota est comparationis et similitudinis, idemque est quod sic, uti passim fit in Proverbiis.
Versus 18: Patrem Suum Dicebat Deum, Aequalem Se Faciens Deo
18. PROPTEREA ERGO MAGIS QUAEREBANT EUM JUDAEI INTERFICERE; QUIA NON SOLUM SOLVEBAT SABBATUM, SED ET PATREM SUUM DICEBAT DEUM, AEQUALEM SE FACIENS DEO. RESPONDIT ITAQUE JESUS, ET DIXIT EIS.
« Patrem suum; » Graece πατέρα ἴδιον, id est patrem proprium, quia naturalem. Christus enim solus est Filius Dei proprius et naturalis; angeli vero et homines sancti sunt filii Dei, asciti duntaxat, et a Deo gratis adoptati. Ita Cyrillus. Unde Arabicus vertit, quoniam dicebat, quia Deus Pater meus est.
AEQUALEM SE FACIENS DEO, — quia dixerat se non similia, sed idem omnino operari, quod operatur Pater, ideoque illi per omnia cooperari, non ut famulum, sed ut Filium Patri homoousium. Ita Chrysostomus. Et Cyrillus: « Hominem, ait, esse videntes, et habitantem in eo Deum non cognoscentes, ferre non poterant singulari modo Deum ab eo patrem appellari: » nimirum, ut ait Beda, « quod is, quem verum per infirmitatem carnis hominem cognoverant, verum se Dei Filium credi vellet, id est non gratia adoptatum, ut caeteros Sanctos, sed natura Patri per omnia aequalem, non substantia, sed persona distantem; quia putabant Jesum praedicando se facere quod non esset, non veraciter intimare quod esset. Commoti sunt ergo Judaei et indignati sunt; merito quidem, quod audebat homo aequalem se facere Deo; sed ideo immerito, quia in homine non intelligebant Deum. » Voluerunt ergo pontifices et Scribae Jesum occidere, quia timebant, ne crescente gloria Jesu, ipsorum auctoritas decresceret, imo ne Jesus persuadens populo se esse Deum, a populo pontificibus praeponeretur, ac tandem praeficeretur, itaque eos exauctoraret, et novos sacerdotes et pontifices suos induceret, ut reipsa ab eo factum videmus.
Versus 19: Non Potest Filius a Se Facere Quidquam
19. AMEN, AMEN DICO VOBIS: NON POTEST FILIUS A SE FACERE QUIDQUAM, NISI QUOD VIDERIT PATREM FACIENTEM: QUAECUMQUE ENIM ILLE FECERIT, HAEC ET FILIUS SIMILITER FACIT.
« Non potest, » « non ob potentiae defectum, ait Euthymius, sed propter inseparabilitatem; nam impossibile est Filium facere quidquam quod non facit Pater. » Sic et S. Chrysostomus et S. Augustinus. « Nisi: » haec vox hic non est exceptiva, sed adversativa, idemque significat quod sed tantum. Idem significat Matth. xii, 4; Galat. ii, 6, et infra cap. xv, vers. 4.
QUOD VIDERIT. — Graece βλέπῃ, id est videat; Syrus et Arabicus videt; non enim prius quam operetur, sed simul videt Patrem operantem, dum cum illo operatur: Christus enim qua Deus non simile, sed idem numero opus cum Patre producit. Eadem enim actio est Patris et Filii, quam uterque simul videt et simul operatur. Actio autem, non vero unio hypostatica, nec ea quae illam sequuntur, quia unio haec non actionis, sed termini rationem habet. Quare, licet tota S. Trinitas, puta Pater, Filius et Spiritus Sanctus, actione sua divina operati sint hanc unionem, tamen unio ipsa ad solum Filium terminata est, non ad Patrem et Spiritum Sanctum. Quocirca solus Filius incarnatus est, passus, mortuus, etc., non Pater, vel Spiritus Sanctus.
Nota: Christus hic tantum vult dicere se a Deo Patre accipere divinam ejus essentiam, potentiam, scientiam et operationem, quasi ab auctore suo, ac proinde utitur voce viderit, quasi Filius non faciat quidquam, nisi quod videt facere Patrem, sive quod videt esse opus Patris sui. Solent enim filii et discipuli inspicere et imitari voluntatem et facta parentum et magistrorum; eorum enim sunt quasi simiae. Loquitur enim Christus anthropopathice, sive more hominum moderate, et congrue filio, sive ut decet apud homines loqui de patre filium, apud Judaeos arrogantes et captiosos, ne eos sat contra se irritatos, magis irritet et in suam necem provocet.
Adde, theologice et proprie Christum uti voce viderit, quia ipse a Patre procedit ut Verbum, quod est terminus visionis et cognitionis notionalis Dei Patris. Pater enim videns et intelligens se et omnia, producit et gignit Verbum, illique suam visionem et actionem hoc ipso communicat. Nil ergo videt aut facit Filius, nisi quod videt Patrem videre aut facere. Ipse enim est Verbum et idea: in quo, quasi termino, Pater exprimit et imprimit omnem suam visionem et cognitionem, tam speculativam, quam practicam. Sensus ergo est, q. d. Quidquid ego operor, hoc idem Pater operatur, idque eadem omnino visione, cognitione, voluntate, potentia et actione; quare si me accusatis quod sabbato sanaverim paralyticum, Deum quoque Patrem accusatis: ille enim mecum hoc est operatus, quia ipse in me et per me omnia operatur; imo ego omne opus meum a Patre accepi. Quare si creditis Deum Patrem omnia recte, sapienter et sancte operari, idem de me credatis oportet; ac proinde hanc sanationem aegri in sabbato fuisse opus prudenter factum, sanctum et divinum.
SIMILITER FACIT, — scilicet simili, imo eodem prorsus modo, eadem libertate, eadem potentia, eodem dominio, eadem auctoritate, ait S. Gregorius Nazianzenus, orat. 2 De Filio. Unde S. Augustinus: « Non, inquit, cum ille (Pater) fecerit, alia Filius similiter facit; sed quaecumque ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Si haec facit Filius quae fecerit Pater, per Filium facit Pater. » Et Cyrillus: « Similiter operantur, inquit, quae omnino ejusdem naturae sunt: quae autem diversas essendi habent rationes, in iis idem operationis modus esse non potest. Sicut ergo Deus de Deo vero, eadem quae Pater similiter facere potest. »
Versus 20: Pater Diligit Filium, et Omnia Demonstrat Ei
20. PATER ENIM DILIGIT FILIUM, ET OMNIA DEMONSTRAT EI QUAE IPSE FACIT: ET MAJORA HIS DEMONSTRABIT EI OPERA, UT VOS MIREMINI.
« Demonstrat, » non sicut praeceptor discipulo, ait Euthymius, sed sicut pater filio, ac Deus Deo. « Demonstrat » ergo, id est dat, communicat, praesertim quia, ut dixi, Filius a Patre per demonstrationem, id est per intellectum et visionem procedit quasi Verbum. Sic demonstrare pro dare, exhibere, tribuere sumitur, I Reg. xiv, 12; Exod. xxxiii, 19; Psal. iv, 8; Psal. xix, 5. Hunc esse sensum patet ex sequent. Porro Pater « demonstrat, » id est communicat omnia Filio, tum qua Deo, non libera dilectione, sed naturaliter ex foecunditate naturae divinae, cujus signum maximum apud homines est dilectio: qui enim omnia sua filio apud homines communicat, hoc ipso dat signum evidens, quod ipsum summe diligat;
tum communicat omnia Filio qua incarnato et homini, cujus communicationis non signum, sed causa est dilectio: « Demonstrare Patrem Filio, ait Beda, est per Filium facere quae facit. » Praeclare S. Athanasius, in disput. Contra Arium, lib. I: « Dedit, ait, Filio Pater omnipotens omnipotentiam, majestatem majestati, virtutem dedit virtuti, prudentiam dedit prudenti, praescientiam praescienti, aeternitatem aeternitati, divinitatem divinitati, aequalitatem aequalitati, immortalitatem immortalitati, invisibilitatem invisibilitati, regi regnum, vitam vitae; et non aliam ab ea quam habet dedit, et quantum habet, tantam dedit. »
Quaeres, cur demonstrare et ostendere hic et alibi sumatur pro donare et communicare? Respondeo: Primo, quia Deus demonstrando Filio se suaque opera, ei communicat suam scientiam, et consequenter suam essentiam. Scientia enim Dei idem est cum sua essentia. Ad haec demonstrando illuminat Filium, hoc est suam sapientiae omnisque boni lucem, totumque se illi communicat: Deus enim est lux increata et immensa, uti docet S. Joannes, epist. I, cap. I, vers. 5. Denique demonstrando, id est intelligendo producit Verbum, id est Filium, quia in Deo res nobilissima est intellectus, ac nobilissima actio est intelligere, illuminare, demonstrare. Nobilissima enim et princeps animae potentia est intellectus et ratio, quae voluntati imperat eamque caecam dirigit, et per illam omnes sensus caeterasque animae vires movet et regit. Hinc illa sapientum axiomata: Mens universa efficit. Rationis est gubernare. Quantum quisque valet ingenio, tantum habet de imperio. Intellectus enim res concipiendo et intelligendo, sibi per conceptum et intellectionem illas omnes vivaciter incorporat, et quasi possidet; res enim omnes in se vivo quodam modo concipit, earumque speciem in se efformat, quae rerum bonitatem et pulchritudinem omnem illi repraesentat. Quocirca intellectus est oculus mentis; sicut ergo oculus in corpore est sensus nobilissimus, vivacissimus, efficacissimus, qui rerum omnium formas sibi incorporat; sic multo magis idem facit intellectus in mente. Quocirca Beati in coelo per intellectum intelligendo et videndo Deum, eum sibi incorporant, illum possident, illoque beantur. Haec ergo est ratio hujus phrasis, qua ostendere et demonstrare sumitur pro dare, communicare, ac in possessionem rei ostensae et demonstratae inducere. Est catachresis et metalepsis. Hoc est quod ait Aristoteles et Philosophi: « Intellectus intelligendo fit omnia, » quia per vivam rerum conceptionem, illis sese et sibi illas assimilat, itaque illas tenet et occupat, facitque ut in ipso melius et nobilius existant, quam sint in seipsis; in seipsis enim saepe sunt inanimes et mortuae, in intellectu autem sunt animatae et vivae, vivuntque actu summe vitali et praestantissimo.
Denique Christus hic apposite contra Judaeos calumniantes, quod aegrum sanasset in sabbato, ad majus argumenti pondus et nervum, utitur verbo demonstrandi, q. d. Deus sapientissimus demonstravit mihi hoc opus sanandi in sabbato esse opus suum, id est divinum, piissimum et sanctissimum, cur ergo vos, o Scribae, illud reprehenditis et cavillamini? quis enim audeat esse reprehensor illius, cujus Deus est demonstrator? Ergone sapientiores estis Deo, ac Deum ipsum vultis docere, imo castigare? o insaniam! o insanam temeritatem et superbiam!
ET MAJORA HIS DEMONSTRABIT, — et demonstrando dabit et communicabit. « Majora » haec sunt praeclariora mysteria et miracula, ac praesertim mortuorum suscitatio, et potestas judiciaria judicandi omnes homines. Quae duo hic subjicit Christus.
UT VOS MIREMINI, — non dicit, ut vos credatis; quia Scribae et Judaei, visis tot Christi miraculis, mirati sunt ejus vim et potentiam, sed tamen odio et invidia excaecati, in eum ut Messiam credere noluerunt: Christus tamen ea illa mente et fine fecit, ut in se crederent. Ita Cyrillus. Sic etiamnum faciunt haeretici; nimirum mirantur Sanctorum orthodoxorum sapientiam, sanctitatem, miracula; sed tamen eorum fidem sequi, et mores imitari nolunt. Haec est haeresis et erroris caecitas, obstinatio et malignitas.
Versus 21: Sicut Pater Suscitat Mortuos, Sic et Filius Vivificat
21. SICUT ENIM PATER SUSCITAT MORTUOS, ET VIVIFICAT: SIC ET FILIUS, QUOS VULT, VIVIFICAT.
Ecce hoc est primum majus opus, quod Christus Patrem sibi Filio demonstraturum, id est communicaturum, dixit. Nam, ut ait S. Augustinus: « Majora sunt opera mortuos suscitare, quam languidos sanare. » Et S. Cyrillus: « Nolite, ait, mirari hoc, quod unus longo morbo dissolutus, verbo corroboratus, grabatum etiam tulit et abiit, cum mortem omnino destructurus sim et orbem terrarum judicaturus. »
SIC ET FILIUS, QUOS VULT, VIVIFICAT. — Tacite significat se esse Deum, Patri aequalem in potestate et libertate suscitandi et vivificandi quoscumque voluerit. « Illa particula, Sicut Pater, ait Chrysostomus, indiscretam potestatem; illa autem, Quos vult, aequalem demonstrat. » Similiter Theophylactus: « Verbum, Quos vult, indicat suae cum Patre potestatis aequalitatem. »
Quos vult. — Non alios vult Pater vivificare, alios vero Filius; sed eosdem, quia ejus voluntas conformis, imo eadem numero est cum voluntate Patris. Ita S. Augustinus.
VIVIFICAT. — Id est a morte suscitat, tum in hac vita, ut suscitavit Lazarum ac filium viduae; tum in die judicii omnes omnino suscitabit: Sanctos quidem ad vitam aeternam, impios vero ad gehennam et mortem aeternam, ut patebit vers. 25 et 28.
Versus 22: Omne Judicium Dedit Filio
22. NEQUE ENIM PATER JUDICAT QUEMQUAM, SED OMNE JUDICIUM DEDIT FILIO.
Enim omittit Arabicus, sed habet Graecus, et apte; novum enim argumentum suggerit. Est enim haec secunda ratio qua Christus se probat esse Deum, estque secundum opus majus, quod Patrem sibi demonstraturum, id est daturum, dixit vers. 20. Primum enim est suscitare mortuos; secundum est potestas judiciaria, quam solus Christus homo accepit a Patre in sua incarnatione, ac solus visibiliter in omnes exercebit in die judicii. Ita Beda, Chrysostomus et Cyrillus, quem audi: « Aliud quoddam divinum atque praecipuum affert argumentum, quo se natura et vere Deum ostendit. Cui enim orbem terrarum judicare alii convenit, quam soli Deo, quem solum ad judicandum divina Scriptura vocat, dicens: Exsurge, Deus: judica terram? » Psal. LXXXI, vers. 3. Et rursus: « Quoniam Deus judex est, alium humiliat, et alium exaltat, » Psal. XLVII, vers. 6.
FILIO SUO, — uni secum Deo, sed per incarnationem homini facto. « Ac si diceretur, ait Augustinus, lib. I De Trinitate, XIII, Patrem nemo videbit in judicio vivorum et mortuorum, sed omnes Filium, quia Filius hominis est, ut possit et ab impiis videri, cum et illi videbunt in quem pupugerunt. »
Dices: Christus creatus est judex ut homo, juxta illud: « Qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum, » Act. x, 42; ergo non recte Christus ex eo quod sit judex, probat se esse Deum. Respondeo, recte id eum probare, quia potestas judiciaria propria est Deo; est enim summa et juris amplissimi: quare Deus eam communicare noluit, nec congrue potuit puro homini, sed Christo soli, qui Deus est et homo. Ipse enim ut Deus, summam habet auctoritatem judicandi; ut homo vero, habet facultatem judicium hoc visibiliter coram hominibus salvandis et damnandis exercendi; judex enim debet videri a reo ejusque sententia ab eo audiri.
Versus 23: Ut Omnes Honorificent Filium, Sicut Honorificant Patrem
23. UT OMNES HONORIFICENT FILIUM, SICUT HONORIFICANT PATREM: QUI NON HONORIFICAT FILIUM, NON HONORIFICAT PATREM, QUI MISIT ILLUM.
Judaei enim qui hic noluerunt honorificare Filium Dei, nec eum ut talem agnoscere, in die judicii videntes ejus majestatem et potestatem in judicando divinam, inviti cogentur eum ut Deum agnoscere, honorificare et adorare.
SICUT HONORIFICANT PATREM. — Sicut significat aequalitatem, non similitudinem, quia assimilat eos qui sunt ejusdem naturae, id est eos sibi mutuo coaequat, scilicet Filium Patri. « Nam, ut ait S. Cyrillus, si ipse omnia est quae Pater, quantum ad Deitatis majestatem pertinet, quomodo par non erit aequaliter cum Patre honorari, cui ad identitatem substantiae nihil prorsus deest? » Sic et S. Augustinus, Chrysostomus, Theophylactus et alii. Hinc contra Arianos patet Christum esse Deum, ideoque eadem adoratione adorandum, qua adoratur Pater, scilicet latria.
QUI NON HONORIFICAT FILIUM, NON HONORIFICAT PATREM, QUI MISIT ILLUM, — tum quia negando Filium, negat et Patrem; pater enim et filius sunt correlativa, nec pater esse potest, qui filium non habet: in Deo vero qui negat Filium Dei esse Filium, negat Deum Patrem vere et proprie esse Patrem, ac genuisse; taciteque asserit ei defuisse vim generandi Filium sibi consubstantialem et aequalem; tum quia Pater « misit Filium » in mundum, ut per eum honoraretur, ut scilicet agnosceretur esse Pater proprie dictus, ac genuisse Filium sibi homousion, cum eoque eadem latria adoraretur: qui ergo negat Filium esse Deum, negat Patrem genuisse Deum, quae summa est Patris injuria et blasphemia. Aufert enim Patri generationem sibi parem et se dignam, ac pro divina et increata, creatam et exilem ei attribuit: quare negat eum esse Patrem proprium et divinum.
Versus 24: Qui Verbum Meum Audit Habet Vitam Aeternam
24. AMEN, AMEN DICO VOBIS, QUIA QUI VERBUM MEUM AUDIT, ET CREDIT EI QUI MISIT ME, HABET VITAM AETERNAM, ET IN JUDICIUM NON VENIT, SED TRANSIIT A MORTE IN VITAM. — « Amen, amen. » Geminatio haec attentionem excitat. Significat enim rem quam asserit non tantum esse certissimam, sed et summe necessariam ad salutem aeternam. Vide dicta cap. III, 3. « Quia, » id est quod. « Audit, » ita ut credat et obediat verbo meo. Unde subdit: « Et credit ei qui misit me, » ac consequenter credit mihi quasi Filio, a Patre in mundum ad ejus salutem misso. Non dicit: « Et credit mihi, » sed amplius. Dicendo enim: « Et credit ei qui misit me, » involvit mysterium sanctae Trinitatis et Incarnationis: quae duo sunt praecipua fidei capita et summe ad salutem necessaria. Ille enim qui misit Filium, est Deus Pater: jam Pater et Filius juncti necessario spirant Spiritum Sanctum: en tibi tota sancta Trinitas.
Habet vitam aeternam. — « Habet, » jure, merito et spe, sed necdum in re. « Habet » ergo, id est certo habebit, si in fide perseveret illique congruenter vivat usque ad mortem. Vide dicta cap. III, vers. 16.
Et in judicium non venit, (id est in condemnationem, puta in gehennam) — non vadit. Vide dicta cap. III, vers. 17.
Transiit (id est certo transibit, utitur praeterito pro futuro ob rei certitudinem, q. d. Certo et infallibiliter transibit, perinde ac si jam transisset) a morte (corporis temporaria) in vitam aeternam, — beatam in coelis; licet enim reprobi damnandi, suscitandi sint quoque ad vitam, ut ardeant in gehenna, tamen haec vita gehennalis, continua potius erit mors, quam vita. Nam, ut ait S. Augustinus, lib. VI De Civit. Dei, cap. XII, « nulla major et pejor est mors, quam ubi non moritur mors. » In gehenna ergo erit mors vitalis, et vita mortalis, hoc est semper moriens, et nunquam mortua. Rursum planius, q. d. Qui credit et obedit Deo Patri et Filio ab eo misso, « transiit a morte » animae per peccatum mortuae, ad vitam tam spiritualem gratiae, ut post mortem naturalem transeat ad vitam gloriae.
Versus 25: Venit Hora, Quando Mortui Audient Vocem Filii Dei
25. AMEN, AMEN DICO VOBIS, QUIA VENIT HORA, ET NUNC EST, QUANDO MORTUI AUDIENT VOCEM FILII DEI, ET QUI AUDIERINT, VIVENT. — « Ne longo post futurum arbitreris, inquit Chrysostomus, subdit: Et nunc est. » Nam si futura tantum annuntiaret, non immerito esset dubitandum, sed se in terris cum ipsis conversante, haec ventura dicit. Nam, ut ait Theophylactus: « Dicit hic de iis (tribus) quos suscitaturus erat, ut de filio viduae, filia Archisynagogi et Lazaro, » et maxime de Lazaro; hunc enim in Judaea suscitaturus erat, caeteros duos vero in Galilaea. Christus enim hic loquitur in Judaea Judaeis, et hoc significat « et nunc est. » Assurgit enim Christus a resurrectione spiritali animarum e peccato ad vitam gratiae factam a se, ad resurrectionem corporum a se factam, dum ipse adhuc in terris viveret, indeque vers. 28, assurgit ad plenam resurrectionem et gloriam corporum, quam faciet in die judicii. Nam ex potestate suscitandi animas a morte peccati ad vitam gratiae, tanquam ex re majori et difficiliori, probat Christus se habere potestatem suscitandi corpora: quod minus et facilius est. Ita Toletus, Jansenius et Franciscus Lucas ex S. Chrysostomo et Theophylacto; licet S. Cyrillus, Maldonatus et alii censentes hic agi de resurrectione communi et universali, vi « et nunc est » accipiant de die judicii extremi. Totum enim tempus legis novae S. Joannes, epist. I, cap. II, vers. 18, vocat horam (id est tempus) novissimam; quia scilicet hoc est ultimus hominum status, ac proinde omnia quae in eo fiunt, videntur adesse quasi praesentia, et nunc hac hora fieri.
Alii addunt Christum loqui de Sanctis, quos moriens et resurgens a morte suscitavit, Matth. cap. XXVII, vers. 52. Plenissimus erit sensus, si de omnibus omnino a Christo suscitatis et suscitandis intelligas.
Et qui audierint, — id est qui senserint vim vocis Christi, sive qui illi obedient, perinde ac si audirent vocem Filii Dei, qui vocat ea quae non sunt quasi ea quae sunt. Est catachresis. Constat enim mortuos non audire, ac prius debere a morte suscitari, antequam vocem audire possint.
Vivent. — Resurgent vi et virtute vocis Christi.
Versus 26: Sicut Pater Habet Vitam in Semetipso, Sic Dedit Filio
26. SICUT ENIM PATER HABET VITAM IN SEMETIPSO; SIC DEDIT ET FILIO HABERE VITAM IN SEMETIPSO. — « Habere vitam in semetipso » tria significat. Primo, habere vitam a se suaque essentia, non ab alio; Dei enim essentia est vita, et vita est essentia. Deus ergo essentialiter et per essentiam est ipsa vita, essentialis, increata et immensa. Ita S. Augustinus hic, tract. 19: « Quid est, inquit, Habet Pater vitam in semetipso? Non alibi habet vitam, sed in semetipso: vivere quippe suum in illo est, et non aliunde. Non alienum est, non quasi mutuatur vitam, neque quasi particeps fit vitae quae non est quod ipse, sed habet vitam in semetipso, ut ipsa vita sibi sit ipse. »
Secundo, habere Deum vitam in se, est esse fontem omnis vitae, ex quo scilicet omnis angelorum, hominum, animalium et plantarum vita, quasi ex uberrimo et vitali fonte profluat, nec aliunde profluere possit. Ita S. Euthymius. « Habere vitam in semetipso, » ait, hoc est ad modum fontis scaturire facit vitam, juxta illud: « Quoniam apud te est fons vitae, » Psal. XXXV, vers. 10. Tertio, quod ex primo et secundo consequitur, « habere vitam in se, » est habere vitam in sua potestate, esse dominum vitae, dominari viventibus omnibus, ut eis vitam dare, conservare, auferre ad libitum possit. Hinc patet unitas essentiae, puta Deitatis, in Patre et Filio: nam alioqui si Filius haberet aliam essentiam a Patre, haberet vitam in alio, scilicet in Patre, qui vitam illi dedit; jam autem habet vitam in semetipso, id est in sua essentia divina, quam proinde eamdem omnino habet cum Patre. Ita Chrysostomus: « Ecce, ait, quomodo in nullo prorsus differt, » nisi quod alter Pater est, alter Filius.
Sic dedit et Filio habere vitam in semetipso, — quia Filius Deus est, idque juxta tres modos jam recensitos. « Ut vita ejus non esset egens vita, ait Augustinus, ne participando intelligatur habere vitam; si enim participando haberet vitam, posset et amittendo esse sine vita: hoc in Filio ne accipias, ne cogites, ne credas. Manet ergo Pater vita, manet et Filius vita: Pater vita in semetipso, non a Filio; Filius vita in semetipso, sed a Patre. »
Porro, S. Cyrillus id ipsum explicat de Christo, non qua Deus, sed qua homo est, q. d. Christus, qua homo est, habet vitam in semetipso, hoc est, vitae et necis in omnes habet potestatem, vitae necisque omnium est dominus; ipse enim a Patre constitutus est judex vivorum et mortuorum. Unde sequitur:
Versus 27: Potestatem Dedit Ei Judicium Facere, Quia Filius Hominis Est
27. ET POTESTATEM DEDIT EI JUDICIUM FACERE, QUIA FILIUS HOMINIS EST. — q. d. Quia Christus qua Deus, habet vitam in semetipso, hinc qua homo, habet potestatem judicandi omnes. « Quia » enim hic specificative sumitur, non reduplicative, ideoque valet quod « quatenus, » ut si « quia » sumatur pro « quod cum; » secundo tamen et nervosius, « quia » accipias reduplicative et causaliter, ut sonat. Dat enim causam cur Deus dederit Christo potestatem judiciariam. Causa est, quia Christus Filius hominis est, quia incarnari dignatus est homoque fieri, q. d. Voluit Deus homines per Christum hominem judicare, ut congruum esset judicium, congruoque modo, scilicet sensibili et humano, fieret, utque sicut ipse per Christum hominem mundum salvat, sic et per ipsum eumdem judicet; hominem, inquam, illum, qui cum Deus esset, vitam humanam induit, eamque pro hominum salute morti exposuit et prodigit.
Quare ipse tanta sui exinanitione, qua voluit fieri homo, morique pro hominibus, meruit hanc exaltationem judiciariae potestatis, ut omnium sit judex, qui omnium fuit salvator. Ita Toletus, Jansenius, Maldonatus et alii. Audi S. Augustinum: « Secundum quod Filius est Dei, sicut habet Pater vitam in semetipso, sic et dedit Filio vitam habere in semetipso; secundum autem quod Filius hominis est, potestatem dedit ei judicium faciendi. » Et paulo post: « Secundum hoc accepit potestatem judicandi, quia Filius hominis est; nam secundum quod Dei Filius est, semper habuit hanc potestatem. » Causam duplicem addit. Prior est: « Adjectum erat, ait, ut judicandi viderent judicem; judicandi autem erant boni et mali: restabat, ut in judicio forma servi bonis et malis ostenderetur, forma Dei solis bonis servaretur. » Posterior: « Forma illa erit judex, quae stetit sub judice: illa judicabit, quae judicata est; judicata est enim inique, judicabit juste. »
Versus 28: Omnes Qui in Monumentis Sunt Audient Vocem Ejus
28. NOLITE MIRARI HOC, QUIA VENIT HORA, IN QUA OMNES QUI IN MONUMENTIS SUNT, AUDIENT VOCEM FILII DEI. — « Hora, » id est tempus legis Evangelicae, quae omnium est, ultima et novissima, in cujus fine fiet resurrectio mortuorum et universale judicium, ut dixi vers. 25.
Qui in monumentis sunt, — puta mortui et sepulti, sub quibus etiam mortuos insepultos accipe. Nam, ut ait S. Augustinus, « ab his qui naturaliter sepulti sunt, etiam eos significavit, qui naturaliter sepulti non sunt. »
Audient, — hoc est, sentient sententiam, vim et efficaciam vocis Christi.
Vocem Filii Dei. — Erit haec vox tubalis Archangeli, forte Michaelis: « Surgite, mortui, venite ad judicium, » idem concrepantibus et consonantibus aliis aliorum angelorum tubis et vocibus. Dicitur vox Dei et Christi, quia ejus jussu, sed angelorum ministerio, formabitur in aere, ita ut per totum orbem resonet, ab eoque efficaciam suscitandi mortuos accipiet, quasi ejus instrumentum, saltem morale. Non enim est necesse huic tubae vim physicam suscitandi mortuos tribuere. De hac voce et tuba plura dixi I Thessal. IV, 16.
Versus 29: Resurrectio Vitae et Resurrectio Judicii
29. ET PROCEDENT QUI BONA FECERUNT, IN RESURRECTIONEM VITAE (beatae et aeternae): QUI VERO MALA EGERUNT, IN RESURRECTIONEM JUDICII, — id est condemnationis et gehennae, q. d. Boni resurgent ad gloriam, mali ad gehennam.
Procedent. — Graece ekporeuontai, id est egredientur, scilicet e suis monumentis et sepulcris resurgent, tendentque ad vallem Josaphat juxta Jerusalem, in qua fiet judicium universale, ut ibi a Christo judice pro meritis coelo vel inferno adjudicentur.
Objicit hic Christus Judaeis sibi incredulis et rebellibus, suam potestatem judiciariam, ut ejus metu eos terreat, conterat et convertat, aeque ac fecit in fine vitae, cum a Caipha Pontifice adjuratus, an esset Filius Dei, respondit se esse, ideoque ad mortem condemnandus addidit: « Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli, » Matth. XXVI, 64.
Nulla enim terribilior res est et efficacior ad promovendum hominum animos, ut paenitentiam agant vitamque sanctam instituant, quam viva repraesentatio judicii extremi. Quocirca Christus ascendens in coelum, per angelos jussit Apostolos praedicare suum ad judicium reditum, Actor. I, 11; ideoque eumdem Paulus Areopagitis inculcavit, ac inter alios S. Dionysium convertit, Act. XVII, 31. In judicio enim cuique jacietur alea aeternitatis, vel beatissimae vel miserrimae. « In omnibus operibus tuis ergo memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis, » Eccli. VII, 40. Vide ibi dicta. Sane fatalis ille dies mundi ultimus erit decretorius, et horizon aeternitatis, qui probos ab improbis disterminabit et longissime separabit, atque probos omni felicitate cumulabit, improbos omni calamitate obruet, idque in aeternum. Hoc mirum et miserabile divortium assidue cogita, stude sanctitati, vive aeternitati.
Versus 30: Judicium Meum Justum Est; Non Quaero Voluntatem Meam
30. NON POSSUM EGO A MEIPSO FACERE QUIDQUAM. SICUT AUDIO, JUDICO, ET JUDICIUM MEUM JUSTUM EST: QUIA NON QUAERO VOLUNTATEM MEAM, SED VOLUNTATEM EJUS QUI MISIT ME. — Demonstrat Christus judicium suum, quo qua homo omnes homines judicabit, fore justum, ex eo quod ipse aliud judicare et velle non possit, quam id quod judicat et vult Pater. Nam ipse, qua Deus, idem numero habet judicium, eamdem numero mentem et voluntatem divinam, quam habet Pater: qua homo vero, totus regitur a deitate et Verbo inhabitante, ut aliud judicare et velle nequeat, quam id quod ejus deitas, quasi praeses judicat et vult. Ita S. Augustinus, S. Chrysostomus, Euthymius et alii.
Sicut audio (a Patre verissime judicante judicandum esse), sic judico — semper, ac praesertim sic judicabo in die judicii. « Audio » ergo idem est quod cognosco, intelligo, video; in divinis enim idem est audire et videre, imo idem est in mente; mens enim eminenter continet visum, auditum caeterosque sensus. Ostendit suum judicium, quo omnes judicabit, fore verum, quia non ex suo, sed ex Dei Patris judicio, quod constat esse verissimum et aequissimum, judicabit. Unde subdit: « Et, » id est itaque, vel idcirco, « judicium meum justum est. » Ita S. Chrysostomus: « Per auditum, ait, nihil aliud intelligitur, quam nihil aliud posse, quam quod Pater, q. d. Ita judico, ac si Pater ipse judex sit. »
Quia non quaero voluntatem meam (scilicet solam, aut a Patris voluntate diversam, talem enim non habeo), sed voluntatem ejus qui misit me, — nam voluntas mea divina eadem numero est cum voluntate Patris: voluntas autem mea humana voluntati divinae plane conformis est, ab eaque per omnia dirigitur: quare aliud ab illa velle et judicare nequit. Ita S. Augustinus: « Non quia, inquit, ipsius in judicando nulla voluntas est, sed quia non est ita voluntas ejus propria, ut sit a Patris voluntate aliena. » Nam, ut ait Cyrillus, « illius voluntatem quasi regulam in omnibus sequitur, » ideoque, ait Euthymius, « illius voluntas etiam mea est. » Dat causam a priori, cur suum judicium futurum sit justum; quia scilicet voluntas ejus plane subjecta et conformis est voluntati divinae, eo quod subsistat in persona divina Verbi, ab eaque regatur: voluntas enim flectit regitque intellectum, ejusque judicium, quocumque vult. Quare si voluntas humana conformis sit voluntati divinae, etiam intellectus et judicium humanum conformia erunt intellectui et judicio divino; praesertim quia in Deo, in re idem omnino est intellectus et judicium, quod voluntas; in Deo enim omnes potentiae omniaque attributa in re idem sunt cum essentia divina, ex qua, quasi ex fonte suo, imo quasi ex omnis boni oceano promanant, in eoque essentialiter coeunt et uniuntur: quare ipsa infallibilis est omnis veritatis et justitiae norma ac regula, quam Christus in omnibus sequitur, nec ab ea vel hilum deviare potest, ideoque tam voluntas ejus, quam intellectus et judicium rectissima, verissima et justissima sunt, et erunt semper.
Versus 31: Si Ego Testimonium Perhibeo de Meipso, Testimonium Meum Non Est Verum
31. SI EGO TESTIMONIUM PERHIBEO DE MEIPSO (quod sim Filius Dei, ideoque qua homo, Dei judicio et voluntati per omnia conformis), TESTIMONIUM MEUM NON EST VERUM, — id est legitimum, juridicum et fide dignum. « Verum » enim hic non opponitur falso, sed illegitimo, infido, incerto; respondet enim Hebr. neeman, id est fidele, congruum et fide dignum. Fieri enim potest, ut quis verissimum de seipso dicat testimonium, sed tamen apud homines fide careat, propter suspicionem de nimio sui ipsius amore, ait Euthymius.
Est prolepsis, sive occupatio, qua Christus occurrit tacitae objectioni Scribarum dicentium: Tu, o Jesu, praedicas te esse Filium Dei, ideoque sequi in omnibus Dei judicium; at non credimus tibi, nisi Dei, vel virorum fide dignorum testimonio id probes; tuum enim testimonium, in re tua tibique propria, nobis suspectum videtur, nec fide dignum. Respondet Jesus: Fateor vobisque concedo testimonium meum de meipso non esse legitimum, nec fide dignum, si ego solus ex me ipso hoc testificor: do vobis ergo ut mihi soli non credatis; at ego non solus, sed plures alii fide digni idem de me testificantur, ut patebit vers. sequenti. Loquitur enim Christus magis ex confessione et ex communi Judaeorum sensu, quam ex suo, ut patet Joan. VIII, 13. Ubi Judaei Christo in faciem objiciunt dicuntque: « Tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum. » Quibus respondet Christus, vers. 14 et 16: « Verum est testimonium meum, etc., quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. » Ita S. Cyrillus, Chrysostomus, Leontius, Theophylactus, Euthymius et alii.
Versus 32: Alius Est Qui Testimonium Perhibet de Me
32. ALIUS EST QUI TESTIMONIUM PERHIBET DE ME: ET SCIO QUIA VERUM EST TESTIMONIUM QUOD PERHIBET DE ME. — « Alius, » scilicet Deus Pater, qui in baptismo meo coelitus intonuit: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, » Matth. III, 17. Ita S. Cyrillus, Beda, Rupertus; rursum « alius, » scilicet Joannes Baptista mihi attestatur, ut sequitur. Ita S. Chrysostomus, Leontius, Theophylactus, Euthymius, Jansenius, Maldonatus et alii. « Alius » ergo, id est alii sunt, qui testificantur me esse Filium Dei; scilicet Deus Pater, Joannes Baptista, Moses, Prophetae atque opera mea divina et miraculosa; hos enim omnes testes in sequentibus pro se producit Christus, ut probet se esse Messiam et Dei Filium.
Et scio quia verum est. — q. d. Ego pro me hisce testibus non egeo; scio enim ex scientia propria et divina verum esse id quod testantur, scilicet me esse Filium Dei. Quare ego eorum testimonium produco, non propter me, sed propter vos, ut mihi tot testimoniis probato fidem adhibeatis.
Versus 33: Vos Misistis ad Joannem, et Testimonium Perhibuit Veritati
33. VOS MISISTIS AD JOANNEM (cap. I, vers. 19), ET TESTIMONIUM PERHIBUIT VERITATI. — q. d. Vos misistis legatos ad Joannem, quasi ad virum vestra opinione sanctum et omni fide dignum, ut eum rogaretis an ipse esset Messias: Joannes respondit non se, sed me esse Messiam, hocque testimonium non dedit meae amicitiae aut gratiae (nam me ante non viderat), sed « veritati. » Ipsum enim nil dare gratiae, sed omnino veritati, vos ipsi existimastis, cum eum pro Messia recipere voluistis: « ergo testimonium ejus refellere non potestis, » ait Euthymius. Plane convincit Scribas hic Christus ex Joannis testificatione, utpote apud Judaeos certa et irrefragabili, se esse Messiam.
Versus 34: Ego Non ab Homine Testimonium Accipio
34. EGO AUTEM NON AB HOMINE TESTIMONIUM ACCIPIO. — q. d. Ego pro me teste Joanne non egeo; sum enim Deus Deique Filius, cui Joannes, Moses et Prophetae credere debent, ab eoque doceri, omnemque gratiam et auctoritatem accipere. Rursum, ut ait Cyrillus: « Ostendit sibi nullius hominis testimonium esse necessarium, cum a splendore signorum ac gloria, natura Deus demonstretur, » q. d. Ego cum sim Deus, hominum testimonio, commendatione, celebratione, non indigeo. Ita Theophylactus, Leontius, Maldonatus, Jansenius et alii.
Sed haec dico ut vos salvi sitis. — Hoc est, ut ait S. Chrysostomus: « Ego hominis non indigeo testimonio, cum Deus sim: verum cum Joannes tantae apud vos auctoritatis sit, cum tanquam Prophetam admiremini, mihi autem ut miracula facienti non credatis; idcirco ejus testimonium vobis in memoriam reduco, omniaque facio ut vos alliciam et salvos faciam. »
Versus 35: Ille Erat Lucerna Ardens et Lucens
35. ILLE ERAT LUCERNA (Graece ho lychnos, id est illa lucerna, scilicet eximia et singularis) ARDENS ET LUCENS. VOS AUTEM VOLUISTIS AD HORAM EXULTARE IN LUCE EJUS. — Joannes non erat ipsa lux ex se lucens (hoc enim erat ipse Christus, Joan. I, 9), sed erat lucerna, quae lumine a Christo accepto in se Dei cognitione et amore ardebat, aliis vero exemplo sanctitatis et fervore praedicationis lucebat. Joannem enim misit Deus post longum per plura saecula, Prophetarum omnium silentium, quasi coelestem Prophetam, qui tenebras ignorantiae Judaeorum velut lucerna illuminaret; eisque veram lucem, puta Christum Dominum, ostenderet, eique facem praeferret. Ita S. Cyrillus, Leontius, Theophylactus et Euthymius. Christus ergo est sol justitiae, Joannes quasi stella et luna a sole illuminata. Lux enim naturaliter unigenitus est, qui ex luce, id est ex substantia Patris, effulsit, ait Cyrillus. Joannes vero lucerna fuit, quia luxit luce ab eo derivata et participata; luxit, inquam, oleo, id est gratia Spiritus Sancti, quae instar olei, animas nostras, quasi lucernas ingressa, nutrit, conservat, auget. Unde ejus typus fuit lucerna oleo ardens in templo, ante Deum residentem in Sancto sanctorum; sic enim Joannes lucet ante Christum. Lucerna ergo ardens ac lucens semper in tabernaculo testimonii fuit Joannes Baptista, ait Cyrillus. Vide dicta Exodi XXV, 31.
Moraliter: S. Bernardus, serm. De S. Joanne Baptista, docet sanctos viros et praedicatores, prius in seipsis debere ardere charitate et zelo; antequam aliis praedicando luceant, « Est enim, ait, tantum lucere vanum, tantum ardere parum; ardere et lucere perfectum. » Et inferius: « Ille erat lucerna ardens et lucens. Non ait: Lucens et ardens, quia Joannis ex fervore splendor, non fervor prodiit ex splendore; sunt enim qui non eo lucent, quia fervent, sed magis fervent ut luceant. At isti plane non fervent charitatis spiritu, sed studio vanitatis. » Ac mox triplicem in Joanne ardorem et splendorem assignans, subjicit: « Ardens enim erat in seipso vehementi austeritate conversationis: erga Christum intimo quodam et pleno fervore devotionis; erga peccantes proximos constantia libera increpationis; luxit nihilominus, ut paucis dixerim, exemplo, digito, verbo; et seipsum ostendens ad imitationem, et luminare majus, quod latebat, ad peccatorum remissionem, et ipsas quoque tenebras nostras illuminans. » Et mox: « Considera hominem angelico promissum oraculo, conceptum miraculo, sanctificatum in utero, et novum in novo homine paenitentiae mirare fervorem. » Audi Alcuinum hic: « Joannes erat lucerna, illuminatus a Christo luce, ardens fide et dilectione, lucens verbo et actione; qui praemissus est, ut inimicos Christi confunderet, secundum illud: Paravi lucernam Christo meo, inimicos ejus induam confusione. »
Talis fuit S. Athanasius; unde S. Gregorius Nazianzenus, orat. 21, quae est de laudibus Athanasii, ipsum nuncupat oculum mundi, praelatum sacerdotum, ducem et magistrum Confessorum, vocem sublimem, firmam fidei columnam, post Joannem Baptistam secundam lucernam lucentem et ardentem. Additque: Athanasius « percutientibus erat adamas (per invictam patientiam), dissidentibus magnes, » eos ad se alliciens et inter se concilians. Et inferius: « Virgines, inquit, eum ut pronubum laudent, conjuges moderatorem, Anachoretae excitatorem, Coenobitae legislatorem, simplices deductorem, speculationi dediti Theologum, hilares fraenum, calamitosi consolatorem, canities baculum, juventus paedagogum, paupertas largitorem, divitiae dispensatorem, aegrotantes medicum, sani valetudinis custodem; omnes denique eum qui omnibus omnia factus est, ut omnes, vel quamplurimos lucrifaceret. » Et anterius: « Ipse, ait, Abrahae, Isaac, Jacob, Mosis, Davidis, Samuelis, Eliae, Elisaei caeterorumque Sanctorum virtutes, in unam sui ipsius complexus animam, unum ex omnibus virtutis simulacrum numeris omnibus absolutum edidit. » Talis quoque fuit S. Basilius, de quo idem Nazianzenus, orat. 20. « Basilii vox, ait, erat tonitru, quia vita ejus erat fulgur. » Quia vita fulgurabat, ideo voce tonabat.
Vos autem voluistis ad horam (ad modicum tempus) exultare in luce ejus. — q. d. Initio praedicante Joanne cum tanta vitae sanctitate et zelo, gavisi estis et exultastis, quod tantus Propheta coelitus exortus esset, quem sperabatis fore vestrum Messiam; sed ubi Joannes vestra scelera taxare coepit, ac indicare me esse Messiam, me, inquam, pauperem et humilem, vos Joannem sprevistis, nec testimonio ejus de me credidistis; quia si credidissetis, me pro Messia recepissetis. Hoc est quod ait Lucas, cap. VII, 30: « Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsis, non baptizati ab eo, » scilicet Joanne. Ita S. Cyrillus, Chrysostomus et alii.
Versus 36: Habeo Testimonium Majus Joanne; Opera Patris
36. EGO AUTEM HABEO TESTIMONIUM MAJUS JOANNE. OPERA ENIM, QUAE DEDIT MIHI PATER UT PERFICIAM EA; IPSA OPERA, QUAE EGO FACIO, TESTIMONIUM PERHIBENT DE ME, QUIA PATER MISIT ME. — « Majus Joanne, » id est majus testimonio Joannis. « Majus, » id est certius, efficacius, magis convincens me esse Messiam, Dei Filium, a Deo missum ad hominum salutem. Hoc majus testimonium sunt mea opera, id est miracula, « quae dedit mihi Pater, » ut iis probem me ab eo missum. Nam « Joannis testimonium poterat quispiam calumniari, tanquam ad gratiam factum, ait Euthymius; verum opera omni suspicione libera, cunctorum ora contentiosa obturant. » « Opera enim etiam insanis persuaderent, » inquit Chrysostomus. Addit S. Cyrillus: « Quoniam ergo non dignus vobis Joannes fide videtur, majorem testem offero, cujus splendor mentis vestrae oculos ita perstringat, ut nihil omnino dicere possitis: non enim verbis, nec auctoritate hominum rem meam approbo, sed miraculorum splendore ac gratia, me ex Deo natura et natura Deum ostendo. »
Opera (miracula) quae ego facio, testimonium perhibent de me, — quia miracula (quale fuit recens paralytici sanatio, v. g. ait Theophylactus) mea sunt opera supernaturalia, quae a nulla creata causa fieri possunt, sed Deo soli sunt propria: unde ipsa sunt quasi sigillum Dei, quibus ipse mihi testimonium perhibet meamque doctrinam obsignat et confirmat. « Quia sunt opera solius divinae virtutis, » ait Euthymius. Unde Lyranus: « Firmum, ait, testimonium est per opera soli Deo possibilia, qui non potest testis esse falsitatis. » Sic et S. Chrysostomus, Cyrillus et alii.
Hinc sequitur Judaeos potuisse et debuisse certo cognoscere Jesum esse Messiam, sive Christum et Dei Filium, ex miraculis quae patrabat. Primo, quia Jesus illa faciebat hoc fine et scopo, ut iis probaret se esse Christum et Deum. Hoc ergo evidens erat in attestante, scilicet in miraculis, quae testabantur ipsum dicere verum, scilicet se esse Deum Deique Filium. Secundo, quia Jesus fecit omnia miracula quae Prophetae praedixerunt a Christo esse facienda, uti ipse ostendit Matth. XI, vers. 4 et 5. Tertio, quia, licet aliqui Prophetae et viri sancti nonnulla miracula ediderint, non tamen tot et tanta, quot et quanta edidit Jesus. Rursum Prophetae faciebant miracula non sua virtute, sed invocatione Dei; Christus autem sua virtute, sua auctoritate, suo jussu et imperio quasi Dominus illa efficiebat. Inde ergo facile erat cognoscere ipsum esse Messiam et Deum. Ita S. Athanasius, lib. De Incarnat. Verbi. Hinc etiam multi e Judaeis ipsum ut talem agnoverunt; alii tamen, praesertim Principes et Scribae, licet secreto et sedate omnia Jesu gesta considerantes, iis convincerentur ipsum esse Messiam; tamen alias ira et invidia contra eum acti caecatique, ipsum ut talem non agnoverunt, aut potius agnoscere noluerunt.
Igitur duobus maxime modis miracula Jesu probant eum esse Deum. Primum, ratione modi faciendi, ut dixi, quod praepotenti illa vi, sibi propria, uteretur in peragendis miraculis. Deinde nonnulla etiam sibi miracula reservavit, quae ipsa sui natura convincunt et demonstrant eum esse Deum: qualia sunt, quod natus est de Virgine; quod secreta cordium, et quid esset in homine, nosset, et sciret omnia, quae causa fuit quamobrem Apostoli dicerent se credere quod a Deo exiisset. Item, quod futura omnia quae in passione, morte et post resurrectionem juxta Scripturam eventura erant, praedixit: quod, cum voluit, animam suam in cruce posuit, ac deinde tertia die resumpsit; quod ascendit in coelum; quod misit Spiritum Sanctum; denique quod mirificam illam vim patrandorum miraculorum in Apostolos et septuaginta duos discipulos transfudit. Hoc quoque singulare in Christo, eique soli servatum, quod dicturus sum, vis scilicet et potestas semper et ubique prompta parata, et nusquam restricta, tam grandia edendi miracula, tam incredibilia et naturae facultatem superantia, tam plena et perfecta, tam salutaria, tam vera, tam certa ac clara, tam divina ac convenientia Filio Dei. Inter quae maxime eminet salutifera illa et praesentanea virtus sanandi omnes morbos omnium, uti diximus, quotquot eum adibant sanitatis recuperandae gratia, omnibus locis, omni tempore. Haec absoluta potentia et perpetua virtus, solius est Christi. Nec in veteri Testamento Eliae, aut Elisaeo, aut etiam in legis promulgatione Moysi, aut angelis unquam concessa fuit: quippe qui tantum ex intervallo miracula ediderunt, ut ex historiarum collatione constat. Praeterea miracula eorum certo numero comprehendebantur: Christi miraculorum continua series erat, nec ullus numerus iniri poterat. Ita S. Augustinus, epist. 3 ad Volusianum; S. Cyrillus et Chrysostomus, quos citat et sequitur S. Thomas, III part., Quaest. XLIII, art. 4. Quibus adde ea quae Christi mortem quasi effectus consecuta sunt, uti fuere totius mundi per duodecim Apostolos piscatores ad Christum conversio, fervor fidelium primitivae Ecclesiae, Actor. II et seq., Martyrum innumerorum invictum robur, imo in tormentis exultatio, etiam puerorum, virginum et feminarum, etc. Quae omnia clamant Christum ut Dei Filium esse colendum, amandum et adorandum, utpote qui solus haec opera divina Deoque propria efficeret. Haec est gloria Verbi incarnati, quam celebrat S. Joannes, cap. I, vers. 14 Evangel.
Versus 37: Qui Misit Me Pater, Ipse Testimonium Perhibuit de Me
37. ET QUI MISIT ME PATER, IPSE TESTIMONIUM PERHIBUIT DE ME: NEQUE VOCEM EJUS UNQUAM AUDISTIS, NEQUE SPECIEM EJUS VIDISTIS. — « Testimonium perhibuit, » cum in meo baptismo coelitus intonuit: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, » Matth. cap. III, vers. 17. Ita S. Chrysostomus. Rursum « testimonium perhibuit de me, » per Scripturas, puta per Mosen et Prophetas, qui de me meisque operibus ante tot centenos annos prophetarunt, uti mox explicat Christus, vers. 39. Ita Theophylactus, Nonnus, Euthymius et alii. Addit S. Augustinus et S. Hilarius, lib. VI De Trinit., Patrem testificari Jesu, quod ipse sit Filius Dei, cum ejus operibus, id est miraculis cooperatur, eique vim illa operandi tribuit. Verum hoc testimonium includitur in ipsis miraculis, de quibus egit versu praeced.
Nota: Christus hic praeter testimonium Joannis, tria alia majora adducit, quibus se probat esse Messiam: primum, ex miraculis, vers. 36; secundum, ex voce Patris in baptismo; tertium, ex Scripturis, vers. 39.
Versus 38: Verbum Ejus Non Habetis in Vobis Manens
38. ET VERBUM EJUS NON HABETIS IN VOBIS MANENS (Arabicus, non est firmatum in vobis), QUIA QUEM MISIT ILLE, HUIC VOS NON CREDITIS. — Connexio, et consequenter argumentatio horum verborum est obscura, quam proinde varii varie elucidant.
Primo, plane et genuine sic exponas, ut sit occupatio et concessio, q. d. Vos, o Scribae, mihi alleganti testimonium Dei Patris de me, objicietis vos illud non audisse, eo quod vocem Dei propriam et naturalem non audiveritis, nec speciem et faciem ejus videritis, sicut vidit Moses, legem a Deo accipiens in Sina, Exod. XIX, cui proinde vos credere asseritis. Respondeo: Concedo id quod dicitis, sed addo quod nemo, ne Moses quidem, nec majores vestri legem a Deo accipientes in Sina, audierunt propriam Dei vocem, nec ejus speciem et faciem viderunt; sed tantum copiosum ignem, quo tegebatur Deus, viderint, et vocem in aere ab angelo vice Dei formatam audierint. Ego enim solus, qui sum Filius Dei naturalis, ideoque Deo intimus, vocem ejus propriam audivi, et speciem, sive faciem ejus divinam vidi, et video assidue; sed tamen vos urgeo et convinco quod verbum Dei mihi attestantis audistis, cum in baptismo meo Deus Pater publico sono edixit: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, » Matth. III, 17. Rursum quod verbum Dei de me audistis in S. Scripturis, puta in Mose et Prophetis, qui me esse Messiam et Deum attestantur. Verum vos, licet hoc Dei de me verbum et testimonium audiveritis, illud tamen non habetis in vobis manens, quia illud non penetratis mente, non capitis, non intelligitis, non comprehenditis, non creditis, eo quod id me, velut a Deo Patre missum, credere nolitis: qua in re graviter erratis et peccatis. Si enim verbum angeli, vice Dei cum Mose quasi servo suo loquentis, audistis illique creditis; multo magis verbum Dei mihi attestantis quod sim ejus Filius, audire illique credere deberetis, praesertim cum Moses mihi testimonium perhibeat meque a vobis audiri jubeat, ut sequitur.
Ita Euthymius: « Cum sermo, ait, qui per legem datus est ac Prophetas, clamet quod Pater Filium suum missurus sit ad salutem vestram, et quod vos illi credere oporteat, vos huic quem ille misit, non credentes, non auscultatis praedicto ejus sermoni, ac proinde nec habetis in vobis manentem. » Hic sensus videtur clarus, planus et genuinus.
Secundo, tamen S. Hilarius, lib. IX De Trinit., totum hunc locum sic nectit et explicat, q. d. Propterea vocem ejus non audistis, nec speciem vidistis, nec verbum ejus manet in vobis, quia mihi non creditis, quasi dictum sit: Si mihi crederetis, vocem Patris audiretis, et speciem videretis; qui enim videt me, videt et Patrem; similiter qui audit me, audit et Patrem, et verbum Patris in eo manet.
Tertio, S. Cyrillus et Chrysostomus censent haec dici a Christo ad confundendos Judaeos, jactantes quod Deum audissent et vidissent in Sina decalogum promulgantem, q. d. Erratis, et falso jactatis, o Judaei; vos Deum audisse et vidisse in Sina; nam Deus purus est spiritus, qui nec vocem, nec speciem propriam habet, sicut habet homo: quare illa vox quam audistis, et species ignis quam vidistis in Sina, non fuit vox, nec species vera et propria Dei, sed symbolum et signum duntaxat corporeum, vobis corporatis et rudibus arcanam et invisibilem deitatem, instar umbrae repraesentans.
Quarto, S. Athanasius, lib. IV Contra Arianos, per verbum, Graece λόγον, intelligit Christum Dei Filium, qui est verbum Patris quem apte jungi cum specie et forma Dei asserit, eo quod ipse character sit et viva imago Patris, sensumque esse, q. d. Vos vocem Dei non audistis, nec formam vidistis, et cum superesset vobis modus unus, ut in me, qui sum Verbum Patris et imago ejus substantiae, quemque qui videt, videt et Patrem, crederetis, hunc modum contemnitis et non creditis mihi: propterea Patris cognitionem non habetis, et divina notitia privati estis.
Quinto, Toletus, q. d. Vos, o Judaei, perterriti voce tubali angeli et igne fulgurante in Sina, petiistis vocem hanc terribilem amplius non audire, nec ignem horribilem videre, sed ut Deus vobis per Mosen quasi internuntium loqueretur, idque a Deo obtinuistis; sed verbum et pactum ejus, ad quod vos obligastis, non servatis: acceptastis quidem pactum ejus, nempe vos audituros quem ille miserit Prophetam de gente vestra; at verbum et pactum ejus non manet in vobis, quia quod pepigistis, implere non vultis. Ecce enim ego sum quem ille misit, et vos non mihi creditis, nec auditis me, sicut promisistis.
Verum primus sensus maxime videtur congruus et appositus.
Versus 39: Scrutamini Scripturas; Illae Testimonium Perhibent de Me
39. SCRUTAMINI SCRIPTURAS, QUIA VOS PUTATIS IN IPSIS VITAM AETERNAM HABERE; ET ILLAE SUNT QUAE TESTIMONIUM PERHIBENT DE ME. — « SCRUTAMINI, » tam in Graeco quam in Latino, potest esse modi indicativi et imperativi: in indicativo modo accipit Cyrillus, q. d. Vos, o Scribae, assidue scrutamini et versatis Scripturas, quae testimonium perhibent de me; sed vos illud capere et intelligere non curatis, quia ad me venire non vultis. Melius S. Augustinus, S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et alii accipiunt in imperativo, q. d. Vestigate Scripturas, et in iis invenietis Deum Patrem mihi perhibere testimonium.
Porro, per vi « scrutamini, » Christus, ait Chrysostomus, « Judaeos ad Scripturarum non simplicem et nudam lectionem, sed ad investigationem perquam diligentem relegavit; non enim dixit: Legite Scripturas, sed scrutamini, » id est diligenter quaerite, et quasi effodite latentes in ea de me rebusque divinis thesauros, sicut qui scrutantur venas auri et argenti, terram effodiunt ut aurum inveniant. « Effodere profundius jubet, ut ea quae alte in modum thesauri recondita sunt, possint invenire, » ait ex S. Chrysostomo Euthymius. Sic et Theophylactus. « Dixerat eis, ait, verbum Dei, hoc est Scripturae, quae de me testantur, non sunt in vobis. Igitur quomodo poterunt habere verbum Dei? inquit: Scrutamini Scripturas. » Sic Scripturas scrutabantur ii quibus praedicabat Paulus, Actor. XVII, 11, sed sincere et solius veritatis cognoscendae studio: quare in Scripturis invenerunt Christum; quem eis praedicabat Paulus.
QUIA VOS PUTATIS IN IPSIS (id est in earum intelligentia, fide et observatione) VITAM AETERNAM HABERE. — Si quis enim credat et faciat quae jubet Scriptura, vitam aeternam assequetur. Hinc patet Judaeos plerosque, ac nominatim Pharisaeos, credidisse animae immortalitatem aliamque post hanc superesse vitam, in qua probis vita aeterna, improbis mors aeterna, a Deo irroganda sit. Dico plerosque; nam Sadducaei haec omnia negabant, ut patet Actor. XXIII, 8.
Et (id est etenim; Hebraeum enim vau, id est et, saepe est causale, idemque valet quod nam, quia, etenim. Ita Euthymius; dat enim causam cur dixerit: « Scrutamini Scripturas; » quia scilicet) ILLAE SUNT QUAE TESTIMONIUM PERHIBENT DE ME, — scilicet multae ad litteram, plures in sensu allegorico et mystico; quia « finis legis est Christus, » Rom. X, 4; nam, ut ait Petrus, « huic omnes Prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus, omnes qui credunt in eum, » Actor. X, 43. Lector ergo sacrae Scripturae, ac praesertim interpres, doctor et praedicator, scrutetur Scripturas, et in omnibus inveniet Christum vel in veritate apertum, vel sub umbris et figuris opertum, celatum et velatum. Vide nostrum Josephum Acostam, lib. De Christo revelato, ac S. Cyprianum, lib. De Testimonio contra Judaeos.
Versus 40: Non Vultis Venire ad Me ut Vitam Habeatis
40. ET (tamen) NON VULTIS VENIRE AD ME UT VITAM HABEATIS, — q. d. Non vultis mihi adhaerere, in me credere, meam doctrinam et legem capessere, ut vitam aeternam a Scriptura praedicatam acquiratis. Ad illam enim ego solus sum via, veritas et vita, Joan. XIV, 6.
Versus 41: Claritatem ab Hominibus Non Accipio
41. CLARITATEM (Graece doxan, id est gloriam) AB HOMINIBUS NON ACCIPIO. — Est occupatio; q. d. Vos, o Scribae, suspicamini et mihi objicitis quod ego tam magnifica de me praedicem, meamque dignitatem et auctoritatem tam impense probare coner ex studio vanae gloriae, quod scilicet vener auram populi, ab eoque glorificari, magnusque, imo Filius Dei haberi cupiam. Respondeo, me haec de meipso praedicare, non propter me ut gloriam hominum aucuper, sed propter vos, ut scilicet vos salvem; vestrae enim salutis sum avidus, illamque sitio: scio enim neminem posse salvari et vitam aeternam possidere, nisi per me, utpote quem Deus constituit mundi Salvatorem. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Leontius et alii, idque patet ex sequentibus.
Versus 42: Dilectionem Dei Non Habetis in Vobis
42. SED COGNOVI VOS, QUIA DILECTIONEM DEI NON HABETIS IN VOBIS, — q. d. Scio et penetro intima cordis vestri (sum enim cardiognostes et cordium inspector, quia Deus), videoque in iis nil esse amoris divini, sed illa plena esse ambitione, avaritia, superbia: quae est causa cur tam clara testimonia, quae ego pro me profero, accipere et in me credere nolitis, q. d. Radix vestrae incredulitatis et obstinationis non est mea gloriae ambitio, sed vestra vesterque defectus charitatis. Si enim vere Deum diligeretis eique uni placere studeretis, utique me ab eo missum et tam clare in Scriptura descriptum agnosceretis. Sic et hodie haeresis causa in multis est vitiatus amor; quia scilicet multi amant libertatem carnis, quam docet haeresis, nec amant Deum, qui eam stringit et vetat.
Aliter haec cum praecedentibus nectit Cyrillus, q. d. Non haec magna de me praedicavi propter claritatem, ut scilicet humanam laudem aucuper, sed ut cognoscatis (sicut ego cognosco) dilectionem Dei non esse in vobis, qua privati, quomodo poteritis ad me, qui Filius sum Dei, venire?
Aliter quoque Chrysostomus et Euthymius, q. d. Vos, o Scribae, me persequimini, non ex zelo Dei, quod Deum Deique honorem diligatis, sed ex odio et invidia; nam ego tot testimoniis probavi me esse a Deo missum.
Aliter denique Toletus et Maldonatus, q. d. Ego praedico me esse Messiam et Dei Filium, non quod quaeram vanam hominum gloriam, sed quia cognovi, id est cognosco, vos dilectionem Dei, quae ad vitam aeternam ducit, non habere; ut scilicet ad dilectionem hanc per fidem, qua in me credatis, adducam.
Versus 43: Si Alius Venerit in Nomine Suo, Illum Accipietis
43. EGO VENI IN NOMINE PATRIS MEI, ET NON ACCIPITIS ME: SI ALIUS VENERIT IN NOMINE SUO, ILLUM ACCIPIETIS. — « In nomine Patris, » quasi Filius missus a Deo Patre, ut ejus nomine et auctoritate, atque ad illius unius laudem et gloriam impleam illa quae ipse vobis de Messia promisit; nimirum ut per illum Dei notitiam, gratiam, salutem et vitam aeternam vobis largiatur; idque tot testimoniis quae Pater mihi dedit, vobis clare probavi; et tamen « non accipitis me, » sed ut pseudoprophetam refutatis: quare justo Dei judicio fiet, ut, si alius pseudopropheta ad vos venerit, non missus a Deo, sed « in nomine suo, » id est sua auctoritate, sua ambitione, sua audacia sese ingerens, fingens jactansque se esse Messiam, illum ut talem recipiatis. « Alius » ergo hic erit Antichristus, cui credent Judaei, qui Christum respuerunt, juxta illud Pauli, II Thessal. II, 10: « Ideo mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. » Vide ibi dicta. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Augustinus, Beda, Leontius et passim veteres.
Rursum, « alius » quilibet pseudopropheta, fingens se esse Christum, ideoque Antichristi praecursor hic accipi potest, qualis fuit paulo post Christum Aegyptius ille, qui triginta hominum millia post se duxit in exitium, de quo Josephus, lib. II Belli, cap. XII. Item Ben chosba, id est filius mendacii, qui se falso vocabat Barchocabas, id est filium stellae, sub Adriano Imperatore, de quo Eusebius, lib. IV Histor., cap. VI.
Versus 44: Quomodo Vos Potestis Credere, Qui Gloriam ab Invicem Accipitis?
44. QUOMODO VOS POTESTIS CREDERE, QUI GLORIAM AB INVICEM ACCIPITIS; ET GLORIAM QUAE A SOLO DEO EST, NON QUAERITIS? — q. d. Vos gloriam humanam, brevem et exilem captatis: quare me spernitis, qui gloriam humanam contemno et contemnendam doceo; sectandam vero esse divinam et aeternam, quam Deus Sanctis inchoat in terra, sed perficiet in coelo, ubi eos omni gloria cumulabit ac beabit. Ita Theophylactus.
Rursum, q. d. Vos vultis coli a populo, quasi sapientes summique legis doctores, ac religiosissimi ejus observatores: quare non vultis mihi subjici meique fieri discipuli. Ambitio ergo est, quae vos excaecat et in infidelitate vestra obdurat.
Versus 45: Est Qui Accusat Vos Moyses, in Quo Vos Speratis
45. NOLITE PUTARE QUIA EGO ACCUSATURUS SIM VOS APUD PATREM: EST QUI ACCUSAT VOS MOYSES, IN QUO VOS SPERATIS. — Audi Cyrillum: « Non opus est alio accusatore, sed etiam caeteris omnibus silentibus, solam Moysis legem, ad condemnationem non credentium in se Judaeorum sufficere asserit. » Mosen nominat, quia Judaei totam suam fidem et spem in Moyse locabant. Unde dicebant: « Nos Moysi discipuli sumus: nos scimus quia Moysi locutus est Deus, hunc autem nescimus unde sit, » Joan. IX, 28. Quare Christus « sagaciter hoc in ipsorum caput retorquet, » ait Euthymius. Unde sequitur:
Versus 46: Si Crederetis Moysi, Crederetis et Mihi; De Me Enim Ille Scripsit
46. SI ENIM CREDERETIS MOYSI, CREDERETIS FORSITAN ET MIHI: DE ME ENIM ILLE SCRIPSIT. — « FORSITAN: » sic Interpres noster vertere solet Graecum an, id est utique; quod proinde confirmantis est, non dubitantis, q. d. Si Moysi crederetis, utique mihi quoque crederetis. Quare veteres nonnulli non legunt « forsitan. » Vide dicta Matth. XI, 23.
DE ME ENIM ILLE SCRIPSIT, — tum in Levitico totoque Pentateucho; nam omnes ejus caeremoniae et historiae fere me praefigurarunt: ita S. Chrysostomus et Cyrillus; tum clare et diserte de me scripsit Deuter. XVIII, 15 et 18, dicens: « Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum, similem tui, et ponam verba mea in ore ejus; qui autem verba ejus, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam. » Haec enim scripsit de Christo Moses. Et tempus venturi Messiae ex oraculo Jacobi assignat dicens: « Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est. » Jam autem a Juda sceptrum defecerat translatumque erat ad Herodem: ergo erat jam tempus adventus Messiae.
Versus 47: Si Illius Litteris Non Creditis, Quomodo Verbis Meis Credetis?
47. SI AUTEM ILLIUS LITTERIS NON CREDITIS: QUOMODO VERBIS MEIS CREDETIS? — Est argumentum ad hominem; Judaei enim Mosen praeferebant Christo; quare recte contra eos argumentatur: Si vos Moysis, quem vos summi facitis, litteris quas de me scripsit, non creditis, multo minus meis verbis credetis. Frustra ergo tot testimonia profero, cum vos in mei odio et rebellione obfirmatos obstinatosque videam. Sermonem ergo finio, taceo et abeo.