Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Jesus adulteram a Scribis accusatam absolvit. Secundo, vers. 12, asserit se esse lucem mundi, ac Judaeos nisi in se credant, in peccatis suis morituros. Tertio, vers. 25, ait se esse principium, ac credentes in se liberare a peccatis; Judaeos vero incredulos esse servos peccati, vers. 34, ac natos ex patre diabolo, vers. 44. Quarto, vers. 49, Judaeis sibi objicientibus quod habeat daemonium, et sit Samaritanus, respondet se daemonium non habere, sed Patrem coelestem honorificare. Quinto, vers. 58, asseverat se fuisse ante Abraham, ideoque Judaeis eum lapidare volentibus sese abscondit.
Textus Vulgatae: Joannes 8:1-59
1. Jesus autem perrexit in montem Oliveti; 2. et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. 3. Adducunt autem Scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam; et statuerunt eam in medio, 4. et dixerunt ei: Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio. 5. In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis? 6. Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra. 7. Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. 8. Et iterum se inclinans scribebat in terra. 9. Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans. 10. Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit? 11. Quae dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo. Vade, et jam amplius noli peccare. 12. Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. 13. Dixerunt ergo ei Pharisaei: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum. 14. Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado: vos autem nescitis unde venio, aut quo vado. 15. Vos secundum carnem judicatis; ego non judico quemquam: 16. et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum; sed ego, et qui misit me, Pater. 17. Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. 18. Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater. 19. Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. 20. Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. 21. Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quaeretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire. 22. Dicebant ergo Judaei: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire? 23. Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. 24. Dixi ergo vobis, quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro. 25. Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis. 26. Multa habeo de vobis loqui et judicare; sed qui me misit, verax est, et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo. 27. Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum. 28. Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor: 29. et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum; quia ego, quae placita sunt ei, facio semper. 30. Haec illo loquente, multi crediderunt in eum. 31. Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judaeos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis; 32. et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. 33. Responderunt ei: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis: Liberi eritis? 34. Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. 35. Servus autem non manet in domo in aeternum; filius autem manet in aeternum: 36. si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. 37. Scio quia filii Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. 38. Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor; et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis. 39. Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. 40. Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. 41. Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum. 42. Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me, ego enim ex Deo processi, et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit. 43. Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. 44. Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit; quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater ejus. 45. Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. 46. Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? 47. Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. 48. Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? 49. Respondit Jesus: Ego daemonium non habeo; sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. 50. Ego autem non quaero gloriam meam: est qui quaerat, et judicet. 51. Amen, amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. 52. Dixerunt ergo Judaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes: Abraham mortuus est, et Prophetae; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum. 53. Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est, et Prophetae mortui sunt? Quem teipsum facis? 54. Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, 55. et non cognovistis eum; ego autem novi eum; et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. 56. Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. 57. Dixerunt ergo Judaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? 58. Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. 59. Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.
Versus 1: Jesus Autem Perrexit in Montem Oliveti
1. JESUS AUTEM PERREXIT IN MONTEM OLIVETI. — Jesus toto die octavo et ultimo festi Tabernaculorum docuerat Hierosolymis in templo, et Pharisaeos confutarat: illi vespere domum ad coenam lautam redierunt de more, Jesum vero nullus invitavit ad hospitium et coenam, ob metum Pharisaeorum. Jesus ergo e templo jejunus ivit in montem Oliveti, puta in hortum villae Gethsemani, ut ibi sub dio pernoctaret in oratione, ut colligitur ex cap. XVIII, vers. 1 et 2, et ex Matth. XXVI, 36. Cibus ei vel a Martha ex vicina Bethania submissus fuit, vel a discipulis Hierosolymae coemptus. Hic igitur Christus hortum hunc in monte Olivarum, quasi nocturnum hospitium, imo oratorium elegit et designavit sex mensibus ante mortem, ultimo die festo Tabernaculorum, ad quod deinceps e Jerusalem noctu oraturus secedere solebat. Unde Judas hanc ejus consuetudinem sciens, ibidem eum Judaeis prodidit, Matth. XXVI, 36. Vide ibi dicta.
Mons Olivarum est olei symbolum et misericordiae, quam ibi ostendit Christus, orans obsecransque Patrem pro venia et salute peccatorum, juxta illud: « Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto, » Luc. I. Festum Tabernaculorum significabat Christum et Christianos hic esse hospites et peregrinos, qui in tabernaculis versantur, et tendunt ad patriam coelestem, ideoque ex urbe Jerusalem opulenta et splendida pergunt ad montem olei coelestis, ut ibi per orationem, gratiam et gloriam a Deo hauriant.
Versus 2: Diluculo Iterum Venit in Templum, et Sedens Docebat Eos
2. ET DILUCULO ITERUM VENIT IN TEMPLUM, ET OMNIS POPULUS VENIT AD EUM, ET SEDENS DOCEBAT EOS. — Noctem ergo Christus dabat orationi, diem doctrinae et praedicationi, ut idem facere a Christo discat vir Apostolicus, uti fecit S. Paulus, S. Franciscus Xaverius et similes.
Versus 3: Adducunt Scribae et Pharisaei Mulierem in Adulterio Deprehensam
3. ADDUCUNT AUTEM SCRIBAE ET PHARISAEI MULIEREM IN ADULTERIO DEPREHENSAM; ET STATUERUNT EAM IN MEDIO. 4. ET DIXERUNT EI: MAGISTER, HAEC MULIER MODO DEPREHENSA EST IN ADULTERIO. 5. IN LEGE AUTEM MOYSES MANDAVIT HUJUSMODI LAPIDARE. TU ERGO QUID DICIS? — Nota: hanc adulterae historiam non habent, nec legunt S. Cyrillus, S. Chrysostomus aliique Graeci interpretes, neque Syrus. Legunt tamen eamdem omnes Latini et Arabicus, ac legendam esse docet Vulgata versio, quam probavit Concilium Tridentinum, sess. 4. Unde patet illam esse canonicam, ac legitimam partem sanctae Scripturae.
Lapidare. — Nota: Lex Mosis tantum jubebat occidi adulteras, Levit. XX, 10, eas autem lapidari jussere principes ex traditione et explicatione Scribarum et Rabbinorum. Lex enim in simili casu jubebat lapidari feminam viro desponsatam, si adulterasset, Deut. XXII, 24. Unde Scribae multo justius hanc lapidationis poenam ad uxorem adulteram extenderunt. Ita passim Interpretes. Verum, Levit. XX, 10, ostendi poenam mortis intentatam adulteris fuisse lapidationem, quae ibidem nominatur initio capitis, ideoque ad sequentes casus, et consequenter ad adulteros extendenda est: unde et eadem in fine capitis repetitur, quasi ad caeteros capitis casus pertineat. Idem patet ex Ezech. XVI, 38, collato cum vers. 40. Hinc Susannam quasi adulteram voluerunt lapidare; sed ejus innocentia cognita, senes ejus accusatores falsae accusationis a Daniele convicti, poena talionis damnati, lapidati sunt, Dan. XIII, 62. Sic et Romani, Saxones, Persae, Aegyptii, Arabes, Parthi, Turcae, Brasilii aliaeque gentes adulteria punivere morte, uti ostendi Gen. XXXVIII, 24; Num. V, in fine capitis.
Versus 6: Jesus Inclinans Se Deorsum, Digito Scribebat in Terra
6. HOC AUTEM DICEBANT TENTANTES EUM, UT POSSENT ACCUSARE EUM. JESUS AUTEM INCLINANS SE DEORSUM, DIGITO SCRIBEBAT IN TERRA. — « Ut possent accusare eum, » quasi Mosi et legi contrarium, si diceret adulteram non esse lapidandam; sin eam lapidandam assereret, ipsum apud populum traducerent, quasi rigidum et immitem, qui summe volebat haberi clemens. Potius vero putabant eum dicturum non esse lapidandam, « ob servandam suae mansuetudinis formam, ne populorum favores amitteret, » ait Rupertus. Sic et Beda, Euthymius et S. Augustinus, quem audi: « Animadverterant eum nimium esse mitem, dixerunt ergo apud se: Si eam dimitti censuerit, justitiam non tenebit, quam lex jubet; ut vero mansuetudinem non perdat, in qua jam populis amabilis factus est, eam dimitti debere dicturus est, ita nos ad accusandum occasionem inveniemus: sed Dominus et in respondendo justitiam servavit, et a mansuetudine non recessit. » Putabant ergo eum accusare quod adulteram absolvens, violaret legem, et judicia tribunalium everteret, ac adulterandi januam aperiret. « Dicentes, ait S. Augustinus, hostis es legis, contra Mosen judicas, imo contra eum qui per Mosen legem dedit: reus es mortis, cum illa et tu lapidandus. »
JESUS AUTEM INCLINANS SE DEORSUM, DIGITO SCRIBEBAT IN TERRA. — Primo, ut vultum averteret, dorsumque obverteret non tam infami adulterae, ut volunt nonnulli, quam ipsis Scribis eam accusantibus, q. d. Quid apud me accusatis adulteram, qui non sum judex civilis, nec peccatorum damnator, sed medicus et salvator? Ita S. Augustinus, Jansenius, Euthymius, Franciscus Lucas. Unde Graeci codices nonnulli addunt: με προσποιούμενος, id est non sibi attrahens, non usurpans, non advertens se ab eis et eorum accusatione; licet Toletus et alii vertant, « non fingens, non simulans se » scribere, sed revera scribens in terra: utrumque significat vox Graeca, et utrumque verum est, ac huic loco congruum.
Secundo et potius, alludit Christus ad illud Jerem. XVII, 1: « Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino; » et, ut ait S. Augustinus, S. Hieronymus et alii magis proprie ad vers. 13: « Omnes, qui te derelinquunt, confundentur: recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Domini, » q. d. Vos, o Scribae, hic ad vivum pinxit Jeremias: vos adulteram accusatis, sed vos majora quam illa perpetrastis scelera; magis ergo vos quam illa lapidandi, imo ad gehennam damnandi estis. Vestrum enim rebellionis, infidelitatis, obstinationis, persecutionis contra me peccatum est indelebile, ac quasi scriptum stylo ferreo in ungue adamantino, quia vos dereliquistis Dominum illique dorsum obvertistis; hinc vicissim ille vos dereliquit et dorsum suum obvertit, sicut ego vobis obverto, atque vos confundet, juxta illud Jerem. XVIII, 17: « Sicut ventus urens dispergam eos (de terra) coram inimico; dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum. » Quaesivistis bona terrena, neglectis coelestibus, hoc est exilia, brevia, vana, idcirco cum illis brevi transibitis et abolebimini, sicut quod in terra scribitur, cito vel vento flante, vel pede calcante aboletur. Recessistis a Deo, idcirco non in coelo, sed in terra, imo in centro terrae, puta in inferno, scribemini, eritis folles et fomenta gehennae. Vide dicta Jerem. XVII. Ita S. Augustinus, lib. IV De Consensu Evangel., cap. X; S. Ambrosius, epist. 76 ad Studium: « Scribebat, ait, in terra digito, quo scripserat legem: peccatores in terra scribuntur, justi in coelo. »
Symbolice: S. Augustinus loco citato duas alias addit causas. Prima est, ut ostenderet se in terra miracula facere; quia cum Deus esset, se humiliavit ut homo fieret: miracula enim sunt signa quae in terra fiunt. Secunda, ut innueret jam adesse tempus, quo in terra, quae fructum daret, non in lapide sterili, sicut olim, lex ejus conscriberetur. Tertiam addit hic, tract. 33, ut significaret se eumdem illum esse qui legem veterem digito scripserat in tabulis lapideis, non autem sic legem novam scribendam, sed in terra fructifera.
Quaeres, quidnam Christus scribebat in terra? Respondeo: Christus haec egit et scripsit in atrio templi, quod erat lapidibus stratum: quare in illis non poterat characteres litterarum exprimere, sed tantum digito circumducto delineare. Videtur autem delineasse aliquid, quod Scribis pudorem et ruborem injiceret, aut eorum peccata argueret; nam hanc scripturam mox verbo explicans, subdit: « Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. » Imo S. Hieronymus, lib. II Contra Pelag., ait Jesum in terra scripsisse « eorum qui accusabant (Scribarum) et omnium peccata mortalia. » S. Ambrosius vero, epist. 56: « Quid, ait, scribebat nisi illud propheticum, Jerem. XXII, 30, Terra scribe hos viros abdicatos? » quod de Jechonia ad litteram scriptum est. Idem, epist. 79, censet Jesum inter alia scripsisse: « Festucam quae in oculo fratris tui est, vides; trabem vero quae in oculo tuo est, non vides. » Alii censent scripsisse: Mane, tekel, phares, quod Balthasari scriptum attulit exitium, Daniel. V, 25, eo enim alludere videtur. Verum quid in particulari scripserit Christus, certo definiri nequit.
Versus 7: Qui Sine Peccato Est Vestrum, Primus in Illam Lapidem Mittat
7. CUM ERGO PERSEVERARENT INTERROGANTES EUM, EREXIT SE, ET DIXIT EIS: QUI SINE PECCATO EST VESTRUM, PRIMUS IN ILLAM LAPIDEM MITTAT. — « Cum ergo perseverarent, » quia quid Christus in terra delinearet, non satis perspiciebant, vel certe se perspicere dissimulabant. Urgent ergo eum ut ad quaestionem ipsorum captiosam explicite respondeat, putantes Christum non posse hoc eorum dilemma cornutum evadere, qui aut in legem, si adulteram absolveret, vel in misericordiam suam solitam, si eam damnaret, offenderet.
QUI SINE PECCATO EST. — Graecum ἀναμάρτητος, duo significat: primo, eum qui est impeccabilis, qualis est solus Deus et Beati; secundo, eum qui caret peccato. Et sic hic accipitur, q. d. Vos, o Scribae, similia, imo majora, quam haec adultera commisistis peccata, uti vestra conscientia (ad quam vos prudenter et modeste remitto) vobis attestatur. Ergo nolite tam rigide et importune urgere damnationem hujus adulterae, sed potius conscii vestrorum scelerum ipsius misereamini, illique parcite, quasi peccatores peccatrici, rei reae, puniendi puniendae: alioqui si illam condemnatis, vos pariter condemnare debetis; si illam lapidare vultis, vos multo magis lapidandi, imo comburendi estis. Vide hic prudentiam Christi: concedit Scribis adulteram ream esse mortis, itaque legi patrocinatur; sed addit, Scribas illam ad necem tam pertinaciter perurgere non debere, quin potius ei condolere et misereri, cum ipsi exterius coram populo sanctitatem simulantes, interius vero majorum scelerum conscii, sibi a Deo et hominibus indulgeri, et clementiam veniamque exhiberi velint. Ita S. Augustinus: « Audistis, inquit, impleatur lex, lapidetur adultera: sed numquid in illa lex punienda est a puniendis? » Et nonnullis interjectis: « Non dixit Jesus: Ne lapidetur, ne contra legem dicere videretur. Absit autem ut diceret: Lapidetur; venit enim non perdere quod invenerat, sed quaerere quod perierat. Quid ergo respondit? Qui sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat. O responsio sapientiae! quomodo eos intromisit in se? Foris calumniabantur, seipsos intus non perscrutabantur. » Audi S. Ambrosium, epist. 76: « Quid, inquit, tam divinum, quam illa sententia, ut is peccata puniat, qui ipse exspers peccati sit? Quomodo enim feras alieni ultorem et proprii criminis defensorem? Nonne se magis ipse condemnat, qui in alio damnat, quod ipse committit? »
Dices: Christus hic videtur evertere usum et rigorem judicii et tribunalium. Si enim judici dicas: « Qui sine peccato est, primus reum damnet, » nemo eum damnare audebit; omnes enim, quia homines, sunt infirmi et peccatores. Respondeo, Christum hanc sententiam non torquere in judices, sed contra Scribas, qui quasi privati ex privato zelo contendebant, ut Christus judicium adulterae sibi usurparet, et juxta legem eam damnaret: quod ipse merito abnuit (quia venerat peccatores salvare, non damnare) et in ipsosmet retorsit, q. d. Si vos, cum non sitis judices, urget tanta cupido vel libido adulterium hoc puniendi, vos ipsi ejus judicium usurpate, et adulteram lapidate, si tam puri et sancti estis, ut nec adulterium, nec aliud scelus commiseritis: nam si Scribae hi fuissent judices, et adulteram juxta legem ad lapidationem damnassent, neutiquam eam Jesus liberasset, nec a merita legis poena absolvisset. Porro, judicis officium est damnare reum, si is de crimine convincatur, etiamsi ipse ejusdem vel similis sceleris sciat se reum; indecens tamen est, ut ipse, si sit reus, alium ejusdem criminis reum damnet. Quare tacite monet Christus hic judices, ut innocentem vitam agant, itaque digni sint, qui nocentes damnent, ne eis populus occlamet: Si hunc damnas, damna pariter teipsum.
Moraliter docet hic Christus, eum qui vult aliena crimina judicare et carpere, prius debere judicare sua. Causam dat S. Gregorius, lib. IV Moral., cap. XIII: « Qui enim semetipsum prius non judicat, quid in alio rectum judicet, ignorat. Et si novit fortasse per auditum, quod rectum judicare debeat; recte tamen judicare aliena merita non valet, cui conscientia innocentiae propria nullam judicii regulam praebet. Hinc est enim quod insidiantibus quibusdam, et puniendam adulteram deducentibus dicitur: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. Ad aliena quippe punienda peccata ibant, et sua relinquebant. Revocantur itaque intus ad conscientiam, ut prius propria corrigant, et tunc aliena reprehendant. » Hoc significant illa jactata vulgo proverbia: Tua prius vineta caedito; In tuum ipsius sinum prior inspue; In alienis vitiis sumus lynces, et in nostris talpae; Aliorum medicus, ipse ulceribus scates; Medice, tibi ipsi medicus esto.
Versus 8: Iterum Se Inclinans, Scribebat in Terra
8. ET ITERUM SE INCLINANS, SCRIBEBAT IN TERRA. — Tum ut pudorem rursum eis injiceret, tum ut honeste abeundi Scribis spatium daret. Ita S. Hieronymus, lib. II Contra Pelag.: « Dedit, ait, verecundiae eorum clementissimus judex spatium recedendi. » Et Beda: « Alio vultum intendens, ait, liberum eis fecit exire, quos sua responsione perculsos, citius exituros, quam plura interrogaturos esse, praeviderat. »
Versus 9: Exibant Unus Post Unum, Incipientes a Senioribus
9. AUDIENTES AUTEM UNUS POST UNUM EXIBANT, INCIPIENTES A SENIORIBUS: ET REMANSIT SOLUS JESUS, ET MULIER IN MEDIO STANS. — « Audientes, » Graeci codices nonnulli addunt: et a conscientia redarguti; Arabicus, cum autem audissent hoc, ex eo intelligentes ignominiam, coeperunt exire: quia male sibi conscii erubescebant de suis sceleribus, quodque adulteram damnare vellent, cum ipsi essent adulteri, vel adulteris sceleratiores. Aequam enim sententiam dixerat et dictarat Christus, quae ipsos imo quoslibet ferire et compungere potuisset. Quis enim audeat dicere se immunem a peccato, ut quasi sanctus alios peccatores damnare praesumat? Unde S. Augustinus, epist. 54: « Puto, ait, quod hac sententia Domini audita, si praesens fuit etiam maritus ipse, qui violatam sui tori fidem vindicari postulabat, exterritus, animum ad voluntatem parcendi ab ulciscendi cupiditate deflexit. »
EXIBANT. « Abscessu ipso, » ait S. Augustinus, « confessi de se, reos esse similium scelerum, ac tanquam zelo justitiae percussi, sese inspicientes et reos invenientes, recesserunt, » timentes ne Christus ulterius pergeret eorum scelera in particulari pandere et carpere, uti fecit Matth. XXIII.
INCIPIENTES A SENIORIBUS. — Senes hi in peccatis consenuerant erantque inveterati dierum malorum, similes senibus illis judicibus adulteris, qui Susannam innocentem, quasi ream adulterii, ad lapidationem, contra omne jus damnarant, Daniel. XIII. Senes ergo primi exierunt, « vel quod ipsi plura haberent crimina, qui diu vixerant, » ait Ambrosius, vel quia priores vim intellexerunt sententiae, quasi « prudentiores. » Et Rupertus: « Seniores primum persenserunt responsum validum et inexpugnabile esse, quod calumniari nequirent, utpote ad intelligendum perspicaciores, ideoque primi loco cesserunt. »
REMANSIT SOLUS (cum Apostolis et turba populi, in cujus) ET MEDIO (erat) MULIER STANS, — ut sequitur, to enim solus excludit tantum Scribas, qui Jesum urgebant ad damnandum adulteram. « Relicti sunt duo, ait S. Augustinus, miseria et misericordia: » nimirum « abyssus abyssum invocat, » abyssus miseriae adulterae invocabat abyssum misericordiae Christi; ideoque ipsa non fugit, quia gratiam Christi erat experta, et majorem ab eo sperabat.
Versus 10: Mulier, Ubi Sunt Qui Te Accusabant? Nemo Te Condemnavit?
10. ERIGENS AUTEM SE JESUS, DIXIT EI: MULIER, UBI SUNT QUI TE ACCUSABANT? NEMO TE CONDEMNAVIT? — S. Ambrosius legit, nemo te lapidavit? « Erigens se, » scilicet, ut ait S. Augustinus, levans in illam oculos mansuetudinis, qui justitiae lingua adversarios ejus repulerat. « Dixit ei: Mulier: » primo, ad hoc, ut mulier agnosceret a se abactos esse ejus accusatores, ideoque ipsa beneficium et beneficum Jesum agnosceret, et compuncta ab eo criminis veniam posceret; secundo, ut Christus liberius eam absolveret, eo quod ejus accusatores accusationem dimitterent, et fuga se subducerent, quasi causae suae aequitati diffisi.
Versus 11: Nec Ego Te Condemnabo. Vade, et Jam Amplius Noli Peccare
11. QUAE DIXIT: NEMO, DOMINE. DIXIT AUTEM JESUS: NEC EGO TE CONDEMNABO. VADE, ET JAM AMPLIUS NOLI PECCARE. — « Nec ego te condemnabo; » Graece κατακρινῶ, id est condemno; q. d. Ego solus qui ab omni peccato sum immunis, ac a Deo constitutus judex omnium hominum, possem te merito damnare, sed nolo, quia veni non ut judicem mundum, sed ut salvem, Joan. III, 17. Ita S. Augustinus. Audi S. Ambrosium, epist. 76: « Adverte quomodo propriam sententiam temperavit, ut Judaei de mulieris absolutione calumniari nihil possent, sed in se magis calumniam retorquerent, si queri vellent. Dimittitur enim mulier, non absolvitur, quia deerat accusator, non quia innocens approbatur. Quid ergo quererentur, qui priores a persecutione criminis et ab executione supplicii destiterunt? »
Porro, Christus hisce verbis adulteram absolvit, tum in foro fori coram populo, tum in foro poli, id est in foro conscientiae, coram Deo, ut patet ex eo quod subdit: « Vade (quia dimitto tibi peccata), et jam amplius noli peccare. » « Vade, » quasi secura de remisso tibi a me adulterio. Sic enim condonans crimina Magdalenae dixit: « Vade in pace, » Luc. VII. Sed Christus id aperte non dicit; tecte enim loquitur, ne Pharisaei habeant quod carpant. Quare Christus adulterae huic interius inspiravit dolorem de peccatis, et actum contritionis, ac deinde contritae et paenitenti peccata remisit, ac culpam simul cum poena condonavit. « Non damnat, inquit S. Ambrosius, epist. 58, ut redemptio, corrigit quasi vita, quasi fons abluit. » Et Euthymius: « Satis erat, inquit, talis divulgatio et coram tot adversariis erubescentia pro supplicio, maxime cum sciret quod illam toto corde poeniteret. » Sic et Toletus, Jansenius, Franciscus Lucas et alii.
ET (id est sed) JAM AMPLIUS NOLI PECCARE. — Graece, nunc ne amplius pecces; Arabicus, vade et en nunc ne revertaris ad peccatum, quasi sus lota ad luti volutabrum, et canis ad vomitum, II Petri II, 22. Sic enim ingrata amplius peccabis animamque tuam sordidabis; et si non judices, ego certe in die judicii te condemnabo ad gehennam et mortem aeternam. Audi S. Augustinum: « Nec ego te condemnabo, quid est? Domine, faves ergo peccatis? non plane ita. Attende quod sequitur: Vade, deinceps jam noli peccare. Ergo et Dominus damnavit, sed peccatum, non hominem; nam si peccatorum fautor esset, diceret: Nec ego te condemnabo: vade, vive ut vis, de mea liberatione esto secura. » Quibus addit Beda: « Quoniam misericors et pius est, praeterita relaxat; quoniam justus est, et justitiam diligit, ne amplius jam peccet, interdicit. »
Versus 12: Ego Sum Lux Mundi
12. ITERUM ERGO LOCUTUS EST EIS JESUS: EGO SUM LUX MUNDI. — Glossa haec nectit immediate praecedentibus de absolutione adulterae: « Subdit, inquit, quid possit ex divinitate, ne ambigatur quod possit peccata dimittere, » q. d. Ne miremini me liberare adulteram a tenebris peccatorum, quia ego sum lux mundi, non creata, sed increata, hoc est Deus. Unde subdit, vers. 15: « Ego non judico quemquam, » q. d. Ego adulteram non judico, nec absolvo in foro fori, sed tantum in foro poli, puta in foro internae conscientiae. Planius alii haec referunt ad vers. 2: « Sedens docebat eos, » hunc enim Christi docendi actum interruperunt Scribae, adducentes adulteram ut eam damnaret; mox Christus Scribas pudefecit et abegit, ac adulteram absolvit; quo facto quasi finita cum Scribis lite, rursum docere perrexit. Unde signanter addit to eis, scilicet iisdem, quos paulo ante docuerat; idque innuit to iterum ergo, q. d. Quia Christus quaestionem adulterae, quae doctrinam interruperat, jam terminavit, idcirco iterum ad docendum rediit, et doctrinam intermissam resumpsit. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Leontius, Ammonius et alii. Unde Arabicus vertit, deinde locutus est eis Jesus iterum. Addit Chrysostomus: Objiciebant Judaei Christo Galilaeam, de ipso dubitantes quod ex Galilaea Propheta non surgeret. Ostendit ergo Christus se non esse unum Prophetarum, sed orbis terrarum illuminatorem, imo Deum et dominatorem. Ita Chrysostomus.
Ego sum Lux mundi. — Hinc Manichaei putabant Christum esse solem: sol enim est lux mundi; ac solem vivere et esse animatum censuere Platonici: unde de eo aliquando dubitavit S. Augustinus utpote Platonicus, ut patet Ench. LVIII. Audi S. Augustinum hoc eorum delirium recensentem et confutantem hic tract. 34: « Manichaei solem istum carnis oculis visibilem, expositum et publicum, Christum Dominum esse putaverunt. » Et mox: « Non est Dominus Christus sol factus, sed per quem sol factus est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Est ergo lux quae fecit hanc lucem: hanc amemus, hanc intelligere cupiamus, ipsam sitiamus, ut ad ipsam lucem aliquando veniamus, et in illa ita vivamus, ut nunquam omnino moriamur. Ista enim lux est, de qua prophetia olim praemissa ita in psalmo cecinit: Homines et jumenta salvabis, Domine, sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. » Et inferius: « Per hoc lumen factum est lumen solis, et lumen quod fecit solem, sub quo fecit et nos, factum est sub sole propter nos. Factum est, inquam, propter nos sub sole lumen, quod fecit solem. Noli contemnere nubem carnis: nube tegitur, non ut obscuretur sol, sed ut temperetur. Loquens ergo per nubem carnis lumen indeficiens, lumen scientiae, lumen sapientiae, ait hominibus: Ego sum lux mundi. »
Quomodo Christus qua Deus, sit lux immensa, qua nemo vere sit lux creata, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, juxta illud Zachariae, Lucae 1: « Illuminare his qui in tenebris, et in umbra mortis sedent, » dixi cap. I, 4. Rursum quomodo rex sit quasi sol sui regni, per 18 analogias ostendi Isaiae cap. XLV, 1, quas Christo accommoda; Christus enim est rex mundi.
Mundi, — hoc est non totius Israelis et Judaeorum uti fuit Isaias, Elias caeterique Prophetae, sed totius mundi, id est omnium omnino gentium: quo tacite significat et praedicit omnium gentium conversionem ad Christi fidem, atque Evangelium ab incredulis Judaeis transferendum esse ad Gentes in Christum credituras. Ita Cyrillus, qui et addit Christum, dicendo: « Ego sum lux mundi, » alludere ad columnam ignis, quae noctu praelucebat et praeibat Hebraeis per desertum euntibus in terram promissam. Simili enim modo Christus, quasi fax lucidissima, in tenebris errorum et vitiorum mundi nobis praelucet viamque praeit in caelum, Exod. XIII, 21; Num. XIV, 21.
Qui sequitur me (in me quasi in Christum credendo meisque jussis obtemperando), non ambulat in tenebris — errorum et vitiorum, in quibus ambulant Philosophi caeterique mundi sapientes, q. d. Qui me lucem sequitur, hic sine errore et peccato vivit, in luce verae fidei et virtutis.
Sed habebit lumen vitae, — modo per fidem, postea per speciem, ait S. Augustinus, qui et addit: « Concordant haec verba cum illis Psalmi: In lumine tuo videbimus lumen, quoniam apud te est fons vitae. In istis corporalibus aliud lumen, aliud fons; apud Deum quod lumen, hoc fons: qui tibi lucet ut videas, ipse tibi manat ut bibas: si sequaris istum solem visibilem, te deserit in occasu; a Deo si non facias casum, nunquam ad te ille faciet occasum. »
« Lumen vitae » ergo, juxta Augustinum et Bedam, est lumen gloriae, beans fideles et Sanctos Christi, quod illi ab ipso percipient in coelo. Planius alii per « lumen vitae » accipiunt lumen fidei, sapientiae et prudentiae Christianae, quod nos ducit ad lumen gloriae ipsamque beatitudinem. Fides enim est quasi fax, quae fidelibus in tenebris errorum et vitiorum hujus mundi ambulantibus praelucet, ut via eant verum iter virtutis, per quod inoffenso pede contendant in coelum ad felicitatem aeternam. Ita Cyrillus: « Qui sequitur me, inquit, vitae lumen lucrabitur, id est eorum quae in me sunt mysteriorum revelationem ipsum in aeternam vitam potentem deducere. » Posset tertio, « lumen vitae » exponi lumen vivificans; fides enim cum Dei gratia et charitate conjuncta est lumen divinum et supernaturale, quod animam vivificat, eique vitam gratiae hic aspirat, et in coelo vitam gloriae aspirabit.
Moraliter hic disce Christi doctrinam et vitam esse imitandam omni homini, qui vult veraciter illuminari et ab omni mentis caecitate purgari: quare hanc Christi sententiam quasi axioma, imo basin sapientiae et sanctitatis, Thomas a Kempis praeposuit aureo suo libello De Imitatione Christi, qui quot habet sententias, tot habet gnomas, imo gemmas practicae et salutiferae veritatis, quas quotidie magno gustu fructuque lectito, atque iterum iterumque lectitare semper desidero. Novi nonnullos perfectionis studiosos, qui singulas suas actiones ad aliquam Christi actionem, doctrinam vel sententiam, velut ad exemplar referre eique conformare satagebant, ut illam velut ideam semper intuentes, eamdem in omnibus suis actibus exprimere conarentur: qua sane pia utilisque ad omnem sanctimoniam est praxis. Hac enim de causa Christus datus est nobis, ut esset speculum sanctitatis. Quid enim sanctius Sancto Sanctorum? quid lucidius sole, ipsaque luce? quid sapientius ipsa sapientia?
Versus 13: Tu de Te Ipso Testimonium Perhibes; Testimonium Tuum Non Est Verum
13. Dixerunt ergo ei Pharisaei: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum. — « Verum, » id est legitimum, ut recipi credique debeat. Nemo enim, licet sanctus, in judicio accipitur testis de seipso, sed testes alios proferre debet. Vide dicta cap. V, 31.
Pharisaei. — Jam subduxerant se Pharisaei, qui adulteram accusarant, pudefacti a Christo; sed praeter illos alii erant Pharisaei in turba, qui, ut sociorum ignominiam vindicarent, et suam in Christum malevolentiam ostenderent, hoc illi opposuerunt, ut eum vicissim pudefacerent et confunderent. Ita Cyrillus: « In ignorantia enutriti, inquit, Emmanuelem non intelligentes, ipsam gloriam affectare suspicantur, et tanquam in unum ex nostris invehuntur. »
Versus 14: Testimonium Meum Verum Est, Quia Scio Unde Veni et Quo Vado
14. Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado. — « Verum, » hoc est non tantum verax in se, sed et legitimum, ut a quolibet, etiam judice, acceptari credique debeat. « Verum est testimonium luminis, sive se ostendat, sive abdat, » ait S. Augustinus, q. d. Lux ipsa non eget alio teste, quia ipsa seipsam clare sua luce ostendit, quod sit lucida, clara et fulgida. Sic Christus est lux mundi, qui clare se mundo ostendit per opera et miracula divina: quare alio teste non eguit Christus; tamen pro se alium testem profert, eumque summum et irrefragabilem, scilicet Deum Patrem. Unde subdit:
Quia scio unde veni, et quo vado. — q. d. Ideo « verum, » id est legitimum est testimonium meum de me, in foro non humano, sed divino, quia testimonio Dei Patris confirmatur, ait Glossa; idque ego scio, sed vos nescitis, quia scire non vultis, cum id ex meis miraculis et argumentis cognoscere et scire deberetis. Ego enim scio unde sim, missus scilicet e caelo in terram, et cujus legatus sim, nimirum Dei Patris. Sum enim Dei Filius, et Deus verus de Deo vero; unde peracta mea in terris legatione, per mortem ad Deum Patrem, qui me misit, « vado, » id est vadam illico et revertar. Ita S. Augustinus, Ammonius, Leontius, Chrysostomus et Theophylactus.
Nota: Christus obscure loquitur, tum modestiae causa, ne se jactare videatur; tum ne Judaeorum sibi offensorum magis in se iras accendat; alioqui poterat clare dicere: Ego sum Dei Filius et Deus; ergo testimonium meum verum et legitimum est, quia Deo Deique Filio credere debetis. Dei enim, qui est prima et irrefragabilis veritas, testimonium est irrefragabile. Patrem intelligi volebat, ait S. Augustinus, a quo nec veniendo discessit, nec redeundo nos dereliquit. Sicut autem sol iste illustrat faciem videntis et caeci, sed videt ille, iste non videt; sic sapientia Dei ubique praesens est, etiam infidelibus; sed isti, quibus eam videant, oculos cordis non habent: unde subjungit: Vos secundum carnem judicatis, etc., velut inter fideles suos et inimicos distinguens. Sic Augustinus.
Versus 15: Vos Secundum Carnem Judicatis; Ego Non Judico Quemquam
15. Vos secundum carnem judicatis. — Primo, q. d. Vos, o Pharisaei, secundum carnem, id est carnalem affectum quo me ex odio aversamini, non ex rei veritate et aequitate de me judicatis. Ita S. Chrysostomus, qui ait: Secundum carnem vivere, est male vivere, ita secundum carnem judicare est injuste judicare.
Secundo, planius, « vos secundum carnem, » quam in me videtis, hoc est, ex solo meo corpore, quod cernitis, judicatis me esse merum hominem, non Deum. Ita Theophylactus: Quia, inquit, in carne sum, carnem me solam putantes, non autem Deum, falso judicatis. Ita quoque Ammonius, Leontius, Euthymius; favet Arabicus, qui vertit, « vos corporeum judicatis, » ideoque judicatis veritatem mentiri, ait Cyrillus; ego enim sum veritas.
Tertio et planissime, « vos secundum carnem, » id est juxta carneos vestros sensus et oculos judicatis, q. d. Vos ex solis sensibus de me judicatis, scilicet secundum id quod in me videtis oculis carnis; nimirum me esse hominem vilem, pauperem, infirmum, abjectum, non Messiam, non Deum, qui in carne hac, velut candela in laterna, absconditus est et latet, ideoque judicio vestro me condemnatis, quasi superbum et blasphemum, eo quod asseram me esse Dei Filium; quod non faceretis, si non ex carneis oculis, sed ex ratione et spiritu veritatis de me judicaretis. Haec enim vobis dictaret me esse eum, quem assero, scilicet Messiam Dei Filium. Ita S. Augustinus: Videbant hominem, ait, et Deum non credebant. Et Glossa: Hominem putant, ait, cui in laude sua credendum non sit.
Porro Christus, ait Cyrillus, hic facit ut medicus, qui phreneticorum aegrotantium contumelias nihili facit, ac licet ab eis probris appetitus, congruentem tamen eis adhibet medicinam: pugnat enim contra aegritudinem, quae hujus insaniae est causa, non contra aegrum, sed pro aegro, ut eum sanitati corporis et mentis restituat.
Ego non judico quemquam, — supple: secundum carnem, ideoque erronee et falso, ut vos facitis; sed secundum rationem et spiritum, ideoque vere et recte judico. Ita S. Augustinus.
Secundo, S. Chrysostomus: Quia, inquit, possent Judaei objicere Christo: Si nos secundum carnem perperam judicamus de te, cur tu nos non judicas, et de pravo judicio convincis? his respondet Christus: Ego nunc non judico quemquam, q. d. Non est meum de vobis judicare; ego enim veni in mundum, non ut eum judicem, sed ut salvem et redimam. Sed judicabo vos in die judicii; si enim nunc judicarem, utique vos condemnarem; sed nunc tempus judicii non est.
Tertio, pro genuino sensu hujus loci nota to judico hic praecise non significare « sententiam judiciariam profero, » vel, ut judex decido, sed idem esse quod « quemlibet actum judicialem exerceo. » Unde hic idem est quod testor, vel testimonium profero. In judicio enim varii sunt actus; scilicet accusatores accusant, testes testantur, judex sententiam profert: hos omnes significat to judico; quare judico hic idem est quod testor. Adde, qui testantur in judicio, judicem quasi cogunt ad judicandum juxta suum testimonium, hinc testari reipsa est quasi judicare; unde testis subinde idem est quod judex, uti ostendi Isaiae LV, 4. Tota enim haec Christi cum Judaeis quaestio est de testimonio, an scilicet Christi de se testimonium sit legitimum et in judicio acceptandum. Sensus ergo est, q. d. Non est necesse ut ego Jesus de me, vel alio quopiam, tester, et testimonium perhibeam: sunt enim alii, qui id faciant; si tamen illud faciam, ac revera tester de me, uti facio vers. 18 proxime sequenti, recte faciam, et verissimum erit meum hoc testimonium, quia solus non sum, sed mecum est et testatur Deus Pater meus. Ita S. Ambrosius, lib. V, epist. 20, Maldonatus et alii. Hunc esse sensum liquet ex sequentibus, praesertim ex vers. 17 et 18, ubi to judico Christus explicat per testimonium perhibeo: « Ego sum, inquit, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. » Porro, utitur Christus verbo judico, quia videbatur adulteram paulo ante judicasse, et judicialiter absolvisse versu undecimo; idque aegre ferebant Pharisaei, adulterae accusatores et Christi hostes, q. d. Ego adulteram judicialiter non judicavi, nec judicialem absolutionis sententiam pro ea protuli, sed tantum dixi: « Nec ego te condemnabo; » potuissem tamen judicialiter eam absolvere, quia sum Deus Deique Filius: quare nec merus sum homo, uti vos, o Pharisaei, putatis; nec sum solus, quia mecum est Deus Pater meus. Et hoc sensu « judico » hic proprie sumitur pro « judicialem sententiam profero. »
Versus 16: Judicium Meum Verum Est, Quia Solus Non Sum, Sed Ego et Pater
16. Et si judico ego (id est testor de meipso, uti dixi), judicium (id est testimonium) meum verum est (id est legitimum, et in tribunali a judice acceptandum), quia solus non sum; sed ego, et qui misit me, Pater. — S. Chrysostomus exponit, q. d. Si ego judicarem, juste vos condemnarem, quia non solus id facerem, sed ego et Pater; at vero tempus nunc judicii non est, sed misericordiae. Verum genuinus sensus hujus loci est quem dedi vers. 15.
Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater, — « quia formam servi accepi, sed formam Dei non amisi, » ait S. Augustinus; « missio tua, Domine, incarnatio est. » Et Interlinearis: Etsi homo sum, inquit, Patrem tamen non deserui; etsi missus sum per carnem, tamen ego et Pater semper simul sumus per deitatem: quare idem utriusque est judicium, eadem pariter voluntas. Unde alibi ait: « Nihil facio a meipso, » q. d., ait Cyrillus: Non sum unquam progressus ad aliquam ultionem, quae Deo Patri non insit; quaecumque Patris natura et vult, et cogitare nata est, ea penitus etiam in me sunt, quia ex illius sinu eluxi, verusque illius substantiae fructus existo.
Versus 17: In Lege Vestra Scriptum Est, Quia Duorum Hominum Testimonium Verum Est
17. Et in lege vestra (Deut. XVII, 6, et cap. XIX, vers. 15, vide ibi dicta) scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est, — juridice, id est in jure et judicio pro vero legitimoque habetur, et a judice acceptatur, ut secundum illud sententiam juridice veram, id est legitimam, licet speculative subinde et in re ipsa falsam, proferat. Judex enim debet judicare secundum allegata et probata; quare si testes sint falsi, vel occulte muneribus corrupti falsum testimonium ferant, judex bona fide eos sequens, in foro fori justam sententiam profert, sed in rei veritate injustam et falsam. Sensus est, q. d. Si duorum testimonium in jure habetur verum et legitimum, quanto magis duarum personarum divinarum, scilicet Dei Filii et Dei Patris testimonium, in omni tribunali, non tantum pro vero, id est legitimo, sed etiam pro verissimo et sincerissimo aequissimoque habendum est? Unde idipsum explicans sibique applicans Christus, subdit: « Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. » Quod autem Deus Pater secum sit et testetur, quodque ipse sit Dei Patris Filius, hoc ex miraculis aliisque testimoniis Christus sat superque superius probavit. Unde illud hic quasi jam probatum praesupponit.
Symbolice S. Augustinus: « Magnam, ait, habet quaestionem, et valde videtur res in mysterio constituta, ubi Deus dixit: In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Nam et Susanna duobus falsis testibus urgebatur, et universus populus mentitus est contra Christum. Per mysterium ergo hoc modo Trinitas commendata est, in qua est perpetua stabilitas veritatis; si vis habere bonam causam, habe duos, vel tres testes, Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum. »
Versus 18: Ego Sum Qui Testimonium Perhibeo de Meipso, et Testimonium Perhibet de Me Pater
18. Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. — Probat Christus suum de se testimonium esse verum hoc syllogismo: Ex lege Deuter. XVII, 6, duorum testimonium in jure et judicio verum est; Atqui mihi duo majores hominibus, scilicet Deus Filius et Deus Pater, testimonium perhibent: Ergo hoc eorum testimonium de me omni jure verum est.
Dices: Nullius de seipso testimonium in judicio accipitur verum et legitimum: ergo nec Christi de seipso testimonium accipi debet ut legitimum. Respondeo negando consequentiam: nam Christus, ut Deus, perhibet testimonium de se, ut homo est; duo autem sunt Deus et homo, ac in Christo alius erat Deus ab homine: alius, inquam, in natura, non in persona. Unde ex hoc loco colligunt Patres contra Nestorianos et Eutychianos, in Christo unam fuisse personam, scilicet divinam; duas vero naturas, scilicet divinam et humanam. Ita Cyrillus, Chrysostomus, Theophylactus, Leontius, Ammonius, in Catena Graeca, et S. Ambrosius, lib. V De Fide, cap. II. Porro, Deus Pater et Deus Filius perhibuere testimonium de Jesu, quod esset Messias, per opera divina, praesertim miracula, quae per eum et pro eo operati sunt, uti dixi cap. V, vers. 31 et 32, ac praesertim cum Pater in Christi baptismo de coelo intonuit: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, » Matth. III. Ita Beda.
Versus 19: Ubi Est Pater Tuus? Neque Me Scitis, Neque Patrem Meum
19. Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? — ut eum adeamus, et ejus de te testimonium audiamus, q. d. Quis est pater tuus? Nos solum te videmus, ostende nobis tecum esse patrem tuum. Et ubi est, vel quis est pater tuus, quem tantopere et toties jactas? Fingunt et simulant studium veritatis cognoscendae, ut ex ore Christi eliciant claram vocem, qua dicat suum patrem esse Deum in coelo, ut ea audita, ipsum ut blasphemum accusent, imo lapident, uti facere voluerunt cap. V, 18, et cap. X, 31. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Rupertus et alii.
Minus probabiliter Cyrillus et Leontius censent Pharisaeos id dixisse per contemptum et sarcasmum, hoc est hostilem irrisionem, q. d. Tuus pater est ignotus et incertus: ostende ergo eum nobis; putabant enim Christum esse spurium et ex adulterio natum. Mitius S. Augustinus et Beda censent eos de patre carnali, puta Josepho, locutos, eo quod eum non cognoscerent. Verum prior sensus est germanus.
Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. — Christus directe et clare ad quaestionem respondendo dixisset: Pater meus est in coelo; sed id facere noluit, quia sciebat Pharisaeos captiose quaestionem hanc proposuisse, ut eum illaquearent et caperent: indirecte ergo et tecte hypocritis respondet: « Neque me scitis, neque Patrem meum. » Quo responso tacite ad quaestionem eorum directe respondet, sed ita tecte, ut Pharisaei eum calumniari et accusare non possint, q. d. Vos, o Pharisaei, putatis me merum esse hominem, ac proinde non alium habere patrem, quam hominem in terra, puta Josephum, sed erratis: neque enim cognoscitis me ita esse hominem, ut pariter sim Deus, ac proinde neque patrem meum cognoscitis; nec enim Joseph est pater meus, qua homo sum; nec alius mihi est pater quam Deus in coelo, quod vos non cognoscitis, licet tot miraculis a me probatum sit, quia obstinati in vestro carnali sensu id agnoscere non vultis.
Dices: Quomodo haec consentiunt cum eo quod dixit Christus, cap. VII, 28: « Et me scitis, et unde sim scitis? » Respondeo: Ibi locutus est Christus de se ut homo est, quem sciebant conceptum in Nazareth; hic vero loquitur de se ut Deus, et sic eum nesciebant. Addit Origenes ibi loqui Christum Hierosolymitis, qui eum noverant; hic vero Pharisaeis, qui eum non noverant, imo erant ejus hostes.
Si me sciretis, forsitan (Graece ἄν, quod non est dubitantis, sed asserentis, idemque valet quod « utique ») et Patrem meum sciretis. — q. d. Si enim sciretis me esse Deum, sciretis pariter patrem meum non in terra, sed in coelo quaerendum, nec alium esse quam Deum Patrem. Ita Theophylactus, Leontius, Euthymius, Rupertus et alii. Simili modo ait Christus Philippo, cap. XIV, 9: « Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum. »
Paulo aliter S. Augustinus, q. d. Idcirco quaeritis quis sit pater meus, quia me non nostis; putatis enim me non esse Deum aeternum in coelo.
Secundo, pressius et profundius S. Cyrillus, in Manuscript.: « Concursat, ait, cum Patris appellatione Filii mentio: simulque rursus Filii significationem Genitoris nomen comitatur; atque idcirco tanquam janua quaedam Filius est, in Patris cognitionem ducens. » Ita sane dicit cap. XIV, 6: « Ego sum via, veritas et vita: nemo venit ad Patrem nisi per me. » Unde infert: « Addiscamus ergo quid secundum naturam, et ita deinde tanquam in imagine et charactere exactissimo bene intelligemus archetypum. Videtur enim in Filio Pater, et veluti in speculo, in natura propria prolis apparet. » Filius enim, ut ait Sapiens, cap. VII, 25, « est candor lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius; » et, ut ait Paulus, Hebr. I, 3: « Ipse est splendor gloriae, et figura (Graece, character) substantiae ejus. »
Aliter Origenes, qui nosse vel scire sumit pro amare, q. d. Si me amaretis, utique et Patrem meum amaretis. Qui enim male vivunt, practice Deum non cognoscunt: hinc et de filiis Heli dicitur quod ignorabant Dominum.
Versus 20: Haec Verba Locutus Est in Gazophylacio, Docens in Templo
20. Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo (hoc est in atrio templi: hoc enim atrium erat quasi templum laicorum); et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus. — Rupertus censet « gazophylacium » hic nominari quasi causam cur Christus non fuerit apprehensus; quia scilicet haec dixit in gazophylacio, qui erat locus semotus, ad quem tantum conveniebant sacerdotes lucris intenti, qui ex eo pecuniam afferre, et laici, qui in illud pecuniam inferre volebant. Verum gazophylacium erat locus omnino publicus, ad quem plurimi confluebant. Erat enim porticus ampla, juxta atrium templi, in quo omnis templi gaza, id est pecunia et supellex, servabatur. Sensus ergo est, q. d. Christus haec palam et loco publico, ubi facile a Pharisaeis et sacerdotibus capi poterat, clare, libere, fidenter et magnanime locutus est; nec tamen a Pharisaeis hostibus suis comprehensus fuit, quia ipse eorum mentem et manus vi divina continebat, eo quod necdum hora passionis ejus a Deo destinata advenisset. Ita S. Augustinus, Beda, Euthymius, Leontius, Theophylactus.
Porro, de gazophylacio audi Adrichomium in Descript. Jerusalem, num. 403: Gazophylacium, hebr. Corban sive Corbona, dictum, arca et aerarium erat, in quo ad sacrificium necessaria, ad pauperum alimoniam et ad templi fabricam offerebatur, et oblata servabatur pecunia, ex qua etiam Joas rex, sicut in lib. Regum legimus, sarta tecta templi instaurari curavit. Hoc aerarium cum Heliodorus, a Syriae rege missus, spoliare tentaret, coelitus ab angelis flagellatus est. Atque Pilatus cum sacrum hunc thesaurum, simili pene temeritate, ad aquarum inductionem expendere vellet, populari tumultu impeditus fuit: quem tamen Romani in urbis expugnatione diripuerunt. Juxta hunc locum Lysimachum occisum legimus. Hic etiam Christus se lucem mundi, et principium, seque a Judaeis in cruce exaltandum esse docuit. Hic sedens viduam pauperculam duo aera minuta offerentem, plus omnibus divitibus dedisse pronuntiavit, Marc. XII; Lucae XXI. Jam vero ab arca hac aeraria, tota porticus in qua erat area, vocatur hic et alibi « gazophylacium; » non enim in arca, sed in porticu arcae dixit haec Christus.
Alia causa, cur Christus haec locutus sit in gazophylacio, secretior, sed proximior fuit: quia gazophylacium Pharisaeis erat latebra tenebrarum, hoc est officina avaritiae aliorumque vitiorum et errorum, quos recenset Christus Matth. cap. V et cap. XXIII, ut quod docerent filios parentibus egentibus dicere corban, id est aurum meum dicatum est gazophylacio, Deo ergo dandum est, non tibi, o pater; quod assererent juramentum per templum non obligare, sed per gazam et aurum templi factum obligare; quod decimarent mentham, anethum et cyminum, relinquentes misericordiam et fidem; quod populum expilarent et diriperent. Has illorum tenebras ibidem redarguit Christus, ideoque contenta voce clamavit: « Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, » q. d. Ego sum vera lux sapientiae et sanctitatis, quae doceo gazas terrenas, utpote exiles, viles et caducas, spernere; ambire vero gazas coelestes, utpote ingentes, pretiosas et aeternas. Quare nolite sequi tenebrosos et avaros Pharisaeos, suo gazophylacio et lucris terrenis, quasi talpas sordide anhiantes, quia brevi totum illud diripiet Vespasianus et Romani. Me potius sequimini, qui lux sum mundi; ego enim praedico paupertatem spiritus, quasi viam ad immensas coeli opes. Edico enim: « Beati pauperes spiritu, quoniam vestrum est regnum coelorum, » Matth. V. Et ex adverso: « Vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram, » Lucae VI, 24. Atque haec fuit causa tantae antipathiae et odii Pharisaeorum in Christum, ideoque eum assidue usque ad necem et crucem persecuti sunt; imo ex hoc gazophylacio deprompserunt triginta denarios, quos dederunt Judae, ut Christum sibi proderet, quod summum fuit sacrilegium. Unde ibidem Christus, vers. 28, praedixit se per illud exaltandum in cruce, tuncque ad se omnia tracturum.
Mysticam causam dat Origenes: Christus, inquit, haec edixit in gazophylacio, quia gazophylacium, vel potius gaza, sunt divini ejus sermones, imaginem magni regis impressam habentes; sicut pecunia quae in gazophylacium injiciebatur, gerebat effigiem Caesaris. Numismata, ait Origenes, sunt divina verba: conferat autem quisque ad gazophylacium, id est ad Ecclesiae aedificationem, quidquid potest ad honorem Dei et utilitatem communem. Et Beda: In gazophylacio, ait, Christus loquitur; quia in parabolis tectis et clausis loquebatur ad Judaeos. Coepit autem tunc gazophylacium quasi aperiri, cum discipulis eas explicuit, et mysteria coelestia in eis latentia reseravit.
Quia necdum venerat hora ejus, — non fatalis, sed opportuna et voluntaria, ait Interlinearis, puta a Deo statuta. « Nonnulli, ait S. Augustinus, hoc audientes, sub fato fuisse Christum credunt, sed quomodo fatum habet, per quem factum est coelum et sidera, cum tua voluntas, si recta sapias, transcendat et sidera? Nondum ergo venerat hora, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. »
Versus 21: Ego Vado, et Quaeretis Me, et in Peccato Vestro Moriemini
21. Dixit ergo iterum eis Jesus. — Dubium est unde inferatur to ergo, et quid significet. Primo, aliqui censent to ergo hic, uti et alibi, non esse illativum, sed inceptivum, tantumque significare novi sermonis Christi exordium.
Secundo, pressius Origenes autumat to ergo connectere sequentia cum praecedentibus, ac indicare illa eodem loco et tempore a Christo esse dicta, quo praecedentia.
Tertio, Maldonatus refert ad id quod dixerat Christus, vers. 19: « Neque me scitis, neque Patrem meum, » q. d. Veniet ergo tempus, cum et me Deum esse cognoscatis, et quaeratis me, nec inveniatis, quia in peccatis vestris moriemini; aut veniet tempus, quo quaeretis me, id est cognoscere voletis, sed non poteritis, quia a peccatis vestris non discedetis.
Quarto et magis apposite, Rupertus et Toletus to ergo referunt ad id quod proxime praecessit, « Et nemo apprehendit eum, » q. d. Quia Jesus videbat Pharisaeos satis intelligere sua, licet obscure dicta, nec tamen credere, sed magis in iram et odium, ad eum capiendum et occidendum, exardescere, idcirco addidit, dixitque: « Ego vado, et quaeretis me. » Aut q. d. Quia Pharisaei volebant eum comprehendere, sed impediebantur virtute divina, ad breve tempus, hac de causa subjunxit: « Ego vado, » etc.
Iterum. — Nam jam ante idem dixerat famulis Pharisaeorum cap. VII, vers. 33. Ita Rupertus, q. d. Christus id quod coram famulis dixerat, iterum repetiit dixitque ipsis heris, scilicet Pharisaeis:
Ego vado, et quaeretis me, et in peccato vestro moriemini. — « Vado, » id est brevi vadam ex hac vita per mortem et crucem ad Patrem. « Christo mors, ait S. Augustinus, profectio fuit, quia in illa non mansit, sed per illam profectus est in coelum ad vitam immortalem. »
Et quaeretis me, — id est quaeretis alium Messiam, quia non creditis me esse Messiam; sed non invenietis, quia non est alius praeter me; ita Toletus. Secundo simplicius, « quaeretis me, » ut iterum crucifigatis et occidatis. Vide dicta cap. VII, vers. 34. Ita Origenes et S. Augustinus, quem audi: « Quaeretis me, non desiderio, sed odio: quaesierunt Christum postquam abscessit ab oculis hominum, et qui oderant, et qui amabant, illi persequendo, isti habere cupiendo. » Unde explicans, subdit:
Et in peccato vestro moriemini. — « Et, » id est idcirco, q. d. Quia quaeretis me post resurrectionem, ut rursum occidatis, utpote obstinati in vestra contra me infidelitate, odio et malitia; idcirco in eadem moriemini, ideoque damnabimini ad tartara. Quare « quo ego vado, vos non potestis venire, » quia ego in coelum ibo, vos in tartara: frustra ergo quaeretis me in terra, cum ego ascensurus sim in coelum, quo vos non potestis conscendere. Aliter Euthymius: « In peccato vestro, » ait, hoc est propter peccatum vestrum perfidiae, « moriemini, » id est occidemini a Tito et Romanis, indeque ibitis in mortem secundam gehennae, quae pejor est et longior, utpote aeterna. Sed prior sensus planior est et nervosior. Terret enim Christus saepe Pharisaeos denuntiatione diei judicii, quo ipse e coelo descendet judicaturus omnes homines pro meritis, ideoque infideles, quales erant perfidi Pharisaei, damnaturus ad ionem inferni.
Apposite Origenes: « Non potestis, » inquit, « quia non vultis; si enim voluissent et non potuissent, non dixisset: In peccato vestro moriemini; omne enim peccatum est voluntarium et liberum. »
Aliter S. Augustinus, qui censet Christum to « non potestis » dixisse quoque suis discipulis, q. d. Quo ego vado, non potestis venire modo: non abstulit spem, sed praedixit dilationem. Verum id quod sequitur: « Et in peccato vestro moriemini, » evincit haec non ad discipulos, sed ad Pharisaeos dici.
Versus 22: Numquid Interficiet Semetipsum, Quia Dixit: Quo Ego Vado, Vos Non Potestis Venire?
22. Dicebant ergo Judaei: Numquid interficiet semetipsum, quia dicit: Quo ego vado, vos non potestis venire? — Ministri Pharisaeorum audientes haec Christi verba: « Quo ego vado, vos non potestis venire, » quia Christi odio et livore carebant, sapientius intulerunt cap. VII, vers. 35: « Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? » At Pharisaei ira et odio Christi excaecati, quia omnino eum occidere cupiebant, ac simul putabant Christum non posse manus eorum evadere, nisi ipse se interficeret, hinc dicunt: « Numquid interficiet semetipsum? » q. d. Eat quocumque volet, nos persequemur eum, eat ad Gentes, inde retrahemus eum et occidemus. Ergo per hoc quod dicit: « Quo ego vado, vos non potestis venire, » vult significare quod interficiet seipsum, ut a nobis capi, excarnificari et occidi non possit. Praesumptuosa et fatua erat haec eorum cogitatio, sed quam odium et livor eis dictabat: nam alioqui multis modis potuisset Christus se ab eis subducere, uti alias fecerat. Christi vero mens hic longe alia erat, scilicet se iturum in coelum, quo Pharisaei non poterant venire. Nam si non alio quam in mortem iturus erat, et ipsi ad eamdem ituri erant, imo poterant ipsi quoque seipsos interficere. Unde S. Augustinus ait: « Quo vado, dixit, non quo itur ad mortem, sed quo ipse ibat post mortem. »
Versus 23: Vos de Deorsum Estis, Ego de Supernis Sum
23. Et (idcirco) dicebat illis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. — Dat causam Christus, cur quo ipse vadit, Pharisaei venire non possint, q. d. Vos ex terra estis, et terrena sapitis, ac proinde peccatis vestris estis affixi, ibitisque deorsum in profundum profundi: ego vero de coelo descendi, et coelestia sapio, ac proinde post mortem in coelum redibo, quo vos me sequi non poteritis, ideoque me quaerentes non invenietis: ego enim sum quasi aquila coelestis habitans in altissimis montibus aeternitatis; vos vero estis quasi vermes et scarabaei in terra repentes: quomodo ergo ad me evolare poteritis? Ita Rupertus et S. Augustinus, quem audi: « Vos de deorsum estis, ideo terram sapitis, quia sicut serpentes terram manducatis: quid est, terram manducatis? terrenis pascimini, terrenis delectamini, terrenis inhiatis, sursum corda non habetis. »
Secundo, S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Leontius, Ammonius, et ex Latinis S. Augustinus et Beda censent Christum hic dare causam, cur Pharisaei verba Christi: « Quo ego vado, vos non potestis venire, » quae ipse dixerat de suo in coelos reditu, illi non de illo, sed de sui ipsius interfectione intellexerint; quia nimirum terreni et carnales erant, ideoque coelum non sapiebant, et coelestia non intelligebant. Utrumque huic loco appositum et congruum est.
Ethice: « Vos de deorsum estis, » quia nati ex Adam terreno et peccatore, inde concupiscentiam terrenam traxistis, quam proinde quasi nativam sequentes, avaritia, superbia, ira et odio aestuantes, non nisi opes, delicias et honores terrestres concupiscitis: « ego » vero « de supernis sum, » quia, qua Deus natus, sum ex Patre coelesti, qua homo vero ex Spiritu Sancto, non ex Adam aliove patre terreno; quare coelestis mihi est indoles, coelestis amor, coelestia desideria, ad quae vos terrestres et animales aspirare non potestis, nisi per meam fidem et spiritum renascamini et reformemini, ut ex animalibus fiatis spiritales, ex terrestribus coelestes, juxta illud quod dixi Nicodemo, cap. III, vers. 5: « Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. » In re ergo idem est: « Vos de deorsum estis, ego de supernis sum, » cum eo quod Joannes dixit, cap. I, vers. 12: « Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. » Et cum eo quod ait Apostolus: « Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis; qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Igitur sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis, » I Corinth. XV, 47. Et illud: « Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram, » Coloss. III. Vide utrobique dicta.
Physice docet hic Christus locum in quo quis nascitur, educatur et vivit, suas qualitates eidem affricare: perinde enim ac pisces viventes in aqua, sunt humidi et aquosi, nec extra aquam vivere possunt: lupi vero, leones, equi, boves viventes in terra, sunt terrei, nec extra terram vivere queunt; aves vero viventes in aere, sunt aereae, nec extra aerem volare possunt: sic pariter Pharisaei nati in terra Chanaan, sive in Judaea erant corpore et mente terrestres, Chananaei et Judaei, juxta illud Ezech. XVI, 3: « Generatio tua de terra Chanaan, pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea; » Christus vero natus et conversans in coelo, erat coelestis, angelicus et divinus.
Metaphysice: « Vos de deorsum estis, » hoc est « vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis perficere: ille homicida erat ab initio, » — uti explicat Christus vers. 44, q. d. Vos estis infernales, et imitamini patrem vestrum diabolum: sicut enim ille per pomum occidit Adam, ita et vos me occidere vultis. Hinc Pharisaei haec non intelligentes, vel se non intelligere simulantes, apposite quaerunt: « Tu quis es? »
Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. — « De mundo, » id est, vos estis de hac terrena terra, ad explicandum quod dixit: « Vos de deorsum estis. » Secundo et pressius, « vos de mundo estis, » id est, vos estis mundani, mundanos quaeritis favores, opes et honores, talem agitis vitam, qualem agunt mundani et mundo dediti, ita ut « vos de deorsum estis » naturam eorum, « vos de hoc mundo estis » qualitatem ex natura sequentem explicet, ait Toletus. Audi S. Augustinum, tract. 38: « Nemo dicat: Non sum de hoc mundo. Quicumque es, o homo, de hoc mundo es; sed venit ad te qui fecit mundum, et liberavit te de hoc mundo. Si delectat te mundus, semper vis esse immundus; sed si jam non te delectat hic mundus, jam mundus es; tamen si adhuc te delectat per aliquam infirmitatem, habitet in te qui mundat, et eris mundus; si autem mundus es, non remanebis in mundo, nec audies quod audierunt Judaei: In peccatis vestris moriemini. »
Versus 24: Si Non Credideritis Quia Ego Sum, Moriemini in Peccatis Vestris
24. DIXI ERGO VOBIS, QUIA MORIEMINI IN PECCATIS VESTRIS, — tum infidelitatis, tum aliorum omnium, quia nullius peccati remissio obtinetur nisi per fidem in Christum, quem rejicitis. Hinc subdit:
SI ENIM NON CREDIDERITIS QUIA EGO SUM, — scilicet Messias, Salvator mundi, quem me esse constanter doceo et profiteor, et tot signis et miraculis probo et demonstro. Ita Lyranus, Jansenius, Maldonatus. Subtilius S. Augustinus, Beda et Toletus: « quia ego sum, » supple: « qui sum, » id est, ego sum Deus. Hoc enim Dei proprium est, Exod. III. Rupertus vero ita accipit, q. d. « Quia ego sum, » scilicet « de supernis, » ut praecessit, « moriemini in peccato vestro, » quia non est qui peccata tollat ac dimittat, nisi ego.
Versus 25: Tu Quis Es? Dixit Eis Jesus: Principium, Qui et Loquor Vobis
25. DICEBANT ERGO EI: TU QUIS ES? — Christus dixerat: « Si non credideritis quia ego sum, » etc.
DIXIT EIS JESUS: PRINCIPIUM, QUI ET LOQUOR VOBIS. — S. Augustinus, saepe Beda, Rupertus, Bernardus et S. Ambrosius (De Fide, lib. III, cap. IV) accipiunt « Principium » in casu nominativo, q. d. Ego sum principium, id est, ego sum primus et ultimus; vel ego sum principium omnium rerum, quia omnia per Verbum Dei facta sunt, juxta illud: « Verbo Domini coeli firmati sunt. » Sed nota: pro « principium » Graece non est ἀρχή in nominativo, sed ἀρχήν in accusativo — sic enim Graecus textus et Graeci constanter habent; et sic LXX plerumque vertunt Hebraicum בראשית berescit, id est « in principio. »
SS. Augustinus et Ambrosius hoc viderunt; unde secundo exponunt ita, q. d. Credite me esse principium per quod facta sunt omnia — sed supplent « credite, » quod non est in textu. Quare dicendum est hic esse Graecismum. Graeci enim subaudiunt praepositionem κατά, ita ut ἀρχήν idem sit quod κατ᾽ ἀρχήν, id est « secundum principium, » vel « a principio, » vel « in principio »; hoc enim significat Hebraicum berescit. Sensus ergo est, q. d. Ego sum a principio, id est, ab aeternitate (et ideo ante Abraham, ut ipse ait vers. 38). Verus Deus de Deo vero, ideoque ego sum principium temporis et saeculi, et omnium rerum, « qui » tamen « et loquor vobis, » id est, qui et hoc ipsum vobis annuntio. Hac enim de causa carnem assumpsi, et homo factus sum, ut hoc Evangelium praedicarem et credentes salvarem. Interpres noster legit cum Arabico ὅ, id est, « qui »; alii legunt ὅτι, id est, « quia, » q. d. Ego sum a principio — hoc ipsum vobis loquor et affirmo. Vel potius, q. d. Ego, cum sim Verbum quod a principio — id est, ab aeternitate — Pater locutus est et protulit, nunc factus homo, hoc ipsum etiam loquor et annuntio vobis. Filius enim est Verbum quo Pater loquitur; ipseque Filius est pariter Verbum quod nobis loquitur. Ideo nomen « principium » magis convenit Verbo quam Spiritui Sancto: primo, quia Filius cum Patre est principium Spiritus Sancti, Spiritus vero Sanctus non est principium alterius personae divinae, sed tantum creaturarum; secundo, quia Filius est principium procedens a principio, scilicet a Patre. Hinc « principium » significat ejus originem, qua a Patre est genitus. Hoc patet ex eo quod Joannes addit vers. 27: « Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum. » Hoc enim significat « a principio, » quod interpres noster sagaciter, non ad litteram sed secundum sensum, vertit « principium. » Significatur enim hic Verbum aeternum, quod erat a principio, ideoque ipsum est principium genitum a Patre, ita ut una cum Patre sit principium tum Spiritus Sancti, tum omnium creaturarum. Ergo phrasis « a principio » duo significat: primo, ab aeternitate; secundo, genitum a Deo Patre — q. d. Ego sum Verbum ab aeternitate genitum a Deo Patre. Idem ergo est dicere « ego sum a principio, » vel « ego sum principium, » quod illud Joannis 1:1: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. » Et quod ait idem Joannes de Christo Apoc. 1:8: « Ego sum α et ω, principium et finis. » Et cap. III, vers. 14: « Qui est principium creaturae Dei. » Et Paulus, Coloss. 1:18: « Qui est principium. » Vide dicta ibi. Sic Plato: Deus, ait, « est qui complectitur principium, medium et finem omnium rerum. » Et Virgilius: « Ab Jove principium. » Et S. Gregorius Nazianzenus: « A te est principium, in te finietur. » Et hoc voluerunt S. Augustinus, Ambrosius, Rupertus, Beda et Bernardus initio citati, qui « principium » in casu nominativo accipiunt, etsi in Graeco sit in accusativo. Audi Glossam: « Pater est principium, non de principio. Filius est principium de principio, id est de Patre, per quem omnia operatus est. Ipse est enim dextera, virtus, sapientia et Verbum Patris. »
Graecum ἀρχή significat non solum principium, sed etiam principatum, q. d. Christus: Ego sum principium, ad quem pertinet principatus, dominium, regnum et imperium omnium rerum — alludens ad illud Psalmi 109: « Tecum principium (Graece ἀρχή, id est principatus) in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum. Ex utero ante luciferum genui te. » Et ad illud Proverb. 8:22: « Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio, » ubi LXX vertunt: « Dominus creavit me principium viarum suarum in opera sua. » Vide dicta ibi. Audi S. Augustinum, lib. III Contra Maximinum, cap. XVII, tom. VI: « Pater est principium, non de principio; Filius est principium de principio: sed ambo simul, non duo, sed unum principium: sicut Pater Deus, et Filius Deus, et ambo simul non duo dii, sed unus Deus. » Vide D. Thomam et Scholasticos, Part. I, Quaest. XXXVI, art. 4, ubi docent Patrem et Filium non esse duo, sed unum principium Spiritus Sancti.
Moraliter: hinc disce « principium » et « finem » omnium actionum Christianarum referendum esse ad Christum, quatenus est Deus et homo, ut utrumque ei offeramus, et utriusque gratiam ab eo petamus. Ipse enim est principium et finis omnium. Sic fecit S. Paulus, qui Epistolas suas a Christo incipit et in eo terminat — sicut S. Petrus, Joannes, Jacobus et Judas. Idem fecit S. Gregorius Nazianzenus, qui monosticha sua alphabetica ab hac ἀρχή incipit: « Sit principium agendorum, ait, et finis, Deus. » Et S. Paulinus:
« In te compositae mihi sit spes unica vitae. / Tu mihi principium, tu meta et terminus idem. »
Sicut enim ab unitate omnes numeri oriuntur, et a centro omnes lineae quae ad circumferentiam ducuntur; ita pariter a Christo oriuntur omnes actiones Christianae et sanctae. Quare in eo, quasi in proprio centro et principio, debent convenire, uniri, incipi et terminari. Vide dicta Deuter. 6:6. A Christo ergo, o Christiane, incipe, et in Christo tuo termina. Hoc Apostolus praecipit, Coloss. 3:17: « Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. »
Aliter Graecum exponunt, transponendo, scilicet Nonnus, Vatablus et Maldonatus, et ita vertunt: Ego sum ille, vel illud, qui, vel quod, a principio loquor vobis et jamdiu praedixi, scilicet me esse vestrum Messiam, quem, si voluissetis, jamdudum ex sermone meo cognoscere potuissetis. Hinc Syrus vertit: « Etiam id quod coepi loqui vobiscum, » et Vatablus: « in principio, » vel « primum, quod et loquor vobis, » et exponit ita, q. d. « Hoc est omnino idipsum quod a principio dixi, » scilicet, lux et salus mundi — supplendo « et non creditis mihi. » Sed haec transpositio inusitata est et dura.
Denique alii haec referunt ad sequentia, q. d. « In primis, » id est, prae omnibus, « quia et loquor vobis » — supple, et tamen non creditis, — ideo « multa habeo de vobis loqui et judicare. » Sed hoc languidum est, et supplet « et tamen non creditis, » nec quidquam facit ad quaestionem Pharisaeorum, et est mera responsionis evasio, q. d. Christus: Vos indigni estis ut respondeam vobis, sed digni ut judicem et condemnem.
Versus 26: Multa Habeo de Vobis Loqui et Judicare
26. MULTA HABEO DE VOBIS LOQUI ET JUDICARE. — q. d. Multa possem dicere contra vos, et de multis vos judicare — id est, accusare et convincere — et in die judicii haec omnia exprobrabo, judicabo et condemnabo. Sic S. Cyrillus: « Non unum solum, inquit, sed multa accusabo, et in nulla re mentior, ut vos: possum vos condemnare ut incredulos et perfidos, ut arrogantes, ut insolentes, ut Deo resistentes, ut impudentes, ut ingratos, ut malignos, ut amatores voluptatum potius quam Dei, ut humanam gloriam captantes nec gloriam Dei quaerentes. »
SED QUI ME MISIT, VERAX EST: ET EGO QUAE AUDIVI AB EO, HAEC LOQUOR IN MUNDO. — q. d. Sed, omittens multa quae juste in vobis carpere possem, hoc unum principale dicam ad refutationem vestrae infidelitatis, qua doctrinam meam irridetis: scilicet quod Deus Pater, qui me misit in carnem et in mundum, verax est, et quae audivi ab eo, haec loquor in mundo, ideoque quae annuntio vera sunt, ideoque ab omnibus credenda. Ita Jansenius. « Idcirco, ait Augustinus, in judicio verax sum, quia Filius sum veritatis, et ego sum veritas. » Caeterum alii hoc varie exponunt.
Primo, Toletus ex Chrysostomo, Theophylacto et Euthymio, q. d. Multa possem dicere de vobis.
Versus 27: Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum
27. Et non cognoverunt quia Patrem ejus (id est suum) dicebat Deum. — Graeca jam tantum habent, quod Patrem suum eis dicebat, id est quod Patrem suum eis indicabat esse Deum; et sic cum Graeco legunt Syrus, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Augustinus et Beda; sed eodem redit sensus, quem Latina versio longe melius et clarius expressit, cui plane consentit versio Arabica. Quare omnino verisimile est olim in Graeco exstitisse «Deum.» Loquebatur Jesus tecte et obscure, ne Pharisaeorum odia contra se inflammaret: si enim clare dixisset: Ego sum unigenitus Dei Patris Filius, lapidassent eum quasi blasphemum. Dixit ergo involute et tecte: «Ego sum principium,» vel, ut Graece est, a principio, id est a Deo Patre ab aeterno genitus; et: «Qui misit me verax est.» Quare ex his verbis Pharisaei non cognoverunt Jesum asserere quod Deus esset suus Pater: aliqui tamen argutiores ex eis, id subodorari et suspicari potuere, sed clare id non cognoverunt, unde eum arguere nequiverunt: certe neutri cognoverunt; id est crediderunt id esse verum; idque factum est Dei consilio, ne impediretur Christi passio, indeque hominum redemptio: «Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent,» ait Paulus, I Corinth. II, 8. Unde S. Augustinus: «Differo, ait, cognitionem meam, ut impleam passionem meam,» per manus vestras, ait Interlinearis.
Versus 28: Cum exaltaveritis Filium hominis
28. Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. — «Cum exaltaveritis,» cum me in crucem sustuleritis; crux enim erat in alto. Christus crucifixionem suam vocat exaltationem: quia, etsi videretur summa esse ejus depressio, dedecus et ignominia; tamen revera ex Dei providentia, facta est summa ejus exaltatio, decus et gloria, ut omnes gentes Christum crucifixum adorent, et ab eo veniam, gratiam et gloriam sperent et exspectent: hoc enim tanta sui humiliatione meruit Christus, juxta illud Pauli: «Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum,» Philip. II. Idem facit Deus cuilibet Christiano et Christi asseclae, qui propter Christum deprimitur, vel ultro se humiliat et deprimit, juxta illud ejus decretum: «Omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur.»
Tunc cognoscetis quia (quod) ego sum, — scilicet Messias Dei Filius, quem me esse praedico, non autem merus homo, uti vos nunc existimatis. In Christi enim cruce, morte, resurrectione et deinceps, multi Judaeorum visa tanta Christi patientia, charitate, zelo, tantisque prodigiis et miraculis compuncti crediderunt in eum: unde iis visis dicebat Centurio: «Vere Filius Dei erat iste;» idque Christus sua cruce meruit, ac a Patre petiit et impetravit, ut patet Lucae XXIII, 48; Act. II, 41. Ita S. Augustinus: «Videbat, ait, sibi aliquos post passionem suam credituros. Dicit vero hoc illis, ne quisquam sibi male conscius desperet, quando eis condonatur homicidium, qui occiderunt Christum.» Sic et S. Chrysostomus, Cyrillus, Leontius, Euthymius, Theophylactus et alii.
Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. — Idem saepe Christus inculcat, tum ut humiliter de se loquatur, tum ut doctrinae suae auctoritatem ex Deo Patre conciliet. Ita Chrysostomus. Porro, «non sic Pater docuit Filium, quasi indoctum genuerit; sed hoc est docuisse, scientem genuisse: hoc est Filio esse, quod nosse. Pater gignendo dedit ei sicut esse, ita et nosse,» ait Augustinus.
Secundo, Maldonatus, q. d. Multa possem de vobis vere ac meo jure dicere atque judicare; quod si fecero, nemo poterit judicium meum reprehendere, quia «qui misit me verax est, et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo.» Verum dure hic pro sed, substituitur quia.
Tertio, Rupertus, τὸ sed refert superius ad τὸ principium, q. d. Licet dixerim me esse principium, id est principem Deum, ac idipsum loquar asseramque vobis, tamen idipsum non loquor ex meipso; sed est Deus Pater, qui misit me, jussitque ut haec quae ab ipso audivi, loquar et praedicem.
Quarto, alii, q. d. Vos quidem non creditis me esse Messiam, sed tamen scitote quod Pater coelestis, qui misit me quasi Messiam et legatum suum, vult me idipsum loqui et praedicare.
Quinto, alii, q. d. Multa habeo de vobis judicare in die judicii, quem vos non exspectatis, nec creditis, sed est Pater meus verax, qui sicut promisit me fore judicem in illo die, ut cuique pro meritis fidei vel infidelitatis, praemia vel supplicia assignem, ita reipsa praestabit et opere complebit. Verum sensus quem initio dedi, planus videtur et genuinus.
Quae audivi ab eo, — tum qua Deus, tum qua homo. Unde Interlinearis ait: «Idem est audire ab eo, quod esse ab eo.» Et Augustinus: «Dat gloriam Patri aequalis Filius, q. d. Do gloriam ei cujus sum Filius, quomodo tu superbis adversus eum cujus es servus?»
Versus 29: Et qui me misit, mecum est
29. Et qui me misit, mecum est. — Hoc addit, ait S. Chrysostomus, ne Patre quasi se docente, minor esse putaretur: illud dispensationis, hoc deitatis est. Et S. Augustinus: Misit, ait, Pater Filium, sed non recessit a Filio. Porro Pater est cum Filio, non tantum per indiscretam et eamdem numero essentiam deitatis, ut explicat S. Augustinus, sed etiam per singularem providentiam, regimen et gubernationem humanitatis ab eo assumptae: hanc enim Deus quasi auriga regebat et dirigebat ad omne opus, quo fiebat ut singula Christi opera essent eximia, perfecta, heroica, divina. Ita Rupertus, Euthymius et alii.
Versus 30: Multi crediderunt in eum
30. Haec illo loquente, multi crediderunt in eum. — Multi ex simplici, candida et docili turba, sed pauci vel nulli ex superbis et invidis Pharisaeis. «Crediderunt in eum,» tum quia rationum ejus evidentia convincebantur; tum quia gratia, spiritu, vi et efficacia sermonum ejus capiebantur, dicentes: «Nunquam locutus est homo, sicut homo hic,» cap. VII, vers. 46.
Versus 31: Si vos manseritis in sermone meo
31. Dicebat ergo (ut eos in fide jam accepta confirmaret) Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judaeos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis. — «Judaeos» intelligit plebeios, quos opponit principibus, Pharisaeis et sacerdotibus incredulis. «Si vos manseritis in sermone meo,» id est si in mea doctrina et fide, quam jam accepistis, perseveraveritis, inquit S. Augustinus, Leontius, Chrysostomus, Cyrillus et Theophylactus, «vere discipuli mei eritis,» scilicet fideles et constantes, ut per persecutiones et cruces me generose sequamini usque in coelum, ibique me discipuli et asseclae, imo filii et haeredes sitis in felicitate et gloria, sicut hic fuistis in fide et tribulatione: quare digni eritis discipulorum meorum uti nomine et titulo, sic et merito ac praemio.
Versus 32: Veritas liberabit vos
32. Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. — Per veritatem ipsum Christum, qui est via, veritas et vita, intelligunt Graeci, S. Chrysostomus, Cyrillus, Euthymius et Theophylactus, q. d. Si permanseritis in fide mea, cognoscetis me esse veritatem, adumbratam in umbris et figuris legis veteris, a quibus proinde liberabo vos, ut serviatis Deo, non in corporeis caeremoniis et figuris, sed in spiritu et veritate fidei, spei et charitatis, ut dixi cap. IV, 23.
Secundo, et magis proprie ad mentem Christi, q. d. Si manseritis in mea doctrina, quam ego vos docui, per ipsam ejusdem experientiam et praxin cognoscetis et quasi gustabitis quam illa sit vera, salutaris, sincera et pura; atque eadem ipsa vos liberabit, Graece ἐλευθερώσει, id est liberos et ingenuos reddet, liberos, inquam, a jugo et servitute peccati. De hac enim proprie hic agi patet, ex eo quod subdit vers. 34: «Qui facit peccatum, servus est peccati.» Fides enim mea deducet vos ad paenitentiam, contritionem et innocentiam, quae abolet omne peccatum. Ita Rupertus, Jansenius, Maldonatus et alii, ac S. Augustinus, serm. 48 De Verbis Domini secundum Joannem: «Si non delectat veritas,» inquit, «delectet libertas, etc.; plane reddidit libertatem, si abstulit iniquitatem.»
Anagogice, liberabit vos mea doctrina a corruptione hujus mortalitatis, mutabilitatis, corruptionis et exsilii, quia deducet vos ad libertatem beatae immortalitatis et gloriae filiorum Dei. Ita S. Augustinus hic, tract. 40: «Quid, ait, promittit credentibus, fratres? et cognoscetis veritatem. Quid enim non illam cognoverant, quando Dominus loquebatur? Si non cognoverant, quomodo crediderunt? Non quia cognoverunt, crediderunt, sed ut cognoscerent, crediderunt: credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus: quod enim cognituri sumus, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? fides ergo est, quod non vides, credere; veritas, quod credidisti, videre.»
Disce hic quadruplicem esse servitutem, quam abstulit, et quadruplicem libertatem, quam attulit Christus. Prima servitus fuit sub onere legis veteris, quam Christus abstulit per libertatem Evangelii.
Secunda servitus fuit sub jugo peccati: hanc abstulit Christus per libertatem justitiae.
Tertia servitus fuit sub dominio concupiscentiae, quam Christus abstulit per libertatem spiritus, ac dominium charitatis et gratiae.
Quarta servitus fuit sub morte et mortalitate, omnibusque hujus vitae aerumnis, quam auferet Christus per libertatem resurrectionis et gloriae.
Quare non agitur hic de libertate arbitrii, quasi peccatores adeo sint servi peccati, ut careant libero arbitrio, quod eis restituat Christus, cum eos justificat. Peccator enim non nisi per liberum arbitrium peccat, et paenitens non nisi per liberum arbitrium gratia Dei adjutum, paenitet et justificatur.
Quare inepte Calvinus hic negans tam peccatoribus quam justis liberum arbitrium: «Nos,» inquit, «servitutis propriae conscii, non nisi Christo liberatore gloriemur.» Censet enim ipse nos intrinsece non esse liberos, sed extrinsece per libertatem Christi: sicut idem censet nos intrinsece non esse justos per inhaerentem nobis justitiam, sed tantum extrinsece per justitiam Christi nobis a Deo imputatam: quorum utrumque haeresis est non tantum impia, sed et imperita, inepta et stolida.
Versus 33: Semen Abrahae sumus
33. Responderunt (Judaei, non tam credentes in eum, de quibus vers. praeced., quam increduli, ut patet ex sequent.) ei: Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis? — Christus dicendo, «si manseritis in sermone meo, etc., cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos,» Judaeis objecerat ignorantiam et servitutem, quasi ex utraque eos sit liberaturus per veritatem et libertatem. Judaei de stirpe Abrahae gloriantes, senserunt se pungi a Christo, ac dissimulantes ignorantiam superbe servitutem arripiunt negantque se esse vel fuisse servos, ac proinde libertate Christi non egere, q. d. Nos sumus filii magni patriarchae Abrahae, ideoque ingenui et liberi, nec ulli servivimus unquam; quare neque nativitate, neque conditione sumus servi. Sic hodie multi, ait S. Chrysostomus, si arguantur eorum mores impuri et improbi, dissimulant; sed si tangatur eorum genus et nobilitas, exiliunt velut phrenetici. Verum Judaei non intellexerunt Christum; Christus enim non de servitute et libertate civili, sed spiritali loquebatur, quod scilicet e servitute peccati per libertatem gratiae eos liberaret.
Quaeres, an vere Judaei dicant: «Nemini servivimus unquam?» nam olim servierant Aegyptiis, cum liberati et educti fuere a Mose; item Babyloniis, cum sub Joachim et Sedecia capti et abducti fuere in Babylonem; item Philistaeis, Ammonitis, etc., tempore Judicum. Respondent S. Chrysostomus, S. Augustinus, Leontius, Beda, Judaeos gloriabundos plus aequo suum genus extollere, ideoque falsum dicere et mentiri; sed hoc sensu mendacium suum velare, quod licet a Babyloniis, Aegyptiis aliisque gentibus fuerint subacti, nunquam tamen in servos, id est in mancipia, fuerint distracti et venditi.
Secundo, Cajetanus, Toletus, Jansenius et alii respondent, patres quidem horum Judaeorum serviisse Babyloniis et Aegyptiis, hosce vero Judaeos tempore Christi nemini serviisse; quia, licet subessent Romanis et Tiberio Caesari, tamen eorum non erant servi et mancipia, sed subditi duntaxat: necdum enim fuerant a Vespasiano et Tito excisi, tunc enim ab eis omnes Judaei vel occisi fuere, vel ut mancipia capti et divenditi, adeo ut captivorum fuerint 97 millia, occisorum vero et mortuorum undecies centena millia, teste Josepho, lib. VII Belli, cap. XVII.
Hic sensus magis congruus videtur. Nam dicere quod Patres ipsorum nemini serviissent unquam, fuisset nimis splendidum mendacium, quod sol ipse erubuisset et Christus illico confudisset. Dicunt ergo: «Nos semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam,» q. d. Nos neque origine et genere sumus servi; quia sumus filii nobilis et inclyti Abrahae; neque etiam sumus servi fortuna et conditione, quia nemini servivimus unquam. Ergo nullo modo sumus servi, sed omni ratione liberi, ingenui et nobiles; quia, licet Romanis subsimus, eis tamen subsumus politice ut subditi, non despotice ut servi et mancipia.
Versus 34: Omnis qui facit peccatum, servus est peccati
34. Amen, amen (id est vere vere, vel certo certo, id est verissime et certissime. «Veritas, ait S. Augustinus dicit: multum commendat, quod ita pronuntiat»), dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. — Christus Judaeis objicientibus se non esse servos, sed liberos, respondet se loqui de servitute, non civili, sed mystica, qua quis servit peccato. Porro, verecunde et modeste loquitur in genere et in tertia persona, cum proprie velit dicere: Vos facitis peccata multa, ideoque servi estis peccati, a qua servitute nemo vos liberare potest, nisi ego. «O miserabilis servitus,» exclamat S. Augustinus tract. 41, causamque subdit: «Servus nominis aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo quiescit: servus peccati quo fugit? secum se trahit quocumque fugerit. Non fugit seipsam mala conscientia, non est quo eat, sequitur se, imo non recedit a se: peccatum enim quod facit, intus est.»
Causam aliam dat S. Petrus, epist. II, cap. II, vers. 19, dicens: «A quo enim quis superatus est, hujus et servus est.» Vide ibi dicta. Adde tertiam: Qui facit peccatum, servus est diaboli, qui instigat ad peccatum, sicut qui facit justitiam, servus est Dei, qui ad eam impellit. Diabolus autem summus est tyrannus, qui peccatores quasi mancipia exagitat, et ex uno scelere in aliud et aliud semper, ac tandem in gehennam pertrahit, uti videre est in sagis et magis. Quarto, quia peccatum post se relinquit concupiscentiam et inclinationem ad peccatum iterandum, quae concupiscentia etiam post dimissum peccatum manet ad paenam et tentationem. Unde Apostolus, Rom. VII, ait se venumdatum sub peccato, ut quod nolit hoc agat (ut scilicet motus concupiscentiae invitus sentiat), et bonum quod velit, nequeat perficere, ideoque exclamat: «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?»
Quinto, quia peccator peccato quod fecit, quasi vinculis alligatur, ut se ab eo expedire nequeat, nisi Christus eum gratia sua liberet, juxta illud Prov. V, 22: «Iniquitates suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.» Et Isaiae V, 18: «Vae qui trahitis iniquitatem in vinculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.» Vide utrobique dicta. Audi S. Gregorium, lib. IV Moral., cap. XLII: «Qui se pravo desiderio subjicit, iniquitatis dominio dudum libera mentis colla supponit; sed huic domino contradicimus, cum iniquitati quae nos ceperat, reluctamur.» Idem lib. XXV Moral., cap. XX: «Quanto aliquis libentius perigit perversa quae vult, tanto iniquitatis servitio obnoxius obligatur.» Est prosopopaeia: peccato enim, quae res inanima est, tribuitur persona heri, sive domini et tyranni, primo, ut significetur vis et tyrannis peccati et concupiscentiae; secundo, quia sub peccato intelligitur diabolus, qui in regno peccati imperat, et peccatoribus dure dominatur; tertio, ut indicetur reatus peccati, quo peccatum peccatorem reum facit mortis et gehennae.
Praeclare S. Ambrosius serm. 12 in Psal. CXVIII, ad illa: Tuus sum ego, salvum me fac: «Non potest, inquit, dicere saecularis: Tuus sum; plures enim dominos habet. Venit libido, et dicit: Meus es, quia ea quae sunt corporis concupiscis. Venit avaritia, et dicit: Meus es, quia argentum et aurum quod habes, servitutis tuae pretium est. Venit luxuria, et dicit: Meus es, quia unius diei convivium pretium tuae vitae est. Venit ambitio, et dicit: Plane meus es: nescis quod ideo imperare aliis te feci, ut mihi ipse servires? nescis quod ideo potestatem in te contuli, ut meae te subjicerem potestati? Veniunt omnia vitia, et singula dicunt: Meus es. Quem tanti competunt, quam vile mancipium est?» Porro, peccator qui nequit dicere Deo: «Tuus sum ego,» audit a diabolo, «Meus es tu.» Nam, ut subjicit S. Ambrosius: «Venit et introivit in eum Satanas, et coepit dicere: Non est tuus Jesu; sed meus est. Ea quae mea sunt cogitat, quae mea sunt in pectore voluit: tecum epulatur, et mecum pascitur; a te panem accipit, a me pecuniam; tecum bibit, et mihi tuum sanguinem vendit; tuus est Apostolus, et meus mercenarius.»
Versus 35: Servus non manet in domo in aeternum
35. Servus autem non manet in domo in aeternum: filius autem manet in aeternum. — q. d. Qui servus est peccati, uti vos, o Judaei, estis, hic more servorum non habet jus manendi semper in domo heri, puta in Ecclesia Dei; nam post mortem ejicietur in tenebras exteriores gehennae, uti eodem vos ejiciemini. At filius semper manet in domo heri, utpote patris sui, hoc est, ego semper maneo apud Deum Patrem meum in coelo: quare si per me meamque gratiam a servitute peccati liberati fueritis, mecum quasi filii adoptivi semper in domo Dei, id est in Ecclesia, tam militante per gratiam, quam triumphante per gloriam in aeternum felices et gloriosi manebitis. Ita S. Augustinus, Cyrillus, Beda et alii. Unde sequitur:
Versus 36: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis
36. Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. — Nota τὸ vere, q. d. Nec Abraham, nec Moses, licet Deo charissimi servi, vos a peccato liberare poterunt, sed ego solus qui sum verus Dei Filius, Messias, redemptor et salvator mundi. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et alii.
Versus 37: Scio quia filii Abrahae estis
37. Scio quia filii Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, — quod non fecit Abraham; q. d. Natura quidem estis filii Abrahae, sed imitatione degeneres. Quare prosapia Abrahae vobis non proderit, nisi ad majorem damnationem; Abraham enim in die judicii damnabit vos, dicetque: Ego vos non agnosco pro filiis, quia Christum filium meum et fratrem vestrum persecuti estis et crucifixistis: ite ergo christicidae in ignem aeternum. Ita se Christus explicat vers. 40.
Quia sermo meus non capit in vobis, — id est, ut Vatablus, non habet locum in vobis; quia scilicet vos eum capere non vultis; Arabicus, non est firmus in vobis. Unde Origenes et Chrysostomus censent Judaeos vocem Christi dicentis, quod alium ab Abraham haberent patrem, scilicet adulterum, ac dici ad eos qui ante crediderant in Christum, sed obiter et leviter, ac repente, cum audirent se a Christo servos vocari irritati et excandescentes, mutata sententia et fide in perfidiam, volebant eum occidere. Planius et probabilius dicemus Christum haec dicere ad incredulos, qui jam ante ei necem machinabantur.
Versus 38: Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor
38. Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor; et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis. — q. d. Sicut ego loquor et doceo ea quae vidi et audivi (in spiritualibus enim et divinis idem est videre et audire, ut dixi cap. V, 30), hoc est cognovi et intellexi a Deo Patre meo, sic pariter vos ea quae vidistis, id est audistis, (unde Graeci codices nonnulli cum Chrysostomo et Leontio legunt, ἠκούσατε, id est audistis) et didicistis a patre vestro diabolo, non tantum loquimini, sed reipsa facitis, praesertim dum molimini me occidere. Ita S. Augustinus, Beda, Leontius, Euthymius, Rupertus. Diabolum enim hic vocari patrem Judaeorum, non vero Abraham, clare docet Christus vers. 44, dicens: «Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis perficere: ille homicida erat ab initio.»
Versus 39: Pater noster Abraham est
39. Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est, — quia Christus alium videbatur eis assignasse patrem, nec eum nominarat, ut eum ex ore ejus eliciant, repetunt replicantque: «Pater noster Abraham est,» nec alium agnoscimus patrem.
Dicit eis Jesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. — «Non negat eorum originem, ait S. Augustinus, sed facta condemnat. Caro eorum ex illo (Abraham) erat, vita non erat.» Graeci nonnulli codices, et illos secutus Arabicus habent: Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis.
Versus 40: Hoc Abraham non fecit
40. Nunc autem quaeritis me interficere hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. — Clare explicat probatque Judaeos non facere opera Abrahae, quia Abraham neminem laesit, sed Lot et quotquot potuit, salvavit: Judaei autem Christum laedere et occidere satagebant. Simili modo Hebraei, in Pirke Avoth, cap. V: «Ex tribus, inquiunt, cognosces quis sit discipulus Abrahae, et quis Balaam. Qui enim oculo est gratioso, spiritu benigno et anima satiabili, cui facile satisfit, hic est discipulus Abrahae. Qui vero est oculo livido et invido, spiritu superbo et anima insatiabili, hic est discipulus Balaam.»
Versus 41: Vos facitis opera patris vestri
41. Vos facitis opera patris vestri. — Perstat Christus in eo quod dixit, Judaeos non Abrahae, sed alterius patris, cujus opera imitentur, esse filios, scilicet diaboli, quem nondum nominat, sed nominabit vers. 44.
Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati; et unum Patrem habemus Deum. — Primo, Origenes, Cyrillus et Leontius censent Judaeos vocem Christi dicentis, quod alium ab Abraham haberent patrem, scilicet adulterum, ac dici ad eos qui ante crediderant in Christum, [dicere]. Inique ergo Deum Abrahae verum tibi soli approprias, quasi tui solius patrem, nosque ab ejus filiatione excludis, et alteri, scilicet diabolo, assignas, facisque spurios et adulterinos, ideoque infames et vitiosos. Solent enim spurii levitatem et vitia parentum ex semine contrahere, ideoque esse leves, petulantes, lascivi: qua de causa jure Canonico sunt irregulares et inhabiles ad sacerdotium.
Versus 42: Si Deus Pater vester esset
42. Dixit ergo eis Jesus: Si Deus Pater vester esset, diligeretis utique me: ego enim ex Deo processi, et veni. — Multi eorum ex fornicatione nati erant (et hoc satis insinuavit Christus, digito scribens in terra, cum accusarent adulteram, vers. 7 et 8); sed hoc omisso, ait Chrysostomus, utpote occulto, turpi, infami et invidioso, Christus ostendit eos non esse ex Deo, hoc syllogismo:
Qui diligit Deum, diligit pariter Dei Filium; atqui vos non diligitis Dei Filium, scilicet me, qui vobis per tot miracula idipsum probavi: ergo vos quoque non diligitis Deum. Sicut Ariani, qui negant Christum esse Dei Filium, negant pariter Deum Patrem: nec enim Pater est, aut dici potest, qui non habet filium.
Ego enim ex Deo processi (Graece ἐξῆλθον, id est exivi, ita Arabicus) et veni. — Graece ἥκω, id est venio, id est jam veni. S. Augustinus, Beda, Leontius, Ammonius et S. Hilarius, lib. VI De Trinit., censent hic denotari utramque Christi generationem, scilicet divinam et humanam, q. d. Processi a Patre per aeternam generationem, veni in mundum per incarnationem nuper factam. «Quod de Deo processit Verbum, aeterna processio est, ait S. Augustinus; venit autem ad nos, quia caro factum est: adventus ejus, humanitas ejus.»
Planius Jansenius, Maldonatus et alii utrumque, scilicet «processi et veni,» referent ad incarnationem, sed ita ut aeterna ejus generatio simul innuatur et quasi praesupponatur, q. d. Exivi a Deo et veni in mundum, qui ante a Deo genitus exieram, eramque in coelo Deus Deique Filius. Hoc enim sensu ait Christus, cap. XVI, 27: «Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis quia a Deo exivi,» scilicet missus in carnem et mundum.
Neque enim a meipso veni, sed ille me misit. — «Docet sibi non a se esse originem,» ait Hilarius, lib. VI De Trinitate. Addit Origenes: Hoc dicit propter quosdam a se venientes, et non missos a Patre, quos taxat Jeremias, cap. XXIII, dicens: «Non mittebam eos, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.» Hoc notent Lutherus, Calvinus ceterique haeresiarchae, qui a nullo auctoritatem habente missi, seipsos intruserunt in cathedras Ecclesiae ad innovandam et pervertendam veram Dei fidem et religionem.
Versus 43: Quare loquelam meam non cognoscitis
43. Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. — «Non potestis,» quia affixi vestrae superbiae, avaritiae, odio et invidiae contra me, non vultis me «audire» et cognoscere. «Ideo audire non poterant, ait S. Augustinus, quia corrigi credendo nolebant,» sed, ut ait Glossa, «quia ex diabolo estis, in eo perseverare elegistis.» Sic et S. Chrysostomus, Theophylactus, Leontius et Euthymius. Vide S. Gregorium Nazianzenum, orat. 4 De Theolog., ubi docet non posse in Scriptura subinde idem significare quod non velle. Sic Matth. XIX, 12, dicitur: «Qui potest (id est qui vult) capere, capiat.» Secundo, magis proprie et nervose, q. d. Ideo sermones meos non intelligitis, quia ferre me docentem non potestis, et dicta mea ne ad aures quidem admittere vultis, adeo sum vobis invisus et tanto mei odio laboratis, in eoque mentem obstinastis et obdurastis. Ita Emmanuel Sa.
Versus 44: Vos ex patre diabolo estis
44. Vos ex patre diabolo estis. — «Imitando, non nascendo,» ait S. Augustinus, citansque illud Ezech. XVI, 3: «Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea,» addit: «Judaei, imitantes impietates eorum, invenerunt sibi parentes, non de quibus nasceremur, sed quorum mores sectantes, pariter damnarentur.»
Porro, per diabolum hic S. Epiphanius, haeresi 38 et 40, accipit Judam proditorem, qui idcirco a Christo, cap. VI, 70, vocatur diabolus; auctor vero Quaest. novi et veteris Testam., apud S. Augustinum, per diabolum intelligit Cain, qui Abelem fratrem occidit, sicut Judaei Christum. Sed certum est per diabolum hic ad litteram accipi Luciferum, ut patet ex seq.; hunc enim quasi patrem secuti sunt Judaei persequentes Christum: «Non utique successione carnis, sed criminis,» ait S. Ambrosius, lib. IV in Lucam.
Et (id est quia) desideria (Graece ἐπιθυμίας, id est concupiscentias, cupiditates) patris vestri vultis facere, — ut me occidatis. Explicat et dat causam, cur dixerit eos esse ex patre diabolo, quia scilicet diaboli opera, suggestiones, instinctus sequuntur, et reipsa exequuntur.
Non dixit opera, inquit S. Chrysostomus, sed desideria, ostendens vehementer et illum et ipsos caedibus delectari. Daemon enim ardet cupiditate occidendi et perdendi omnes homines, tum quia ipsis gloriam, a qua ipse excidit, invidet; tum ut Deo, quem quasi tortorem suum odit, noceat, eique homines adimat; hos enim Deus creavit ad imaginem suam, atque ad suam gratiam et gloriam aeternam vocavit et praedestinavit.
Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit. — «Homicida,» Graece significanter ἀνθρωποκτόνος; Arabicus, occisor hominum, fuit diabolus ab initio, creationis tam mundi quam sui, puta sexto mundi die quo creatus est Adam: mox enim, ut ipse creatus est, Lucifer illi invidens eodem die ipsum omnesque ejus posteros occidit; quia persuasit ei ut pomum a Deo sub poena mortis vetitum comederet, itaque eum in mortem impulit, q. d. Sicut diabolus ab initio Adamum omnesque ejus posteros occidit, ita nunc per vos, o Judaei, me pariter, per quem a morte redimendi sunt homines, conatur occidere; perstat enim semper in sua ira, odio, nocendi et occidendi cupiditate, instar pardi et lupi, qui humanis carnibus pascitur; ideoque eorum necem et sanguinem assidue sitit. Quare ille idem est Lucifer, qui ab initio mundi Cainum impulit ut Abelem fratrem necaret, item fratres Josephi, ut eum neci destinarent; ipse reliquos homicidas ad homicidia instigavit et etiamnum instigat: multo magis idem ille sitit necem et exitium animarum, etsi proprie de caede corporum hic agatur; hanc enim Judaei, instigante diabolo, machinabantur Christo. Ita Euthymius et S. Augustinus, lib. II Contra Litt. Petil., cap. XIII.
Et in veritate non stetit. — Hoc est, in integritate, rectitudine et perfectione, puta in gratia, justitia et sanctitate, in qua conditus erat a Deo, «non stetit,» id est non permansit. Sic dicitur verum aurum, quod purum et perfectum est, non adulteratum; sic Nathanael vocatur «verus Israelita, in quo dolus non est,» cap. I, vers. 47. Rursum «in veritate,» id est in officio suo, puta in eo quod aequum et justum erat ipsum facere; hoc enim passim apud Joannem, Davidem et Salomonem significat veritas. Vide dicta cap. III, 21. Triplex enim est veritas, cordis, oris et operis. Veritas cordis est, qua cor, sive mens, vere rem concipit et intelligit, sicut ipsa in se est; haec opponitur falsitati et errori. Veritas oris est, qua quis vere loquitur id quod in corde sentit: haec opponitur mendacio. Veritas operis est, qua quis operatur vere, id est conformiter ad judicium rationis practicae, sive qua quis operatur id quod vere in praxi, juxta dictamen rectae rationis faciendum esse judicat. Haec opponitur iniquitati et peccato; atque haec ipsa hic intelligitur, q. d. Diabolus, id est Lucifer cum asseclis, «non stetit,» id est non perseveravit, «in veritate,» id est in eo quod ipsum in praxi vere facere oportebat, quia scilicet noluit subesse Deo, cui ipse ut creatura subesse debebat, sed superbiens contra eum insurrexit voluitque ei esse par, quasi alter Deus, unde a sua rectitudine, gratia, statu et loco excidit, et dejectus fuit in tartara juxta illud: «Quomodo cecidisti de coelo, Lucifer, qui mane oriebaris?» Isaiae XIV, 12. Ita S. Chrysostomus, homilia 54; S. Leo, serm. 40 De Quadrag., et alii. Hinc primo, S. Augustinus, lib. IV Cont. Adimant., cap. IV, per «veritatem» accipit legem, q. d. Diabolus non perstitit in lege Dei. Alii per «veritatem» accipiunt fidelitatem, q. d. Diabolus non perstitit in fidelitate et obedientia quam Deo creatori suo debebat. Secundo, S. Irenaeus, lib. V, cap. XXII et XXIII, et ex eo Toletus, proprie hic «veritatem» accipiunt pro veracitate, quae opponitur mendacio, q. d. Diabolus ab initio fuit mendax; suo enim mendacio decepit Adamum et Evam, dicens: Non moriemini, si ex pomo vetito comedatis, sed eritis sicut dii, scientes bonum et malum,» Gen. III. Hic sensus valde congruit cum sequentibus, ubi dicitur: «Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.» Christus enim videtur taxare hic duo vitia Judaeorum quae a patre diabolo didicerunt: primum est homicidii, quo sibi necem machinabantur, sicut diabolus occidit Adamum; secundum est mendacii et calumniae, quo mentiebantur Christum esse falsum prophetam, magum, daemoniacum, etc.
Tertio, Origenes hic, tom. XXIV, accipit veritatem judicii practici quam deseruit Lucifer, cum peccavit, judicans sibi esse superbiendum et rebellandum Deo, quod practice erat falsum et erroneum. Nam, ut dicitur Prov. IV: «Errant qui operantur malum,» et e contrario sapiunt qui operantur bonum, quia sequuntur verum judicium practicum rectae rationis. Omnia haec vera sunt, et huic loco congruunt atque ex primo consequuntur. Quia enim Lucifer non stetit in veritate operis et officii sui, hinc pariter excidit a veritate cordis et mentis, ut judicia practice falsa sibi persuaderet, atque a veritate oris, id est a veracitate, ut suis mendaciis deciperet Evam ceterosque homines.
Non stetit. — Hinc recte colligit S. Augustinus, lib. XI De Civit., cap. XIII et seq., atque ex eo Theologi, diabolum a Deo creatum esse in gratia et justitia, sed in ea non stetisse, id est non perseverasse: quare errare Manichaeos, dicentes diabolum natura sua esse malum ac a malo Deo creatum esse malum. Manichaei enim abutebantur illo dicto S. Joannis, Epist. I, cap. III: «Ab initio diabolus peccat.» Alius autem est illius loci sensus, ut ibi dixi.
Quia non est veritas in eo. — Scilicet nec veritas cordis, nec oris, nec operis, uti jam dixi; hae enim tres veritates quasi sorores sunt connexae et se mutuo comitantur: hic tamen proprie «veritas» significat veracitatem; probat enim diabolum non stetisse in veritate operis ex effectu, quia scilicet excidit a veracitate, mentitur, fallit et decipit; quia enim diabolus excidit a veritate operis et officii sui, hinc pariter excidit a veritate oris, id est a veracitate, hoc est, mentitur, et plurima mendacia profert ut sequitur. Ita S. Augustinus loco jam citato.
Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus. — Arabicus, quando loquitur mendacium, tantummodo loquitur quod est illi, q. d. Diabolo, postquam a veritate officii et gradus statusque sui angelici excidit, atque sua libertate ex angelo pulcherrimo se fecit teterrimum caeodaemonem, proprium et quasi innatum est fallere et decipere, ejusque officium peculiare et proprium est mentiri, ut homines seducat et in gehennam suumque regnum pertrahat. Hoc enim totus agit, huc omnes suas cogitationes et studia confert; aliud non cogitat, nec desiderat, nec molitur.
Secundo, «ex propriis,» id est ex propria inventione; quia diabolus fuit inventor mendacii, ac primo omnium mentitus est, cum decepit Evam. Homines vero post illum et ab illo decepti, coeperunt fallere et mentiri, ideoque non ex propriis, sed ex alieno, puta ex diaboli imitatione et suggestione, fallunt et mentiuntur. Ita Origenes, S. Chrysostomus et S. Augustinus, probantque ex eo quod sequitur: «Quia mendax est, et pater ejus.»
Tertio, «ex propriis,» id est ex intrinsecis, ex intimis animae suae penetralibus, quod Hebraei dicunt benaphsco, id est, ex anima sua, loquitur quia intime gaudet mendaciis, gestitque cum mentiri et fallere potest, sicut fur gaudet suis furtis. Quia mendax est, — ex continuo fallendi et mentiendi usu, habitu et officio, adeo ut totus ex fraudibus et mendaciis consutus et conflatus videatur; quod si aliquando verum dicit, coactus dicit, aut certe hoc fine dicit, ut per verum persuadeat falsum et in fraudem inducat.
Et pater ejus. — «Ejus,» scilicet diaboli, ait Nonnus. Unde Caiani haeretici per diabolum accipiebant Cain. S. Epiphanius vero, haeresi 38, accipit ipsum Judam proditorem, quorum pater fuit diabolus mendax, aeque ac ipsi fuere mendaces. Manichaei vero, teste S. Augustino, tract. 62, dicebant ipsum diabolum habere patrem, scilicet Deum malum, a quo creatus foret, qui mendax esset, aeque ac filius ejus diabolus. Verum dico, diabolus dicitur hic pater «ejus,» scilicet «mendacii» quod praecessit, quodque rursum in concreto «mendax» includitur.
Diabolus autem dicitur pater mendacii: primo, «pater,» id est inventor, quia primus mentitus est artemque mentiendi et fallendi adinvenit, quam deinde homines docuit. Sic Genes. IV, 20, dicitur Jabel «pater habitantium in tentoriis,» et frater ejus Jubal «pater canentium cithara et organo;» pater, id est inventor. Secundo, «pater,» quia ipse gignit et fingit mendacia, sicut figulus ex luto format et fingit vasa testacea, ipse ergo est «pater,» id est figulus mendacii. Ita S. Augustinus, Leontius, Chrysostomus et alii. Est hebraismus. Audi Origenem: «Diabolus mendacium genuit. Seductus est a seipso; in hoc deterior, quod alii ab eo falluntur, ipse sibi deceptionis est auctor.» Et S. Augustinum: «Non omnis qui mentitur est pater mendacii, sed qui aliunde mendacium non accepit, ut diabolus.»
Hinc diabolus est pater et auctor haeresum. Ideoque haeresiarchae habuerunt daemonem paredrum sive assessorem, qui eis haereses et argumenta ad eas confirmandas suggessit, uti de se fassus est Lutherus. Talem habuit Arius, Eunomius, Calvinus, etc., et talem habebit Antichristus; unde Apostolus, I Timoth. IV, 1, haereses vocat «doctrinas daemoniorum.» Vide ibi dicta.
Versus 45: Si veritatem dico, non creditis mihi
45. Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. — Est haec minor propositio, quam sub majore subsumit Christus, ut probet Judaeos esse ex patre diabolo. Hic enim ejus est syllogismus: Quicumque credit mendacio, non veritati, hic est filius diaboli, qui est mendax, et pater ejus; Atqui vos creditis mendacio, non veritati: Ergo vos estis filii diaboli.
«Si,» id est quia, ut habet Graecus et nonnulli Latini, q. d. Quia ergo veritatem dico, vere vestra vitia taxans, ac vere asserens me esse Messiam, vestrum doctorem et salvatorem mundi, idque per miracula probo, vos quia non vultis vestra vitia dimittere, nec ea redargui, hinc mihi veritatem dicenti et docenti credere non vultis, sed diabolo, qui suis mendaciis vobis persuadet me esse pseudoprophetam, meaque miracula esse praestigias, ideoque esse ficta, non vera. Hinc Arabicus omisso si vertit: Ego autem veritatem loquor, et non creditis mihi.
Versus 46: Quis ex vobis arguet me de peccato
46. Quis ex vobis arguet me de peccato? — Est occupatio; occurrit enim objectioni Judaeorum. Hi enim excipere poterant ac dicere: «Nos non credimus tibi, quia tu legem nostram violas et peccas, v. g. sabbatum violas, dum in eo curas paralyticos.» Respondet Christus: Proferte aliquod peccatum, quo legem violem, illudque probate, et patiar mihi a vobis non credi; nam alias demonstravi curationem meam in sabbato esse legis non violationem, sed sanctificationem. Proferte ergo aliud meum peccatum si potestis, meque de illo arguite. En mei censuram et judicium vobis, licet juratis meis hostibus, permitto.
Magna fuit haec Christi innocentia et confidentia, qua non tantum peccatum, sed vel umbram et suspicionem peccati a se removet, ita ut nullus quidquam ei objicere posset, quod vel minimam peccati haberet speciem. Ipse enim erat impeccabilis, tum propter visionem beatificam, qua fruebatur, uti ob eamdem Beati in coelo sunt impeccabiles: quia enim Deum vident summum esse bonum, hinc necessario illud totis viribus amant, et oderunt quidquid illi displicet; tum propter unionem hypostaticam cum Verbo: quia enim humanitas ejus subsistebat in persona Verbi, hinc Verbum humanitatem suam immunem ab omni peccato, in plena sanctitate conservabat. Si enim humanitas Christi peccasset, persona Verbi peccasset, quod est impossibile. Actiones enim virtutum vel vitiorum sunt personarum, et personis attribuuntur.
Hinc S. Ambrosius, in ps. XL, vers. 43, Deum Patrem ita Christum alloquentem inducit: «Inter peccatores versatus es, omnium peccata suscepisti, peccatum pro omnibus factus es, sed nullus usus ad te potuit transire peccati. Ita inter homines versatus es, quasi inter angelos versareris. Fecisti terram esse, quod coelum est, ut et ibi peccatum tolleres.»
Si veritatem dico, quare non creditis mihi? — Alteram Judaeorum exceptionem hic excludit. Dicere enim potuissent Judaei: «Nos non credimus tibi, non ob peccatum aliquod a te commissum, sed quia illa quae dicis et doces, non sunt vera.» Occurrit Christus, aitque: Ego tot rationibus et miraculis probavi vobis doctrinam meam, ut nemo prudens, et odio non excaecatus dubitare possit quin illa sit verissima. Si ergo mea vita est innocentissima, et mea doctrina est verissima, cur mihi non creditis? Veritatem ergo hic non nude assertam, sed ratione demonstratam accipe, ut veritas veritatis demonstrationem complectatur.
Versus 47: Qui ex Deo est, verba Dei audit
47. Qui ex Deo est, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. — Christus hic veram causam assignat, cur Judaei sibi non credant; quia scilicet non Deum, sed diabolum, quasi patrem sequuntur et audiunt, q. d. Haec vera est ratio a priori, cur mihi non credatis: quia scilicet non estis ex Deo nati, sed ex diabolo, hoc est, quia non Dei spiritum et instinctum, sed diaboli auditis et sequimini: «Quicumque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei,» Rom. VIII. Diabolus enim corda vestra cupiditate, odio et invidia mei excaecavit: quare vos verba Dei, quae ego a Deo missus, vobis annuntio, non auditis, quia illa audire et intelligere non vultis. Quia ergo non estis Dei veracis, sed diaboli mendacis filii, hinc ejus mendaces suggestiones auditis eisque obeditis; Dei vero veracia verba, a me prolata, ad aures admittere non vultis.
Porro S. Augustinus, tract. 42, et S. Gregorius, homil. 18, hanc sententiam intelligunt de electis et reprobis, q. d. Qui a Deo praedestinatus et electus est, hic verba Dei audit; propterea vos ea non auditis, quia non estis a Deo praedestinati, sed reprobati. Verum hic sensus est accommodatitius, non litteralis et genuinus. Nam, ut recte advertit Toletus et Maldonatus, haec non fuit praecisa causa, cur Judaei non crederent Christo, sed ea quam dixi. Nam multi ex his qui nunc non crediderunt Christo, postea praedicante Petro et Apostolis, crediderunt et salvati sunt, ut patet Act. II. Vice versa nonnulli, qui nunc crediderunt Christo, postea a fide ejus defecerunt, ideoque reprobati sunt, ut colligitur ex Joan. VI, 67. Denique perperam ex hoc loco Manichaei, teste S. Augustino hic, inferebant aliquos homines ex natura sua esse bonos, eo quod a Deo bono creati, particulam ejus naturae et bonitatis acceperint; alios vero natura sua esse malos, eo quod a malo principio conditi sint.
Moraliter ex hac Christi sententia infert S. Gregorius, homil. 18, aitque: «Interroget se unusquisque si verba Dei in aure cordis percipit, et intelliget unde sit. Coelestem patriam desiderare veritas jubet, carnis desideria conteri, mundi gloriam declinare, aliena non appetere, propria largiri. Penset ergo apud se unusquisque vestrum, si haec vox Dei in cordis ejus aure convaluit, et quia jam ex Deo sit, agnoscet.» Et paulo post: «Et sunt nonnulli, qui libenter verba Dei suscipiunt, ita ut etiam in fletibus compungantur, sed post lacrymarum tempus, ad iniquitatem redeunt. Ii profecto verba Dei non audiunt, quia haec exercere opere contemnunt.»
Hinc colligit S. Gregorius signum divinae praedestinationis esse, si quis verba Dei audiat ejusque sanctis inspirationibus obediat; reprobationis vero, si quis illas repellat, juxta illud Prov. cap. I: «Quia vocavi, et renuistis, etc., ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id quod timebatis advenerit.» Nam, ut ait Christus, Joan. X: «Oves meae vocem meam audiunt.» Sicut enim ovis, quae audit vocem pastoris, secura est a lupo et salva; quae vero non audit, errans a lupo devoratur: sic et qui Christi pastoris vocem audiunt, salvantur; qui non audiunt, a daemone devorantur. Quocirca Christus clare edicit: «Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud,» Luc. cap. XI. Hinc S. Bernardus, serm. 1 in Septuag., monachis suis hoc maximum praedestinationis dat signum, quod verba Dei cum fructu audiant. Eorum enim quasi perpetuus erat pastus, quidquid procedit de ore Dei, legendo, meditando, orando investigare et opere adimplere.
Versus 48: Samaritanus es tu, et daemonium habes
48. Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Nonne bene (recte, vere) dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? — «Dicimus,» id est diximus, et dicere solemus: hinc constat id eos dicere solitos, etiamsi id alibi scriptum non sit. Sed cur Christum vocarunt Samaritanum? Primam causam dat Rupertus, quod Christus cum Samaritanis versatus fuisset, cap. IV, vers. 40. Unde objiciebant ei quod esset transfuga, et ex Judaeo effectus Samaritanus. Secundam dat Maldonatus, quod Judaei Christum vocarint Galilaeum, quia conceptus et educatus erat in Nazareth, quae est urbs Galilaeae. Galilaei autem vicini erant Samaritanis, unde quasi similes, vel iidem, pari loco et vilitate a Judaeis habebantur. Tertia et potissima causa fuit, quod Samaritani partim erant Judaei, partim Gentiles, quia cum Deo Judaeorum colebant Deos Assyriorum, a quibus prognati erant, IV Reg. XVII. Sic Christus eis videbatur partim Judaeus, partim Gentilis, quia novam fidem et religionem inducebat; quare videbatur legem adulterare, aeque ac majorum traditiones atque legem miscere cum Evangelio, uti Samaritani judaismum miscebant et corrumpebant gentilismo.
Denique Samaritanus idem apud Judaeos erat, quod schismaticus et apostata: Samaritani enim a Judaeis fecere schisma, et templum sibi erexerunt in monte Garizim, quasi aemulum et oppositum templo Judaeorum Hierosolymitano, uti dixi cap. IV, vers. 9. Ita Origenes, Theophylactus, Ammonius, Leontius, Euthymius. Quare vocare quemquam Samaritanum, ingens erat convicium et probrum; quale nunc apud Hispanos est vocare aliquem Maurum vel Marranum.
Et daemonium habes? — Primo, «quia in Beelzebub, principe daemoniorum, ejicis daemonia,» uti ipsi objiciunt Christo, Luc. XI, 15. Ita Theophylactus. Secundo, quia Christus faciebat se Deum, itaque gloriam Dei ad se transferebat, sicut daemon, scilicet Lucifer, appetiit esse Deus, et gloriam Dei sibi vindicare. Ita Leontius. Hic sensus videtur genuinus, et ita intellexit Christus; unde respondet: «Ego gloriam meam non quaero.» Tertio, «daemonium habes,» id est deliras, insanis, perinde ac lunatici et energumeni, a daemone agitati delirant et insaniunt. Sic enim dicitur, cap. X, vers. 20: «Daemonium habet et insanit, quid eum auditis?» et cap. VII, vers. 20: «Daemonium habes, quis te quaerit interficere?» Atrox hoc fuit Judaeorum in Christum convicium et blasphemia, ideoque stupenda Christi in eo tolerando modestia et patientia, ut patet ex modestissimo ejus responso. Ait enim:
Versus 49: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum
49. Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. — Mirare hic Christi in tanta contumelia mansuetudinem, qua ut verax illam ut falsam negat, sed ut potens convicium non reddit. Unde S. Gregorius, hom. 18: «Ecce, inquit, injuriam suscipiens Deus, non contumeliosa verba respondet: cum a proximis contumeliam accipis, etiam eorum vera mala tacere debes, ne ministerium justae correptionis in arma vertatur furoris.» Et Chrysostomus: «Ubi oportebat Dominum eos docere, et contra eorum superbiam invehi, asper erat; ubi vero exprobrantes sufferre, multa mansuetudine utebatur, ut scilicet disceremus, quae ad Deum pertinent, vindicare; quae vero ad nos, despicere.» Et Augustinus: «Imitemur ejus patientiam, ut perveniamus ad potentiam.»
Dissimulavit Christus nomen Samaritani, quia merum erat convicium contra se, non contra Deum jactum: suam ergo injuriam ulcisci noluit, sed Dei honorem tueri; et quia omnes sciebant ipsum esse Galilaeum, non Samaritanum; et quia refutando se habere daemonium, refutabat pariter se esse Samaritanum. Samaritani enim quasi schismatici, erant mancipia daemonis. Aliam causam, sed mysticam, non litteralem dat S. Gregorius, homil. 18: «Samaritanus, inquit, interpretatur custos, et ipse veraciter custos est, de quo Psalmista ait: Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilant qui custodiunt eam; et cui per Isaiam dicitur: Custos quid de nocte? Custos quid de nocte? Respondere noluit Dominus: Samaritanus non sum; sed: Ego daemonium non habeo. Duo quippe ei illata fuerunt: unum negavit, aliud tacendo consensit. Custos namque humani generis, et si Samaritanum se non esse diceret, esse se custodem negaret.»
Ego daemonium non habeo. — Sed vos potius habetis, ait Leontius, q. d. Ego adeo Dei gloriam non adimo, nec eam mihi usurpo, ut fecit daemon, puta Lucifer, ut assidue honorificem Deum Patrem, dicamque omnia me ab illo habere, me ab ipso esse missum, ejus voluntati per omnia obedire, me universa mea illi accepta referre, et ad ejus honorem gloriamque dirigere: vos potius inhonoratis Deum Patrem, quia inhonoratis et acerbissimis conviciis afficitis me, qui sum Dei Patris Filius et legatus in mundo. Ita Leontius. Ceteri generalius explicant de peccato, q. d. Ego honorifico Patrem per opera sancta, vos eum inhonoratis per peccata vestra. Ita S. Augustinus, Chrysostomus, Beda, Theophylactus.
Versus 50: Ego non quaero gloriam meam
50. Ego non quaero gloriam meam (sed Dei Patris): est qui quaerat, et judicet. — q. d. Est Deus Pater qui requiret et judicabit, id est vindicabit et puniet acerrime eos qui gloriam meam non ferunt, nec quaerunt, sed omnibus modis dehonorant et deturpant, uti vos facitis. Ita Chrysostomus, Leontius, Theophylactus, Euthymius.
Dices: Id contrarium videtur illi dicto Christi, cap. V, vers. 22: «Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio.» Respondeo: Ibi Christus loquitur de judicio publico et universali, quod Pater commisit Filio, ut illud peragat in die extremi judicii; hic vero loquitur de judicio privato et quotidiano, quo solet Deus Pater injurias Filio ejusque Sanctis factas in hoc mundo vindicare, sicut fecit dum Judaeos per Titum et Romanos evertit, ob caesum ab eis Christum; idque hoc loco tacite innuit et praedicit Christus. Ita Jansenius, Maldonatus et alii. Aliter Glossa: «Est qui judicet,» inquit, hoc est qui discernat meam gloriam a vestra, qui secundum saeculum gloriamini, juxta illud Davidis: «Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta.»
Versus 51: Non gustabit mortem in aeternum
51. Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, non gustabit (id est non sentiet, non experietur) mortem in aeternum. — Christus tam atroci Judaeorum convicio non commotus ad indignationem, sed potius ad eorum commiserationem, perstat in sua sententia et doctrina, ostenditque se non quaerere gloriam suam, sed Judaeorum salutem. Unde ait: «Amen, amen,» id est in veritate, verissime et certissime dico, et, ut censet Augustinus, juro vobis quod, si mea dogmata servaveritis, nunquam moriemini morte animae, id est nunquam peccabitis (peccatum enim est mors animae), sed semper vivetis, hic in Dei gratia, et in coelo in Dei gloria: corpore autem moriemini quidem, sed ab hac morte ego vos in die judicii suscitabo, faciamque ut deinde in omni felicitate corporali et spirituali vivatis in omnem aeternitatem. Ita S. Augustinus.
Versus 52: Nunc cognovimus quia daemonium habes
52. Nunc cognovimus quia daemonium habes. — Daemon enim tibi suggerit, ut tam superba, quam falsa et absurda loquaris; nimirum quod tuus sermo profligabit a tibi credentibus mortem, cum videamus omnes omnino mori, etiam Prophetas et Sanctos, qualis fuit Abraham. Sed, ut ait S. Gregorius, homil. 18: «Solum carnis mortem aspicientes, in veritatis sermone caligabant.» Nam, ut ait Beda, Abraham, quem citant, mortuus quidem erat corpore, anima autem vivebat.
Disce hic, o Religiose, o praedicator, o Christiane, a Christo tuo pro bono opere recipere calumnias, pro beneficiis maledictiones ac maleficia: disce etiam ingratis benefacere: Christus enim assidue Judaeos docens, sanans, a daemonibus liberans, ab eis contumelias et probra sibi illata benigne sustinuit, pro beneficiis ingratitudinem, pro miraculis blasphemias, pro doctrina irrisiones et reprehensiones recepit, et tamen ingratis benefacere non destitit. Hic est apex patientiae et charitatis.
Abraham mortuus est, et Prophetae; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum. — q. d. Abraham et Prophetae, qui Dei sermonem servarunt, mortui tamen sunt. Ergo tu blasphemas, dum te facis non solum majorem Abraham et Prophetis, sed et Deo ipso, utpote qui dicis sermonem tuum posse credentes servare immunes a morte, cum Dei sermo Abraham et Prophetas a morte liberare non potuerit. Sed alius et potentior erat sermo Dei in ore Christi promulgatus, quam sermo Dei prolatus ad Abraham et Prophetas; nec Abraham et Prophetae mortui erant quoad animam, ac licet corpore mortui, resuscitandi tamen erant a Christo ad vitam aeternam.
Versus 53: Numquid tu major es patre nostro Abraham
53. Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et Prophetae mortui sunt. Quem teipsum facis? — Contenti fuere Abraham nominare, quia Abraham erat pater Synagogae et credentium omnium: quare absurdissimum putabant, horrendum et blasphemum, si Christus se praeferret Abrahae, uti revera praetulit; erat enim ipse Deus et homo, cum Abraham merus esset homo; sed id ignorabant, vel potius credere nolebant Judaei.
Versus 54: Est Pater meus, qui glorificat me
54. Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est (Arabicus, non esset gloria mea quidquam): est Pater qui glorificat me. — «Hoc ait propter illud quod dixerunt: Quem teipsum facis?» inquit S. Augustinus, «refert enim gloriam suam ad Patrem suum, de quo est et qui Deus est.»
Gloria mea nihil est, — id est nullius ponderis est, nullius valoris, nullius momenti, idque apud vos, ut ait Chrysostomus, sed et apud ceteros homines. Nam in omni tribunali nulli creditur de seipso, sed aliis, puta testibus pro ipso testantibus. Hoc est quod asseruit, cap. V, vers. 31: «Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum (id est legitimum): alius est qui testimonium perhibet de me.» Hinc Salomon canit aitque, Prov. XXVII, 2: «Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua.»
Objiciebant Ariani: Pater glorificat Filium, ergo ipse major est Filio. Respondet S. Augustinus: «Haeretice, non legisti ipsum Filium dicentem, quod glorificat Patrem suum; sed et ille Filium glorificat, et Filius Patrem glorificat; pone perniciem, agnosce aequalitatem, corrige perversitatem.»
Versus 55: Et non cognovistis eum; ego autem novi eum
55. Et non cognovistis eum; ego autem novi eum. — Primo et plane, q. d. Vos Deum verum, quem colitis, non cognoscitis, qui nescitis ipsum esse unum in essentia, et trinum in personis; putatis enim unum esse in persona, sicut unus est in essentia: nescitis Deum esse Patrem, et me Filium genuisse, ac mecum spirando produxisse Spiritum Sanctum. Si enim id sciretis, utique cognosceretis et crederetis me esse Messiam Dei Filium; ac vice versa, «si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis,» ait Christus, cap. XIV, 7. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus et Beda.
Secundo, S. Augustinus, q. d. Creditis unum esse Deum, licet eum non cognoscatis, id est licet eum non videritis, nec audieritis, juxta illud cap. V, vers. 37: «Neque vocem ejus unquam audistis, neque speciem vidistis.» Ergo pariter mihi ejus Filio credere deberetis, ob tot signa et prodigia, quae edo, etsi divinitatem in me latentem non videatis.
Tertio, «non cognovistis eum,» id est non credidistis illi testimonium de me perhibenti dicentique: «Hic est Filius meus dilectus:» non enim cognovistis, vel cognoscere noluistis hanc veram veri Dei fuisse vocem.
Quarto, Euthymius: «Non cognovistis,» id est non ostendistis vos ipsum cognoscere, quia vivitis impie, non ut Dei cultores, sed ut Gentes idololatrae, estisque ex illis, de quibus dicit Paulus ad Titum, cap. I, vers. 16: «Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.»
Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. — Maldonatus censet Judaeos a Christo vocari mendaces, quia ei dixerant: «Samaritanus es, et daemonium habes;» haec enim erant duo crassissima mendacia, imo blasphemiae. Magis ad rem S. Chrysostomus, Ammonius, Theophylactus asserunt eos a Christo mendaces vocari, quia cum dicerent se nosse Deum, mentiebantur: non enim credebant eum habere Filium, ac trinum esse in personis, uti dixi vers. 55.
Sed scio eum, et sermonem ejus servo. — Τὸ «et» per «quia» exponit Theophylactus, q. d. Ostendo vita et factis me Deum Patrem nosse, revereri et colere, quia sermonem ejus reverenter observo et constanter adimpleo. Melius et accipias pro ideo, idcirco, q. d. Quia ego nosco Deum Patrem ejusque majestatem, potentiam et sanctitatem clare perspicio; idcirco illam ut homo summe revereor, ejusque sermonem, id est praecepta plane pleneque observo, quae vos, o Judaei, non observatis, quia ejus majestatem non nostis, nec perspicitis, ideoque eam non reveremini. Ita Theophylactus. Porro S. Augustinus: «Sermonem Patris, inquit, tanquam Filius loquebatur, et ipsum erat Verbum Patris, quod hominibus loquebatur,» q. d. Apte Christus dixit «sermonem,» non praeceptum, quia ipse erat λόγος, id est Verbum, vel sermo Patris, atque idipsum eum loqui et praedicare hominibus praeceperat Pater, ut scilicet ipsi tam Deum Patrem, quam Deum Filium agnoscerent, crederent, colerent.
Versus 56: Abraham exultavit ut videret diem meum
56. Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. — «Exultavit,» id est exultanti animo expetivit, ait Vatablus; Arabicus, desideravit. Nam, ut ait S. Augustinus: «Non timuit, sed exultavit, credens exultavit sperando, ut videret intelligendo.» Est catachresis.
Diem meum. — Quem? S. Augustinus accipit diem aeternitatis, quo ab aeterno Filius a Patre erat genitus, q. d. Cupiebat Abraham cognoscere meam generationem aeternam ac divinitatem, ut eam crederet et per eam salvaretur. «Vidit, inquit S. Augustinus, diem meum, quia mysterium Trinitatis agnovit.» S. Augustinum ut magistrum more suo sequitur Beda. Huc accedunt S. Hieronymus, in cap. VIII Daniel., et S. Gregorius hic, hom. 18, qui diem hunc accipiunt illum, quo per tres angelos sibi apparentes, et unum ex eis duntaxat loquentem, quasi per symbolum illi revelatum est mysterium S. Trinitatis. Nam tres vidit, et unum adoravit, Gen. XVIII, 2.
Verum alii passim accipiunt hic diem humanitatis Christi, non Deitatis. Unde primo, S. Chrysostomus, Ammonius, Theophylactus, Leontius, Euthymius, per diem Christi accipiunt diem passionis, crucifixionis et mortis, q. d. Abraham optabat videre crucem et mortem meam, ut per eam ipse ceterique homines salvarentur.
Secundo et planius, accipias diem quo incarnatus, et quo post novem menses natus est Christus, q. d. Abraham exultavit ut videret diem quo ego incarnarer et nascerer, quia ex me sperabat salutem sibi totique mundo. Omnes enim Prophetae et Patriarchae, quorum pater et patriarcha erat Abraham, summe desiderabant adventum Messiae, et ab eo incarnationem Christique nativitatem, ut per illum a peccatis, aeque ac e limbo liberarentur. Unde Joannes Alba, Electa Sanctae Scripturae, cap. XCVII: «Abraham, inquit, desideravit videre diem Christi, hoc est potiri felicitate et gratiis a Christo allatis.» Videre enim saepe significat potiri, frui, possidere, per catachresin. Ut, «Credo videre bona (hoc est frui bonis) Domini in terra viventium.»
Vidit et gavisus est. — «Vidit,» id est per fidem cognovit et credidit, ac rursum, quasi per figuram inspexit, cum jussus fuit a Deo immolare Isaac filium, Gen. XXII, 10 et 18; haec enim immolatio erat typus et figura immolationis Christi in cruce. Ita S. Chrysostomus, S. Augustinus, Theophylactus, Euthymius, Leontius, Ammonius. Addit S. Augustinus et S. Bernardus, serm. 6 De Vigilia Natalis Domini, respici hic ad factum Abrahae, quo manu admota femori adjuravit servum suum, significans ex femore suo nasciturum Christum, Gen. XXIV, 2.
Secundo, alii: «Vidit,» inquiunt, id est per propheticam revelationem cognovit, sicut ceteri Prophetae. Verum haec non fuisset visio, sed praevisio et prophetica praenotio, quae spectat futurum, cum visio sit rei praesentis. Ita Eucherius in Quaest. in Joannem.
Tertio ergo et genuine, Abraham in limbo existens «vidit,» id est cognovit diem et tempus, quo incarnatus et natus est Christus, non tantum ex eo quod Simeon, qui Christum ulnis exceperat, paulo post moriens descendensque in limbum, annuntiaret Abrahae natum esse Christum, seque eum vidisse et ulnis gestasse (idem Abrahae nuntiavit Anna prophetissa, item Zacharias; Anna, mater Deiparae, ac Joannes Baptista, qui ante Christum mortui descenderunt ad limbum); sed insuper idipsum proprie «vidit,» id est oculis mentis, per Dei et Angelorum revelationem, perque claram cognitionem, sive abstractivam, sive potius intuitivam; hanc enim proprie significat τὸ vidit. «Videre» enim idem est quod intueri, aspicere. Abraham ergo e limbo, oculis mentis a Deo elevatis, vidit Christum incarnari et nasci, sicut angeli et Beati e coelo vident quae fiunt in terra et inferno; et S. Anselmus oculis corporeis a Deo elevatis, vidit ea quae in loco secreto post murum agebantur.
Hoc enim summe desiderabat Abraham videre, et quasi praesens aspicere. Atque hoc Abrahae tanquam patri Christi, cui promissio solemnis de Christo ex se nascituro saepius a Deo facta fuerat, ob ejus fidem, obedientiam, sanctitatem, ac tot tantaque merita quasi debebatur, ut scilicet Abrahae patri fidei et credentium, qui per duo millia annorum, sine sua culpa, imo cum magna sanctitate, fide et spe detinebatur in limbo, avidissime exspectans Christum liberatorem, ad suam et sociorum patrum consolationem, ac ad leniendam tam longam anxiamque Christi exspectationem; cognosceret diem quo incarnatus et natus est Christus. Natus enim est Christus post Abraham anno bis millesimo, uti ostendi in Chronotaxi, quam praefixi Pentateucho. Abraham ergo per bis mille annos avide exspectavit Christum; languens et suspirans ad ejus diem natalem: quare Deus illum ipsi revelavit, et in spiritu ostendit; inque exultavit et jubilavit Abraham omnesque Sancti in limbo. Ita Jansenius, Maldonatus et alii. Denique angeli, qui solantur animas in Purgatorio, multo magis solabantur animas Abrahae, Patriarcharum et Prophetarum in limbo: quare eis Christi adeo exoptati nativitatem annuntiaverunt, uti iidem eamdem annuntiaverunt pastoribus, Lucae II.
Dicit hoc Christus primo, hoc fine, ut ostendat se majorem esse Abrahamo, esseque Deum; secundo, ut ostendat quantam de se absente existimationem habuerit Abraham, quem Judaei Abrahae filii praesentem jam contemnebant; tertio, ut oblique eos pungat, q. d. Abraham tantum mei desiderium habuit, vos vero me respuitis: ergo non estis genuini Abrahae filii, sed spurii et degeneres; unde ait: «Abraham pater vester,» hoc est Abraham, cujus vos filios esse gloriamini, cum ego de eo non glorier, sed potius Abraham de me glorietur et exultet.
Versus 57: Quinquaginta annos nondum habes
57. Dixerunt ergo Judaei ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti? — ut vicissim Abraham te quoque viderit, vidensque exultarit, uti dixisti. Hinc S. Irenaeus, lib. II, cap. XXXIX et XL, colligit Christum in terris ad 50 annos vixisse, sed falso. Communis est enim doctorum sententia, Christum non vixisse nisi 34 annos, eosque non plenos; scilicet expletis 33 annos, et mortuum esse anno aetatis 34 per tres menses inchoato. S. Chrysostomus et Euthymius pro 50 legunt 40, quia Graece litterae μ et ν, quae sunt notae 40 et 50 vicinae sunt, ut ex una in aliam facilis sit lapsus. Sed passim Latini, Graeci, Syrus et Arabicus legunt 50.
Videntur Judaei respicere ad annum saecularem, puta quinquagesimum, qui erat annus jubilei, q. d. Tu, o Jesu, nondum unum saeculum explesti, necdum jubileum absolvisti; quomodo ergo dicis te vidisse Abraham, qui vixit ante quadraginta saecula, sive ante 40 jubileos? ita Severus Antiochenus, in Catena. Euthymius vero censet Christum ob maturitatem judicii, ac ob vultus et morum gravitatem; addunt alii, ob itinera et labores in praedicando exantlatos Judaeis visum fuisse 50 annorum. Sed facillime dicas Judaeos, ne carpi vel erroris argui possent, majorem posuisse aetatem quam merita quasi debebatur, ut scilicet Christo redarguerentur. Multi enim sunt 40 annorum, qui intuentibus videntur vix excedere trigesimum.
Versus 58: Antequam Abraham fieret, ego sum
58. Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum, — id est fui ab aeterno, quia «ego sum qui sum,» Exodi III, id est ego sum Deus. Τὸ ergo «sum» notat aeternitatem, quia illa semper est praesens, caretque omni praeterito et futuro. «Ego ergo sum» aeternus, immutabilis, idemque semper et constans. Ita S. Augustinus, Beda, S. Gregorius, Leontius, Euthymius. Quare ego qua Deus non tantum 50 annos, sed et saeculum Abrahae infinitis durationis spatiis excedo. Nam, ut ait Tertullianus, lib. De Trinitate: «Nisi fuisset Deus, consequenter cum ex Abraham fuisset, ante Abraham esse non posset.» Audi S. Augustinum verba Christi prementem et exprimentem, tract. 43, in fine: «Antequam Abraham fieret: intellige, fieret ad humanam naturam, sum vero, ad divinam pertinere substantiam. Fieret, quia creatura erat Abraham. Non dixit, antequam Abraham esset, ego sum; sed antequam Abraham fieret, qui nisi per me, non fieret, ego sum. Neque hoc dixit: Antequam Abraham fieret, ego factus sum. In principio enim fecit Deus coelum et terram: nam in principio erat Verbum. Antequam fieret Abraham, ego sum. Agnoscite creatorem, discernite creaturam. Qui loquebatur, semen Abrahae factus erat, et ut Abraham fieret, ante Abraham erat.»
Versus 59: Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum
59. Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum, — tanquam blasphemum, eo quod se praeferret Abrahae, et conferret aequaretque Deo aeterno. Blasphemus enim jubetur lapidari, Levit. cap. XXIV, vers. 16. Liquet Judaeos hosce non fuisse eos qui, vers. 30, dicuntur credidisse in Christum, ut vult Theophylactus, sed alios Christo adversos et incredulos. Apte S. Augustinus: «Quo, ait, curreret tanta Judaeorum duritia, nisi ad lapides?» Et S. Gregorius, hom. 18: «Quem intelligere non poterant, obruere quaerebant.»
Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. — «Abscondit,» non in angulo aliquo templi: ibi enim eum Judaei sedulo scrutati invenissent, sed abscondit se ab oculis eorum, quia vi divina eis se fecit invisibilem, quod et Beati facere possunt: invisibilis ergo per medios hostes ivit illaesus, et e templo exiit, cedens illorum furori. Ita Leontius, Theophylactus, Euthymius et alii. Audi S. Gregorium, hom. 18: «Si potentiam exercere voluisset, eos in suis actibus ligaret, aut eos in poenas subitae mortis obrueret; sed qui pati venerat, judicium exercere nolebat.» Et S. Augustinum: «Magna erat commendanda sapientia, quam exercenda potentia. Deserit eos quasi correctionem non suscipientes, non abscondit autem se in angulo templi, quasi timens, aut in domunculam fugiens, aut post murum aut columnam divertens, sed coelica potestate invisibilem insidiantibus se constituens, per medium illorum exivit, tanquam homo a lapidibus fugit: sed vae illis, a quorum lapideis cordibus Deus fugit!»
Moraliter: Docemur hoc exemplo, ait S. Gregorius, iram superbientium, etiam cum resistere possumus, humiliter declinare. Unde Arabicus vertit: «Et retrocessit Jesus, et exiit de templo, et transiit per medium eorum excurrens sic passibus anteco et antecedo.»