Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Christus quinque panibus et duobus piscibus pascit quinque hominum millia. Secundo, vers. 17, ambulat super mare. Tertio, vers. 27, disputat de cibo animae spiritali. Quarto, vers. 55, agit de pane Eucharistiae.
Textus Vulgatae: Joannes 6:1-72
1. Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis; 2. et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur. 3. Subiit ergo in montem Jesus, et ibi sedebat cum discipulis suis. 4. Erat autem proximum Pascha, dies festus Judaeorum. 5. Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? 6. Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. 7. Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. 8. Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri: 9. Est puer unus hic, qui habet quinque panes hordeaceos, et duos pisces; sed haec quid sunt inter tantos? 10. Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem foenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia. 11. Accepit ergo Jesus panes, et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus quantum volebant. 12. Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant. 13. Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverant. 14. Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. 15. Jesus ergo cum cognovisset, quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. 16. Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. 17. Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum; et tenebrae jam factae erant; et non venerat ad eos Jesus. 18. Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. 19. Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. 20. Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere. 21. Voluerunt ergo accipere eum in navim; et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. 22. Altera die, turba quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent; 23. aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino. 24. Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes Jesum. 25. Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti? 26. Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis. 27. Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. 28. Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? 29. Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. 30. Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus, et credamus tibi? quid operaris? 31. Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de coelo dedit eis manducare. 32. Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de coelo, sed Pater meus dat vobis panem de coelo verum. 33. Panis enim Dei est, qui de coelo descendit, et dat vitam mundo. 34. Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc. 35. Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitae; qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet unquam. 36. Sed dixi vobis, quia et vidistis me, et non creditis. 37. Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum qui venit ad me, non ejiciam foras; 38. quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. 39. Haec est autem voluntas ejus qui misit me, Patris; ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die. 40. Haec est autem voluntas Patris mei, qui misit me; ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. 41. Murmurabant ergo Judaei de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi, 42. et dicebant: Nonne hic est Jesus, filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de coelo descendi? 43. Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem: 44. nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die. 45. Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. 46. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem. 47. Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, habet vitam aeternam. 48. Ego sum panis vitae. 49. Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. 50. Hic est panis de coelo descendens; ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. 51. Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. 52. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. 53. Litigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? 54. Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. 55. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. 56. Caro enim mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. 57. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. 58. Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me. 59. Hic est panis, qui de coelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. 60. Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum. 61. Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? 62. Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat? 63. Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? 64. Spiritus est, qui vivificat; caro non prodest quidquam. Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. 65. Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. 66. Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. 67. Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant. 68. Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire? 69. Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. 70. Et nos credimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei. 71. Respondit ei Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi; et ex vobis unus diabolus est. 72. Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.
Versus 1: Post Haec Abiit Jesus Trans Mare Galilaeae
1. POST HAEC ABIIT JESUS TRANS MARE GALILAEAE, QUOD EST TIBERIADIS; — q. d. Mare hoc nunc vocatur Galilaeae, quia illi erat conterminum; nunc Tiberiadis, quia illi adjacebat civitas dicta Tiberias a Tiberio Caesare, in cujus gratiam fuit condita ab Herode Tetrarcha, teste Josepho, lib. XVIII Antiq., cap. III. Nominat Tiberiadem, quia juxta eam erat desertum in quo Christus quinque panibus pavit 5000, uti ostendi Matth. xiv, 13.
POST HAEC, — non statim, sed post unum fere annum. Curatio enim paralytici, indeque consequens disputatio Christi cum Judaeis, de qua paulo ante cap. v egit Joannes, contigit initio anni 2 praedicationis Christi; haec vero quae hic narrat, contigerunt in fine ejusdem anni. Id patet ex eo quod Christus paralyticum curarit in Paschate, ut patet cap. v, vers. 1, haec autem gessit instante Paschate sequentis anni, ut patet hic vers. 4. Omittit ergo Joannes hic ea quae gessit Christus toto anno 2 praedicationis suae, scilicet creationem duodecim Apostolorum, sermonem Christi in monte, quem recenset Matthaeus, cap. v; vi et vii, missionem Apostolorum ad praedicandum, multaque alia quae recensui in Chronotaxi a num. 20 usque ad 29. Omittit autem idcirco, quod illa plene et fuse narrata sint ab aliis Evangelistis. Hic vero inserit narrationem multiplicationis panum factae a Christo, etiamsi ab aliis Evangelistis recensitae, eo quod illa fuerit occasio sermonis Christi de cibo spirituali et cibo Eucharistiae, quam fuse hic subjungit Joannes, eo quod ab aliis Evangelistis sit praetermissa.
Versus 2: Sequebatur Eum Turba Magna
2. ET SEQUEBATUR EUM TURBA MAGNA (navi euntem) — pedestri itinere flexuoso circumeundo mare Galilaeae, ut ait Matthaeus, cap. xiv, vers. 13.
Versus 5: Dicit ad Philippum: Unde Ememus Panes?
5. DICIT AD PHILIPPUM: UNDE EMEMUS PANES, UT MANDUCENT HI? — Nota: Hic fuit ordo rei gestae: Christus videns e monte turbam se sequentem et esurientem; ex monte ad illam descendit illamque benigne excepit, docuit, aegros in illa sanavit usque ad vesperam, qua imminente discipuli monuerunt Christum ut turbam dimitteret, ac corpus cibo reficeret: Christus vero jussit ut ipsi prius turbam famelicam pascerent. Negant ipsi sibi id esse possibile, eo quod ducentorum denariorum panes tantae turbae non sufficerent: mox Christus rem proponit Philippo, forte quia is magis sollicitus, prae aliis urgebat Christum, ut dimissa turba coenaret; Philippus idem respondit quod caeteri, ducentorum denariorum panes non sufficere. Jam caetera usque ad vers. 27, prosequitur Matthaeus, xiv, 13 et seq., ubi illa explicui.
Versus 11: Accepit Ergo Jesus Panes, et Cum Gratias Egisset
11. ACCEPIT ERGO JESUS PANES, ET CUM GRATIAS EGISSET (Deo Patri, suspiciens in coelum, implorando Dei opem ad multiplicandos panes, ipsos benedixit, ut habent alii Evangelistae et Syrus hic), DISTRIBUIT DISCUMBENTIBUS (inter distribuendum panes miraculose multiplicans): SIMILITER AUTEM ET EX PISCIBUS, QUANTUM VOLEBANT, — pari modo et miraculo eos sensim multiplicans. Christum hac in re imitati sunt S. Dominicus et S. Franciscus. Cum enim in Capitulo generali Ordinis Minorum nihil esset edulii, pleni fide dixerunt: « Eamus, et omnipotentem deprecemur Deum, qui 5000 hominum praeter mulieres et pueros in deserto satiavit; neque enim nunc minoris est potentiae aut misericordiae, ut de ejus desperemus bonitate. » Perstiterunt ita in oratione, donec de divina eis constitit voluntate. Hora igitur prandii, jussit S. Franciscus fratres in refectorio discumbere. Quod dum faciunt, viderunt ingredi in triclinium viginti adolescentes egregios, succinctos et expeditos ad serviendum, qui et ministrarunt panem, vinum et omne genus obsonii necessarium, recumbentibus numero quingentis. Finito vero prandio, inclinato capite et salutatis Fratribus, bini suo ordine exierunt e refectorio, admirantibus Fratribus et Deum collaudantibus pro tanta in suos cura et providentia. Ita Annales Minorum Lucae Waddingi, anno Christi 1219, n. 11.
Idem Romae fecit S. Dominicus, ad S. Sixtum: cum enim domi nihil esset cibi, jussit Fratres mensae accumbere, illique benedixit; et ecce ingressi duo angeli, specie elegantium juvenum, singulis Fratribus (erant enim centum) singulos candidissimos panes apposuerunt, unus a dextris, alter a sinistris, et submissis capitibus disparuerunt. Ita habet Vita S. Dominici, lib. III, cap. IV. Romae locum hunc visitavi, et veneratus sum, ibique totam rem depictam conspexi.
Versus 15: Ut Raperent Eum, et Facerent Eum Regem
15. UT RAPERENT EUM, ET FACERENT EUM REGEM, — Messiam scilicet, quem Judaei putabant sibi daturum copiam frumenti, vini, olei, auri et argenti, ideoque eum hic regem inaugurare volebant, non tam Christi, quam suo, quod ab eo exspectabant commodo. Talem Messiam etiamnum exspectant crassi Judaei, qui instar Salomonis eis det copiam frugum et opum terrae.
Versus 17: Et Cum Ascendissent Navim, Venerunt Trans Mare in Capharnaum
17. ET CUM ASCENDISSENT NAVIM, VENERUNT (Graece erchonto, id est veniebant, hoc est, ut Syrus, tendebant, pergebant; nam erant adhuc in mari, ibique tempestatem passi sunt, quam Christus sedavit, ut sequitur) TRANS MARE (Galilaeae) IN (id est versus) Capharnaum, — quod situm erat in terra Genesar, ut ait Matthaeus, cap. xiv, vers. 34. Jusserat Christus ut irent Bethsaidam, teste Marco, cap. vi, vers. 54; sed cum paulo post ipsi, absente Christo, tempestate maris et vento jactarentur, ultra Bethsaidam, versus Capharnaum, ibique Christus ambulans super mare, illudque sedans eis occurreret: hinc praeterita jam Bethsaida, mutato consilio perrexerunt Capharnaum, ubi erat domus et sedes Christi praedicantis; inde rursum postea profecti sunt Bethsaidam, ubi Christus caecum curavit, ut habet Marcus, cap. viii, vers. 22.
Versus 19: Cum Remigassent Ergo Quasi Stadia Viginti Quinque aut Triginta
19. CUM REMIGASSENT ERGO QUASI STADIA VIGINTI QUINQUE AUT TRIGINTA, — id est milliaria italica fere quatuor, nam stadium est octava pars milliaris.
Versus 21: Voluerunt Ergo Accipere Eum in Navim
21. Voluerunt ergo (cupiverunt et invitarunt jam agnitum, quem paulo ante putantes esse spectrum, horrebant et aversabantur) ACCIPERE EUM IN NAVIM (et de facto acceperunt, ut ait Marcus, vi, 51), ET STATIM (Christi praesentis ope et virtute) NAVIS FUIT AD TERRAM IN QUAM IBANT. — Nonnus: « Divina agitatione, ait, navis spontanea appellebat ad longinquum portum, veluti mens alata, » puta ad terram Genesar, ut habet Matthaeus, xiv, 34, sive Genesareth, ut habet Marcus, vi, 53, quae prius Cenereth, sive Ceneroth dicebatur ab urbe ita dicta, quae vicina erat Capharnao, a qua totum mare Galilaeae vicinum dictum est stagnum Cenereth, sive Genesareth. Porro, in terra hac Genesareth sita erat urbs Capharnaum, ad quam navigasse et appulisse Jesum cum discipulis, diserte testatur Joannes, cap. vi, vers. 17 et 24 ac 25. Ibi enim habuit prolixam illam de pane coelesti et Eucharistia disputationem, quam fuse recenset Joannes, cap. vi; nam ibidem, vers. 60, diserte ait: « Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum. » Si quis tamen malit Jesum praecise in terram, id est in urbem Cenereth, navigando appulisse, et inde pedibus ivisse ad vicinam urbem Capharnaum, non repugnabo.
Nota to « et statim »: inde enim sequitur Christum effecisse, ut navis haec quasi in momento involarit in portum urbis Capharnaum; ideoque in momento quasi confecerit octo vel novem passuum millia, quae conficiunt totidem milliaria italica; nam tantum distabat Bethsaida a Capharnao. Jam enim discipuli navigantes e loco, ubi Christus paverat 5000 (qui erat medius inter Bethsaida et Tiberiadem) per 25 vel 30 stadia, uti dixi vers. 19, id est per quatuor fere milliaria italica, versabantur circa, vel paulo ultra Bethsaidam, cum Christus ambulans super mare, occurrens, navimque ingressus, effecit ut navis, ex eo loco volans, quasi in momento perveniret ad portum Capharnai. Ergo effecit ut navis octo vel novem milliaria, quasi in momento conficeret. Hinc disce omnes tuas actiones cum Christo, imo duce Christo peragere; cum illo enim magna efficies, sine illo nihil. Sic Petrus tota nocte sine Christo laborans, nullos pisces capit; ipso autem praesente et jubente laxans retia, cepit ingentem piscium copiam, Joan. xxi, 3 et seq., et iterum Lucae v, 5.
Igitur, ut ait Nazianzenus in Carm.:
Felix qui Christum fortunis omnibus emit.
Versus 22: Altera Die, Turba Quae Stabat Trans Mare
22. ALTERA DIE, TURBA, QUAE STABAT TRANS MARE, VIDIT QUIA ALIA NAVICULA NON ERAT IBI NISI UNA, ET QUIA NON INTROISSET CUM DISCIPULIS SUIS JESUS IN NAVIM, SED SOLI DISCIPULI EJUS ABIISSENT. — « Trans mare: » intellige respectu discipulorum, qui jam in aliud maris littus navigarant, q. d. Postridie ejus diei, quo Christus panibus quinque paverat 5000, turba quae ab eo pasta fuerat, trans mare, hoc est in loco pridiani pastus et convivii persistens, cum sciret unam tantum ibi fuisse naviculam, quam soli Christi discipuli conscenderant, relicto in terra Jesu, subaudi: requisivit ibidem eundem Jesum; non enim sciebat ipsum noctu supra mare ambulantem, ingressum navim appulisse Capharnaum. Sciebat enim ipsum terra non potuisse hoc iter conficere, quin a turba ipse videretur et teneretur.
Versus 23: Aliae Vero Supervenerunt Naves a Tiberiade Juxta Locum Ubi Manducaverant Panem
23. ALIAE VERO SUPERVENERUNT NAVES A TIBERIADE JUXTA LOCUM UBI MANDUCAVERANT PANEM, GRATIAS AGENTE DOMINO. — Syrus, cum benedixisset Jesus, et benedictione sua panes multiplicasset. Hinc patet locum, in quo Christus panes multiplicavit, fuisse juxta Tiberiadem, adeoque praeternavigandum fuisse iis qui Tiberiade navigarent Bethsaidam et Capharnaum, ut patet ex vers. 24. Sensus est, q. d. Sparso hoc Christi multiplicationis panum miraculo, multi tum aliunde, tum ex vicina Tiberiade, navibus venerunt ad locum in quo Christus panes multiplicarat, ut Jesum tanta patrantem viderent et audirent.
Versus 25: Rabbi, Quando Huc Venisti?
25. ET CUM INVENISSENT EUM TRANS MARE, DIXERUNT EI: RABBI, QUANDO HUC VENISTI? — « Trans mare, » puta in synagoga urbis Capharnai, ut patet vers. 59. « Quando, » et quomodo « huc venisti? » Scimus enim hesterno die solos discipulos in deserto Bethsaidae navim conscendisse, te vero ibidem in terra remansisse. Nesciebant enim Christum nocte media super mare ambulasse.
Versus 26: Quaeritis Me, Non Quia Vidistis Signa, Sed Quia Manducastis ex Panibus
26. RESPONDIT EIS JESUS, ET DIXIT: AMEN, AMEN DICO VOBIS: QUAERITIS ME, NON QUIA VIDISTIS SIGNA, SED QUIA MANDUCASTIS EX PANIBUS, ET SATURATI ESTIS. — Christus modestiae causa non respondet directe interrogationi illorum, ne cogatur dicere se ambulando super mare eo venisse, itaque se jactare videatur. Respondit ergo id quod magis interrogantium intererat, scilicet, ut a se requirent cibum animae potius quam corporis. Ait igitur: Quaeritis me, non quia vidistis signa, miracula per quae fidem, poenitentiam aliasque virtutes evangelicas, quibus ad vitam aeternam pervenitur, docere et persuadere laboro, q. d. Quaeritis me, non ut a me cibum animae accipiatis, quo perveniatis ad vitam aeternam, « sed quia manducastis ex panibus, » quos miraculose multiplicavi, ideoque sapidissimos effeci, ut rursus vobis similes impertiar. Multi enim sunt amici ollae et mensae, potius quam Christi et salutis aeternae; carnales enim non nisi carnalia sapiunt, quia spiritualia non capiunt.
Versus 27: Operamini Non Cibum Qui Perit, Sed Qui Permanet in Vitam Aeternam
27. OPERAMINI NON CIBUM QUI PERIT, SED QUI PERMANET IN VITAM AETERNAM, QUEM FILIUS HOMINIS DABIT VOBIS. HUNC ENIM PATER SIGNAVIT DEUS. — « Operamini, » Graece ergazesthe, id est opera, studio et labore vestro contendite, et sedulo curate, ut acquiratis cibum, non corporis qui perit, sed animae qui non perit. Unde Arabicus vertit, operamini non ob cibum periturum (ut eum operando lucremini. « Omnis enim labor hominis in ore ejus, » ait Sapiens, ut scilicet ori suo cibum laborando comparet), sed ob cibum permanentem in vitam aeternam. Ergo operamini toto animo, inquit Euthymius, omni cura continua. Non praecipit tantum operari cibum animae, sed admonuit corporalem cibum obiter curare, animae vero toto studio. Similiter Theophylactus: « Oportet vos non omnino deditos esse ventri, sed maxime spiritalem agere curam, et non omnem sollicitudinem in corporalem cibum insumere. »
Assurgit Christus, et turbas traducit a pane corporali, quo paulo ante illas in deserto paverat, ad panem spiritalem multo digniorem magisque necessarium, q. d. Ego dedi vobis panem hordeaceum illaboratum, id est sine opere et labore vestro; at vos operamini et laborate totis viribus, ut panem spiritalem comparetis, qui vos alat ducatque ad vitam aeternam. Simili modo, cap. IV, ab aqua puteana, Samaritanam traduxit ad aquam spiritalem, ut fideles suos, praesertim sacerdotes et Religiosos, doceret idem facere, ut in colloquiis populum a rebus corporalibus ad spirituales traducere et evehere satagant. Unde ex hac Christi sententia recte colligit Cyrillus: « Nulla igitur, inquit, carnis cura nobis habenda est, sed necessariis et aeternis invigilandum: non enim differt a bestiis qui corporis voluptates consectatur, sed qui virtutibus inhaeret, et spiritali vitam peragit lege; illisque qui omnino deditus est, quae nobis divinitus concessa iter ad superos praeparant, is mihi videtur seipsum cognovisse, nec ignorasse se rationale animal ad imaginem creatoris esse productum. » Et inferius: « Operemur igitur (ut Salvator ait) non eum cibum, qui lapsus in ventrem, et brevi nos voluptate afficiens, per alvum tandem emissus perit, sed cibum spiritalem, qui corda confirmat et in vitam aeternam perducit, quem largiturum se pollicetur. »
Quaeres, quis est cibus permanens in vitam aeternam, quem Christus operando comparari jubet? Haeretici dicti Massaliani, sive Euchitae, id est precatores, censebant esse orationem, q. d. Christus: Nolite operari manibus, quia opus manuum perit, sed mente semper Deum orate, quia oratio est cibus spiritus, qui permanet in aeternum. Hi enim haeretici dicebant non esse laborandum manibus, sed semper orandum, uti refert S. Chrysostomus hic, S. Augustinus, lib. De Haeres. et alii. Verum haec est haeresis, quam convellit Paulus, II Thessal. III, 10: « Si quis, inquit, non vult operari, nec manducet. » Et I Corinth. IV, 12, loquens de se: « Laboramus, inquit, operantes manibus nostris. »
Dico ergo cibum hunc permanentem esse fidem, charitatem, gratiam, opera bona, ut explicant Judaei vers. sequenti; item Sacramenta omniaque illa quae nos ducunt ad vitam aeternam, ac praesertim Eucharistiam, de qua vers. 54. Ita Jansenius, Maldonatus, Bellarminus et alii. Sensim enim et gradatim Christus a minoribus et communibus, ad majora et singularia, puta ad Eucharistiam, conscendit. Unde S. Augustinus: « Credere in eum, inquit, est manducare cibum, qui permanet in vitam aeternam. Ut quid paras dentem et ventrem? crede, et manducasti. »
Secundo, magis apposite, proprie et praecise, cibus hic spiritalis est Eucharistia, uti Christus diserte explicat, vers. 54; ipse enim primo in genere, per modum thesis, cibum hunc vocat coelestem, et permanentem in vitam aeternam: mox vers. 35 a thesi descendit ad hypothesin, ac cibum hunc determinat asseritque se esse hunc cibum: « Ego, inquit, sum panis vitae; » ac tandem, vers. 54 et sequent., clare rem totam aperit, dicitque suam carnem et sanguinem in Eucharistia, esse hunc panem et cibum: « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, inquit, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. » Et vers. 56: « Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. » Post sesquiannum enim, paulo ante mortem, instituturus erat sacramentum Eucharistiae, in eoque carnem et sanguinem suum nobis daturus in cibum et potum spiritalem animae, intermediis autem hic sententiis crebro hortatur ad fidem, quia haec summe in Eucharistia est necessaria.
Sensus ergo est, q. d. Operamini opera fidei, credite in me meisque dictis fidem adhibete, ita quaeretis et reipsa acquiretis cibum Eucharistiae, qui animam vestram non tantum alet, sed et ducet ad vitam aeternam; Christus enim distinguit opus fidei a cibo Eucharistiae, qui opere fidei parandus est, sicut distinguitur medium a fine, ad quem ducit. Unde mox Judaeis opus, quo quasi modo et medio cibum hunc acquirent, poscentibus, Christus, vers. 29, respondet: « Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille. » Ita Theophylactus: « Cibum manentem, inquit, mysticam dicit sumptionem carnis Domini. » Et Rupertus: « Qui permanet in vitam aeternam, id est qui in hac mortali vita manducatus, ad hoc valet, ad hoc proficit, ut vitam det mundo aeternam. » Sic et Toletus, Franciscus Lucas et alii.
HUNC ENIM PATER SIGNAVIT DEUS. Graece ho Theos; q. d. Pater coelestis, qui est ille magnus, summusque Deus, signavit; Graece esfragise, id est sigillavit. Jam signatio vel sigillatio haec Christi est triplex, quarum prima parit secundam, secunda tertiam: prima est divinitatis Christi, secunda et tertia humanitatis ejusdem.
Primo, ergo, Cyrillus, lib. III, cap. xxix, sic explicat: « Signari, inquit, pro ungi posuit (signabatur enim qui ungebatur), aut naturaliter ad formam Patris (ut ita dicam) se esse formatum, signationis nomine denotavit; ut dicere videretur: Non est mihi difficile permanentem cibum vobis largiri, quo ad aeternae vitae inauditas delicias deducemini. » Filius enim est character hypostaseos Dei Patris; character autem quo signatus est a Patre, non est aliud nisi ipsa forma et substantia Deitatis. Haec Cyrillus, quin et Paulus, Hebr. 1, 3. « Qui, inquit, cum sit splendor gloriae, et figura (Graece character) substantiae ejus. » Unde S. Gregorius Nazianzenus, oration. 42, Filio haec dat elogia: « Ille fons vitae et immortalitatis, illa architypi expressio (id est similitudo, signaculum, ac velut expressa effigies Dei, ait ibidem Nicetas), illud immotum sigillum (id est quod non alteratur, nec ad aliam formam commutatur, ut explicat Nicetas), illa per omnia similis imago, ille Patris terminus et ratio, » Graece horos kai logos, quae duo pro eodem accipit Nicetas; q. d. Filius est Dei Patris sermo, puta definitio, demonstratio: sicut enim definitio demonstrat id quod definitur, sic Filius demonstrat et quasi definit Patrem. Haec Nicetas.
Secundo, S. Hilarius, lib. VIII De Trinit., magis proprie et apposite: Pater, inquit, signavit Filium, non in divinitate, communicando illi suam Deitatem, sed in humanitate, cum eam univit Verbo eique communicavit Verbi divinitatem. Nam sigillum, inquit, solet imprimi in materia diversa, quae sigillata dicitur; sic humanitas sigillata est divinitate Filii. Sic et S. Augustinus et ex eo Toletus: Quia, inquit, Filius, qui est imago et character Patris, est humanitati unitus, propterea humanitas dicitur habere sigillum et characterem Patris.
Tertio, S. Chrysostomus et alii multi: Pater, inquit, Filium signavit, id est voce e coelo delapsa in baptismo, « Hic est Filius meus dilectus, » ostendit, demonstravit, manifestavit, ac miraculis suis, velut sigillis, ipsum Filium suum esse et Messiam promissum confirmavit, qui congruentem cibum impertire valeat omnibus avidis vitae aeternae. Eodemque recidit, si « signavit » interpreteris, auctoritatem dedit, quia solemus impresso sigillo, fidem et auctoritatem litteris conciliare.
Hic sensus facilior est et planior, sed secundus solidior et sublimior. Verum tertius hic sequitur ex secundo, eumque complet et perficit. Pater enim per suam vocem et miracula, quasi sigilla sua, hominibus testatus est, se humanitatem Jesu signasse divinitate Verbi, illique impressisse formam divinitatis suae, hoc est, testatus est hunc hominem, puta Jesum vere esse Deum Deique Filium, ut illi auctoritatem docendi, leges ferendi et Ecclesiam novam instituendi daret, et apud homines conciliaret. Unde Glossa: « Signavit, inquit, hoc est, proprio signo a caeteris discrevit. »
Versus 28: Quid Faciemus ut Operemur Opera Dei?
28. DIXERUNT ERGO AD EUM: QUID FACIEMUS UT OPEREMUR OPERA DEI? — Cyrillus opinatur Judaeos id rogare ex arrogantia, quasi stomachantes in Christum, quod eos velut animae suae incurios reprehendisset, q. d. Tu nos reprehendis, quasi panes tuos corporeos sectemur, cibum vero animae negligamus. Dic ergo nobis, quae nova Dei opera affers, quibus Deo placeamus, et animas nostras pascamus, praeter illa quae nobis dedit Moses, et in Pentateucho conscripsit?
S. Chrysostomus vero censet Judaeos haec ex gula dixisse, eo quod panibus Christi, quibus pasti erant, rursus inhiarent: rogare ergo quae sint opera Dei, quibus Christus velit ut animas suas pascant, non quod intendant illa facere, sed ut Christi sibi benevolentiam concilient, itaque eum ad panum prorogationem invitent.
Melius S. Augustinus, tract. 27, et alii sentiunt Judaeos idipsum animo sincero opera haec operandi dixisse. Multi enim inter eos doctrina Christi excitati, et miraculo hoc panum stimulati, erant salutis suae cupidi: rogant ergo Christum, quae opera peragere debeant, quibus cibum illum permanentem, qui animas alat et ad vitam aeternam ducat, a Deo obtineant. Unde Jesus sincere rogantibus, sincere respondet, docetque quaenam sint opera Dei, non id facturus, si ficte et simulate rogassent.
« Opera Dei » igitur vocant, non tantum illa quae grata sunt Deo, nec illa quae sint cibus animae, illam alens in vitam aeternam, ut vult Leontius; quia ex lege Mosis sciebant quaenam opera essent grata Deo, et ab eo praecepta; sed « opera Dei » intelligunt illa quae proprie Deus per Jesum, quem signavit vers. 27, destinavit sanxitque, ut per ea consequamur cibum hunc spiritalem a Jesu praedicatum, qui nos alat ducatque ad vitam aeternam. Cum enim audissent cibum hunc esse vitae aeternae et Deum signasse Christum, ut cibum hunc daret, recte « opera Dei » appellant ea quae necesse erat operari, ut cibum hunc assequerentur. Quaenam ergo illa sint, quaerunt a Jesu, non dubitantes ipsum, qui tam potens et liberalis fuerat in corporibus eorum pane alendis, aeque imo magis potentem et liberalem fore in cibo animae edocendo et suggerendo. Ita Toletus.
Versus 29: Hoc Est Opus Dei, ut Credatis in Eum Quem Misit Ille
29. RESPONDIT JESUS, ET DIXIT EIS: HOC EST OPUS DEI, UT CREDATIS IN EUM QUEM MISIT ILLE, — id est in me, qui tot argumentis et miraculis probavi me esse Messiam a Deo missum: nam modestiae causa de se loquitur in tertia persona, q. d. Opus, quo cibum animam alentem in vitam aeternam a Deo impetrabitis, est ut credatis in me. Ego enim in me credentibus hunc cibum confero, quia ego ipse sum hic cibus, ut ait ipse vers. 35.
UT CREDATIS, et credendo mihi obediatis, meamque legem et doctrinam observetis, et opere impleatis. Sub fide ergo, quasi sub radice Christus et Paulus omnia opera charitatis, poenitentiae, temperantiae ceterarumque virtutum, quae fides excitat et generat, intelligit, uti fuse ostendi canone 2 et 3 in S. Paulum. Unde Theophylactus: « Fides, inquit, profecto est opus sanctum et perfectum, et sanctificans illos qui illam habent. Dux enim fit diligens fides ad omnem bonam operationem, et bona operatio conservat fidem. Nam et opera sine fide mortua sunt, et fides sine operibus. »
Versus 30: Quod Ergo Tu Facis Signum, ut Videamus et Credamus Tibi?
30. DIXERUNT ERGO EI: QUOD ERGO TU FACIS SIGNUM, UT VIDEAMUS ET CREDAMUS TIBI. « Dixerunt, » qui in turba erant audaciores, Jesum minus cognoscentes et aestimantes. Jam viderant signum multiplicationis panum, quibus Christus pridie paverat quinque millia hominum; sed illud parvi aestimant, ac majus et mirabilius flagitant, q. d. Tu, o Jesu, rem magnam, imo summam, a nobis flagitas, ut scilicet in te, quasi in Messiam et Dei Filium credamus: ad hoc non sufficit miraculum multiplicationis panum a te heri factum; nam Moses simile, imo majus fecit; ergo ede signum coeleste et divinum ac condignum, quo Deus testetur te esse Filium suum et nostrum Messiam. Unde explicantes subdunt:
Versus 31: Patres Nostri Manducaverunt Manna in Deserto
31. PATRES NOSTRI MANDUCAVERUNT MANNA IN DESERTO, SICUT SCRIPTUM EST (Psal. LXXVII, 24): PANEM DE COELO DEDIT EIS MANDUCARE. q. d. Moses aluit patres nostros in deserto (puta sexcenta et plura hominum millia) cibo coelesti et suavissimo, scilicet manna, idque quotidie per quadraginta annos, quod longe majus est tua hesterna panum multiplicatione; nec tamen Moses idcirco voluit haberi credique Messias et Dei Filius. Cum tu ergo, o Jesu, talis haberi velis, necesse est ut majora Mose edas miracula. Ita S. Augustinus et S. Cyrillus, qui et addit: « Tale etiam a Christo flagitant signum, parumque putantes, quod uno die miraculose nutriti sunt, longi temporis otiosa petunt alimenta. Sic enim assensuros se doctrinae illius polliceri videntur, » q. d. Ale nos per omnem vitam, sicut aluisti heri, uti Moses aluit patres nostros per quadraginta annos: et tunc nos credemus tibi asserenti te esse Messiam Dei Filium. Ita Judaei utpote animales et carnales; cum potius secundum rationem et spiritum sic ratiocinari debuissent: Jesus hic multiplicavit panes, aegros quoslibet curat, daemones ejicit, mortuos suscitat, pluraque edit signa, quae non fecit Moses, idque hoc fine et scopo, ut iis quasi Dei signaculis, probet se esse Messiam a Deo missum: ergo vere ipse est Messias. Miraculum enim etiam unicum, certum est testimonium illius rei et veritatis, ad quam probandam inducitur. Moses autem dans manna, aliaque signa edens, illa non fecit hoc fine, ut iis probaret se esse Messiam, sed tantum populi ducem et legislatorem a Deo missum: unde ei credidit populus, talemque ipsum habuit. Vos ergo similiter mihi, ait Jesus, credite, meque talem, qualem me esse per miracula demonstro, habetote, scilicet Messiam.
PANEM DE COELO, id est coelestem, in coelo, id est in aere, ab angelis formatum, indeque in castra Hebraeorum depluentem, vel potius ningentem aut grandinantem; manna enim instar granorum grandinis ex aere descendebat. Hebr. Psal. LXXVII, 24, est degan scamain, id est triticum coelorum, id est coeleste. Vide dicta Exod. XVI, 14, ubi fuse egi de manna.
Versus 32: Non Moyses Dedit Vobis Panem de Coelo, Sed Pater Meus Dat Vobis Panem de Coelo Verum
32. DIXIT ERGO EIS JESUS, AMEN, AMEN DICO VOBIS: NON MOYSES DEDIT VOBIS PANEM DE COELO, SED PATER MEUS DAT VOBIS PANEM DE COELO VERUM. Christus hic retundit cavillum Judaeorum, eisque ostendit se majorem esse Mose, majoremque panem dare, quam fecerit Moses dando manna. Opponit ergo et praeponit panem suum, id est seipsum, sive corpus suum in Eucharistia, uti ipse explicat vers. 35, 51, 54 et seqq., manna Mosaico in tribus. Primum est: quod manna dederit Moses, qui erat merus homo, idque soli Israeli, puta solis Judaeis in deserto; at panem suum dat Deus Pater, idque toti mundo.
Secundum, quod manna non erat vere panis de coelo, sed ex aere tantum, ut ros vel grando descendens; dici tamen panem coeli abusive, sicut dicuntur « volucres coeli, » qui in coelo, id est in aere volitant: at panis suus proprie e summo coelorum, imo e sinu Dei Patris descendat, ac proinde solus sit vere coelestis et divinus, cujus proinde manna duntaxat erat typus et umbra. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius.
Tertium inde consequens est, quod manna ad tempus duntaxat aluit corpus; at panis Christi corpus et animam alat et vivificet in aeternum. Ita S. Chrysostomus, Leontius, Cyrillus. Esto enim mortem temporalem Christus et Eucharistia a Christianis devote communicantibus non auferat; facit tamen, ut ipsi a morte resurgant, et deinceps non moriantur in aeternum. Resurrectio enim est effectus Eucharistiae, uti patebit vers. 50.
Quartum addit Cyrillus, lib. III, cap. XXIII, quod Moses non formarit, nec dederit manna, sed Deus per angelos, ad preces Mosis; at panem hunc Eucharistiae formet et reipsa det ipse Christus: ipse enim sua omnipotentia, quam a Patre cum essentia divina accepit, panem et vinum in corpus et sanguinem suum transsubstantiat, transelementat et transformat.
PANEM DE COELO VERUM, hoc est primo, vere coelestem et divinum, non tantum quoad locum, quod scilicet ex coelo descendat, sed etiam quoad naturam et substantiam. Panis enim hic est ipse Christus, qui qua Deus, essentiam habet coelestem et divinam, scilicet eamdem cum Patre deitatem. Secundo, « verum, » ait Cyrillus, Chrysostomus et Augustinus, respectu manna; hoc enim Eucharistiae erat figura duntaxat. In Eucharistia ergo est veritas, in manna umbra veritatis. Tertio, « verum, » quia vivificum, qui scilicet dat vitam, tum animae, tum corpori, ut ait Christus vers. seq. Ita Cyrillus et Augustinus. Quarto, « verum, » id est perfectum, eximium, in quo est omnis plenitudo, tam essendi quam alendi, quia omnis essentia creata, uti erat manna, si cum essentia increata, puta cum Deo, qualis est Christus in Eucharistia, conferatur, non habet esse verum, sed tantum umbraticum. In solo ergo Deo et Christo est veritas, id est soliditas et plenitudo essendi, ac instar panis perfectissime alendi. Hoc est quod Deus ait Moysi: « Ego sum qui sum. Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me, » Exodi III, 14. Vide ibi dicta.
Versus 33: Panis Enim Dei Est, Qui de Coelo Descendit, et Dat Vitam Mundo
33. Panis enim Dei est, qui de coelo descendit, ET DAT VITAM MUNDO. Probat Christus non manna, sed panem suum, id est seipsum esse panem verum, id est vere coelestem et divinum, duobus argumentis: primo, quia hic solus vere de coelo descendit; secundo, quia hic solus veram vitam dat mundo, puta vitam beatam et aeternam, quae sola est vera vita. Nota: hic panis vocatur « Dei, » quia a Deo solo formatus, et quia soli Deo proprius: Deus enim vivit seipso et sua divinitate; et quia panis hic vere est Dei Filius, ipseque Deus.
Descendit, non in praeterito, sed in praesenti. Graecum enim καταβαίνων est praesentis temporis. To ergo « descendit, » significat continuationem descensus Christi in altare Eucharistiae usque ad finem mundi. Quoties enim sacerdos consecrat Eucharistiam, toties Christus, qui post mortem ad coelum ascendit, ex eo ad species panis consecratas descendit, in illisque se sedentem sistit et exhibet.
DAT. Arabicus, donat dat. Ingens utique donum est Christus, qui est ipsa vita, vivificans omnes fideles rite communicantes per universum mundum, eisque dans vitam coelestem divinamque gratiae, et postea gloriae in omnem aeternitatem.
Versus 34: Domine, Semper Da Nobis Panem Hunc
34. DIXERUNT ERGO AD EUM: DOMINE, SEMPER DA NOBIS PANEM HUNC illaboratum, ut sine labore, in suavi otio panem hunc laeti comedamus, qui nobis vitam proroget, instar ligni vitae in paradiso, ut annos Nestoreos vivamus. Judaei enim carnales necdum intelligebant panem Christi spiritualem, nec nisi terrenum cogitabant. « Adhuc sensibile quiddam, ait Chrysostomus, suspicabantur, adhuc ventrem implere exspectabant. » q. d., ait Augustinus: Da panem « qui reficiat, et non deficiat. » Nam, ut ait Cyrillus: « Etsi multis verbis carnali eos a sensu Salvator removerit, nihil tamen proficiunt, neque a carnalibus ullo modo recedunt: quippe panem audientes, quo vita mundo datur, terrestrem intelligebant. Similes sunt Samaritanae illi mulieri, quae cum longam de intelligibili aqua Christi orationem audisset, ad sensibilium memoriam aquarum labebatur, dicens: Da mihi, Domine, hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire. »
Versus 35: Ego Sum Panis Vitae; Qui Venit ad Me, Non Esuriet
35. DIXIT AUTEM EIS JESUS: EGO SUM PANIS VITAE. QUI VENIT AD ME NON ESURIET; ET QUI CREDIT IN ME, NON SITIET UNQUAM. Syrus et Arabicus, in aeternum. Hic Christus Judaeis postulantibus panem alentem in vitam aeternam, illum aperit et offert, asseritque esse seipsum. Ipse enim per gratiam et spiritum suum, quem fidelibus inspirat, eos alit, ut semper vivant; sed proprie eos alit per panem Eucharistiae, de quo omnis hic Christi est sermo. Audi Cyrillum: « His verbis subostendit sanctissimi sui corporis vitam et gratiam, qua in nobis unigeniti proprietas, id est vita, et ingreditur et permanet. » Christus enim in Eucharistia recte vocatur panis: primo, quia panem consecrando transformat in corpus suum, quod sub speciebus panis, annihilata panis substantia, solum remanet; secundo, quia instar panis famem aufert, nutrit, sustentat vitam, satiat, exhilarat. Audi Cyrillum: « Non enim illud verum manna, et verus coelestis panis fuit; sed ipse unigenitus Filius verus panis est, qui cum sit ex substantia Patris, naturaliter vita est cuncta vivificans. Ut enim panis hic terrestris facit, imbecillitatem carnis nostrae sustinens atque conservans, ita et ipse per Spiritum Sanctum, spiritum nostrum vivificat, et corpus ipsum a corruptione liberat. »
PANIS VITAE, id est vivus, vitalis, vivificus, imo ipsa vita. Alludit ad lignum vitae, Gen. II, 9. Sicut enim hoc lignum, id est arbor vitae, suo fructu sive pomo, Adae in paradiso dedisset vitam: primo, longaevam, ad aliquot annorum millia, donec Deus eum e paradiso vivum transtulisset in coelum; secundo, sanam et robustam; tertio, constantem, ut nunquam morbum aut senium sensisset; quarto, laetam et hilarem; pepulisset enim omnem maestitiam et melancholiam: sic multo magis haec omnia praestat Eucharistia, quae non tantum longaevam, sed et aeternam vitam communicantibus confert; unde arbor vitae fuit figura Eucharistiae, uti docet S. Irenaeus, lib. V, cap. II. Porro, Eucharistia non tantum animam, sed et corpus nutrit et vegetat, uti docent Theologi; imo S. Joannes abbas, teste Palladio in Lausiaca, cap. LXI, S. Catharina Senensis, S. Maria Oigniacensis, S. Ebrulphus abbas apud Surium, tom. VI, pluresque alii sola Eucharistia, sine alio cibo, multo tempore vixerunt.
Quin et Ludovicus Pius Imperator, in supremo morbo quo obiit, totos 40 dies jejunus transegit, Eucharistiam solam quotidie sumens, ut qui adfuit ei scriptor testatur, quem citat Thomas Bozius, tom. II De Signis Eccles., lib. XV, cap. II.
QUI VENIT AD ME, NON ESURIET; ET QUI CREDIT IN ME, NON SITIET UNQUAM. Quia dabo ei panem, qui omnem famem; et potum, qui omnem sitim satiet. Dixit Christus se esse panem vitae, hic modum panem hunc assequendi assignat; nimirum ut quis ad eum veniat, hoc est in eum credat, uti Christus mox exponit: ita S. Augustinus; ad Christum enim venimus, passibus non corporis (sic enim Judaei increduli et crucifixores ad eum venerunt), sed mentis, scilicet fidei, obedientiae et charitatis, « non esuriet, » unquam: hoc enim repetendum est ex « non sitiet unquam. » Sensus est, q. d. Manna comestum sedabat famem, sed ad tempus duntaxat; at ego qui sum panis vitae, si vel semel comedar in Eucharistia, comedenti confero plenam satietatem, ut alium cibum non requirat, imo ut nullam deinceps esuriem sentiat, quia confero illi vitam gratiae et gloriae, beatam et immortalem, quae omne hominis desiderium implet et satiat, ut patebit vers. 40 et seq.
ET QUI CREDIT IN ME, NON SITIET UNQUAM. Quia dabo ei in Eucharistia potum sanguinis mei, quo plene refectus et satiatus nunquam sitiet. Audi Cyrillum: « Quid igitur Christus pollicetur? corruptibile certe nihil, sed benedictionem, quam communicatione corporis atque sanguinis Christi assequimur: unde ad eam incorruptionem integre reducemur, ut cibo et potu corporali non indigeamus. Vivificat enim corpus Christi, et ad incorruptionem sua participatione reducit. »
Esto enim fideles laici non sumant, nec bibant Eucharistiam sub specie vini, uti faciunt sacerdotes, sed eam comedant sub specie panis duntaxat; tamen sub illa non tantum comedunt corpus Christi, sed et bibunt sanguinem Christi, quia sanguis a corpore Christi, utpote immortali et glorioso, separari nequit. In spiritualibus enim idem est esurire et sitire, idem est cibus et potus. « Qui venit ad me, inquit Augustinus, hoc est quod ait, Et qui credit in me; et quod dixit: Non esuriet, hoc intelligendum est, non sitiet unquam; utroque enim illo significatur aeterna satietas, ubi nulla est egestas. » In summa: « Non sitiet unquam, » id est quod Psalm. XXXV, vers. 9, ait: « Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. » Simili modo dixit Samaritanae: « Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum, » cap. IV, vers. 13. Vide ibi dicta.
Versus 36: Sed Dixi Vobis, Quia et Vidistis Me, et Non Creditis
36. SED DIXI VOBIS, QUIA ET VIDISTIS ME, ET NON CREDITIS. « Dixi, » alias, etiamsi id nullibi sit scriptum a Joanne. Ita Chrysostomus, Euthymius et alii. Rursum « dixi, » id est sat superque ostendi et probavi vobis, « quia, » id est quod, « vidistis, » id est cognovistis, hoc est ex tot signis et miraculis quae edidi, cognoscere potuistis et debuistis « me; » et tamen ex obstinatione animi in me « non creditis. » Nam cap. V, vers. 36 et seq., fuse arguit Judaeos, quod visis tot signis in se non credant. Ita Euthymius: « Vidistis, ait me, sive cognovistis quis ego sim, et a testimonio Joannis, et a signis quae edidi, et a testimonio Scripturarum, quas vobis aperui, sed voluntarie malum operantes non creditis. »
Versus 37: Omne Quod Dat Mihi Pater, ad Me Veniet
37. OMNE QUOD DAT MIHI PATER, AD ME VENIET: ET EUM QUI VENIT AD ME, NON EJICIAM FORAS. Est occupatio, q. d. Objicietis mihi: Si sciebas nos tibi praedicanti non credituros, cur ergo nobis praedicas? Respondeo: Quia ex vobis sunt aliqui, qui in me credent, nimirum illi quos Pater elegit, mihique dedit ut sint mei discipuli et filii: quo tacite innuit Judaeos plerosque, ob suam incredulitatem, non esse sibi datos, nec ad fidem a Deo electos, sed pro iis Deum multos alios, praesertim ex Gentibus elegisse, unde ait: « Omne quod dat mihi Pater, » in genere neutro, non omnis, ut magis significet universitatem omnium gentium. « Omne » ergo, id est omnis gentis, omnis generis, omnis aetatis et sexus universitas et populus, cui Pater inspirat affectum fidei, ut sponte et libere in me credat, hic per fidem ad me veniet fietque Christianus et meus discipulus: quare ego eum a me non repellam, nec e domo, id est Ecclesia mea, foras ejiciam, uti vos, o Judaei increduli et rebelles, a me meaque Ecclesia repellam compellamque in tartara; sed ultro et amanter eum complectar, mecumque ducam ad Ecclesiam triumphantem in coelis.
Nota: Christus hic ut Judaeos incredulos et pervicaces retundat, terreat et percellat, assurgit ad secretum voluntatis et praedestinationis Dei. Vult enim docere quod fides sit donum Dei, quo illi careant. Dat ergo Pater Christo fideles ab aeterno, praedestinando et in tempore vocando ad fidem, ea ratione et modo, ut vocati libere Deo vocanti obsequantur et credant, itaque veniant ad Christum. Haec enim est causa actualis fidei, sive cur quis hic et nunc actu credat in Christum, scilicet gratia Dei excitans hominem ad credendum, et homo libera sua voluntate gratiae Dei consentiens et credens. Igitur dat Pater nos Christo, cum per gratiam suam praevenientem et cooperantem, facit nos actu converti et libere credere Christo; nam, ut ait hic ipse, omnis qui a Patre datur Christo, reipsa venit ad Christum. Ita S. Augustinus, Cyrillus, Leontius, Chrysostomus et alii.
Adverte Christum hic proprie loqui de praedestinatione ad fidem et gratiam, non ad gloriam, aeque ac Paulus. Alludit ad Psalm. II, 8: « Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. » Unde ait in futuro: « Ad me veniet, » ut Gentes per praedicationem Apostolorum ad se venturas innuat. Audi Cyrillum: « Jam jam venturas Gentes significat, et jacturam gratiae, quam facturi erant Judaei, minatur. »
Porro, Deus Pater dat fideles Christo, quia Christus hoc obedientia et passione sua meruit. Merita enim Christi sunt causa, non tantum vocationis temporariae, sed et praedestinationis aeternae fidelium; Deus enim ob praevisa Christi merita, fideles praedestinavit et elegit, uti docet Paulus, Ephes. I, 4, dicens: « Elegit nos in ipso (Christo) ante mundi constitutionem, ut essemus sancti. » Et mox: « Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum, per Jesum Christum in ipsum. »
Non ejiciam foras. « Non repellam a me, mea Ecclesia, meo coelo, sed magna cura refocillabo, » ait Theophylactus. Alludit ad hospitem, qui peregrinos sibi benevolos et amicos ad suum hospitium admittit. Ita Euthymius: « Non abjiciam eum, ait, hic a mea familiaritate, neque ibi a regno coelorum. » Et Cyrillus: « Non abdicabitur, inquit, neque ut inglorius ejicietur, nec erit expers meae benignitatis, sed recondetur in horreum, et in coelestes mansiones divertet, ingredieturque quo mens hominum nequaquam cogitavit. »
Nota: S. Chrysostomus et Cyrillus, lib. III, cap. XXXIX, dicunt illos a Patre dari Filio, qui se per bonum liberi arbitrii usum, Dei vocatione et gratia dignos reddiderunt; quod postea crude secutus Pelagius gratiae necessitatem negavit, dicens liberum arbitrium sibi sufficere ad bene operandum. Verum hic est error, quem confutat S. Augustinus. « Credere, inquit, Dei gratiae est; posse credere, naturae. » Quocirca ipse hic et alibi docet, omnes quidem posse credere, bene operari et salvari, quia liberum in omnibus arbitrium gratiae Dei est capax, et saepe sufficientem ad salutem gratiam a Deo accipit; solos illos tamen actu credere, bene operari et salvari, quibus Deus dat gratiam efficacem sive congruam; quam scilicet praevidet persuasuram libero arbitrio, ut sibi cooperetur, de quo plura, vers. 44.
Versus 38: Descendi de Coelo, Non ut Faciam Voluntatem Meam
38. Quia descendi de coelo, ut faciam voluntatem ejus qui misit me. Dat causam Christus, cur non ejiciet foras eum quem Pater sibi dederit, quia scilicet ipse venit in carnem et mundum, hoc fine duntaxat, ut faciat Patris voluntatem, quae est, ut eos quos Pater vult dare Christo et salvare, hos Christus acceptet et salvet. Unde explicans, subdit: « Haec est autem voluntas, » etc. Audi S. Cyrillum, in Conc. Ephes., haec profunde pertractantem: « Dum non suam, sed sui Patris voluntatem se perficere addit, Judaeorum vesaniam ex obliquo perstringit, utpote qui suam semper voluntatem constituere satagentes, divinasque leges floccifacientes, de Domini sui placitis nihil quidquam pensi haberent: dum, inquam, suum hoc loco promptum obsequendi studium palam commendat, illorum rebellionem neutiquam obscure incusat. »
Versus 39: Ut Omne Quod Dedit Mihi, Non Perdam ex Eo, Sed Resuscitem Illud in Novissimo Die
39. HAEC EST AUTEM VOLUNTAS EJUS QUI MISIT ME, PATRIS: UT OMNE QUOD DEDIT MIHI, NON PERDAM EX EO, SED RESUSCITEM ILLUD IN NOVISSIMO DIE. « Omne, » id est omnes omnino, cujuscumque sit gentis, gradus, status, aetatis vel sexus, ut dixi vers. 37. « Non perdam, » id est non sinam perire. Explicat enim id quod dixit: « Non ejiciam foras: » unde id exponens et perficiens, addit: « Sed resuscitem illud in novissimo die, » puta in ultimo mundi die, sive in die judicii, ut scilicet eum in coelum admittam, ibique eum beata immortalitate et gloria, tam corporis, quam animae in aeternum. Tunc enim cessabit coelorum motus, ac consequenter tempus, quod motus illorum est mensura; quare erit tunc dierum, mensium et annorum omnium statio et finis.
Versus 40: Omnis Qui Videt Filium et Credit in Eum, Habeat Vitam Aeternam
40. HAEC EST AUTEM VOLUNTAS PATRIS MEI, QUI MISIT ME: UT OMNIS, QUI VIDET FILIUM ET CREDIT IN EUM, HABEAT VITAM AETERNAM, ET EGO RESUSCITABO EUM IN NOVISSIMO DIE. « Qui videt, » Graece θεωρῶν, id est considerans et contemplans Filium, eumque videns oculis, non corporis, sed mentis, hoc est, in eum credens illique obediens. Notat Lactantius, lib. VII, cap. IX, ex Trismegisto, quod hoc verbum θεωρών, proprie sit rerum divinarum.
Et ego resuscitabo. Graecum ἀναστήσω potest verti et in futuro indicativi modi, « resuscitabo; » et in aoristo conjunctivi, « ut resuscitem, » uti vertit Interpres, vers. 39. Inculcat Christus resurrectionem, quia « spes Christianorum est resurrectio mortuorum, » ait Tertullianus, lib. De Resurrectione. Audi S. Chrysostomum, homil. 46: « Vitae ubique meminit; nam ejus trahimur cupiditate, et nihil suavius quam non mori. Etenim in veteri Testamento, longa vita et multi dies promittebantur: nunc vero non simpliciter vitae longitudo, sed vita sine fine promittitur; simul et ostendere vult, quod supplicium ex peccato inductum nunc revocat sententiam illam mortis solvendo, et vitae sempiternae inducendo, contra superiorum temporum institutionem. »
Versus 41: Murmurabant Ergo Judaei de Illo
41. MURMURABANT ERGO JUDAEI DE ILLO, QUIA DIXISSET: EGO SUM PANIS VIVUS QUI DE COELO DESCENDI, ET DICEBANT: 42. NONNE HIC EST JESUS, FILIUS JOSEPH, CUJUS NOS NOVIMUS PATREM ET MATREM? QUOMODO ERGO DICIT HIC, QUIA DE COELO DESCENDI? Murmuratio de rebus bonis, ait Cyrillus, est quasi paterna haereditas a parentibus sub Mose, ad Judaeos sub Christo descendens. Causam murmuris dat Theophylactus: « Huc usque quidem, ait, existimabant de pane sensibili cum loqui, et mansuete eum ferebant; nunc autem quia revelavit eis quod de spirituali pane sermonem haberet, contempto illo murmurant; » quia non capiebant quomodo Christus esset panis vivus, et quomodo de coelo descendisset, et quomodo ipsi eum manducarent; suae enim gulae inhiabant.
Versus 43: Nolite Murmurare in Invicem
43. RESPONDIT ERGO JESUS, ET DIXIT EIS: NOLITE MURMURARE IN INVICEM. Graece per allelon, id est cum invicem, inter vos mutuo, vel etiam contra vos mutuo: innuit enim alios pro se, alios contra se fuisse; atque hac ratione inter se, his Christum accusantibus, illis eum defendentibus, vertasse, itaque inter se murmurasse. Ita Jansenius.
NOLITE MURMURARE. Quia nullam murmurandi occasionem vobis praebeo; nam ego puram meramque dico veritatem, quae licet ob sui sublimitatem a vobis non capiatur, vos tamen estis in culpa, tum quia mihi obstrepitis et rebellatis, nec a me explicationem meorum dictorum quaeritis; tum quia lumen ad mea dicta intelligendum a Deo non flagitatis. Unde subdit:
Versus 44: Nemo Potest Venire ad Me, Nisi Pater, Qui Misit Me, Traxerit Eum
44. NEMO POTEST VENIRE AD ME, NISI PATER, QUI MISIT ME, TRAXERIT EUM: ET EGO RESUSCITABO EUM IN NOVISSIMO DIE. Nota primo: Potuisset Christus, ut recte advertit Chrysostomus, respondere et dicere: Non est mirum quod vos, o Judaei, haec quae dico, quod scilicet ego sum panis vivus, qui de coelo descendi, non intelligatis, nec credatis, quia carnales, duri et protervi estis; sed mavult suavius et divinius respondere, scilicet, quod nemo in se credat, nisi cui hoc datum sit a Patre, ut sic ii qui credebant, contra alios qui non credebant, non contenderent, et increduli agnoscerent sibi deesse lumen divinum, ad proxime et plane credendum necessarium, illudque humili prece a Deo et Christo flagitarent, non autem murmurarent; aut certe se deesse illi lumini a Deo oblato, illique esse rebelles adverterent.
Sensus ergo est, q. d. Nolite vos, o mihi credentes, contra incredulos murmurare, eo quod meae doctrinae tot miraculis confirmatae non credant; quia fides est donum supernaturale Dei, nec potest quis credere in me, nisi Pater traxerit eum ut credat: illi autem necdum trahuntur a Patre; quare nolite eis indignari, sed rogate Patrem, ut trahat eos, sicut traxit vos: sic enim aeque ac vos in me credent. Vos quoque, o increduli, nolite murmurare contra me, meaque dicta, et meos credentes; quia traxit illos Pater, ut credant in me; rogate ergo potius Patrem, ut vos quoque trahat: sic enim aeque ac illi credetis in me, et cum illis unanimiter in mea fide, doctrina et Ecclesia conspirabitis. Dicite ergo cum sponsa: « Trahe me post te; » quia sic tracti « curremus in odorem unguentorum tuorum, » Cantic. I, 3. Vide ibi dicta.
Nota secundo, vi « traxerit » non significare coactionem aut necessitatem, nec opponi libertati arbitrii, quasi illam homini adimat, uti volunt Lutherani et Calvinistae: sic enim trahuntur ligna et saxa; apud homines autem, trahit sua quemque voluptas, hoc est libertas, non necessitas. Ostendis puero saccharum, trahis illum ad te; ostendis ovi ramum viridem, trahis illam ad te; uterque enim trahitur pabuli illecebra: similiter trahitur hominis voluntas, sicut ferrum trahit magnes: sic occulta amoris vi ad Christum tracta fuit S. Agnes. Trahimur « monitione, ait Cyrillus, doctrina, revelatione ineffabiliter facta. » Audi S. Augustinum hic, tract. 26: « Noli cogitare te invitum trahi: trahitur animus et amore. » Et mox: « Quomodo voluntate credo, si trahor? Ego dico: Parum est voluntate, etiam voluptate traheris. Quid est trahi voluptate? Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Est quaedam voluptas cordis, cui panis dulcis est ille coelestis. Porro, si poetae dicere licuit: Trahit sua quemque voluptas; non necessitas, sed voluptas; non obligatio, sed delectatio; quanto fortius nos dicere debemus, trahi hominem ad Christum, qui delectatur veritate, delectatur beatitudine, delectatur justitia, delectatur sempiterna vita, quod totum Christus est. » Et post nonnulla: « Da amantem, et sentit quod dico; da desiderantem, da esurientem, da in ista solitudine peregrinantem atque sitientem, et fontem aeternae patriae suspirantem; da talem, et scit quid dicam: si autem frigido loquor, nescit quid loquor. »
Idem, sermone De Verbis Apostoli: « Non dixit, inquit, duxerit, sed traxerit. Ista violentia cordi fit, non carni. Quid ergo miraris? Crede, et venis; ama, et traheris. Ne arbitreris istam asperam molestamque violentiam, dulcis est, suavis est: ipsa suavitas te trahit. Nonne ovis trahitur, cum esurienti herba monstratur? Et puto quia non corpore impellitur, sed desiderio colligatur. Sic et tu veni ad Christum, noli longa itinera meditari. Ubi credis, ibi venis. Ad illum enim qui ubique est, amando venitur, non navigando. »
Tractus Dei ergo significat vim et efficaciam gratiae, sed suavem et blandam, quae liberum arbitrium non cogat, sed allectet, mulceat et blandiendo flectat ut credat. Item significat imbecillitatem et vitiosas cupiditates hominis, quae fidei et sanctitati Christianae repugnant, ut homo ad fidem et virtutem Christianam, vehementi gratiae Dei impulsu, non tam duci, quam trahi indigeat. Hoc est quod ait Christus, Matth. XI: « Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. » Ebriosus enim debet inferre vim suae gulae, luxuriosus suae libidini, avarus suae cupiditati, ambitiosus suae ambitioni. Igitur tractus gratiae voluntatem in carnem depressam, sursum ad coelestia elevat, renitentem allicit, infirmam corroborat, tristem exhilarat, timidam animat ad bonum. Quocirca hac Christi sententia passim Patres Latini cum S. Augustino usi sunt contra Pelagianos, ut probarent necessitatem gratiae. Excipio Graecos, ut S. Chrysostomum, Cyrillum et eorum sequaces, qui Pelagium praecesserunt, ideoque de gratia parce loquuntur, et liberum hominis arbitrium contra Manichaeos extollunt. Unde Theophylactus hic ex S. Chrysostomo: Sicut, ait, magnes non trahit nisi ferrum, sic Deus non trahit nisi idoneos; qui scilicet libero arbitrio bene utendo, gratia Dei se dignos efficiunt. Quare caute legendus est hic S. Chrysostomus, dum ait eos qui trahuntur a Deo, hoc ipsum promereri aliqua praevia liberi arbitrii bona voluntate. Hoc si de primo gratiae tractu, ac de libero arbitrio nudo, omnique gratia destituto accipias, Pelagianum est; Catholicum autem, si de ulteriori tractu ad majorem fidem et virtutem, ac de libero arbitrio jam ab aliqua priori gratia praevento et excitato intelligas.
Nota tertio: Quidam a Deo trahuntur inchoative, sive quantum est ex parte Dei, quantumque sufficit, ut possint converti: qui tamen ad Christum non veniunt, nec sese convertunt, quia scilicet Deum trahentem sequi nolunt; et sine tractu hoc simpliciter impossibile est venire ad Christum, perinde ac impossibile est homini sine alis volare. Et de hoc tractu, ait Maldonatus, si quaeras cur hic ad Christum trahitur, ille non? Respondeo, quia hic Christum trahentem sequi voluit, ille vero noluit; imo nonnulli jam credentes in Christum, offensi hac carnis ejus manducatione, ab eo resilierunt, uti testatur Joannes, vers. 67, dicens: « Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant; » ac diserte de Juda proditore, vers. 71: « Nonne, ait, ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? » Alii vero a Deo trahuntur complete, id est pertrahuntur ad Christum, qui scilicet Deum trahentem sequuntur, et de talibus hic quoque agit Christus, ut patet vers. 37: « Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me. » Idem enim hic est trahi a Patre, quod audire, doceri, discere a Patre. « Quid est trahi a Patre, nisi discere a Patre? » ait Augustinus. Ita complete trahuntur illi, quibus Deus gratiam dat, non tantum praevenientem, eamque efficacem et congruam (priores enim qui inchoate trahuntur, habent duntaxat sufficientem), sed et cooperantem. Congrua dicitur, quia eorum qui trahuntur, ingenio, affectui et moribus congruit. Unde Deus praevidet ipsos de facto illi libere consensuros et cooperaturos, itaque convertendos, credituros recteque operaturos. Et de his ait S. Augustinus: « Si non traheris, ora ut traharis. » Et: « Cur hic trahatur, ille non trahatur, noli judicare, si non vis errare. »
Porro, haec gratia efficax et congrua est necessaria ad conversionem, fidem et salutem, non simpliciter, sed ex hypothesi, posita scilicet praescientia Dei, qua ipse praevidet hanc gratiam persuasuram libero arbitrio, ut se ad Deum convertat, alteram vero, quae solum sufficiens est, idipsum illi non persuasuram. Unde pariter praevidet Deus nos gratiae efficaci et congruae libere consensuros, sufficienti vero et incongruae non consensuros, idque ex mera arbitrii libertate. Hoc est quod ait Christus: « Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum. »
Porro, haec gratia congrua usque ad finem vitae, est magnum perseverantiae donum, quod est causa nostrae salutis aeternae, ac proinde sub meritum non cadit; sed est peculiare et summum Dei beneficium, quod Deus suis praedestinatis et electis confert, eosque a non electis et reprobis secernit et distinguit, uti fuse docet S. Augustinus, De Praed. Sanct., cap. XVI, et ex eo S. Thomas et Scholastici, ac Concilium Tridentinum, sess. 6, cap. XIII. Quocirca haec gratia congrua nobis assidue ac humillime a Deo postulanda est per Christi merita; in ea enim vertitur cardo salutis nostrae, quia Deus promisit se daturum nobis quidquid in nomine Christi petierimus, Joan. XV, 16.
Denique tractum Dei saepe impedit ingens cordis humani malitia et obduratio, perinde ac magnetis tractum ferri indomabilis adamas, qui non ferro, nec igne, sed solo hircino sanguine vincitur et frangitur. Audi Plinium, lib. XXXVII, cap. IV: « Adamas dissidet cum magnete in tantum, ut juxta positus ferrum non patiatur abstrahi, aut si admotus magnes apprehenderit, rapiat atque auferat. » Idem tradit Augustinus, in lib. XXI De Civit. Dei, cap. IV.
ET EGO RESUSCITABO EUM IN NOVISSIMO DIE. Ostendit Christus fructum hujus tractus Dei Patris, q. d. Ego autem illum, qui a Deo tractus venerit ad me, et in me crediderit, mihique obedierit, hoc praemio donabo, ut eum resuscitem ad vitam et gloriam aeternam, si videlicet in mea fide et obedientia usque ad mortem perseverarit.
Versus 45: Est Scriptum in Prophetis: Et Erunt Omnes Docibiles Dei
45. EST SCRIPTUM IN PROPHETIS: ET ERUNT OMNES DOCIBILES DEI. Arabicus, a Deo. Citat Isaiam LIV, 13: « Universos filios doctos a Domino. » Simile habet Jeremias, XXXI, 33 et 34; et Ezechiel, XI, 19; et XXXVI, 26; et Joel, II, 28. Vide ibi dicta. Quia insolens videbatur Judaeis, quod dixerat Christus: « Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit eum; » hinc Christus idipsum confirmat ex Isaia et Prophetis, qui asserunt omnes filios, sive discipulos Christi et Ecclesiae, fore theodidactos, id est doctos a Deo: doceri autem a Deo, est trahi a Deo; docibiles enim idem est quod doctos. Hebr. enim est limmude. Sic saepe alibi verbalia desinentia in « bilis », Interpres noster Latinus pro participio passivo accipit, ut incredibilis idem sit quod incredulus, « plaga desperabilis » sit desperata, « verbum persuasibile » sit verbum persuasum, vel persuadens.
Versus 46: Qui Est a Deo, Hic Vidit Patrem
46. NON QUIA (NON QUOD) PATREM VIDIT QUISQUAM, NISI IS QUI A DEO EST, HIC VIDIT PATREM. — « Ne suspicarentur Judaei crassi et rudes, ait Euthymius, quod sensuali modo audiat quisquam a Patre, videns eum humano modo, » ait: « Non quia, » etc., subaudi: Sed quod invisibiliter Deum in mente loquentem, revelantem, illuminantem, et fidem Christi persuadentem audiat, q. d. Deus est magister invisibilis, qui discipulis non videtur, Deus est doctor, non oculorum, nec aurium, sed cordium et mentium. NISI IS QUI A DEO EST, — puta ego, qui qua Deus, sum Dei Filius, ex ipso natus, ideoque ipsi intimus, ipsum per essentiam continue video et intueor; qua homo vero, ab eo sine opera viri formatus, semper ipsius beatifica visione fruor. Ita Cyrillus: « Tanquam Patri consubstantialis, ait, videbit profecto eum ex quo est. » Et Euthymius: « Utpote ejusdem naturae, substantiae et scientiae, et qui est in sinu Patris. »
Versus 47: Qui Credit, Habet Vitam Aeternam
47. AMEN, AMEN DICO VOBIS: QUI CREDIT IN ME, HABET VITAM AETERNAM. — « Habet, » jure et merito, sive in certa spe, sed necdum in re. Redit Christus ad vers. 29, et fidem in se iterum iterumque inculcat, quia haec est principium omnis boni, radix salutis, ac medium necessarium ad obtinendum a Christo panem vitae, puta Eucharistiam.
VITAM AETERNAM. — « Ita volentes, ait Chrysostomus, firma praemii spe ad fidem impellit: quid enim melius aut suavius mortem et corruptionem timentibus, quam vita aeterna? »
Versus 48: Ego Sum Panis Vitae
48. EGO SUM PANIS VITAE — alens me comedentes in vitam aeternam, q. d. Ego iis, a quibus cum vera vivaque fide comedor, tribuo vitam aeternam. Idem saepe repetit et confirmat, et ne temere dixisse videatur, quia Judaeis videbatur res haec plane paradoxa et impossibilis.
Versus 49: Patres Vestri Manducaverunt Manna et Mortui Sunt
49. PATRES VESTRI MANDUCAVERUNT MANNA IN DESERTO, ET MORTUI SUNT.
50. HIC EST PANIS DE COELO DESCENDENS: UT, SI QUIS EX IPSO MANDUCAVERIT, NON MORIATUR. — « In deserto » ista particula, ait S. Chrysostomus, « significat manna non diu durasse, neque in terram promissionis venisse; mox enim ut illam attigerunt, cessavit manna. » Verum hic Christi panis est perpetuo durans, ait Theophylactus. Audi Josue v, 12: « Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus terrae Chanaan. » Deus enim, sicut non deficit in necessariis, ita in superfluis non abundat.
ET MORTUI SUNT. — q. d. Manna patres more aliorum ciborum aluit, et ab eis mortem non arcuit, nec arcere potuit; meus autem panis illam arcet.
Versus 50: Panis de Coelo Descendens
UT SI QUIS EX IPSO MANDUCAVERIT (vera fide, viva et charitate formata), NON MORIATUR IN AETERNUM. — q. d. Manna non habuit vim vitalem praeservandi a morte corporea, multo minus animas patrum vestrorum: hic vero meus panis vim habet liberandi a morte, non tantum corporis, sed et animae, idque in aeternum; licet enim mortem temporalem corporis non auferat, faciet tamen ut ex ea fidelis vir resurgat et deinceps non moriatur in aeternum: de quo plura vers. 50 et sequenti.
Versus 51: Ego Sum Panis Vivus
51. EGO SUM PANIS (id est cibus; est hebraismus) VIVUS (in me ipso, et me vivum comedentes vivificans eisque meam vitam communicans; cum manna esset in se inanime et mortuum, ideoque vitam comedentibus se tribuere non posset), QUI DE COELO DESCENDI, — ratione divini suppositi, ait Suarez. « Cum de coelo cibum quaererent, ait Chrysostomus, ideo frequenter se de coelo descendisse testatur. »
Versus 52: Si Quis Manducaverit ex Hoc Pane, Vivet in Aeternum
52. SI QUIS MANDUCAVERIT EX HOC PANE, VIVET IN AETERNUM. — Hic enim panis dat animae vitam gratiae, durantem usque ad vitam gloriae in omnem aeternitatem; corpus vero faciet resurgere a morte, ut gloriosum vivat pariter in aeternum.
Calvinus et haeretici contendunt panem hunc non esse corpus Christi in Eucharistia, sed esse panem mysticum; nos enim mystice comedere corpus Christi per fidem, cum in eum credimus. Idem e Catholicis sensit Jansenius hic, Cajetanus, Gabriel, Ruardus Tapper, Nicolaus Cusanus et Hesselius, quos citat Bellarminus, lib. I De Eucharistia, cap. v; contra quos integrum librum scripsit Didacus Castillus, et alterum Nicolaus Sanderus, illosque refutant Toletus, Maldonatus, Bellarminus et alii passim.
Dico ergo Christum ab hoc loco deinceps loqui ad litteram de Eucharistia. Id adeo certum est, ut Maldonatus dicat idipsum negare esse temerarium et pene erroneum.
Probatur primo, quia id clarissime hic asserit Christus, passim jubens nos manducare suam carnem et bibere suum sanguinem, adeo ut clarius Eucharistiae dogma exprimere non potuerit; nil enim aliud hic ingeminat, nil aliud audis, quam, « Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem. Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem. » Sane incredibile videtur, quod Christus rem per se claram et a se toties repetitam, nimirum credendum esse in se, voluerit tot verbis et metaphoris manducandi suam carnem et sanguinem obscurare, praesertim cum praevideret hac de causa multos, etiam discipulos, a se discessuros.
Secundo, quia utramque Eucharistiae speciem distinguit; carnem enim suam facit cibum, quem comedamus; sanguinem vero suum facit potum, quem bibamus. « Nisi, inquit, vers. 54, manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis. » Ergo loquitur de Eucharistia, in qua vere et proprie manducamus Christi carnem et bibimus ejus sanguinem. Nam in spirituali manducatione Christi, quae fit per fidem, potus a cibo, et sanguis a carne distingui nequit: nec enim speciatim et seorsim credere debemus carnem, et deinde sanguinem Christi, sed sufficit in genere et totaliter credere in totam humanitatem Christi.
Tertio, quia nusquam in Scriptura efficacia et fructus Eucharistiae, item praeceptum universale illam sumendi, clare exprimitur et inculcatur, nisi hic. Hoc enim praeceptum cum sit grave, et omnes fideles obliget, clare exprimi debuit.
Quarto, si S. Joannes hic non agat de Eucharistia, ergo nusquam de illa egit. Quis hoc credat de Benjamino Christi, qui in coena ultima, ubi Christus Eucharistiam instituit, supra pectus recubuit, illum scilicet augustissimum hoc dilectionis Christi monumentum et mysterium omisisse, et silentio involvisse?
Quinto, quia simili modo, cap. III, baptismi institutionem narrat, ac de eo disputationem Christi cum Nicodemo; sicut hic narrat mysterium Eucharistiae, ac de ea Christi disputationem cum Judaeis. Haec enim sunt duo Sacramenta fidelibus necessaria, ac quasi duae bases et columnae Ecclesiae Christianae.
Denique, haec est communis sententia Patrum, tam Graecorum, quam Latinorum, item Interpretum ac Doctorum Scholasticorum, scilicet S. Cyrilli, Chrysostomi, Theophylacti, Euthymii, S. Thomae, Ruperti, Lyrani, Maldonati, Toleti hic et aliorum variis in locis, quos fuse citant Toletus, Ribera, Maldonatus, Sanderus et Didacus Castillus scribentes in hoc caput, ac Bellarminus, lib. I De Eucharistia, cap. v.
Pari modo hunc locum de Eucharistia intelligit Concilium Ephesinum, epist. ad Nestorium; Nicaenum II, act. 6; Cabilonense II, cap. XLVI; et Senonense, cap. X; ac Tridentinum, sess. XIII, cap. II, et sess. XXI, cap. I. Nec dissentit S. Augustinus, quem multi contrarium putant, ut patet eum diligenter legenti: nam ex hoc loco ipse, imo multi veteres, infantibus quoque dandam esse Eucharistiam contendebant, idque factitatum est per sexcentos annos variis in locis, donec Ecclesia contrarium definivit, scilicet Eucharistiam infantibus non esse necessariam, nec expedire illam eis dare ob periculum irreverentiae.
Ubi nota S. Augustinum, praeter explicationem litteralem et genuinam hujus loci, quae est de Eucharistia, adjungere aliam symbolicam et mysticam, ac per panem et cibum hunc intelligere societatem membrorum et corporis Christi, quod est Ecclesiae, ut comedere carnem Christi, idem sit quod incorporari Ecclesiae illique aggregari et associari, ac consequenter inseri Christo ejusque spiritum haurire et participare. Id autem facit Augustinus propter Donatistas sui temporis in Africa, quibuscum continua illi fuit disputatio. Hi enim societatem et unitatem Ecclesiae per schisma disciderant. Accedit primo, quod Eucharistia hujus societatis fidelium in Ecclesia, non tantum symbolum sit, sed et causa. Sicut enim ex multis tritici granis commolitis fit unus panis, et ex multis uvae acinis pressis confluit vinum; sic ex multis fidelibus communicantibus fit una societas et Ecclesia. Secundo, quod hac fidelium unione societas sit finis et fructus Eucharistiae, quae sine illo nihil ad salutem prodest. Tertio, quod S. Augustinus saepe leviter insinuato, et quasi obiter praeterito sensu litterali, utpote facili et aperto, inhaereat spiritali et mystico, utpote obscuriori, subtiliori et sublimiori, idem facit Origenes, S. Gregorius, S. Hieronymus aliique Patres. Ita S. Augustinum explicat ejus de more assecla S. Bernardus, serm. 3 in Psal. XC: « Quid est, ait, manducare ejus carnem, et bibere sanguinem, nisi communicare passionibus ejus, et eam conversationem imitari, quam gessit in carne? Unde et hoc designat illibatum illud altaris Sacramentum, ubi Dominicum corpus accipimus; ut, sicut videtur illa panis forma in nobis intrare, sic noverimus per eam quam in terris habuit conversationem, ipsum intrare in nos, ad habitandum per fidem in cordibus nostris. »
Dices primo: S. Augustinus, lib. III De Doctrina Christiana, cap. XVI, asserit in hisce Christi verbis esse tropum, sive figuram, qua praecipiatur passionibus Christi esse communicandum. Respondeo: S. Augustinus figuram hanc vocat, eo quod Christi caro hic non praecipiatur carnaliter lanianda, coquenda, itaque comedenda, ut fit in carnibus boum et ovium, sicut Capharnaitae intelligebant, ideoque offendebantur; sed figurate, id est sacramentaliter. Censet enim hic praecipi, ut in Eucharistia, per species panis et vini a se invicem divisas et quasi mortuas, repraesentemus passionem et mortem Christi, quae facta est per divisionem animae et sanguinis a corpore Christi, illamque deinde per mortificationem imitemur ac moribus sanctis exprimamus.
Dices secundo: Christus, vers. 27, 29 et 63, agit de manducatione sui spiritali per fidem, ergo et hic de eadem agere pergit, non de sacramentali et corporali, alioqui non loqueretur consequenter et cohaerenter. Respondeo primo, negando consequentiam; Christus enim sensim voluit rudes Judaeos evehere, ac primo eis faciliora, deinde difficiliora et magis arcana proponere. Unde a multiplicatione panum, qua turbam paverat, assurgit ad manna, inde ad spiritalem fidei cibum, vers. 27, 29, 35, 36, 40, 47, inde hoc versu et deinceps, ad realem sui manducationem in Eucharistia, quae illius miraculi, et multiplicationis panum, ac totius discursus et disputationis ejus in hoc capite est finis, nucleus et scopus. Simili modo, cap. IV, Samaritanam a corporali aqua et potatione, evexit et traduxit ad spiritalem. Atque hanc evectionem Christus ipse satis insinuat, imo explicat, dum vers. 29 et 35 dixit panem illum jam haberi ab iis qui credunt, hic vero ait panem suum (Eucharistiae) necdum haberi, ac necdum se illum dare, sed daturum in futuro: « Panis, ait, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. »
Causa autem hujus varietatis est, quod Christus, vers. 27 et seq., voluerit auditores suos praemunire et praeparare ad augustissimum Eucharistiae mysterium: nam in eo summe requiritur fides et spiritalis manducatio, sine qua realis et corporalis nil prodest, ut ait S. Augustinus.
Respondeo secundo, negando antecedens, Christus enim non dixit nos manducare se per fidem, sed fidem requisivit, tanquam medium ad obtinendum ab eo panem et cibum coelestem, qui non est alius quam ejus caro et sanguis in Eucharistia, uti vers. 27 et seq. annotavi.
Objiciunt tertio: Christus ait, vers. 64: « Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam, » sed illud vers. 64 explicabo.
Ex dictis liquet, in Eucharistia vere et proprie ipsissimam Christi carnem manducari ejusque sanguinem bibi, non autem panem, qui sit carnis Christi typus et figura duntaxat, ut volunt Calvinistae. Nam figura Eucharistiae potius erat manna Judaeorum, utpote coeleste et sapidissimum, quam panis Christianorum vulgaris et aridus. Et si in Eucharistia est nudus panis, non corpus Christi, ergo perperam Christus Eucharistiam praefert ipsi manna, utpote quod erat sapidius et sublimius pane. Atque ita Christum intellexerunt Capharnaitae et discipuli Christi; scilicet quod vellet vere et proprie carnem suam manducari, etsi modum manducandi sacramentaliter, sub speciebus panis et vini ignorarent, nec eum, etiamsi explicuisset Christus, hoc tempore capere potuissent; et tamen eos, licet graviter offenderentur, non correxit Christus, cum hanc eorum offensam et apostasiam unico verbo impedire potuisset et debuisset, dicendo se loqui mystice; scilicet quod manducare carnem suam non sit aliud, quam credere se esse incarnatum et passum pro salute hominum. Cum ergo hoc non fecerit, certum est ipsum loqui de manducatione carnis suae reali et sacramentali in Eucharistia. « Attende, ait Theophylactus, quod panis qui a nobis in mysteriis manducatur, non est tantum figuratio quaedam corporis Domini, sed ipsa caro Domini. Non enim dixit: Panis quem ego dabo, figura est carnis, sed: caro mea est. Transformatur enim arcanis verbis panis ille per mysticam benedictionem et accessionem Sancti Spiritus, in carnem Domini. Et quomodo, ait, non apparet nobis caro, sed panis? ut non abhorreamus ab ejus usu. Nam si quidem caro apparuisset, insuaviter affecti essemus erga communionem. Nunc autem condescendente Domino nostrae infirmitati, talis apparet nobis mysticus cibus, qualibus alioquis assueti sumus. »
ET PANIS, QUEM EGO DABO, CARO MEA EST PRO MUNDI VITA. — Graeca habent: Panis autem, quem ego dabo, caro mea est, quam ego dabo pro mundi vita: Itaque legit Syrus, S. Cyrillus, Theophylactus et Theodoretus; Arabicus: Et panis, quem ego dabo, est corpus meum, quod ego do pro mundi vita. Sic et Syrus. Sensus est, q. d. Panis, id est cibus Eucharistiae, quem ego dabo in ultima coena, est caro mea, quam ego dabo, id est offeram Deo in cruce, lytrum et pretium ad mundum e morte redimendum; ut scilicet mundum peccato mortuum, ad vitam gratiae et gloriae resuscitem. Aut potius, q. d. Panis Eucharistiae, quem ego dabo in cibum pro mundi vita, erit haec caro mea, quam in crucem et mortem quoque tradam pro mundi vita; sed ita ut in cruce quidem eam ad vitam perditam mundo restituendam; in Eucharistia vero dem eam in cibum, ut mundus per mortem meam resuscitatus ad vitam gratiae, in ea alatur, crescat et perficiatur, q. d. Dabo veram carnem meam in cruce, quasi frumentum in molendino, molendam et pinsendam, ut ex ea fiat panis Eucharistiae, frugifer et vitalis, alens fideles in vita gratiae ducensque ad vitam gloriae. Huc respiciens S. Ignatius jam damnatus ad leones, cum eos rugientes audiret: « Frumentum, ait, Christi sum, dentibus bestiarum molar, ut panis Christi mundus inveniar. »
Ex to dabo, quod est futuri temporis, omnes veteres, et passim moderni hunc locum accipiunt de Eucharistia, adduntque nonnulli Christum non tantum in cruce, sed et in Eucharistia dare, id est offerre Deo carnem suam pro mundi vita. Christus enim non tantum in cruce obtulit se Deo, quasi victimam cruentam pro mundi vita, sed et pro eadem se offert quotidie in Eucharistia, quasi victimam incruentam. Est enim Eucharistia sive Missa, sacrificium juge, sed incruentum. « Non dixit, inquit Euthymius; panis quem do, sed quem dabo: daturus namque erat in ultima coena, quando sumptum panem actis gratiis fregit, deditque discipulis, et ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Et mox: Dabo in mortem. Hoc enim crucifixionem suam praesignat, et ultroneam passionem. » Audi et Theophylactum: « Quamvis a Patre dicatur esse traditus, attamen et seipsum tradidisse dicitur; et illud quidem est, ut discamus ejus cum Patre concordiam; hoc autem, ut liberam voluntatem Filii non ignoremus. »
Versus 53: Quomodo Potest Hic Nobis Carnem Suam Dare
53. LITIGABANT ERGO JUDAEI AD INVICEM, DICENTES: QUOMODO POTEST HIC NOBIS CARNEM SUAM DARE AD MANDUCANDUM? — « Litigabant, » Graece emachonto, id est pugnabant, verbis certabant, contendebant, rixabantur ad invicem, aliis Christum accusantibus, aliis eum defendentibus.
QUOMODO. — Quando subit quaestio: Quomodo aliquid fiat, simul subit et incredulitas, inquit Chrysostomus. « Nam cum oporteat eos, ait Cyrillus, qui divinam virtutem Salvatoris ac potestatem signorum miraculo perceperant, sermonem ejus libenter suscipere, et si quae difficilia videbantur, eorum solutionem quaerere, contra omnino faciunt: Et quomodo potest hic? » etc.
S. Chrysostomus: « Si hoc inquiris, inquit, cur non quoque idem in miraculo panum dixisti: Quomodo eos in tantum auxit? ex eo enim et haec credere oportuit ei facilia factu esse. » Est ergo to quomodo verbum judaicum, et interrogatio infidelium. Audiant hoc haeretici, qui dicunt: Quomodo Christus tantus totus esse potest in tam parva hostia? Dicant potius ipsi: Quomodo angelus totus est in puncto? Quomodo Deus est ubique? Quomodo anima tota est in toto corpore, et tota in singulis ejus partibus? Et, si haec dicere et capere nequeunt; quomodo capient mysterium Eucharistiae? Credant Deo omnipotenti idipsum asseveranti, etsi modum non intelligant. Plura potest Deus facere, quam homo possit intelligere, ait S. Augustinus. « Oportet igitur nos, ait Theophylactus, cum audiverimus, Nisi ederitis carnem Filii, non habebitis vitam, in sumptionibus divinorum mysteriorum indubitatam retinere fidem, et non quaerere quo pacto. » Similiter Cyrillus: « Sed nos magnum, quaeso, a peccatis aliorum profectum faciamus, et firmam fidem mysteriis adhibentes, nunquam in tam sublimibus rebus, illud Quomodo, aut cogitemus, aut proferamus; judaicum enim hoc verbum est et extremi supplicii causa. » Quocirca sapienter concludit: « Cum Deus operatur, non quaeramus quomodo, sed operis sui viam atque scientiam illi soli concedamus. »
Versus 54: Nisi Manducaveritis Carnem Filii Hominis
54. Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: NISI MANDUCAVERITIS CARNEM FILII HOMINIS, ET BIBERITIS EJUS SANGUINEM, NON HABEBITIS VITAM IN VOBIS. — Audi S. Chrysostomum et ex eo Euthymium: « Ipsi quidem hoc impossibile judicabant, ipse vero omnino possibile ostendit, neque id tantum, sed et necessarium. » « Et modum quidem quo id fieri possit, non enodavit, ait Cyrillus, sed fide quaerendum hortatur: illi vero antequam crederent, importune quaerebant. »
Similiter S. Augustinus: « Quomodo quidem detur, et quisnam modus sit manducandi istum panem ignoratis; verumtamen nisi manducaveritis, » etc.
NISI MANDUCAVERITIS. — Est hoc Christi praeceptum de sumenda Eucharistia: quare ex ipsa verborum formula liquet illud ad solos adultos pertinere; licet enim nonnulli veteres idipsum quoque ad parvulos et infantes extenderint, quibus proinde reipsa quoque dabant Eucharistiam ut patet ex S. Augustino, epist. 23 ad Bonifacium, et ex S. Cypriano, tract. De Lapsis; imo Constantinopoli et alibi, mos erat reliquias Eucharistiae dare pueris innocentibus et puris, quos e schola ad hoc vocabant in templum, ut liquet ex iis quae mox dicam de puero Judaeo: verum postea Ecclesia definivit parvulos, utpote necdum ratione utentes, hujus praecepti esse incapaces, et ad reverenter illud implendum parum habiles. Unde Concilium Tridentinum, sess. XXI, can. 4: « Si quis dixerit, inquit, parvulis, antequam ad annos discretionis pervenerint, necessariam esse Eucharistiae communionem, anathema sit. » Secus est de decreto Baptismi: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei, » Joan. III, 5. Ibi enim ex formula verborum liquet, baptismum non tantum praecipi, sed quoque ut medium ad salutem necessarium statui, ideoque parvulos non posse salvari, nisi medio baptismo, licet ejus praecepto non obligentur, imo obligari nequeant. Alii hoc de manducanda Eucharistia praeceptum ad parvulos extenderunt, in sensu non litterali, sed mystico, scilicet parvulos debere manducare carnem Christi, id est debere fieri participes corporis Christi mystici, quod est Ecclesia, hoc est debere baptizari, ut Ecclesiae et Christo per fidem, spem et charitatem eis in baptismo infusam, incorporentur. Ita censet et explicat S. Cyprianus, lib. III ad Quirinum, cap. LIII; Innocentius I Pontifex, epist. 93 ad Patres Concil. Milevitani, quae extat suo ordine inter epistolas S. Augustini, epist. 106, et lib. I contra epist. 2 Pelag., cap. XII. Verum hoc remotum est et symbolicum, non litterale et genuinum.
Dices: Parvuli debent uniri Ecclesiae et Christo; atqui haec unio est effectus et fructus Eucharistiae (ut docet Concilium Florentinum): ergo illam debent sumere, ut unionem hanc consequantur. Respondeo, parvulos uniri et incorporari Christo et Ecclesiae per baptismum; perfectionem vero hujus unionis fieri in Eucharistia, ejusque esse effectum proprium et peculiarem; sed haec perfectio non exigitur a parvulis, nec necessaria est ad salutem. Ita Suarez.
ET BIBERITIS EJUS SANGUINEM. — Hinc Hussitae, Lutherus, Calvinus et alii contendunt laicis dandum quoque esse calicem Eucharistiae, ut communicent sub utraque specie. Verum contrarium habet usus et definitio Ecclesiae, quae est optima S. Scripturae interpres.
Respondeo ergo primo, quoad rem ipso Sacramento contentam, laicos quoque bibere sanguinem Christi, cum corpus ejus sumunt sub specie panis, quia sub ea vi consecrationis ponitur corpus Christi, per concomitantiam vero sub eadem ponitur sanguis Christi, quia corpus Christi non est exsangue, nec sanguis a corpore Christi glorioso separari potest. Sicut ergo sumens Eucharistiam sub speciebus vini, vi consecrationis verborum directe et primario sumit sanguinem Christi; concomitanter tamen sumit et carnem Christi, quia sanguis Christi sine carne esse nequit: sic vicissim sumens carnem Christi sub speciebus panis, directe sumit carnem Christi, concomitanter tamen sumit et sanguinem. In spiritualibus enim et sacramentalibus, aeque ac divinis, idem est cibus et potus, ac consequenter idem est comedere et bibere: quare qui unam tantum speciem sumit, tantum fructus et gratiae percipit, quantum ille qui utramque sumit. Imo in rebus corporalibus, idem lac simul est cibus et potus, idem panis vino intinctus simul cibat et potat, simul comeditur et bibitur, simul famem et sitim restinguit. Quoad species vero sacramenti, proprie dicitur quis comedere carnem Christi, cum eam sub specie panis manducat; bibere autem ejus sanguinem, cum eum sub specie vini haurit.
Dices: Ergo laici debent utrumque facere, quia Christus idipsum jubet hic. Respondeo: to et biberitis, hic et alibi saepe per hebraismum sumitur pro aut biberitis; sufficit enim alteram speciem sumere, quia sub qualibet totus et integer continetur Christus. Sic dicitur Exod. XXI, vers. 18: « Qui percusserit patrem, et (id est vel) matrem, morte moriatur; » qui enim alterutrum percusserit, reus est mortis. Hic enim to et, licet disjungat partes subjecti, scilicet patrem et matrem, tamen conjungit et copulat eas in attributo, puta in poena mortis. « Argentum et (id est vel) aurum non est mihi, » Act. III, 6. Similia sunt Exod. XXII, 10; Ezech. XLIV, 22 et alibi. Ita hic quoque accipi potest, ex eo quod Christus, vers. 51 et 58, de solo pane dicit: « Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. » Et ita Christum explicat Paulus dicens: « Quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini, » I Cor. XI, 27, et Concilium Tridentinum, sess. XXI, can. 1; Bellarminus, Suarez, Toletus, Maldonatus et alii.
Adde, ex hebraismo repetendum esse to nisi, hoc modo: « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et nisi biberitis ejus sanguinem, » hoc est si neque manducaveritis, neque biberitis, etc., sive si non manducaveritis, aut non biberitis. Id patet ex Graeco, qui pro nisi habet ean me, id est si non manducaveritis, et si non biberitis, hoc est si neutrum feceritis; si videlicet nec manducaveritis, nec biberitis. Ratio a priori est, quod Christus hic respondeat Judaeis inter se litigantibus, dicentibusque de sola carne Christi: « Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? » quibus ille respondet: « Amen, amen (id est verissime et certissime) dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, » etc. Addit vero, « et biberitis ejus sanguinem, » ut confirmet to « nisi manducaveritis carnem »: caro enim vera et viva non est, quae non habet sanguinem; utque ostendat suam liberalitatem, charitatem et beneficii magnitudinem, qua in Eucharistia plenam refectionem, quae in cibo et potu consistit, fidelibus apparat. Hoc ergo magis ad beneficium, quam ad praeceptum spectat.
Denique Canon est sacrae Scripturae traditus a S. Augustino, lib. III De Doctrina christ., cap. XVII: Multa praecepta in Scriptura dantur universae Ecclesiae, sed implenda per aliquos, non per singulos. Tale est illud: « Crescite et multiplicamini, » Genes. I. Jubet enim ut aliqui ducant uxores, et propagent genus humanum, non autem ut omnes et singuli id faciant. Sic hic: « Nisi manducaveritis, » etc., id est nisi sint aliqui (puta sacerdotes) qui Sacramentum Eucharistiae sub utraque specie sumant, non habebitis vitam in vobis; quia si nulli tales sint, consequenter nulli erunt, qui sacramentum conficiant, nulli qui ministrent, atque ita peribit totus fructus saluberrimi Sacramenti, inquit Bellarminus, lib. IV De Eucharistia, cap. XXV.
Sacerdotum enim est utramque speciem consecrare et sumere, ut perfectum non tantum Sacramentum, sed et sacrificium conficiant; hoc enim utramque speciem requirit, tum ut significetur perfecta refectio (sacrificium enim est quasi cibus Dei), quae in cibo et potu consistit; tum ut perfecte repraesentetur passio et mors Christi, in qua sanguis divisus fuit a corpore Christi: sicut vi consecrationis verborum seorsim consecratur et ponitur caro sub specie panis, et sanguis sub specie vini. Olim quidem laici subinde (non semper) communicabant sub utraque specie in primitiva Ecclesia, ut patet ex Paulo, I Cor. XI, 28, et ex Dionysio, De coelesti Hierarch., cap. III, p. 3, et ex S. Cypriano, serm. De Lapsis. Verum crescente numero fidelium, Ecclesia ob irreverentiae periculum variosque abusus, quos saepe experta fuerat, merito morem hunc sustulit.
NON HABEBITIS VITAM IN VOBIS. — Sine Eucharistia posse haberi vitam spiritalem, qua in gratia et charitate Dei vivat anima fidelis, patet in recens baptizatis; hic tamen dicitur sine illa non posse vitam haberi; quia illa non potest diu retineri, foveri et ali sine hoc cibo, maxime cum praeceptum communicandi vel jure naturae et divino, vel jure humano (Ecclesia enim sanxit ut semel in anno, puta in Paschate, quisque communicet), ad eam sumendum urget et obligat. Unde Rupertus: Non censetur, ait, non manducasse, nisi qui manducare noluit, qui non curavit, qui neglexit: sic vulgo dicimus hominem sine cibo non posse vivere, vel habere vitam, scilicet diu. Hinc S. Basilius, lib. I De Baptismo: « Qui, ait, per baptisma regeneratus est, participatione deinceps divinorum mysteriorum nutriri debet. » Simile dat Dionysius Carthusianus: « Sicut, ait, corpus sine corporeo cibo non sustentatur, nec permanet in vita naturali; ita anima sine hoc cibo vivifico non persistit in vita gratiae spirituali. » Similiter Lyranus: « Sicut in vita corporali cibus est necessarius ad vitam conservandam, ita in vita spirituali hoc Sacramentum est necessarium, quia est vitae spiritualis conservativum; quia sicut baptismus est quaedam spiritualis generatio, ita Eucharistia est quaedam spiritalis nutritio. »
Ex dictis liquet fructus et effectus Eucharistiae, per analogiam ex fructibus panis et cibi colligendos esse; quod enim panis et cibus praestat corpori, hoc Eucharistia praestat animae, subinde etiam corpori; ut scilicet corpus quoque alat, vegetet, vivificet, imo quandoque morbos sanet, et mortis pericula depellat. Quocirca solebant olim nonnulli navim conscensuri, Eucharistiam secum deferre, ut illam in periculo sumerent, imo periculum arcerent. Ita Gregorius, S. Gregorii Nazianzeni pater, ardentissima et diuturna febri exhaustus, mortique vicinus, ab ea liberatus, vitaeque et sanitati restitutus est per Eucharistiam in die Paschatis sumptam, uti refert Nazianzenus Oratione quam habuit in funere patris. Idem ibidem narrat matrem suam a gravi et periculoso morbo, panibus a se sacrificante consecratis spiritualiter nutritam, convaluisse. Idem, Oratione in funere S. Gorgoniae sororis suae, testatur illam a membrorum omnium dissolutione, ac gravissimis cruciatibus, quibus affligebatur, per Eucharistiam fuisse sanatam. S. Ambrosius, Oratione in obitu Satyri fratris sui, testatur ipsum in naufragio a certo mortis periculo, per Eucharistiam ad collum appensam evasisse et enatasse. Simile maris periculum effugisse per Eucharistiam Maximianum, Syracusae Episcopum, narrat S. Gregorius, lib. III Dialog., cap. XXXVI. Sub Justiniano, Imperatore Constantinopoli, Judaei cujusdam filius, cum caeteris Christianorum pueris, reliquias Eucharistiae more illius aevi sumens, ideoque a patre Judaeo in ardentem vitri fornacem (erat enim ipse vitri conflator) conjectus, in illa, virtute Eucharistiae, vivus et illaesus servatus fuit, anno Domini 552, uti ex Evagrio, lib. IV, cap. XXIV; Gregorio Turonensi, lib. I Miracul., cap. X; Nicephoro, lib. XVII, cap. XXV, narrat Baronius tom. VII, ad annum Christi 552. Denique audi S. Cyrillum hic, lib. IV, cap. XVII, fructus et effectus Eucharistiae recensentem: « Non mortem solum, verum etiam morbos omnes depellit. Sedat enim, cum in nobis maneat Christus, saevientem membrorum nostrorum legem, pietatem corroborat, perturbationes animi extinguit; nec in quibus sumus peccatis considerat; sed aegrotos curat, collisos redintegrat, et sicut pastor bonus, qui animam suam pro ovibus posuit, ab omni nos erigit casu. »
Versus 55: Qui Manducat Meam Carnem, Habet Vitam Aeternam
55. QUI MANDUCAT MEAM CARNEM, ET (id est vel) BIBIT MEUM SANGUINEM, HABET VITAM AETERNAM: ET EGO RESUSCITABO EUM IN NOVISSIMO DIE. — « Manducat, » intellige, digne, ait Rupertus, cum debita praeparatione et purificatione, praemittendo actum contritionis et confessionem sacramentalem, si quis alicujus peccati mortalis sibi sit conscius. Si enim post examen nullius sibi sit conscius, et tamen revera sit in peccato mortali sibi occulto, communio Eucharistiae illud peccatum abolebit, et communicantem Dei gratiae et charitati restituet, uti docet Suarez et passim Theologi. Porro, Synodus VI Oecumenica, act. VIII, hunc locum accipit de Eucharistia, asseritque in ea carnem Christi dici vivificam, quia propria est Verbi, eique hypostatice unita.
HABET VITAM AETERNAM. — Quia per Eucharistiam recipit gratiam, quae eum conservet et ducat ad vitam aeternam. Ita Dionysius Carthusianus: « Habet vitam aeternam, ait, quia habet meipsum; et habet vitam gratiae, quae virtute hujus Sacramenti continuatur, donec ad vitam gloriae sempiternae pertingat. » Causam dat S. Cyrillus, quia caro Christi est caro Dei, quae « Verbo Dei, » quod naturaliter vita est, conjuncta, vivifica effecta est. Eucharistia ergo animam vivificat, quia gratiam conservat, alit, auget: item peccata venialia abolet, mortalia quoque, si quis illorum sit oblitus: corpus vero a morte suscitabit. Unde sequitur: « Et ego resuscitabo eum. » Porro S. Bernardus, tract. De diligendo Deo, tropologice haec Christi verba sic explicat: « Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. Hoc est, ait, qui recolit mortem meam, et exemplo meo mortificat membra sua, quae sunt super terram, habet vitam aeternam. »
ET EGO RESUSCITABO EUM IN NOVISSIMO DIE, — quo passio Christi, aeque ac Sacramenta, praesertim Eucharistia, ultimum et perfectissimum sui fructum et praemium in Sanctis consequentur. « Ego, » qui realiter contineor et comedor in Eucharistia, « resuscitabo » me comedentem, ut, sicut animae confero suam gloriam, sic similem conferam et corpori; anima enim gloriosa exigit corpus gloriosum, ut totus homo sit beatus. Audi S. Cyrillum: « Ego, dixit, id est corpus meum, quod comeditur, resuscitabo eum. Non enim alius ipse est quam caro sua. Non id dico, quia natura non sit alius, sed quia post incarnationem, in duos se dividi filios minime patitur. Ego igitur, inquit, qui homo factus sum, per meam carnem in novissimo die comedentes resuscitabo: nempe impossibile omnino est, ne interitus et mors ab eo, qui naturaliter vita est, superetur. »
RESUSCITABO — ad immortalitatem et gloriam. Ne putarent, inquit S. Augustinus, sic in isto cibo et potu promitti vitam aeternam, ut qui eum sumerent, jam nec corpore morerentur; huic cogitationi dignatus est occurrere, continuo subjiciens: Et ego resuscitabo eum in novissimo die; ut habeat interim secundum spiritum vitam aeternam, in requie, quae Sanctorum spiritus suscipit; quod autem ad corpus attinet, nec caro ejus vita aeterna fraudetur, sed in resurrectione mortuorum in novissimo die.
Quocirca Concilium Nicaenum Eucharistiam vocat « symbolum resurrectionis; » et S. Ignatius, epist. 14 ad Ephes., nuncupat « pharmacum immortalitatis; » S. Cyrillus hic, lib. IV, cap. XVI, nominat « cibum nutrientem ad immortalitatem et vitam aeternam, » quae latius explicat cap. XV, et lib. X, cap. XIII. Hinc S. Chrysostomus, lib. VI De Sacerdotio, asserit animas eorum qui hoc Sacramentum in fine vitae suscipiunt, ab angelis propter sumptum hoc Sacramentum, hinc recta in coelum deduci; eorum vero corpora, satellitum more stipantibus angelis, custodiri in vitam aeternam. Nyssenus vero, orat. Cateches., cap. XXXVII, adjungit « corpus nostrum non posse consequi immortalitatem, nisi corpori huic immortali Christi fuerit conjunctum. » Similia habet S. Cyprianus, serm. De Coena Domini, et Tertullianus, lib. De Resurrectione carnis. Imo S. Irenaeus, lib. IV, cap. XXXIV, ex eo quod communicemus carni et sanguini Christi immortalis, probat resurrectionem, scilicet nos resurrecturos ad vitam immortalem. Haec omnia sic accipe, non quod per Eucharistiam conferatur corpori aliqua qualitas physica, causans resurrectionem, vel donum aliquod supernaturale, quod ratione gratiae vel gloriae animae sanctae non debeatur; sed quod resurrectio debita gratiae, detur etiam Sanctis alio titulo, qui proprius est et specialis Eucharistiae, scilicet propter specialem conjunctionem cum corpore Christi glorioso factam per Eucharistiam, idque institutione et promissione Christi. Ita Suarez, III part., Quaest. LXXIX, art. 8, disp. 64, sect. 2. Adde, quod Eucharistia conservet, alat et augeat gratiam, quae semen est gloriae. Eucharistia ergo est causa instrumentalis resurrectionis, sed moralis, non physica: propter illam enim Christus nos resuscitabit. Unde non ait: « Eucharistia eum resuscitabit; sed ego resuscitabo eum. »
Versus 56: Caro Mea Vere Est Cibus
56. CARO ENIM MEA, VERE EST CIBUS; ET SANGUIS MEUS, VERE EST POTUS. — « Vere, » id est « non parabolice, non enigmatice, » ait ex Chrysostomo Euthymius, non figurate, sed vere et proprie, ut verba sonant. Hinc S. Chrysostomus, hom. 61 ad Populum, docet nos in Eucharistia, Christi carni non tantum per amorem et voluntatis consensum, sed realiter quoque et substantialiter uniri et commisceri. « Propterea semetipsum, inquit, nobis immiscuit, et corpus suum in nos contemperavit, ut unum quid efficiamur, tanquam corpus capiti coaptatum; ardenter enim amantium hoc est. Hoc itaque Job insinuans dicebat de servis, quibus erat supra modum desiderabilis quod desiderium ostendentes dicebant: Quis det nobis ex carnibus ejus impleri? » Job, XXXI. Et paucis interjectis: « Non tantum se praebens cupientibus videndum, sed et palpandum et comedendum, et carni dentes infigere, complicari, et omne desiderium implere. Tanquam leones igitur ignem spirantes, ab illa mensa recedamus, facti diabolo terribiles, et caput nostrum mente revolventes, et charitatem quam nobis exhibuit. »
Versus 57: Qui Manducat Meam Carnem, in Me Manet
57. QUI MANDUCAT MEAM CARNEM, ET BIBIT MEUM SANGUINEM, IN ME MANET, ET EGO IN ILLO. — Nota primo: Delectatur S. Joannes verbo « manet, » illoque aliquando significat moram et temporis durationem, ut cum cap. I, vers. 33, ait: « Super quem videris Spiritum descendentem et manentem. » Et cap. III, vers. ult.: « Ira Dei manet super eum. » Aliquando vero per to manet, insuper significat inhabitationem et intimam conjunctionem, uti hic et epist. I, cap. 3, vers. 9: « Semen ipsius (id est gratiae Dei) in eo manet; » et cap. IV, vers. 16: « Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. »
Nota secundo, mansionem hanc et conjunctionem animae cum Christo in Eucharistia, non tantum fieri per ipsam Eucharistiam, per quam Joannes ait nos in Deo manere, et Deum in nobis; sed etiam, idque magis proprie fieri per ipsam Eucharistiam, per quam Christus in ea latens realiter et corporaliter intrat in corpus nostrum, itaque Christus nobis, et nos carni Christi, ac consequenter personae, divinitati et omnipotentiae realiter unimur et commiscemur; sicut cibus realiter unitur et commiscetur stomacho et carni nostrae. Ita S. Chrysostomus: « Dicit, inquit, in me manet, ut cum ipso se admisceri ostendat. » Euthymius: « In me manet, unitur mihi per transumptionem et communicationem meae carnis meique sanguinis, et unum corpus mecum efficitur. » Theophylactus: « Hoc loco discimus sacramentum communionis, ait, nam qui edit et bibit carnem et sanguinem Domini, in ipso manet Domino, et Dominus in ipso. Contemperatio enim fit nova et super rationem, ita ut sit Deus in nobis, et nos in Deo. » Similitudinem appositam cerae affert S. Cyrillus hic, lib. IV, cap. XXXIV: « Sicut, ait, si quis liquefactae cerae aliam ceram infuderit, alteram cum altera per totum commisceat necesse est; ita si quis carnem et sanguinem Domini recipit, cum ipso ita conjungitur, ut Christus in ipso, et ipse in Christo inveniatur. » Et paulo post: « Sicut parum (ut ait Paulus) fermenti totam massam fermentat, sic parvula benedictio totum hominem in seipsum attrahit et sua gratia replet; et hoc modo in nobis Christus manet, et nos in Christo. Vere enim totum fermentum totam massam pertransit. Et sensus quidem loci hujus hic est. » Idem, lib. X, cap. VIII, asserit, « non habitudine solum quae per charitatem intelligitur, Christum in nobis esse, verum etiam et participatione naturali. Nam quemadmodum si quis igne liquefactam ceram alii cerae similiter liquefactae ita miscuerit, ut unum quid ex utrisque factum videatur; sic communicatione corporis et sanguinis Christi, est ipse in nobis, et nos in ipso. »
Idem docet S. Hilarius, lib. VIII De Trinitate, et S. Irenaeus, lib. IV, cap. XXXIV. Hinc S. Cyrillus Hierosolymitanus, catechesi 4 Mystag., asseverat nos in sacra communione fieri christiferos, imo concorporeos et consanguineos Christi. Porro, Christus realiter in nobis manet, quamdiu species Sacramentales panis et vini in nobis manent, iis vero a stomacho digestis et consumptis, desinit quidem in nobis esse Christus homo substantialiter, sed tamen ex praevia ejus nobiscum unione et contactu fit, ut vita animae spiritalis per gratiam alatur, roboretur et conservetur in aeternum; corpori etiam quasi semen quoddam immortalitatis inseratur; semen, inquam, morale, non physicum, ut dixi, quale est meritum bonorum operum: sicut enim bonum opus post se relinquit meritum, quasi semen gloriae, quod est quasi jus quoddam ad vitam aeternam; sic simile jus novum, sibique proprium post se ad eamdem vitam, quasi semen gloriae in nobis relinquit sanctae Eucharistiae communio: jus enim hoc communicantibus assignat Christus, ex contactu et comestione sui corporis vivifici; decens enim et congruum est, ut Christus iis, in quibus seipsum impertit, vitam quoque suam gloriosam impertiat. « Oportuit enim certe, ait Cyrillus, ut non solum anima per Spiritum Sanctum in vitam beatam ascenderet, verum etiam ut rude atque terrestre hoc corpus, cognato cibi gustu, tactu et cibo ad immortalitatem reduceretur. » Caro ergo Christi in Eucharistia est instrumentum morale resurrectionis. Vis et ejusdem causam physicam? Accipe. Deitas Christi in Eucharistia est causa physica resurrectionis. Quod ut a fundamentis intelligas, nota quod Christus, qua Deus, per gratiam in Eucharistiae sumptione homini datam et infusam, etiam consumptis calore stomachi Eucharistiae speciebus, realiter inhabitat in homine, non tantum quasi in templo suo per charitatem, sed quoque quasi cibus in stomacho suo per alimoniam. Sicut enim cibus jam digestus, et in chylum commutatus, nutrit vegetatque stomachum, et per eum omnes artus et membra, in quos eum stomachus transmittit et dispergit; sic pariter deitas Christi cum carne ejus sumpta in Eucharistia, quasi cibus animae et corporis, cum ab homine digeri consumique nequeat, manet jugiter in animae quasi stomacho, eumque et per eum omnes animae vires et potentias nutrit et vegetat. Et hoc est quod ait hic Christus: « Qui manducat meam carnem, in me manet, et ego in eo. »
Deitas enim Christi, quasi cibus manet in anima, semper eam alens, ac vicissim anima manet in deitate Christi, quasi in cibo immortali et vivifico, imo quasi in ipsa vita, qui continuo nos pascit et cibat influxu gratiae habitualis, ac per stata tempora infusione nova gratiae actualis, puta novis sanctis illustrationibus, novis inspirationibus, novis piis affectibus et impulsibus in animam immissis, ut fiamus idem quod ipse est, ait S. Gregorius Nyssenus, id est ut fiamus spirituales, sancti et divini, idque in dies magis et magis, atque ipsam Christi deitatem, quasi lignum vitae, semper habeamus in stomacho tam corporis quam animae, ut ipsa suo tempore, scilicet in die judicii, et communi resurrectione nobis communicet suam vitam immortalem, beatam et divinam. Sic medicina quandoque diu postquam sumpta, consumpta et digesta est, per virtutem quam post se relinquit, operatur et sanat, imo prius sumentes facit aegriores, quia humores pravos exagitat cumque iisque pugnat, donec eos purget et expellat, quibus expulsis corpus pristinae puritati et sanitati restituit.
Hic est ergo ordo rerum in communione Eucharistiae. Primo, per Eucharistiae sumptionem Christi caro et sanguis, totusque Christus, id est ejus humanitas et divinitas, quasi cibus ingreditur in stomachum nostrum, in eoque manet. Secundo, speciebus Eucharistiae vi stomachi digestis, et in carnem nostram conversis (redit enim per Dei virtutem materia panis et vini, quae in consecratione fuerat annihilata), Christi caro et humanitas in nobis esse desinit, sed deitas Christi, quasi cibus immortalis, manet in nobis, quae exinde, Tertio, vitam suam supernaturalem animae communicat, fovet et auget, cibando illam assidue, eo modo quo jam dixi. Quarto, eadem nostrum corpus in resurrectione a morte suscitabit, illudque animae uniet, itaque toti homini vitam aeternae gloriae conferet, eo quod Eucharistiam, saltem quoad deitatem Christi quam continet, quasi cibum et pharmacum immortalitatis, semper in corpore et anima habeamus, ac per illam Christus maneat in nobis, ut ipse hic asserit, nimirum quatenus ipse Deus est. Deus autem resurrectionis nostrae erit causa physica, sicut caro Christi ejusdem erit causa moralis; ac licet caro nostra prius moritura sit, uti mortua est caro Christi; cibus tamen hic Eucharistiae, hoc est Christus, qua Deus est, in homine semper manens, eum a morte suscitabit ad vitam aeternam. Hoc est quod ait Christus: « Et ego resuscitabo eum in novissimo die. Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; » Christus enim qua Deus, non qua homo, de coelo descendit. « Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo, » scilicet quasi cibus jugiter eum alens et suscitans ad vitam aeternam. Nec enim aliter haec verba explicari queunt. Sicut ergo cibus, postquam digestus est, suam virtutem alendi relinquit in chylo qui remanet; sic Eucharistiae species, postquam digestae sunt, suam virtutem alendi in vitam aeternam quodammodo relinquunt in deitate Christi, quae cum gratia remanet: humanitas enim ejus, ex ipsius ordinatione, alligata est speciebus panis et vini, ut, quamdiu illae manent, maneat et ipsa; iis vero consumptis, evanescat, uti docet S. Thomas caeterique Theologi. Simili modo, post opus bonum, manet in nobis non solum gratia habitualis, sed et ipsa deitas, et tota sanctissima Trinitas quae nos efficit divinae consortes naturae, suosque filios, uti fuse ostendi, Osee 1, 10, ad illa: « Dicitur eis, filii Dei viventis; » et rursus ostendam inferius, cap. XIV, vers. 23, ad illa: « Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. » Idipsum magis patebit ex vers. 58, proxime hic sequenti, et ex vers. 64: « Spiritus est qui vivificat, caro non prodest quidquam. » Ubi Cyrillus per spiritum accipit deitatem Christi: sic et S. Augustinus.
Ubi obiter adverte triplex discrimen Eucharistiae et cibi communis. Primum est, quod cibus communis in nobis non maneat, sed in chylum, hoc est materiam quasi lacteam in stomacho, indeque in hepate in sanguinem, ac tandem in membris singulis in carnem et substantiam hominis convertatur. At vero in Eucharistia caro Christi non convertitur in substantiam manducantis, sed incorrupta et immutata in se permanet, utpote immortalis et gloriosa. Hoc est quod Christus cuidam Sanctorum dixit: « Non tu me mutabis in te, sed tu mutaberis in me. »
Secundum est, quod cibus communis ex se sit inanimis, sed animetur et vitam accipiat a manducante. At caro Christi in Eucharistia est animata et viva ac vivifica, vitamque dat manducanti.
Tertium, panis et cibus nullam sui partem post se relinquit, quia totus convertitur in chylum, illique suam alendi virtutem communicat et transfundit. At caro Christi in Eucharistia, consumptis speciebus panis, evanescens, post se relinquit suam hypostasim, puta Verbi personam ejusque divinitatem, ob quam Christus dicitur hic manere in manducante, eumque resuscitare, et manducans in Christo. Ita Cyrillus et Patres superius citati, ac S. Ambrosius, lib. VI De Sacram., cap. I, quem audi: « Quomodo ergo descendit panis e coelo, et panis vivus? Quia idem Dominus noster Jesus Christus consors est et divinitatis et corporis; et tu qui accipis ejus carnem, divinae ejus substantiae in illo participaris alimento. » Sic et S. Hilarius, lib. VIII De Trinit.: « Est, ait, ipse in nobis per carnem, dum secum hoc quod nos sumus, in Deo est. »
Versus 58: Sicut Misit Me Vivens Pater
58. SICUT MISIT ME VIVENS PATER, ET EGO VIVO PROPTER PATREM; ET QUI MANDUCAT ME, ET IPSE VIVET PROPTER ME. — « Misit me, » in carnem et mundum, per incarnationem ad salutem hominum, « vivens Pater, » qui est ipsa vita divina, substantialis et increata, ideoque qua « Pater, » me gignens eamdem numero mihi communicavit, ut ego similem communicarem humanitati, ad quam assumendam me misit, ut ego similem vitam spiritalem, sanctam, beatam et aeternam fidelibus me manducantibus communicarem.
ET EGO VIVO PROPTER PATREM, — id est per Patrem, ex Patre. Pater enim me gignendo communicat mihi suam divinitatem, quae per essentiam est vita. Genuit enim Deus Deum, vivens viventem. Filius ergo, ait Cyrillus, lib. IV, cap. XVIII: « Sicut lumen de lumine est, sic et vita de vita. Et quemadmodum quae luce indigent, per Filium Pater illuminat, et sapienter per eum facit; sic quae vita egent, per Filium, ut per vitam suam, quae ex ipso emanat, vivificat. » Et post nonnulla: « Vivo, inquit, propter Patrem: nam quoniam vita secundum naturam genitor meus est, et quia ego naturaliter ejus filius sum, hanc naturae suae proprietatem, id est vitam, naturaliter mecum habeo. »
Hic Christus dat causam, cur ipse in Eucharistia sit panis vivus et vivificus, qui nos suscitabit a morte in die judicii, ac ipsam vitae et resurrectionis originem fontemque aperit et assignat; Deus Pater enim est ipsa fontalis vita, juxta illud: « Quoniam apud te est fons vitae, » Psalm. xxxv, vers. 10, qui hanc vitam Filio suo cum essentia communicat: quo fit ut ipse Filius sit fontalis vita. Quare sicut Pater semper manens in Filio, semper hanc fontalem vitam Filio impertit, sic et Filius missus a Patre in carnem, in eaque manens vitam hanc divinam carni et humanitati a se assumptae assidue instillat, ac nobis illam in Eucharistia sumentibus continue in nobis manens similem vitam inspirat. Vivet ergo « propter me, » ut sicut Pater Filio suam communicat vitam, ita Christus suam Christiano eum rite suscipienti. Unde D. Dionysius Areopagita, De Eccl. hierarch., cap. 1, docet sacerdotem « in deitatis consortium transire; » et cap. II, communionem esse « deificam; » et cap. III, eos qui digne communicant, « per vitae sincerae ac divinae similitudinem » Christo compaginari. Porro, hoc facit Eucharistia puris et poenitentibus. Unde S. Augustinus, serm. 1 De Temp.: « Mutet, inquit, vitam qui vult accipere vitam. Nam si non mutet vitam, ad judicium accipiet vitam; et magis ex ipsa corrumpitur, quam sanatur; magis occiditur, quam vivificatur. » Nam impuri et impoenitentes ex Eucharistia non vitam, sed mortem corporis et animae tam praesentem quam aeternam percipiunt. Unde S. Cyprianus, serm. 5 De Lapsis, locutus de femina indigne communicante: « Non cibum, inquit, sed gladium sibi sumens, et velut quaedam venena lethalia, palpitans et trepidans concidit: et quae fefellerat hominem, Deum sensit ultorem. » Ita ille, ubi plures eventus non absimiles enarrat. Guilielmus Durandus, in Rationali divinorum Officiorum, lib. VI, cap. X, refert eam pestilentiam, quae Romae grassata est tempore Pelagii Papae usque ad Gregorium Magnum, multaque hominum millia absumpset, divinitus fuisse immissam in poenam eorum, qui post quadragesimalia jejunia et Paschalem communionem ad pristina scelera redierunt. Morte enim plectendi erant qui Eucharistia, quae est germana vita, abutebantur.
Sensus ergo est, q. d. Sicut Pater per sese vivens, ipsaque essentialis vita, misit me in hunc mundum, hominem me efficiens, et ob id quod ab eo me gignente missus sum, et homo factus vitam habeo a Patre vivente; vitam, inquam, tum humanam ab anima humana, ut explicat S. Augustinus, tum magis apposite divinam ex consortio divinitatis, cui humanitas mea hypostatice est conjuncta, semperque illi conjuncta manet: ita pariter qui me viventem manducat, etiam a me semper quoad deitatem in ipso manente, jugem vitam gratiae et gloriae accipiet, ac quoad corpus post mortem ab ea ad vitam beatam et aeternam stato a me die suscitabitur. Significat enim Christus vitam quae originaliter est in Patre, per Filium et Eucharistiam, quasi per organum intermedium nobis communicari. Ita Leontius, Jansenius, Franciscus Lucas et alii, sed prae aliis S. Cyrillus, quem audi, lib. IV, cap. XVIII: « Sicut homo factus sum voluntate Patris, qui e naturali vita emanavi, et homo factus vivo corpusque meum vita replevi; non aliter qui carnem meam manducat, propter me vivet. Mortalem enim carnem assumpsi; sed quia naturaliter vita existens, habito in ipsa, totam ad vitam meam reformavi; non enim sum victus interitu carnis, sed ut Deus omnem interitum et mortem ipse superavi. » Et paucis interjectis: « Quamvis misit me Pater, id est homo factus sum; vivo tamen propter Patrem, id est genitoris naturam ad unguem conservo: sic qui manducatione carnis meae me recipiet, vivet profecto totus ad me reformatus, qui vivificare possum, quoniam ex vivo Patre sum. » Addit simile ferri igniti: sicut enim ignis ferro ignito suum calorem communicat, sic Christus vivens suam vitam nobis in Eucharistia impertit. Hoc admirans S. Augustinus, lib. VII Confess., cap. X, exclamat: « O aeterna veritas, et vera charitas, et chara aeternitas: contremui amore et horrore, tanquam audirem vocem tuam de excelso: Cibus sum grandium: cresce, et manducabis me: nec tu me in te mutabis, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. »
Nota hic gradationem qua vita a Deo, quasi per scalas gradatim ad nos descendit. Primus enim gradus est, quo Pater Filio vitam suam divinam communicat; secundus, quo Filius vitam eamdem humanitati a se assumptae per communicationem idiomatum impertit; tertius, quo eidem vitam participatam, puta gratiae et gloriae, inspirat; quartus, quo non aequalem, sed similem nobis in Eucharistia instillat.
Denique significat hic Christus id quod dixi vers. praeced., deitatem suam, quae post Eucharistiae sumptionem jugiter, etiam consumptis speciebus in nobis manet, assidue in nos influere vitam gratiae, ac post mortem nos ab ea ad vitam immortalem suscitaturam. Hoc est enim quod ait: « Ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me, » q. d. Quia ego deitatem, quae mera est vita, a Patre accipio, idcirco qui manducat me, et ipse vivet propter me; mea enim deitas in ipso manens, jugiter animae ipsius vitalis gratiae afflatus inspirabit; corpus vero post mortem ab ea ad vitam beatam suscitabit. Sicut vis seminalis latens in corde seminis tritici per hiemem quasi mortui, in vere per calorem solis virtutem suam explicans, granum ipsum tritici quasi a morte suscitat, dum illud germinare facit, ut pro uno triginta et sexaginta producat.
Versus 59: Hic Est Panis Qui de Coelo Descendit
59. HIC EST PANIS, QUI DE COELO DESCENDIT. NON SICUT MANDUCAVERUNT PATRES VESTRI MANNA, ET MORTUI SUNT. QUI MANDUCAT HUNC PANEM, VIVET IN AETERNUM. — Idem hic insinuat quod jam dixi in fine versus praeced. Christus enim non qua homo, sed qua Deus, e coelo descendit: quare qui ipsum in Eucharistia manducat, vivet in aeternum, quia scilicet Deum et deitatem manducat, quae manducanti semper praesens et assistens, jugiter suam vitam illi aspirat. Audi S. Ambrosium, serm. 18 in Psal. CXVIII: « Quomodo, inquit, morietur cui cibus vita est? » Et mox mirabiles ejus effectus enarrans: « Accedite, inquit, ad eum, et satiamini, quia panis est; accedite ad eum, et potate, quia fons est; accedite ad eum, et illuminamini, quia lux est; accedite ad eum, et liberamini, quia ubi spiritus Domini, ibi libertas; accedite ad eum, et absolvimini, quia remissio peccatorum est. » Et S. Bernardus, serm. De Coena Domini: « Duo, inquit, illud Sacramentum operatur in vobis, ut videlicet et sensum minuat in minimis, et in gravioribus peccatis tollat omnino consensum. » Et post pauca: « Si quis vestrum, inquit, non tam saepe modo, non tam acerbos sentit iracundiae motus, invidiae, luxuriae, ac caeterorum hujusmodi, gratias agat corpori et sanguini Domini, quoniam virtus Sacramenti operatur in eo. » Et S. Chrysostomus, in Psal. XXII, 5, ad illa: « Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me, » ait: « Qui tribulationes carnis habent, veniant ad mensam potentis, et tribulationes fient consolationes. » Denique S. Cyrillus hic, lib. III, cap. XXXVII: « Vivificat, inquit, corpus Christi, et ad incorruptionem sua participatione reducit. Non enim alterius cujusdam sed ipsius vitae corpus est; virtutem incarnati Verbi retinens, et plenum potestate illius, quo universa vivunt et sunt. »
Versus 60: Haec Dixit in Synagoga Docens
60. HAEC DIXIT IN SYNAGOGA DOCENS, IN CAPHARNAUM. — q. d. Haec Christus non secreto, nec in angulo, sed in publica synagoga coram Scribis, sacerdotibus totoque populo confluente dixit et docuit. Synagoga enim erat quasi Ecclesia, vel publica schola populi.
In Capharnaum. — « Ubi multa miracula fecerat, et proinde maxime audiendus erat, » ait Chrysostomus. Quia enim paradoxa et Judaeis incredibilia videbantur, quae Christus de carne sua comedenda, ac nos a morte ad vitam perennem suscitatura dixerat: hinc voluit ea edicere eo loci, ubi tot miraculis sibi suaeque doctrinae fidem fecerat et auctoritatem conciliarat.
Versus 61: Durus Est Hic Sermo
61. MULTI ERGO AUDIENTES EX DISCIPULIS EJUS, DIXERUNT: DURUS EST HIC SERMO, ET QUIS POTEST EUM AUDIRE? — « Durus, » Graece skleros, id est sermo austerus, durus, rigidus, strigosus, immitis; Arabicus, difficilis; Euthymius, « aegre admitti potest; » Theophylactus, « asper, et qui suscipi nequeat. »
ET QUIS POTEST EUM AUDIRE? — Quis non dico eum facere, sed vel ad aures admittere sustineat? q. d. Haec quae Jesus dixit de carne sua manducanda, ac praesertim praeceptum ejus de illa comedenda vers. 54: « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis; » videntur creditu difficilia et practicatu horribilia. Quis enim lanio Christum mactabit et laniabit? quis carnem humanam vorare, quis sanguinem humanum potare sustineat? Haec enim horrida et barbara videntur, hae sunt Thyestae coenae, haec Anthropophagorum convivia, uti postea Ethnici Christianis objectarunt, non intelligentes carnis Christi in Eucharistia mysterium, ideoque Capharnaitas hosce imitantes, teste Tertulliano, Eusebio, Arnobio, Athenagora et aliis in Apolog.
Durus erat hic sermo non in se, sed Judaeis crassis et duris, qui putabant carnem Christi laniari, dentibus discerpi et comminui debere instar carnis bubulae; sed errabant. Nec enim Christus hoc dixerat, nec dicere intendebat, sed volebat nos carnem suam comedere sacramentaliter, hoc est, in Sacramento sub speciebus panis et vini absconditam, quod nullum habet horrorem sed facillimum et suavissimum esse quotidie sacrificantes et communicantes experimur. Debebant ergo Judaei modum hunc a Christo sibi explicari, humiliter postulare: quod si fecissent, audiissent, capere potuissent, nec durum dixissent. Ita S. Cyrillus: « Ad immanes, inquit, ferarum mores vocari se arbitrabantur, incitarique ut vellent crudas hominis carnes manducare, et sanguinem bibere, quae vel audita horribilia sunt. Illud etiam ad haec cogitabant, quomodo caro hujus hominis aeternam nobis vitam largietur, aut quomodo ad immortalitatem adducere poterit? »
Versus 62: Hoc Vos Scandalizat?
62. Sciens autem Jesus apud semetipsum (Graece en heauto, id est in seipso; Syrus, in anima sua; Arabicus, in semetipso, id est per se, per omniscientiam suam, sine alio nunciante vel revelante: « hoc enim erat divinitatis argumentum, quo secreta revelaret, » ait Chrysostomus) QUIA MURMURARENT DE HOC DISCIPULI EJUS, DIXIT EIS: HOC VOS SCANDALIZAT? — Syrus, offendit, q. d. Ego tot mira et magna facio, quia ad hoc missus sum a Patre, uti per tot miracula probavi; ergo meis dictis et factis scandalizari et offendi non debetis, sed potius lumen et gratiam a Deo, qui me misit, flagitare, ut illa capere possitis.
Versus 63: Si Videritis Filium Hominis Ascendentem
63. SI ERGO VIDERITIS FILIUM HOMINIS ASCENDENTEM UBI ERAT PRIUS? — « Loquitur de futura sua in coelum assumptione, » ait Euthymius. Hanc enim aliqui ex iis, puta Apostoli et fideles viderunt, alii non credentes etsi non viderunt, ab iis tamen qui viderant, audire, et certo discere potuerunt.
UBI ERAT PRIUS, — quoad divinitatem, ait Euthymius; in coelum enim ascendit quoad humanitatem, subaudi: « quid dicetis? » ait Euthymius, adhucne scandalizabimini? credo quod non; certe scio quod jure et merito non facietis. Nam ex meo in coelum per propriam virtutem ascensu cognoscere poteritis me e coelo descendisse, eoque redire ubi eram prius, ac proinde me non tantum esse veracem verumque Prophetam, sed etiam esse Deum Deique Filium, cui omnia sunt factu possibilia, imo facilia, ac proinde me posse carnem meam dare in cibum, ac per illam mortuos suscitare. Ex miraculo ascensus sui in coelum recte probat Christus suam deitatem et omnipotentiam, ac proinde mysterium Eucharistiae. Deitati enim nil impossibile est, nil novum, nil paradoxum, imo deitatem nova et paradoxa, quae naturam et rationem humanam superant, facere decet. Ita S. Cyrillus: « Alia eos, inquit, re mirabili ad fidem impellit, » eaque apposita. Ascensus enim Christi in coelum significabat eum e coelo descendisse (redibat enim eo unde venerat), ac proinde ipsum esse panem vivum, qui de coelo descendit, quod ipse hic Capharnaitis persuadere volebat.
Aliter Maldonatus, q. d. Cum audieritis me in coelum ascendisse, quid dicetis? utique magis scandalizabimini, minus mihi credetis, magum esse dicetis, qui ope daemonum instar Simonis Magi, in coelum volare me simularim.
Versus 64: Spiritus Est Qui Vivificat
64. SPIRITUS EST, QUI VIVIFICAT: CARO (Arabicus, corpus) NON PRODEST QUIDQUAM. VERBA QUAE EGO LOCUTUS SUM VOBIS, SPIRITUS ET VITA SUNT. — Syrus, spiritus sunt et vita sunt. Haec Christi verba nobis objectant Calvinistae, ut probent in Eucharistia realiter et corporaliter non esse carnem Christi, sed tantum spiritaliter et typice per repraesentationem et fidem, quia, inquiunt, « caro non prodest quidquam. » Sed si hoc verum est, ergo frustra Verbum caro factum est, ergo frustra caro Christi passa, crucifixa et mortua est: quod absit. Et quis non videt carnem Christi plus prodesse quam panem merum Calvini, esto melle et saccharo ex gula Calvini conditum? In pane enim ipsius nullus est spiritus, nisi erroris et furoris satanae.
Primo ergo S. Cyrillus, S. Augustinus, Leontius et Rupertus, docte haec verba sic exponunt, q. d. Christus: Caro mea sola non prodest ad servandum eum qui comederit in vitam aeternam, quia mera caro mea vitam et resurrectionem non confert, sed spiritus, id est, deitas mea carni conjuncta vivificat tum animam, tum corpus in resurrectione; et sic caro mea prodest plurimum, quatenus scilicet spiritui Verbi copulata, ex eo haurit vim vivificandi. Simili phrasi sensuque dicimus: Oculus non videt, auris non audit, corpus non sentit, sed spiritus, id est, anima est quae per oculum videt, per aurem audit, per corpus sentit. Et consequenter: « Verba, » id est res et mysteria carnis meae in Eucharistia manducandae, « quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt, » id est sunt spiritus vivus et vivificans, scilicet ipsa deitas mea, quae purus est spiritus; hoc enim vos in Eucharistia vivificabit, non vero nuda caro mea. Ita S. Augustinus: « Caro sola, inquit, non prodest, sed accedat spiritus ad carnem, et prodest plurimum. Nam si caro non prodesset, Verbum caro non fieret. » Idem lib. X De Civit., cap. XXIV: « Caro, ait, non per seipsam mundat, sed per Verbum a quo suscepta est. » Et S. Cyrillus: « Caro, inquit, si sola intelligitur, nihil prorsus vivificare potest, quippe quae vivificante indiget, sed quoniam cum vivificante Verbo conjuncta est, tota est effecta vivifica. Non enim ad corruptibilem suam naturam junctum Dei Verbum detraxit, sed ipsa ad melioris virtutem elevata est. Quamvis ergo natura carnis, ut caro est, vivificare nequeat; facit tamen hoc, quia totam Verbi operationem suscepit. »
Respondet enim hic Christus Capharnaitis murmurantibus, quomodo caro Christi comesta posset dare vitam aeternam. Verum quia Capharnaitae magis murmurabant de ista comestione carnis Christi, ejusque modo, quem carnalem et ferinum sibi imaginabantur, quod scilicet caro Christi instar carnis vaccinae deberet mactari, laniari, dentibus conteri et discerpi, ut patet vers. 52 et 60: « Quomodo, inquiunt, potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? » et vers. 61: « Durus est hic sermo, et quis potest eum audire? » videtur enim quid inhumanum et barbarum exigere, ut carnem humanam Christi laniemus et voremus instar luporum: hinc,
Secundo, aptius et facilius: « caro, » id est carnalis intelligentia, qua scilicet vos putatis carnem meam instar carnis ovillae visibiliter scindendam, masticandam et manducandam esse, « non prodest quidquam » ad conferendum vitam aeternam; sed spiritus et spiritalis intelligentia, qua credimus carnem Christi divinitati unitam spiritali, id est sacramentali modo, sub speciebus panis et vini in Eucharistia velatam et occultatam manducandam esse; haec vitam dat animae et corpori. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius. Nec aliud vult S. Augustinus, in Psalm. XCVIII, si attente legatur; ait enim: « Non hoc corpus quod videtis manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt qui me crucifigent. Sacramentum aliquod vobis commendavi; spiritaliter intellectum vivificabit vos. Et si necesse est, illud visibiliter celebrari, oportet tamen invisibiliter intelligi. » Quae verba Calvinistae sic accipiunt, q. d. In Eucharistia comedimus carnem Christi, non realiter, sed figurate et mystice per fidem. Sed errant. Sensus enim Augustini est, q. d. In Eucharistia non comedimus carnem Christi, visibiliter eam laniando, scindendo, masticando, uti intelligebant Capharnaitae, sed sub sacramento, id est sacramentaliter et invisibiliter, sub speciebus panis et vini latentem et occultatam. Nam alioqui S. Augustinus repugnat sibi ipsi, serm. 1 in Psalm. XXXIII, et lib. XXII De Civit., cap. VIII, et alibi, ubi manifeste adstruit veritatem corporis Christi in Eucharistia.
Unde subdit Christus: « Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt: » « spiritus, » id est spiritalia sunt, et spiritaliter, id est sacramentaliter intelligenda, eo modo quo jam explicavi; non vero carnaliter, uti vos Capharnaitae quasi macellarii intelligitis; itaque « sunt vita, » id est vitalia, et vitam audienti meque manducanti conferent. Est hebraismus: ponitur enim abstractum pro concreto. Sic saepe alibi caro et spiritus sumuntur pro carnali et spiritali intellectu et sensu, ut II Cor. III, 6: « Littera occidit, spiritus autem vivificat; » Matth. XVI, 17: « Caro et sanguis non revelavit tibi, » et alibi. Porro familiare est sacram Scripturam ludere in significatis verborum. Unde non mirum carnem hic aliter sumi, quam sumatur vers. 56 et seq.: « Caro mea vere est cibus; » ibi enim vera caro intelligitur, hic vero mystica. Sic Christus lusit in aqua, cap. IV, a corporali assurgens ad spiritalem. Sic lusit Apostolus in voce peccatum, II Cor. V, vers. ult., dicens: « Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum (id est hostiam pro peccato) fecit. »
Tertio, plenissimus erit sensus, si utrumque jam datum jungas, et in unum cum Beda confles, q. d. Virtus vivificandi, quam habet caro mea comesta in Eucharistia, non tam manat a carne, quam a spiritu Verbi, qui est vivus et vivificans; ac consequenter haec carnis meae manducatio non fit modo carnali lanionum, sed modo spiritali et spiritui accommodato, scilicet occulte et sacramentaliter. Utriusque enim contrarium ex verbis Christi crasse intellectis, allegabant et aversabantur Capharnaitae, ut patet ex dictis. Atque sic hic spiritalis, id est sacramentalis comedendi carnem Christi modus, sumendo species panis et vini, sub quibus realiter latet corpus et sanguis Christi, ipsaque deitas, nullum horrorem comedenti, nullam etiam laesionem aut noxam carni Christi comestae infert. Latet enim hic Christus, estque invisibilis et indivisibilis instar angeli. Ita Euthymius: « Spiritalia, ait, et vivifica sunt. Oportet namque, non simpliciter ea intueri (id enim est carnaliter intelligere), sed aliud quippiam imaginari et interioribus oculis ea aspicere tanquam mysteria. »
Versus 65: Sunt Quidam ex Vobis Qui Non Credunt
65. SED SUNT QUIDAM EX VOBIS, QUI NON CREDUNT. — q. d. Causa, cur quidam ex vobis verba mea de Eucharistia non capiant et adversentur, non est quod meus sermo sit durus, ut dicitis; sed quia estis increduli, et tot meis miraculis signisque credere non vultis; humili enim fide hic opus est, illaque humili prece a Deo Patre postulanda et exspectanda est: vobis autem humilitas tam precis quam fidei deest, ideoque nec oratis Deum, nec creditis mihi. Ita S. Augustinus, Beda et Rupertus.
Sciebat enim ab initio (suae praedicationis et conversationis cum suis discipulis: ita S. Chrysostomus) Jesus, qui essent non credentes (futuri, id est non credituri, vel in fide non perseveraturi, q. d. Christus, quia Deus, praesciebat futura ab aeterno, et hanc praescientiam humanitati suae communicabat ab initio conceptionis ejusdem), ET QUIS TRADITURUS ESSET EUM. — Hac voce innuit Joannes Judam traditorem fuisse unum e non credentibus; nimirum eum Christi sermone de carne ejus comedenda offensum, aversionem a Christo concepisse, illamque fovisse, ac tandem in proditionem ejus erupisse. Hoc enim verborum connexio hic exigit: alioqui impertinens esset hic traditoris mentio, nisi Judas ex sermone hoc Christi incredulitatis, indeque proditionis sumpsisset originem. Ita S. Augustinus, Beda, Franciscus Lucas, Emmanuel Sa et alii.
Addit hoc Christus, ne putetur Judam admisisse ad apostolatum inscius et ignarus futurae ejus proditionis; sed eam praescivisse, ac consulto permisisse, ut per eam passio sua, et redemptio hominum per eam a Deo decreta, impleretur.
Versus 66: Nemo Potest Venire ad Me Nisi Fuerit Ei Datum a Patre Meo
66. ET DICEBAT: PROPTEREA DIXI VOBIS, QUIA NEMO POTEST VENIRE AD ME, NISI FUERIT EI DATUM A PATRE MEO. — « Nisi scilicet Pater traxerit eum, » ut dixit vers. 44. Vide ibi dicta. Modeste Christus incredulitatem Judaeorum non tribuit culpae incredulorum, sed ipsos excusat, quod eis non sit datum a Patre, ac simul seipsum solatur, q. d. Non me torqueo, non tristor, quod multi mihi non credant, sed consolor me, quod Pater eos quos elegit, faciet mihi credere, illosque ad me venire faciet, quibus ego contentus sum, caeteros non ambio: quia quos vult Pater, hos volo et ego; quos ipse non vult, ego quoque nolo. Peccabant tamen qui nolebant venire, id est credere in Christum, tum quia habebant gratiam sufficientem, qua possent credere si vellent; etsi non haberent efficacem, qua reipsa et actu crederent; tum quia humiliter non petebant a Deo gratiam efficacem, qua actu crederent; tum quia sua superbia aliisque peccatis illa gratia se fecerant indignos, imo pervicaces Dei gratiam et fidem repellebant et refutabant, uti docte explicat S. Cyprianus, lib. I, epist. 3 ad Cornelium.
Versus 67: Multi Discipulorum Ejus Abierunt Retro
67. Ex hoc (tempore, ait Euthymius et alii; aliter Syrus, propter hunc sermonem; Arabicus, propter hoc) MULTI DISCIPULORUM EJUS ABIERUNT RETRO (reliquerunt Jesum), ET JAM NON CUM ILLO AMBULABANT. — Discipuli hi non fuere Apostoli: nam hos excipit Christus, vers. seq., nec 72 Christi discipuli. Hi enim necdum a Christo erant designati et electi; sed constantiores Christi auditores et asseclae, « qui, ut ait Theophylactus, sequebantur eum in ordine discipulorum, et manebant apud eum longiori tempore quam turbae, itaque ad reliquam turbam collati dicebantur ejus discipuli. » Hi ergo hucusque Christi doctrina suavi allecti, panibus ab eo per miraculum multiplicatis pasti, et deinceps ab eo similem pastum sperantes, cum audirent Christum loco panis surrogare suam carnem eamque ab eis manducari velle, ipsum putarunt vel insanire, vel horrenda quaedam et ferina machinari, ac forte conjurationem aliquam contra Romanos moliri, eamque haustu carnis et sanguinis sui sancire, uti paulo ante Romae fecerat Catilina, cujus conjurationem detexit et oppressit Cicero: hac de causa, ut sibi consulerent, a Christo defecerunt.
Unum ex his fuisse S. Marcum, qui postea a S. Petro revocatus Evangelium scripserit factusque sit Evangelista, diserte tradit S. Epiphanius, haeres. 51; sed alii repugnant, qui asserunt S. Marcum non vidisse nec audisse Christum, sed post ejus mortem conversum fuisse a S. Petro. Ita S. Hieronymus, in Scriptoribus ecclesiasticis in Marco; Theodoretus, in Praefat., Histor. SS. Patrum, et passim Interpretes in illud S. Petri, epist. I, cap. V, vers. 13: « Salutat vos Marcus filius meus. »
Versus 68: Numquid et Vos Vultis Abire?
68. DIXIT ERGO JESUS AD DUODECIM (Syrus, dodecadi suae; Arabicus, ad congregationem duodecim, id est ad coetum 12 Apostolorum): NUMQUID ET VOS VULTIS ABIRE? — Aliis ergo scandalizatis et offensis a Christo abeuntibus, cum illo « duodecim remanserunt, ait S. Augustinus, nam neque Judas recessit, » partim ex verecundia, ne solus ex Apostolis abiret audiretque apostata, partim ut officiis a Christo aleretur, ut hactenus alitus fuerat, utque gestans loculos quasi procurator familiae Christi, inde nummos sibi surriperet seque ditaret: erat enim fur.
Quaerit hoc Christus a duodecim Apostolis quinque de causis. Prima est, ut eos suae libertati relinqueret, q. d. Optionem vobis do, si vultis abire, abite; si mecum manere, manete: nolo enim vos vi aut verecundia detinere. Audi Chrysostomum: « Neque adulatus est Jesus, neque expulit, sed interrogavit, non quod eos contemneret, sed ne vi teneri viderentur. » Nam si inviti mansissent, perinde fuisset ac si abiissent.
Secunda, ut suam magnanimitatem ostenderet, nec se egere Apostolorum opera, utpote qui per se omnia posset, ideoque illis dimissis, alios meliores substitueret si vellet.
Tertia, ut intelligerent Apostoli, se manendo non commendare, nec gratiam exhibere Jesu, sed sibi ipsis, « eo quod beneficium potius accipiant quam praestent, » ait Theophylactus.
Quarta, ut hac libertate magis eos sibi devinciret et ad manendum invitaret. Fit enim saepe ex naturae affectu, ut rogati nolimus, non rogati velimus; ut invitati fugiamus, non invitati accedamus, nimirum: Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.
Quinta, ut hac interrogatione eorum affectum probaret, constantiam exploraret, ac rectae de se fidei confessionem ab eis exprimeret. Ita Cyrillus, uti de facto expressisse patet ex vers. sequenti.
Versus 69: Verba Vitae Aeternae Habes
69. RESPONDIT ERGO EI SIMON PETRUS: DOMINE, AD QUEM IBIMUS? VERBA VITAE AETERNAE HABES (effectricia, scilicet si quis eis credat et obediat). — Petrus quasi ordine major, ait S. Cyrillus, fide firmior, Jesu amantior, spiritu ferventior, nomine pro caeterorum Apostolorum respondit, existimans hanc omnium esse mentem et sensum; quod enim ipse sentiebat de Jesu, hoc collegas suos de eodem sentire censebat.
AD QUEM IBIMUS? — q. d., ait S. Augustinus: « Repellis nos a te, da nobis alterum te: ad quem ibimus, si te relinquamus? » Unde S. Chrysostomus: « Multae amicitiae, ait, est hoc verbum; honorabilior enim Christus erat, quam pater et mater. »
VERBA VITAE AETERNAE HABES. — Primo, q. d. Verba tua, o Jesu, sunt suavia, grata, vivifica, quia identidem promittunt vitam aeternam. Quis ergo nisi stolidus illa relinquat, et alio abeat? Ita Cyrillus: « Non dura, inquit, ut illi (Capharnaitae) dicunt, verba, sed aeternae vitae habes, quae conducere credentes possunt ad vitam incorruptibilem: » quare quae de carne tua manducanda dixisti, ut per eam consequamur vitam aeternam, et si necdum satis intelligo, non tamen iis scandalizor vel offendor, sed firmiter credo esse vera, suo tempore illa me plenius intellecturum non dubitans, et ut id facias tacite rogans et obsecrans.
Secundo, q. d. Verbis tuis, o Jesu, promittis nobis vitam aeternam, si carnem tuam comedamus: haec verba nos ad te alliciunt, et uniunt potius quam abigunt. Quis enim non optet vitam aeternam et modum illam adipiscendi? unde Arabicus vertit, ad quem ibimus, cum verba vitae aeternae sint tibi?
Tertio, q. d. In manu tua est vita aeterna, ut eam des cuicumque et quomodocumque volueris (te ergo solum sequimur), quia a te solo speramus vitam aeternam: hanc enim nec philosophi credere potuerunt, nec Judaei sperare, nec Moses promittere. « Hinc discimus, ait Cyrillus, unum duntaxat Christum sequendum esse magistrum, qui ad vitam aeternam deducere potest. »
Quarto, « verba vitae aeternae habes, » quia tu es vita aeterna, ideo in carne et sanguine tuo non das nisi quod es, ait ex S. Augustino Interlinearis, q. d. Tu es verbum Patris, ideoque habes in te vitam aeternam, quia tu es ipsa vita aeterna. Quid mirum ergo si manducantibus te conferas vitam aeternam? confers enim idipsum quod es.
Versus 70: Tu Es Christus Filius Dei
70. ET NOS CREDIDIMUS (Syrus, credimus) ET COGNOVIMUS (Arabicus, certi sumus) QUIA TU ES CHRISTUS FILIUS DEI. — Graece in singulis verbis est articulus ho Christos, id est ille Christus, a Deo scilicet promissus et tot seculis exspectatus: ho huios, id est ille Filius, scilicet naturalis et proprius per substantiam, non adoptivus per gratiam. « Illud diligenter considera, inquit Cyrillus, quod ubique, praecipue cum praepositione articuli, Tu es ipse Christus, dicunt, Ipse Dei vivi Filius, ab aliis filiis Dei, qui vocati per gratiam adoptati sunt, vere ac naturaliter Filium separantes, cui nos conjuncti per similitudinem filii dicimur. »
Cognovimus, — ex testimonio Joannis Baptistae, prophetae et magistri nostri, ex tot tantisque miraculis quae patrasti, ex doctrina tua coelesti, ex vitae tuae sanctitate et ex moribus tuis, quos assidue tecum conversantes experimur esse coelestes, angelicos et divinos.
FILIUS DEI. — Graeca addunt: tou zontos, id est viventis. Sic et Syrus et Arabicus, q. d. Credimus te esse Filium Dei: quare pariter credimus omnia tua dicta esse divina et verissima, etiamsi ea non intelligamus, ideoque esse vivifica; ac salutem et vitam aeternam conferre, quia tu es Filius Dei vivi, qui scilicet per essentiam est vita, quam ipse tibi communicat, ac proinde nil a te nisi vitale et vivificum prodire potest, nec aliud a te exspectamus.
Versus 71: Unus ex Vobis Diabolus Est
71. RESPONDIT EIS JESUS: NONNE EGO VOS DUODECIM ELEGI? ET (tamen) EX VOBIS UNUS DIABOLUS EST. — q. d. Tu, o Petre, nomine omnium Apostolorum respondes, quasi omnes in me credant mihique sint fideles amici: sed scito te falli; nam unus ex eis diabolus est, mihi incredulus et infidus, qui me prodet. Ita Theophylactus.
Duodecim elegi, — quasi ad apostolatum secundum praesentem statum aptos et idoneos. Unde videtur quod Judas quoque proditor, cum primitus a Christo electus est bonus probusque fuerit; improbum enim eligere prudentia et charitas vetant. Ita S. Cyrillus, Leontius, Ammonius, Toletus, Maldonatus et alii, ac S. Hieronymus, lib. III Contra Pelag., et Tertullianus, lib. I De Praescript. adversus haeret., cap. III. Licet nonnulli putent Judam, cum esset malus, idque sciret Christus, ab eo tamen fuisse electum in Apostolum eo consilio, ut esset aliquis ex suis qui eum proderet, itaque passioni suae, mortique, indeque redemptioni hominum, occasionem modumque exhiberet. Tribuunt hanc sententiam Bedae et S. Augustino, sed neuter idipsum dicit, imo uterque potius innuit Judam electum a Christo, cum bonus esset, etiamsi sciretur malus sua culpa futurus. Audi S. Augustinum: « Consecratus est duodenarius numerus eorum, qui per quatuor cardines mundi Trinitatem fuerant denuntiaturi; non autem quia periit inde unus, ideo illius numeri honor ademptus; in locum enim pereuntis alius subrogatus est. » Et paucis interjectis: « Electus est iste, de quo nolente et nesciente magnum aliquid boni fieret: sicut enim iniqui male utuntur bonis operibus Dei, sic e contra Deus bene utitur malis operibus hominum: malo Juda bene usus est Dominus, tradi se permisit, ut nos redimeret. » Audi et Bedam: « Ad aliud elegit undecim, ad aliud unum; illos, ut in Apostolica dignitate perseverarent; istum, ut per proditionis ejus officium salutem humani generis operaretur. »
DIABOLUS. — Syrus, satanas; Nonnus, ὁ qui Christum Judam nominare noluit, ut ejus famae parceret. « Neque eum manifestavit, ait Chrysostomus, neque latere voluit: illud, ne impudentius contenderet; hoc, ne latere arbitratus licentius ageret. » Simul ut Apostolis timorem injiceret, ne et ipsi instar Judae apostatarent, aut sibi suaeque constantiae superbe praefiderent. Audi Cyrillum: « Acrioribus eos confirmat verbis, diligentioresque facit, periculo ante oculos posito: sic enim dicere videtur: Magna vobis, o discipuli, vigilantia magnoque studio ad salutem opus est; lubrica enim admodum perditionis est via. » Et nonnullis interjectis: « Vigilantiores facit omnes; quia quis traditurus sit clare non dicit, sed uni generaliter tantae impietatis onus imminere affirmans, sollicitos omnes reddit, et horrore ad majorem vigilantiam erigit. » Denique Augustinus: « Non illum expressit, ait, sed nec siluit, ut omnes timerent quamvis unus periret. »
Quaeres, cur Judas vocetur diabolus. Respondeo: Primo, quia fuit diabolos, id est calumniator; nam opera et miracula Christi calumniatus est apud Scribas et principes sacerdotum.
Secundo, fuit diabolus, hebr. et syriace, satan, id est adversarius, quia Christo se opposuit.
Tertio, fuit diabolus; quia Christo incredulus fuit, fur et mendax; diabolus enim mendax est et pater ejus, scilicet mendacii, Joan. VIII. Unde Christus ait: « Diabolus est, » in praesenti, non erit, in futuro.
Quarto, fuit diabolus, id est minister diaboli, instrumentum et organum diaboli. Nam diaboli impulsu prodidit Christum, Deum et Dominum suum, quasi possessus a daemone. Unde Joannes, XIII, 2, ait intrasse in eum Satanam. Ita S. Chrysostomus, Euthymius et alii. Sic vulgo diabolus vocatur homo scelestus et pessimus.
Quinto, fuit diabolus, id est proditor Christi. Sic enim diabolos, pro proditore accipitur Eccli. XXVI, 6, per catachresin; nam Noster vertit, « civitatis delaturam, » sive « proditionem, » ut vertit Tigurina et Lyranus. Sic diabolus est proditor angelus, quia angelicum statum sua malitia prodegit, perdidit et prodidit. Ex coeris enim angelorum, ac ex coelo Lucifer proditor sua perfidia secum in tartara detraxit tertiam partem stellarum, Apoc. XII, 4. Coelum ergo et coelites prodidit gehennae et tartaro.
Alludit Christus ad casum Luciferi, qui electus a Deo in principem angelorum, sua superbia se fecit diabolum et principem daemonum. Simili enim modo Judas electus a Christo ad angelicum Apostolorum officium, inde sua culpa prolapsus se fecit diaboli socium et diabolum, ut discamus cum timore et tremore operari salutem nostram, ac licet sanctissimo consistamus loco, timere lapsum. Quo enim altior est locus, eo grandior est casus et profundior ruina.
Perperam ergo nonnulli diaboli nomen hic in bonam partem accipiunt, uti faciunt apud Italos: solertem, ingeniosum, vafrum, subtilem, vocant diabolum.
Versus 72: Hic Erat Traditurus Eum
72. DICEBAT AUTEM JUDAM SIMONIS ISCARIOTEM: HIC ENIM ERAT TRADITURUS (Syrus, proditurus) EUM, CUM ESSET UNUS EX DUODECIM. — Praemunit Christus Apostolos, ut, cum postea visuri essent Judae proditionem, scirent illam se praevidisse et praedixisse, ac proinde se non invito, sed certo consilio permittente, illam fieri ad mortem sibi conciliandam, per quam humanum genus redimeretur.
Hic finit Joannes acta secundi anni praedicationis Christi usque ad tertium, sive acta a secundo Paschate usque ad tertium; nam acta tertii prosequitur capite sequenti. Multa ergo acta secundi anni Christi praetermittit, eo quod illa fuse a caeteris tribus Evangelistis enarrata forent. Finit ergo secundum annum Christi in multiplicatione panum facta ab eodem in Paschate, cujus occasione Christus longam cum Judaeis habuit disputationem de pane spirituali et carne sua in Eucharistia manducanda. Vide Chronotaxin.