Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Christus e Galilaea ascendit Jerusalem ad festum Scenopegiae. Secundo, vers. 12, murmurantibus de se Judaeis respondit, se a Deo Patre doctum et missum, ejus ductu et instinctu curare aegros, etiam sabbato. Tertio, vers. 32, Pharisaei volentes eum occidere, mittunt satellites, qui eum comprehendant; sed hi audita Christi praedicatione attoniti, eo intacto redeunt dicentes Pharisaeis: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo. Denique, vers. 50, Nicodemus Jesum defendens, a Pharisaeis arguitur quasi Galilaeus et Jesu fautor.
Textus Vulgatae: Joannes 7:1-53
1. Post haec autem ambulabat Jesus in Galilaeam, non enim volebat in Judaeam ambulare; quia quaerebant eum Judaei interficere. 2. Erat autem in proximo dies festus Judaeorum, Scenopegia. 3. Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis. 4. Nemo quippe in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta te ipsum mundo. 5. Neque enim fratres ejus credebant in eum. 6. Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit; tempus autem vestrum semper est paratum. 7. Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. 8. Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum; quia meum tempus nondum impletum est. 9. Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea. 10. Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. 11. Judaei ergo quaerebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille? 12. Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas. 13. Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judaeorum. 14. Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. 15. Et mirabantur Judaei, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? 16. Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. 17. Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. 18. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. 19. Nonne Moyses dedit vobis legem; et nemo ex vobis facit legem? 20. Quid me quaeritis interficere? Respondit turba, et dixit: Daemonium habes; quis te quaerit interficere? 21. Respondit Jesus, et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini. 22. Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus): et in sabbato circumciditis hominem. 23. Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi; mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? 24. Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. 25. Dicebant ergo quidam ex Hierosolymis: Nonne hic est, quem quaerunt interficere? 26. Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? 27. Sed hunc scimus unde sit; Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. 28. Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis; et a me ipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. 29. Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit. 30. Quaerebant ergo eum apprehendere; et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus. 31. De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa facit quam quae hic facit? 32. Audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec; et miserunt Principes et Pharisaei ministros, ut apprehenderent eum. 33. Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum, et vado ad eum qui me misit. 34. Quaeretis me, et non invenietis; et ubi ego sum, vos non potestis venire. 35. Dixerunt ergo Judaei ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem Gentium iturus est, et docturus Gentes? 36. Quis est hic sermo quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire? 37. In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. 38. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. 39. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum; nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. 40. Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta. 41. Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilaea venit Christus? 42. Nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? 43. Dissensio itaque facta est in turba propter eum. 44. Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum; sed nemo misit super eum manus. 45. Venerunt ergo ministri ad Pontifices et Pharisaeos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum? 46. Responderunt ministri: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo. 47. Responderunt ergo eis Pharisaei: Numquid et vos seducti estis? 48. Numquid ex Principibus aliquis credidit in eum, aut ex Pharisaeis? 49. Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt. 50. Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis: 51. Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? 52. Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilaeus es? Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilaea propheta non surgit. 53. Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
Versus 1: Post Haec Autem Ambulabat Jesus in Galilaeam
1. POST HAEC AUTEM AMBULABAT JESUS IN GALILAEAM, NON ENIM VOLEBAT IN JUDAEAM AMBULARE, QUIA QUAEREBANT EUM JUDAEI (principes Judaeorum) INTERFICERE. — « Post haec. » Non statim, sed post sex menses. Nam multiplicatio panum et sermo de Eucharistia, de quo cap. praeced., contigit sub Pascha, puta, in martio; quae autem hic subjungit Joannes, contigerunt in festo Scenopegiae, quod celebratur in septembri. Vixit autem deinde Christus sex menses adhuc, scilicet ad proxime sequentem martium, quo passus et crucifixus est. Haec ergo et sequentia omnia Christus dixit et egit sex ultimis vitae suae mensibus. Omittit igitur hic Joannes ea quae gessit Christus hoc tertio anno praedicationis suae a Paschate usque ad septembrem, puta gesta sex mensium, inter quae fuit defensio discipulorum, quod illotis manibus manducarent contra Pharisaeos; item filiae Chananeae a daemone liberatio, nova panum multiplicatio, qua pavit quatuor millia virorum; interrogatio discipulorum quid de se sentirent homines, respondente Petro: « Tu es Christus Filius Dei vivi, » qua de causa Christus eum petram Ecclesiae constituit. Ad haec transfiguratio Christi in Tabor, sanatio demoniaci, solutio didrachmi telonariis, redargutio Apostolorum inter se contendentium quis esset major, dogma de vitando scandalo parvulorum, eo quod angeli eorum semper videant faciem Patris, etc., quae in Chronotaxi recensui a num. 31 usque ad num. 38. Causa cur ea omittat Joannes est, quia illa exacte jam narrarant alii tres Evangelistae.
AMBULABAT JESUS IN GALILAEAM. — Graece in Galilaea. Jam enim erat Christus in Galilaea; ibi enim panes multiplicavit et de Eucharistia sermonem habuit in Synagoga Capharnaum, quae erat urbs sita ad mare Galilaeae, ut patet cap. VI, vers. 60. « Ambulabat » ergo « Jesus in Galilaeam, » id est per Galilaeam, sive in ulteriores Galilaeae partes, q. d. Jesus ambulabat, obibat et circuibat urbes, vicos et castella Galilaeae, praedicans regnum Dei.
NON ENIM VOLEBAT IN JUDAEAM (Graece, in Judaea) AMBULARE, QUIA QUAEREBANT EUM JUDAEI INTERFICERE, — eo quod sabbatum more Judaico non servaret, sed in eo curaret aegrotos, et quod Patrem suum diceret esse Deum, ac consequenter se quoque esse Deum, ut patet cap. V, vers. 18. Quare videtur Jesus nec in Paschate, nec in Pentecoste hujus anni tertii sui, juxta legem, de more adiisse templum et Hierosolymam; quia sciebat ibi sibi strui insidias, et parari necem ante tempus moriendi sibi a Patre praefinitum; non quod ipse Judaeos timeret (qui alias invisibilem se faciens ex manibus eorum elapsus est), vel mortem horreret, sed ut daret nobis exemplum declinandi pericula et fugiendi persecutores, donec Deus aliud revelet, vel ipse nos in manus hostium tradat, ut fecit S. Athanasius fugiens Arianos. Ita S. Augustinus, Chrysostomus et alii.
Versus 2: Erat Autem Dies Festus Judaeorum Scenopegia
2. ERAT AUTEM DIES FESTUS JUDAEORUM SCENOPEGIA. — Graece skenopegia, id est tabernaculorum fixio, quo scilicet Judaei die 15 mensis septimi figebant tabernacula (quae ex lignis, ramis, pellibus vel linteis raptim construebant) in iisque per septem dies habitabant, in memoriam protectionis divinae, quae patres eorum peregrinantes in deserto, per 40 annos in tabernaculis habitantes manna aluerat, et duce columna ignis et nubis duxerat in terram promissam, Levit. XXIII, 34. Vide ibi dicta. Unde Arabicus vertit, cum propinquasset dies festus Tabernaculorum Judaeorum. Corrupte Syrus pro Scenopegia vertit Conopea. Conopeum enim proprie est tentorium seu velum, et papilio ille lineus vel laneus, qui toto circumdatur ad arcendos culices, quo maxime utuntur Alexandrini, quod ex Nilo culices confluant, quos Graeci konopas vocant.
Ridiculum est quod Abulensis, in Levit. XXIII, 34, commentans, vocem Graecam Scenopegia derivat a koino, id est commune, et phagia, id est comestio, eo quod illo festo in communi pranderent et communia agitarent convivia. Nam skenopegia derivatur a skene, id est tabernaculum, et pegia, id est fixio. Errat denique Plutarchus, utpote Ethnicus, ideoque rerum Judaicarum ignarus, qui lib. IV Sympos., Quaest. V, censet festum Tabernaculorum apud Judaeos fuisse Bacchanalia; multisque probare conatur ipsos coluisse Bacchum, eo quod tunc thyrsos gestarent (quos Gentiles gestabant in honorem Bacchi). Addit Plutarchus: « Alii progrediuntur citharis ludentes, quos ipsi Levitas appellant, sive a Lysio, sive ab Evio; utraque enim vox Baccho congruit. » Quin et sabbatum censet fuisse festum Bacchi. « Quod enim Sabbos, inquit, etiamnum multi appellent Bacchos, eamque vocem edant, dum orgia Bacchi celebrant, licet ostendere ex Demosthene et Menandro. » Verum condonandum est Plutarcho, utpote Graeco Hebraicae linguae imperito. Constat enim Hebr. sabbatum ab Hebr. schabat, id est quiescere, nuncupatum: Levitas vero a patriarcha Levi patrium nomen sumpsisse.
Versus 3: Dixerunt Autem ad Eum Fratres Ejus: Transi Hinc, et Vade in Judaeam
3. DIXERUNT AUTEM AD EUM FRATRES EJUS: TRANSI HINC, ET VADE IN JUDAEAM, UT ET DISCIPULI TUI VIDEANT OPERA TUA, QUAE FACIS. — « Fratres ejus, » non filii Joseph, ut vult Leontius, Cyrillus et Euthymius; Joseph enim virgo permansit, aeque ac sponsa ejus B. Maria; nec etiam Jacobus et Judas, ut opinatur Chrysostomus; hi enim electi jam in Apostolos a Christo, in illum credebant ejusque ductum et nutum sequebantur; sed « fratres, » id est consanguinei vel cognati B. Virginis, ait S. Augustinus, vel etiam Josephi. Vide genealogiam Christi, quam assignavi Lucae III, sub finem capitis. « Fratres » ergo, hoc est cognati ejus, non omnes, sed aliqui. Alii enim in eum credebant, alii non.
Transi hinc, et vade in Judaeam. — q. d. E Galilaea et Capharnao ignobili, vade nobiscum in nobilem Judaeam et Jerusalem, ad instans festum Scenopegiae, ad quod undique Judaei confluere solent, ut iis per tuam doctrinam et miracula te patefacias. Viderant ipsi, vel audierant Christum praecedenti Paschate et Pentecoste non ivisse in Jerusalem, ac in Galilaea latebras quaerere; ex iis ergo eum extrahere volunt, ut in Jerusalem vadat ibique innotescat et inclarescat.
UT ET DISCIPULI TUI VIDEANT (Graece theoresosi, id est aspiciant, cernant, spectent) OPERA TUA, QUAE FACIS. — q. d. Tu, o Jesu, cognate noster, mira hic operaris in angulo Galilaeae, coram paucis et pauperibus discipulis tuis Galilaeis: vade nobiscum in Jerusalem, metropolim Judaeorum, ibique similia operare, ut discipuli tui, quos ibi nuper praedicando tibi parasti, quosque rursum miracula patrando parabis, non tantum ex plebe, sed etiam ex sacerdotibus, Scribis et principibus in fide tua instruantur, vel jam instructi confirmentur, teque ut Prophetam et Messiam recipiant. His enim optabant Christum maxime innotescere, ut illi quasi principes Jesum esse Messiam, hoc est Christum, declararent, ac ut talem populo recipiendum proponerent. Ipsorum enim erat judicare de Fide, de Prophetis, de Messia, ac quod ipsi decernebant, hoc populus sequebatur et faciebat, Matth. XXI, 1.
Versus 4: Nemo Quippe in Occulto Quid Facit, et Quaerit Ipse in Palam Esse
4. NEMO QUIPPE IN OCCULTO QUID FACIT, ET QUAERIT IPSE IN PALAM ESSE. — Graece en parresia einai, id est proprie, in libertate esse; sed quia hic opponitur occulto, hinc idem est quod palam, publice, clare, manifeste. Sic etiam hanc phrasin usurpat Joannes cap. V, vers. 13, et cap. XVI, vers. 25, 29, et cap. XVIII, vers. 20, et Marcus, cap. VIII, vers. 32: ita ex Leontio Maldonatus, Franciscus Lucas et alii.
SI HAEC FACIS, MANIFESTA TEIPSUM MUNDO. — To si hic non dubitantis est, sed asseverantis, ait Toletus, idemque valet quod cum, quia, quandoquidem, q. d. Cum tanta et tam mira facias in Galilaea, uti oculis videmus et auribus audimus, fac eadem in Judaea, ut ibi toti Israeli indeque toti mundo innotescas, quis sis, et quam a Deo dignitatem, potestatem et virtutem acceperis. Nam, ut ait Raphael, Tob. XII, 7: « Sacramentum regis abscondere, bonum est: opera autem Dei revelare et confiteri, honorificum est. » Praetexunt laudem Christi et gloriam Dei suae cupiditati et ambitioni; cupiebant enim ut Christo per miracula et famam inclarescente, ipsi quoque quasi ejus cognati inclarescerent, et a populo honorarentur, ac muneribus afficerentur; insuper gratiam principum et pontificum inirent, a quibus ad magna reipublicae officia vel beneficia promoveri sperabant. Sicut cum quis creatur Pontifex, Cardinalis, Episcopus, illico confluunt ad eum cognati, ut per eum honores et opes consequantur. Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi.
Versus 5: Neque Enim Fratres Ejus Credebant in Eum
5. NEQUE ENIM FRATRES EJUS CREDEBANT IN EUM. — q. d. Fratres ejus tam libere, confidenter et audacter admonuerunt Jesum, ut secum iret in Jerusalem, quia non plane et certo credebant ipsum esse Messiam, sive Christum; si enim id credidissent, ipsum reveriti, non ausi fuissent tam libere eum monere et quasi arguere. Ita Euthymius. Licet enim viderent eum tot signa et miracula facere, illaque vera esse non dubitarent; tamen dubitabant an ipse esset Messias et Dei Filius: licet enim hoc verum esse optarent, et ex parte ob tot ejus miracula crederent, tamen alia ex parte videntes ejus paupertatem et neglectum, dubitabant. Ut ergo certi hac de re fiant, hortantur Christum ire secum in Jerusalem, ut ibi Scribae et pontifices eum ejusque opera examinent, ac declarent ipsum esse Christum, ut sic ipse honoretur et celebretur, atque illi quasi cognati, per ipsum.
Versus 6: Tempus Meum Nondum Advenit; Tempus Autem Vestrum Semper Est Paratum
6. DIXIT EIS JESUS: TEMPUS MEUM NONDUM ADVENIT: TEMPUS AUTEM VESTRUM SEMPER EST PARATUM, — id est commodum et opportunum. « Tempus meum, » scilicet ascendendi in Jerusalem ad festum Scenopegiae, « nondum advenit, » quia illud habeo statum et definitum a Patre, sed ad paucos dies dilatum ob odium Judaeorum, quo me prosequentur: qua de causa ego brevi eodem ascendam, sed clanculum, non autem publice vobiscum: ite ergo vos et praecedite, quia omne tempus vobis est « paratum, » id est congruum et idoneum; ego deinde vos occulte sequar. Ita Jansenius, Franciscus Lucas et alii.
Aliter S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Leontius et ex iis Maldonatus; q. d. « Tempus meum, » scilicet moriendi in Jerusalem, « nondum advenit: » mortem enim mihi parant Scribae et principes Hierosolymae; sed hoc quoque non advenerat; sed advenit paulo post, cum Christus eo ascendit, ut mox patebit. Prior ergo sensus est genuinus.
Versus 7: Non Potest Mundus Odisse Vos; Me Autem Odit
7. NON POTEST MUNDUS ODISSE VOS: ME AUTEM ODIT, QUIA EGO TESTIMONIUM PERHIBEO DE ILLO QUOD OPERA EJUS MALA SUNT. — Dat causam cur tempus ascendendi in Jerusalem fratribus, id est cognatis suis, semper sit paratum et opportunum, sibi vero non: quia scilicet illos non oderat mundus, id est mundani Scribae et principes, utpote nihil ab eis passi; sed oderant Jesum, utpote suorum scelerum reprehensorem et castigatorem: quare Jesu crucem et mortem parabant, non vero cognatis ejus, q. d. Vos omni hora ire potestis in Jerusalem sine periculo, quia Scribis non resistitis, nec contradicitis, sed eis favetis et obsequimini; ego vero, quia eorum vitia publice castigo, si publice vobiscum eam, in manifestum vitae periculum me conjicio. Ita S. Chrysostomus et Cyrillus, qui et causam addit: « Animus enim, inquit, voluptati deditus, graviter fert si a voluptate revocetur. » Nolebant enim Scribae suas voluptates, luxurias, crapulas, injustitias, quas amabant, relinquere, ideoque Christum ab eis avocantem oderant, juxta illud de eis Sapientis oraculum: « Circumveniamus justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae, » Sap. II, 12. Vide ibi dicta.
Versus 8: Vos Ascendite ad Diem Festum Hunc; Ego Autem Non Ascendo
8. VOS ASCENDITE AD DIEM FESTUM HUNC; EGO AUTEM NON ASCENDO AD DIEM FESTUM ILLUM; QUIA MEUM TEMPUS NONDUM IMPLETUM EST. — « Vos, » qui periculum nullum timetis, ait Euthymius.
EGO AUTEM NON ASCENDO. — Graece ouk anabaino, id est nondum ascendo; et Arabicus, nunc non ascendo; q. d. Nunc vobiscum publice ascendere in Jerusalem nolo, sed exspecto ut tempus impleatur, quo subsidente indignatione Scribarum, qui me initio festi exspectant, ut occidant, post tres dies occulte et minore periculo sine vobis ascendam; nam paulo post eum ascendisse patet ex vers. 10. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius. Verisimile est Christum dixisse, uti vertit noster Interpres: « Ego non ascendo; » nam si dixisset: « Ego nondum ascendo, » institissent cognati: Nos ergo te exspectabimus, ut nobiscum ascendas. Sensus tamen Christi erat, q. d. « Non ascendo, » id est nondum ascendo: hoc enim significare intendebat, etsi id cognatis non exprimeret, ad redimendam eorum vexationem.
Secundo, S. Augustinus, Cyrillus et Eucherius, in quaestione in hunc Joannis locum, sic explicant, q. d.: « Non ascendo ad diem festum istum, » hoc est ad diem primum festi instantem, sed, ut dicitur vers. 14, « festo die mediante, » id est sub diem quartum festi. Verum verius est Christum decrevisse ascendere ad diem primum festi, ut ostendam vers. 14.
Aliter Maldonatus, q. d. Ego non ascendo, subaudi, sicut vos, o cognati mei, putatis et cupitis, scilicet ut purus homo, ac ut Hierosolymis a populo honorer et celebrer; sed tamen mox eo ascendam, ut Messias Dei Filius, ut populum viam salutis doceam, itaque Dei gloriam, non meam quaeram et propagem. Verum hoc videtur coactius.
Versus 9: Haec Cum Dixisset, Ipse Mansit in Galilaea
9. HAEC CUM DIXISSET, IPSE MANSIT IN GALILAEA.
Versus 10: Ut Autem Ascenderunt Fratres Ejus, Tunc et Ipse Ascendit ad Diem Festum
10. UT AUTEM ASCENDERUNT FRATRES EJUS, TUNC ET IPSE ASCENDIT AD DIEM FESTUM, NON MANIFESTE, SED QUASI IN OCCULTO. — « Tunc, » post tres dies, sub medium festorum, vers. 14, cum furor Judaeorum initio festi ipsum exspectantium exardescens, jam sensim per tot dies defervesceret, ut notat Theophylactus et Euthymius, ac S. Augustinus.
Verius videtur Christum paulo post cognatos ascendisse Hierosolymam, sed occulte, ita ut initio festi interfuerit, idque innuit hic Lucas, de quo plura vers. 14.
NON MANIFESTE, SED QUASI IN OCCULTO. — Unde videtur Christus non recto itinere per Samariam, sed transito Jordane per Peraeam profectus juxta Jerichuntem, dimissis populi turbis eum assectantibus, occulte cum paucis sibi charioribus perrexisse Hierosolymam. Id patet conferenti Matth. XIX, 1 et 2, cum Luc. IX, 54 et 53, et Marc. IX, 29, et cap. X, 1.
Versus 11: Judaei Ergo Quaerebant Eum in Die Festo, et Dicebant: Ubi Est Ille?
11. JUDAEI ERGO QUAEREBANT EUM IN DIE FESTO, ET DICEBANT: UBI EST ILLE? — « Festo » Scenopegiae, sive Tabernaculorum, de quo vers. 2, puta primis festi diebus quaerebant Jesum, ut caperent et occiderent. Nam, ut ait Chrysostomus: « In die festo semper ad caedem ferebantur, et festis eum diebus capere tentabant. » Et Euthymius: « Pulchra sane illorum opera in diebus festis, cum illos caedis facerent occasionem, » ut quibus debebant Christum quaerere ad fidem, ut in eum crederent, quaerant eumdem ad necem.
Sic et hodie multi in festis, quibus Deo reconciliare se deberent, iisdem Deum maxime potando, scortando, rixando, ludendo et blasphemando offendunt: quare festum agunt non Deo, sed diabolo, qui proinde eis festa ignium pro meritis in gehenna rependit. Est haec fraus et suggestio diaboli, ut festa profanet, ac cultum Deo in iis debitum adimat eumque in se transcribat.
UBI EST ILLE, — agyrta, impostor, populi seductor? « Ex nimio enim odio eum nominatim appellare non patiebantur, » ait S. Chrysostomus.
Versus 12: Et Murmur Multum Erat in Turba de Eo
12. ET MURMUR MULTUM (ita legendum cum Romanis, non multus; Arabicus, murmuratio multa; Euthymius, turbatio et contradictio multa) ERAT IN TURBA DE EO. QUIDAM ENIM DICEBANT: QUIA BONUS EST. ALII AUTEM DICEBANT: NON, SED SEDUCIT TURBAS, — ut se novae factionis auctorem faciat, et seditionem vel rebellionem concitet.
Bonus est — vir, imo doctor et Propheta. Haec enim erat vox et sententia eorum qui Jesum audierant docentem in Galilaea, ac viderant panes multiplicantem, aegros sanantem, daemones ejicientem, etc. Contraria vox et sententia erat Scribarum et principum, ac turbae illos sequentis.
Versus 13: Nemo Tamen Palam Loquebatur de Illo Propter Metum Judaeorum
13. NEMO TAMEN PALAM LOQUEBATUR DE ILLO PROPTER METUM JUDAEORUM, — puta Scribarum, Pharisaeorum et pontificum, quibus Jesus velut vitiorum censor erat invisus. Illos enim passim Joannes vocat Judaeos, non Scribas, non sacerdotes, tum ut dignitati, officio et auctoritati eorum non deroget; tum quia, ut ait Cyrillus, « indignum judicavit homines adeo a pietate remotos, sacerdotes vel seniores appellare. » « Nemo, » intellige, eorum qui pro Jesu stabant, ac dicebant: « Bonus est, » ait Euthymius. Argute S. Augustinus: « Seducit turbas, inquit, clarius sonabant: Bonus est, pressius susurrabant. »
Versus 14: Jam Autem Die Festo Mediante, Ascendit Jesus in Templum
14. JAM AUTEM DIE FESTO MEDIANTE, ASCENDIT JESUS IN TEMPLUM, ET DOCEBAT. — Syrus et Arabicus, cum autem dimidiati essent dies festi, id est cum ageretur dies quartus vel quintus festi Tabernaculorum: hoc enim festum celebrabatur per octo dies. Graece tes heortes mesouses, id est cum jam media esset festivitas.
ASCENDIT JESUS IN TEMPLUM. — Censent S. Augustinus, Theophylactus, Euthymius et alii, Christum eodem die ingressum esse Jerusalem et templum, scilicet die quarto festi: veniens enim in urbem pietatis ergo solebat primo adire templum; quod Christi exemplum multi fideles sequuntur. Contrarium censet Toletus, Maldonatus et alii, scilicet Christum paulo post cognatos ascendisse in urbem, ita ut interfuerit initio festi, sed non ascenderit in templum nisi die quarto festi. Id enim plane videtur exigere narratio Joannis hoc versu collata cum vers. 10, et quia Jesus quasi religionis doctor et exemplar, ad aliorum aedificationem voluit totam hanc festivitatem celebrare. Hoc enim lege sancitum erat, Levit. XXIII, 42: « Habitabitis, inquit, in umbraculis septem diebus; omnis qui de genere est Israel, manebit in tabernaculis. » Adde: quisque sibi haec tabernacula ante diem primum festi, vel in urbe, vel extra urbem exstruere debebat: quare idem fecisse Jesum est probabile, nisi dicas eum in tabernaculo amici vel discipuli alicujus jam parato exceptum fuisse. Denique occulte hoc modo ad diem primum festi ascendens, nullum adibat periculum, nisi adiret templum: unde illud non adiit nisi quarto die; primis enim tribus diebus delituit in tabernaculo.
Primo ergo, Christus ascendit in urbem ante diem primum festi, deinde die quarto festi ascendit in templum; ille ascensus occultus fuit, hic publicus: ille ad diem festum Tabernaculorum, qui celebrabatur non in templo, sed in umbraculis per urbem, vel extra urbem erectis, hic ad docendum in templo.
Quaeres, cur Christus primo die ascendens in urbem, non etiam ascendit in templum? Respondent primo, S. Augustinus, Leontius, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, ut prius inflammata contra se Scribarum et pontificum in templo degentium ira et indignatio defervesceret.
Secundo, quod ante latuerit, exempli fuit et infirmitatis humanae; quod postea prodierit, potestatis divinae, ait S. Augustinus, et ex eo Beda.
Tertio, ut majus audiendi sui desiderium, per tot dierum moram et exspectationem, auditoribus eum exspectantibus injiceret. Ita Theophylactus.
Quarto, ut liberiores haberet auditores, et ab aliis curis expeditos: hi enim primis diebus in tabernaculis adornandis rebusque ad festum necessariis comparandis occupabantur. Ita Theophylactus.
ET DOCEBAT, — more suo ea quae erant salutis ducebantque ad regnum coelorum, idque publice in templo coram Scribis et principibus, quibus erat invisus. Vide hic et imitare Christi magnanimitatem, qua in mediis periculis sine metu periculi versatur, suumque officium intrepide obit, et docet. Etsi enim Scribarum contra eum ira per triduum dilata nonnihil deferbuisset, tamen publico hoc docendi actu rursum facile accendi poterat. Sed Jesus magnanime eam contempsit, tum quia ab iis occidi erat paratus, tum quia sciebat quod Deus diverteret eorum contra se cogitationes et consilia, ne in eum manus injicerent, eo quod necdum tempus moriendi ab eo praestitutum advenisset. Quod ergo per triduum latuit, per hoc voluit nos docere prudentiam, ut persecutorum rabiem ad tempus prudenter et silenter declinemus: quod vero quarto die in publicum prodiens praedicavit, per hoc dedit nobis exemplum fortitudinis, ut officium nobis a Deo commissum strenue obeamus, etiam cum periculo vitae, Deo confidentes, quod ipse vel nos ex illo eripiet, vel dabit vires et fortitudinem illud patiendi et superandi.
Versus 15: Et Mirabantur Judaei, Dicentes: Quomodo Hic Litteras Scit, Cum Non Didicerit?
15. ET MIRABANTUR JUDAEI, DICENTES QUOMODO HIC SCIT LITTERAS, CUM NON DIDICERIT? — « Mirabantur, orationis et prudentiae inauditam in eo vim videntes, » ait Cyrillus. Nam, ut ait Theophylactus, « mirabilia dixit, per quae illos cohibuit, et mentem eorum in miraculum mutavit, » ut furorem suum in amorem et admirationem Christi converterent. « Audiebant enim, ait S. Augustinus, eum de lege disputantem, legis testimonia proferentem, » illaque gratia et modo non humano, sed divino explicantem. Nam, ut addit Augustinus: « Multi noverant ubi natus, quemadmodum fuerit educatus, nunquam eum viderant litteras discentem. »
CUM NON DIDICERIT. — Inde inferre debuissent Scribae: Ergo Jesus scientia et sapientia tanta non est studio acquisita, sed a Deo infusa; sed odio caeci et stupidi in admiratione consistunt, nec ulterius ad vestigandam rei, quam admirantur, originem pergunt. Ita S. Chrysostomus. Hac enim de causa Deus voluit Jesum non e scholis, sed ab arte fabrili prosilire in cathedram, ut omnes agnoscerent doctrinam non esse humanitus comparatam, sed divinitus inspiratam.
Versus 16: Mea Doctrina Non Est Mea, Sed Ejus Qui Misit Me
16. RESPONDIT EIS JESUS, ET DIXIT: MEA DOCTRINA NON EST MEA, SED EJUS, QUI MISIT ME. — q. d. Doctrina mea, hoc est, dogmata mea, quae ego doceo, non a me inventa sunt, nec meo studio acquisita, nec a me primo et originaliter profecta, sed a Deo Patre, q. d. Deus Pater mihi, qua Deus sum, suam omniscientiam communicavit: qua homo vero suam scientiam beatificam et infusam rerum omnium mihi indidit, juxta illud Isaiae XI, 2: « Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis. » Ita S. Chrysostomus, Leontius, Euthymius et alii, qui et annotant Christum hoc ipso innuere se esse Deum, q. d. Ego a Patre cum essentia divina hausi meam omniscientiam et doctrinam. Audi S. Augustinum, tract. 29: « Quae est doctrina Patris nisi verbum Patris? Ipse ergo Christus doctrina Patris, si verbum Patris. Sed quia Verbum non potest esse nullius, sed alicujus, et suam doctrinam dixit seipsum, et non suam, quia Patris est verbum. Quid enim tam tuum quam tu? Et quid tam non tuum quam tu, si alicujus est quod es. »
Versus 17: Si Quis Voluerit Voluntatem Ejus Facere, Cognoscet de Doctrina
17. SI QUIS VOLUERIT VOLUNTATEM EJUS (Arabicus, placita ejus) FACERE, COGNOSCET DE DOCTRINA, UTRUM EX DEO SIT, AN EGO EX MEIPSO LOQUAR. — Syrus, ex voluntate animae meae, hoc est, a me inventum et confictum, ideoque a Dei voluntate dissonum et diversum vel adversum, q. d., ait Chrysostomus: « Si quis sit amator virtutis, verborum meorum vim intelliget, » quod ex Deo manet. A Deo enim manat omnis virtus, cujus ego sum doctor et concionator assiduus. Qui ergo Dei de virtute mandata amat et observat, ille pariter me meaque dicta amabit et observabit, quia ego non alia dico et doceo, quam quae Deo sunt placita, ab eoque mandata. Tacite innuit Jesus ipsos amare vitia, non virtutes, ideoque Deo et sibi adversari, ac doctrinae utriusque reluctari. « Amovete, ait Chrysostomus, dubitationem hanc, et iram et invidiam, et immane contra me odium, et nihil vos impediet, quin cognoscatis Dei vere verba mea esse. Nunc haec vobis et tenebras offundunt, et rectum verumque judicium corrumpunt: quae si rejiceretis, non in hac essetis sententia. »
Versus 18: Qui a Semetipso Loquitur, Gloriam Propriam Quaerit
18. QUI A SEMETIPSO LOQUITUR, GLORIAM PROPRIAM QUAERIT: QUI AUTEM QUAERIT GLORIAM EJUS, QUI MISIT EUM, HIC VERAX EST, ET INJUSTITIA IN ILLO NON EST. — Hinc a contrario infer cum Cyrillo: « Qui autem gloriam Dei non quaerit, sed suam, hic mendax simul et injustissimus est: mendax quidem, quia simulatione legis servandae, suam voluntatem audiri proponit; injustissimus vero, quia legislatoris dignitate neglecta, Dominicis praeceptis sua praeferre audet. »
Est haec secunda nota et ratio, qua Christus probat se non loqui ex semetipso, et dogmata quae tradidit, non esse sua et a se conflata, sed esse Patris. Estque talis Christi syllogismus in Baroco:
Qui loquitur a semetipso, gloriam suam quaerit. Sed ego Jesus non quaero gloriam meam, sed Patris, uti verbis et factis clamo. Ergo non loquor a meipso, sed ex corde et ore Patris, cujus unius gloriam quaero, et propagare desidero.
Nam, ut ait Cajetanus: « gloria est praecipuum appetibile ex doctrina. » Inde enim philosophi et haeretici suas scholas aperuerunt, in iisque sua commenta docuerunt, ut discipulos post se traherent, qui magistrum suum glorificarent, ab eoque vocarentur Platonici, Pythagorici, Epicurei, Aristotelici, Ariani, Nestoriani, etc. Appetitus enim gloriae peperit haereses et sectas tam philosophorum, quam haereticorum.
Injustitia, — id est fraus, dolus, deceptio, quia sincere et veraciter docet ea quae scit Deo placere, ejusque gloriam promovere, cum alii qui suam gloriam quaerunt, ut eam ab hominibus extorqueant, iis adulentur, illosque decipiant, variisque dolis et fraudibus illis illudant.
Versus 19: Nonne Moyses Dedit Vobis Legem? Et Nemo ex Vobis Facit Legem
19. NONNE MOYSES DEDIT VOBIS LEGEM? ET NEMO EX VOBIS FACIT LEGEM? 20. QUID ME QUAERITIS INTERFICERE? — Primo, sensus est, q. d. Non mirum vos meam et Patris mei legem non admittere, cum Moysis, quem tanti facitis et mihi objicitis, legem non servetis. Nam ut alia omittam, multi e vobis, maxime primores, me innocentem occidere volunt, quod diserte vetat Moses, Exod. XXIII, 7. Ita S. Augustinus: « Si legem facerent, inquit, in ea Christum agnoscerent, et praesentem non occiderent. » Et Glossa: « Gloriamini in lege, inquit, et contra legem, quae vetat occidere, quaeritis me interficere. » Sic et Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius.
Secundo, magis presse et connexe, reque ac profunde Franciscus Lucas sic exponit, q. d. Vos, o Scribae et Judaei, me accusatis et deposcitis ad mortem, quasi reum legis neglectae, et quasi sabbatum violarim, dum in eo paralyticum sanavi: at vos pari modo legem eamdem sabbati violatis, dum in eo circumciditis hominem: majus enim et prolixius opus est circumcidere, quam verbo curare. Quare si ego violavi legem, vos multo magis eamdem violastis; et si vos me judicatis reum mortis, quod legem sabbati transgressus sim in sanando, multo magis judicare debetis vos esse reos mortis, eo quod eamdem legem continue transgrediamini circumcidendo: hoc enim opus meo longe est operosius, magisque carnale et sanguinolentum. Sic enim se mox explicat Christus, vers. 21 et 22.
Versus 20: Respondit Turba: Daemonium Habes; Quis Te Quaerit Interficere?
20. RESPONDIT TURBA, ET DIXIT: DAEMONIUM HABES: QUIS TE QUAERIT INTERFICERE? — « Daemonium habes, » id est deliras, insanis, uti faciunt energumeni, et possessi agitatique a daemone, perinde ac fecit Saul, I Reg. XVI, 23. Aut proprie, q. d. Daemon te instigat ad hanc calumniam, qua nobis falso impingis machinationem homicidii, quod scilicet te velimus occidere; nil enim tale nobis in mentem venit.
Verba sunt turbae, e quibus alii bene sentiebant de Jesu, alii male, ita tamen ut nollent eum occidere; sed idipsum volebant Scribae et principes, eorumque asseclae, qui turbae plebis se miscebant: illos ergo hic perstringit Christus: atque illorum occultam caedis suae machinationem, quam ipsi celabant, propalat, ut sciant ipsum non latere eorum insidias, ideoque esse virum divinum, imo Deum.
Versus 21: Unum Opus Feci, et Omnes Miramini
21. RESPONDIT JESUS, ET DIXIT EIS: UNUM OPUS FECI, ET OMNES MIRAMINI. — « Unum opus feci, » quod scilicet paralyticum sanaverim sabbato, jusserimque grabatum suum portare, cap. V, 8. Jesus convitium convitio non repulit, sed patientia dissimulavit, et modeste ac prudenter radicem convitii evulsit. « Plane non turbatus, sed in veritate sua tranquillus, inquit Augustinus, non reddidit malum pro malo, nec maledictum pro maledicto: quibus si diceret, daemonium habetis vos, verum utique diceret; non enim talia illi dicerent veritati, nisi eos falsitas diaboli irretiret. »
MIRAMINI, — id est mirantes indignamini, quasi contra legem id fecerim; S. Chrysostomus: « perturbamini et tumultuamini; » S. Cyrillus, « damnatis; » Euthymius, « quaeritis me interficere. » Est catachresis et metalepsis. Admiratio enim tanti sceleris, puta violati sabbati, ut ipsi putabant, pariebat in eis indignationem, indignatio tumultum, tumultus machinationem necis.
Versus 22: Propterea Moyses Dedit Vobis Circumcisionem
22. PROPTEREA MOYSES DEDIT VOBIS CIRCUMCISIONEM (NON QUIA EX MOYSE EST, SED EX PATRIBUS), ET IN SABBATO CIRCUMCIDITIS HOMINEM. — « Propterea, » Graece dia touto, id est propter hoc. Obscura est hoc loco haec particula, et dubium quo referatur.
Primo, Theophylactus et Maldonatus referunt ad vers. praeced. sicque nectunt: « Omnes miramini propter hoc, » scilicet opus sanationis quod feci in sabbato. Sed repugnat dispunctio codicum Graecorum et Latinorum, qui to "propterea" ponunt vers. 22 sequenti, nectuntque cum to "Moses dedit".
Secundo, Euthymius et Jansenius censent to "propterea" hic non esse causale, sed illativum, q. d. Itaque, ut non miremini, sed sciatis me recte fecisse curando aegrum in sabbato, advertite quod subjungo de circumcisione, quae fit in sabbato. Simili modo sumitur subinde to "propterea" in Prophetis, ut Jerem. XXX, 16. Et sic to "propterea" reipsa est quoque causale; nam innuit causam ejus, cujus est illativum.
Tertio, S. Cyrillus, Toletus et Franciscus Lucas to "propterea" referunt ad id quod sequitur: sed ex patribus, sicque verba ordinant, q. d. Atqui Moses dedit vobis circumcisionem, non propterea quod illa ex Mose sit, sed propterea quod sit ex patribus: voluit enim Moses praecepta et traditiones patrum studiose conservare, uti par erat; et tamen in sabbato ab eodem Mose sancito, circumciditis hominem.
Quarto, proprie et plenissime, to "propterea" est causale, et idem quod propter hanc causam, q. d. Propterea, vel, ut Graece est, propter hoc, id est propter admirationem vestram; quia scilicet vos opus curationis meae in sabbato ita admiramini et indignamini, ut scilicet eam vobis eximam, et vos mirari desinatis, subjungo argumentum ad id validum, petitum ex circumcisione, quam vos ipsi facitis in sabbato ex decreto Mosis.
NON QUIA EX MOYSE EST, SED EX PATRIBUS. — q. d. Non quod Moyses sit circumcisionis institutor, sed patriarcha Abraham, qui illam a Deo acceptam tradidit Isaac, Jacob, Joseph, ac hi posteris suis et Mosi, uti ipse narrat, Genes. XVII. Addit hoc, ut doceat Judaeos non adeo uni debere incumbere Mosi, ut ejus unius praecepta de sabbato servent, caeterorum vero priorum et antiquiorum negligant; quin potius si illa Mosi decretis adversentur, illis velut antiquiora praeponi debeant, ita ut lex Mosis eis locum cedat. Sic enim lex circumcisionis data Abrahae, elidebat legem sabbati datam Mosi, ut si quis natus esset in sabbato, deberet praecise octavo die, id est sabbato sequenti, circumcidi, nec posset differri circumcisio in posterum diem. Si lex Mosi cedere debet legi Abrahae, ergo multo magis eadem cedere debet legi Christi et Dei, quae jubet ut aegro valde afflicto prosis si possis, etiam in sabbato, praesertim si id breviter et verbo facere possis, uti faciebat Christus.
ET IN SABBATO CIRCUMCIDITIS HOMINEM. — « Et, » id est idcirco, q. d. Quia lex circumcisionis fuit anterior, dataque a Deo Abrahae, primo Hebraeorum patri et Patriarchae, hinc praevalet sabbato, quod posterius a Mose jussu Dei institutum est: idcirco si octavus a nativitate pueri dies sit sabbatum, illo operose, magno apparatu et molimine circumciditis puerum, ut servetur lex Dei data Abrahae: « Octavo die circumcidetur infantulus, » Genes. XVII et Levit. XII, 3.
Versus 23: Si Circumcisionem Accipit Homo in Sabbato, Mihi Indignamini Quia Totum Hominem Sanum Feci?
23. SI CIRCUMCISIONEM ACCIPIT HOMO IN SABBATO, UT NON SOLVATUR LEX MOYSI, MIHI INDIGNAMINI QUIA TOTUM HOMINEM SANUM FECI IN SABBATO? — q. d. Si circumcisio, quae ex genere suo videtur esse opus servile, operosum et prolixum, aeque ac molestum et afflictivum, vulnerat enim et mutilat infantem, licita est tamen, imo praecepta in sabbato; cur mihi pariter non liceat in sabbato hominem per 38 annos paralyticum, toto corpore aegrum et afflictum, morbo et afflictione tanta liberare, ac verbo sanitati restituere, idque ad Dei unius laudem et gloriam? Lex enim eleemosynae et beneficentiae est juris naturae, cui omne jus humanum et divinum, quale est sabbatum, cedere debet.
Nota to « totum hominem. » Nam, ut notat Euthymius, « cum totum ejus corpus paralysi dissolutum esset, totum reddidit sanum. » Apposite Christus suam curationem comparat circumcisioni, quia sicut per hanc resecatur pars superflua praeputii, sic per illam resecta fuit paralysis aegri, grassans per totum ejus corpus; sed circumcisio fiebat cum dolore et vulnere, curatio Christi cum voluptate et sanitate integra; nam totum hominem, hoc est, corpus integrum et animam, sanavit. Quare videtur Christus quoque ab anima hujus aegri circumcidisse vitia et peccata, eumque justificasse et sanctificasse, aeque ac alios a se sanatos, uti alibi dixi, perinde ac circumcisio circumcidendo carnem circumcidebat et animam; ab illaque resecabat peccatum originale, illique indebat Dei gratiam et justitiam.
Versus 24: Nolite Judicare Secundum Faciem, Sed Justum Judicium Judicate
24. NOLITE JUDICARE SECUNDUM FACIEM, Graece kat' opsin, id est secundum visum, aspectum, speciem; Syrus, per acceptionem vultus, id est personam, SED JUSTUM JUDICIUM JUDICATE. — Taxat Judaeos de vitio acceptionis personarum, quod in eadem vel simili re Mosen, vel potius seipsos absolvant, Jesum vero accusent et damnent, q. d. Vos judicatis secundum apparentiam et acceptionem personarum, ideoque inique et perverse, quia me accusatis quasi violatorem sabbati; quod aegrum solo jussu potenti et divino duntaxat sanaverim in sabbato; cum vos ex lege Mosis censeatis licere sabbato circumcidere et vulnerare parvulum, ac circumcisi vulnus adhibitis emplastris sanare, sanguinemque restinguere, quod opus longe operosius, molestius et horribilius est. Causa est, quod non judicatis secundum rei operisque veritatem, sed secundum personarum dignitatem: me enim quasi vilem, pauperem et exosum contemnitis et abjicitis; vos vero cum Mose quasi principes et doctores exaltatis et laudatis. Nam revera, si secundum opus judicaretis, deberetis me cum Mose et vobis absolvere; aut si me damnatis, etiam Mosen et vos ipsos damnare: ego enim totum hominem sanavi sabbato, vos vero cum Mose in eodem parvulum circumcidendo, primo vulneratis, deinde sanatis; ac finis et scopus mihi tam pius est, quam Mosi et vobis, imo magis, quia non nisi ad Dei gloriam id feci, ut ostenderem me esse Messiam, ad salutem hominum a Deo missum: quare opus meum curationis fuit magis pium et divinum, quam sit opus vestrum circumcisionis. Ita S. Augustinus, Leontius, Cyrillus et Chrysostomus. Multi putant Christum hic conferre se cum Mose, illique se anteferre; sed aptius dicas Christum hic non cum Mose, sed cum Judaeis, qui juxta legem Mosis circumcidebant in sabbato, se comparare. Nam Moses expresse nusquam jussit circumcidi hominem in sabbato, sed Scribae ex eo quod Moses jusserat circumcidi infantem octavo die, inferebant: Ergo, si dies octavus sit sabbatum, illo circumcidendus est, non die sequenti.
Versus 25: Dicebant Ergo Quidam ex Hierosolymis: Nonne Hic Est Quem Quaerunt Interficere?
25. DICEBANT ERGO QUIDAM EX HIEROSOLYMIS (qui scilicet convicti erant hoc Christi argumento). — Arabicus et Syrus, homines aliqui ex Jerusalem: in hac enim urbe, utpote metropoli Judaeae, in qua sola erat templum Dei, crebro docebat Christus, multaque signa edebat, ob quae Hierosolymitae multi in eum erant propensi; sed ob metum principum, id palam ostendere non audebant, ait Cyrillus, qui et causam adjicit: « Recte docentium quippe sermo tanquam ostium et porta quaedam est ad Dei cognitionem et ad omnem virtutem. »
NONNE HIC EST QUEM QUAERUNT INTERFICERE? — « Hi noverant, ait S. Augustinus, qua saevitia Jesus quaereretur. » Falso ergo et fraudulenter alii dixerunt vers. 20: « Quis te quaerit interficere? »
Versus 26: Et Ecce Palam Loquitur, et Nihil Ei Dicunt
26. ET ECCE PALAM LOQUITUR, ET NIHIL EI DICUNT (Nonnus, « quid sibi hoc tantum omnium silentium »). NUMQUID VERE COGNOVERUNT PRINCIPES (Syrus, seniores populi) QUIA HIC EST CHRISTUS? — Idipsum sane cognoscebant, vel facile cognoscere poterant et debebant; sed superbia et odio excaecati, noluerunt eum ut Christum admittere, sed ad necem persecuti sunt. Non ergo ex amore Jesu, ut putabant hi Hierosolymitae, illi pepercerunt; sed quia Jesus divina sua virtute cohibebat eorum mentem et manum, ne in se insilirent, quod Hierosolymitae ignorabant.
Versus 27: Sed Hunc Scimus Unde Sit; Christus Autem Cum Venerit, Nemo Scit Unde Sit
27. SED HUNC SCIMUS UNDE SIT: CHRISTUS AUTEM CUM VENERIT, NEMO SCIT UNDE SIT. — q. d. Novimus Jesu parentes esse Joseph et Mariam, cap. VI, 42, at Christus « cum venerit, nemo scit, » id est sciet, « unde, » id est quibus parentibus sit ortus; nam alioqui in genere Christum ex Bethlehem et semine David nasciturum confitentur ipsimet, vers. 42. Nota, haec esse verba vulgi imperiti, quod putabat, quando Christus veniret, neminem cogniturum ejus parentes proximos, sed eum repente ignotis progenitoribus mundo appariturum. Quare natum in Bethlehem ibidem occulte latiturum, vel transferendum in longinquas regiones, ibique alendum usque ad virilem aetatem, ac tum ex improviso in Judaea appariturum. Alii alias de Christo fabellas confinxere.
Ad quas inducti fuere primo, verbis Isaiae, cap. LIII, 8: « Generationem ejus quis enarrabit; » secundo, ex Melchisedech, qui dicitur fuisse apator kai ametor, id est carens patre et matre, Hebr. cap. VII, vers. 3; hic enim fuit typus Christi; tertio, ex illo Michaeae, V, 2: « Egressus ejus a diebus aeternitatis; » et ex illo Davidis: « Ex utero ante Luciferum genui te. » Quae omnino intelligenda sunt, non de humana, sed de divina Christi natura, quam Judaei in Christo negabant; putabant enim ipsum merum fore hominem: quare censebant eum ab aeterno fuisse in Bethlehem genitum, inde fuisse occultatum, donec suo tempore Judaeis exspectantibus sese conspicuum exhiberet: qua de causa Christus in seq. ad hominem respondet, docetque suam originem humanam ab eis sciri, sed non divinam, uti Prophetae praedixerant. Ita Toletus, Jansenius, Franciscus Lucas et alii.
Versus 28: Et Me Scitis, et Unde Sim Scitis: et a Meipso Non Veni
28. CLAMABAT ERGO JESUS IN TEMPLO DOCENS, ET DICENS: ET ME SCITIS, ET UNDE SIM SCITIS: ET A MEIPSO NON VENI, SED EST VERUS, QUI MISIT ME, QUEM VOS NESCITIS. — Est concessio. Loquitur enim Christus concedendo dandoque Judaeis id quod dixerant: « Hunc scimus unde sit, » q. d. Concedo et do vobis quod dicitis, vos nosse meam prosapiam et parentes, etsi in rei veritate fallamini, nec eos noscatis: nam Judaei non noverant Christi divinitatem, ignorabant etiam Christi generationem humanam, quia putabant eum esse filium Joseph. Aliter S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et Maldonatus; q. d. « Me scitis, » id est me scire et nosse potestis ac debetis, scilicet me esse Messiam Dei Filium. Id enim vobis ex Prophetis probavi, et per miracula mea confirmavi.
CLAMABAT, — tum ut ostendat se nosse tacitas Hierosolymitanorum susurrationes, dicentium: « Hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. » « Quae secrete loquebantur, ait Chrysostomus, in medium adducit, aperte eos confundens, » tum ut suo clamore praedicationi suae, quae erat de re maximi momenti, attentionem conciliet et pondus addat.
A MEIPSO NON VENI, — sed missus a Patre; unde subdit: « sed est verus, » id est verax et fidelis Deus Pater, qui promissa sua Abrahae et Davidi facta, de mittendo Messia ad hominum salutem, in me veraciter et fideliter adimplevit: « quem vos nescitis » esse meum Patrem, ac me misisse, ut sequitur, ad mundi redemptionem. Aut « nescitis, » hoc est, ei non obeditis, eum non amatis, nec colitis, perinde ac si eum nesciretis et non cognosceretis. Ita Theophylactus.
Versus 29: Ego Scio Eum, Quia ab Ipso Sum, et Ipse Me Misit
29. EGO (Syrus, ego vero) SCIO EUM: QUIA AB IPSO SUM, ET IPSE ME MISIT. — « Ab ipso sum, » natus, ait S. Augustinus, per divinam et aeternam generationem, utpote ejus filius proprius et naturalis; « et ipse me misit » in mundum per incarnationem. « Vide, ait Theophylactus, duas hoc loco in Christo naturas manifestari: per hoc enim quod ait: Ab ipso sum, substantia divina declaratur; cum vero ait: Et ille me misit, humana. »
Confutat ergo hic Christus Hierosolymitas, excusantes quod in ipsum non crederent, eo quod nossent ejus parentes, cum Christi parentes nemo sit cogniturus. Ostendit enim eos nec generationem suam divinam et Patrem aeternum, nec humanam nosse, quod videlicet non ex Joseph, sed ex Spiritu Sancto in Virgine sit formatus et incarnatus. Quare hoc non obstare, quo minus in eum ut Messiam, cujus ignota sit prosapia, credere debeant.
Versus 30: Quaerebant Ergo Eum Apprehendere; et Nemo Misit in Illum Manus
30. QUAEREBANT ERGO EUM APPREHENDERE: ET NEMO MISIT IN ILLUM MANUS; QUIA NECDUM VENERAT HORA EJUS. — « Quaerebant, » quinam? interrogat Chrysostomus, ac respondet: « Non multitudo, quae non affectabat principatum, neque capiebatur invidia, sed sacerdotes. » Hi enim invidebant Jesu, quod a populo sibi praeferretur, habereturque Messias: quare eum e medio tollere cogitarunt.
QUIA NONDUM VENERAT HORA EJUS, — « quo teneri ac pati decreverat, ait Theophylactus; quando enim tempestivum existimavit quod pateretur, tunc et crucifixoribus se permisit. Unde nomen horae ostendit evidentem prudentiam et sapientiam Salvatoris: » quod scilicet non nisi hora, id est tempore opportuno et commodo a se destinato, pati morique voluerit. Passio enim haec Christo fuit voluntaria et libera, non invita vel coacta, idque significat to "hora ejus", id est ab eo electa et morti suae destinata. « Hora » vocatur tempus rei conveniens et congruum, ait Cyrillus, qui in exemplari Romano manuscripto fuse hic agit contra Ethnicos illos qui censent horas alias esse faustas hominibus, alias infaustas. Docet enim horas, aeque ac homines, a Deo creatas, illius providentiae subjici et ab ea gubernari.
Hic inciditur et sistit Commentarius eruditus S. Cyrilli in Joannem, in fine libri quarti ejusdem: nam quatuor libri sequentes, scilicet quintus, sextus, septimus et octavus, injuria temporum interciderunt: quare supplevit eos Jodocus Clichtovaeus nuper Doctor Parisiensis. Ego vero germanos Cyrilli libros duos sequentes, scilicet quintum et sextum manuscriptos Romae inveni: quare illos deinceps citabo, uti dixi in prooemio.
Versus 31: Christus Cum Venerit, Numquid Plura Signa Faciet, Quam Quae Hic Facit?
31. DE TURBA AUTEM MULTI CREDIDERUNT IN EUM, ET DICEBANT: CHRISTUS, CUM VENERIT, NUMQUID PLURA SIGNA FACIET, QUAM QUAE HIC FACIT? — « De turba, » quia populus erat simplicior, candidior, humilior et avidior salutis suae, quam sacerdotes et principes, qui auctoritati suae et lucris metuentes, oderant Jesum, qui a populo summus habebatur doctor et Propheta, imo Messias: quare Scribae et sacerdotes prae Christo parvi fiebant et negligebantur a populo, quod eos valde pungebat, et in Christi odium incitabat.
CHRISTUS CUM VENERIT. — q. d. Si adhuc Christus venturus esset, numquid plura miracula esset facturus quam Jesus faciat? utique non: cur ergo eum praesentem non accipiamus pro Christo? cur alium incertum exspectemus? Prudentis enim est acceptare certum pro incerto, ac praesens pro futuro. Viderat enim turba, et audierat plurima a Christo patrata esse miracula, quae subticet Joannes, quia ab aliis tribus Evangelistis fuse jam narrata fuerunt. Ita Chrysostomus et Cyrillus, quem ex Romano codice manuscripto audi: « Turba in ducendis conjecturis optime se gerebat, gestarum rerum praestantia, suis quasi pedibus ad debitam credulitatem deducta, solam principum doctrinam circa Christum exspectans. » Et inferius: « Sed caput evasit in caudam, ut scriptum est. Nam qui praeest, subsequitur, et cum Pharisaeorum improbitate consentiens, in Christum effraenatus impetum facit. »
Versus 32: Audierunt Pharisaei Turbam Murmurantem de Illo Haec
32. AUDIERUNT PHARISAEI TURBAM MURMURANTEM DE ILLO HAEC: ET MISERUNT PRINCIPES ET PHARISAEI MINISTROS, UT APPREHENDERENT EUM, — « tanquam populum commoventem ad seditionem, » ait Euthymius; sed revera ex invidia, qua Jesu invidebant sequelam et plausum populi.
Pharisaei, — Graeca et Syrus addunt: et principes sacerdotum. Pharisaei enim erant e concilio et magistratu, illique apud pontifices Jesum accusarunt, eosque in suam sententiam occidendi Jesum pertraxerunt.
Versus 33: Adhuc Modicum Tempus Vobiscum Sum, et Vado ad Eum Qui Me Misit
33. DIXIT ERGO EIS JESUS: ADHUC MODICUM TEMPUS VOBISCUM SUM: ET VADO AD EUM QUI ME MISIT.
« Dixit eis, » scilicet ministris principum missis ad se comprehendendum, aut eos alliceret, ait Chrysostomus, ostendendo se adventus eorum causam intelligere; utque illi ad dominos suos haec referrent. « Adhuc modicum tempus, » q. d. Non diu vestris heris molestus ero, quia molestae mihi sunt cum homicidis morae, aufugiam ab impiis, » ait Cyrillus. Ergo adhuc sex menses apud vos vivam, praedicabo et docebo, scilicet a festo Tabernaculorum, quod celebrabatur in septembri, usque ad Pascha, tunc enim mihi erit hora et tempus moriendi pro salute mundi, a Patre decretum. Quare frustra conamini nunc me capere et occidere; nil enim efficere poteritis Deo invito: ergo frustra laboratis et contra stimulum calcitratis. Ostendit hic Christus suam magnanimitatem, aeque ac providentiam et potentiam divinam, qua principum contra se molimina deridet, et velut telas aranearum difflat.
VADO, — id est brevi vadam per mortem ad Patrem, qui me misit. « Dicendo vado, ait ex Chrysostomo Theophylactus, significat mortem suam, » eamque voluntariam; quare in vanum principes conari illi vim inferre, cumque violenter capere. Nam « vado » idem est quod sponte ibo, meque vobis ad vincula, verbera et mortem offeram.
AD EUM QUI MISIT ME. — Hac particula significat Christus primo, se libenter abiturum ad mortem, utpote per eam iturum ad Patrem; secundo, persecutiones principum nihil illi nocituras, sed profuturas, quia e terra eum transmittent in coelum: ita Chrysostomus et Euthymius; tertio, principes terret, quod iturus ad Patrem, illorum contra se odia sit Patri relaturus et vindictam postulaturus. Ita quoque Chrysostomus et Cyrillus in manuscriptum, quem audi: « Frustra in me impietatis gladium exacuistis, cohibete invidentiae telum quod ad nihilum recidet, morti vitam non subjicietis, etc.; resurgam ad eum, qui misit me, ascendam in coelum, vestrae nequitiae accusationem apud angelos et homines prae me ferens. Hi enim redeuntem admirabuntur, illi procedentes obviam interrogabunt: Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Ego vero respondebo: His plagatus sum in domo dilecti mei, » Zachar. XIII, 6.
Versus 34: Quaeretis Me, et Non Invenietis: et Ubi Ego Sum, Vos Non Potestis Venire
34. QUAERETIS ME, ET (id est sed) NON INVENIETIS: ET UBI EGO SUM, VOS NON POTESTIS VENIRE. — « Quaeretis me, » id est quaeretis alium Messiam, quem loco Christi habeatis, sed non invenietis, quia nullus alius est Christus, nisi ego, ita Toletus. Sed hoc obscurius est et remotius. Planius ergo et simplicius, q. d. Quando post mortem audietis me resurrexisse, ac per discipulos patrare miracula, quaeretis me ut iterum capiatis et occidatis, ut scilicet plane meum nomen, famam, religionem extirpetis et aboleatis: sed non invenietis, quia ego redivivus e terra in coelum gloriose conscendam; ac licet Apostolos meos necetis, alios tamen substituam, qui vobis invitis meam doctrinam et Ecclesiam propagent per universum mundum, ita Rupertus.
Tertio, Jansenius et alii, q. d. Post mortem meam et ascensum in coelum, praedicante Petro et Apostolis in Pentecoste, multi ex vobis, quod me tot bonorum datorem spreverint, paenitentes et compuncti, ad me convertentur, tuncque quaerent et desiderabunt me videre et audire, quem jam praesentem spernunt; sed non invenient, quia in coelum conscendam. Sic et Cyrillus, qui et moraliter docet bonum, cum praesens est, amplectendum esse, ne, si elabatur, frustra illud requiramus. Nam « fronte capillata est, a tergo occasio calva, » ut apprehendi nequeat.
Tropologice: mirare et imitare Christi hic in respondendo aequanimitatem, aeque ac constantiam. « Oportet enim, ait S. Cyrillus, mentem Deo addictam omnes irae et passionum velut undarum impetus vitare, et mansuetis cogitationibus, velut serenis zephyris delectari. Plurimum autem satage, ut cum longanimitate verseris, et videaris omnibus patienter adversa tolerare; ac mentem quidem prorsus benignam habeas, verba vero vel ad inimicos non indecora facias. »
Versus 35: Quo Hic Iturus Est? Numquid in Dispersionem Gentium Iturus Est?
35. DIXERUNT ERGO JUDAEI AD SEMETIPSOS: QUO HIC ITURUS EST, QUIA NON INVENIEMUS EUM? NUMQUID IN DISPERSIONEM GENTIUM ITURUS EST, ET DOCTURUS GENTES?
36. QUIS EST HIC SERMO, QUEM DIXIT: QUAERETIS ME, ET NON INVENIETIS: ET UBI SUM EGO, VOS NON POTESTIS VENIRE? — « In dispersionem Gentium; » Syrus, ad regiones populorum, hoc est ad gentes et populos toto orbe dispersos; inde epistolae, quas ad eos scripsit S. Petrus, Jacobus, Joannes et Judas, dictae sunt Catholicae, id est universales et encyclicae, id est circulares, quia scriptae ad fideles per totum orbem sparsos. Judaei vero Gentiles suggillando vocabant dispersos, quasi toto orbe vagos, ait Chrysostomus, cum ipsi in Judaea collecti et adunati viverent; rursum, quasi varios errores, superstitiones et cultus dispersos, cum ipsi in unius veri Dei orthodoxa fide et religione adunati conspirarent, ac unanimes soli Deo servirent.
Judaei hic mentem Christi non assequuntur, quia in coelum ipsum eum non credebant: verum tamen dicunt; nam Judaeis fidem Christi repellentibus, Apostoli eam jussu Christi traduxerunt ad Gentes, uti Judaeis exprobrat Paulus, Act. XIII, 46.
Versus 37: Si Quis Sitit, Veniat ad Me, et Bibat
37. IN NOVISSIMO AUTEM DIE MAGNO FESTIVITATIS, STABAT JESUS, ET CLAMABAT, DICENS: SI QUIS SITIT, VENIAT AD ME, ET BIBAT. — « In novissimo; » Syrus, in die autem magno, qui erat ultimus festi, puta in Octava festi Tabernaculorum: hoc enim festum celebrabatur per octo dies, ac dies octavus erat solemnior, uti colligitur Levit. XXIII, 36 et Numer. XXIX, 35. Hic dies octavus dicebatur coetus, vel in die solemnissimo ejusdem, puta septimo, uti censet Augustinus et post eum Beda et Maldonatus; septimus enim dies dicebatur festum magnum, et in eo desiisse videntur libamina et sacrificia pro peccato, quae per septem dies offerebantur, Numer. XXIX. Quin et ipsa tabernaculorum habitatio septimo die, non octavo cessabat, Levit. XXIII, 42. Octavus enim dies erat quasi appendix festi, ut in eo valerent et discessum pararent.
Dies octavus tam magnus et celebris erat, quam primus, atque vocabatur dies coetus sive collectae, quo scilicet totus populus collectus templum adibat, gratias agens Deo eique se commendans, inde domum remeabat. Vide dicta Levit. XXIII, 36. Voluit ergo Christus ultimo hoc festi die, toti populo abeunti sui desiderium, ac de sua religione scrupulum, imo ingentem aculeum injicere. Idem faciat concionator, ut in fine concionis aculeum menti abeuntium infigat, qui deinde assidue eos pungat et stimulet ad vitam in melius commutandam. Ita Chrysostomus: « Quoniam domum erant abituri, inquit, praebet eis ad salutem viatica. »
Symbolice: festum Scenopegiae erat plenum voluptate et gaudio, ideoque erat typus resurrectionis et gaudii Beatorum, ad quod se ire paulo ante dixerat Christus, atque his se lumen eo ducens esse dicit. Ita Cyrillus.
SI QUIS SITIT, — suam salutem, felicitatem, beatam aeternitatem: haec enim summe cuilibet sitienda et desideranda est, tanquam summum et ultimum hominis bonum, ipsaque beatitudo; hic « veniat ad me, » id est in me credat, uti Christus explicat vers. seq., « et bibat, » id est hauriat a me Evangelicam doctrinam, gratiam et spiritum, ipsumque Spiritum Sanctum, cum omnibus suis donis et virtutibus, qui eum deducat ad gloriam coelestem, ubi omnis ejus sitis, omne desiderium, omnis cupido satiabitur et explebitur. His ergo aquis ego potabo eum, satiabo et inebriabo. Alludit ad Isaiae LV, 1: « Omnes sitientes, venite ad aquas, » etc. Vide ibi dicta.
SI QUIS SITIT, — id est si quis ardenti desiderio gratiam et gloriam divinam, hoc est beatitudinem, expetit, VENIAT AD ME, — per fidem, spem et caritatem, ET BIBAT, — sitim suam exstinguat, quia ego fons sum gratiae et gloriae, cujus aqua, id est gratia, satiat et beat omnem qui eam sitit et bibit.
Allegorice: erat in festo Tabernaculorum solemnissimus ritus libationis aquae, qua sacerdos hauriebat aquam ex fonte Siloe, eamque cum vino libabat super altare, in memoriam aquae, quam ex petra Deus per Mosen produxit in deserto, Exodi XVII, et Numer. XX. Ad hanc ergo alludens Christus ait: Ego sum petra illa spiritualis, quae in deserto mundi dat aquam vitae aeternae, 1 Cor. X, 4.
Ait Chrysostomus: « Si quis sitit, non dixit, si quis vult fieri dives, si quis honores quaerit; sed si quis sitit: hoc est, si quis hujusmodi ardet desiderio, quale est eorum qui sitim patiuntur. Qui ita ardet, veniat ad me. »
Partes hic Christus eruditi et sapientis concionatoris, qui captaret occasionem populi, et ex objecto tempore et re proponeret rem convenientem et congruam. Vidit Christus in festo Tabernaculorum sacerdotes haurire et libare aquam ex Siloe: hinc quasi ex themate concionatus est, se esse fontem aquae vitae, docendo: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.
Opposite etiam, uti notat S. Augustinus, Christus in ultimum diem promissionem suam reservavit, quia ultimus dies significat ultimum tempus, quo Christus per Spiritum Sanctum daturus erat Ecclesiae suae omnia charismata, quae Apostolis in Pentecoste dedit.
STABAT JESUS, ET CLAMABAT. — Stabat, quia in festo Tabernaculorum Judaei non sedebant in templo, sed stabant sub tabernaculis, id est umbraculis frondeis: ergo et Christus stabat. Clamabat, primo quia Judaeorum aures per infidelitatem obsurduerant; secundo, ut ostenderet se non timere principes, qui eum quaerebant; tertio, ut omnes audirent, quia quod clamabat ad omnes pertinebat; quarto, ut Spiritus Sancti vim et ardorem in se ostenderet.
Habet hic Christus eruditi concionatoris mores: qui tempore et loco aptissimo concionatur, et verborum suorum vim auditorum captui accommodat. Videt enim turbam sitientem, et aquam Siloe libari, et ex hac occasione docet se esse verum fontem aquae vivae.
Versus 38: Qui Credit in Me, Sicut Dicit Scriptura, Flumina de Ventre Ejus Fluent Aquae Vivae
38. QUI CREDIT IN ME (sicut oportet, scilicet fide charitate formata, sive qui credit, ut simul mihi meisque mandatis obediat), SICUT DICIT SCRIPTURA. — Haec verba Chrysostomus cum suis refert ad id quod praecessit: « Qui credit in me. » Omnes enim Prophetae de Christo prophetant, illique credi et obediri jubent. Melius alii passim referunt ad id quod sequitur: « Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. » Sed ubi id dicit Scriptura?
Primo, Rupertus et S. Thomas hic, ac S. Hieronymus, praefat. in Gen., id scriptum putant, Proverb. V, 16: « Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide, » juxta sensum mysticum: nam illius loci alius est sensus litteralis, ut ibi dixi. Secundo, Franciscus Lucas id dictum putat Isaiae LVIII, 11: « Et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum, cujus non deficient aquae. » Tertio, plenissime, alii censent id scriptum non in uno loco, sed in multis, idque omnino non quoad verba, sed quoad rem et sensum. Passim enim Prophetae praedicunt ubertatem spiritus et donorum spiritualium, instar fluminum dandam a Christo, ut Joel II, 28: « Effundam, ait, spiritum meum (quasi flumen, imo flumina) super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri. » Et Isai. XII, 18: « Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes: ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum. » Et cap. XXV, vers. 3: « Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam: effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam. » Similia sunt, cap. LV, 1, et Ezech. XXXVI, 23, et Eccli. XXIV, 40: « Ego sapientia, inquit, effudi flumina: Ego quasi trames aquae immensae de fluvio, ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquaeductus exivi de paradiso. » Et Cant. IV, 15: « Fons hortorum, ait, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano. »
FLUMINA DE VENTRE EJUS FLUENT AQUAE VIVAE. — « Flumina, » ait, non flumen, inquit S. Ambrosius et Theophylactus, ut denotet maximam copiam et abundantiam, aeque ac vim, efficaciam et impetum spiritalium gratiarum et operationum, puta flumina charitatis, flumina virginitatis et virginum, flumina martyriorum et Martyrum; flumina sapientiae, flumina eloquentiae Christianae. Ita S. Chrysostomus: « Flumina dicit, inquit, ut abundantiam et copiam gratiae significet. » Sic et Rupertus, Theophylactus et alii, et S. Gregorius, homil. 10 in Ezech.: « Quia, inquit, de mente fidelium sanctae praedicationes defluunt, quasi de ventre credentium aquae vivae flumina decurrunt. Ventris autem viscera quid sunt aliud, nisi mentis interna, id est recta intentio, sanctum desiderium, humilis ad Deum, pia ad proximum voluntas? »
Rursum S. Chrysostomus: « Considera Petri linguam, et Pauli impetum, et Stephani sapientiam, quos dicentes nihil effugit, sed omnes sequuntur a fluminibus quibusdam impetu ruentibus rapti, » uti factum est in Pentecoste, cum Petrus flumina spiritus sui eructans, una concione tria, et altera quinque millia Judaeorum ad Christum convertit, Act. II. Hinc S. Hieronymus, epist. 64 ad Pammach.: « Paulus, ait, vas electionis, tuba Evangelii, rugitus leonis nostri, flumen eloquentiae Christianae, etc., quem quotiescumque lego, videor mihi non verba, sed audire tonitrua. » Et S. Chrysostomus, homil. 4 De Laudibus S. Pauli: « Paulus, inquit, est coelum solem habens justitiae, ipse mare sapientiae purissimum et profundissimum. »
Nota: Christus est fons aquae vivae, id est gratiae vitalis et vivificae, juxta illud Psal. XXXV, 10: « Quoniam apud te est fons vitae. » Ex hoc fonte si bibamus, id est si Christo credamus et obediamus, fiet in nobis « fons aquae salientis in vitam aeternam, » ut Christus promisit Samaritanae, IV, 14. Fons hic est Spiritus Sanctus sive ejus gratia abundans et copiosa: ab hoc fonte in anima habitante, plurima et perfectissima spiritualia dona et virtutes, quasi rivi et flumina multa in ipsam animam et corpus, ejusque potentias, actus et operationes, imo et ad proximos manant et profluunt. « Spiritus enim gratia, ait Chrysostomus, cum menti illapsa est, eamque irrigarit, omni fonte uberius scaturit, nunquam deficit, nunquam vacuatur, nunquam stat. Simul igitur et indeficientem copiam, incredibilem operationem, et fontem et fluvios appellavit. »
Rivulus Spiritus Sancti est fides, ait S. Gregorius, rivulus est spes, rivulus est charitas, etc. Id ita esse patet, quia sic explicat Joannes dum subdit: « Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum. »
DE VENTRE EJUS. — Ventrem per catachresin vocat interiora animae. « De ventre » ergo, hoc est de corde et mente, quae quasi venter est animae; ita S. Chrysostomus, Leontius, Theophylactus, Euthymius. Audi S. Augustinum: « Venter interioris hominis est conscientia cordis, quae isto liquore purgata fontem habebit, et ipsa fons erit: est autem fons et fluvius manans, benevolentia, quae vult consulere proximo, et ideo non siccatur, quia manat. »
FLUENT, — copiose per actus virtutum, per gratiae effectus, per operationes et impulsus Spiritus Sancti, quibus non se tantum, sed et alios ducant in coelum. Hujus enim fluminis spiritualis fons, id est scaturigo et origo est in coelo, quare vi sua eo resilit unde exiliit, ac homines spiritales eodem resultu suo reducit, juxta illud cap. IV, vers. 14: « Fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. »
AQUAE VIVAE. — Refer cum Syro ad flumina, q. d. Flumina non aquae stantis et stagnantis, quae videtur mortua, sed fluentis et exilientis, quae videtur viva, fluent de ventre ejus. Fluent, inquam, « flumina, » id est abundantia aquae vivae, id est primo, charitatis, ait S. Augustinus; secundo, laetitiae spiritalis, juxta illud Psal. XLV: « Fluminis impetus laetificat civitatem Dei, » ait S. Basilius in Psal. XLV; tertio, doctrinae Evangelicae, ait S. Ambrosius; quarto, felicitatis et gloriae coelestis: hanc enim Joannes comparat fluvio aquae vitae splendido tanquam crystallo, procedenti de sede Dei et Agni, Apocal. XXII, 1. Vide ibi dicta. Quinto, et plenissime, « aquae vivae, » id est omnis gratiae et gloriae, omnium charismatum et virtutum, omnium donorum Spiritus Sancti. Ita S. Chrysostomus, S. Cyrillus, Origenes, Leontius et alii, idque patet ex seq.
Versus 39: Hoc Autem Dixit de Spiritu, Quem Accepturi Erant Credentes in Eum
39. HOC AUTEM DIXIT DE SPIRITU, QUEM ACCEPTURI ERANT CREDENTES IN EUM: NONDUM ENIM ERAT SPIRITUS DATUS, QUIA JESUS NONDUM ERAT GLORIFICATUS. — « Accepturi » post mortem suam, merito ejusdem in Pentecoste: licet enim ante illam Apostoli aliique Sancti recepissent Spiritum Sanctum, tamen non in illa fluviali copia et abundantia, quae in illos effusa fuit in Pentecoste: unde ipsi mox, quasi effluentia flumina universum mundum aridum, fluentis suae praedicationis et virtutis irrigarunt, bonis operibus foecundarunt, amore Dei inebriarunt, virtutibus omnibus inundarunt, per aquam vivam suae gratiae, vitae et doctrinae Christianae.
NONDUM ENIM ERAT SPIRITUS (sanctus, ut addunt Graeca) DATUS (in tanta copia et effusione, quanta in Pentecoste), QUIA JESUS NONDUM ERAT GLORIFICATUS. — Quia nondum a morte resurgens, et in coelum conscendens, sedebat in gloria ad dexteram Dei Patris; id enim dat causam cur dixerit accepturi in futuro, non acceperant in praeterito.
Quaeres, cur ante ascensionem Christi Spiritus Sanctus non fuit datus visibiliter et copiose, uti post eam in Pentecoste? Respondeo: Primo, S. Leo, serm. 2 De Pentecoste: Ut haec donatio et effusio Spiritus Sancti cognosceretur esse fructus passionis Christi, ejusque ascensionis sive triumphi. Solent enim reges, cum regnum ineunt, vel triumphum de victis hostibus agunt, aurum et argentum copiose in populum spargere, publicae laetitiae et gratulationis causa. Sic Christus regnum coeleste iniens, ibique triumphans, mox in Pentecoste in fideles suos copiam gratiarum effudit, juxta illud: « Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc quem vos videtis et auditis, » Actor. II, 33. Vide ibi dicta. Unde vere S. Leo loco citato: « Domini ascensio, ait, dandi Spiritus fuit ratio, » q. d. Ideo Christus ascendit in coelum, ut inde mitteret Spiritum Sanctum.
Secunda causa est, quod missio et effusio Spiritus Sancti in Pentecoste fuerit glorificatio Christi: Spiritus Sanctus enim per tot tantaque dona gloriam Christi, a quo missus erat, mire illustravit; dum per illa, tam mira per Apostolos operatus est, imo totum orbem ad Christum convertit, ut fideles ubique terrarum Christum colant et adorent.
Tertia, quia discipuli ante ascensionem Christi non erant capaces tam spiritalis doni: nimis carnaliter enim sentiebant de Christo, cumque agebant. Ita Jansenius.
Quartam dat S. Augustinus, tract. 32: Noluit Dominus, inquit, dare Spiritum Sanctum nisi post resurrectionem, « ut in resurrectione charitas nostra flagret, et ab amore saeculi separetur, ut tota currat in eum. » Audi S. Cyrillum: « Tunc Christus renovatae naturae principium extitit, cum vincula mortis parvipendens iterum revixit. » Et inferius: « In Prophetis, ait, fuit quidam splendor Sancti Spiritus, faxque praelucens, quae ad futurorum notitiam eos deduceret; at vero credentibus in Christum non solum facula praelucens Spiritus Sanctus, sed ipse inhabitavit Spiritus Sanctus quasi in templo suo. »
Tunc ergo flumina gratiarum in fideles non paucos, sed plurimos, e coelo fluxerunt, imo pluerunt. Inde enim manarunt tot millia Martyrum, pro fide Christi equuleos, ignes, leones generose superantium; tot chori virginum pro virginitate Christi et sua usque ad mortem invicte decertantium; tot examina monachorum et anachoretarum, qui in coenobiis et desertis, a mundo separati Deo vixerunt, quasi homines coelestes, et angeli terrestres; tot ordines Pontificum et Praesulum, qui sanctissime Ecclesias sibi commissas gubernarunt, et ad omnem sanctitatem efformarunt; tot centuriae Doctorum, Praedicatorum, Confessorum, qui flumina suae doctrinae et pietatis per doctrinam et concionem, perque librorum volumina quaquaversum sparserunt, totumque orbem Dei cognitione illustrarunt, ejusque amore succenderunt; de quibus proinde ait Eccli. XXXIX, 9: « Ipse tanquam imbres mittet eloquia sapientiae suae; » tot denique myriades fidelium tam virorum quam mulierum, quae sobrie, juste et pie viventes in hoc saeculo, avide exspectarunt et exspectant adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. An non haec ingens est et perennis Christi glorificatio?
Versus 42: Nonne Scriptura Dicit: Quia ex Semine David, et de Bethlehem Castello, Venit Christus?
42. NONNE SCRIPTURA DICIT: QUIA EX SEMINE DAVID, ET DE BETHLEHEM CASTELLO, UBI ERAT DAVID, VENIT CHRISTUS? — q. d. De Bethlehem oppidulo Judaeae, ubi natus et educatus est David, nascetur Christus quasi filius Davidis, uti praedixit Michaeus V, 2. Ergo Jesus non est Christus, quia ipse est Galilaeus, utpote conceptus, natus et educatus in Nazareth. Sed falluntur et errant; licet enim Christus conceptus et educatus esset in Nazareth, tamen natus erat in Bethlehem, ait Cyrillus, cumque ipsi tot portenta et tam evidentia signa Messiae vidissent in Jesu, debebant de hoc uno, quod ipsi deesse putabant, certius inquirere, vel Jesum interrogare; quod si fecissent, intellexissent rei veritatem, nec patriam obstare Jesu, quominus ipse esset Christus, cognovissent: sed turbae ex desidia, Scribae ex invidia, id investigare neglexerunt, ideoque utrique sunt inexcusabiles.
Versus 43: Dissensio Itaque Facta Est in Turba Propter Eum
43. DISSENSIO ITAQUE FACTA EST IN TURBA PROPTER EUM.
Versus 44: Quidam Autem ex Ipsis Volebant Apprehendere Eum; Sed Nemo Misit Super Eum Manus
44. QUIDAM AUTEM EX IPSIS VOLEBANT APPREHENDERE EUM; SED NEMO MISIT SUPER EUM MANUS. — « Dissensio; » Graece, schisma, aliis Christum quasi novatorem accusantibus, aliis quasi Prophetam excusantibus et laudantibus, ac unaquaque parte pro sua opinione rixante, ait Euthymius.
IN TURBA, — « non in principibus: nam principes unius sententiae fuerunt, ne susciperetur ipse ut Christus, » ait Theophylactus.
Quidam (praesertim ministri et satellites ad eum capiendum a principibus missi) volebant apprehendere eum (quasi auctorem schismatis, ne propter eum oriretur tumultus et seditio in populo); SED NEMO MISIT SUPER EUM MANUS. — Christus enim sua facundia et vultus majestate, sed multo magis sua occulta vi divina cohibuit eos, ne in se manus injicerent; necdum enim hora patiendi ab eo electa advenerat. Ita Cyrillus.
Versus 45: Venerunt Ergo Ministri ad Pontifices et Pharisaeos: Quare Non Adduxistis Illum?
45. VENERUNT ERGO MINISTRI AD PONTIFICES ET PHARISAEOS (quasi ad heros a quibus missi erant), ET DIXERUNT EIS ILLI: QUARE NON ADDUXISTIS ILLUM? — « Quod venerunt, ait S. Chrysostomus, longe majus fuit, quam si apud Christum remansissent; sic enim liberati fuissent eorum molestia: nunc praecones fiunt sapientiae Christi, et majorem prae se ferunt animum. »
ILLUM — novatorem, seductorem, falsum prophetam, ad quem capiendum vos misimus. Nomine enim proprio Jesu, eum vocare dedignantur.
Versus 46: Nunquam Sic Locutus Est Homo, Sicut Hic Homo
46. RESPONDERUNT MINISTRI: NUNQUAM SIC LOCUTUS EST HOMO, SICUT HIC HOMO. — Quia hic non est verus homo, ut caeteri, sed homo Deus, quare loquitur et docet non humana, sed divina gratia, facundia, efficacia, majestate. Vide hic quanta fuerit vis dicendi in Christo, quanta auctoritas et dignitas, quae ministros pontificum obstupefecit, ut licet vellent eum capere, tamen non possent, imo eum amare, revereri et colere cogerentur, idque ingenue et libere coram heris suis principibus, etiam si Christo infensissimis, profiterentur! Atque ita « principum improbitatem coarguit, ait Cyrillus, ostendens quam imbecilla et temeraria sit contra Deum pugnare. » « Potuissent sane, ait Chrysostomus, se excusare propter turbam (dicendo: Non fuimus ausi capere Jesum, ne turbam in eum propensam ad seditionem contra nos concitaremus), sed animi ostendunt rectitudinem, etc. Neque tam se illum admirari, quam qui se miserant ad eum ligandum, quem audire debuissent, accusare visi sunt, » q. d. Cur nos misistis ad talem tantumque veritatis doctorem capiendum? Ab eo enim vi sermonis capti sumus; et si vos ipsum audiretis, eadem caperemini. Quare, ut ait Theophylactus, « non curarunt iram Pharisaeorum, neque quia ut servi missi fuerant, quae placita erant principibus dixerunt, sed testabantur veritati. » Tanta est efficacia veritatis. Vere Sapiens: « Quis, inquit, cogitatus coget? Vis veritatis. »
Quare verisimile est multos ex his suavitate et veracitate Christi allectos et delectatos, postea per Petrum et Apostolos in Pentecoste concionantes, perfecte ad Christum fuisse conversos: Deus enim hoc praemium dedisse videtur eorum testimonio de Christo, tam sincero et magnanimo. Imo Glossa: « Laudabiliter, inquit, seducti erant, qui dimisso malo infidelitatis transierunt ad fidem. » Denique S. Cyrillus, in Manusc., existimat ministros hos ita Christum extulisse supra omnes homines, ut crederent vel suspicarentur eum esse Deum, q. d. Quomodo caperemus eum, qui tantum supra nos extollitur, quantum supra hominem Deus?
Versus 47: Numquid et Vos Seducti Estis?
47. RESPONDERUNT ERGO PHARISAEI (hostes Christi implacabiles, ut ait Nonnus): NUMQUID ET VOS SEDUCTI ESTIS — ab hoc plano et impostore? Audi Chrysostomum: « Cum compungi et mutare sententiam oportuisset, accusant eos; mitius tamen, veriti ne tandem deficerent. Sed interrogandum fuerat, quid admiratione dignum Jesus loqueretur? id certe caverunt, » invidia in Jesum excaecati et in odio ipsius obstinati. Urget S. Cyrillus: « Et eos, q. d. Turbae ab ipso seductae parcatur quod in eum credat; sed vos qui nostri estis ministri, et in eadem nobiscum incredulitate contabuistis, quomodo ab eo tam cito seduci potuistis, ut in eum credatis? »
Versus 48: Numquid ex Principibus Aliquis Credidit in Eum, aut ex Pharisaeis?
48. NUMQUID EX PRINCIPIBUS ALIQUIS CREDIDIT IN EUM, AUT EX PHARISAEIS? — q. d. Principes et Pharisaei, qui sunt prudentes et eruditi in lege, non credunt in Jesum; ergo ipse non est Christus. Est argumentum ab auctoritate, sed fallax et mendax; nam Principes hi et Pharisaei erant jurati Jesu hostes, quia ipse vitia eorum taxabat. Falluntur tamen; nam nonnulli Principum privatim et occulte favebant Jesu, in eumque credebant, inter quos fuit Nicodemus, cap. III, vers. 1. Sapienter S. Augustinus: Qui non noverant legem, inquit, credebant in eum, qui miserat legem; eum vero condemnabant, qui legem docebant, ut illud impleretur: Ego veni ut non videntes videant, et videntes caeci fiant.
Versus 49: Sed Turba Haec, Quae Non Novit Legem, Maledicti Sunt
49. SED TURBA HAEC, QUAE NON NOVIT LEGEM, MALEDICTI SUNT. — Maledicta est; sed dicunt « maledicti » in plurali, quia in turba erant multi. Est syllepsis. Alludunt ad Deut. XXVII, 26: « Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit; » q. d. Maledictus a Deo est, qui a Mose et lege transit ad Jesum ejusque Evangelium, fitque apostata. Hac voce maledictionis Pharisaei ministros caeterosque perterrefacere conantur, et a fide amoreque Jesu abstrahere. Audi Theophylactum: « Maledictam turbam aiunt eo quod credidit, ipsi innumeris maledictis digni, utpote increduli et aliis incredulitatis auctores. » Quocirca Rupertus hanc ipsorum maledictionem in ipsosmet retorquens: « Profecto, inquit, turba illa verius contra dixisset: Istud vanitatis concilium et ecclesia malignantium, quae non facit legem, maledicti sunt. » Nam, ut ait S. Cyrillus: « Sapientes dum se venditant, fatui redduntur. Nam dum scire se legem profitentur, semetipsos incredulitatis accusant, » aeque ac ignorantiae, quod Christum lege promissum et jam praesentem non agnoscant, ideoque maledicendi et exterminandi a Deo, ut praedixit Moses, Deut. XVIII, 19.
Versus 50: Dixit Nicodemus ad Eos, Ille Qui Venit ad Eum Nocte
50. DIXIT NICODEMUS AD EOS, ILLE QUI VENIT AD EUM NOCTE, QUI UNUS ERAT EX IPSIS:
Versus 51: Numquid Lex Nostra Judicat Hominem, Nisi Prius Audierit ab Ipso?
51. NUMQUID LEX NOSTRA JUDICAT HOMINEM, NISI PRIUS AUDIERIT AB IPSO, ET COGNOVERIT QUID FACIAT? — « Lex nostra, » id est praxis legis nostrae, petita tum ex ipsa lege, tum potius ex ipso jure naturae et gentium: lex Mosaica enim licet, Deut. XIII, 14, jubeat examinari crimen rei, antequam damnetur; tamen expresse non jubet eum audiri, nec vetat inauditum condemnari, si testibus, vel aliis argumentis reus esse convincatur.
Taxat Nicodemus collegas suos principes, quasi legis et juris naturae violatores, sed tacite et modeste, veritus eorum iras, unde suadet ut Jesum audiant et examinent. Nam, ut ait S. Augustinus: « Credebat (sperabat) quia si tantummodo eum vellent patienter audire, forte similes fierent illis (ministris) qui missi sunt tenere, et maluerunt credere. » Porro, Cyrillus asserit Nicodemum ex stimulo conscientiae haec dixisse: « Sed noxia adhuc verecundia laborans, inquit, nec zelo loquendi libertatem admiscens, non sinit inhaerentem in se fidem nudam conspici, sed obscuro quodam pallio, simulatione se obtegens, adhuc aliquo modo latet Christi defensor; cum deceat credentes apertam prae se ferre libertatem, ac sine metu et pudore clare fidem veram profiteri, » uti fecit Paulus dicens: « Non erubesco Evangelium; virtus enim Dei est in salutem omni credenti, » Rom. I. Haec Cyrillus.
Versus 52: Numquid et Tu Galilaeus Es? Scrutare Scripturas, et Vide Quia a Galilaea Propheta Non Surgit
52. RESPONDERUNT, ET DIXERUNT EI: NUMQUID ET TU GALILAEUS ES? SCRUTARE SCRIPTURAS, ET VIDE QUIA A GALILAEA PROPHETA NON SURGIT. — « Galilaeus; » Graece, ex Galilaea, q. d. Numquid tu, ob communem patriam cum Jesu Galilaeo, ejus patronus es, fautor et defensor?
SCRUTARE SCRIPTURAS. — « Contumeliose, ait Chrysostomus, tanquam inscio Scripturae respondent, q. d. Acquiesce nobis et disce. » Nam, ut ait Theophylactus: « Ignominia eum afficientes quasi imperitum, dicunt: Scrutare, hoc est vade, disce, quia ad hoc usque tempus non didicisti, quia a Galilaea propheta non surgit. » Legit Interpres cum Nonno et Arabico egeiretai, id est surgit; alii legunt egegertai, id est surrexit. Hoc Pharisaeorum axioma primo falsum est; Debora enim prophetissa fuit Galilaea, puta ex tribu Nephtali vel Zabulon, Judic. IV, 4, 5, 6. Sic et Anna prophetissa fuit Galilaea, utpote ex tribu Aser, Lucae II, 36. Sic Nahum propheta fuit Elkesaeus, id est oriundus ex Elkese, vico Galilaeae, ait S. Hieronymus, prooemio in Nahum. Similiter in Samaria, quae erat vicina Galilaeae, ac in toto regno Israel, cujus praecipua pars erat Galilaea, sub regibus idololatris multi fuerunt Prophetae, qui eos de idololatria redarguerunt, uti Elias, Eliseus et filii Prophetarum, adeo ut Abdias, dispensator Achab regis, centum ex eis absconderit in speluncis, ne a Jezabel, uxore Achab, interficerentur, III Reg. XVIII, 4.
Secundo, temerarium est, quia, etiamsi ante id tempus nemo Propheta ex Galilaea ortus fuisset, jam tamen oriri et nasci poterat: idem enim objici potuisset Eliae Thesbitae: Ex Thesbi huc usque non surrexit Propheta; ergo Elias, natus in Thesbi, non est propheta; et cuivis alteri prophetae in sua gente primo.
Tertio, stultum est, quia Nicodemus non dixerat Jesum Galilaeum esse Prophetam, sed tantum esse audiendum, nec inauditum esse condemnandum. Ita invidia et odio excaecati, actu furoris abripiuntur, ut multa contra judicium rationis perpetrent imprudenter, false, temerarie, stulte.
Versus 53: Et Reversi Sunt Unusquisque in Domum Suam
53. ET REVERSI SUNT UNUSQUISQUE IN DOMUM SUAM. — « Timentes ne forte etiam quispiam alius similia Nicodemo diceret, » ait Euthymius; quare distulerunt suum de Jesu capiendo et necando consilium, sed non revocarunt, nec mutarunt. Hanc dilationem fecit Deus per Nicodemi interlocutionem, quia necdum venerat hora mortis Jesu ab ipso decreta.