Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Christus caecum natum die sabbati illuminat. Unde, vers. 14, Pharisaei Christum quasi sabbati violatorem criminantur; verum caecus jam videns eum defendit, ideoque, vers. 34, extra Synagogam ejicitur, sed eum recipit, edocetque Christus.
Textus Vulgatae: Joannes 9:1-41
1. Et praeteriens Jesus vidit hominem caecum a nativitate. 2. Et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur? 3. Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus; sed ut manifestentur opera Dei in illo. 4. Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: 5. quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. 6. Haec cum dixisset, expuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, 7. et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloe (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. 8. Itaque vicini, et qui viderant eum prius, quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. 9. Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum. 10. Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? 11. Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et video. 12. Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio. 13. Adducunt eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat. 14. Erat autem sabbatum, quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. 15. Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. 16. Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Et schisma erat inter eos. 17. Dicunt ergo caeco iterum: Tu, quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est. 18. Non crediderunt ergo Judaei de illo, quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus qui viderat, 19. et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? 20. Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est; 21. quomodo autem nunc videat, nescimus; aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate; aetatem habet, ipse de se loquatur. 22. Haec dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judaeos: jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. 23. Propterea parentes ejus dixerunt: Quia aetatem habet, ipsum interrogate. 24. Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo, nos scimus quia hic homo peccator est. 25. Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio: unum scio, quia caecus cum essem, modo video. 26. Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? 27. Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quid iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? 28. Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis; nos autem Moysi discipuli sumus. 29. Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit. 30. Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos; 31. scimus autem quia peccatores Deus non audit; sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. 32. A saeculo non est auditum, quia quis aperuit oculos caeci nati. 33. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. 34. Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. 35. Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras; et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? 36. Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? 37. Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. 38. At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. 39. Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni; ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant. 40. Et audierunt quidam ex Pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos caeci sumus? 41. Dixit eis Jesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum; nunc vero dicitis: Quia videmus. Peccatum vestrum manet.
Versus 1: Praeteriens Jesus Vidit Hominem Caecum a Nativitate
1. ET PRAETERIENS JESUS VIDIT HOMINEM CAECUM A NATIVITATE. — Arabicus, caecum natum. «Praeteriens,» id est transiens per medios suos hostes turbamque populi. Unde haec vox significat caeci curationem statim (licet id alii negent) ab egressu Christi e templo contigisse; cum scilicet invisibiliter abeuntem secuti discipuli, mox ubi oculos hostium effugerat, rursum visibilem factum, agnitumque consecuti sunt. Causam dat S. Chrysostomus. «Exiens e templo,» inquit, curavit caecum, sui absentia furorem mitigans, et per signi operationem eorum duritiem molliens.
VIDIT, — hoc est benignis fixisque in eum oculis intuitus, tanquam ejus misertus eumque visui redditurus. Unde hic Christi intuitus dedit occasionem discipulis quaerendi causam caecitatis ejusdem. Ita S. Chrysostomus. Ipse, inquit, vidit caecum, non caecus ad eum accessit. Respexit vero ita attente, ut discipuli interrogarent id quod sequitur. Mystice, infideles et peccatores caeci sunt: quare Christum videre et quaerere nequeunt, sed necesse est ut Christus eos prior aspiciat oculisque gratiae suae complexus illuminet.
CAECUM A NATIVITATE, — ut ostendatur caecitas fuisse naturalis et incurabilis; nam caeci per casum facti, ut per humores oculum obducentes, vel per pelliculam oculo obnatam, illis discussis, et hac acu diducta, naturaliter a medicis et chirurgis curantur: quod vero caecus a nativitate curetur, «non artis est, sed potestatis,» ait S. Ambrosius. «Donavit enim Dominus sanitatem, non medicinam exercuit. Eos enim sanavit Dominus, quos nemo curaret.»
Porro, caecus hic vocabatur Cedonius, sive Celidonius, qui qualis quantusque per Christum evaserit, dicam vers. 38.
Mystice: caecus a nativitate est genus humanum, Adae peccato originali occaecatum, ait S. Augustinus et Beda, quod Jesus praeteriens viam mortalitatis nostrae, ait Glossa, miserens vidit et illuminavit. Nam, ut ait S. Augustinus, contigit caecitas in primo homine per peccatum; de quo omnes originem duximus: caecum ergo humanum genus est a nativitate. Et Beda: Christi iter, ait, est de coelis in terram descensus; vidit autem caecum, cum misericorditer respexit humanum genus.
Rursum, hic caecus natus notat Gentiles in caeca infidelitate et idololatria natos et educatos, ad quos Christus expulsus de cordibus Judaeorum, transivit, ait Beda, eosque luce fidei et Evangelii sui illuminavit, idque in hac caeci illuminatione, quasi in typo designare et praesignificare voluit Christus, inquit S. Cyrillus, Rupertus et Beda.
Versus 2: Rabbi, Quis Peccavit, Hic, Aut Parentes Ejus, ut Caecus Nasceretur?
2. ET INTERROGAVERUNT EUM DISCIPULI EJUS: RABBI, QUIS PECCAVIT, HIC, AUT PARENTES EJUS, UT CAECUS NASCERETUR? — Interrogatio haec processit ex rudis vulgi opinione, qua censent morbos esse poenas peccatorum, et, ut ait S. Ambrosius, «debilitates corporum referunt ad merita delictorum.» Interrogant ergo, an hujus caecitatis causa sit culpa caeci, vel parentum? Qua in re errant. Etsi enim id saepe fiat, at non semper: Job enim innocens a Deo morbis multis afflictus fuit, ad probandam et augendam ejus patientiam, aeque ac Tobias aliique multi, idque hic vers. seq. docet Christus. Unde S. Chrysostomus et Theophylactus aiunt hanc interrogationem esse impertinentem et absurdam.
Alii putant discipulos ad hoc interrogandum fuisse commotos, ex illo Christi ad paralyticum dicto, cap. v, 14: «Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat.»
HIC. — Quia propriae caecitatis, utpote poenae, videtur causa esse culpa propria, non aliena. Et vere peccatum originale est causa omnium poenarum et malorum, quae nobis in hac vita accidunt, ac nominatim morborum, qui infantibus obveniunt, uti docet S. Augustinus, lib. III Contra Julianum, cap. iv, sed tamen ipsum non fuit causa propria, cur hic prae aliis infantibus caecus nasceretur. Unde S. Augustinus ait: Non quidem hic aut sine peccato originali natus erat, aut vivendo nihil addiderat: habebat ergo peccatum ipse, et parentes ejus; sed non ipso peccato factum est, ut caecus nasceretur.
Porro, S. Cyrillus putat discipulos fuisse imbutos errore Pythagorae et Platonis, qui censebant animas ante corpora extitisse, et ob peccata sua in corpora fuisse detrusas, quod postea sensit Origenes. Leontius vero putat discipulos loqui de peccato caeci, non ante nativitatem praeterito, sed post eam futuro; quasi illud futurum praevidens Deus punierit praevia caecitate. Verum sive hic, sive quis alius fuerit discipulorum sensus (quem difficile est conjectare), certum est eos errasse: nec enim animae fuerunt ante corpus, nec Deus punit peccata futura, sed praeterita.
AUT PARENTES EJUS. — Solet enim Deus saepe parentes ob sua peccata punire in filiis; hi enim sunt partus et membra parentum. Unde ob parentum libidines aliasque iniquitates, proles saepe nascuntur debiles, infirmae, caecae, mancae, deformes, monstrosae, aut cito moriuntur, uti mortuus est infans Davidis ex adulterio genitus, II Regum xii, 14. Hoc est quod Deus sanxit, Exodi xx, 5: «Ego sum Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios in tertiam et quartam generationem.»
Versus 3: Neque Hic Peccavit, Neque Parentes Ejus; Sed Ut Manifestentur Opera Dei in Illo
3. RESPONDIT JESUS: NEQUE HIC PECCAVIT, NEQUE PARENTES EJUS; SED UT MANIFESTENTUR OPERA DEI IN ILLO. — Christus non negat caecum et parentes ejus peccasse peccato originali aliisque actualibus illud consequentibus; sed negat eum ob haec peccata, prae aliis, qui eadem et majora commiserant, caecitate damnatum. Ita S. Augustinus, Chrysostomus, Leontius, Beda, Theophylactus, Euthymius; frustra ergo Pelagiani hoc loco abutuntur, ut peccatum originale negent et tollant.
Causa igitur cur Deus huic caeco caecitatem immiserit, fuit, «ut opera Dei,» id est miraculosa Dei virtus et operatio in eo per Christum curando eluceret, ut per hoc Christus cognosceretur a Deo missus, esseque verus Messias. Ita Patres jam citati. Mysticam causam dat Glossa, scilicet ut caecum illuminando, inquit, et per eum, quid in caecitate generis humani facturus significando, Filius Dei manifestetur, q. d. Ideo Christus caecum illuminavit in carne, ut significaret se simili modo homines illuminaturum in mente per suam gratiam et doctrinam Evangelii. Hinc et caecus hic non solum carne, sed et mente a Christo illuminatus est, ut patebit vers. ult.
Quocirca, dum caecus natus fuit, non injusta passus est, sed beneficium accepit per caecitatem, ait S. Chrysostomus, per hanc enim interioribus respexit oculis, et quidem eum, qui ex non ente eum deduxit ad esse, atque clarius ab eo, tam sensus quam mentis lumen accepit.
Versus 4: Me Oportet Operari Opera Ejus Qui Misit Me, Donec Dies Est
4. ME OPORTET OPERARI OPERA EJUS QUI MISIT ME, DONEC DIES EST: VENIT NOX, QUANDO NEMO POTEST OPERARI. — S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Leontius et Rupertus per diem accipiunt praesens saeculum usque ad finem mundi, per noctem vero saeculum futurum. Verum hic dies ad operandum statutus est omnibus hominibus: Christus vero diem hunc sibi appropriat suaeque operationi attribuit; quare melius et pressius S. Augustinus, Beda, Cyrillus, per diem accipiunt tempus vitae Christi, quo corporaliter praesens erat mundo; noctem vero vocat mortem et tempus absentiae suae. Ergo venit nox, hoc est instat mihi mors, post quam nec ego, nec quis alius operari potest. Sensus est, q. d. Sicut homines noctu ob tenebras operari non possunt, ita ego post mortem nil operabor eorum quae nunc pro salute et redemptione hominum operor. Sic cap. viii, 56, dixit: «Abraham exultavit ut videret diem meum,» id est diem meae nativitatis et vitae inter homines. Dicit hoc Christus, ut sternat viam ad caeci illuminationem, q. d. Ego missus sum in mundum, ut assidue operer ea quae sunt salutis hominum, v. g., ut caecos illuminem: en hic caecus se offert; utar ergo occasione, et eum illuminabo.
Symbolice Interlinearis: Nox, inquit, est persecutio Apostolorum, et maxime persecutio Antichristi.
Tropologice: cuique homini tempus vitae est dies ad operandum et merendum gloriam sempiternam; nox vero est mors ejusdem. Quare qui sapit, sequatur consilium Sapientis: «Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas,» Eccles. cap. ix, 10. Vide ibi dicta. Unde S. Augustinus hic: Nox, inquit, est de qua dicitur: Projicite eum in tenebras exteriores: ibi ergo erit nox, ubi nemo potest operari, sed recipere quod operatus est: dum vivis, operare, ne nocte illa praeveniare.
Sic et Philosophi ac Poetae vitam vocarunt diem, mortem vero noctem. Unde Pythagoras aiebat vitam hominum similem esse diei solemni, ad quem multi conveniunt, alii certaturi, alii negotiaturi, nonnulli spectatores futuri. Ita refert Laertius, lib. VIII, cap. I. Et Epicharmus, cum audisset disputantes de vivendi spatio, dum quidam tres, quidam quatuor, alii plures sibi tribuerent annos adhuc vivendos, dixit: «Quid mutuo contenditis et litigatis de paucis diebus? omnes enim qui convenimus, quodam fato propinqui sumus morti.» Ita Aelianus, lib. II De varia historia.
Anonymus alter rogatus, qualis esset hominis vita? cum parumper se ostendisset, mox se abscondit, significans brevem et diariam, imo momentaneam esse hominis vitam. Thales aiebat nihil interesse inter vitam et mortem. Cuidam vero obstrepenti: Cur tu ergo non moreris? Respondit: Ob hoc ipsum, quia nihil interest; potius enim habetur id quod accersitur. Ita Laertius, lib. I, cap. I. Musonius interrogatus, «a quo optime extremum diem clauderet?» respondit: «Qui semper postremum vitae diem sibi instare proposuerit.» Ita Maximus, serm. 36. Secundus Philosophus interrogatus ab Adriano Imperatore, «quid esset mors?» respondit: «Aeternus somnus, dissolutio corporum, divitum pavor, pauperum desiderium, inevitabilis eventus, incerta peregrinatio, latro hominis, somnii pater, fuga vitae, vivorum discessio, resolutio omnium.» Ita Laertius. Hinc illud: «In aeternam clauduntur lumina noctem,» id est mortem. Et: «Omnes una manet nox: Omnibus una nox dormienda;» sed ab hac nocte evigilabimus in resurrectione.
Quocirca Messodanus vir sanctissimus, jam senex, cum ab amico in crastinum vocaretur ad convivium: «Cur me vocas in crastinum, inquit, qui a multis annis crastinum non habui, sed mortis adventum in singulos dies exspectavi;» uti cuique fideli et Religioso faciendum esse monuit S. Antonius apud S. Athanasium, et Barlaam apud Damascenum, in Historia. Quocirca sapienter S. Hieronymus: «Facile, inquit, contemnit omnia, qui semper se cogitat moriturum,» qui quemlibet diem auguratur sibi fore ultimum; nam, «Stat sua cuique dies, breve et irreparabile tempus Omnibus est vitae,» ait Virgilius, lib. X Aeneid.
Versus 5: Quamdiu Sum in Mundo, Lux Sum Mundi
5. QUAMDIU SUM IN MUNDO, LUX SUM MUNDI. — q. d. Lucis autem est illuminare; ergo hunc caecum illuminabo, ut me mundi lucem et solem esse ostendam. Vide dicta cap. i, vers. 9, et cap. viii, vers. 12.
Versus 6: Expuit in Terram, et Fecit Lutum ex Sputo, et Linivit Lutum Super Oculos Ejus
6. HAEC CUM DIXISSET, EXSPUIT IN TERRAM, ET FECIT (Syrus, pinsuit) LUTUM EX SPUTO, ET LINIVIT LUTUM SUPER OCULOS EJUS. — Christus caecum illuminavit per lutum, quod natura sua magis oculos obturat et excaecat, ut ostenderet se non naturaliter, sed supernaturaliter, puta per id quod plane morbo erat contrarium, ipsum curare. Symbolica causa fuit, ait S. Chrysostomus, ut significaret se esse eum (Deum) qui initio mundi hominem quasi figulus e luto formarat, Genes. i, ac proinde suum jam esse, hominem a se formatum, sed caecitate deformatum, illuminando refingere et reformare; atque consequenter se pariter esse Dominum omnium, etiam sabbati, ut eo operari, et caecum curare possit, quidquid obstrepant Pharisaei. Ita Cyrillus, Leontius, Theophylactus.
Unde Glossa interlinearis: Ecce collyrium, ait, quo ungitur genus humanum, scilicet cogitatio suae vilitatis, quod ex luto factum sit, ut per eam superbia, quae illud excaecavit, curetur, juxta illud: «Memento homo quia pulvis es, et in pulverem reverteris.»
Saliva sua Christus usus est, ait Cyrillus, primo, ut ostenderet carnem suam quoque salutiferam esse, et vim medendi supernaturalem habere. Secundo, quia saliva providentia, ac consequenter visus recuperandi, erat symbolum saliva enim ex cerebro (ubi est sedes judicii et prudentiae) descendente, ciborum sapores dijudicamus. Unde et saliva a sale dicitur, quod fere salis saporem habeat: sal autem symbolum est sapientiae. Aut saliva dicitur quasi salvia, quod instar salviae multos morbos sanet et salvet, uti docet Galenus et Plinius, lib. XXII, cap. xxv, et lib. XXVIII, iv. «Hominum saliva jejuna,» ait, «contra serpentes praesidio est,» etc. Idem, lib. XXVIII, iv, ait lippitudines oculorum quotidiana jejunae salivae inunctione sanari, multaque alia salivae commoda affert, sed quae sortilega et magica sunt.
Tertio, sputo usus est, ait Chrysostomus, ut nihil ascriberetur fonti Siloe, sed virtuti oris ejus, ex quo sputum manabat; suo enim ore jubens caecitatem abegit. Quartam causam dat idem Chrysostomus, ut miraculum hoc apud omnes foret magis testatum et celebre; ac quintam, ut fidem et obedientiam caeci probaret. Audi Chrysostomum: «Quare eum mittit ad Siloe? ut omnes viderent euntem, et lutum super oculos habentem. Non autem erat timendum, ne Siloe curatio ascriberetur; multi enim laverant ibi, et curati non fuerant. Adde, quod fides caeci demonstrata est, qui non contradixit, nec apud se ita cogitavit: Lutum magis excaecat, saepe lavi in Siloe, et nihil adjutus sum, si virtutem Christus haberet, praesens curasset; sed simpliciter obedivit.» Verba S. Chrysostomi aeque ac S. Augustini quia fusiora sunt, in pauca contraxi, ne lectorem prolixiore citatione morer et fatigem.
Allegorice S. Augustinus: Christus fecit lutum de saliva, inquit, quia Verbum caro factum est: unxit oculos caeci, sed nondum ille videbat; quando enim unxit, forte catechumenum fecit. Mittit ad piscinam Siloe; baptizatus enim in Christo illuminatur. Et Glossa: Saliva, ait, est sapientia, quae ex ore Altissimi prodiit; terra est caro Christi: ungere oculos est catechumenum facere. Qui credit Verbum carnem factum, mittitur ut lavet, id est baptizetur, in Siloe, id est in misso, hoc est in Christo: baptizatus autem lumen mentis recipit per fidem, gratiam et charitatem, quae illi a Deo in baptismo infunduntur.
Versus 7: Vade, Lava in Natatoria Siloe (Quod Interpretatur Missus)
7. ET DIXIT EI: VADE, ET LAVA IN NATATORIA (piscina, in qua natant pisces; Syrus, in baptisterio) SILOE, QUOD INTERPRETATUR MISSUS. — Arabicus, vade et lavare in fonte Siloe, cujus interpretatio est missus.
Nota primo: Siloe fons est ad radices montis Sion, qui non jugiter, sed incertis horis diebusque, inquit S. Hieronymus, ebullit cum sonitu, inde silet, id est abscondit se sub terra, et per canales in piscinam Siloe defertur, unde per tubos cum silentio et suaviter derivatur in hortos regios, eosque rigat. Audi S. Hieronymum, in cap. viii Isaiae: «Siloam autem fontem esse ad radices montis Sion, qui non jugibus aquis, sed incertis horis diei ebulliat, et per terrarum concava, ad antra saxi durissimi cum magno sonitu veniat, dubitare non possumus, nos praesertim qui in hac habitamus provincia.» Haec Hieronymus.
Quomodo vero fons ille primum eruperit precibus Isaiae, et unde nomen acceperit, Epiphanius his verbis ejusmodi recenset historiam: «Fontem quippe Deus Siloam causa Prophetae effecit: quoniam priusquam moreretur, pusillum precatus est uti undas illinc erumpere dignaretur, et confestim dimisit illi coelitus aquam viventem; unde sortitus est fons ille appellationem Siloam: quod si quis interpretetur, sonat demissum. Sub Ezechia quoque rege, antequam stagnum piscinasque fabricasset, precibus Isaiae effectum, ut exigua lympha scaturiret; quod populus in obsidione hostium teneretur, ne ipsa periret undis destituta civitas. Milites igitur perscrutabantur undique, ubinam sedare sitim daretur, ignorabant enim. Urbe quippe jam potiti obsidebant Siloam: quandocumque itaque indigentes Judaei aquatum venerant, scaturiebat eis unda, et aquabant: exterarum vero nationum homines reperire nesciebant, latex namque aufugiebat. Eoque usque ad hodiernum diem eructatur clanculum, quo significetur mysterium.»
Haec omnia S. Epiphanius, lib. De Vita Prophet., cap. vii, in Isaia. Quocirca Baronius, tomo I, anno Christi 33, cap. xxvi: Huic fonti Siloe, inquit, similis videtur fons ille sive fluvius, item in Palaestina, Sabbaticus dictus, eo quod die sabbati tantum fluat, caeteris diebus alveo sicco appareat, uti narrat et certo asseverat Josephus, lib. VII Belli Judaici, cap. xiv. Sic enim fons Siloe interruptis diebus ebulliens et fluens, maxime die sabbati, qui apud Hebraeos erat solemnis et sacer, fluxisse videtur. Quare hac de causa Christus caecum hunc ad oculos in Siloe lavandos, die sabbati pariter misisse videtur. Ita S. Irenaeus, lib. IV, cap. xix: «Siloa, inquit, saepe sabbatis curavit, et propter hoc assidebant ei multi die sabbatorum.»
Nota secundo: Ex hoc fonte Siloe, cum interruptis vicibus emanet, atque in Palaestina, utpote calida regione, sit aquarum penuria, derivabatur aqua fluens silentio et sine strepitu, ut habet Isaias, viii, 6, in κολυμβήθραν, id est natatoriam, sive piscinam, ut vertit Noster, cap. v, 2, et inde in hortos aqua deducebatur, ideoque fons hic ab emissis hoc modo et derivatis aquis dictus est Siloe; et magis proprie Chald. schillucha, id est missus, emissus, dimissus, a radice שלח schalach, id est misit, emisit, dimisit.
Quaeres, cur Christus caecum illuminaturus miserit eum ad fontem vel piscinam Siloe? Respondeo, quia Siloe erat typus Christi: Primo, quia Christus a Patre missus erat in mundum, ad eum luce et doctrina divina illuminandum, cujus virtute caecus hic illuminabatur, non autem aquarum Siloe vi aut efficacitate, ait S. Chrysostomus et Irenaeus, lib. IV, cap. xix.
Secundo, sicut aquae Siloe vadunt cum silentio, ut ait Isaias, viii, 6, sic Christus est lenis, mansuetus, et quasi agnus ductus ad mortem: ipse enim missus et emissus est a Patre, a quo arcano silentio procedit, qua Deus in coelis, et qua homo per Virginem in terris. Rursum Christus est Siloe, id est fons aquae salientis in vitam aeternam.
Tertio, quia Christus est fons gratiarum, qui sua charismata, quasi per rivos in fideles emanat et distribuit, juxta illud Isaiae xii, 3: «Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris,» et illud Zachar. xiii, 1: «In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae.» Vide ibi dicta. Fons enim est Christus. Hinc, si credimus S. Epiphanio, fontis Siloe auctor fuit Isaias, qui suo tam nomine, quam prophetica vita et martyrio expressus fuit typus Jesu Christi. Hinc et Isaias juxta Siloe fuit sepultus. Vide tabulam urbis Hierosolymae apud Adrichomium.
Quarto, quia juxta aquas Siloe, sive Geon (utroque enim nomine fons hic vocabatur), Salomon unctus est in regem, III Reg. i, 43. Hinc aquae Siloe significant regiam stirpem et sceptrum Davidis et Salomonis. Eo ergo misit Christus caecum, ibique eum illuminavit, ut innueret se esse filium Davidis et Salomonis, hoc est, se esse Messiam.
Quinto, quia Messiae nomen erat Siloach, quod Latini et Graeci pronuntiant Silve, id est missus, vel mittendus, scilicet legatus a Deo, juxta illud Genes. xlix, 10: «Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est;» Hebr. donec veniat Siloach: pro quo corrupte jam legitur Siloh littera ח cheth in vicinam ה he conversa et corrupta; Chald. donec veniat Messias. Misit ergo Christus caecum ad Siloe, ut refricaret Judaeis oraculum Jacobi patriarchae de Messia, q. d. Ego qui in Siloe curo caecum, sum Siloach sive Siloe, id est Messias, missus et legatus a Deo Patre, quem hoc nomine Silve venturum praedixit Jacob, ante 1500 annos. Atque hac de causa Christus passim hic disputans contra Pharisaeos, se vocat Siloach, id est missum et legatum Patris, sive eum quem misit Pater, hoc est Messiam, cujus nomen ex officio erat Siloach. Proprium enim Christi officium fuit agere legatum Dei apud homines: quare proprium officii et dignitatis ejus nomen fuit Siloach, id est missus.
Sexto, Siloe erat typus baptismi Christi, quo spiritualiter illuminamur: unde et baptismus graece vocatur φωτισμός, id est illuminatio, Hebr. vi, 4: ita Rupertus, Beda, Jansenius, Maldonatus et Ambrosius, epist. 75, et S. Augustinus, hom. 43, inter. 50. Unde S. Irenaeus, lib. V, cap. xv, censet caecum hunc non tantum corpore, sed et mente fuisse illuminatum in Siloe, uti fit in baptismo.
Denique, magna est affinitas fontis et lucis, ablutionis et illuminationis. Fons enim est quasi oculus et lux terrae, et flumina sunt quasi limpida agrorum lumina. Unde Hebr. עין ain tam oculum quam fontem significat. Sicut enim oculus est quasi lux totius corporis, sic fons est quasi lux terrae, et sicut ex oculo manant lacrymae, sic ex fonte aquae. Hinc et Hebr. נהר nahar tam flumen quam lumen significat, et nahar, tam confluere quam illuminare denotat: quin et Cicero ac Quintilianus lumina ingenii, animi, orationis, virtutis, vocant flumina. Imo Psaltes lumen gloriae vocat fontem sive flumen vitae: «Quoniam, inquit, apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen,» Ps. xxxv.
Quocirca Christus hic lucem jungit fonti. Cum enim dixisset: «Ego sum lux mundi,» illico misit caecum ad fontem Siloe, ut ibi lumen oculorum reciperet. Aquae enim crassos et noxios humores oculorum abluunt et abstergunt, itaque eos illuminant. Unde medici suadent mane aqua fontana abluere oculos, ad acuendum eorum visum.
Porro Bartholomaeus Saligniacus, lib. X Itinerarii Hierosol., cap. i, et ex eo Adrichomius, in Siloe, pag. 171, num. 200: «Siloe, inquit, fons, cui piscina sive natatoria Siloe, quae et piscina inferior nuncupatur, conjuncta est, in occidentali latere vallis Josaphat, e radice montis Sion scaturit. Aqua ejus clara, dulcis et uberrima, cum silentio placideque fluit in torrentem Cedron.» Et paulo post: «Fontis hujus aqua hodie adhuc ipsis etiam Saracenis in pretio est. Nam cum corpora naturaliter instar hircorum foeteant, in hoc fonte se et pueros suos lavant, eaque lotione foetorem suum mitigant. Quin et eam Turcae magni faciunt, quod ejus usum oculorum visui conferre experiantur.» Nimirum sicut Christus baptizatus in Jordane, suo contactu aquas sanctificavit, iisque vim peccata abluendi in baptismo indidit; sic et per aquas Siloe illuminans caecum, aliquam similem alios illuminandi vim eisdem communicasse videtur, ut, cum omnes aquae fontanae oculos clarificent, prae ceteris tamen id faciant aquae Siloe. Quocirca S. Helena, mater Constantini Imperatoris, ad fontem Siloe magnifica et mirifica construxit opera, ait Nicephorus, lib. VIII, cap. xxx. Audi S. Chrysostomum hic: Significat, ait, quod in Siloe erat virtus Christi, quae caecum curavit. Sicut enim Apostolus dixit Christum esse petram spiritalem, ita et Christus erat Siloe spiritalis. Sic et Cyrillus, ac S. Basilius, in Isaiae viii, 6, et Eusebius, lib. VII Demonstr., cap. ii.
QUOD INTERPRETATUR MISSUS, — quia fons hic erat typus Messiae, cujus nomen erat Siloach, id est missus vel mittendus a Deo, uti jam dixi. Nam, ut ait S. Augustinus: «Nisi ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus.»
ABIIT ERGO, ET LAVIT, ET VENIT VIDENS, — virtute non aquarum Siloe, sed Christi, aquis hisce quasi instrumento utentis ad caeci illuminationem, sicut utitur aquis baptismi ad mentis purificationem et illuminationem. «In Siloe,» inquit Chrysostomus, «erat virtus Christi, quae caecum curavit.» Meruit hoc non de condigno, sed de congruo caeci fides et obedientia, qua credidit se, lutum oculis suis a Christo impositum abluendo aquis Siloe, visum recuperaturum: nisi enim hoc credidisset, lutum super oculos non gestasset, cum irrisione intuentium, nec ad Siloe ivisset, eoque lutum ab oculis abstersisset. Minus vere ergo forte etiam id facit, ne Judaeos Christo infensos magis contra eum concitaret.
AD NATATORIA, — scilicet stagna in plurali. Ita Romani; alii legunt, ad natatoriam, scilicet piscinam. Idem ergo est sensus.
Versus 8: Nonne Hic Est Qui Sedebat et Mendicabat?
8. ITAQUE VICINI, ET QUI VIDERANT EUM PRIUS, QUIA MENDICUS ERAT, DICEBANT: NONNE HIC EST, QUI SEDEBAT, ET MENDICABAT? ALII DICEBANT: QUIA HIC EST. 9. ALII AUTEM: NEQUAQUAM, SED SIMILIS EST EI. ILLE VERO DICEBAT: QUIA EGO SUM. — Magnitudo facti, ait Chrysostomus, incredulitatem inducebat; et aperti oculi vultum caeci mutaverant, ait S. Augustinus, ut eum intuentes dubitarent an videns hic esset prior ille caecus; sed diligenter inspicientes per longam viam euntem, agnoverunt eumdem esse, nec id negari posse. Ita Chrysostomus.
MENDICUS. — Mirabilis Dei clementia, ait Chrysostomus, eos qui mendicabant, cum multa devotione curabat, ignobiles etiam sua dignos ducens providentia; pro salute enim omnium venerat. Sic hodie ad B. Virginem Lauretanam et Sichemensem, plerique pauperes et tenuis fortunae miracula et beneficia per B. Virginem impetrant: tum quia ipsi majori sunt in necessitate et egestate, quam divites; tum quia magis innocentis sunt vitae, tum quia majorem prae se ferunt fidem et devotionem, tum quia Deus eorum, utpote derelictorum, peculiarem gerit curam, juxta illud: «Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor.» Unde S. Jacobus, cap. II, vers. 5: «Nonne, ait, Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide?» Et Christus: «Pauperes evangelizantur,» Matth. cap. XI. Assecla Christi ergo pauperes non spernat, sed exemplo Christi ambiat.
Versus 10: Quomodo Aperti Sunt Tibi Oculi?
10. DICEBANT ERGO EI: QUOMODO APERTI SUNT TIBI OCULI? 11. RESPONDIT: ILLE HOMO, QUI DICITUR JESUS, LUTUM FECIT, ET UNXIT OCULOS MEOS, ET DIXIT MIHI: VADE AD NATATORIA SILOE, ET LAVA. ET ABII, ET LAVI, ET VIDEO. — «Ille homo,» quia nondum sciebat Jesum esse Deum, ait Euthymius et Theophylactus.
QUI DICITUR JESUS. — Nomen Jesu caecus didicerat, vel ex communi fama, vel interrogando a circumstantibus. Quod Jesum non vocet Rabbi vel Dominum, partim simplicitati et candori ejus, partim veracitati ascribendum: ne quid enim suae de Christo existimationi dare videretur, nude veritatem aperit, eumque Jesum duntaxat nominat: forte etiam id facit, ne Judaeos Christo infensos magis contra eum concitaret.
Adhuc inunctus, ait S. Augustinus, in corde nondum Filium Dei confitebatur, non tamen mentiebatur; ipse enim Dominus de se ait: «Non est propheta sine honore, nisi in patria sua.»
Versus 12: Ubi Est Ille? Ait: Nescio
12. ET DIXERUNT EI: UBI EST ILLE? AIT: NESCIO. — Jesus enim fugiens laudem se subduxerat. Recedebat Christus ubi curasset, ait Chrysostomus: non enim quaerebat gloriam, nec se ostentare.
Versus 13: Adducunt Eum ad Pharisaeos
13. ADDUCUNT EUM AD PHARISAEOS QUI CAECUS FUERAT. ERAT AUTEM SABBATUM, QUANDO LUTUM FECIT JESUS, ET APERUIT OCULOS EJUS. — «Ad Pharisaeos,» ut illi quasi Rabbini et principes rem examinent. Consilio Dei id factum est, ut miraculum fieret testatissimum et celeberrimum, ipsique Pharisaei illud negare non possent. Unde S. Augustinus: «Caecus, inquit, confitebatur, et cor impiorum frangebatur.» Adducunt ergo caecum ad Pharisaeos, quasi ad judices, ideoque in domo judicii congregatos, ait Theodorus Heracleensis in Catena. Haec autem domus videtur fuisse synagoga, juxta templum: agebatur enim hic quaestio religionis et fidei, ut scilicet Pharisaei, quasi doctores et judices, examinarent hoc miraculum, et ex eo judicarent an ejus patrator esset Propheta et Messias, an non.
ERAT AUTEM SABBATUM. — Hoc addit, ait Chrysostomus, demonstrans illorum malam mentem; quaerebant enim occasionem contra Jesum, et volebant miraculo detrahere per apparentem legis praevaricationem. Nam revera facere lutum, ut illo caecum illuminet, in sabbato, uti fecit Christus, sabbati non est praevaricatio, sed sanctificatio.
Glossa hic ait: «Quomodo iste sine fide sanatus est, cum nemo legatur a Christo sanatus exterius sine sanatione interiori? Hoc de illis dicitur, qui propter peccata infirmabantur; at iste propter Dei gloriam languebat:» nam, ut ostendi, magna fuit caeci hujus fides et obedientia, ac per eam pariter justificatus est, ut audiemus in fine capitis. Sic Eliseus per aquas Jordanis Naaman Syrum purgavit a lepra, IV Reg. v. Idem per sal in aquas amaras et salsas injectum eas dulcoravit, IV Reg. II, 20. Causas varios, cur in Siloe illuminatus sit, dedi paulo ante. Hinc S. Augustinus: Dies, inquit, erat Christus, qui inter lucem et tenebras divisit, cum caeco caecitatem depulit, eique visum restituit.
Versus 17: Tu Quid Dicis de Illo Qui Aperuit Oculos Tuos? Propheta Est
17. DICUNT ERGO CAECO ITERUM: TU, QUID DICIS DE ILLO, QUI APERUIT OCULOS TUOS? ILLE AUTEM DIXIT: QUIA PROPHETA EST. — «Propheta,» id est vir sanctus, eximius, thaumaturgus et divinus. Sic Gen. XX, 7, Abraham vocatur Propheta, id est vir sanctus et eximius. Vide dicta I Cor. XIV, initio capitis, et Eccli. XLVIII, 12, ubi varias nominis Prophetae significationes recensui.
TU, QUID DICIS DE ILLO? — Iterum iterumque interrogabant caecum, ex acerbo odio et invidia in Christum, tum ut caecum in eamdem cum Christo culpam et calumniam involvant; tum ut ex ore ejus aliquid eliciant, quo sibi contradicat, itaque eum mendacii arguant; sed Deus invidos et astutos comprehendit in sua astutia, dum effecit ut per hoc crebrum examen, magis constans caeci confessio, indeque Christi miraculum et gloria elucesceret. Ita Leontius et alii. Sapienter S. Chrysostomus: Haec, ait, est veritatis natura, ut per quae putatur insidias pati, fortior fiat, quod et nunc accidit: parentes in medium ducuntur, qui maxime suum filium cognoscebant, qui filii veritatem aperit, eumque Jesum duntaxat nominant.
Versus 18: Non Crediderunt Judaei de Illo, Donec Vocaverunt Parentes Ejus
18. NON CREDIDERUNT ERGO JUDAEI DE ILLO, QUIA CAECUS FUISSET ET VIDISSET, DONEC VOCAVERUNT PARENTES EJUS QUI VIDERAT: 19. ET INTERROGAVERUNT EOS, DICENTES: HIC EST FILIUS VESTER, QUEM VOS DICITIS, QUIA CAECUS NATUS EST? QUOMODO ERGO NUNC VIDET? 20. RESPONDERUNT EIS PARENTES EJUS, ET DIXERUNT: SCIMUS QUIA HIC EST FILIUS NOSTER, ET QUIA CAECUS NATUS EST: 21. QUOMODO AUTEM NUNC VIDEAT, NESCIMUS: AUT QUIS EJUS APERUIT OCULOS, NOS NESCIMUS: IPSUM INTERROGATE; AETATEM HABET, IPSE DE SE LOQUATUR. — Pharisaei caeci responso confusi, convertunt se ad ejus parentes ex majori livore et rabie, ut ex eorum ore eliciant quippiam quo vel caecum, vel Christum redarguant; scilicet vel caecum hunc non fuisse natum caecum, vel non fuisse plane caecum, sed lusciosum, vel per artem magicam, ut ait Chrysostomus, non per miraculum a Christo fuisse illuminatum. Quaerebant, ait S. Augustinus, quomodo hominem calumniarentur, ut eum de synagoga ejicerent, uti paulo post fecerunt. Et Theophylactus hoc eorum fuisse dilemma asserit: Aut falsum est quod filius vester nunc videat, aut quod antea caecus fuit; constat autem eum videre: falsum ergo est quod dicit, se caecum fuisse. Parentes autem caute respondent: Scire se filium hunc esse suum, ac caecum esse natum, sed a quo et quomodo sit illuminatus, nescire. Prudenter, ut nec veritatem negent, nec periculum excommunicationis incurrant: sed timide; unde aiunt: «Aetatem habet;» q. d., ait Augustinus: Juste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset; at hic est vir qui pro se loqui potest; ergo «ipsum interrogate.»
Versus 22: Parentes Ejus Timuerunt Judaeos; Jam Enim Conspiraverant Judaei, ut Si Quis Eum Confiteretur Esse Christum, Extra Synagogam Fieret
22. HAEC DIXERUNT PARENTES EJUS, QUONIAM TIMEBANT JUDAEOS: JAM ENIM CONSPIRAVERANT JUDAEI, UT, SI QUIS EUM CONFITERETUR ESSE CHRISTUM, EXTRA SYNAGOGAM FIERET. 23. PROPTEREA PARENTES EJUS DIXERUNT: QUIA AETATEM HABET, IPSUM INTERROGATE. — «Extra synagogam;» Graece ἀποσυνάγωγος, hoc est asynagogus, scilicet ejectus e synagoga, et quasi excommunicatus. Verum, ut ait S. Augustinus, jam non erat malum fieri extra synagogam; quia illi expellebant, sed Christus expulsum suscipiebat. «Propterea parentes dixerunt:» quia imbecilliores erant filio, ait Theophylactus, qui testis aderat intrepidus veritatis.
Versus 24: Da Gloriam Deo. Nos Scimus Quia Hic Homo Peccator Est
24. VOCAVERUNT ERGO RURSUM HOMINEM, QUI FUERAT CAECUS, ET DIXERUNT EI: DA GLORIAM DEO, NOS SCIMUS QUIA (quod) HIC HOMO PECCATOR EST. 25. DIXIT ERGO EIS ILLE: SI PECCATOR EST, NESCIO: UNUM SCIO, QUIA CAECUS CUM ESSEM, MODO VIDEO. 26. DIXERUNT ERGO ILLI: QUID FECIT TIBI? QUOMODO APERUIT TIBI OCULOS? 27. RESPONDIT EIS: DIXI VOBIS JAM, ET AUDISTIS: QUID ITERUM VULTIS AUDIRE? NUMQUID ET VOS VULTIS DISCIPULI EJUS FIERI? — «Da gloriam Deo.» Est modus, sive phrasis obtestandi et adjurandi apud Hebraeos, ut patet Josue VII, 19, q. d. Dic veritatem ad Dei gloriam: fatere tu idipsum quod nos scimus esse verum, scilicet hunc hominem, puta Jesum, esse peccatorem, atque hac veritatis, quae latebat, confessione a te manifestata, glorificabis Deum, qui est prima et aeterna veritas. «Dare gloriam Deo,» inquit Glossa, est veritatem de aliquo, quasi Deo praesente dicere, q. d. Confitere istum non esse Deum, sicut nos, sed peccatorem: nimirum praetextu religionis, ait Chrysostomus, ad hoc volunt caecum inducere, ut neget se a Christo curatum, aut ficte et magice per praestigias curatum; q. d., ait Interlinearis: Nega beneficium et miraculum quod a Jesu accepisti: quod est blasphemare, non Deo gloriam dare.
SI PECCATOR EST, NESCIO; UNUM SCIO, QUIA CAECUS CUM ESSEM, MODO VIDEO. — Prudenter et caute respondet, quia nec patet calumniae, nec veritatem celat, ait Interlinearis. Objicit Chrysostomus: Quomodo dixit caecus paulo ante, «Propheta est,» qui nunc dicit: «Si peccator est, nescio?» Respondet: Non hoc dicit asserendo, nec timendo, sed quia volebat Jesum a rei testimonio, non a sua voce, ab incusatione eripi, q. d. Nunc dicere vel disputare vobiscum nolo, an Jesus sit peccator, necne: unum dico, quod certo scio, me jam esse videntem, qui prius fui caecus.
QUOMODO APERUIT TIBI OCULOS? — Modum curationis iterum inquirunt, more canum, ait Chrysostomus, qui leporem nunc huc, nunc illuc investigant.
QUID ITERUM VULTIS AUDIRE? — q. d. Inaniter interrogatis, non volentes addiscere, sed cavillari, ait S. Chrysostomus.
NUMQUID ET VOS VULTIS DISCIPULI EJUS FIERI? — sicut ego jam video, et non invideo, ait Interlinearis. Imo discipulum me esse Jesu profiteor, ac vos pariter ejus discipulos fieri opto: loquebatur haec, ait S. Augustinus, jam stomachans adversus duritiem Judaeorum, et ex caeco videns, non ferens caecos. Nota hic heroicam constantiam et magnanimitatem caeci, in tuendo Jesu coram Pharisaeis juratis Christi hostibus, unde meruit a Christo suscipi et exaltari.
Versus 28: Maledixerunt Ei: Tu Discipulus Illius Sis; Nos Autem Moysi Discipuli Sumus
28. MALEDIXERUNT ERGO EI, ET DIXERUNT: TU DISCIPULUS ILLIUS SIS: NOS AUTEM MOYSI DISCIPULI SUMUS. 29. NOS SCIMUS QUIA MOYSI LOCUTUS EST DEUS: HUNC AUTEM NESCIMUS UNDE SIT. — «Maledixerunt,» dicendo: Maledicte, esto maledictus, maledicat tibi Deus, ito in malam crucem; aut quid simile: aut «maledixerunt,» id est maledicta et convicia in eum jecerunt; Arabicus, opprobriis eum affecerunt. Verum inefficax fuit eorum maledictio, et a Christo conversa in benedictionem; laus enim piorum est ab impiis maledici. Unde S. Augustinus, maledictum est, ait, si cor discutias, non si verba perpendas: tale autem maledictum sit super nos et super filios nostros. Ex hoc loco S. Cyprianus, epistol. 64 et 80, et ejus sequaces Donatistae, inferebant baptismum a ministro haeretico collatum, esse invalidum, ideoque iterandum, quia haereticus est magnus peccator, quem Deus non audit. Sed perperam: nam simili modo Catholici sacerdotis qui in peccato vivit, baptisma esset irritum et iterandum; hic enim est peccator. Dico ergo, alia est vis Sacramenti, alia orationis. Sacramentum enim habet vim ex opere operato, oratio vero ex opere operantis, puta ex sanctitate et meritis orantis. Quare si peccator, v. g., haereticus, baptizet, validum est Sacramentum, suamque habet vim ex institutione Christi, qui per Sacramentum gratiam confert: Christus enim est principalis auctor baptismi, qui per ministrum, quasi instrumentum baptizat. Adde, esto Deus non audiat preces peccatoris in quantum ipse persona privata est; audit tamen ejusdem preces, quatenus ipse persona publica est, puta minister Ecclesiae, Ecclesia enim est sancta, quia caput, puta Christum, habet sanctum, multaque membra, hoc est multos fideles habet sanctos, quorum preces Deus exaudit.
HUNC AUTEM NESCIMUS UNDE SIT. — an a Deo missus, uti fuit Moses, an a diabolo. Ita Euthymius.
Versus 30: In Hoc Mirabile Est, Quia Vos Nescitis Unde Sit, et Aperuit Meos Oculos
30. RESPONDIT ILLE HOMO (caecus a Christo illuminatus), ET DIXIT EIS: IN HOC ENIM (q. d. Hoc sane. Est hebraismus) MIRABILE EST, QUIA VOS NESCITIS UNDE SIT, ET APERUIT OCULOS MEOS. — q. d. Vestrum, utpote doctorum et legis peritorum, erat, scire Jesum, qui tanta patrat miracula et me modo illuminavit, non nisi a Deo missum esse; Deus enim est, qui per eum miracula operatur. Ubique signum illuminationis suae inducit, ait Chrysostomus, quia hoc depravare non poterant, sed ab eo convincebantur.
Versus 31: Scimus Quia Peccatores Deus Non Audit
31. SCIMUS AUTEM QUIA PECCATORES DEUS NON AUDIT. — Quaeres, quomodo hoc sit verum? Nam Deus peccatores, si poenitentes veniam petant, illam eis indulget, et peccatoribus bona temporalia, quin et spiritualia petentibus saepe elargitur. Respondeo primo: Deus ordinarie peccatores non exaudit, peccatores, inquam, in peccato perseverantes; aliquando tamen eos exaudit, sed id rarum est. Ita Jansenius. Id ita esse patet ex Scriptura. Audi Isaiam: «Aggravata est auris ejus, ut non exaudiat, sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum,» Isaiae LIX, 1 et 2. Et: «Qui declinat aures suas, ne audiat legem, oratio ejus fiet execrabilis,» Prov. XXVIII, 9. Et: «Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum?» Psalm. XLIX, 16. Et: «Maledicam benedictionibus vestris,» Malach. II, 2. De justis autem dicitur: «Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum,» Psalm. XXXIII, 16. Et: «Oculi Domini ad timentes eum,» Eccli. XV, 20.
Secundo, et magis proprie ad rem propositam, Deus non exaudit peccatores; nimirum hac ratione et modo, ut ad declarandam eorum sanctitatem (quae nulla, vel ficta et simulata est) miracula faciat, uti facit per Jesum, ad testandum ipsum esse Messiam: de hac enim re hic agebatur. Ita Theophylactus, Euthymius et Maldonatus hic, ac Suarez, tom. II De Religione, lib. De Oratione, cap. XXV: Deus, inquit, peccatores non audit, si orent mala intentione, v. g., ad confirmationem hypocrisis vel mendacii.
Tertio, S. Augustinus, lib. III De Baptismo contra Donatistas, cap. XX, respondet caecum hunc id dixisse generaliter, cum adhuc esset catechumenus, et necdum satis in fide instructus; nam generaliter idipsum non esse verum. Quare sententiam hanc non omnino esse veram, nec esse sententiam S. Scripturae, sed S. Scripturam tantum asserere illam prolatam esse a caeco: quod verum est et canonicum.
Audi S. Augustinum: «Haec adhuc inunctus loquitur; nam et peccatores Deus exaudit: alioqui frustra publicanus diceret, Deus propitius esto mihi peccatori; ex qua confessione meruit justificationem, sicut et caecus ille illuminationem.»
Versus 32: A Saeculo Non Est Auditum, Quia Quis Aperuit Oculos Caeci Nati
32. A SAECULO NON EST AUDITUM, QUIA (quod) QUIS APERUIT OCULOS CAECI NATI. — q. d. Esto, Moyses et Prophetae multa fecerint miracula, numquam tamen caeco nato visum restituerunt: Jesus ergo, qui mihi caeco nato visum reddidit, magnus Propheta in mundum a Deo missus sit oportet, imo major Mose et Prophetis ceteris. Pungit et retundit dictum Pharisaeorum: «Tu discipulus illius sis, nos autem Moysi discipuli sumus,» q. d. Vos Mosen antefertis Christo; ego vero Christum antefero: vos Moysi discipuli esse vultis, ego malo Jesu esse discipulus. Ita Cyrillus, Leontius et alii.
Versus 33: Nisi Esset Hic a Deo, Non Poterat Facere Quidquam
33. NISI ESSET HIC A DEO, NON POTERAT FACERE QUIDQUAM, — in curanda caecitate mea. Dicit hoc caecus libere, constanter et veraciter, ait S. Augustinus. Dei enim opus supernaturale et proprium est illuminare caecos.
Versus 34: In Peccatis Natus Es Totus, et Tu Doces Nos? Et Ejecerunt Eum Foras
34. RESPONDERUNT, ET DIXERUNT EI: IN PECCATIS NATUS ES TOTUS, ET TU DOCES NOS? — «Totus,» scilicet et anima et corpore; nam ob peccatum tuum caecus es natus: hinc stigma peccati in oculis ostentas. Censent enim cum Pythagora, Platone et aliis, animam ante corpus extitisse, et ob peccata in corpus deforme, v. g., caecum, esse detrusam. Ita Cyrillus, Leontius et alii. Aliter Maldonatus, q. d. Ab utero matris usque in hodiernum diem nihil didicisti, nisi peccare. Sic et S. Chrysostomus et Theophylactus: A prima aetate, inquiunt, continuo peccas.
ET TU DOCES NOS? — q. d. Tu, o caece peccator, vis docere nos, qui sumus videntes, sapientes et justi?
ET EJECERUNT EUM FORAS, — extra domum privatam, in qua erant, quasi stultum et indignum cum quo tanti magistri disputarent, ait Maldonatus; vel, ut Theophylactus ex S. Chrysostomo, extra templum, ac consequenter extra synagogam, ait Leontius, hoc est, excommunicaverunt eum, et extra coetum, sive Ecclesiam suam, ejecerunt; sed invenit eum Dominus templi (Christus), ait Chrysostomus, et suscepit. Utrumque eos fecisse est credibile, scilicet caecum ex domo, et hoc symbolo ex Ecclesia sua ejecisse. Hoc enim apud eos jam decretum erat, ut patet vers. 22. Atque hoc satis significant vers. 28, cum dicunt: «Tu illius discipulus sis, nos autem Moysi discipuli sumus,» q. d. Abi a Mose et nobis, o apostata, ad tuum Jesum; nimirum huc eos agebat livor et odium Christi. Denique idipsum suadet, quod haec acta sint in domo judicii, quae videtur fuisse domus publica, non privata, puta synagoga juxta templum, ut dixi vers. 31. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Leontius. Idipsum magis patebit cap. X, vers. 1, ubi ob caecum hunc e synagoga expulsum, Christus ait se esse ostium ovilis Dei, id est Ecclesiae.
Versus 35: Tu Credis in Filium Dei? Credo, Domine. Et Procidens Adoravit Eum
35. AUDIVIT JESUS QUIA EJECERUNT EUM FORAS: ET CUM INVENISSET EUM, DIXIT EI: TU CREDIS IN FILIUM DEI? 36. RESPONDIT ILLE, ET DIXIT: QUIS EST, DOMINE, UT CREDAM IN EUM? 37. ET DIXIT EI JESUS: ET VIDISTI EUM, ET QUI LOQUITUR TECUM, IPSE EST. 38. AT ILLE AIT: CREDO, DOMINE, ET PROCIDENS ADORAVIT EUM. — Christus caecum, a Judaeis ob sui confessionem ejectum, benigne suscipit ejusque constantiam remunerat; quare quem prius carne, eumdem nunc mente illuminat. Nam cum eum carne illuminavit, simul ei communia et confusa quaedam fidei semina injecerat, quae nunc particulatim efformat et perficit, ut Jesum quem quasi illuminatorem sui credebat esse Prophetam, sed hominem, nunc credat esse quoque Deum Deique Filium. Unde Glossa: Habebat caecus, inquit, jamdudum cor paratum ad credendum, sed in quem credere deberet, ignorabat. Unde ait: «Quis est, Domine, ut credam in eum?» Discit ergo hoc a Christo, ut scilicet in se, quasi in Messiam, Dei Filium, ideoque Deum verum, credat.
ET CUM INVENISSET, — utique studio Christi quaesitum eo loci, ubi ipsum esse sciebat. Nemo enim invenit, nisi id quod antea quaesivit: nimirum pastoris boni est quaerere ovem errantem, quae se in viam reducere nequit, nisi ab illo quaesita et reducta. Unde S. Augustinus, tract. 44: «Illi pellunt, inquit, excipit Dominus: magis enim quia expulsus est, Christianus factus est.»
CREDIS. — Jesus non requisivit fidem caeci in sanatione corporis, sed hic in sanatione mentis eam exposcit; quia, ut ait S. Augustinus, serm. 13 De Verbis Apostoli: «Qui fecit te sine te, non justificat te sine te; fecit nescientem, justificat scientem.»
ET DIXIT EI JESUS: ET VIDISTI EUM, ET QUI LOQUITUR TECUM, IPSE EST. — «Et vidisti eum,» nunc cum se tibi ipse videndum offert, quem hucusque caecus videre non potuisti. Nam caecus illuminatus fuerat in Siloe absente Christo, unde Christum hucusque non viderat. Insinuat ergo Christus se esse eum qui ipsi paulo ante visum restituit. Reducit enim ei in memoriam sanitatem, ait Theophylactus, et quod ab eo virtutem videndi acceperat, ut sic credat ipsum non tantum esse Filium hominis, sed et Filium Dei.
CREDO, DOMINE, ET PROCIDENS ADORAVIT EUM, — Jesum, tanquam genuinum et proprium Dei Filium, ideoque Deum verum latria adorandum. Porro caecus, Christo interius eum illustrante et impellente, dicens: «Credo,» simul elicuit actus spei, contritionis, charitatis, religionis et adorationis erga Christum, et per illos a peccatis purgatus et justificatus est. Quocirca vir sanctus et Apostolicus evasit: scripsit ejus vitam Petrus de Natalibus, episcopus Equilinus, in Catalogo Sanctorum, lib. V, cap. CII: «Cedonius Episcopus, inquit, vel Sidonius, fuit ille caecus a nativitate, quem Dominus lutum ex sputo faciens, et oculos liniens, illuminavit, ut habetur Joan. IX, qui et ab aliquibus dicitur fuisse unus ex 72 Christi discipulis. Sive autem ex numero illorum fuerit, sive non, planum habetur ex chronicis et gestis discipulorum, quod Christi discipulus fuit; et post ascensionem Domini ab Apostolis baptizatus, S. Maximino specialiter adhaesit, et cum eodem, et Lazaro atque sororibus ejus naviculae impositus, a finibus Judaeorum expulsus fuit. Postquam autem praefati Sancti provinciam Provinciae, ad quam Deo duce applicuerunt, ad Christum converterunt; et postquam beatus Lazarus Massiliae, et beatus Maximinus Aquis ordinati sunt, ipse in ministerio Maximini, Aquensis civitatis Episcopi, permansit, et ejusdem praedicationis coadjutor: ubi et post dies multos in pace quievit, et juxta magistrum reconditus jacuit, ut supra dictum est.»
Versus 39: In Judicium Ego in Hunc Mundum Veni; Ut Qui Non Vident Videant, et Qui Vident Caeci Fiant
39. ET DIXIT JESUS. — Nonnulli codices addunt ei, scilicet caeco; sed cum Romanis, Graecis, Syro et Arabico delendum «ei.» Christus enim haec dixit non ad caecum, sed ad Pharisaeos.
IN JUDICIUM EGO IN HUNC MUNDUM VENI (Arabicus, veni ut judicem hunc mundum), UT QUI NON VIDENT, VIDEANT, ET QUI VIDENT, CAECI FIANT. — «In judicium,» id est ad condemnationem, ait Cyrillus, Leontius, Theophylactus et Chrysostomus, ut scilicet superbos et mundanos Pharisaeos, qui sibi videntur videre et sapere, caecitatis arguam, convincam et condemnem.
Melius alii accipiunt judicium non condemnationis, sed examinis et discretionis, q. d. Ego incarnatus sum et veni in terram, ut discernam et separem credentes ab incredulis, bonos a malis, pios ab impiis; nimirum ut humiles, qui antea in ignorantia Dei et salutis vivebant in caecitate mentis, instar caeci hujus mihi credentes, Dei et rerum ad salutem spectantium cognitione illuminem; superbos vero mihi credere nolentes, uti sunt Pharisaei scientia legis inflati, superbia sua excaecari permittam, ac excaecatos excaecitatis arguam et refutem. Ita S. Augustinus.
Posset secundo, judicium hic significare arcanum Dei consilium, et mirabile decretum, sed justo ejus judicio statutum et fixum, quo Deus effecit ut Gentiles Deum ignorantes, ideoque caeci, lumen fidei Christi viderent, illudque humiliter et avide susciperent; Scribae vero, Pharisaei et mundi sapientes sua scientia inflati, per infidelitatem excaecarentur, Christique fidem et lucem repellerent. Humilitas ergo Gentes insipientes se Christo subdentes fide Christi illuminavit: superbia vero Scribas sapientes Christum repellentes infidelitate caecavit. Ita Cyrillus, vel potius Clictovaeus, qui Cyrillum hic supplevit. Hoc est quod exclamat Apostolus, Rom. XI: «O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!» Nimirum, «judicia Dei abyssus multa.» Causam praemisit Apostolus ibidem vers. 25, dicens: «Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret.» Ita Clictovaeus, in Impresso, et Cyrillus, in Catena. Porro Theodoretus, in Catena, haec ad Paulum et Judam adaptat; Paulus enim ex caeco videns, Judas autem ex vidente caecus factus est.
Ubi nota «ut,» propterea, ideo, idcirco, etc., apud Joannem saepe non causam, sed effectum vel consecutionem significare. Non enim hac causa et hoc fine venit Christus, ut Scribae excaecarentur, sed caecitas eorum ex adventu et praedicatione ejus consecuta est, non per actionem Christi, sed per ipsorum superbiam et culpam.
Versus 40: Numquid et Nos Caeci Sumus?
40. ET AUDIERUNT QUIDAM EX PHARISAEIS, QUI CUM IPSO ERANT, ET DIXERUNT EI: NUMQUID ET NOS CAECI SUMUS? — Senserunt Pharisaei Christi dictio, «ut videntes caeci fiant,» se tangi et pungi, Christumque loqui de caecitate non corporis, uti vult Theophylactus, sed animi: ita Cyrillus et Leontius. Videbant enim se corpore non esse caecos, quare si eos oculis captos dixisset, ipsum stolidum explosissent; rogant ergo: «Numquid et nos caeci sumus?» q. d. Itane tu venisti, ut caecos corporaliter illumines, et nos spiritualiter videntes legisque doctores excaeces, et insipientes amentesque efficias? Ostende nobis hanc caecitatem et amentiam.
Versus 41: Si Caeci Essetis, Non Haberetis Peccatum; Nunc Vero Dicitis: Quia Videmus. Peccatum Vestrum Manet
41. DIXIT EIS JESUS: SI CAECI ESSETIS, NON HABERETIS PECCATUM; NUNC VERO DICITIS: QUIA VIDEMUS. PECCATUM VESTRUM MANET. — Arabicus, firmatum est. Primo, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius exponunt de caecitate corporis, q. d. Si caeci essetis corpore, minus superbiretis et peccaretis. Caecitas enim corporis humiliaret animum vestrum.
Secundo, et magis genuine, S. Augustinus, tract. 44: «Si caeci essetis,» scilicet vestro sensu et judicio, hoc est, si caecos, id est ignorantes et insipientes in rebus salutis vos esse humiliter agnosceretis, non haberetis peccatum; quia caecitatis vestrae remedium quaereretis, et a me quaerentes acciperetis. Sic et Beda, Maldonatus et alii.
Tertio, praecise et scholastice, q. d. Si essetis caeci, scilicet per ignorantiam Scripturae et legis naturalis, non haberetis peccatum juxta ignorantiam hanc operando, et me Messiam vestrum non agnoscendo; scilicet si ignorantia vestra esset plane inculpata et invincibilis, haberetis quidem aliquod peccatum, sed minus grave et excusabile, atque facile a me, ignorantiam vestram mea doctrina dispellente, possetis illuminari et curari; nunc vero apud vos «dicitis: Quia (quod) videmus,» hoc est, putatis vos videre esseque sapientes, ut de Christi adventu et persona optime judicetis; idcirco, ut habet Graecus, Arabicus et Syrus, «peccatum vestrum manet,» q. d. Idcirco vos ex malitia et arrogantia permanetis in vestro infidelitatis contra me peccato, idcirco obstinatis et obfirmatis animum, ut me Messiam esse credere nolitis, etiamsi ego idipsum plurimis signis et miraculis verum esse demonstrarim. Quocirca nulla ratione a me illuminari et curari potestis, quia obstinate me audire non vultis. Ita Theophylactus, Jansenius et alii.