Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Christus a morte et sepulcro suscitat Lazarum. Hinc, vers. 47, pontifices invidentes Christo cogunt contra eum concilium, in quo Caiphas pontifex prophetat expedire ut Christus pro populo moriatur: quare, vers. 54, Christus eorum iras declinans, ad paucos dies secedit in Ephrem.
Ante hoc caput Jansenius et alii claudunt acta tertii anni praedicationis Christi; nam haec Lazari suscitatio et historia contigit circa quartum et ultimum Christi Pascha, ut patet vers. 55, quo ipse occisus et crucifixus est: quare videtur ipsa contigisse sub illud tempus, quo ipsa solet legi ab Ecclesia in Missae sacrificio, scilicet quatuordecim diebus ante Parasceven et passionem Christi. Ita censent viri eruditi. Vide Chronotaxin, quam Evangeliis praeposui.
Textus Vulgatae: Joannes 11:1-56
1. Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae, sororis ejus. 2. (Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis; cujus frater Lazarus infirmabatur). 3. Miserunt ergo sorores ejus ad eum, dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur. 4. Audiens autem Jesus, dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. 5. Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. 6. Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus; 7. deinde post haec dixit discipulis suis: Eamus in Judaeam iterum. 8. Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc? 9. Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horae diei? si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt. 10. Si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. 11. Haec ait, et post haec dixit eis: Lazarus amicus noster dormit; sed vado ut a somno excitem eum. 12. Dixerunt ergo discipuli ejus: Domine, si dormit, salvus erit. 13. Dixerat autem Jesus de morte ejus: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14. Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste: Lazarus mortuus est; 15. et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum. 16. Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, ut moriamur cum eo. 17. Venit itaque Jesus, et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. 18. (Erat autem Bethania juxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim). 19. Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. 20. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi, Maria autem domi sedebat. 21. Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus; 22. sed et nunc scio, quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. 23. Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. 24. Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die. 25. Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita; qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet; 26. et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? 27. Ait illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti. 28. Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. 29. Illa, ut audivit, surgit cito, et venit ad eum: 30. nondum enim venerat Jesus in castellum; sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. 31. Judaei ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam, dicentes: Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. 32. Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei: Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus. 33. Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judaeos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum, 34. et dixit: Ubi posuistis eum? Dicunt ei: Domine, veni, et vide. 35. Et lacrymatus est Jesus. 36. Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum. 37. Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur? 38. Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum: erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. 39. Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fetet, quatriduanus est enim. 40. Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? 41. Tulerunt ergo lapidem. Jesus autem elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me. 42. Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti. 43. Haec cum dixisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. 44. Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum, et sinite abire. 45. Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam et Martham, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum. 46. Quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus. 47. Collegerunt ergo Pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? 48. Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem. 49. Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, 50. nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. 51. Hoc autem a semetipso non dixit; sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit quod Jesus moriturus erat pro gente, 52. et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. 53. Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. 54. Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. 55. Proximum autem erat Pascha Judaeorum; et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. 56. Quaerebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
Versus 1: Erat Quidam Languens Lazarus a Bethania, de Castello Mariae et Marthae
1. Erat autem quidam languens (Arabicus, infirmus) Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae, sororis ejus. — Syrus: erat autem quidam, qui morbo detinebatur, Loozar ex Beth Anco (domo afflictionis) pago, frater Mariam et Marthae; Vatablus: aegrotabat autem Lazarus; Nonnus: morboso gravia habens genua flagellabatur Lazarus aestu, membra ignea plaga tabefactus, vicinus morti. Ergo morbus hic erat gravis et lethalis, nam paulo post mortem attulit.
LAZARUS, — nobilis et dives, ideoque alius a Lazaro mendico et ulceroso jacente ad fores Epulonis, Luc. xvi.
A BETHANIA, DE CASTELLO MARIAE ET MARTHAE. — Est appositio, q. d. A Bethania, id est ex castello (hoc est, oppido vel pago) Marthae et Mariae Magdalenae, in quo scilicet ipsae habitabant, ejusque erant non tam dominae, quam honoratiores incolae, ac Christi discipulae et hospites. Ita Theophylactus, Leontius et alii. Sic cap. i, 44, Bethsaida vocatur civitas Petri et Andreae, quia ipsi ejus erant incolae, et non domini.
Mystice: « Bethania » hebraice idem est primo, quod domus afflictionis, ut vertit Syrus, idque hic congruit. Lazari enim morbus et mors affligebat tam ipsum, quam sorores ejus. Secundo, « Bethania » idem est quod domus obedientiae. Unde S. Bernardus, serm. ad milites templi, cap. xii: « Hoc loco, ait, intimatum est quod nec studium bonae actionis, nec otium sanctae contemplationis, nec lacrymae poenitentis extra Bethaniam accepta esse poterunt illi, qui tantam habuit obedientiam, ut vitam ipsam perdere maluerit, factus obediens Patri usque ad mortem. »
Tertio, « Bethania, » ait Pagninus, idem est quod domus responsionis, vel exauditionis Domini, quia ibi Christus Mariam et Martham pro vita Lazari orantes exaudivit. Radix enim ana per ain, significat affligi, obedire, respondere et exaudire.
Transit Joannes a gestis Christi in festo Encaeniorum, ut patet cap. x, 22, ad gesta Christi paulo ante ultimum Pascha, ut patet hoc cap., vers. 55, hoc est, salit a decembri ad martium: omittit ergo gesta Christi in januario et februario, quia illa fuse recenset Lucas a cap. xv usque ad xix, ex quo eadem summatim recensui in Chronotaxi, num. 51 usque ad 57.
Versus 2: Maria Erat Quae Unxit Dominum Unguento, et Extersit Pedes Ejus Capillis Suis
2. MARIA AUTEM ERAT, QUAE UNXIT DOMINUM UNGUENTO, ET EXTERSIT PEDES EJUS CAPILLIS SUIS. — Luc. vii, 37, ostendi eamdem fuisse Mariam, quae bis, vel ut alii, ter unxit Christum, nimirum Mariam Magdalenam, esto aliqui opinentur fuisse duas, alii tres. Minus recte ergo Leontius, quem sequuntur moderni haeretici, to unxit accipit de unctione non praeterita Lucae, sed paulo post futura sex diebus ante mortem Christi, de qua cap. seq., vers. 3, ut hic sit anticipatio.
CUJUS FRATER LAZARUS INFIRMABATUR. — Arabicus: erat autem Lazarus infirmus frater ejus. Addit hoc Joannes, ut insinuet causam suscitationis Lazari, nimirum quod frater esset Magdalenae, quae tota devota suo Jesu, ab eo impetravit fratris Lazari suscitationem.
Versus 3: Miserunt Sorores Ejus ad Eum Dicentes: Domine, Ecce Quem Amas Infirmatur
3. MISERUNT ERGO SORORES EJUS AD EUM (Jesum) DICENTES: DOMINE, ECCE QUEM AMAS, INFIRMATUR. Porro, ipsae sorores non iverunt ad Jesum, sed nuntios duntaxat miserunt, tum quia feminae erant, quas decet domus cura, et dedecet longum iter; tum quia Lazaro fratri ad mortem decumbenti debebant assistere; tum quia Christi benignitati et amori confidentes, solum nuntium sufficere existimabant. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus et Euthymius.
— Cyrillus, Theophylactus et Leontius censent haec verba esse admirantis et admirationis, q. d. Qui fieri potuit, ut ille quem tu amas, Domine, qui vitae et necis habes imperium, in morbum inciderit? quomodo tui amantem ausa fuit aegritudo invadere? et quomodo eum tenet languor, quem tui occupat amor?
Simplicius alii censent sorores ex modestia et fiducia id dixisse. Audi S. Augustinum et ex eo Bedam: « Non dixerunt: Veni, amanti enim tantummodo nuntiandum fuit. Non ausae sunt dicere: Veni et sana. Non ausae sunt dicere: Ibi jube et hic fiet; cur enim non et istae, si fides centurionis illius inde laudatur? Ait enim: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nihil horum istae, sed tantum: Domine, ecce quem amas infirmatur, sufficit ut noveris: non enim amas et deseris. » Est ergo insinuatio haec oratio, sed occulta et implicita, quia significat necessitatem et desiderium remedii, quae saepe efficacior est postulatione aperta, quia magis humilis, verecunda, reverens et confidens. Ita ex S. Thoma Suarez, tract. de Oratione.
Itaque haec petitio sororum prae se fert primo, magnam fidem; non enim dicunt: Veni, accelera, ne mors eum praeoccupet. Credunt enim Christum posse curare absentem, imo mortuum suscitare. Ita Cyrillus, Theophylactus, Rupertus.
Secundo, ingentem fiduciam, qua confidebant Christum solo nuntio morbi accepto, illi remedium allaturum. Unde verba et preces non multiplicant. Tertio, eximiam charitatem: « Ecce quem amas, » inquiunt, q. d. Tu nos amas, et nos te: sufficit ergo amanti amati morbum indicare. Amor enim precibus omnibus praevalet. Quarto, resignationis: resignant enim se totas in providentiam Christi, ut ille de morbo et morbido hoc statuat et disponat quod ejus prudentiae et charitati libuerit. Quare efficax fuit haec earum oratio, nobisque crebro est imitanda et usurpanda.
Tropologice Rabanus et ex eo Glossa: Lazarus, inquit, est peccator, qui a Domino amatur; ipse enim non venit vocare justos, sed peccatores: sorores sunt viri sancti, vel bonae cogitationes, quae pro peccatis dissolvendis orant.
Versus 4: Infirmitas Haec Non Est ad Mortem, Sed pro Gloria Dei, ut Glorificetur Filius Dei per Eam
4. AUDIENS AUTEM JESUS, DIXIT EIS: INFIRMITAS HAEC NON EST AD MORTEM (Syrus, non est lethalis; Arabicus, non est infirmitas mortis), SED PRO GLORIA DEI, UT GLORIFICETUR FILIUS DEI PER EAM. — « Non est ad mortem, » primo, quia haec mors Lazari, non tam erit mors, quam somnus; nam illico ex ea evigilabit et resurget. Unde, vers. 11, ait: « Lazarus amicus noster dormit, sed vado ut a somno excitem eum. »
Secundo, q. d. Infirmitatis Lazari finis et scopus non est mors, sed gloria Dei; Deus enim non immisit morbum hunc Lazaro hoc fine, ut vitam ei per mortem adimat, sed potius ut vitam ei majorem restituat, itaque gloriam Dei adaugeat. Ita S. Augustinus: « Non est ad mortem, inquit, quia et ipsa mors non erat ad mortem, sed potius ad miraculum, quo facto crederent homines in Christum, et vitarent veram mortem. »
Tertio, « non est ad mortem, » scilicet talem, qualis esse solet communis hominum mors; nimirum, ut homo illa permaneat, nec amplius ad hanc vitam et hoc saeculum redeat: licet enim mors separaret animam Lazari a corpore, tamen non imponebat finem huic saeculo, ut ad illud non rediret; quod tamen facit mors. Nam mox a Christo resuscitatus ad illud rediit, magis vivus, sanus et vegetus quam ante. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius et alii. Unde Nonnus vertit, « non est ad aeternam mortem. »
SED PRO GLORIA DEI. — Per gloriam primo, Andreas Cretensis, in Catena, intelligit crucem et mortem Christi: hanc enim Judaei invidi irrogarunt Christo ob suscitatum ab eo Lazarum, et haec maxime glorificavit Christum. Secundo, Theodorus Heracleotes, in Catena, accipit gloriam, quae obventura erat Christo, ob divulgationem et celebritatem hujus suscitationis factae ab eo per totam Judaeam, imo per totum orbem. Tertio, et genuine, gloriam Dei accipe, quia homines videntes Lazarum a Christo suscitatum, in eum ut Messiam et Dei Filium crediderunt, itaque tam Christum quam Deum Patrem glorificaverunt. Sic enim hanc gloriam explicat Joannes, dicens vers. 45: « Multi ergo ex Judaeis qui venerant ad Mariam et Martham, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum. » Unde S. Augustinus: « Talis glorificatio, ait, non ipsum auxit, sed nobis profuit. »
Versus 5: Diligebat Autem Jesus Martham, et Sororem Ejus Mariam, et Lazarum
5. DILIGEBAT AUTEM JESUS MARTHAM, ET SOROREM EJUS MARIAM, ET LAZARUM, — ob singularem earum erga se amorem, devotionem, liberalitatem, qua Jesum cum Apostolis alebant; Martha enim habebat curam hospitalitatis Jesu; Maria a Christo sanata et conversa totam se ei addixerat, imo cum per oppida proficiscentem ac praedicantem comitabatur sumptusque suppeditabat, Lucae viii, 2. Lazarus sorores imitabatur. Dilectionis Jesu mentionem injicit hic Joannes, non tam ut illam fuisse causam aegrotationis Lazari significet, ut censet Cyrillus, q. d. Ideo Jesus immisit morbum Lazaro, quia illum ejusque sorores diligebat, juxta illud: « Ego quos amo, arguo et castigo, » Apoc. iii, 19, sed ut significet Jesum accepto nuntio plane menti et memoriae infixisse morbum Lazari, ut eum sanaret, sed modo et tempore opportuno. Dilectio enim faciebat eum sollicitum de Lazari salute, ideoque Lazari causa fecit omnia quae versu sequenti et deinceps narrat Joannes, illudque significat « ergo, » cum statim subdit: « Ut ergo audivit, » q. d. Diligebat Jesus Lazarum, ut ergo audivit eum aegrotare, coepit serio cogitare de eo sanando, omniaque sua ita disposuit, ut congruo eum tempore vitae et sanitati restitueret.
Porro adeo Jesus dilexit Lazarum et sorores ejus, ut propter eas Lazarum a morte suscitarit, etiamsi sciret suscitationem Lazari sibi fore causam mortis et crucis: ob Lazarum enim suscitatum Pharisaei Christum occiderunt. Vita ergo Lazari fuit mors Christi.
Versus 6: Ut Ergo Audivit Quia Infirmabatur, Tunc Quidem Mansit in Eodem Loco Duobus Diebus
6. UT ERGO AUDIVIT QUIA (quod) INFIRMABATUR, TUNC QUIDEM MANSIT IN EODEM LOCO (in Bethabara, cap. praeced., vers. 20) DUOBUS DIEBUS, — tum ut hominum multitudini ad se confluenti satisfaceret eique ostenderet se esse Messiam a Joanne ibidem demonstratum; tum ut illud idem confirmaret miraculo insigni et omni exceptione majori, scilicet suscitatione Lazari. Mansit ergo ibidem per biduum, ut interim moreretur Lazarus, quia volebat non aegrum sanare, sed mortuum, imo sepultum quatriduanum et fetentem suscitare: quod longe erat majus tam beneficium quam miraculum, ne calumniae Judaeorum foret locus, ut dicerent Lazarum non vere fuisse mortuum, ideoque nec suscitatum, sed tantum syncopen vel deliquium animi passum, ex illo non ope Christi, sed vi naturae et juvenilis vigoris, ultro ad se rediisse. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus et Rupertus.
Versus 7: Deinde Post Haec Dixit Discipulis: Eamus in Judaeam Iterum
7. DEINDE POST HAEC DIXIT DISCIPULIS SUIS: EAMUS IN JUDAEAM ITERUM, — nimirum ex Bethabara eamus in Bethaniam, ad suscitandum Lazarum. Praemonendo praemunit Christus Apostolos timidos: timebant enim redire cum Jesu in Judaeam, eo quod Judaei paulo ante, capite praecedent., vers. 31, voluissent eum lapidare. Ita S. Chrysostomus: « Nusquam alias, inquit, Dominus praedixit discipulis, quo iturus esset, nisi hic, quia valde formidabant, ne si repente (sine praemonitione) discederet, conturbarentur: formidabant vero et pro ipso, et pro se; nondum enim erant in fide firmati. » Ita quoque Theophylactus, Euthymius et Theodorus Heracleotes.
Porro S. Augustinus: « Christus, ait, e Judaea discessit ut homo, ne lapidaretur; sed in redeundo, quasi oblitus infirmitatem, ostendit potestatem. »
Versus 8: Rabbi, Nunc Quaerebant Te Judaei Lapidare, et Iterum Vadis Illuc?
8. DICUNT EI DISCIPULI: RABBI (o magister, et Domine noster), NUNC QUAEREBANT TE JUDAEI LAPIDARE, ET ITERUM VADIS ILLUC? — « Nunc, » id est paulo ante: nam exinde jam duo menses effluxerant, uti initio capitis dixi, et colligitur ex cap. praeced., vers. 22 et sequent. Dicunt hoc discipuli, quia a Judaeis metuebant Christo, et magis sibi ipsis. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius.
Versus 9: Nonne Duodecim Sunt Horae Diei?
9. RESPONDIT JESUS: NONNE DUODECIM SUNT HORAE DIEI? — Primo, Lyranus ejusque sequaces sic exponunt, q. d. Sicut per diem mutantur duodecim horae, cum eis mutatur aura aeris: sic Judaeorum animi facile mutari possunt, ut qui ante me oderant, jam ament et suscipiant.
Secundo, S. Augustinus, Beda et Rupertus, q. d. Sicut duodecim horae sequuntur diem, id est solem ejusque cursum, ut sibi ex ordine vicissim succedant: sic vestrum est me sequi; ego enim sum quasi vester sol et dies, vos autem me stipatis quasi duodecim horae. Audi S. Augustinum: Ut se diem ostenderet, duodecim discipulos elegit; in hoc autem verbo non ipsum Judam, sed ejus successorem praevidebat. Et Glossa: Se dicit Christus diem, in quo debent ambulare, ne offendant, et sine quo ambulantes, offendunt, ut modo discipuli nolentes eum mori, qui pro hominibus venit mori: illos autem dicit horas, quae diem sequuntur.
Tertio, S. Cyrillus; q. d. Adhuc aliquot horae meae diei, id est vitae, supersunt, quibus oportet me praedicare et benefacere Judaeis: « veniet nox, » id est caedes et mors mea, ob quam tenebris excidii et calamitatum per Titum eos involvam; nox enim symbolum est vindictae et calamitatum.
Quarto et genuine, q. d. Certum et statutum est diei tempus, scilicet duodecim horarum (erat enim jam martius, cujus 21 est aequinoctium, quo dies sunt aequales nocti, ac consequenter duodecim horarum: quanquam et aliis mensibus Judaei dividebant diem in 12 horas, sed inaequales, aeque ac noctem in quatuor vigilias, quae in hieme erant longiores, in aestate breviores), intra quod duodecim horarum spatium, si quis ambulet, offendere non potest, quia lucem habet, qua videt saxa aliaque offendicula, ideoque cavet ne in ea impingat: sic pariter mihi certum a Deo Patre constitutum est vitae tempus, in quo ambulare, vivere, et opera mea ad quae missus sum, operari debeo: quod proinde diem appello; ac proinde in illa a Judaeis nihil mihi aut vobis timendum est periculi: nec enim ante constitutum mihi tempus a Patre, hoc est, antequam vitae meae nox et occasus veniat, occidi possum. Ita Rupertus, Toletus, Maldonatus et alii.
Versus 10: Si Quis Ambulaverit in Die, Non Offendit; Si Autem Ambulaverit in Nocte, Offendit
10. SI QUIS AMBULAVERIT IN DIE, NON OFFENDIT, QUIA LUCEM HUJUS MUNDI VIDET: SI AUTEM AMBULAVERIT IN NOCTE, OFFENDIT, QUIA LUX NON EST IN EO. — Primo, S. Augustinus exponit, q. d. Hortor vos, o discipuli mei 12, ut me sequamini, sicut duodecim horae sequuntur diem et solem, si non vultis offendere et impingere. Et S. Chrysostomus: Ne formidetis Judaeos, inquit, nihil enim dignum morte gessimus. Vel: Si quis lucem hujus mundi videt, securus est: multo magis qui mecum est, securus est, nisi se amoverit a me.
Secundo, S. Cyrillus, q. d. Quamdiu est dies vitae, hoc est, quamdiu ego vivo, Judaeis benefacio, nihil vobis a Judaeis timendum est: haec enim dies est, id est tempus benignitatis et beneficentiae; at ubi venerit nox, id est tempus vindictae, quo Deus per Titum exscindet Hierosolymam et Judaeam, tunc vobis timendum, et e Judaea fugiendum erit.
Tertio et genuine, q. d. Dum dies est, id est dum tempus vitae mihi suppetit, non offendetis, o discipuli, me sequendo in Judaeam; at ubi venerit nox, id est mors, et vitae meae occasus, tunc Judaei vos persequentur, et occident quasi meos discipulos, sicut me persecuti sunt et occiderunt. Ita Rupertus, Toletus et Maldonatus.
Mystice, qui diem, id est solem et lucem fidei et gratiae sequitur, non offendit, non ruit in peccata; at qui nocte, id est in tenebris ignorantiae et concupiscentiae ambulat, hic ruit in varias culpas et poenas. Ita Interlinearis. Unde Apostolus: « Eratis, inquit, aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: ut filii lucis ambulate: fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate, » Ephes. v, 8.
Versus 11: Lazarus Amicus Noster Dormit; Sed Vado ut a Somno Excitem Eum
11. HAEC AIT, ET POST HAEC DICIT EIS: LAZARUS AMICUS NOSTER DORMIT: SED VADO UT A SOMNO EXCITEM EUM. — Mortem vocat somnum, quia mox ab ea suscitandus et evigilaturus erat Lazarus. Audi S. Augustinum: Domino dormiebat, qui eum tanta facilitate excitavit de sepulcro, quanta tu excitas dormientem de lecto; hominibus autem mortuus erat, qui eum suscitare non poterant. Sic Paulus mortuos dormientes appellat, quia sunt resurrecturi.
Versus 12: Domine, Si Dormit, Salvus Erit
12. DIXERUNT ERGO DISCIPULI EJUS: DOMINE, SI DORMIT, SALVUS ERIT. — Arabicus: si est dormiens, expergiscetur. Solet enim somnus in aegrotis reditura sanitatis esse argumentum et praesagium, ac saepe causa. Ita Cyrillus, Augustinus, Jansenius, Maldonatus et alii. Somnus enim naturam vegetat, cerebrum confortat, humores superfluos concoquit et consumit, sudorem ciet, calorem naturalem fovet et auget, itaque materiam morbi superat, dissipat et absumit, vel ejicit. Sensus est, q. d. Si dormit Lazarus, sinamus eum dormire, ut citius convalescat, quare non est quod ad eum pergamus. Ita S. Augustinus et Cyrillus.
Versus 13: Dixerat Autem Jesus de Morte Ejus; Illi Autem Putaverunt Quia de Dormitione Somni Diceret
13. DIXERAT AUTEM JESUS DE MORTE EJUS: ILLI AUTEM PUTAVERUNT QUIA (quod) DE DORMITIONE SOMNI DICERET, — quia simpliciter acceperunt to dormit ut sonat; non symbolice, ut Christus intelligebat, de morte.
Versus 14: Tunc Ergo Jesus Dixit Eis Manifeste: Lazarus Mortuus Est
14. TUNC ERGO JESUS DIXIT EIS MANIFESTE: LAZARUS MORTUUS EST. — Ostendit Christus se esse Prophetam, imo Dei Filium, eo quod arcana et absentia revelet: talis enim erat haec mors Lazari, quam hic clare enuntiat, ut discipulis errorem de ejus somno eximat. Nuntius enim morbum duntaxat nuntiarat Christo, non mortem.
Versus 15: Et Gaudeo Propter Vos, ut Credatis, Quoniam Non Eram Ibi
15. ET GAUDEO PROPTER VOS, UT CREDATIS, QUONIAM NON ERAM IBI. — Haec ultima necte cum gaudeo, uti nectit Arabicus, q. d. Gaudeo me non fuisse ibi, scilicet in morte Lazari praesentem, ut vos in me credatis, scilicet firmius, perfectius et robustius, ait S. Augustinus, visa ejus resuscitatione, quam facturus sum: si enim fuissem praesens aegrotanti, ad preces Marthae et Mariae debuissem aegrum sanare, alioqui Judaei culpassent me impotentiae vel immisericordiae; aut certe debuissem recens mortuum illico suscitare, quod minus fuisset miraculum magisque dubium: jam autem a quatuor diebus defunctum suscitabo, ut omnes videant hanc suscitationem omnem naturae vim excedere esseque clarum miraculum ac nisi Dei solius opus. Ita Cyrillus, Euthymius, Rupertus et alii. Aliter S. Augustinus et Beda, q. d. Gaudeo me non fuisse praesentem Lazaro morienti, ut absens vobis mortem ejus annuntiem, indeque cognoscatis me esse Messiam, et in me magis credatis; Lazarus enim aeger fuerat nuntiatus, non mortuus. Christus ergo mortuum nuntians, ostendebat se non humanitus, sed divinitus id scire. Quomodo enim, ait Augustinus, lateret eum qui creaverat? ad cujus manus anima morientis exierat? Prior ratio uti validior, ista germanior est.
SED EAMUS AD EUM. — Christus de mortuo, quasi de vivo loquitur, quia mox facturus erat ut esset redivivus. Ita Cyrillus.
Versus 16: Dixit Ergo Thomas, Qui Dicitur Didymus: Eamus et Nos, ut Moriamur cum Eo
16. DIXIT ERGO THOMAS, QUI DICITUR DIDYMUS, AD CONDISCIPULOS: EAMUS ET NOS, ET MORIAMUR CUM EO. — « Thomas, » inquit Pagninus in Interpret. nomin. Hebr., idem est quod abyssus sive vorago; haec enim Hebraice dicitur תהום tehom; aut geminus sive gemellus, id est eodem partu cum alio natus: תאומים teomim enim sunt gemelli eodem partu editi, quasi conjunctis corporibus.
Qui dicitur Didymus. — Syrus: qui dicitur gemellus. Thomas ergo non fuit binomius, ut scilicet duo habuerit nomina, primo Thomae, secundo Didymi, uti vult Nonnus, sed unum idemque; Hebr. enim Thomas idem est quod Graece δίδυμος, Latine gemellus. Sicut Hebraice Messias idem est quod Graece χριστός, Latine unctus, ait Angelus Caninius in Hebr. nom., cap. xiii. Dicitur ergo idem est quod interpretative.
Thomas igitur dictus est Didymus, id est gemellus, sive quod eodem partu cum fratre altero natus sit, uti Jacob et Esau fuere gemelli, ut vult Euthymius; sive quod hoc nomen a majoribus acceperit, quemadmodum apud Romanos quosdam Spurios, alios Crassos, alios Claudios vocatos legimus, etiamsi illi ipsi nec spurii, nec crassi, nec claudi forent. Ita Toletus, Maldonatus et alii. Addit Leontius, Joannem solius Thomae nomen interpretari, ut significetur aliqua ejus excellentia; Theophylactus vero, ut significentur ejus mores, inquit, quod scilicet esset Didymus, id est gemellus, varius, inconstans, dubius, duplex; sed hoc huic loco non quadrat: quadrat tamen cap. xx, vers. 24, ubi Thomas ob incredulitatem resurrectionis Christi vocatur Didymus. Potius videtur Thomas hic dici Didymus, quasi gemellus frater Christi; talem enim se hic ostendit, dum pro Christo et cum Christo vivere et mori paratum sese offert, ac alios ad idem faciendum hortatur, dicens: « Eamus et nos, et moriamur cum eo. » Scient enim gemelli mutuo sese valde diligere, imo moribus et amoribus esse similes, ut uno gaudente, ridente, flente, gaudeat, rideat, fleat et alter, imo uno aegrotante vel moriente, aegrotet vel moriatur et alter. Hoc subinde fit, at non semper. Nam Jacob et Esau moribus fuere dissimiles et diversi, imo invicem adversi.
EAMUS ET NOS, ET MORIAMUR CUM EO, — non Lazaro, ut volunt nonnulli; hoc enim insulsum videtur, sed Christo, qui paulo ante dixerat: « Eamus ad eum. » Thomas, ait Beda, prae omnibus socios hortatur, ut eant et moriantur cum illo, in quo magna ejus apparet constantia. Et Interlinearis: Ecce verus amantium affectus, vel cum eo vivere, vel cum eo mori: quales apud Gallos erant Soldurii, quorum lex et foedus erat in bello, vel simul vincere, vel simul occumbere, teste Julio Caesare in Comment., quo videtur allusisse S. Paulus dicens, II Cor. vii, 3: « In cordibus nostris estis ad commoriendum et convivendum, » ut ibidem dixi.
Porro quod Thomas ait: « Eamus et moriamur, » perinde est ac si dicat: Si imus cum Jesu, nobis cum eo moriendum est, ob summa Judaeorum contra illum odia. Si ergo ipse it, eamus et nos, quasi generosi ejus discipuli et milites, ac cum eo quasi duce nostro animose moriamur: si ille mortem spernit, imo invadit, nos quoque spernamus et invadamus. Non enim satis intellexerat quod Christus, vers. 9, insinuarat, nihil adhuc sibi a Judaeis imminere periculi. Ita Cyrillus. Offert ergo se pro Christo certae morti, hanc enim imminere putabat: quod insigne fuit fortitudinis ejus eximiae, aeque ac amoris in Christum singularis argumentum.
Versus 17: Venit Itaque Jesus, et Invenit Eum Quatuor Dies Jam in Monumento Habentem
17. VENIT (in Bethaniam, ut addunt nonnulli codices Graeci) ITAQUE JESUS, ET INVENIT EUM QUATUOR DIES JAM IN MONUMENTO HABENTEM, — hoc est a quatuor diebus sepultum. Venit enim nuntius a sororibus ad Jesum de morbo Lazari, ait Chrysostomus, eo die quo Lazarus est defunctus, deinde duobus sequentibus mansit Jesus in Bethabara, die quarta demum ivit Bethaniam: quare videtur Lazarus eodem die, quo sorores nuntium miserunt ad Christum, fuisse mortuus, quasi terrestri mole, anima gravata, quasi etiam sepulta: alioqui enim, si venisset Christus, Lazarus non jacuisset quatuor dies in morte et tumulo, ut hic dicitur. Quicumque legit Evangelium, hos tres mortuorum genera quos Dominus suscitavit, agnoscit. Forte etiam consideret quae differentiae habeant ipsa vox suscitantis, cum alibi dicat: « Puella, surge »; alibi: « Adolescens, tibi dico, surge »; alibi infremuit spiritu, et lacrymatus est, et iterum infremuit, ac deinde voce magna clamavit: « Lazare, veni foras. » Vide eumdem Augustinum, De Verbis Domini secundum Joannem, tract. 44: « Primum, ait, est titillatio delectationis in corde; secundum, consensus; tertium, factum; quartum, consuetudo. »
Tertio, Glossa ex S. Augustino et Beda. Primus dies mortis est, inquit, quo nascimur cum peccato originali; secundus, quo ad annos discretionis venientes naturalem legem transgredimur; tertius, quo legem contemnimus; quartus, quo ipsum quoque Christi Evangelium et gratiam aspernamur: ex adverso S. Bernardo, serm. 4 De Assumpt., per quatuor dies accipit quatuor motus et actus poenitentis: primus est timoris; secundus, certaminis contra peccata; tertius, doloris; quartus, pudoris eorumdem.
Probabilius Euthymius et Maldonatus censent Lazarum quidem eo die, quo nuntius ad Christum venit, fuisse defunctum; sed postero die sepultum, ne forte quid occultae vitae in eo lateret; inde Christum biduo mansisse in Bethabara, quarto die inde discessisse versus Bethaniam: sed quia hoc iter erat decem circiter horarum (ut patet ex tabulis Geographicis terrae sanctae, quas edidit Adrichomius et alii), quod aegre a Christo et Apostolis pedibus confici potuisset uno die; hinc Christum postero mane, qui dies quintus erat a sepultura Lazari, appulisse Bethaniam, ac suscitasse Lazarum: nec enim decebat eum vespere (ne phantastica videretur suscitatio), sed mane, vel plena die suscitari. Quare Lazarus jam erat quatriduanus, hoc est integros quatuor dies exegerat in monumento, sive sepulcro, jamque agebatur quintus dies a sepultura, ut constaret omnibus eum non tantum esse mortuum, sed fetentem et a vermibus comestum. Hinc suscitatio ejus facta a Christo fuit certissimum et clarissimum miraculum, quod a Scribis nullo modo observari aut vellicari potuit.
Tropologice: quatriduanus est peccator habens habitum peccandi; qui peccato immortuus, in eo quasi sepultus, sine spe veniae et vitae spiritalis, quasi desperatus jacet. Primus enim dies est, quo quis consensu voluntatis peccat; secundus, quo quis peccatum opere consummat; tertius, quo illud frequentat ejusque consuetudinem et habitum sibi inducit; quartus, quo hic habitus callum obducit, et quasi in naturam vertitur, juxta illud S. Augustini, lib. VIII Confess., cap. v: « Ex voluntate perversa facta est libido, et dum servitur libidini facta est consuetudo; et dum consuetudini non resistitur, facta est necessitas: quibus quasi ansulis quibusdam sibi innexis, unde et catenam appellavi, tenebat me obstrictum dura servitus. » Talis ergo magna et rara Christi gratia ab hoc peccati sepulcro excitandus est: quod ut significaret Christus, magna voce clamavit: « Lazare, veni foras. » Ita S. Augustinus.
Rursum Alcuinus: Primus dies, inquit, est peccati elatio in corde; secundus, consensus voluntatis in peccatum; tertius, factum, cum illud opere exequimur; quartus, consuetudo, cum illi consuescimus, et consuescendo inhaeremus. Sic fere et S. Augustinus, lib. I De Serm. Domini in monte, cap. xxiii: « Sicut, inquit, tribus gradibus ad peccatum pervenitur, suggestione, delectatione, consensione; ita ipsius peccati tres sunt differentiae, in corde, in facto, in consuetudine, tanquam tres mortes. Una quasi in domo, id est cum in corde consentitur libidini; altera jam prolata quasi extra portam, cum in factum procedit assensio; tertia, cum vi consuetudinis malae...»
Versus 18: Erat Autem Bethania Juxta Hierosolymam, Quasi Stadiis Quindecim
Vers. 18. ERAT AUTEM BETHANIA JUXTA HIEROSOLYMAM, QUASI STADIIS QUINDECIM. — Stadium est octava pars milliaris Italici, sive mille passuum: continet ergo 125 passus: quare quindecim stadia continent 1875 passus; sedecim enim stadia continent duo millia passuum faciuntque duo milliaria Italica. Addit hoc Joannes, ut significet multos Hierosolymis venisse in Bethaniam, utpote adeo vicinam, ut Martham et Mariam, ob Lazari mortem maestas solarentur. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Cyrillus et alii. Unde sequitur:
Versus 19: Multi Autem ex Judaeis Venerant ad Martham et Mariam, ut Consolarentur Eas
19. MULTI AUTEM EX JUDAEIS VENERANT AD MARTHAM ET MARIAM, UT CONSOLARENTUR EAS DE FRATRE SUO. — « Multi, » praesertim cognati, affines, amici; erant enim hae sorores honoratae, divites et nobiles, quae multos habere solent vel amicos vel asseclas. Accedit, quod acerbus sit funeris fraterni luctus, ad quem proinde leniendum multi, etiam exteri et incogniti, consolandi causa accurrere solent. Est enim hic mortis luctus toti naturae nostrae communis, unde et communis in eo omnium accedit consolatio. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius.
Versus 20: Martha Ergo, ut Audivit Quia Jesus Venit, Occurrit Illi; Maria Autem Domi Sedebat
20. MARTHA AUTEM UT AUDIVIT QUIA JESUS VENIT, OCCURRIT ILLI: MARIA AUTEM DOMI SEDEBAT. — Silentio, luctui et orationi more suo vacans: quare nuntius adventus Christi, non ad Mariam, sed ad Martham pervenit; Martha enim erat senior, et domui praeerat, totaque actuosa et negotiosa: quare litterae et nuntii omnes ad illam primo deferebantur, non ad Mariam. Sed cur ipsa Maria non significavit Christum adventare? Respondeo: Primo, quia occursus adventantis Christi moram nullam patiebatur. Videtur enim Christus domui fuisse vicinus, cum Martha ei occurrit. Secundo, quia Martha secreto volebat agere cum Christo, ut ab eo exploraret, num qua spes foret fratri resuscitandi vel adjuvandi, ut patet ex vers. seq. Tertio, quia Maria, ut dixi, quieti et orationi erat addicta. Quarto, quia, si Mariam evocasset, omnes Judaei eam secuti fuissent; itaque tumultus exortus fuisset, et forte eorum cum Christo disputantium lis et contentio. Ita Leontius. Denique laetitia ob adventantem Christum, totam eam rapiebat ad occurrendum Christo, ut de sorore vocanda non cogitaret. Malim hoc dicere, quam, quod nonnulli autumant, eam hanc laudem occursus Christi voluisse praeripere sorori suae; hoc enim nimis inane et femineum est, ac tanta tamque sancta virgine indignum.
Versus 21: Domine, Si Fuisses Hic, Frater Meus Non Fuisset Mortuus
21. DIXIT ERGO MARTHA AD JESUM: DOMINE, SI FUISSES HIC, FRATER MEUS NON FUISSET MORTUUS, — quia scio te tam potentem, ut mortem arcere possis; scio pariter te ipsius et nostri adeo amantem, ut eum mori non permisisses. Tacite, inquit Chrysostomus, Cyrillus et Theophylactus, sed reverenter, dolendo, quasi arguit Christum, quod serius venerit. Verum huic sententiae obstat, quod eodem die quo venit nuntius de morbo Lazari ad Christum, ipse sit mortuus. Quare etiam si statim Christus accinxisset se ad iter, tamen, antequam venisset Bethaniam, Lazarus fuisset mortuus. Erat enim iter novem horarum. Potius ergo Martha incusat seipsam, quod non citius nuntium miserit ad Christum, aut certe in genere dolet et luget Christi absentiam, quod scilicet non fuerit praesens, ut Lazaro aegrotanti sanitatem restitueret, quomodo dolemus de casuali medici absentia, si quis eo absente in morbum incidat.
Non videtur Martha adhuc habuisse perfectam fidem de Christi deitate, omniscientia et omnipotentia. Si enim hanc habuisset, credidisset Christum etiam absentem scivisse mortem Lazari, eumque potuisse curare. Eum ergo credebat esse Prophetam prae caeteris Prophetis; non tamen Deum, sed evecta et illuminata a Christo mox id credidit, vers. 28.
Versus 22: Sed et Nunc Scio, Quia Quaecumque Poposceris a Deo, Dabit Tibi Deus
22. SED ET NUNC SCIO QUIA QUAECUMQUE POPOSCERIS A DEO, DABIT TIBI DEUS, — ac consequenter si poscas a Deo resuscitationem Lazari, licet quatriduani jam in sepulcro, dabit eam tibi Deus. Putabat, ait Cyrillus, quod Christus veniret, non ut suscitaret Lazarum, sed ut se et Mariam solaretur; idcirco rogat eum ut Lazarum suscitet, sed tacite et cum modesta humilique voluntatis suae in Christum resignatione. Unde, ut advertit S. Augustinus: « Non dixit: Sed et modo rogo te ut resuscites fratrem meum: unde enim sciebat, si fratri ejus resurgere utile fuerit? hoc tantum dixit: Scio quia potes; si vis, facies: utrum enim facias, judicii tui est, non praesumptionis meae. »
Versus 23: Dicit Illi Jesus: Resurget Frater Tuus
23. DICIT ILLI JESUS: RESURGET FRATER TUUS. — Maestam Martham de morte fratris solatur Jesus spe resurrectionis, sed ambiguae, ut sensim illam evehat ad tanti miraculi, quo eum mox suscitare destinabat, fidem et spem, qua se disponat et quasi mereatur illud. Ita Leontius.
Dices: Cur Martha non servavit corpus Lazari insepultum, et balsamo conditum usque ad adventum Christi, ut sic facilius Christum permoveret ad eum suscitandum? Respondeo primo: Quia Judaeis mos erat postero die defunctos sepelire. Secundo, quia nesciebat an Christus eum esset suscitaturus, nec ne. Tertio, quia quatriduanum mortuum domi detinere insepultum, fuisset res insolens, fetida et calumniis obnoxia. Quarto, quia credebat Christum etiam sepultum posse suscitare, uti ipsa hic dicit. Denique Christus hanc mentem ei injecerat, ut naturae cursum sequens fratrem mortuum sepeliret, hoc fine, ut ipse jam sepultum suscitaret, itaque majus foret ejus miraculum et beneficium. Hic enim est mos Dei.
Hinc moraliter disce, Deum saepe permittere nos in tribulationes incidere, easque sinere ut crescant ad summum, ac tum vi magna succurrere, ut suam omnipotentiam summamque clementiam et providentiam ostendat. Quare tunc fideli non est desperandum, sed augenda spes et oratio, ac maxime sperandum. Cum enim omne humanum deficit auxilium, tunc prope est et accurrit divinum, aiebat Philo, legatus ad Caium imperatorem. Sic Deus succurrit Abrahae in arctis posito, Genes. xx, et Joseph in carcere oblivioni tradito, Genes. xli, 12; item Hebraeis a Pharaone oppressis, Exodi I et seq., ac praesertim cum eosdem hinc mari, inde montibus, aliunde exercitu Pharaonis undique cinctos, diviso mari Rubro salvos per illud traduxit, ac Pharaonem insequentem reducto mari, cum toto exercitu submersit, Exodi xiv. Sic tempore Judicum permisit eosdem opprimi nunc a Madianitis, nunc a Moabitis, nunc ab Ammonitis, nunc a Philistinis, ut eos induceret ad ferventer orandum et clamandum ad se; quo facto illico mittebat eis Gedeonem, Aod, Samsonem aliosque judices, qui eos liberarent. Sic Judaeos neci destinatos ab Holopherne liberavit per Judith, et ab Aman per Mardochaeum, et ab Antiocho per Machabaeos. Sic Davidem in spelunca a Saule circumdatum liberavit, misso ad Saulem nuntio, Philistaeos Judaeam populari, II Reg. xxiii, 26 et 27.
Simili modo in bellis saepe desperatio est causa spei, imo victoriae: milites enim de vita desperantes, pro ea pugnant acerrime, ne moriantur inulti; quare sunt formidabiles et saepe hostes victores vincunt. Unde illud militare axioma: « Hostem ne cogas ad desperationem. Hosti fugienti aureum sterne pontem. Cum desperato manus ne conferas. »
Dei ergo proprium est, ut defectum naturae supplere, sic et derelictis desperatisque succurrere, juxta illud: « Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adjutor. » Et illud: « Deus ex machina; Deus ex improviso apparens. »
Versus 24: Scio Quia Resurget in Resurrectione in Novissimo Die
24. DICIT EI MARTHA: SCIO QUIA RESURGET IN RESURRECTIONE (Syrus, in consolatione) IN NOVISSIMO DIE. — Christus dixerat Lazarum resurrecturum, sed ambigue, non exprimendo an nunc, an in die judicii. Martha ergo, ut hujus ambigui resolutionem ex ore Christi eliciat, subdit: Scio eum resurrecturum in die judicii; verum hoc non erit ei peculiare beneficium, sed commune omnium hominum; sin ante illud resurrecturus sit, et nunc a te suscitandus, clare velim edicas; erit enim hoc singulare illi nobisque omnibus privilegium. Disce hic, Judaeos et praesertim Pharisaeos credidisse immortalitatem animae, indeque resurrectionem corporum, idque patet II Machab. xii, 48; Job, xix, 25; Act. xxiii, 8. Martha enim hic loquitur ex Judaeorum sensu, licet Theophylactus autumet ipsam didicisse resurrectionem a Christo.
Versus 25: Ego Sum Resurrectio et Vita; Qui Credit in Me, Etiamsi Mortuus Fuerit, Vivet
25. DICIT EI JESUS: EGO SUM RESURRECTIO ET VITA. — Syrus: Ego sum consolatio et vita. Syri enim resurrectionem vocant consolationem, quia illa hominibus in hujus vitae omnimoda desolatione, summa est consolatio tum animae, tum sensuum et membrorum omnium, ac totius hominis.
Ego sum resurrectio et vita, — non formalis, sed causalis, q. d. Ego sum qui resuscito, ego qui vitam praebeo (sic I Cor. i, dicitur: « Qui factus est nobis justitia, et sanctificatio, et redemptio, » hoc est justificator, sanctificator, redemptor), per me et mortui resurgunt, et viventes vivunt; itaque possum ego jam statim ante resurrectionem communem, fratrem tuum a morte redivivum suscitare. Unde S. Augustinus: « Dicis, inquit, resurget frater meus in novissimo die: verum dicis; sed per quem tunc resurget, potest et modo, quia ego sum resurrectio et vita; » hoc est, ego sum causa resurrectionis et vitae, ita ut omnes per me resurgant, ac nemo nisi per me resurgere valeat. Causa sum, inquam, quadruplex, scilicet meritoria, efficiens, exemplaris et finalis. Ego enim merui mea morte omnium resurrectionem, eamdemque physice efficiam in die judicii, ac ejusdem exemplar dedi in mea resurrectione, quae est finis resurrectionis omnium. Resurgent enim fideles omnes hoc fine, ut mihi resurgenti in gloria conformentur, meque glorificentur in aeternum.
Porro Christus tacite respondet illo dicto Marthae: « Quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus; » quae verba innuunt imperfectam Marthae fidem, ait Theophylactus, quare eam perficit Christus. Illa enim dicebat: Quaecumque petieris, etc. Christus autem ostendit se esse a quo oporteat petere, ait Chrysostomus. Dicit ergo: « Ego sum resurrectio, » q. d. Mihi non est opus poscere a Deo resurrectionem fratris tui, quia ego ipse per me eamdem praestare possum; sum enim resurrectio et vita, nimirum resurrectio mortuorum et vita viventium, quia mortuos a morte suscito, et viventibus vitam tribuo. « Vitam » intelligit, qua resurgentes vivunt et aliquid amplius. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et alii.
Unde aliqui sic exponunt: Ego sum resurrectio et vita, id est ego sum resurrectio ad vitam, ut sit hendiadys. Hinc vitam hanc explicans, subdit:
QUI CREDIT IN ME, ETIAMSI MORTUUS FUERIT, VIVET. — Christus Marthae petenti Lazaro restitui vitam corporis, amplius respondet et tribuit, nimirum vitam quoque animae, ut scilicet anima ejus vivat hic novam vitam per majorem gratiam, et in futuro per gloriam. Vivet anima, ait S. Augustinus, donec resurgat caro, nunquam postea moritura. Sensus ergo est, q. d. Non tantum frater tuus me suscitante resurget, sed et quilibet fidelis, qui credit in me fide viva, et per charitatem formata, « etiamsi mortuus fuerit, vivet; » tum quia anima ejus semper vivet per vitam charitatis et gratiae, ac gloriae in coelo; tum quia corpus ejus a morte per me suscitabitur ad vitam beatam et aeternam in die judicii, quod proprie hic spectat Christus. Quare, licet illud moriatur, tamen erit hoc ad tempus modicum duntaxat, ita ut mors illa non tam mors quam somnus et dormitio esse videatur; nam ex ea evigilabit et resurget in die judicii. Unde S. Cyprianus, lib. De Mortalit., hunc locum citans et explicans: « Si in Christum credimus, inquit, fidem verbis et promissis ejus habeamus, et non morituri in aeternum, ad Christum, cum quo et victuri et regnaturi semper sumus, laeta securitate veniamus. Quod interim morimur, ad immortalitatem morte transgredimur; nec potest vita aeterna succedere, nisi hinc contigerit exire; non est exitus iste, sed transitus, et temporali itinere decurso, ad aeterna transgressus. »
Versus 26: Et Omnis Qui Vivit et Credit in Me, Non Morietur in Aeternum. Credis Hoc?
26. ET OMNIS QUI VIVIT, ET CREDIT IN ME, NON MORIETUR IN AETERNUM. — Probabat Christus se esse resurrectionem et vitam, id est causam resurrectionis et vitae omnibus fidelibus et sanctis; resurrectionem quidem, dicens: « Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet; » quia scilicet a morte per me suscitabitur ad vitam beatam; vitam vero, dicens: « Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum, » q. d. Ego sicut fideles mortuos ad vitam beatam suscitabo, sic et viventes adhuc, qui in me credunt, in vita aeterna conservabo faciamque ut non moriantur in aeternum; quia, licet ad modicum tempus ex debito naturae moriantur, tamen paulo post a morte eos suscitabo ad vitam aeternam, ita ut non tam mortui fuisse, quam dormiisse videantur. Quare ego omnium tam mortuorum quam viventium fidelium sum resurrectio et vita, quia per resurrectionem omnibus tribuam vitam perpetuam. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Leontius, Euthymius. Infideles enim et impii, licet resurrecturi quoque sint ad vitam, tamen quia resurgent ad tormenta gehennae, hinc vita eorum potius mors dicenda est, quam vita.
Rursum nonnulli magis ample sic exponunt, q. d. Omnis qui vivit vita naturali, et credit in me, atque per fidem charitate formatam vivit vita gratiae supernaturali, hic non morietur in aeternum, quia anima ejus non morietur per peccatum mortale, sed permanebit in vita gratiae: intellige, nisi ipse ultro eam peccando prodigat et abjiciat; quoad corpus vero, licet moriatur ad breve tempus, tamen non manebit in morte, sed suscitabitur ad vitam aeternam, juxta illud cap. III, vers. 15: « Ut omnis qui credit in me, non pereat, sed habeat vitam aeternam. » Hic sensus undequaque planus est: Christus tamen magis hic spectat resurrectionem corporis, quam vitam animae, agit enim de suscitando Lazaro.
CREDIS HOC? — Fidem resurrectionis Christus exigit, non a Lazaro, utpote mortuo, sed a sorore ejus Martha, ut per hanc ipsa impetret fratris suscitationem, simul ut et ipsa excitetur ad majorem resurrectionis fidem et spem, itaque majori studio et sanctitate ad eamdem se comparet. Sic a patre poscente filium liberari a daemone, exigit Christus fidem, ut crederet se posse hoc facere, Marc. ix, 29, et a portitoribus Paralytici similem exigit fidem, Matth. ix, 3.
Versus 27: Utique, Domine, Ego Credidi, Quia Tu es Christus, Filius Dei Vivi, Qui in Hunc Mundum Venisti
Vers. 27. AIT ILLI: UTIQUE, DOMINE, EGO CREDIDI, QUIA (quod) TU ES CHRISTUS (Messias Judaeis promissus) FILIUS DEI VIVI, QUI IN HUNC MUNDUM VENISTI. — Arabicus et Graecus, ἐρχόμενος, id est veniens (quod erat nomen Messiae); Syrus: venturus es, ut mundum redimas et salves.
FILIUS. — Graece ὁ υἱός, id est ille Filius, scilicet verus, naturalis et unicus Dei. Marthae fidem imperfectam perfecit Christus, dicens: « Ego sum resurrectio et vita. » Unde ipsa interius illuminata a Christo, in actum fidei perfectum erupit dixitque: Credo te esse Messiam verum Dei Filium, ideoque Deum, et omnis resurrectionis et vitae causam primam. Credo te ut Deum posse Lazarum et quoscumque defunctos velis, illico suscitare et vivificare. Ita S. Augustinus, Cyrillus, Leontius, Maldonatus, Ribera, et S. Hilarius, lib. VI De Trinit.
At vero S. Chrysostomus, Euthymius et Toletus censent Martham non intellexisse verba Christi dicentis: « Ego sum resurrectio et vita, » etc., ideoque in genere et in confuso dixisse: Credo te esse Christum Filium Dei vivi, non distinguendo, an Filius Dei naturalis esset, an adoptivus, sed eximius et singularis prae caeteris Sanctis et Prophetis.
Versus 28: Magister Adest, et Vocat Te
28. ET CUM HAEC DIXISSET, ABIIT, ET VOCAVIT SOROREM SUAM SILENTIO, DICENS: MAGISTER (Arabicus et Syrus addit, noster) ADEST, ET VOCAT TE. — Hinc patet Jesum jussisse vocari Mariam, licet Evangelista id ante non narraverit, brevitatis studio, contentus idipsum hic per Marthae jussum Christi exequentis verba insinuare. Ita S. Augustinus, Cyrillus, Leontius, Toletus, Maldonatus et alii.
SILENTIO, — quia Maria circumdata erat Judaeis eam consolantibus. Secreto ergo eam vocat Martha, ne Judaeorum tumultum excitet, si dicat palam Jesum adesse, et vocare Mariam. Paulo aliter Theophylactus: Christi praesentiam, inquit, vocationem reputavit. Praesentia enim Christi ultro vocabat Mariam, sicut amor vocat amantem ad amatum.
Versus 29: Illa, ut Audivit, Surgit Cito et Venit ad Eum
29. ILLA UT AUDIVIT, SURGIT CITO, ET VENIT AD EUM;
Versus 30: Nondum Enim Venerat Jesus in Castellum; Sed Erat Adhuc in Illo Loco, Ubi Occurrerat Ei Martha
30. NONDUM ENIM VENERAT JESUS IN CASTELLUM (Syrus: in pagum, in Bethaniam); SED ERAT ADHUC IN ILLO LOCO, UBI OCCURRERAT EI MARTHA; — quia Jesus volebat adire sepulcrum Lazari, quod more Judaeorum erat extra pagum, vel oppidum; hinc noluit Bethaniam ingredi, ne mox rursus egredi deberet ad sepulcrum. Mansit ergo extra eam, ut vicinior esset sepulcro, ibique exspectavit Mariam, quae evocata, audito nomine Jesu, ardens ejus amore et desiderio, illico advolavit, perinde ut filii accurrunt audientes matrem peregre rediisse. Ita S. Chrysostomus: « Nec dignitas, inquit, nec luctus, nec assidentes eam sunt remorati, etc. Ferventior erat sorore; non enim est turbam verecundata, nec Judaeorum de Christo opinionem timuit, sed omnia humana contempsit praesente magistro. »
Versus 31: Judaei Ergo, Qui Erant cum Ea in Domo et Consolabantur Eam, Secuti Sunt Eam
31. JUDAEI ERGO QUI ERANT CUM EA IN DOMO, ET CONSOLABANTUR EAM, CUM VIDISSENT MARIAM, QUIA CITO SURREXIT ET EXIIT, SECUTI SUNT EAM, DICENTES: QUIA VADIT AD MONUMENTUM, UT PLORET IBI. — Martha secreto in aurem dixerat Mariae Jesum adesse; illa ergo sola hoc audivit, non Judaei, qui proinde subitum ejus velocemque abitum videntes, putarunt eam ire ad monumentum fratris, planctus et ploratus causa, ideoque secuti sunt eam. Dei providentia id factum est, ut Judaei plurimi sequentes Mariam, viderent Jesum suscitantem Lazarum, itaque hujus suscitationis forent testes irrefragabiles, atque in eum crederent et alii alios ad credendum inducerent. Ita S. Augustinus.
Versus 32: Maria Ergo, cum Venisset Ubi Erat Jesus, Cecidit ad Pedes Ejus: Domine, Si Fuisses Hic, Non Esset Mortuus Frater Meus
32. MARIA ERGO, CUM VENISSET UBI ERAT JESUS, VIDENS EUM, CECIDIT AD PEDES EJUS, ET DICIT EI: DOMINE, SI FUISSES HIC, NON ESSET MORTUUS FRATER MEUS. — Cecidit ad pedes reverentiae et gratitudinis causa, utpote quos nuper lacrymis rigans, et capillis tergens, audierat: « Remittuntur tibi peccata tua, vade in pace, » Lucae, vii. Idem autem dicit quod soror ejus Martha, quia idem ei erat doloris sensus, eadem fides, indeque eadem verba quae Marthae: non tamen dicit omnia quae Martha, lacrymis nimirum impedita, ait Beda.
SI FUISSES HIC, — quia, ut ait Interlinearis, te praesente, nulla infirmitas ausa fuit apparere, apud quas vita noverat hospitari.
Versus 33: Infremuit Spiritu, et Turbavit Seipsum
...erat in mortem et diabolum, cujus invidia mors intraverat in orbem terrarum, quae tanti luctus et ploratus hujus fuerat causa. Ita Cyrillus, Augustinus, Beda, Lyranus, Jansenius et Ribera.
Secundo, et magis particulatim, ac proprie ad rem praesentem, fremebat, id est indignabatur Jesus contra judaicam perfidiam Pharisaeorum et Scribarum illorum, propter quam Lazarum mori decreverat Deus, ut eum Jesus resuscitaret, scilicet ex cujus morte tot lacrymae et ploratus Marthae, Mariae amicorumque omnium processerant. Ita Toletus.
« Ira, ait S. Basilius, hom. De Ira, est rationi adjutrix contra peccatum, seu miles apud ducem. Nervus est animae indignatio, fortitudinem constantiamque ac robur ad res bene et ordine gerendas praebens: quae animam voluptate lascivientem, velut ferro quodam cohibet. Sicut canis pastori, sic rationi ira obediens, vitia quasi lupos allatrat et fugat, » juxta illud Psal. IV: « Irascimini, et nolite peccare. » Sic Christus assumens iram, vendentes e templo flagello ejecit, Joan. II. Sic Moses occidens 23 millia, idololatriam vituli cohibuit, Exod. XXXII. Sic Elias tres quinquagenarios ad se capiendum a rege missos, igne caelesti consumpsit, IV Reg. I.
Irascendum ergo est peccato, concupiscentiae, tentationi. Audi S. Gregorium Nazianzenum, qui sic carmen De Ira orditur: Irascor irae, daemoni intus condito. Ira enim est quasi daemon internus, cui proinde irascendum est. Haec enim est justa ira, « quae est quasi miles quidam, rationis satelles, cupiditatis vindex, » ait Nicetas in orat. 43 Nazianzeni.
De S. Malachia, Episcopo Hiberniae, sic scribit S. Bernardus in ejus Vita: « Ira ejus in manu ejus. Vocata veniebat, exiens non erumpebat: nutu, non impetu ferebatur. Non urebatur illa, sed utebatur. » Et paulo ante: « In sua tribulatione patiens, in aliena compatiens erat, plerumque et impatiens. Siquidem repletus zelo, pro aliis in alios movebatur, ut eripiens inopes, et reprimens fortes, consuleret omnibus in salutem. » Et inferius: « Sine turbatione versabatur in turbis: sine otio tempus, quod otio dederat, transigebat, » etc.
Hoc est quod ait Christus, Isaiae LXIII, 5: « Salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum. »
Porro fremitus, id est indignatio haec, primo, non erant involuntarii et violenti, sed voluntarii et libere assumpti, ut mox dicam. Tertio, quia post fremitum turbavit seipsum. Ergo fremitum non repressit, sed potius turbando auxit.
Dico ergo Christum hic elicuisse affectum actumque fremitus, id est indignationis in spiritu, id est in mente, et intimis animi sensibus, quem signo et fremitu, id est voce indignante, exterius ostendit, ut significaret dolorem, quem conceperat ex morte Lazari, ac ploratu Mariae et Judaeorum, de quo mox plura; utque hoc fremitu quasi se pararet et animaret ad arduum cum morte duellum, ut innueret quam difficilis foret Lazari quatriduani a morte suscitatio, praesertim resistente diabolo, ob gloriam quam inde Christo obventuram praevidebat. Unde S. Augustinus: « In voce frementis, ait, apparet spes resurgentis. »
Imo praevidebat Jesus se ob suscitationem Lazari ab invidis Pharisaeis crucifigendum; hoc tamen non obstante se vicit, et Lazarum suscitare voluit: qui fuit actus heroicae fortitudinis, quem hoc fremitu patefecit. Sic milites instante praelio fremunt, et iras excitant acuuntque ad instantem pugnam arduam et periculosam: ita enim est cos virtutis et fortitudinis. Hinc leones cum tauris et elephantis dimicaturi iras acuunt rugiuntque, ut animos viresque exsuscitent, ac hostem rugitu percellant. Hinc et ingruente tentatione daemonis, carnis vel mundi, ira in eos acuenda est, ut illam superemus; ira enim vincitur concupiscentia, aeque ac operis ardui difficultas.
Et Turbavit Seipsum. — Hoc est, elicuit in se libere et sponte affectum magnum tum indignationis jam dictae, tum commiserationis et lacrymarum, ob ploratum communem Marthae, Mariae et caeterorum: illis enim non condolere, nec compati inhumanum fuisset; iis ergo se Jesus turbavit.
Nota: Hae passiones indignationis, tristitiae, commiserationis, fletus, ita fuerunt in Christo, ut rationem et voluntatem ejus non praevenirent, neque invite exorirentur, ut oriuntur in nobis; sed potius rationem sequerentur, et ab ea imperarentur et excitarentur. Unde eas semper dirigebat et moderabatur recta ratio. Hinc ait: « Turbavit seipsum, » non autem, « turbatus est. » Quare hae passiones in Christo non tam fuere passiones, quam propassiones libere assumptae, uti ex Damasceno docent Theologi. Poterat enim Christus eas pro arbitrio suo excitare, sopire, moderari, regere, flectere, multo magis quam auriga regit suos equos et currum. Vide dicta Matth. xxvi, 27; unde ait S. Augustinus: « Quis eum posset, nisi ipse, turbare? turbatus est, quia voluit; esuriit, quia voluit: in illius potestate erat sic vel sic affici. » Causam dat Theophylactus: « Ostendit, inquit, se verum esse hominem, et non apparentem, et nos docet compati. »
Turbavit ergo seipsum inducens affectum doloris, irae et compassionis, eumque ostendens mutato vultu et voce prae dolore. Igitur propria causa hujus fremitus et turbationis Christi fuit mors Lazari, indeque ploratus Mariae et Judaeorum, ut patet ex ipsis verbis. Ait enim: « Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judaeos qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum. » Jesus enim videns tantas afflictiones Marthae et Mariae suarum discipularum, ac communem omnium ploratum ob mortem Lazari, excitavit in se fremitum, hoc est actum indignationis, quo indignabatur familiam hanc adeo sibi hospitalem, amicam et devotam ex ejus morte et suum in eum amorem.
Quare consequenter indignabatur totum genus humanum, tam nobile, integrum, sanum et immortale a Deo conditum, in has morborum et mortis aerumnas, indeque in tot ploratus et gemitus incidisse (hoc enim videbatur indignum), indeque indignabatur peccato, aeque ac diabolo, qui tantae indignitatis, ac horum omnium malorum fuit origo et causa; atque indignatione hac plane obfirmavit animum, mala haec imprimis a Martha et Maria, suscitando statim Lazarum, ac deinde a toto genere humano, per suam crucem et mortem jam instantem, depellere.
Miseria ergo Lazari et hominum excitavit commiserationem Christi; commiseratio excitavit indignationem in tantas aerumnas; indignatio auxit commiserationem, simulque cum ea excitavit zelum et propositum aerumnas illas depellendi, etiam cum jactura vitae suae per mortem in cruce, qua res tanta illi emenda erat, juxta illud Isaiae LXIII, 4: « Dies ultionis in corde meo, etc., indignatio ipsa auxiliata est mihi. »
Versus 34: Ubi Posuistis Eum? Dicunt Ei: Domine, Veni, et Vide
Sciebat Christus locum sepulturae Lazari; nam, ut arguit S. Augustinus: « Scisti quia mortuus sit, et ubi sit sepultus, ignoras? » Interrogat tamen, quia humano more cum hominibus agebat, et interrogando parabat se viamque sternebat ad Lazari suscitationem, ac simul Mariam, Martham et Judaeos excitabat ad tanti miraculi attentionem, ut attente considerarent omnia dicta et facta Christi, qui eum erat suscitaturus.
Symbolice S. Gregorius, lib. IV epist. 42: Christus, ait, Evae peccatum mulieribus memorans, dicit: Ego virum in paradiso posui, quem vos posuistis in sepulcro.
Veni, et Vide. — Avide invitant Jesum ut veniat et videat, sperantes eum qui mortuos exteros suscitarat, etiam Lazarum domesticum, adeo sibi dilectum, suscitaturum. Unde mystice Interlinearis: « Vide, » inquit, id est miserere: nam, ut ait S. Augustinus, videt Dominus quando miseretur, juxta illud: « Vide humilitatem meam, et dimitte omnia peccata mea. » Aliter S. Chrysostomus et ex eo Theophylactus. Ita videbatur iturus, ait, ut lacrymaturus, non ut resuscitaturus.
Versus 35: Et Lacrymatus Est Jesus
Viso Lazari sepulcro (licet Chrysostomus lacrymatum putet cum infremuit et turbavit seipsum, quod pariter est probabile), ut significaret dolorem conceptum ex ejus morte et suum in eum amorem.
Secundo, ut cum sororibus et Judaeis lacrymantibus collacrymaretur, idemque nos facere doceret. Ita S. Augustinus. Audi S. Ambrosium, lib. IV in Lucam, in fine procemii: « Christus omnibus omnia factus est, pauper pauperibus, dives divitibus, flens flentibus, esuriens esurientibus, sitiens sitientibus, profluus abundantibus. In carcere cum paupere est, cum Maria flet, cum Apostolis epulatur, cum Samaritana sitit. »
Tertio, ut lacrymas orationi addens, eam faceret vehementiorem et efficaciorem; lacrymae enim vehementis doloris et afflictionis, aeque ac affectus et desiderii sunt signum: quare orationes lacrymis conditas, et quasi armatas Deus exaudire solet. Sic Christus in cruce « preces supplicationesque, cum clamore valido et lacrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia, » Hebr. V, 7. Sic Tobias, cap. XII, vers. 12, audivit a S. Raphaele: « Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, etc., ego obtuli orationem tuam Domino. »
Sic Jacob luctans cum angelo, obtinuit benedictionem, Genes. XXXII, 26. Quare? quia « flevit et rogavit eum, » Oseae XII, 4. « Lacrymae poenitentium, ait S. Bernardus, vinum sunt angelorum. » Mentis enim compunctio in oratione est, quae movet et quasi cogit Deum ad miserendum, juxta illud: « Cor contritum et humiliatum Deus non despicies, » Ps. L, 19; sicut lacrymae infantis movent matrem, et ab ea impetrant quod ille petit; Deus enim exhibet viscera matris.
Alii alias lacrymarum Christi dant causas. Primo, Cyrillus ait Christum flevisse humani generis miserias per peccatum invectas. Secundo, Andreas Cretensis ait eum flevisse Judaeorum incredulitatem, quodque viso suscitationis Lazari miraculo, non essent tamen in Christum credituri. Tertio, Isidorus Pelusiota, in Catena, et Rupertus censent Christum flevisse, eo quod Lazarum ex limbo, hoc est ex portu et statu quietis, revocaturus esset ad procellas, pericula et aerumnas hujus vitae.
Porro Christus ter legitur lacrymatus. Primo, hic in morte Lazari; secundo, in cruce, Hebr. V, 7; tertio, videns Jerusalem ejusque excidium, Lucae XIX, 41. Porro S. Bernardus, serm. 3 in die Nativ.: « Lacrymae Christi, ait, mihi et pudorem pariunt et dolorem, etc. Adhucne ludam et deludam lacrymas ejus? » Et mox: « Compatitur Filius Dei, et plorat: homo patitur, et ridebit? » Et S. Augustinus hic, tract. 49: « Flevit, ait, Christus, fleat se homo: quare enim flevit Christus, nisi quia flere hominem docuit? Quare fremuit, et turbavit semetipsum, nisi quia fides hominis sibi merito displicentis, fremere quodammodo debet in accusatione malorum operum, ut violentiae paenitendi cedat consuetudo peccandi? »
Versus 37: Non Poterat Hic, Qui Aperuit Oculos Caeci Nati, Facere Ut Et Hic Non Moreretur?
Utique id facere poterat, sed noluit, quia longe amplius facere decreverat, scilicet mortuum et quatriduanum suscitare: quod Judaei putabant impossibile, ideoque mirantur Christum non impedivisse Lazari mortem. « Qui noluit facere, ut non moreretur, ait S. Augustinus, plus est quod facturus est, ut mortuus suscitetur. »
Versus 38: Jesus Ergo Rursum Fremens in Semetipso, Venit ad Monumentum
De hoc fremitu dixi vers. 33. Nota: Christus hic ter valde commotus et lacrymatus fuit: primo, vers. 33, cum vidit Mariam et Judaeos plorantes; secundo, vers. 34, cum vidit sepulcrum Lazari; tertio, hic, cum ad illud pervenit, ut ostenderet quam miseranda esset sors Lazari mortui, et typice sors peccatorum per peccata spiritualiter mortuorum, ac in gehennae tormentis perpetim moriturorum. Haec enim ipsi in agonia mortis sanguineas elicuit lacrymas, Lucae XXII, 44.
Erat Autem Spelunca, et Lapis Superpositus Erat Ei. — Judaei enim nobiliores in speluncis, sive cryptis, sepeliebantur, ut patet in sepulcro Abrahae, Genes. XXIII, 9; Isaac et Jacob, Genes. XLIX, 31; Joseph ab Arimathia, Matth. XXVII, 60.
Mystice S. Augustinus: Lapis hic, inquit, notat legem Mosaicam, quae in tabulis lapideis scripta, omnia concludebat sub peccato.
Tropologice idem S. Augustinus, serm. 44 De Verbis Domini secundum Joannem: « Moles illa, ait, imposita sepulcro, ipsa est vis durae consuetudinis, qua premitur anima, nec resurgere, nec respirare permittitur. »
Versus 39: Ait Jesus: Tollite Lapidem
Jussit hoc Christus, primo, ut Judaei, sublato lapide, viderent corpus Lazari, itaque ipsum non tantum mortuum cernerent, sed et putidum olfacerent, itaque suscitationem ejus pluris facerent. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius hic, et S. Ambrosius, lib. De Fide resurrect. Secundo, ut coram corpore Lazari orationem faceret, illudque mortuum Deo sisteret, ac ab eo resuscitari flagitaret.
Tropologice S. Bernardus, serm. 4 De Assumpt.: « Tollatur lapis, ait, sed maneat poenitentia, non jam premens et onerans, sed vividam et robustam mentem roborans, atque confirmans: nimirum cujus cibus sit (quem antea nesciebat) Domini facere voluntatem; sic et disciplina non jam constringit liberum, secundum illud: Justis non est lex posita; sed voluntarium regit, et dirigit in viam pacis. »
Dicit Ei Martha, Soror Ejus Qui Fuerat Mortuus: Domine, Jam Foetet, Quatriduanus Est Enim. — Origenes, Cyrillus et Rupertus censent Martham id suggerere, ne Christus deformitate et fetore cadaveris Lazari offenderetur; Chrysostomus vero, Theophylactus, Euthymius, Leontius et Maldonatus, quia diffidebat Lazarum quatriduanum a Christo suscitari posse, ne id tentaret Christus: quod ipsa nullo modo fieri posse putabat; idque innuit reprehensio ejus mox facta a Christo: « Nonne dixi tibi, quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? »
Mystice S. Augustinus, serm. 44 De Verbis Domini secundum Joannem: « Quatriduanus Lazarus, ait, significat peccatorem in peccati consuetudine sepultum, et quasi desperatum; ut dicatur: quatriduanus est, jam foetet. Venit ergo Dominus, cui utique facilia erant omnia, et difficultatem quamdam ostendit. Ibi infremuit spiritu, ostendens multo clamore objurgationis opus esse ad eos qui consuetudine duruerunt. Tamen ad vocem clamantis Domini rupta sunt vincula necessitatis. Tremuit inferni dominatio, redditus est Lazarus vivus. Liberat enim et de mala consuetudine Dominus quatriduanos mortuos; nam ipse quatriduanus Christo volenti resuscitare dormiebat. »
Versus 40: Nonne Dixi Tibi, Quoniam Si Credideris, Videbis Gloriam Dei?
Puta miraculosam resuscitationem Lazari, per quam glorificetur Deus auctor tanti miraculi. Ita Euthymius, Maldonatus et alii. Haec enim resuscitatio magnam gloriam attulit Christo et Deo. Tacite hic Christus coram Judaeis incredulis insinuat se esse Deum; ipse enim suscitaturus erat Lazarum suo imperio suaque virtute, quod opus est solius Dei.
« Videbis gloriam Dei » ergo idem est quod « videbis gloriam meam, » qui sum Deus Deique Filius. Ita Leontius et Euthymius.
Sed ubi id Marthae dixit Christus? Respondeo, Christum id non verbo tenus, sed quoad rem et sensum dixisse nuntiis a Martha missis, vers. 4, cum ait: « Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. » Ita S. Chrysostomus, Theophylactus et Rupertus. Rursum et clarius ipsi Marthae, vers. 23: « Resurget frater tuus. » Et vers. 25: « Ego sum resurrectio et vita; qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet, etc. Credis hoc? »
Si Credideris. — Excitat Christus nutantem Marthae fidem et spem; licet enim ipsa ante Christo occurrens dixerit, vers. 27: « Ego credidi quia tu es Filius Dei vivi; » et vers. 22: « Scio quia quodcumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus; » tamen cum ad rem ventum est, cum, inquam, Christus Lazarum suscitaturus jussit aperiri sepulcrum, coepit Martha titubare; unde dixit: « Domine, jam foetet; quatriduanus est enim. » Habuit ergo alternantes motus gratiae et naturae, fidei et diffidentiae, spei et desperationis de resurrectione Lazari, quales in nobis experimur, cum conversi ad Deum speramus omnia, licet difficilia, nos superaturos; conversi vero ad nostram infirmitatem, cum jam rem arduam aggredi debemus, trepidamus, haeremus, et pene diffidimus illam a nobis posse confici.
Sic tirones ante praelium animos ingentes ostentant, at ubi praelium ingruit, primo hostium incursu terrentur et diffugiunt. Unde illud: « In pace leones, in praelio cervi. » Veterani vero milites ante praelium trepidant ut cervi, in praelio vero consistunt, pugnantque ut leones. Hoc discrimine veteranum dignoscas a tirone.
Versus 41: Tulerunt Ergo Lapidem
Quo sublato, cadaver Lazari olidum et putidum apparuit, ut omnibus constaret eum vere esse mortuum, utque Christus ipsum ut talem Deo per preces sisteret, ac resuscitandum offerret.
Jesus Autem Elevatis Sursum Oculis (ad Deum Patrem, ut nos in oratione oculos, et magis mentem ad Deum in caelum elevare doceret. Ita Damascenus, in Catena; ibidem Andreas Cretensis addit Christum in caelum, quasi in patriam, suspexisse, ut inde in terram se venisse innueret) Dixit: Pater, Gratias Ago Tibi, Quoniam Audisti Me. — Hic primo, nonnulli opinantur Christum, cum spiritu infremuit vers. 33, tacite in mente orasse Patrem, ut Lazarum suscitaret, ac ab eo responsum tulisse, Lazarum ab eo fore suscitandum, ideoque Christum hic dicere: « Pater, gratias tibi ago, quoniam audisti me. » Hoc est probabile.
Secundo, alii putant Christum antea non orasse, quare Patrem non exaudisse ejus orationem, sed desiderium, quo desiderabat Lazarum suscitare. Deus enim piorum vota praevenit et desideria exaudit, juxta illud: « Desiderium animae ejus tribuisti ei. » Et: « Desiderium pauperum exaudivit Dominus, » Psal. XX, 3 et X, 17. Et: « Antequam clament ad me, ego exaudiam, » Isaiae LXV, 24. Sic sensus erit, q. d. Gratias tibi ago, o Pater, quia annuisti votis meis, et voluisti Lazari resurrectionem, quam me velle et desiderare videbas. Ita S. Chrysostomus, Euthymius, Titelmannus, Jansenius et Ribera.
Porro improbabile est quod addit Origenes, cum Christus pararet se ad orandum pro suscitatione Lazari, Deum Patrem eum praevenisse, ac ante orationem, animam Lazari corpori restituisse. Nam non ante, sed post eam fuisse corpori restitutam, patet ex vers. 43 et 44.
Tertio, plane et plene, q. d. Gratias tibi ago, o Pater, quia hactenus me orantem semper exaudisti, et assidue exaudis, ac praesertim nunc, cum tacite saltem et mentaliter, pro suscitatione Lazari te invoco et obsecro. Assecuras enim me quod mox eum suscitabo. Docet hic Christus nos modum orandi, ut scilicet initio orationis gratias agamus Deo pro beneficiis acceptis. Haec enim gratiarum actio Deum nobis conciliat, flectitque ad nova beneficia quae poscimus, largiendum. Qui enim gratus est pro minoribus, majora meretur accipere. Est haec fiducialis filiorum oratio. Unde subjicit Christus:
Versus 42: Ego Autem Sciebam Quia Semper Me Audis, Sed Propter Populum Qui Circumstat, Dixi, Ut Credant Quia Tu Me Misisti
q. d. Quod vocaliter dixi vers. 41: « Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me, » non dixi propter me, quasi novum mihi sit me a te audiri; ego enim scio quod semper me vel sola mente orantem audis, sed propter populum astantem, ut is credat quod me miseris, ex eo quod videat me exaudiri a te, uti jam me exauditum videbit, cum ope tua supernaturali suscitabo Lazarum.
Versus 43: Haec Cum Dixisset, Voce Magna Clamavit: Lazare, Veni Foras
Voce Magna, primo, ut ostenderet vocem hanc habere vim magni et potentis imperii, quo a morte suscitabat Lazarum, quasi Deus imperans naturae et morti. Unde Cyrillus: « Deo dignum, ait, et regium imperium est: Lazare, veni foras. » Dixit enim hoc non obsecrando, sed jubendo et imperando. Magna vox ergo significat magnam vim et potentiam, quae Lazarum a morte ad vitam revocabat. Hoc enim opus erat difficillimum, ideoque summam et divinam exigebat potentiam, aeque ac vocem. Rursum vox magna manabat a magna animi affectione et contentione, quam huc habebat Christus, ejusque erat indicium.
Secundo, ut significaret animam Lazari e loco remoto, puta e limbo patrum et centro terrae, ad corpus in terra sepultum revocari: remotis enim magna voce inclamamus, ut audiant, quanquam animabus separatis clamore non sit opus; hunc enim non magis audiunt, quam vocem submissam, cum sint nudae et incorporatae spiritus.
Tertiam causam dat Theophylactus: Altius clamavit, inquit, propter Gentilium errorem, fabulantium in tumulis esse animas defunctorum; quasi enim longe manentem in limbo vocat per clamorem.
Symbolica et anagogica causa fuit, ut hac voce magna repraesentaret vocem tubalem Archangeli in die judicii, qua suscitabuntur omnes mortui. Unde S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius asserunt Christum hic reipsa monstrare voluisse quod dixerat cap. V, vers. 25: « Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent. » Audi S. Ambrosium, lib. De Fide resurrectionis: « Ostendit tibi Dominus quemadmodum resurgas. Non enim unum Lazarum, sed fidem omnium suscitavit. Quod si credas cum legis, mens quoque tua, quae mortua fuerat, in illo Lazaro reviviscit. Quid enim sibi vult, quod Dominus ad monumentum accessit, magna voce clamavit: Lazare, exi foras, nisi ut futurae resurrectionis specimen praestaret, exemplum ederet? Cur voce clamavit, quasi spiritu non soleat operari, quasi tacitus non soleat imperare? Sed ut illud ostenderet, quod scriptum est: Quoniam in momento oculi, in novissima tuba surgent incorrupti. »
Tropologice: magna vox Christi significat magnum impulsum gratiae excitantis, qua opus est ut peccator e consuetudine peccati, in qua sepultus jacet, ad gratiam et novam vitam evocetur. Ita S. Augustinus, cujus verba recitavi vers. 39. Hinc illud Pauli, Ephes. V, 14: « Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. »
Lazare. — Vocat eum nomine proprio: « Ne, ut ait S. Ambrosius, De Fide resurrect., alius resuscitatus pro alio videretur, aut fortuita magis resurrectio, quam imperata. » Rursum, mortuum quasi viventem compellat, quia Deo etiam omnes mortui vivunt, ait S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius.
Veni Foras. — Non quasi jam ante resurrexeris, et nunc tantum foras extra sepulcrum prediturus sis, uti hinc male collegit Origenes. Sed « veni foras, » id est resurge, redi ex atris et arcanis mortis et inferni antris; redi, o Lazari anima, ex intimis limbi patrum finibus in corpus hoc, indeque in vitam, auram et lucem hanc omnibus viventibus communem.
Tropologice: audi S. Gregorium, homil. 26: « Veni foras: Omnis quippe peccator, dum culpam suam intra conscientiam abscondit, introrsum latet, in suis penetralibus occultatur; sed mortuus venit foras, cum peccator nequitias suas sponte confitetur. Lazaro ergo dicitur: Veni foras, ac si aperte cuilibet mortuo in culpa diceretur: Cur reatum tuum intra conscientiam tuam abscondis? Foras jam per confessionem egredere, qui apud te interius per negationem lates. Veniat itaque foras mortuus, id est culpam confiteatur peccator. Venientem vero foras solvant discipuli, ut pastores Ecclesiae ei paenam debeant amovere, quam meruit, qui non erubuit confiteri quod fecit. »
Paulo aliter S. Bernardus, serm. 4 De Assumpt.: « Lazare, veni foras, q. d. Quousque conscientiae tuae caligo te detinet? Quamdiu in cubiculo tuo gravi corde compungeris? Veni foras, procede, respira in luce miserationum mearum. Hoc enim est quod in Propheta legisti: Infrenabo os tuum laude mea, ne pereas. »
Versus 44: Et Statim Prodiit Qui Fuerat Mortuus, Ligatus Pedes et Manus Institis
Statim. Notatur vis vocis Christi, quae celerrime mortuum suscitavit, ut dictum foret factum.
Institis. — Graece κειρίαις, id est fasciis funereis et sepulcralibus, ita Syrus, quibus manus et pedes mortui constringuntur, ut in loculum arctum inferri, ibique apte componi possint. Arabicus vertit, linteaminibus; Nonnus: « A pede usque ad caput constrictum complicatis totum corpus habebat fasciis sepulcralibus. » Porro, instita proprie est tenuissima fasciola, quae stolae extremitatem ambibat eique subsuebatur, qua honestae matronae utebantur. Unde Horatius, lib. I Serm., satyra 2: Quarum subsuta talos tegat instita veste.
Et Facies Illius Sudario Erat Ligata, more Judaeorum, ut mortuus significaretur, ac ne cui facies pallida et horrida horrorem incuteret.
Quaeres, cur Christus mortuum suscitans, non simul vincula ejus dissolvit? Respondent primo, SS. Augustinus, Chrysostomus, Cyrillus, Leontius et alii, ut Judaei viderent eumdem Lazarum suscitari, qui paulo ante ut mortuus, ab ipsis fuerat fasciis et sudario obvolutus; non vero esse phantasma, vel virum quempiam in sepulcro absconditum, ad fucum faciendum.
Secundo, ut duplex esset miraculum: primum enim fuit mortui suscitatio; secundum, quod mortuus suscitatus quidem, sed adhuc pedibus colligatus et faciem obvolutus, directe tamen ambularet, et extra sepulcrum recta ad Christum pergeret. Ita Chrysostomus et Theophylactus.
Tropologice S. Augustinus, tract. 49: « Processit, ait, et adhuc ligatus est, adhuc involutus; tamen jam foras processit. Quid significat? Quando contemnis, mortuus jaces; et si tanta, quanta dixi, contemnis, sepultus jaces; quando confiteris, procedis. Quid est enim procedere, nisi ab occulto velut exeundo te manifestari? Sed ut confitearis, Deus facit, magna voce clamando, id est magna gratia vocando. »
Rursum S. Gregorius, IV Moral., xxv: « Redemptor noster, ait, puellam in domo, juvenem extra portam, in sepulcro autem Lazarum suscitavit. Adhuc quippe quasi mortuus jacet in domo qui latet in peccato. Jam quasi extra portam adducitur, cujus iniquitas usque ad inverecundiam publicae perpetrationis aperitur. Sepulturae vero aggere premitur, qui in perpetratione nequitiae etiam usu consuetudinis pressus gravatur. Sed hos ad vitam miseratus revocat, quia plerumque divina gratia non solum in occultis, sed etiam in apertis iniquitatibus mortuos et mole pravae consuetudinis pressos, respectus sui lumine illustrat. »
Anagogice: S. Augustinus, lib. LXXXIII Quaest., Quaest. LXV: Lazarus, inquit, exiens de monumento, est anima recedens a carnalibus vitiis, sed ligata, id est nondum aliena a molestiis carnis, dum in corpore vivit; facies sudario est tecta: plena enim cognitio in hac vita haberi non potest; sed dicitur: « Solvite eum: » post hanc enim vitam auferentur velamina, ut facie ad faciem videamus.
Dixit Eis Jesus: Solvite Eum, et Sinite Abire — domum suam. Jussit hoc Christus Judaeis, ut ipsi Lazarum contrectantes, miraculum a se factum ejusque suscitationem quasi manibus tangerent et palparent. Ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius.
Symbolice: Christus peccatores peccatorum funibus constrictos mittit ad Apostolos et sacerdotes, ut ab iis solvantur et absolvantur, dicens: « Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelis, » Matth. XVIII, 18. Ita S. Augustinus: « Quid, ait, est Solvite et sinite abire? Quae solveritis in terra, soluta erunt et in caelo. » Sic et Beda, Rupertus et S. Gregorius, hom. 26 in Evang., et lib. XXI Moral., cap. IX.
Porro, advertit S. Gregorius Christum prius suscitasse Lazarum ad vitam, deinde misisse eum solvendum ad discipulos, ut significaretur peccatorem prius debere excitari a Christo ad poenitentiam et propositum novae vitae, deinde a peccatis absolvi ab Apostolis. Addit S. Gregorius, optandum esse ut Christus prius eum per actum contritionis perfectae vivificet et justificet culpamque aboleat, ac deinde eum sacerdotes a paena absolvant. Verum hoc rarum est, nec necessarium. Multi enim non contriti, sed attriti duntaxat, peccata sua confitentur sacerdoti, qui ab eo vi Sacramenti absolvuntur tam a culpa, quam a paena.
Denique Lazarum ingentes egisse gratias Christo (etsi id sileat Joannes) nulli est dubium; nam et vitam, quam ab ipso acceperat, eidem dedicavit, factus ejus discipulus, praedicator et Episcopus Massiliensis. Unde ut talis Catalogo Sanctorum ascriptus legitur in Martyrol. Rom., die 17 decembris, atque in ejus honorem magnificam basilicam exstruxit Leo VI Imperator, teste Zonara, lib. III.
Vitam ejus ex actis S. Marthae, Magdalenae et Maximini collectam, paucis ita describit Petrus de Natalibus, Episcopus Equilinus, lib. I Catalog. Sanctorum, cap. LXXII: « Lazarus Episcopus, frater Marthae et Mariae Magdalenae, nobilis, de genere Judaeorum, dives ac praepotens, patre Syro, matre Eucharia exortus: quatriduanus defunctus a Domino ex mortuis suscitatus, discipulus Christi et Apostolorum consocius fuit, et in die Pentecostes unus ex numero centum viginti discipulorum exstitit, in quos Spiritus Sanctus corporaliter effusus est. Et deinde una cum caeteris praedicationi verbi Domini instabat, distractisque omnibus, sicut et caeteri, pretium Apostolorum pedibus praesentavit et apostolicam vitam et formam assumpsit. Verum persecutione Judaeorum, quae facta est post Stephani lapidationem, ita ut cuncti discipuli dispergerentur per civitates praeter Apostolos, ut dicitur Act. VIII, ipse una cum sororibus suis, et S. Maximino, et S. Celidonio, qui fuerat caecus a nativitate, et cum Marcella pedissequa Marthae, naviculae sine remo vel duce impositi sunt, et mari expositi, a Judaeorum finibus expulsi. Qui, Deo duce, Massiliam pervenerunt, ubi praedicante Magdalena, et omni provincia ad Deum conversa, ipse anno 14 a clero et populo Episcopus Massiliensis constitutus est. Et postquam Magdalena deserta montium petiit, ipse Massiliae degens Dei populum feliciter gubernavit, ubi et in Domino requievit 16 Kal. januarii; cujus ibidem in matrice Ecclesiae caput ostenditur. Dicitur quod Lazarus a Domino suscitatus, confestim Christum interrogavit, an eum iterum mori oporteret; et quod de cetero numquam risit. »
Versus 45: Multi Ergo Ex Judaeis, Qui Venerant ad Mariam et Martham, et Viderant Quae Fecit Jesus, Crediderunt in Eum
Evidentia enim et magnitudine tam miraculosae suscitationis Lazari convincebantur Jesum esse Prophetam, imo Messiam, ut ipse profitebatur.
Versus 46: Quidam Autem Ex Ipsis Abierunt ad Pharisaeos, et Dixerunt Eis Quae Fecit Jesus
Dubitat S. Augustinus an bono animo, an malo id fecerint: « sive annuntiando ut crederent, sive prodendo ut saevirent, » ait Glossa; poterant enim bono id facere, scilicet hac mente, ut Pharisaeos, si non ad Christi fidem, certe ad mitiorem in Christum animum inflecterent, uti opinatur Origenes.
Verum alii passim censent id eos malo animo fecisse: quare visa Lazari suscitatione non crediderunt (S. Joannes enim opponit hos iis qui crediderunt vers. praeced.) in Christum, imo non crediderunt verum esse miraculum, sed magicum et praestigiosum, uti nunc haeretici, cum vident miracula B. Virginis Lauretanae, vel Sichemensis, eadem calumniantur dicuntque esse vel conficta, vel praestigiosa. Probabiliter suspicatur Euthymius, hos Christi delatores fuisse illos, qui vers. 37 dixerant: « Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur? »
Versus 47: Collegerunt Ergo Pontifices et Pharisaei Concilium, et Dicebant: Quid Facimus, Quia Hic Homo Multa Signa Facit?
Debebant ipsi ex tot Jesu signis et miraculis convinci et credere ipsum esse Messiam Dei Filium; sed odio et invidia excaecati, contrarium dicunt et agunt; unde nec nominare eum dignantur, sed dicunt: « Hic homo, » quasi merus et vilis esset homo (hominem adhuc vocant, ait Chrysostomus, qui tantam deitatis ejus demonstrationem susceperant), ac de ejus caede deliberant eique vitam eripere destinant, qui Lazaro vitam reddiderat, et a quo vitam aeternam petere et sperare debebant. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus. « Non dicebant: Credamus, ait S. Augustinus, plus enim perditi homines cogitabant, quomodo nocerent ut perderent, quam quomodo sibi consulerent, ne perirent. » Infatuatum est ergo insipiens cor eorum, quo sibi totique suae Judaeorum nationi exitium praesens et aeternum accersiverunt. Quanta insipientia, ait Origenes, et caecitas, qui cum testificentur multa peregisse miracula, se putent contra illum posse aliquid, quasi ab eorum insidiis se non possit eximere.
Versus 48: Si Dimittimus Eum Sic, Omnes Credent in Eum; et Venient Romani, et Tollent Locum Nostrum et Gentem
q. d. Romani perdent Judaeam totamque gentem Judaicam. S. Chrysostomus et Theophylactus, per « locum » accipiunt Hierosolymam, metropolim Judaeae, indeque totum ejus regnum. Maldonatus vero accipit templum; hoc enim cum suis victimis et lucris eripi sibi a Romanis metuebant pontifices.
Omnes Credent in Eum. — Vide hic invidiae genium et effectum ipsa condignum: pontifices volentes Christi gloriam obscurare, eam magis illustrant, dicendo quod omnes in eum credituri sint. Cur ergo vos quoque in eum non creditis? Audi S. Gregorium, lib. VI Moral., cap. XIII: « Intulerunt ei mortem, ut ab eo absconderent fidelium devotionem: sed fides inde crevit, unde se hanc exstinguere infidelium crudelitas credidit. »
Et Venient Romani, et Tollent (Vatablus: transferent nos alio) Locum Nostrum et Gentem. — Nonnulli opinantur eos hoc sentire, q. d. Si omnes credant in Jesum, omnes a nobis nostroque Judaismo, Synagoga et republica ad eum abibunt, et sic nullus erit, qui pro nobis contra Romanos nobis jugum inducere volentes depugnet. Unde S. Augustinus: « Timebant, ait, ne, si omnes in Christum crederent, nemo maneret, qui contra Romanos civitatem templumque defenderet. Temporalia ergo perdere timuerunt, et vitam aeternam non cogitaverunt, ac sic utrumque amiserunt. Tulerunt autem Romani et locum et gentem, expugnando et transferendo. »
Verisimilius alii, q. d. Si omnes credant Jesum esse Messiam regem Judaeorum, irritabuntur contra nos Romani, Judaeae domini, quod nobis novum regem et Messiam, puta Jesum creaverimus, ac a Caesare Tiberio ad eum defecerimus: quare armati venient et tollent, Graece ἄρουσιν, id est capient, vastabunt et perdent Hierosolymam et Judaeam, cum tota Judaeorum gente et republica. Ita Chrysostomus. Volebant, inquit, populum concitare, ut periclitaturum ex suspicione tyrannidis, q. d. Si Romani viderint Jesum turbas ducentem, suspicabuntur tyrannidem et destruent civitatem. At quos Christus armigeros circumducebat et equites? Verum livor et odium excaecabat eos, ut plane errarent et paralogizarent. Nam primo, Jesus erat rex Judaeorum, non temporalis, sed spiritalis, qui regnum temporale Caesaris non tangebat, imo augebat. Dabat enim ei tributum aliisque dandum esse docebat, adeoque cum populus eum regem temporalem creare vellet, aufugit, Joan. VI, 15. Secundo, Judaei pluris facere debebant salutem animae aeternam, quam temporalem corporis. Quare potius perdere debuissent corpus, quam animam; potius Judaeam, quam caelum. Adde: Christus, si in se credidissent, ab eis omne malum, etiam temporale, avertisset. Tertio, si credidissent in Jesum, ab eo didicissent obedire Romanis, quasi eorum dominis, eisque tributa pendere: quare a Romanis nil eis metuendum fuisset. Quarto, ideo Romani perdiderunt Judaeam, quia ipsi suum occiderunt Messiam, justa Numinis vindicta, uti censuit ipse Titus, eorum eversor, teste Josepho. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Euthymius, Theophylactus, qui et addunt pontifices non vere hoc in animo sensisse, nec metuisse Romanorum adventum et excidium propter Jesum, sed idipsum tantum invidia et odio suo in Jesum, quasi velum praetexuisse. Porro ipsi excaecati occidentes Jesum, in Romanorum gladium et excidium, ac, quod magis est, in mortem aeternam et gehennam incurrerunt.
Sic hodie Machiavelistae et Politici, qui politiam praeferunt religioni, regnum fidei, rempublicam Ecclesiae, et bona terrena caelestibus, temporalia aeternis, utraque perdunt, uti recte advertit S. Augustinus. Illustre exemplum hoc seculo fuit Volsaeus, qui offensus Carolo V, suasit Henrico VIII, Angliae regi, ut Catharinam uxorem Caroli amitam repudiaret, quod ipsum desiderare sciebat; sed tandem ipse justo Dei judicio in Henrici indignationem incidit, ac ab eo captus, dixit: « Juste haec patior, quia dum regis gratiam cum offensa Dei occupatus sum, Dei gratiam amisi, nec regis gratiam acquisivi. » Ita Sanderus, in Schism. Anglican. Hi ergo hinc discant quod fides et pietas non tollunt politiam et regnum temporale, sed potius conservant et augent; infidelitas vero et impietas illud evertunt. Unde notat Chrysostomus, hom. 6, Judaeos a Deo non fuisse punitos, nisi cum Dei fidem et cultum deseruerunt, idque probat ex historia Achior, Judith, cap. V.
Versus 49: Unus Autem Ex Ipsis, Caiphas Nomine, Cum Esset Pontifex Anni Illius, Dixit Illis
Consultantibus caeteris, nec quid facto opus esset invenientibus, vel definientibus, Caiphas quasi pontifex consilium suggerit et rem totam definit. Dicitur autem « pontifex anni illius, » quia cum ex lege, Exodi XXVIII, deberet pontificatus durare pontifici usque ad mortem, ac post eam in filium primogenitum, jure quasi haereditario derivari; Romani praesides eos crebro mutabant vel pro arbitrio, vel accepto ab ambientibus pretio. Audi Josephum, lib. XVIII Antiq., cap. III: « Augusto Caesari in imperio successit Tiberius: a quo, ait, quintus Judaeorum praeses missus est in Annii Rufi locum Valerius Gratus. Hic adempto Anano sacerdotio Ismaelem, Fabi filium, jussit esse pontificem: quo paulo post dejecto, in Eleazarum, Anani pontificis filium, eum honorem transtulit. Elapso deinde anno, et hunc redegit in ordinem, et Simoni, Camithi filio, pontificatum tribuit, hic quoque anno in hac dignitate exacto, jussus est eam cedere Josepho, qui cognominabatur Caiphas. » Non ergo annuus apud Judaeos erat pontificatus, ut ex hoc loco colligere videtur S. Augustinus, sed per annos plures vel pauciores, imo per eumdem annum subinde mutabatur. Porro « Caiphas, » ait Pagninus, hebr. idem est quod vomens ore (קיא kai enim est vomere, autem פה pe est os), vel sagax investigator et scrutator. Apte, quia evomuit hic impiam in Christum sententiam ejusque sagax fuit scrutator et inventor.
Versus 50: Vos Nescitis Quidquam, Nec Cogitatis Quia Expedit Vobis Ut Unus Homo Moriatur Pro Populo, et Non Tota Gens Pereat
q. d. Vos quasi plebeii et privati estis bardi et stipites, nil hac in re intelligitis, nec quid facto sit opus cognoscitis, nil expeditis, nil definitis, nullum consilium congruum suggeritis, sed ego quasi pontifex a Deo illuminatus; rem verbo expedio; consilium optimum do, et rem totam definio; dicendo: « Expedit ut unus homo, » puta Jesus; licet de nullo crimine accusatus; imo innocens et Propheta, ac tanti miraculi opifex, « moriatur (occidatur a nobis) pro populo, » ut scilicet populus propter eum non periclitetur apud Romanos; ne videlicet Romani propter Jesum, quasi Messiam et regem Judaeorum, tollant eorum locum et gentem, itaque gens tota non pereat, sed eo sublato incolumis salvaque consistat. Hoc ergo fuit impium, falsum et injustum judicium Caiphae, scilicet expedire ad salutem populi, ut Christus innocens occideretur, ne propter eum Romani Judaeam et Judaeos vastarent. Ratio ejus erat; quia praestat unum perire quam multos, juxta illud: Satius est ut pereat unus, quam unitas et communitas, q. d. Quid ergo cunctamini? quid deliberatis? mihi non est dubium expedire unum Jesum pro omnibus Judaeis mori. Ita Toletus, Jansenius, Maldonatus et alii.
Symbolice Origenes: Nil noverant, inquit, qui Jesum non noverant, juxta illud: Si Jesum noscis, satis est, si cetera nescias. Si Jesum nescis, nil est, si cetera noscis.
Versus 51: Hoc Autem a Semetipso Non Dixit: Sed, Cum Esset Pontifex Anni Illius, Prophetavit, Quod Jesus Moriturus Erat Pro Gente
Nota, Caipham cum aliis principibus sacerdotum Christo infensissimum; ex privato in eum odio idem voluisse clare dicere, quod alii tacite innuebant, sed non exprimebant, scilicet Christum esse tollendum e medio pro salute populi, ne a Romanis invaderetur, uti jam dixi: sed Spiritus illi volenti hoc eloqui; quasi pontifici et capiti Ecclesiae, ea verba objecit; quibus contrarium potius diceret, et verissimam in Christum fidem confirmaret et definiret, scilicet expedire ut Christus pro populo, id est pro salute populi moreretur, ac morte sua quasi dato pretio eumdem a peccato, diabolo, morte et gehenna redimeret, ne alioqui ille periret in aeternum. Hoc enim verba Caiphae proprie et praecise significant: alioqui enim secundum impiam in Christum Caiphae mentem, ipse potius dicere debuisset sic: Expedit ut unus Jesus moriatur prae toto populo, vel potius quam totus populus; jam autem non dicit prae, sed pro populo: quod proprie significat pro salute populi, ut salvet populum; ac licet hoc Caiphas non intelligeret; multo minus intenderet, solerter tamen id suggerente Spiritu Sancto advertit hic S. Joannes, et sicut ipse advertit, sic et alii viri sinceri et probi Caipham audientes, idipsum tunc advertere potuerunt; aeque ac nos advertimus. Hinc disce, quantam curam habeat Deus Ecclesiae, quamque assistat Pontifici; qui ejus est caput, praesertim in lege nova, quam instituit, sanxit regitque Christus, quasi ejus caput et sponsus, ne scilicet Ecclesia Christi sponsa a fide et veritate aberret.
Porro, qua Caiphas hoc mysterium non intellexit, hinc proprie Propheta non fuit, ut notat Origenes, quia Spiritus Sanctus per os ejus locutus est, sicut angelus locutus est Balaam impio per os asinae, Num. XXII et seq. Caiphas ergo scelestissime verba Spiritus Sancti detorsit ad necem Christi. Intendit enim dicere expedire ut Christus tolleretur, ne Judaei per eum Romanos Caesares et praesides offenderent. Unde S. Chrysostomus ait Spiritum Sanctum Caiphae linguam, non cor movisse.
Dices: Ergo Caiphas hic erravit in fide. Respondeo: Nego consequentiam, imo veram fidem definivit, scilicet expedire ut Christus pro salute mundi moreretur, uti jam dixi; esto id ipse non intelligeret, nec dicere intenderet; intendebat enim Christum esse tollendum, ne propter eum populus a Romanis vastaretur, qua in re, licet erraret contra justitiam et pietatem, non tamen contra fidem. Error enim hic versabatur circa factum politicum, scilicet an Christus esset occidendus pro statu politico, nec ne. Adde, pontifex Judaicus non habebat illam infallibilem assistentiam Spiritus Sancti, quam a Christo, et post Christum habent Pontifices christiani; praesertim cum jam Synagoga Judaeorum, praesente Christo, cadere inciperet, et ejus loco surgeret et succederet Ecclesia Christi. Unde paulo post Caiphas cum toto concilio Sanedrim, Jesum quasi pseudo-messiam reum mortis proclamavit; qui erat error in fide: quare tunc desiit eorum Synagoga esse Ecclesia Dei coepitque esse Synagoga Satanae, dum Christum a Deo missum negavit et occidit: de quo Matth. XXVII, 1 et seq.
Denique prophetia haec Caiphae fuit de morte Jesu certo futura, certo, inquam, in causis. Intendebat enim Spiritus Sanctus hoc per os ejus significare, scilicet expedire ut Christus moreretur pro salute hominum, ac pro ea certo moriturum, ex odio, prava mente et sententia Caiphae ejusque sociorum, quam hic vultu et gestu satis ostenderunt. Unde paulo post Jesus reipsa ab eis occisus est et mortuus. Quare quidquid hic fuit prophetiae, non meritis Caiphae, sed pontificali ejus officio dedit Spiritus Sanctus. Ita S. Augustinus, Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius, Beda et caeteri.
Versus 52: Et Non Tantum Pro Gente, Sed Ut Filios Dei, Qui Erant Dispersi, Congregaret in Unum
q. d. Expedit mori Christum, non tantum pro sua gente et nostra, id est pro Judaeis, sed etiam pro Gentibus universis credituris in Christum, ac per totum mundum dispersis. Hi enim vocantur « filii Dei, » non jam actu et reipsa, sed in Dei praescientia et praedestinatione: quia scilicet per Dei gratiam futuri erant fideles et sancti, ideoque filii Dei. Ita S. Augustinus et Chrysostomus. Hoc est quod praedixit Christus, cap. X, 16: « Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili (ex Synagoga Jud.), et illas oportet me adducere, et fiet unum ovile et unus pastor. »
Versus 53: Ab Illo Ergo Die Cogitaverunt Ut Interficerent Eum
Ecce hic clare patet iniqua mens, intentio et sententia Caiphae et sociorum. Pro « cogitaverunt, » Graece est συνεβουλεύσαντο, quod nonnulli vertunt, consultabant. Ita Vatablus. Arabicus, consuluerunt; melius Cyrillus, Leontius et Chrysostomus: « Consultationem finierunt et firmarunt communi decreto, et quasi senatus consulto. » Unde Noster vertit, cogitaverunt, id est decreverunt; Syrus, machinabantur, ut eum interficerent.
Versus 54: Jesus Ergo Jam Non in Palam Ambulabat
Graece ἐν παρρησίᾳ, id est libere, aperte, publice. Audi Cyrillum: « Tanquam Deus, quid de se statuissent Judaei, nemine nuntiante cognovit, tanquam homo se subduxit, » quia necdum venerat hora mortis ejus a Patre decreta. Fecit hoc ut nobis exemplum daret per fugam pericula vitae declinandi. Ita idem Cyrillus, Theophylactus, Origenes, Augustinus, Beda, Rupertus.
Sed Abiit in Regionem Juxta Desertum, in Civitatem Quae Dicitur Ephrem, et Ibi Morabatur Cum Discipulis Suis. — « Ephrem » idem est quod « Ephraim; » Graeci enim pro Ephraim dicunt Ephrem, ut Psal. LXXVII: « Filii Ephrem intendentes, et mittentes arcum. » Leontius opinatur Ephrem esse Bethleem, in qua natus erat Christus: sed hoc parum est verisimile, quia Bethleem erat vicina Jerusalem, et ibi maxime a pontificibus se quaerendum sciebat Jesus. S. Hieronymus, in Locis Hebr., et ex eo Jansenius putant « Ephrem » esse Ephron, de quo II Paral. XIII, 19, sed ibi Ephron scribitur per ain et nun; Ephraim vero sive Ephrem scribitur per aleph et mem. Ribera et alii putant Ephrem sitam fuisse supra Jericho, juxta ejus desertum; Adrichomius vero, pag. 26, num. 40, Ephrem collocat in quinto milliario Bethelis versus Orientem, septem horis distantem a Jerusalem, juxta desertum Hai, non longe a torrente Carith, ad quem Elias fugiens Jezabel secessit ibique pastus fuit a corvis, III Reg. XVII.
Secessit eo Jesus, tum ut iras pontificum ad tempus declinaret, tum ut in hoc secessu orationi et contemplationi vacans, animaret et armaret se ad instantem mortem et arduum cum pontificibus, imo cum Lucifero in cruce duellum. Hinc Ephraim et Ephrem hefer, idem est quod fertilitas, ac Christi typus fuit Ephraim, filius Joseph, cui pater hoc nomen indidit, vaticinando dicens: « Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae, » Genes. XLI, 52; sic enim crevit Christus in terra quam sterilem ipse fertilem virtutum et Sanctorum effecit.
Hinc Ephraim symbolice typus est Ecclesiae Gentium, quae fructum hunc copiosum protulit. Ita Origenes: « Conversabatur Jesus, ait, dudum inter Judaeos, Verbum scilicet divinum per Prophetas; sed abiit, nec est apud illos; accessit autem ad villam, quae est prope desertum, de qua dicitur: Multi filii desertae magis quam conjugatae; interpretatur autem Ephrem fertilitas. Fuit vero Ephraim, frater Manasse, senioris populi oblivioni traditi; post populum enim oblivioni datum praetermissum, prodiit ex Gentibus abundantia. Discedens ergo Dominus a Judaeis, venit in terram totius orbis, prope desertam Ecclesiam, quae dicitur civitas fecunda, ibique moratur cum discipulis usque nunc. »
Tropologice: Ephrem sita juxta desertum, symbolum est animae sanctae vacantis solitudini et orationi; haec enim fit Ephrem, id est fructifera bonorum operum; quare in ea per gratiam suam copiosam commoratur Jesus.
Versus 55: Proximum Autem Erat Pascha Judaeorum
Scilicet ultimum Pascha Christi, quo ipse quasi agnus paschalis in cruce immolatus est pro salute mundi, ideoque illud avide exspectabat. Syri pro Pascha dicunt Pezcho, quod interpretantur hilaritas, quia erat hoc festum ceteris hilarius, aeque ac Christianis summe est hilare, ob Christi in eo factam in cruce redemptionem nostram ac resurrectionem.
Et Ascenderunt Multi Hierosolymam de Regione (de vicinis oppidis, pagis et vicis, ita Syrus) Ante Pascha, Ut Sanctificarent Seipsos, id est, ut sacrificiis et caeremoniis purgarent se ab omnibus immunditiis legis, ac orationibus et sacrificiis se praepararent ad Pascha rite celebrandum et comedendum, ut ait S. Thomas et Jansenius, et ideo aliquot diebus ante Pascha erant in Jerusalem.
Versus 56: Quaerebant Ergo Jesum, et Colloquebantur Ad Invicem, in Templo Stantes: Quid Putatis, Quia Non Venit Ad Diem Festum?
« Quia (quod) non venit: » Graece ὅτι οὐ μὴ ἔλθῃ, quod Cyrillus, Leontius et Vatablus vertunt negative, quod non venerit; S. Chrysostomus vero, Theophylactus et Maldonatus vertunt dubitative, num venturum non esse ad diem festum? Accedit Syrus, quid putatis non venturum esse ad festum? et Arabicus, videturne vobis ipsum non venire ad festivitatem? Cyrillus putat hanc esse interrogationem eorum qui in Christum credebant, qui non credentibus interrogando dicebant: Quare Jesus de more non venit ad commune hoc Paschae festum? Utique quia ut Deus praesentit sibi in eo a Scribis parari insidias. Planius S. Augustinus, Chrysostomus, Beda, Theophylactus, Rupertus, Euthymius censent hanc esse interrogationem pontificum, Pharisaeorum eorumque asseclarum et ministrorum, qui Jesum comprehendere decreverant, ideoque indignantes rogare: Cur Jesus non venit ad festum Paschae? Itane hoc festum non celebrabit? Itane erit legis contemptor et violator, uti nos ei objicimus? cur diebus hisce Paschae praeviis non comparet, ut se cum ceteris purificet et ad tantum festum comparet?