Cornelius a Lapide

Joannes X


Index


Synopsis Capitis

Primo, Christus de se duas parabolas dat, unam ostii, aliam pastoris ovium, et utramque sibi attribuit. Unde ait vers. 7: Ego sum ostium ovium; qui ergo per me non intrat in ovile, ille fur est et latro. Et vers. 11: Ego sum pastor bonus, etc., et animam meam pono pro ovibus meis. Secundo, Judaei inter se de Jesu dissentientes, vers. 19, rogant eum ut clare dicat an ipse sit Messias, id est Christus. Respondit Jesus se esse Christum, sed Judaeos id nolle agnoscere, eo quod non sint oves suae. Hinc tertio, Judaei, vers. 31, tollunt lapides, ut in eum jaciant, sed Christus se et sua dicta tuetur illo dicto Psalm. LXXXI: Ego dixi, Dii estis. Quare Judaeis eum capere volentibus, ipse invisibiliter elabitur.


Textus Vulgatae: Joannes 10:1-42

1. Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est, et latro. 2. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. 3. Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. 4. Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. 5. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo; quia non noverunt vocem alienorum. 6. Hoc proverbium dixit eis Jesus. Illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. 7. Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. 8. Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones, et non audierunt eos oves. 9. Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur; et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. 10. Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. 11. Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. 12. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit; et lupus rapit, et dispergit oves: 13. mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. 14. Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me meae. 15. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus meis. 16. Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor. 17. Propterea me diligit Pater, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. 18. Nemo tollit eam a me; sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam; et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo. 19. Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos. 20. Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, et insanit; quid eum auditis? 21. Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis, numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? 22. Facta sunt autem Encaenia in Hierosolymis; et hiems erat. 23. Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. 24. Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. 25. Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis: opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me; 26. sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 27. Oves meae vocem meam audiunt; et ego cognosco eas, et sequuntur me: 28. Et ego vitam aeternam do eis; et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. 29. Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est; et nemo potest rapere de manu Patris mei. 30. Ego et Pater unum sumus. 31. Sustulerunt ergo lapides Judaei, ut lapidarent eum. 32. Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo; propter quod eorum opus me lapidatis? 33. Responderunt ei Judaei: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. 34. Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra, quia ego dixi: Dii estis? 35. Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: 36. quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis: Quia blasphemas: quia dixi, Filius Dei sum? 37. Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. 38. Si autem facio; et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. 39. Quaerebant ergo eum apprehendere; et exivit de manibus eorum. 40. Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic. 41. Et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum. 42. Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.


Versus 1: Qui Non Intrat Per Ostium in Ovile, Sed Ascendit Aliunde, Ille Fur Est et Latro

1. Amen, amen (id est in veritate, sive verissime et certissime) dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. — Proponit hic Christus parabolam ostii ovilis, ut per eam ostendat quis ipse sit, et quales sint sui aemuli et adversarii, puta Scribae et Pharisaei. Incipit haec parabola, vers. 1, et finitur vers. 11, ubi Christus aliam pastoris parabolam inducit.

Occasio et causa cur Christus hanc parabolam proposuerit, fuit quod Pharisaei caecum a se illuminatum ob Christi fidem et confessionem, e Synagoga quasi ex ovili suo ejecerant, quo facto significabant Jesum non esse Messiam, nec membrum Synagogae, sive Ecclesiae suae; sed esse pseudoprophetam, ac consequenter eos qui in ipsum credebant, uti crediderat caecus ab eo illuminatus, errare in fide, et aberrare a Synagoga esseque Ecclesiae suae apostatas. Proponit ergo Christus parabolam ostii ovilis, ut per illam doceat contrarium, scilicet adeo se non esse pseudoprophetam, ut potius omnes illi, qui per ipsum tanquam verum ovilis, id est Ecclesiae Dei, ostium, in illam non intrent, sint seductores et falsarii; illi vero sint legitimi pastores, Prophetae et doctores, qui per ipsum in hoc ovile, id est in Ecclesiam Dei, intrant. Quare Synagogam Pharisaeorum jam judaizantem, esse Synagogam non Dei, sed Satanae; veram autem Dei Ecclesiam esse Christianam, quam Christus instituebat, Synagogae Judaicae surrogabat, ac proinde caecum a Synagoga excommunicatum, per fidem in Christum ingressum esse in Ecclesiam veram, scilicet Christianam.

Ut totam parabolam lector facile comprehendat, totam ejus synopsin hic oculis subjiciam. Primo, ovile Dei est Ecclesia, quae vetus apud Judaeos Synagoga dicebatur. Secundo, herus ovilis, id est dominus Ecclesiae, est Deus Pater. Tertio, ostium est Christus, sive fides in Christum, qui clausus est Scriptura legis et Prophetarum, velut ostio suis seris obserato. Quarto, ostiarius est Spiritus Sanctus. Quinto, oves sunt non soli praedestinati, ut opinatur S. Augustinus, et electi ad gloriam, sed quivis fideles et discipuli Christi, sive omnes qui sunt in Ecclesia. Sexto, veri pastores et Praelati sunt, qui per Christum intrant. Septimo, his ostiarius, id est Spiritus Sanctus, aperit ostium, quia fides in Christum, per quam ingrediuntur in Ecclesiam, est donum Spiritus Sancti, ipseque Spiritus Sanctus eis potestatem veram et legitimam impertit, ut quae ipsi fecerint, rata sint et habeantur a Deo. Octavo, hi educunt oves, id est fideles, ad pascua sacrae doctrinae, gratiae et virtutum, eisque suo vitae probae exemplo praeeunt; ac nominatim eas vocant, quia sigillatim uniuscujusque curam gerunt, et singulos ad meliora hortantur, stimulant, compellunt. Nono, qui per Christum non intrat in ovile, sed vel per murum in illud transilit, vel per fenestram aut maceriam in illud irrumpit, ille fur est et latro ovium, id est fidelium; hos enim mactare et perdere satagit. Cetera fere sunt emblemata, quae ad elegantiam pertinent, nec rei per eam significatae sunt applicanda.

Nunc singula sigillatim expendamus, et ad incudem revocemus. Qui non intrat per ostium in ovile (Graeco ablato, id est stabulum) ovium, sed ascendit aliunde (Arabicus, per alium locum), ille fur est et latro, — q. d. Qui per me Christum, qui sum ostium Ecclesiae, in eam non intrat, ille non est pastor, sed fur et latro, qui fideles laniare, necare et perdere molitur. Tales fuere Judas Galilaeus et Theodas, Act. V, 36 et 37, ac similes, qui se finxerunt esse Messiam, aut id quod Messiae erat proprium, sibi arrogare et profiteri conati sunt. Tales etiam jam esse incipiebant Scribae et Pharisaei, qui antea per merita Christi legitimam a Deo docendi et gubernandi populum potestatem acceperant, ideoque ejus veri erant pastores et doctores; jam autem Christo praesenti se opponentes, et populum ab eo avertentes, fiebant lupi, imo fures et latrones fidelium. Ita S. Augustinus et ex eo Glossa: «Contra Pharisaeorum, inquit, qui se videre jactabant, arrogantiam, similitudinem proponit, ostendens nec sapientiam, nec bonam vitam quidquam valere, nisi per eum.» Et Chrysostomus: «Dicens aliunde, inquit, Scribas significat, qui docebant doctrinas et mandata hominum, et legem transgrediebantur.» Tales quoque olim fuere pseudoprophetae, et nunc sunt haeretici, de quibus Jeremias, cap. XXIII, 21: «Ipsi, inquit, currebant, et ego non mittebam eos.» Audi S. Augustinum: «Dicant Pagani, vel Judaei, vel haeretici: Bene vivimus; si per ostium non intrent, quid eis prodest? non bene vivere dicendi sunt, qui finem bene vivendi vel caecitate nesciunt, vel inflatione contemnunt.»

Tropologice addit Augustinus: Humilis janua est Christus: qui intrat per hanc januam oportet humilem esse, ut sano capite (ne in superliminare attollens caput impingat) possit intrare; qui non se humiliat, sed per maceriam vult ascendere, ideo exaltatur ut cadat. Idem S. Augustinus, serm. 49 De Verbis Domini: «Intrat per ostium, inquit, qui intrat per Christum ejusque passionem imitatur et humilitatem.» «Fur» est, quia oves, id est fideles, Christo surripere sibique arrogare contendit. Idem «latro» est, quia fidelium animas occidit et gehennae mancipat. Ita S. Augustinus: «Fur est, inquit, quia quod alienum est, suum dicit;» nimirum oves Dei suas faciendo, ait Glossa. «Latro est, quia quod furatur occidit,» ait S. Augustinus.

Tropologice: festive noster Salmeron, tom. VII, pag. 88: «In Ecclesiam, inquit, id est ad beneficia ecclesiastica, varii varie intrant. Primo, nonnulli per ostium sive portam Caesaream; nimirum aulici per commendationem Caesarum, regum, principum. Secundo, alii intrant per portam auream, scilicet divites. Tertio, alii per portam sanguineam, puta per parentes, cognatos et amicos potentes. Quarto, alii per portam munerariam, hoc est per dona et munera. Quinto, alii per portam famulariam, scilicet servi et famuli, qui propter obsequia ab Episcopis promoventur ad beneficia. Hi jacent languentes et exspectantes aquae, id est sedis vacantis, motum; tunc enim qui prior est in gratia apud successorem, beneficium obtinet.»


Versus 2: Qui Autem Intrat Per Ostium, Pastor Est Ovium

2. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. — S. Chrysostomus per ostium intelligit sacras Scripturas: «Hae enim, inquit, Dei cognitionem aperiunt, oves custodiunt, lupos prohibent, haereticis aditum praecludentes.» Sic et Theophylactus, Leontius et Euthymius. Accedit Theodorus Heracleotes, in Catena, qui et aliam causam addit: «S. Scriptura est ostium, inquit, quia ille verus est pastor, cui ostium ingressum, id est S. Scriptura auctoritatem praebet et fidem conciliat.» Verum S. Augustinus, Cyrillus, Beda, Rupertus hic et S. Gregorius, homilia 15 in Ezech., per ostium intelligunt Christum. Ipse enim, vers. 7, diserte ait: «Ego sum ostium.»

Dices: Christus est pastor ovium; ergo nequit esse ostium: pastor enim intrat per ostium, ergo ipse non potest esse ostium. Respondet S. Augustinus: «Dominus (Christus) ipse ostiarius, et pastor, et ostium ipse, se aperit qui seipsum exponit; vel ostiarius est Spiritus Sanctus, de quo Dominus: Ipse vos docebit omnem veritatem; ostium ergo est Christus, qui est veritas, quam qui docet, ostium aperit.» Haec Augustinus. Glossa: «Omnes, ait, qui veritatem tenent et docent, in Christo pastore sunt unus pastor; sibi Christus soli tenuit quod ostium est, per quem oves intrent ad Deum; intrat autem pastor ostium: Christum enim Christus ipse et alii pastores praedicant.» Simplicius cum Maldonato, dicas Christum pastorem per ostium, id est per seipsum intrare in Ecclesiam, quia sua auctoritate in eam intrat, ceteri vero intrant auctoritate a Christo accepta. Nec enim in parabolis omnia ad amussim accommodare est possibile. Porro, Syri et Hebraei gaudent parabolis easque conduplicant et multiplicant, imo unam alteri inserunt et commiscent. Unde Christus Scribis non nisi in parabolis loquebatur, Matth. XIII, 35. Sic hic Christus parabolas ostii et pastoris commiscet.


Versus 3: Huic Ostiarius Aperit, et Proprias Oves Vocat Nominatim

3. Huic ostiarius aperit, — id est Moyses, inquit Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, cui ostium, id est Dei eloquia credita sunt. Moyses enim Christo testimonium perhibens, eum quasi principem in Ecclesiam inducit, juxta illud cap. V, vers. 46: «Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi, de me enim scripsit.»

Secundo, Cyrillus ostiarium censet esse angelum qui praeest toti Ecclesiae, puta S. Michaelem. Ostiarius est Christus ipse, ait S. Augustinus, verbis jam citatis.

Tertio et genuine, idem S. Augustinus, Chrysostomus, Theophylactus, Rupertus, Maldonatus et alii: Ostiarius, inquiunt, est Spiritus Sanctus, per quem nobis Scripturae reseratae Christum pastorem indicant, ait Theophylactus. Aut potius Spiritus Sanctus Christo aperuit ostium in Ecclesiam, dum eum Ecclesiae pastorem constituit, et suo testimonio, gratia et miraculis auctoravit, ut cum in Christi baptismo specie columbae in eum descendit, ac deinde per eum caecos illuminavit, aegros sanavit, mortuos suscitavit. Idem alios quoslibet pastores, legitimos Christi successores, praeficit Ecclesiae, facitque ut ab Ecclesia agnoscantur et recipiantur, ac per eos ceteros fideles in Ecclesiam inducit. Idem pseudopastorum, ut haereticorum, fraudes detegit facitque ut ab Ecclesia expellantur.

Et oves vocem ejus audiunt. — q. d. Sicut oves ex consuetudine et ex pastorali cura et benevolentia pascendi agnoscunt suum pastorem, ejusque vocem audiunt, id est sentiunt, dignoscunt, et quid ille velit intelligunt, illudque ei obediendo exequuntur et facient, ut, dum pastoris praeeuntis sibilum audientes, illum, relicto etiam pabulo, sequuntur: sic pariter fideles et Christiani Christum verum pastorem, et illos quos ipse sibi vicarios substituit, agnoscunt ejusque vocem audiunt, illique per omnia obediunt. S. Augustinus et ex eo Beda, per oves solos praedestinatos accipiunt; hi enim oves vocantur et ab haedis discernuntur, Matth. XXV, 33. Sed ibi agitur de judicio, ubi electi et salvandi a reprobis secernuntur; hic vero agitur de Ecclesia in terris militante, ubi electi cum reprobis commixti sunt, nec ab iis secerni possunt. Quare utrique vocantur oves: oves ergo sunt omnes fideles; hi enim sunt in ovili, id est in Ecclesia, et Christum pastorem agnoscunt, amant et colunt.

Et proprias oves vocat nominatim. — Arabicus, et vocantur oves ejus nominibus suis. «Nominatim,» id est sigillatim, q. d. Pastor singularum ovium curam gerit, omnesque et singulas evocat, ut se ad pascua praeeuntem sequantur; ac si quae aegra sit, illam solam avocat, ungit, medetur, imo, si opus sit, in humeros tollit. Adde, solent pastores solertiores suis vaccis, canibus, ovibus nomina imponere, ac per ea illas ad se evocare. Sic pariter Christus et quilibet post eum pastor Christianis, dum eos baptizat, nomen proprium indit, illoque eos compellat et vocat, ac singulorum curam gerit, ut eos verbo, exemplo et SS. Sacramentis pascat, itaque ad salutem et gloriam coelestem deducat.

Notat Leontius Christum hic tradere octo veri pastoris signa et munia. Primum est, quod per ostium ingrediatur; secundum, quod ostiarius illi aperiat; tertium, quod oves ejus vocem agnoscant illique pareant; quartum, quod singulas oves nominatim appellare possit; quintum, quod oves educat; sextum, quod ante eas vadat; septimum, quod oves eum sequantur; octavum, quod animam suam ponat pro ovibus. Talis fuit S. Chrysostomus, qui cum de expulsione ejus ageretur, hom. 11, sic suos affatur: «Vos estis mihi pater, vos mihi mater, vos mihi vita, vos mihi gratia: si vos proficitis, mihi placebit. Vos estis corona mea, et divitiae meae, vos estis thesaurus meus. Ego millies pro vobis immolari paratus sum; et nec gratia mihi in hoc est, sed debitum reddo. Bonus enim pastor debet animam suam pro ovibus suis ponere; hujusmodi enim mors immortalitatem parit.»

Et educit eas — ad pascua, quae non extra, sed intra ipsum ovile, hoc est, in ipsa Ecclesia continentur. In Ecclesia enim pastor docet populum, Missam celebrat, baptizat, Sacramenta administrat, etc. Adde, Ecclesia est coetus fidelium: ubi ergo sunt fideles, ibi pariter est Ecclesia, vel pars Ecclesiae.


Versus 4: Et Cum Proprias Oves Emiserit, Ante Eas Vadit

4. Et cum proprias oves emiserit (ad pascua), ante eas vadit, — ut iter praeeat, ut eas a lupo et raptore defendat, ut per rectum iter commodumque eas ad meliora pascua se sequentes deducat. Sic pariter Christus et quilibet verus pastor, primo, fidelibus iter in coelum praeit sanctae vitae exemplo. Cogitet ergo pastor se fidelium debere esse in sanctitate anteambulonem et ducem, eosque omnes praeire, ut cunctis illustre det virtutum exemplum, in quod singuli intuentes ipsum ad alta sequantur, juxta illud S. Petri, Epist. I, cap. V, 3: «Non dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.» Secundo, pastor fideles ab haereticis, scandalis ceterisque noxis sua vigilantia et robore tuetur et defendit. Tertio, eis rectum iter in coelum commonstrat, ac melioribus, quibus potest documentis, consiliis, monitis eos pascit ac nutrit. Ita Theophylactus, Beda, Euthymius et alii.

Anagogice S. Augustinus: «Quis, ait, est qui oves praecessit, nisi qui surgens a mortuis jam non moritur, et Patri dixit: Quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum.»

Et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. — Hoc est, dignoscunt vocem pastoris sui a voce cujusvis alterius, ideoque ejus vocem et sibilum sequuntur.


Versus 5: Alienum Autem Non Sequuntur, Sed Fugiunt Ab Eo

5. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum, — v. g., haereticorum, Judaeorum, Paganorum omniumque improborum et fraudulentorum; hos enim quasi lupos fugiunt veri fideles, qui sunt genuinae Christi oves.


Versus 6: Hoc Proverbium Dixit Eis Jesus; Illi Autem Non Cognoverunt

6. Hoc proverbium dixit eis Jesus. Illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. — «Proverbium,» Graece παροιμίαν, id est paroemiam, similitudinem, parabolam, ut vertit Arabicus. Vide dicta Prov. I, 5. «Illi autem,» scilicet Pharisaei et Judaei, contra quos parabolam hanc intorsit Christus, quin et Apostoli eandem non intellexerunt, eo quod in se involuta sit, enigmatica et obscura.


Versus 7: Amen, Amen Dico Vobis, Ego Sum Ostium Ovium

7. Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. — Maldonatus censet hic Christum duplex ostium statuere, scilicet ostium domus, et hoc esse S. Scripturas, et ostium ovilis, et hoc esse Christum. «Credo, inquit, alio sensu dixisse Christum: Qui non intrat per ostium; alio vero: Ego sum ostium. Nam cum dixit: Qui non intrat per ostium, de ostio, per quod pastores; cum dixit: Ego sum ostium, de ostio, per quod oves ingrediuntur et egrediuntur, loquebatur, quod diversum omnino est; illud est porta prima domus, hoc ostiolum ovilis; per illud pastorem, per hoc oves dixit ingredi debere; illud quod esset, non declaravit, hoc se esse dixit: Ego, ait, sum ostium, per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur et egredietur, et pascua inveniet.» Verum haec distinctio ostii subtilior est, quam solidior: ubique Christus de uno eodemque ostio, scilicet ovilis, loquitur. Quod enim ante parabolice et obscure dixit, vers. 1: «Qui non intrat per ostium, etc., fur est et latro,» cum illud discipuli non intelligerent, Jesus eis parabolam explicuit, dicens: «Ego sum ostium ovium: omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones.» «Ecce, ait S. Augustinus, quod clausum est, aperuit. Ipse est ostium: intremus, ut nos intrasse gaudeamus.» Rursum haec distinctio difficultatem quidem unam evadit, scilicet quomodo Christus, quasi pastor per ostium, id est per S. Scripturas sibi attestantes, ingrediatur in domum Ecclesiae: alteram tamen, quomodo scilicet idem sit pastor et ostium, non evadit. Dicendum ergo Christum hic miscere more Syrorum inter se duas parabolas, unam ostii, alteram pastoris, ut dixi vers. 2. Duo enim hic docere intendit Christus: Prius, neminem posse ingredi in Ecclesiam, indeque in coelum, hoc est, neminem posse justificari et salvari, nisi per se, scilicet per fidem, credendo Jesum esse salvatorem mundi; hoc ostendit per parabolam ostii. Sicut enim non patet ingressus in ovile, nisi per ostium, sic nec patet ingressus in Ecclesiam militantem et triumphantem, nisi per Christum. Posterius, se verum esse pastorem, qui animam ponat pro ovibus suis, ceteros vero mercenarios: quare oves se sequi debere non mercenarios: hoc ostendit per parabolam pastoris; porro, quia hoc posterius priori immixtum et connexum est, idcirco parabolam ostii parabolae pastoris immiscet et innectit.


Versus 8: Omnes Quotquot Venerunt, Fures Sunt et Latrones, et Non Audierunt Eos Oves

8. Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones, et non audierunt eos oves. — Dices: ergone omnes Prophetae, qui venerunt ante Christum populumque docuerunt, fures sunt et latrones? Respondent S. Augustinus, lib. XVI Contra Faustum, cap. XII, et S. Hieronymus, lib. II Contra Pelag., et Beda hic, Prophetas non venisse sua sponte, sed missos esse a Deo. Rursus eos non venisse praeter Christum, sed cum Christo: ut scilicet quasi ejus praecursores ipsius adventum praenuntiarent. Quare Prophetas non diversos, sed eosdem censeri cum Christo, quia Christi causa, jussu et ductu venerant. Audi S. Augustinum: «Prophetae non praeter Christum venerunt; venerunt enim cum Verbo Dei: venturus praecones misit, et eorum quos miserat, corda possidebat.» Addit Euthymius, Prophetas venisse quidem ante Christum, sed per ostium ingressos fuisse. Denique Christus proprie hic agit de iis qui venerant ante ipsum titulo pastoris, sive Messiae, q. d. Omnes qui ante me venerunt, seseque venditarunt pro pastore Ecclesiae a saeculis exspectato, scilicet pro Messia, sive Christo, hi fures sunt et latrones, quia oves, id est fideles, ut fures, Deo et Christo surripere, sibique ascribere, eosque laniare et perdere conati sunt. Tales fuere Judas Galilaeus, Theodas, et post Christum Simon Magus, Barchochabas pluresque alii, qui sibi Christi nomen et titulum arrogarunt. Ita S. Cyrillus, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et alii.

Sed non audierunt eos oves, — quia deprehenderunt eos non afferre signa Messiae a Prophetis praedicta, sed velle fideles Christo surripere eosque sibi arrogare, mactare et in gehennam praecipitare.


Versus 9: Ego Sum Ostium. Per Me Si Quis Introierit, Salvabitur

9. Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. — Rupertus censet hic aliud ostium a priori diversum statui, et aliud ovile, juxta illud vers. 16: «Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili.» Verum frustra. Nam unum est tantum ovile Christi; puta una duntaxat Ecclesia. Unde, vers. 16, subjicit Christus: «Et fiet unum ovile, et unus pastor.» Idem ergo hoc est ostium cum eo quod praecessit. Ostium enim jam dictum Christus partim confirmat, partim explicat, dum subdit: «Per me si quis introierit,» id est si quis in me crediderit, itaque per fidem et gratiam meam ingrediatur Ecclesiam, hic «salvabitur,» id est justificabitur et beabitur, si videlicet in fide, gratia et charitate mea usque ad mortem persistat. Ita S. Gregorius, epist. 49, lib. VII: «Ad ovile ovium intrat per ostium, qui intrat per Christum. Ipse autem per Christum ingreditur qui de eodem creatore et redemptore humani generis vera sentit et praedicat, et praedicata custodit.»

Et ingredietur et egredietur. — Non significat ingressum in Ecclesiam, et egressum ex ea, ut patet, sed «egredietur,» scilicet ad pascua, et post pastum «ingredietur» in locum, ubi recumbet, uti faciunt oves, q. d. Fidelis quasi ovis ingredietur caulam Ecclesiae bene pastus, et rursum esuriens egredietur ad pascua animae suae, sine ullo periculo, me pastore ducente et reducente. Ita Maldonatus.

Aut potius ingredi et egredi apud Hebraeos significat libere versari, suo munere fungi, solitum agere, et quaevis negotia peragere, atque nectendum est cum eo quod sequitur: «Et pascua inveniet,» q. d. Fidelis ubique libere sine metu versabitur, suo munere fungetur, ac quidquid agat, tam domi, quam foris, ubique pabulum animae inveniet. Significat enim haec phrasis primo, securitatem; secundo, fiduciam; tertio, libertatem conversandi ubilibet, suo munere fungendi, et quaelibet negotia peragendi pro Christo et per Christum. Ita Cyrillus, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius.

Symbolice et tropologice S. Augustinus, Beda et S. Gregorius, hom. 44: Ingreditur fidelis intra se per contemplationem, egreditur per actionem ad bona opera. «Ingredietur, ait S. Augustinus, ad internam meditationem, et egredietur ad externam actionem.» Auctor De Spiritu et Anima: «Ingredietur, inquit, ad divinitatem meam, et egredietur ad humanitatem, et in utriusque contemplatione mira pascua inveniet.» Denique alio loco Gregorius: «Ingredientur, ait, et egredientur, et pascua invenient: intus quippe habent pascua contemplationis, foris pascua boni operis; intus mentem devotionibus impinguant, foris se piis operibus satiant.» Denique Theophylactus: «Ingredietur, ait, qui curam egerit interioris hominis; egredietur, qui mortificaverit membra sua super terram.»

Anagogice Rupertus: Ingreditur fidelis Ecclesiam per fidem in praesenti, et egredietur ex ea in coelum per gloriam in futuro, ubi mira pascua aeternae beatitudinis inveniet, mea morte sibi praeparata.

Transit Christus a parabola ostii ad parabolam praeclariorem pastoris. Ipse enim ita est ostium per quod oves, id est fideles, ingrediuntur in Ecclesiam, ut idem sit pastor ovium, non qualis qualis, sed principalis, singularis et divinus: unde ipse per ostium, id est per seipsum, puta sua auctoritate intrat ad oves, id est fideles Ecclesiae.

Porro Christus gaudet titulo pastoris, ut proprio et suavissimo. Hinc olim pingebatur ut pastor humeris suis ovem bajulans, uti etiamnum videre est in picturis antiquissimis, quae extant in basilica Lateranensi, in Ecclesia S. Cosmae et Damiani, in cryptis et coemeteriis S. Priscillae, S. Laurentii, S. Sebastiani, etc. Hinc prisci Patriarchae, et parentes typique Christi, fuere pastores ovium, ut Abraham, Isaac, Jacob et Moses, qui pascendo oves didicit pascere et regere homines, ait Philo. Hinc et David a pastu ovium traductus est ad regnum. Hinc et Homerus Agamemnonem, regem Graecorum, passim vocat ποιμένα λαῶν, id est pastorem populorum. Vis ergo nosse et sequi officium veri pastoris, inspice et fac sicut pastor ovium se gerit erga suas oves: esto tam eminens doctrina et sanctitate inter fideles tuos, ut inter oves irrationales videaris esse pastor rationalis, ac quasi angelus inter homines, ait S. Chrysostomus.

Primo ergo, sicut pastor oves singulas agnoscit, curat, compellat; sic et pastor animas singulas suae curae commissas agnoscat, curet, instruat, moneat, dirigat.

Secundo, pastor oves educit ad recentia pascua: idem faciat pastor fidelium.

Tertio, pastor ante oves vadit: sic pastor suos fideles praeeat virtutis exemplo. Hoc est quod Paulus praecipit Tito, quem Cretae Episcopum constituerat, cap. II, vers. 7: «In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,» etc.

Quarto, pastor fugat lupos, serpentes omniaque ovibus damnosa: sic Parochus fuget haereticos omnesque noxios. Rursum pascat oves sua doctrina et Sacramentis, non vero impinguet semetipsum lacte et lana ovium, Ezech. XXXIV, 2. Ne sit ergo mercenarius, ut sua lucra quaerat, suos honores, ut urbanos nobilesque pastoratus ambiat, rusticanos et ignobiles aspernetur; Christus enim obiit vicos et castella, aitque: «Pauperes evangelizantur,» Matth. XI. Memorabile hac in re exemplum dedit Joannes Fischerus, Episcopus Roffensis, qui exiguum et tenuem suum Episcopatum noluit commutare cum locuplete et honorato, quem ei offerebat Henricus VIII, Angliae rex, dictitans se facilius et melius Christo in die judicii rationem redditurum pro paucis ovibus et lucris, quam pro multis. «Nam si multi, inquit, scirent, quam ratio haec futura sit exacta, non ambirent magnos et opimos Episcopatus.» Ita Sanderus, in Schism. Anglic.

Quinto, pastor agnos teneros pascit fovetque, oves infirmas consolidat, aegrotas sanat, confractas alligat, errantes reducit, Ezech. XXXIV, 4. Vide ibi dicta, praesertim sub finem capitis. Idem Christianis faciat Parochus et Episcopus. Exemplum illustre est in Vita S. Abrahami, quam conscripsit S. Ephrem: hic enim ex anachoreta factus pastor populi ferocis, barbari et indomabilis, ab eo male acceptus, et crebro verberatus usque ad mortem: sua tamen invicta patientia, mansuetudine et charitate eum domuit et Christi legibus subjecit.

Sexto, verus ovium pastor fuit Jacob, qui de se ait: «Die noctuque aestu urebar et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis,» Gen. cap. XXXI, vers. 40; et nascente Christo pastores noctu vigilabant super gregem suum. Unde hujus vigiliae merito allecti angeli, eis apparuerunt nuntiantes Christi ortum, Luca II. Sic Parochus et Episcopus sit vigil gregique suo invigilet. Prima ejus dos sit vigilantia.

Septimo, pastor pro tuendis ovibus vitam suam periculo exponit. Idem faciat Parochus cum ingruit persecutio, pestis, hostis, uti fecit S. Athanasius, S. Chrysostomus, S. Basilius, S. Ambrosius.

Denique S. Petrus, summus Ecclesiae Pastor, haec pastoribus sibi subditis dat praecepta, Epist. I, cap. V, vers. 2: «Pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum; nec turpis lucri gratia, sed voluntarie; neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam.» Vide ibi dicta. Plura et particularia pastorum documenta vide apud S. Gregorium in exacto et eximio ejus Pastorali. Et apud S. Bernardum in aureis libris De Considerat. ad Eugenium Pontificem, ac S. Augustinum, tract. De Pastoribus et ovibus, tom. IX.

Porro horum omnium origo, fons et causa, ideoque summa et compendium est charitas. Haec enim omnia jam recensita, sunt munia et officia charitatis: charitas enim summe amat Deum et fideles sibi a Deo commissos propter Deum. Unde S. Augustinus hic, tract. 123: «Amor, inquit, in eo qui pascit oves, in tam magnum debet spiritalem crescere ardorem, ut vincat etiam mortis naturalem timorem.» Hinc Christus volens Petrum Ecclesiae pastorem constituere: «Petre, inquit, amas me?» eoque respondente: «Domine, tu scis quia amo te;» subjecit: «Pasce oves meas,» uti audiemus cap. ult.


Versus 10: Fur Non Venit Nisi Ut Furetur, et Mactet, et Perdat. Ego Veni Ut Vitam Habeant

10. Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. — Ostendit quis sit finis et scopus ejus quem paulo ante furem vocavit, et quis ex adverso suus, q. d. Fur et latro ovium, qui per ostium, id est per me, non intrat in ovile Ecclesiae, sed aliunde clam irrumpit, puta haereticus, schismaticus, Scriba, Pharisaeus, ac praesertim Pseudochristus, qui se pro Messia venditat, uti fecit Theodas et Judas Galilaeus, hic non venit ut oves, id est fideles, tueatur et salvet, sed ut eos furetur, ac Deo et Ecclesiae, cujus sunt proprii, surripiat, eosque ad se, id est ad synagogam Satanae, transferat, ibique eos per haeresim et vitia mactet, ac in gehennam ducat et perdat. Ego vero qui sum verus ovium, id est fidelium pastor, e caelis veni et descendi in terram, non mei, sed fidelium causa, ut scilicet per me a peccatis liberati, «vitam gratiae habeant, imo abundantius habeant.» Graece περισσὸν ἔχωσιν, id est abunde habeant, vel abundantem habeant, scilicet vitam: τὸ περισσὸν enim potest accipi ut adverbium, vel ut nomen adjectivum, q. d. Ego veni ut dem fidelibus vitam, non qualem qualem, sed περισσὸν, id est praestantem, eximiam, abundantem, novam, modum excedentem, ut scilicet abundent mea doctrina et gratia, per eamque in spiritu vegeti, laeti, pingues et abundantes donis spiritalibus vivant, tum in hoc saeculo per gratiam, tum in futuro per gloriam. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius, Beda et alii. Huc accedit expositio Ruperti: «Ut Christiani, inquit, abundantiorem habeant gratiam, quam Judaei in lege veteri.» Hinc et Arabicus vertit, ut abundantius eis sit; Vatablus, ut abundent pascuis. Hanc abundantem spiritus vitam a Christo aspiratam videre licet in S. Petro, Paulo caeterisque Apostolis; in S. Stephano, Laurentio caeterisque Martyribus; in S. Athanasio, Gregorio caeterisque Confessoribus; in S. Caecilia, Catharina caeterisque Virginibus, etc. Hinc illa ardens Pauli vox: «Quis me separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia? etc. Certus sum quia neque mors, neque vita, etc.» Rom. VIII.


Versus 11: Ego Sum Pastor Bonus. Bonus Pastor Animam Suam Dat Pro Ovibus Suis

11. Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. — Graece ὁ ποιμὴν ὁ καλός, id est ille pastor, ille bonus, scilicet per excellentiam, hoc est praeclarus, optimus et praestantissimus, imo unicus et singularis ille princeps pastorum, qui solus ita animam meam pro ovibus, id est fidelibus meis, ponam, ut eos mea morte a morte redimam, ac vitam praesentem et aeternam eis conferam: quod non fecere Prophetae, nec Apostoli, nec quis alius. Esto enim ipsi pro fidelibus non suis, sed Christi occisi sint; tamen eos morte sua a peccatis non redemerunt, nec sanctificaverunt, vel bearunt. Ita Rupertus, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius. Addit S. Augustinus et Beda, Prophetas et Apostolos censeri unum eumdemque pastorem cum Christo, quia Christo fuere subordinati, ab eoque missi, directi, adjuti et protecti. Christus ergo est eximius ille et unicus pastor, quem venturum praedixit Ezechiel pastorum principem, dicens cap. XXXIV, 23: «Suscitabo super eas (oves meas) pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David (puta Christum Davidis filium), ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem,» etc. Vide ibi dicta.

Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. — «Animam,» id est vitam. Haec pars, uti et illa vers. 3: «Proprias oves vocat, nominatim,» non tam parabolae quam rei per parabolam significatae convenit: pastor enim ovium pluris debet facere vitam suam, utpote hominis, quam suarum pecudum et bestiarum; potest tamen ipse oves suas tueri, uti et alia bona contra lupos et fures cum discrimine vitae. Verum pastor animarum ex officio debet vitam suam temporalem periculo exponere, pro vita spiritali et salute fidelium sibi commissorum. Hinc tempore pestis tenetur eis assistere, vel providere de alio idoneo qui aegrotis Sacramenta administrat, uti fecit S. Carolus Borromaeus, qui inde sanctitatis nomen adeptus est. Sic omnes Apostoli, uno excepto S. Joanne, pro fidelibus sibi commissis mortem oppetiverunt, et martyrium obierunt, aeque ac omnes pene Pontifices Romani a S. Petro usque ad S. Sylvestrum per 300 annos. Horum omnium dux fuit Christus, qui solus, quasi optimus pastor, pro ovibus suis dedit vitam suam in redemptionis lytrum et pretium, cum caeteri omnes id fecerint ad fidei speculum duntaxat, et virtutis exemplum.


Versus 12: Mercenarius Autem Videt Lupum Venientem, et Dimittit Oves, et Fugit

12. Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispergit oves. — «Mercenarius;» Hebraice שכיר sachir, est qui pro mercede temporali oves pascit, unde non ovium bonum, sed suum lucrum quaerit et spectat. «Mercenarii, ait S. Augustinus, sunt, qui non ea quae Christi et ovium, sed quae sua sunt, quaerunt.» Sic et S. Basilius, orat. De S. Mamante. Porro Apostoli, licet oves non suas, sed Christi paverint, ab eoque mercedem spiritalem receperint, non tamen fuere mercenarii, quia non sua temporalia, sed Christi fidelium lucra spiritualia et aeterna quaesiverunt. Unde S. Gregorius, hom. 14: «Non pastor, inquit, sed mercenarius vocatur, qui non pro amore intimo oves Dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. Mercenarius quippe est, qui locum quidem pastoris tenet, sed lucra animarum non quaerit; terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia laetatur.»

Videt lupum venientem. — «Tranquillitatis enim tempore, ait S. Gregorius, plerumque etiam mercenarius stat; sed lupus veniens indicat quo quisque animo super gregis custodiam stabat. Lupus enim super oves venit, cum quilibet injustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. Sed is qui pastor esse videbatur et non erat, reliquit oves et fugit; quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere ejus injustitiae non praesumit.»

Fugit. — «Non mutando locum, ait S. Gregorius, sed subtrahendo solatium. Fugit, quia injustitiam vidit et tacuit. Fugit, quia se sub silentio abscondit. Quibus bene per Prophetam dicitur: Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini,» Ezech. XIII, 5.

Et lupus rapit. — «Lupus,» primo, est haereticus; secundo, quivis sceleratus, qui fideles verbo vel exemplo rapere et pervertere studet; tertio, lupus est diabolus, ait S. Gregorius, «qui rapit oves, cum hunc ad luxuriam pertrahit, alium ad avaritiam accendit, alium in superbiam erigit, alium per iracundiam dividit; hunc invidia stimulat, illum in fallacia supplantat. Quasi ergo lupus gregem dissipat, cum fidelium populum diabolus per tentationes necat. Sed contra haec mercenarius nullo zelo accenditur, nullo fervore dilectionis excitatur; quia dum sola exteriora commoda requirit, interiora gregis damna negligenter patitur.»

Hinc per antithesin Christus colligendum relinquit, quod bonus pastor, dum vidit lupum venientem, non fugit, nec dimittit oves, sed pro iis stat et pugnat usque ad mortem, adeoque pro ovibus animam suam ponit, ut paulo ante dixi. Quando pastori in persecutione fugere liceat, quando non, dixi Matth. X, 23. Vide S. Augustinum, epist. 180 ad Honoratum. Liberalius hic utor verbis S. Gregorii, quia ipse rem hanc optime explicat, utpote quam per longam praxim et experientiam exactam optime callebat.


Versus 13: Mercenarius Autem Fugit, Quia Mercenarius Est, et Non Pertinet Ad Eum De Ovibus

13. Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. — «Sola enim causa est, ait S. Gregorius, ut mercenarius fugiat, quia mercenarius est. Ac si aperte diceretur: Stare in periculo ovium non potest, qui in eo quod ovibus praeest, non oves diligit, sed lucrum terrenum quaerit. Dum enim honorem amplectitur, dum temporalibus commodis laetatur, opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod diligit, amittat.»

Hinc Arabicus vertit: Mercenarius tantummodo fugit, quia mercede conductus est, et (idcirco) non habet curam de ovibus, utpote alienis, non suis, nec ad se pertinentibus; Graece οὐ μέλει αὐτῷ, id est non est ei cura de ovibus; Vatablus, oves non sunt ei curae. Nemo enim curat tam diligenter res alienas quam suas: quare vitam suam magis amat et curat mercenarius, quam oves alienas.


Versus 14: Ego Sum Pastor Bonus, et Cognosco Meas, et Cognoscunt Me Meae

14. Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas (quas pasco, ut addit Arabicus), et cognoscunt me meae. — Idem repetit Christus, et confirmat ex conditionibus boni pastoris, quas sibi convenire ostendit, inter quas prima est, quod cognoscat oves suas, et cognoscatur ab ovibus. Per «oves,» ut dixi, intellige non solos praedestinatos, ut vult S. Augustinus et Beda, sed quoslibet fideles; hi enim sunt in ovili Christi, id est in Ecclesia. Hos ergo cognoscit Christus, non tantum divinitatis suae, ut ait Cyrillus, sed et humanitatis suae (Christus enim ut homo est pastor Ecclesiae) providis benignisque oculis, ut sciat qui et quales sint ejus fideles, quae eorum dotes, aeque ac infirmitates: ut illas augeat, has curet et sanet. Agnoscit ergo eas tum speculative, tum practice, id est approbat, amat et sedulo curat eas eisque de omnibus providet abunde, ut dixi vers. 10, imo eas omnibus suis donis, beneficiis et gratiis cumulat.

Et cognoscunt me meae, — oculis fidei, spei et charitatis, quia in me credunt, sperant meque summe amant. Τὸ «et» significat effectum, q. d. Quia ego agnosco et diligo oves meas; hinc vicissim oves me agnoscunt et diligunt, quia amantem sui redamant; magnes enim amoris est amor: si vis amari, ama. Efficax philtrum et illicium est amor. Ita Theophylactus. Ad haec Christi amor erga nos causat amorem vicarium in nobis erga Christum, quia enim Christus amat nos, hinc inspirat nobis charitatem, qua ipsum redamemus. Haec enim charitas summum est bonum, non Christi, sed nostrum, adeoque ipsa nos ad caelum deducit et beatos efficit.


Versus 15: Sicut Novit Me Pater, et Ego Agnosco Patrem; et Animam Meam Pono Pro Ovibus Meis

15. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem; — supple, sic pariter agnoscunt me oves meae, et ego agnosco illas, uti praecessit: inde enim pendet haec sententia et comparatio, quam indicat τὸ sicut, ut advertit Cyrillus, qui sic explicat, q. d. Sicut Pater agnoscit me Filium, quasi sibi proprium, ac vicissim ego agnosco Patrem, quasi mihi proprium; sic pariter ego agnosco fideles meos, et illi vicissim me agnoscunt. Hac comparatione significat Christus tum causam et originem, tum intentionem et magnitudinem agnitionis et amoris, qua suas oves, id est fideles, persequitur, q. d. Cognitio et amor immensus, quo Pater me prosequitur, et ego Patrem, est origo, fons et causa cognitionis et amoris, quo ego prosequor fideles, et illi me: tum quia amor divinus et increatus est fons omnis amoris humani et creati, tum quia Pater vult ut ego magno et insigni amore amem fideles, sicut ipse immense amat me, et ego illum; vult enim per me filium naturalem fideles meos adoptare, eosque facere sibi filios adoptivos: quare eos ut filios summe amat et diligit. Idem facio et ego, quia Patris amori et voluntati per omnia consentio et respondeo, imo idem mihi cum Patre est amor, sicut eadem est voluntas, natura et divinitas.

Adverte, τὸ sicut significare similitudinem, non aequalitatem. Nam Pater increato, ideoque infinito amore diligit Filium, aeque ac Filius Patrem: Filius vero ut homo diligit fideles suos amore creato et finito, similique ab eis diligitur. Erit tamen quaedam hic aequalitas, si cum Maldonato sic exponas et transponas, ut cum Christus dicit: «Cognosco oves meas,» loquatur ut Deus; cum vero dicit: «Novit me Pater, et ego agnosco Patrem,» loquatur de se ut homine. Nam quemadmodum Christus, tanquam Deus, oves suas novit, oves autem ipsius, tanquam homines, illum vicissim cognoscunt: ita Pater Filium, ut Deum hominem novit; et Filius ut homo Patrem suum recognoscit, et Deum suum, sicut et nos, appellat: «Ascendo, inquit, ad Deum meum, et Deum vestrum,» infra, XX, 17.

Et animam meam pono pro ovibus meis. — Refer haec non ad proxime praecedentia, sed ad vers. 14: «Ego cognosco oves meas:» cognosco practice, hoc est, amo oves vehementissime, q. d. Quia ego summe amo fideles, «et,» id est idcirco, «animam meam pono,» id est brevi ponam pro eis. Interposuit enim Christus τὸ sicut novit me Pater, ut originem et vehementiam amoris sui erga fideles, per amorem erga Patrem repraesentaret: nam hic amor stimulavit eum, ut animam suam pro ovibus poneret. Τὸ «pono» significat mortem Christo non fuisse coactam, sed voluntariam, electam et dilectam pro salute fidelium. Ita Leontius, idque exprimit Christus, vers. 18: «Nemo, inquit, tollit eam a me; sed ego pono eam a meipso.» Rursum «pono,» id est ad modicum tempus depono, puta ad tres dies animam meam deponam in limbo patrum, ita ut tertio die illam resumam, et gloriose resurgam. Mors ergo Christi non tam fuit mors, quam depositum animae in limbo ad tres dies.


Versus 16: Et Alias Oves Habeo Quae Non Sunt Ex Hoc Ovili; et Fiet Unum Ovile, et Unus Pastor

16. Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient. — «Alias oves» vocat, quae nondum in praesenti sunt, sed postea futurae sunt oves, id est fideles, per anticipationem. Τὸ «habeo» ergo ample accipitur extenditurque ad futurum: «habeo,» id est, brevi habebo. Gentiles intelligit, qui idola colebant, ideoque erant oves non Christi, sed Satanae, quas Christus ex ovili Satanae transtulit in ovile suum, id est in Ecclesiam suam, quam primitus ex Judaeis collegerat. Praedicit ergo hic vocationem et conversionem Gentium, ut ostendat se fore regem et pastorem omnium gentium, aeque ac hucusque fuerat Judaeorum, ac proinde non curare si Judaei pauci sibi sint increduli et rebelles, cum in eorum locum surrogaturus sit gentes plurimas et numerosissimas. Ita Rupertus. Unde subdit: «Et vocem meam audient,» quo dicto tacite pungit Judaeos, q. d. Scio Judaeos plerosque in me non credituros; sed parvi hoc facio; nam eorum loco Gentes omnes avide «vocem meam» per ora Apostolorum loquentem audient illique obedient, et in me credent.

Et fiet unum ovile, et unus pastor. — Nonnulli vulgo sic explicant, q. d. Sub finem mundi Deus per Eliam omnes Judaeos, et per Henoch omnes gentes simul ad Christum convertet, sicque ex utrisque, id est ex omnibus hominibus, fiet una Ecclesia, et unus pastor Christus, ejusque vicarius summus Pontifex; unde exspectant Pontificem, sub quo id futurum sit, qui proinde vocandus sit pastor angelicus, uti nominatur in catalogo Pontificum, quem obscure per symbola conscripsit S. Malachias: extat apud Arnoldum Wion, in Vita S. Malachiae. Verum errant: nam nec Elias omnes Judaeos, nec Henoch omnes Gentes ad Christum convertet. Erunt enim tunc multi infideles et asseclae Antichristi. Porro, longe alia est mens Christi hic, nimirum haec, q. d. Post meam mortem et resurrectionem Apostoli spargentur per omnes gentes, illasque ad me convertent; quare tunc gentes, antea aversae a Judaeis, simul cum eis aggregabuntur Ecclesiae meae, quae coepit ex Judaeis; tunc ergo fiet «unum ovile,» id est una Ecclesia collecta ex Judaeis et Gentibus in me credentibus, et unus pastor, nimirum Christus ejusque vicarius Pontifex Romanus. Quare id non quasi adhuc futurum exspectatur, sed jam pridem factum est tempore Apostolorum, et tempore Constantini Magni, qui primus Christianus Imperator omnes pene gentes suo imperio subditas Christianas effecit. Graphice idipsum ob oculos ponit Apostolus, Ephes. II, toto cap.


Versus 17: Propterea Me Diligit Pater, Quia Ego Pono Animam Meam, Ut Iterum Sumam Eam

17. Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. — Ne Judaei Christum, eo quod sese pro ovibus suis moriturum dixerat, contemnant quasi mortalem et in cruce moriturum, occurrit Christus hanc mortem sibi in optatis esse et gloriosam fore, eo quod ex amore et obedientia Patris eam sponte sit obiturus, ideoque a Patre diligendus, honorandus et exaltandus, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum, Philip. II, q. d. Mors crucis mihi est dilecta et electa, quia eadem est dilecta et electa a Patre. Pater enim decrevit me crucifigi et mori pro salute hominum, mihique jussit crucem et mortem hanc capessere. Quare ego ipsi obediens, ex ejus amore ultro eam capesso. Idcirco me tam sui amantem sibique in re tam ardua obedientem summe diligit Pater, ideoque summe me exaltabit et glorificabit.

Hinc patet Christum accepisse a Patre mandatum durum et grave, patiendi scilicet et moriendi in cruce, indeque die tertia resurgendi. Unde Apostolus, Philip. II: «Factus est, inquit, obediens (Patri mandanti; obedientia enim proprie dicta praesupponit praeceptum, imo ejus est correlativum; nam obedientia est rei praeceptae obedientia, ac vicissim praeceptum est obedientiae praeceptum: hoc enim est formale obedientiae objectum) usque ad mortem, mortem autem crucis.» Ita S. Augustinus, tract. 82; Cyrillus et S. Ambrosius, lib. V De Fide, cap. V; S. Thomas. Suarez et Theologi, III part., Quaest. XX, art. 2, et Quaest. XLVII, art. 2. Porro hoc mandatum physice non determinabat voluntatem Christi ad illud implendum, quare illam in se indifferentem et liberam relinquebat; sed ad personam Verbi pertinebat, voluntatem Jesu praevenire tot tantisque gratiae auxiliis, quibus ipsam libere consensuram et mandatum impleturam praesciebat: atque hoc respectu, scilicet ob custodiam Verbi continuam, humanitas Christi dicitur impeccabilis extrinsece, non quod Verbum illam praedeterminaret, sed quod congrua illi auxilia suggereret, quibus praevideret illam libere praeceptum facturam. Per hanc enim praescientiam futurorum conditionalium optime salvatur libertas Christi, uti fuse docet Suarez, III part., Quaest. XVIII. Atque hac tam generosa obedientia in re adeo difficili Christus meruit nobis salutem et sibi gloriam, ut ibidem asserit Apostolus. Hoc Dei Patris mandatum, et hanc Christi obedientiam tibi ob oculos pone, o Religiose, cum tibi a superiore quid difficile et arduum imperatur. Praeclare R. Juda, in Pirke Avoth, cap. V: «Esto, inquit, audax ut leopardus, agilis ut aquila, celer ut hinnulus, animosus ut leo, ut exequaris voluntatem Dei Patris tui, qui in caelis est.»

Pono animam. — «Animam» proprie accipe cum S. Augustino, Beda et aliis, qui hinc contra Apollinarium negantem in Christo fuisse animam creatam, eo quod loco animae esset ipsa Verbi divinitas, probant vere in Christo fuisse animam humanam. Alii per «animam» accipiunt vitam metonymice; hanc enim causat anima unita corpori. Eodem ergo uterque sensus redit.

Ut iterum sumam eam. — Τὸ ut refer ad pono, q. d. Animam meam non perdo, non interimo, non annihilo, sed ad breve tempus pono, ut tertio die resurgens iterum sumam eam. Cyrillus vero refert ad τὸ diligit Pater, q. d. Propterea diligit me Pater, quia non solum pono animam meam pro ovibus meis, sed etiam quia iterum sumo eam, id est non solum quia morte mea oves meas libero, sed etiam quia resurgendo vivifico. «Traditus est,» inquit D. Paulus, «propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram,» Rom. IV, 25.


Versus 18: Nemo Tollit Eam a Me; Sed Ego Pono Eam a Meipso

18. Nemo tollit eam a me; sed ego pono eam a meipso. — Explicat et confirmat quod dixit: «Ego pono animam meam,» q. d. Nemo animam, id est vitam, tollit a me per vim ab invito, sed ego sponte eam pono pro salute hominum, puta «a meipso,» id est, mea voluntate, ut vertit Arabicus, et libertate: licet enim Judaei me per vim occisuri sint, tamen haec vis eorum nil contra me valeret, nisi ego sponte illam admitterem. Rursum admissa eorum vi, in mea adhuc potestate et libertate est mori, vel non mori. Possum enim mea divinitate ita fulcire et roborare corpus meum, ut nullis clavis, plagis, flagellis, quin et vulneribus sponte acceptis possit interimi; perinde ut fulcio corpora Beatorum, eaque reddo impassibilia. Ita Toletus. Hinc Christus in cruce clamans exspiravit, ut ostenderet se sponte et libere mori, cum adhuc vivere posset, si vellet; qui enim habebat vires ad clamandum, habebat etiam vires ad adhuc vivendum. Unde centurio videns quod clamans exspirasset, dixit: «Vere Filius Dei erat iste,» Matth. XXVII. Hinc et Christus habuit superiorem quamdam et excellentem voluntatem, ut posset cum vellet morti tradi, non ante, inquit Suarez, III part., Quaest. XX, art. 2.

Et potestatem habeo ponendi eam (per mortem voluntariam et liberam): et potestatem habeo iterum sumendi eam, — per potentem et gloriosam resurrectionem, quam faciet anima mea beata, per vim divinitatis sibi hypostatice conjunctae. Significat ergo hic Christus se esse Deum aeque ac hominem; ut homo enim ponit animam, ut Deus illam resumit. Ita Cyrillus.

Hoc mandatum accepi a Patre meo. — Arabicus praeponit quia. Dat enim Christus causam cur positurus sit animam, seseque facturus victimam pro salute mundi; scilicet quia id ei erat mandatum a Patre, ne Judaei, vel quis alius ei objiciat: Tu ex te assumpsisti hoc officium et dignitatem, ut habearis et colaris quasi mediator, Messias et salvator mundi.


Versus 20: Daemonium Habet, et Insanit: Quid Eum Auditis?

20. Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, et insanit: quid eum auditis? 21. Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis, numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? — «Daemonium habet:» quia superbit ut Lucifer, dum ejus instinctu patrem suum facit Deum, seque Filium Dei constituit.

Insanit. — Syrus, insaniendo insanit, id est summe delirat et insanit, dum se ait animam ponere, id est sponte mori, cum videamus eum vivere; et nemo sponte moriatur, sed necessitate naturae, vel vi illata coactus. Porro Christus ad haec probra et calumnias non respondit, tum quia indigna erant responso, tum quia jam ante eis responderat, tum quia permisit alios sibi faventes pro se respondere, ut sequitur; aliis enim magis creditur, quam sibi de seipso testanti. Ita Theophylactus.


Versus 22: Facta Sunt Autem Encaenia in Hierosolymis; et Hiems Erat

22. Facta autem sunt Encaenia in Hierosolymis; et hiems erat. — «Encaenia,» Syrus, festum Encaeniorum, hoc est, festum dedicationis templi, cum scilicet novum (καινὸν enim est novum: unde ἐγκαινίζειν est renovare, dedicare, initiare: unde Encaenia idem sunt quod renovalia vel initialia) templum Deo dicatum est, sive primitus aedificatum a Salomone, III Reg. VIII, ut vult Cyrillus; sive reaedificatum a Zorobabele, post reditum a captivitate Babylonica, I Esdrae VI, 16, et opinantur S. Chrysostomus, Theophylactus, Leontius, Euthymius, sive (quod longe verius est) rursum dedicatum a Juda Machabaeo. Hic enim templum profanatum et ex parte dirutum ab Antiocho Epiphane, rursus consecravit et dedicavit, I Machab. IV, 59, jussitque hujus dedicationis memoriam, et festum solemne quotannis per octo dies renovari et celebrari die 25 mensis Casleu, id est decembris; Casleu enim incidebat partim in novembri, partim in decembri. Unde sequitur: «et hiems erat.» Hoc festum celebrabatur magna populi laetitia, ob restitutam Hebraeis a Juda cum templo religionem et libertatem. Unde et «festum Luminum» vocabatur, ait Josephus, lib. XII Antiq., cap. 11, praesertim quia eodem die celebrabant festum dati, id est caelitus restituti, ignis, quo cremari solebant victimae, ut patet II Machab. I, 18. Quare omnia quae narravit Joannes a cap. VII, 2, hucusque, contigerunt duobus mensibus, scilicet octobri et novembri, puta a festo Scenopegiae, ut ibi dicitur, id est Tabernaculorum, quod celebrabatur in fine septembris, usque ad festum Encaeniorum, quod celebrabatur in decembri: inde vero usque ad sequens Pascha in Nisan, sive martio, supersunt tres circiter menses, quibus Christus omnia gessit, quae deinceps usque ad finem libri narrat Joannes hic, et Lucas a cap. XV usque ad finem Evangelii.

Tropologice: Encaenia haec significabant renovationem animae peccato pollutae, quae per paenitentiam rursus se sanctificat et consecrat Deo.

Et hiems erat. — Hoc dicit Evangelista, ait Theophylactus, ad significandum proximum tempus passionis; in vere enim sequenti passus est Dominus. Addit Cyrillus hoc dici, ut significetur causa cur Jesus ambularit in porticu; quia scilicet hiems erat tempusque frigidum, vel pluvium: quare Jesus non in atrio, quod erat sub dio, sed in porticu superne tecta ambulabat, ut ab injuriis aeris se defenderet. Mystice per hiemem, ait Glossa, significatur Judaeorum frigiditas, qui non accedunt ad ignem, id est in Christum non credunt. Audi S. Augustinum: «Judaei frigebant diligendi charitate, et ardebant nocendi cupiditate; non accedebant prosequendo, sed premebant persequendo.» Et Theophylactum: «Tu etiam, inquit, dum hiems est, id est vita praesens turbinibus iniquitatis concutitur, spiritualia encaenia templi tui celebra, renovando teipsum semper; et ascensiones in corde tuo disponens, eritque tibi Jesus praesto in porticu Salomonis, pacificum statum tribuens.» Sic et S. Gregorius, lib. II Moral., 11.

Vide Riberam, lib. IV De Templo, XVII.


Versus 23: Et Ambulabat Jesus in Templo, in Porticu Salomonis

23. Et ambulabat Jesus in templo, — hoc est, in porticu templi, ut sequitur. Porticus enim templi est pars extima templi, ideoque templum vocatur.

In porticu Salomonis. — q. d. Cum dico Jesum ambulasse in templo, intelligo non ipsum templum (in templo enim non decet ambulare), sed porticum templo adjacentem. Quaeres, quaenam fuit haec porticus? Nota: Templum Judaeorum proprie duas habebat partes: prior dicebatur hebraice היכל Hechal, latine Sanctum, in quo soli versabantur sacerdotes, in eaque tria munia peragebant; scilicet primo, quotidie mane et vespere adolebant Deo thymiama in altari thymiamatis; secundo, accendebant septem lucernas, quae erant in candelabro; tertio, quovis sabbato novos panes duodecim, juxta 12 tribus, ponebant coram Domino, in mensa panum propositionis, et veteres auferebant. Posterior hebraice dicebatur דביר debir, latine oraculum et Sanctum Sanctorum, in quod solus pontifex semel in anno ingrediebatur, puta in festo Expiationis, ut praescribitur Levit. XVI. Cum ergo utraque pars templi solis sacerdotibus prognatis ex tribu Levi pateret, Christus autem non fuerit sacerdos oriundus ex Levi, sed ex tribu Juda; hinc sequitur Christo non licuisse ingredi templum, hoc est Sanctum, multo minus Sanctum Sanctorum.

Porro, ante templum hoc bipartitum, erat אולם ulam, id est atrium vel vestibulum, sub dio, pariter bipartitum. Prior enim ejus pars vicina Sancto, erat atrium sacerdotum, in quo sacerdotes offerebant victimas in altari holocaustorum. Posterior ejus pars erat atrium exterius, contiguum atrio interiori sacerdotum, vocabaturque atrium laicorum; in quo scilicet populus orabat et spectabat sacrificia, quae fiebant in atrio sacerdotum: unde hoc atrium erat templum populi, in eoque versatus est et docuit Christus. Hoc atrium a latere circumcirca habebat porticus superne tectas, ad quas populus tempore pluviae, venti, grandinis etc., se reciperet, uti patet III Reg. VI, 3. Et porticus hic vocari porticum Salomonis, censet Ribera, lib. I De Templo, cap. VI, Adrichomius et alii, q. d. Joannes: Christus ambulabat in templo, at non in ipso atrio templi, sed in porticu, quae cingebat atrium.

Alii cum Villalpando, Maldonato et aliis verisimilius opinantur peculiarem hanc fuisse porticum, quae dicta sit Salomonis, eo quod Salomon longo tempore post aedificatum templum, complanato montis declivio, hanc porticum in parte orientali templi exstruxit, ut testatur Josephus, lib. VI De Bello Judaico, cap. VI, qui ait Salomonem montem Sion, in quo templum stabat, muro circumdedisse, planitiem aggere munivisse, et porticum in plana area aedificasse. Ideo ergo dicta est Salomonis, non quod Salomon in ea orare consueverit, ut innuit Interlinearis, sed ad differentiam aliarum porticuum, quas alii postea, et praesertim Herodes, templo addiderunt; vel quia ipsa porticus a Salomone exstructa, sola incorrupta superstes mansit, cum reliquum templum a Chaldaeis combustum esset, ut Baronius et alii sentiunt; vel quia in eodem loco, et eadem forma et modo, quibus a Salomone primitus exstructa fuerat, reaedificata est. Plura de hac porticu dixi ad Act. III, 11.


Versus 24: Quousque Animam Nostram Tollis? Si Tu Es Christus, Dic Nobis Palam

24. Circumdederunt ergo eum Judaei (Scribae et duces Judaeorum Christo infesti), et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? — Syrus habet, retines? Arabicus, affligis? id est, quousque nos in suspenso, in dubio et in incerto detines. Sic enim nos affligis; nam mentem nostram in suspenso videris tenere, dum cogitationes et curas mentis nostrae in incerto detines. Volumus enim Messiam videre, optamusque ut Tu sis ille et profitearis Te esse Messiam. Hoc enim simulant se desiderare, ut ex ore Christi confessionem extorqueant quam deinde calumnientur. «Non enim, ait S. Augustinus, veritatem desiderant, sed calumniam parant, ut accusent eum se Messiam facientem.» Sic et Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius; sed Christus, ait Glossa, ita responsum suum temperat, ut nec sit locus calumniae, et tamen fidelibus pateat ipsum esse Christum, Filium Dei.

Si tu es Christus, dic nobis palam. — Graece παρρησια, id est libere, fidenter, clare, ut Te omnes publice ut Messiam nostrum honoremus et veneremur. Ita hi hypocritae et insidiatores Christi, de quibus David vere prophetavit: «Circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me,» Psalm. XXI, 17. «Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis,» Psalm. CXVII, 12. Christus enim, ait Chrysostomus, omnia palam dixit, et nihil in occulto locutus est. Hinc S. Augustinus: «Quaerebant, inquit, audire: Ego sum Christus: quod si dixisset, calumniati eum essent, quasi sibi regiam potestatem arrogantem.»


Versus 25: Opera Quae Ego Facio in Nomine Patris Mei, Haec Testimonium Perhibent De Me

25. Loquor vobis, et non creditis: opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. — q. d. Palam et clare dixi vobis me esse Messiam, sed mihi non creditis; unde dixistis, cap. VIII, 15: «Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum.» Praeterea quod de me, scilicet me esse Messiam, dixi, operibus Dei et miraculis confirmavi et continuo confirmo; haec enim opera facio «in nomine,» id est auctoritate, voluntate, jussu, virtute et potentia supernaturali Dei Patris: quare haec testimonium perhibent de me, me esse Filium Dei Patris ab eo missum tanquam Messiam, et tamen vos, perfidiae vestrae obstinati, his operibus non creditis, imo ea ut diaboli opera calumniamini; quomodo igitur verbis meis credetis? Ita Chrysostomus.


Versus 26: Sed Vos Non Creditis, Quia Non Estis Ex Ovibus Meis

26. Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. — Quia scilicet non vultis mihi ut pastori subjici, non vultis esse fideles et discipuli mei; non vultis me agnoscere ut Messiam et Salvatorem vestrum; sed vosmet ipsi vultis me vobis subjicere, et esse non meos pastores, sed meos superiores, censores et calumniatores. Ambitio ergo est quae facit ut mihi invideatis Ecclesiae primatum, ideoque facit ut nolitis mihi credere. S. Augustinus per «oves» accipit praedestinatos, q. d. Vos non creditis, quia non estis praedestinati, sed reprobi. At causa haec nec est propria, nec adaequata: non propria, quia reprobatio Dei non est causa, sed potius effectus incredulitatis et peccati. Non enim quia Deus reprobaverat Judaeos, ideo erant increduli et peccatores; sed quia ipsi voluerunt esse increduli et peccare, ideo a Deo reprobati sunt. Non adaequata, quia multi ex Judaeis erant praedestinati qui tamen tunc temporis non credebant in Christum, sed postea, cum Petrus et Apostoli praedicaverunt, Act. II, in eum crediderunt. Rursum aliqui tunc crediderunt in Christum qui tamen non erant praedestinati, quia postea vel ab incredulitate, vel a charitate per peccatum exciderunt, ut Judas, Nicolaus Antiochenus, et alii.


Versus 27: Oves Meae Vocem Meam Audiunt

27. Oves meae vocem meam audiunt. — Christus relinquit supplendum quoad Judaeos: «sed vos non auditis vocem meam, ergo non estis ex ovibus meis.» Hoc enim probare intendit. Vide dicta vers. 4.


Versus 28: Et Ego Vitam Aeternam Do Eis; et Non Rapiet Eas Quisquam De Manu Mea

28. Et ego vitam aeternam do eis; et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. — Duplex est genus ovium Christi: primo, omnes fideles et Christiani; secundo, omnes et soli praedestinati et electi ad gloriam. Ad hos posteriores haec Christi verba proprie spectant; nam priores, scilicet omnes fideles, sunt oves Christi gregales, oves communes, ex quibus multae pereunt et damnantur. Ita S. Augustinus: «Ostendit, inquit, cur non pereant; nam de ovibus de quibus dicitur: Novit Dominus qui sunt ejus, neque lupus rapit, neque fur tollit, nec latro interficit.» Posteriores ergo sunt oves Christi selectae et singulares e grege fidelium, ex quibus nulla perit, sed omnes salvantur: at quoad priores quoque ait Christus: «Vitam aeternam do eis,» quantum scilicet a me pendet; id est, eis vitam aeternam promitto, eisque offero meum auxilium, gratiam et omnia ad eam necessaria, et opto ut salventur. Quod ergo aliquae ex ipsis pereant et damnentur, non est mea, sed earum culpa, quae nolunt me audire et meae gratiae cooperari. Neque enim diabolus, neque alius quisquam tantum potest, ut eas e manu mea rapiat, si ipsae in ea manere et non rapi vellent. Mea enim gratia, quam eis do, tam potens et valida est, ut si ei usque ad finem vitae cooperari velint, nemo eas a me auferre possit; sin autem libere me deserant, hoc non est raptus, sed liber ipsarum recessus, apostasia, defectio. Ita Cyrillus, Leontius, Theophylactus, Maldonatus. Vult enim Christus dicere nullam esse vim tantam, quae fideles a se abstrahere et rapere possit, licet in eorum libertate sit a Christo recedere et eum deserere.

«Ego» igitur «do vitam aeternam» omnibus ovibus, id est Christianis, quantum scilicet a me pendet, si scilicet oves meae ipsae in fide et obedientia mea maneant et persistant. «Do eis,» inquam, «vitam aeternam,» in hoc saeculo per gratiam in spe, in re vero in futuro per gloriam dandam. Hac enim promissione invitat Judaeos ut velint esse oves, id est ejus fideles, et reprehendit eos quod nolint esse oves suae.

Denique fideles sunt «in manu,» id est sub tutela, providentia, benevolentia et beneficentia Christi; horum enim omnium symbolum est manus. Hinc «manus,» ait S. Isidorus, lib. XI Etymologiarum, cap. 1, «inde dicta est, quod sit totius corporis munus. Ipsa enim cibum ori ministrat, ipsa omnia operatur atque dispensat, per ipsam accipimus et damus.»


Versus 29: Pater Meus, Quod Dedit Mihi, Majus Omnibus Est

29. Pater meus, quod dedit mihi, majus omnibus est (sic legendum, cum editione Romana, S. Augustino, Ambrosio, Tertulliano, Ruperto, Beda; quamvis Graece et Syriace habeatur qui dedit mihi, major omnibus est): et nemo potest rapere de manu Patris mei. — Probat Christus neminem posse rapere oves de manu sua. Quia, inquit, illud quod me generando Pater dedit mihi, nimirum naturam divinam, ejusque omnipotentem vim et potestatem, majus est rebus omnibus creatis, etiam angelis et daemonibus, ideoque sicut nemo eas rapere potest de manu Patris, sic neque de mea, quia eadem est manus; id est, eadem est potestas Patris ac mea. Ita S. Augustinus, Beda, Maldonatus hic, et S. Ambrosius, lib. III De Spiritu Sancto, cap. xviii; Hilarius, lib. VII De Trinitate, et Tertullianus, lib. Adversus Praxeam.

Hoc Christus opponit Judaeis, qui eum putabant esse hominem purum, q. d. Despicitis me, quasi nihil habeam praeter naturam humanam, quae mihi communis est vobiscum, quamque mater mihi dedit; sed scitote Patrem aeternum mihi insuper dedisse naturam et hypostasin divinam, quae longe major, sublimior et potentior est omni natura humana, angelica et creata.

Alii aliter exponunt, q. d. Ecclesia et oves, id est fideles, mihi a Patre commissae, sunt res major rebus aliis, id est plus pluris faciendae quam quaevis aliae, quas sicut nemo rapere potest de manu Patris, sic neque de mea. Verum prior sensus, ut sublimior, ita efficacior est.

Porro Graece et Syriace legitur, Pater meus, qui dedit mihi, major omnibus est, et Cyrillus sic explicat, q. d. Pater meus, qui est Dominus rerum omnium, omniaque regit et gubernat, dedit Filio suo incarnato, hoc est commisit ei, curam ovium, id est fidelium; mihi, inquam, qui sum vita, ut eis communicem eamdem vitam gratiae et gloriae. Et «Pater est major omnibus»: hinc nemo potest oves rapere de manu Patris, ac proinde nec de mea, quia eadem est potestas Patris et mea, quatenus sum Deus; quatenus vero sum homo, mea manus omnipotenti Patris manu suffulcitur. Hinc Interlinearis exponit «de manu» pro a me, qui sum manus Patris. Solent enim, ait Augustinus, homines manus suas vocare illos, per quos id quod volunt faciunt. Atque sic utraque lectio et expositio in idem redit.


Versus 30: Ego et Pater Unum Sumus

30. Ego et Pater unum sumus, — non tantum concordia et consensu voluntatis, ut volunt Ariani, sed unum essentia et deitate, idem numero, non specie; alioqui enim multi essent dii. Christus enim hic loquitur quatenus est Deus, et Verbum Patris: hinc S. Athanasius, Augustinus, Cyrillus, Basilius, Ambrosius, ceterique Patres ex hoc probant divinitatem Filii contra Arianos. Et sic intellexerunt Judaei, qui hac de causa Christum lapidare voluerunt, ut sequitur, quasi blasphemum, quia se faciebat Filium Dei et seipsum aequabat Deo Patri. Sic et Christus ipse exposuit, quia cum Judaei propter hoc dictum eum lapidare vellent, illud confirmans respondit «se esse Filium Dei.» Denique patet ex Christi argumentatione: probat enim Christus neminem posse rapere oves de manu sua, ex eo quod nemo eas possit rapere de manu Dei Patris, quia ipse et Pater unum sunt, q. d. Quia ego sum unum cum Patre essentia, hinc eamdem cum eo manum, id est potestatem et omnipotentiam, habeo; ubi enim eadem est essentia, ibi etiam eadem est potestas. Quare nemo potest oves rapere de manu mea, quia manus mea est manus Patris, de qua nemo eas rapere potest. Ita S. Hilarius, lib. VIII De Trinitate: «Unum sunt, ait, Pater et Filius, non tantum voluntate et unanimitate, ut haeretici dicunt (quo modo dicitur de fidelibus, cap. XVII: ut sint unum, sicut et nos unum sumus), sed natura, honore et virtute.» Et S. Augustinus: «Liberat nos a Charybdi et Scylla: cum dicit unum, ab Ario; cum dicit sumus, a Sabellio; nam unum significat unitatem essentiae, sumus pluralitatem personarum, quam Sabellius negabat, dicens Deum esse unum in persona, sicut est unus in essentia.» Idem Augustinus, lib. VI De Trinitate, cap. ii: «Unum sunt, inquit, secundum essentiam, non secundum relationem, quae personam constituit.» Vide Bellarminum, lib. I De Christo, cap. VI.


Versus 31: Sustulerunt Ergo Lapides Judaei, Ut Lapidarent Eum

31. Sustulerunt ergo lapides Judaei, ut lapidarent eum, — tanquam blasphemum, quia se faciebat Filium Dei, ac proinde Deum. Ecce, hic Judaei produnt suam hypocrisin, malignitatem, invidiam et odium erga Christum, et eos non sincere, sed ficte et insidiose rogasse ut publice se Christum esse declararet. Sed Christus, quia Deus est, mentes et manus eorum cohibuit, ut lapides quos tenebant in eum non jacerent. Festive S. Augustinus suo more: «Duri, inquit, ad lapides cucurrerunt.» Mystice S. Hilarius, lib. VII De Trinitate: «Et nunc, inquit, haeretici verborum lapides jaciunt, et Christum de throno suo si possent abriperent: instigati nimirum a Lucifero, qui hunc divinitatis thronum concupivit, ideoque Christo invidet, et per haereticos eum auferre conatur.»


Versus 32: Multa Bona Opera Ostendi Vobis Ex Patre Meo; Propter Quod Eorum Opus Me Lapidatis?

32. Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi (id est exhibui, peregi, ut dixi cap. v, vers. 20) vobis ex Patre meo; propter quod eorum opus me lapidatis? — «Respondit,» non verbis, cum nulla praecesserint, sed intentioni et insidiis Judaeorum. «Respondit,» ergo, id est interrogavit (haec est catachresis) qua de causa, vel ob quod opus, me lapidare vultis? «Opera» vocat miracula, quae auctoritate et virtute supernaturali Dei Patris peregerat, caecis visum reddens, daemoniacos sanans, mortuos suscitans, etc. Hic tacite carpit et perstringit eorum ingratitudinem et malignitatem, q. d. Sanavi caecos, claudos, aegrotos vestros, omni humano auxilio destitutos, virtute divina; cur ergo vos, ingrati, tot mea beneficia malis rependitis, et me lapidare vultis?


Versus 33: De Bono Opere Non Lapidamus Te, Sed De Blasphemia; Quia Tu Homo Cum Sis, Facis Teipsum Deum

33. Responderunt ei Judaei: De bono opere (propter bonum opus) non lapidamus te, sed de blasphemia; et (id est) quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. — Ecce, ait S. Augustinus, intellexerunt Judaei quod non intelligunt Ariani. Senserunt enim non potuisse dici: «Ego et Pater unum sumus,» nisi ubi est aequalitas Patris et Filii.


Versus 34: Nonne Scriptum Est in Lege Vestra: Ego Dixi: Dii Estis?

34. Respondit eis Jesus: Nonne scriptum est in lege vestra (id est in Scriptura, sive Testamento Veteri, nimirum Psalm. lxxxi, 6), quia ego dixi: Dii estis? — «Dii,» Hebraice Elohim; nam Elohim est plurale, et significat tum Deum, tum deos. Vocatur enim Deus Elohim, quatenus regit et gubernat mundum, et quatenus est judex et vindex et punitor iniquitatis. Hinc angeli et judices, qui hanc potestatem regendi et judicandi a Deo accipiunt et participant, vocantur Elohim, Psalm. lxxxi, 6. Hi ergo dicuntur dii, non natura, neque unione hypostatica, ut Christus, sed participatione divinae eminentiae et judicii. Sic Exod. vii, 1, Deus dicit Moysi: «Constitui te deum Pharaonis,» id est Deum, principem, castigatorem et vindicem loco Dei. Et Exod. xxii, 28: «Diis,» id est judicibus, «non detrahes.» Et Psalm. viii, 6: «Minuisti eum paulo minus ab angelis;» Hebraice, ab Elohim. At hoc loco, ut notat S. Hilarius, lib. VII De Trinitate, ex contextu nomen Elohim limitatur, ut appareat non significare Deum, sed angelos vel judices, ut in hoc Psalm. lxxxi, limitatur ex eo quod additur: «Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat.» Dii ergo qui judicantur, sunt homines vel angeli; qui vero eos judicat, est solus Deus, unus et verus, sicut hic Christus ut Deus judicat, examinat et convincit, tanquam supremus judex, Pharisaeos et duces Judaeorum, qui erant veluti dii quidam terreni, ait S. Augustinus. Et ut hoc Christus innueret, hac de causa hunc Psalmi locum potius quam alios citavit; nam Hebraice Psalm. lxxxi sic legitur: «Elohim judicat Elohim,» id est Deus, qui essentia est Elohim, hoc est gubernator et judex omnium, judicat elohim, id est judices, quibus communicavit divinam suam potestatem regendi et judicandi, q. d. Supremus et coelestis Elohim judicat inferiores et terrenos elohim, id est judices et principes. Hinc Chaldaeus vertit, Deus cujus majestas habitat in congregatione justorum, qui in lege sunt potentes, in medio judicum in veritate judicat. Idem Chaldaeus, ad Psalm. lxxxi, 6, pro «Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes,» vertit: vos estis tanquam angeli Dei Excelsi: quod proprie de judicibus dicitur; potest tamen extendi ad omnes Israelitas et fideles, ut S. Augustinus eodem loco extendit. Hi enim sunt filii Dei. Alibi enim, ubi Elohim ponitur absolute, neque ex contextu limitatur, significat unum verumque Deum.

Christus ergo hic, ait Chrysostomus, non destruit opinionem Judaeorum qui putabant eum se Deo aequalem facere, sed potius confirmat.


Versus 35: Si Illos Dixit Deos, Ad Quos Sermo Dei Factus Est, et Non Potest Solvi Scriptura

35. Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est (quos sermo Dei constituit judices, id est, quibus Deus per verbum et mandatum suum auctoritatem judicandi dedit per Moysen et ejus successores; item proprie, ad quos factus est sermo Dei in illo Psalm. lxxxi, ubi Deus jubet judices recte judicare, ut consortes suae auctoritatis et suos vicarios, ideoque deos quosdam terrenos: ita Euthymius), et non potest solvi (irritari, falsa et mendax fieri) Scriptura. — q. d. Nemo potest abrogare et auferre judicibus nomen deorum, quod illis dedit Scriptura divina et irrevocabilis.


Versus 36: Quem Pater Sanctificavit, et Misit in Mundum

36. Quem Pater sanctificavit, et misit in mundum (nimirum me), vos dicitis: Quia (quod) blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum. — Argumentum est non a pari, ut volunt Ariani, sed a minori ad majus, q. d. Si judices, qui participant potestatem Dei, vocantur dii, quanto magis ego dicendus sum Deus, qui sum Filius Dei naturalis, ab eo sanctificatus et missus in mundum.

Subtilius quam aptius S. Augustinus et Beda judicant in eo etiam consistere vim argumenti, quod ait: «Ad quos sermo Dei factus est,» q. d. Si illi qui sermonis Dei participes erant, attestante Scriptura, «quae solvi non potest,» id est mentiri non potest, recte vocati sunt dii; quanto magis ego, qui non sum particeps sermonis Dei, sed sum ipse sermo Dei, possum vocari Deus.

Nota, illud «quem Pater sanctificavit» primo idem est ac: cui Pater communicavit eam sanctitatem, qua ipse sanctus est, vel cui Pater gignendo dedit ut sanctus esset, quia sanctum eum genuit, ait S. Augustinus. Sanctus enim Deus Pater genuit sanctum Deum Filium. Sic et Beda, Toletus, et alii: Filius ergo sanctus est generatione et essentia.

Secundo, Christum, quatenus est homo, Pater sanctificavit per unionem hypostaticam; per hanc enim praecise summe sanctificatur humanitas Christi: nam ex hoc ipso quod hypostasis Verbi, quae ipsa est increata et infinita sanctitas, humanitatem assumpsit eamque sibi hypostatice univit, plane illam sanctificavit, ideoque ejus animae infudit eminentem sanctitatem charitatis, gratiae et omnium virtutum. Ita S. Hilarius: Jesus, ait, sanctificatus est in Filio, dicente Paulo «praedestinatum esse Filium Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis.» Sic et S. Chrysostomus et S. Athanasius, lib. De Incarnatione Verbi, sub initium: «Sanctificatus» ergo idem est ac «signatus,» ut dixi cap. vi, vers. 27.

Tertio, Theophylactus: «Sanctificavit, ait, id est, decrevit eum sacrificandum esse pro mundo, in quo se Deum esse, non sicut alii, ostendit; nam mundum salvare opus est Dei, et non hominis per gratiam deificati.» Eodem modo Christus dicit, cap. xvii, vers. 19: «Pro eis ego sanctifico (id est sacrifico, et in hostiam sanctam offero) meipsum.»

Quarto, Maldonatus: «Sanctificavit, ait, id est designavit et destinavit eum ad munus Salvatoris, ut sanctificaret et salvaret homines, ita ut alludat ad Jerem. i, 5: Antequam exires de vulva, sanctificavi te, id est destinavi te tanquam Prophetam.» Unde, hoc explicans, addit: «Et Prophetam in gentibus dedi te»; quamvis et alius sit aptiorque sensus illius loci, ut ibi dixi.


Versus 37: Si Non Facio Opera Patris Mei, Nolite Credere Mihi

37. Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. — Iterum atque iterum Christus appellat ad opera sua, id est ad miracula quae jussu et virtute supernaturali Dei Patris peregit; haec enim, utpote divina, eum probabant esse Filium Dei, ab eo missum ad salutem mundi.


Versus 38: Operibus Credite, Ut Cognoscatis et Credatis Quia Pater in Me Est, et Ego in Patre

38. Si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est (talia divina peragente), et ego in Patre, — per eamdem illam deitatem et omnipotentiam, quam ab eo accepi. Hinc S. Augustinus, Cyrillus, Leontius, Beda et Euthymius judicant idem esse «Ego sum in Patre, et Pater in me,» ac «Ego et Pater unum sumus.» Audi S. Augustinum, tract. 48: «Non possumus dicere: Nos sumus in Deo, et Deus in nobis. Numquid possumus dicere: Ego et Deus unum sumus? Tu in Deo, quia te continet Deus; Deus in te, quia factus es templum Dei; sed numquid potes, quia tu in Deo es et Deus in te, dicere: Qui me videt, videt Deum, quemadmodum Unigenitus dixit: Qui me videt, videt et Patrem; et Ego et Pater unum sumus? Agnosce proprium Domini, et munus servi. Proprium Domini est aequalitas cum Patre; munus servi est participatio Salvatoris.»


Versus 39: Quaerebant Ergo Eum Apprehendere; et Exivit De Manibus Eorum

39. Quaerebant ergo eum Judaei apprehendere; et exivit de manibus eorum, — ut eorum furor, ait Chrysostomus, ejus absentia mitigaretur. Acute, sed symbolice, S. Augustinus: «Non apprehenderunt eum, inquit, quia non habebant manus fidei.» Exivit autem virtute divina, sese reddens invisibilem, ut fecit cap. viii, vers. 59.


Versus 40: Et Abiit Iterum Trans Jordanem, in Eum Locum Ubi Erat Joannes Baptizans Primum

40. Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum, ubi erat Joannes baptizans primum, — nimirum in Bethaniam, sive Bethabaram, ubi Christus a Joanne baptizatus fuerat: nam postea Joannes baptizavit in Aennon, juxta Salim, cap. iii, vers. 23, et frequenter loca mutans, ibat baptizans in aliis Jordanis regionibus, ut supra dixi. Christus secessit in Bethabaram, ut turba quae illuc eum sequeretur, recordaretur testimonii quod Joannes ibi de eo perhibuerat, nimirum eum esse Messiam, et pariter testimonii Dei Patris in Christi baptismo intonantis: «Hic est Filius meus dilectus,» Matth. iii, ut in eum crederent, sicut quidem ex sequenti versu patet. Ita S. Chrysostomus, Leontius, Theophylactus, Euthymius.

Et mansit illic, — donec, appropinquante Paschate et passione sua, rediit in Judaeam et Hierosolymam, et ibi suscitavit Lazarum: unde Scribae et duces, irritati, eum apprehenderunt et crucifixerunt, ut patebit in capite sequenti.


Versus 41: Et Multi Venerunt Ad Eum, et Dicebant: Quia Joannes Quidem Signum Fecit Nullum

41. Et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia (quod) Joannes quidem signum fecit nullum. — q. d. Et tamen ei credidimus. Quare multo magis credere debemus Jesu cum se Messiam dicit, qui id tot signis et miraculis probat. Ita Chrysostomus.

Alia est ratio quae hos persuasit ut crederent in Christum; nimirum quod ipsi Jesum re ipsa percipiebant fortiorem Joanne in miraculis edendis, in efficacia sermonis, in sanctitate vitae, sicut Joannes eis praedixerat; unde inferebant: Si cetera quae Joannes de Jesu dixit vera esse percipimus, aeque vera est et illa, quam idem Joannes de Jesu asseruit, nimirum eum esse Messiam.


Versus 42: Et Multi Crediderunt in Eum

42. Et multi crediderunt in eum. — Graece additur, ibi, nimirum in Bethabara, ob memoriam testimonii Dei Patris et Joannis Baptistae, ut dixi vers. 40. Nimirum, ait S. Augustinus, «apprehenderunt eum manentem, non sicut volebant Judaei eum apprehendere abeuntem: ita et nos veniamus per lucernam ad diem; nam Joannes lucerna erat, et perhibebat testimonium diei.»