Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Jesus Bethaniae convivio excipitur, in quo Magdalena ungit Christum, qui contra murmur Judae eam defendit. Secundo, vers. 12, Christus postero die, id est in Dominica Palmarum, vectus asino, cum pompa quasi Messias Jerusalem ingreditur. Tertio, vers. 24, per parabolam grani frumenti, quod moriens copiose resurgit, praedicit instantem sibi passionem, et vox de caelo eum clarificat, ut exaltatus a terra omnia trahat ad seipsum. Quarto, vers. 37, narrat Judaeos per tot signa Christi non credidisse in eum, nonnullos tamen occulte credidisse.
Textus Vulgatae: Joannes 12:1-50
1. Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. 2. Fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat; Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3. Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici, pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis; et domus impleta est ex odore unguenti. 4. Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: 5. Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? 6. Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat. 7. Dixit ergo Jesus: Sinite illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. 8. Pauperes enim semper habetis vobiscum; me autem non semper habetis. 9. Cognovit ergo turba multa ex Judaeis, quia illic est; et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. 10. Cogitaverunt autem principes Sacerdotum, ut et Lazarum interficerent; 11. quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum. 12. In crastinum autem, turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Hierosolymam, 13. acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant: Hosanna, benedictus, qui venit in nomine Domini, Rex Israel. 14. Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est: 15. Noli timere, filia Sion; ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. 16. Haec non cognoverunt discipuli ejus primum; sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei. 17. Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. 18. Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. 19. Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. 20. Erant autem quidam Gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo. 21. Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. 22. Venit Philippus, et dicit Andreae: Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu. 23. Jesus autem respondit eis, dicens: Venit hora, ut clarificetur Filius hominis. 24. Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, 25. ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. 26. Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. 27. Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc. 28. Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo: Et clarificavi, et iterum clarificabo. 29. Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant: Angelus ei locutus est. 30. Respondit Jesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos. 31. Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. 32. Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. 33. (Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus). 34. Respondit ei turba: Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est iste Filius hominis? 35. Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. 36. Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Jesus; et abiit, et abscondit se ab eis. 37. Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; 38. ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? 39. Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: 40. Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos. 41. Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. 42. Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. 43. Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. 44. Jesus autem clamavit, et dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. 45. Et qui videt me, videt eum qui misit me. 46. Ego lux in mundum veni; ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. 47. Et si quis audierit verba mea, et non custodierit; ego non judico eum; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum. 48. Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum: sermo, quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. 49. Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam, et quid loquar. 50. Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
Versus 1: Jesus Ergo ante Sex Dies Paschae Venit Bethaniam, Ubi Lazarus Fuerat Mortuus, Quem Suscitavit Jesus
1. JESUS ERGO ANTE SEX DIES PASCHAE VENIT BETHANIAM, UBI LAZARUS FUERAT MORTUUS, QUEM SUSCITAVIT JESUS. — Jesus ex Ephrem, instante Paschate, quo sibi moriendum erat in cruce, venit in Bethaniam, ut ad mortem se pararet, imo morti se offerret, ejusque occasionem daret per Judae proditoris avaritiam. Io ergo dat causam, cur Jesus non Jerusalem, sed Bethaniam primo venerit, q. d. Cum pontifices, cap. praeced., vers. ult., mandatum dedissent, ut Jesus apprehenderetur, ipse id Spiritu divino sciens, a Jerusalem divertit ac Bethaniam venit, ubi Lazarum suscitaverat, et multos benevolos habebat, ideoque apud eos secure agere poterat, ut inde quasi agnus paschalis immolandus pro salute mundi, paulo post in Dominica Palmarum Jerusalem solemni pompa ingrederetur.
Porro Bethania, quae adjacet monti Oliveti, Hebraice idem est quod domus obedientiae, ex qua Christus ire voluit in Jerusalem ad crucem. Unde Glossa: « Venit, ait, in Bethaniam, id est domum obedientiae, ipse Patri obediens usque ad mortem, obedientiam docens Ecclesiam quae est in Monte olei, id est misericordiae, nec potest abscondi, in qua suscitat sepultos a peccatis gravibus. Ibi fit cena in fide et devotione justorum. Martha ministrat, dum quilibet fidelis opera devotionis Domino impendit: Lazarus, id est suscitati, cum iis qui manserunt in justitia, laeti epulantur de praesentia Domini. »
ANTE SEX DIES PASCHAE, — id est ante sex dies qui praecedunt Pascha, puta feria sexta, sive die veneris vespere, Jesus ex Ephraim venit Bethaniam, inde sequenti sabbato fecerunt ei convivium, ac postero die, puta Dominica Palmarum, solemniter ingressus est Jerusalem; Pascha enim eo anno incidebat in feriam quintam, sive in diem jovis proximae hebdomadae: quare sex dies diem Paschae praecedentes, ante quos Jesus venit Bethaniam, hi sunt: sabbatum, Dominica, feria prima, secunda, tertia, quarta. Venit ergo feria sexta, cum sequenti hebdomade feria sexta esset crucifigendus. Non venit sabbato, quia eo juxta legem non licebat iter agere, sed quiescendum erat.
Symbolice Glossa: « Deus, ait, sex diebus omnia fecit, sexta die hominem condidit, sexta mundi aetate eumdem redimere voluit, sexta feria passus est, sexta hora crucifixus. »
QUEM SUSCITAVIT JESUS. — Ut hujus suscitationis tam recentis memoriam et admirationem civibus Bethaniae sua praesentia renovaret, itaque eos excitaret, ut se postera die Dominica solemniter ingressurum Jerusalem, quasi Messiam cum ramis ovantes clamantesque Hosanna comitarentur.
Versus 2: Fecerunt Autem Ei Cenam Ibi, et Martha Ministrabat; Lazarus Vero Erat Unus ex Discumbentibus cum Eo
2. FECERUNT AUTEM EI CENAM IBI, ET MARTHA MINISTRABAT: LAZARUS VERO ERAT UNUS EX DISCUMBENTIBUS. — Haec cena eadem est cum illa quam narrat Matthaeus, cap. XXVI, ubi eam explicui. « Lazarus vero unus erat ex discumbentibus, » ut non phantasma, sed vera ejus resurrectio probaretur. Nam, ut ait S. Augustinus, « vivebat, loquebatur, epulabatur, veritas ostendebatur, infidelitas Judaeorum confundebatur. »
Versus 3: Maria Ergo Accepit Libram Unguenti Nardi Pistici, Pretiosi, et Unxit Pedes Jesu, et Extersit Pedes Ejus Capillis Suis
3. MARIA (Magdalene) ERGO (ne Martha ministrante ipsa partibus suis deesset, ut ipsa plus ceteris Christum honoraret omnesque superaret obsequio, quos vincebat amore) ACCEPIT LIBRAM UNGUENTI NARDI PISTICI, PRETIOSI. — Syrus, multi pretii. Ex libra quis suspicetur unguentum hoc fuisse spissum et crassum; crassa enim ponderantur libra, liquida vero mensurantur amphora. Nardinum enim unguentum ex variis aromatibus commixtum erat, ut docet Plinius, lib. XIII, cap. II, ideoque densum. Verum hoc liquidum fuisse, non spissum, colligitur ex eo quod effusum fuerit super caput Christi, ut ait Matthaeus, cap. XXVI, 7. Liquida enim subinde in vasis ponderantur, aut certe nardus ipsa, ex qua liquor unguenti distillatur et elicitur. Aut potius libra haec non ponderalis erat, sed mensuralis. Sicut enim Romanis, ita et Judaeis, qui jam Romanis suberant, duplex erat libra: mensuralis erat mensura cornea, qua oleum admetiebantur, intersecta lineis quibusdam, ipsam in duodecim partes aequales, quae unciae dicebantur, dividentibus, ait Franciscus Lucas.
Mystice S. Augustinus: « Unguentum quo Maria unxit Jesum, justitia fuit, ideo libra fuit. » Et Glossa: « Maria olim paenitens unxit pedes, nunc vero ubi non paenitentium rudimenta, sed perfectorum justitia designatur, caput et pedes ungit, unde libra dicitur unguenti, id est justitiae perfectio: caput ungit, qui alta de Christo praedicat, pedes qui infima veneratur. »
NARDI PISTICI, — hoc est unguenti nardini pistici, sive ex nardo pistica confecti.
Quaeres, quaenam sit nardus pistica? Primo, Auctor Comment. in Marcum, cap. XIV, qui extat inter opera S. Hieronymi, pistici interpretatur mystici; sed hoc tam ridiculum est, quam S. Hieronymo indignum. Secundo, S. Augustinus hic, tract. 50: « Pistica, ait, dicta est a loco unde afferebatur; » sed hoc incertum est, et aeque incognitus est locus pisticus, atque nardus pistica. Tertio, Maldonatus: « Pisticus, » inquit, dicitur ἀπὸ τοῦ πίνειν, id est potare, bibere: « pistici » ergo idem est quod potabilis et liquidi, ut in caput et pedes Jesu effundi posset; alia enim unguenta sunt spissa et crassa. Quarto, alii « pisticum » derivant a male, id est premo, quasi pisticus sit πιεστικός, id est pressus, expressus: unde teste Francisco Luca, unus codex pro pistici habet pestici. Sed hi duo ultimi nil insigne, nil novum huic unguento tribuunt, nec pisticus eo sensu usitatum est.
Quinto, communius et significantius alii passim: « Pistici, » inquiunt, id est fidelis (πίστις enim est fides), hoc est puri, sinceri, non sophistici, non misti, nec se adulterati: nam facile nardum pseudonardo, nive lavendula et aliis herbis adulterari docet Plinius, lib. XII, cap. XII. Ita Euthymius et Theophylactus, in cap. XIV Marci; Baronius, Ribera, Vatablus, Jansenius, Toletus et alii. Verum nil de pistica nardo apud Dioscoridem, Plinium aut alios legimus, et si a fide dicta esset, πιστὸς vel πιστὰ dicenda fuerat, non πιστική.
Sexto ergo, τὸ pistici idem est quod spicati (sic enim legunt omnes fere codices veteres et novi, paucis exceptis minoris fidei, qui pro spicati, ex Graeco habent pistici. Vide Franciscum Lucam in Notis hic), ut habet Marcus, XIV, 3. Id ita esse colligitur, primo, ex eo quod Graeci codices tam in Marco quam in Joanne constanter habent πιστικῆς. Ergo cum latinus Vulgatus Interpres Marci (qui fuit vel ipse Marcus, vel aliquis ei familiaris et coaevus) τὸ πιστικῆς interpretetur spicati, non dubium quin in Joanne quoque ita hoc loco interpretandum sit; nam de hac nardo Joannem hic idem velle dicere, quod de ea dixerat Marcus, patet conferenti utrobique Syra, Arabica, Graeca et Graecos interpretes.
Secundo, quia pro τῷ πιστικῆς, Syrus tam in Marco, quam in Joanne vertit, nardin risoio, id est nardum capitalem, hoc est, primam et praestantissimam; Arabicus, optimam: talis autem est nardus spicata. Tertio, quia apud omnes constat quae sit nardus spicata, de pistica nihil uspiam legimus. Nardus enim et spicas et folia habet; ex utrisque conficitur unguentum; illud spicatum, hoc foliatum dicitur. Vide Plinium, lib. XII, cap. XII. Spicatum autem, quia plus habet substantiae et medullae, hinc praestantius est quod Galenus ναρδόσταχυν, officinae nardispicam nuncupant.
Videntur ergo Graeci Latinam vocem spicati corrupisse, et corrupte per metathesin, sive litterarum transpositionem pronuntiasse πιστικῆς, sive quod hoc pronuntiatu esset facilius et suavius (unde Graecis difficile est pronuntiatu spicati, imo ipsi nullum habent nomen vel verbum, quod post sp habeat cappa), sive quia non intelligebant τὸ spicati, sive quia τὸ πίστις magis accedit ad Graecum πίστις, id est fides. Pro σπικᾶτι ergo, vel σπικᾶτις dixerunt πιστικῆς; unde et unus manuscriptus codex in Joanne habet spiciti. Porro Joannes diu scripsit post Marcum, cum ergo ex Marco vox πιστικῆς pro spicati apud fideles esset usu recepta, Joannes eamdem retinuit ad fidem rei tam obscurae. Ita Franciscus Lucas et nonnulli recentiores linguarum periti.
Simili modo pleraque nomina ex una in aliam linguam transeuntia, per metathesin deflexa et corrupta sunt, ut ephpheta pro hippathach, golgota pro gulgolta, psomtomphanec, ut vertunt Septuaginta, pro sophnepaneach, id est salvator mundi, Gen. XLI, 45.
Sic pro Hebraeo sippor Latini per metathesin dicunt passer; pro darag, gradus; pro mecar, mercor; pro erets, terra; pro Jesaiahu, Isaias; pro Jecheskiel, Ezechiel.
Sic pro ἁρπαξ Latini dicunt rapax; pro popul forma; pro νεῦρον, nervus; pro κρέας, caro; pro κίρκος, circus; pro κρίνω, cerno; pro ἄχρις, arx; pro ταχύ, cito.
Sic Itali pro carmes aiunt cremesi; pro paludes, paduli; pro Hieronymo, Gerolamo; pro vespertilio, pistrello.
Sic Hispani pro parabola dicunt palabra (Itali et Galli parola, unde parlare); pro periculum, peligro; pro miraculum, milagro; pro oblivio, olvido.
Sic pro Hebraeo Jehochanan, Latini et Graeci dicunt Joannes; Itali, Giovanni; Hispani pronuntiant Juan, alii Goan; Germani, Hans; Illyrici, Juan; Galli, Jean; Flandri, Jan; Rustici, Hensen et Hennen.
Moraliter hic disce bona opera, quibus quasi unguentis pretiosis ungimus Christum, debere esse spicata, sive pistica, id est sincera, solida, eximia, praestantia; talia enim tanto Domino debentur. Hinc victimae Abel placuerunt Deo, quia meliores, Caini displicuerunt, quia deteriores, Gen. IV. Quocirca David, Psalm. LXV, 15: « Holocausta medullata (pinguia et plena medullis), inquit, offeram tibi. » Et Psalm. XIX, 4: « Holocaustum tuum pingue fiat. » Azarias in medio ignis orans, ait: « Suscipiamur, etc., sicut in millibus agnorum pinguium, » Daniel III, 40. Imo Deus olim ex victima adipem sibi deposcebat, Levit. III, 16: « Omnis adeps, ait, Domini erit jure perpetuo. » Et Numer. XVIII, 17: « Adipes adolebis in suavissimum odorem Domini. » Rursum Levit. XXII, 19, jubet Deus ut victima sibi immolanda sit mascula, et carens omni macula, id est vitio, scilicet ut sit integra et perfecta, unde caecas, fractas, scabiosas sibi offerri vetat. Denique Num. XVIII, 29, ita sancit Deus: « Omnia quae offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. »
ET UNXIT PEDES JESU. — Addit Matthaeus, et caput. Mystice Alcuinus: « Caput, ait, est divinitatis sublimitas; pedes, humilitas incarnationis. » Vel caput est ipse Christus, pedes sunt pauperes, qui sunt membra Christi: hos ungimus, dum eis damus eleemosynam.
ET EXTERSIT PEDES EJUS CAPILLIS SUIS. — Est ergo hysteron proteron. Prius enim pedes tersit a pulvere et luto, deinde unxit; Christus enim incedebat nudipes solea tantum calceatus, quam deponebat more gentis mensae accubiturus: si enim Maria prius unxisset pedes Jesu, et postea capillis extersisset, potius unxisset ipsa capillos suos, quos minime unctos volebat et indignos unctione censebat, quam pedes Jesu. Adde, unguentum hoc odoratum et pretiosum non erat abstergendum, sed in pedibus Christi, ad eos fovendos relinquendum.
CAPILLIS SUIS, — ut eos, in quibus olim vane gloriata erat, sordidaret sordibus pedum Jesu, ac cum illis totum suum caput pedibus ejus summa humilitate et reverentia substerneret. « Nam cum capillis abstergeret pedes ejus, honorabilius in toto corpore membrum, caput dico suum pedibus Christi subjiciebat, » ait Chrysostomus, etc., « neque tanquam homini adest, sed tanquam Deo. »
ET DOMUS IMPLETA EST EX ODORE UNGUENTI. — Mystice S. Augustinus: « Mundus, ait, impletur bona fama pietatis et virtutis, qualem hic exercuit Maria, juxta illud Pauli: ‹ Christi bonus odor sumus, › bonis vitae in vitam, sed malis mortis in mortem, » uti hic contigit. Unde sequitur:
Versus 4: Dixit Ergo Unus ex Discipulis Ejus, Judas Iscariotes, Qui Erat Eum Traditurus
4. DIXIT ERGO UNUS EX DISCIPULIS EJUS, JUDAS ISCARIOTES, etc.
Versus 5: Quare Hoc Unguentum Non Veniit Trecentis Denariis, et Datum Est Egenis?
Matthaeus et Marcus addunt: « Ut quid perditio ista unguenti? » Respondet Beda: « Non perditio est, sed sepulturae officium: nec mirum mihi dedisse bonum odorem fidei, cum ego pro ea fusurus sim sanguinem. »
Versus 6: Dixit Autem Hoc, Non Quia de Egenis Pertinebat ad Eum, Sed Quia Fur Erat, et Loculos Habens, Ea Quae Mittebantur, Portabat
6. DIXIT AUTEM HOC, NON QUIA DE EGENIS PERTINEBAT AD EUM, SED QUIA FUR ERAT, ET LOCULOS HABENS, EA QUAE MITTEBANTUR (offerebantur Christo), PORTABAT. — « Fur, » imo sacrilegus, utpote « in suum usum rapiens, quae in divinum dabantur, » ait Theophylactus; nam « ministerio portabat, furto exportabat, » ait S. Augustinus. Cupiebat enim Judas unguentum hoc venumdari, sibique pretium dari; cumque sciret Christum nolle tantum pecuniae in loculis suis asservari, sed velle illud in pauperes distribui, ille partem aliquam in pauperes distribuisset, reliquam sibi suffuratus fuisset. Vide hic, ut occasio faciat furem, quamque periculosum sit viris sanctis et religiosis tractare pecunias, praesertim toti communitati communes; facile enim quid ex eis suggerente concupiscentia, in suos vel suorum usus avertitur.
ET LOCULOS HABENS, EA QUAE MITTEBANTUR, PORTABAT. — Hinc recte colligunt Jansenius et alii, Christum cum suo Apostolorum collegio habentem loculos, ipso facto suoque exemplo ostendisse Ecclesiam licite habere loculos et opes, nec derogare perfectioni, habere commune marsupium pro sumptu opportuno et moderato. Nihil enim imperfectionis fecit Jesus in vita sua, utpote qui perfectionis omnis fuerit magister.
Hoc ut a fundamentis intelligas, nota Christum, licet ratione unionis hypostaticae cum Verbo, haberet excellens et quasi divinum in omnes creaturas dominium; tamen paupertatem, id est carentiam humani dominii, prout illud est in usu hominum, professum esse, ut perfectioris vitae esset magister ejusque nobis daret exemplum. Patet id ex Matth. VIII, 20: « Vulpes, ait, foveas habent, et volucres caeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. » Item Matth. XIX, 21: « Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, etc., et veni, sequere [me]. »
Sed cur Jesus Judae commisit loculos, cum sciret eum fore furem? Respondeo: Quia Judas aptior erat ad res temporales procurandas, quam ceteri Apostoli: furtum vero permisit, quia inde nata est occasio proditionis et passionis suae, quam ipse ambiebat. Rursum S. Augustinus: « Quia, inquit, Ecclesia loculos habitura erat, fures admisit, ut ejus Ecclesia potentes fures dum patitur, toleraret, ut doceret tolerandos esse malos, ne corpus Christi dividamus: tolera malum bonus, ut venias ad praemium bonorum. » Addit Chrysostomus: « Commisit Dominus furi loculos, ut omnem ei abscinderet proditionis occasionem, ne videretur ob pecuniae defectum eum prodere. » Theophylactus vero: « Quidam, ait, dicunt Judam, ut omnium minimum, pecuniae administrationem suscepisse. »
Denique S. Bernardus, lib. IV De Consider., cap. VI, docet Christum hic Praelatos docere voluisse, ut rerum temporalium curam facile cuivis confidant, spiritualium vero dispensationem sibi reservent, cujus contrarium nonnulli faciunt. Rursum fecit id Christus, ne miremur si in Sanctorum coetibus, monasteriis, congregationibus, subinde reperiantur aliqui vitiosi et scandalosi. Unde S. Augustinus, epist. 37, cum unus e monachis suis scandalum dedisset, ob quod populus illi occlamabat, prudenter respondit: « Quantumlibet vigilet disciplina domus meae, homo sum, et inter homines vivo, nec mihi arrogare audeo, ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi inter octo homines reprobus unus inventus est; aut melior sit quam domus Abrahae, ubi dictum est: Ejice ancillam et filium ejus; aut melior sit quam domus Isaac, cui de duobus geminis dictum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui; aut melior sit quam domus Jacob, ubi lectum patris filius incestavit; aut melior sit quam domus David, cujus filius cum sorore concubuit, cujus alter filius contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellavit; aut melior sit quam cohabitatio ipsius Domini Christi, in qua undecim boni perfidum et furem Judam toleraverunt; aut melior sit postremo quam caelum, unde angeli ceciderunt. »
Nimirum permittit id Deus sapienti sua providentia, ut ex unius vel paucorum improbitate ceterorum probitas et sanctitas per antithesin magis resplendeat, sicut lux inter tenebras, aurum inter plumbum, sol inter nubes, sapiens inter stultos magis emicat et refulget: contrarium enim contrarii oppositum magis elucescit, uti docet Ecclesiastici XXXIII, 13. Vide ibi dicta.
Nota secundo, Christum habuisse dominium pecuniarum et rerum sibi a fidelibus oblatarum, in communi, non in particulari: quia loculi hi ad totum collegium Apostolorum pertinebant, quod illorum habebat dominium: non ergo Christus ipse illos habebat quasi proprios, ut illorum particularis esset dominus. Hinc et cap. IV, vers. 8, dicuntur discipuli abiisse in civitatem, ut cibos emerent. Et cap. VI, Jesus ait ad Philippum: « Unde ememus panes ut manducent hi? »
Igitur ex hoc Christi exemplo sequitur, perfectioni nihil derogare habere bona in communi, ut habent passim ordines Religiosi, uti definit Joannes XXII, Extravag. Ad conditorem. Potest enim pro diversitate personarum, statuum et finium, quos quisque sibi proponit, aliquando hoc esse perfectius, et aliquando non. Videtur tamen Christus aliquando caruisse omni dominio, etiam in communi, ut cum ait: « Filius hominis non habet ubi caput reclinet; » cum mulieres eum sequentes, eum alerent, Luc. VIII, 3; item in cruce, ubi rebus omnibus, etiam vestibus, ultro se abdicavit. Et hoc tantum videtur velle Nicolaus IV (qui in speciem videtur Joanni XXII adversari), can. Exiit qui seminat, De verb. signific. in VI.
Porro loculos in communi non officere perfectioni, ratione a priori probat S. Thomas, II II, Quaest. CLXXXVIII, art. 7: « Quia, inquit, paupertas tantum est instrumentum perfectionis, ex eo quod tollat tria divitiarum damna, quae sunt impedimenta charitatis: primum est, sollicitudo eas parandi et servandi; secundum, earum amor; tertium, ob eas superbire. » Atqui habere loculos in communi, nec sollicitudinem eorum affert, nec amorem, nec superbiam. Ergo hoc non est charitatis impedimentum, sed potius adjumentum. Nam minuit sollicitudinem, quam saepe experiuntur pauperes plane et mendici in mendicando, et procurando sibi victum et vestitum: « Manifestum est enim, ait S. Thomas, quod minimam sollicitudinem ingerit servare res usui hominum necessarias, tempore congruo procuratas. »
Quocirca omnes veteres Religionum fundatores, viri sancti et sapientes, sanxerunt ut Religiosi haberent bona in communi, ut sine cura vacarent orationi, studio, praedicationi, sicut patet ex Constitut. S. Basilii, S. Augustini, epist. 109; S. Benedicti, S. Bernardi, S. Brunonis, S. Romualdi, S. Dominici. Unde nata est Justiniani Imperatoris Constitutio, in Auth., col. 1, Constit. 5, § Illud, et col. 9, Constit. 15, § Si qua, quae jubet ut eorum bona, qui monachi fiunt, eo ipso ad eorum monasteria pertineant. Tota enim paupertatis Evangelicae vis in eo sita est, ut nihil proprium et singulare habeatur, licet deinde sit aliquid commune, ex quo juxta formam Apostolicam dividatur singulis, prout cuique opus est. Apostoli enim cum fidelibus primis, qui erant sanctissimi et religiosissimi, possidebant bona in communi, ut habetur Act. IV, 32: « Nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. » Et vers. 27 [v. 37]: « Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. »
Hoc est quod de Religiosis suae aetatis ait S. Hieronymus, epist. 22: « Non licet dicere cuiquam: Tunicam et sagum, textaque juncis strata non habeo. Praefectus omnium ita universa partitur, ut nemo quid postulet, nemo non habeat. Si quis vero coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem, et tanto senum ministerio refovetur, ut nec delicias urbium, nec matris quaerat affectum. »
Idem passim docent Patres et Scholastici. Vide Suarez, III part., Quaest. XL, art. 3, disp. XXVIII, sect. 2; Bellarminum, in lib. IV De Summo Pontif. cap. XIV; Dom. Soto, lib. IV De Justitia, Quaest. 1, art. 1.
Dices: Nicolaus IV loco jam citato insinuat quod loculos habere sit perfectionem minuere: ait enim Christum, cum loculos habuit, sese infirmioribus accommodasse, ut omnibus esset exemplo. Respondet Suarez: Nicolaum solum asseruisse, in genere paupertatis minorem minusque rigidam esse illam, quae loculos habere permittit; inde vero non concludi id majoris esse perfectionis absolute; potest enim quod minus perfectum est in paupertate, magis esse perfectum in charitate, vel alia virtute. Agit enim Nicolaus de Franciscanis (qualis ipse fuit), quorum Religio pro scopo et fine habet paupertatem summam, ut se S. Francisco fundatori conformet, qui summe summam paupertatem et nuditatem rerum omnium adamavit. At vero aliae Religiones alias habent fines pios et sanctos, ad quos conveniens est habere bona in communi: quare hoc in iis congruentius et perfectius est. Sic Carthusiani sancte servant silentium et solitudinem. Alii magnam sectantur vitae austeritatem. Qui vero praedicationi et missionibus ad infideles vacant, inter homines versentur et magnis viribus sint oportet, ut magnos instituti sui labores sustinere valeant: quare austeritatem vitae charitate in proximum compensant. Utrique ad suum institutum et finem sibi propositum congrue, pie et apposite. Diversus enim finis diversa exigit media. Denique Concilium Tridentinum, sess. 25, cap. III, concedit omnibus Religiosis, exceptis Franciscanis, ut bona immobilia possidere possint.
Versus 7: Dixit Ergo Jesus: Sinite Illam, ut in Diem Sepulturae Meae Servet Illud
7. DIXIT ERGO JESUS: SINITE ILLAM, UT IN DIEM SEPULTURAE MEAE SERVET ILLUD. — « Ut servet, » id est ut servasse ostendatur. Unde Graece est in praeterito, in diem sepulturae meae servavit illud. Sic et Syrus. Caetera huc spectantia explicui Matth. XXVI, 12, etc. Audi S. Augustinum: « Non illi ait: Propter furta tua dicis ista: furem noverat et prodere nolebat, sed potius tolerabat et ad perferendos malos in Ecclesia, nobis exemplum patientiae demonstrabat. »
Versus 9: Cognovit Ergo Turba Multa ex Judaeis, Quia Illic Est: et Venerunt, Non Propter Jesum Tantum, Sed ut Lazarum Viderent, Quem Suscitavit a Mortuis
9. COGNOVIT ERGO TURBA MULTA EX JUDAEIS, QUIA ILLIC (in Bethania) EST: ET VENERUNT, NON PROPTER JESUM TANTUM, SED UT LAZARUM VIDERENT, QUEM SUSCITAVIT A MORTUIS. — « Curiositas, ait S. Augustinus, eos adduxit, non charitas, » ut scilicet Lazarum a morte redivivum viderent, audirent, interrogarent ubi post mortem fuisset, quid vidisset, quid egisset? Ita Cyrillus, Theophylactus, Leontius.
Versus 10: Cogitaverunt Autem Principes Sacerdotum ut et Lazarum Interficerent
10. COGITAVERUNT (Graece ἐβουλεύσαντο, id est consultaverunt: ita Syrus, Arabicus et Vatablus, et consultando decreverunt) AUTEM PRINCIPES SACERDOTUM UT ET LAZARUM INTERFICERENT. — Vide hic virulentam principum invidiam et malitiam, qua invidentes Jesu gloriam, invident Lazaro et vitam, ne vita ejus gloriam Jesu adaugeat. Instabat enim festum Paschae, quo omnes Judaei confluentes Hierosolymam, visuri erant Lazarum a morte suscitatum ac admiraturi Christi virtutem eum suscitantem, ideoque multi in eum credituri: quod ut impediant principes, Lazarum e medio tollere decernunt. Verum recte exclamat in eos S. Augustinus, tract. 50: « O stulta cogitatio et caeca saevitia! Dominus Christus, qui suscitare potuit mortuum, non posset occisum? Quando Lazaro inferebatis necem, numquid auferebatis Christo potestatem? Si aliud vobis videtur mortuus, aliud occisus; ecce Dominus utrumque fecit, et Lazarum mortuum, et seipsum suscitavit occisum? »
Denique Lazari suscitatio erat opus proprium Deo; qui ergo eum occidere satagebant, contra Deum pugnabant eumque quasi ad duellum provocabant.
Versus 11: Quia Multi Propter Illum Abibant ex Judaeis, et Credebant in Jesum
11. QUIA MULTI PROPTER ILLUM ABIBANT EX JUDAEIS, ET CREDEBANT IN JESUM. — « Abibant, » Graece ὑπῆγον, id est subducebant se, relinquebant eos, deserebant eorum factionem; « ex Judaeis » refer ad « multi, » uti refert Syrus et Arabicus, et colligitur ex Graeco: potest tamen referri quoque ad « abibant, » q. d. Multi Judaeorum abibant a Judaeis Christo adversantibus, et transibant ad Christum.
Versus 12: In Crastinum Autem, Turba Multa Quae Venerat ad Diem Festum, cum Audissent Quia Venit Jesus Hierosolymam
12. IN CRASTINUM AUTEM. — Hoc est, die crastino, sive postero a coena Jesu facta sabbato in Bethania, puta die Dominica Palmarum, quae erat quinta ante diem Paschae, eratque dies decima mensis Nisan, quo Christus, quasi agnus paschalis, solemni ritu ingressurus erat Jerusalem, ut ibi fieret victima et piaculum mundi: nam die decimo agnus paschalis, qui erat Christi typus, immolandus mense 14 inducendus erat in Jerusalem, juxta legem Exod. XII, 3. Caetera quae sequuntur usque ad vers. 17, de pompa Christi ingredientis in Jerusalem, explicui Matth. XXI, 7.
Versus 17: Testimonium Ergo Perhibebat Turba, Quae Erat cum Eo Quando Lazarum Vocavit de Monumento, et Suscitavit Eum a Mortuis
17. TESTIMONIUM ERGO PERHIBEBAT (de suscitatione Lazari, quod scilicet Jesus Lazarum vere, non ficte a morte suscitasset) TURBA, QUAE ERAT CUM EO (Jesu), QUANDO LAZARUM VOCAVIT DE MONUMENTO.
Versus 18: Propterea et Obviam Venit Ei Turba, Quia Audierunt Eum Fecisse Hoc Signum
18. PROPTEREA ET OBVIAM VENIT EI TURBA, QUIA AUDIERUNT EUM FECISSE HOC SIGNUM. — Joannes dat causam, cur cives Hierosolymae nunc turmatim occurrant Jesu cum tanto plausu, quod nunquam antea fecerant, quia scilicet turba, quae suscitationi Lazari interfuerat, hoc Jesu miraculum per totam Hierosolymam sparsit, dicens se illud oculis suis vidisse. Haec ergo tanti miraculi novitas excitavit cives, ut turmatim occurrerent Jesu acclamantes Hosanna ipsi quasi suo Messiae et Regi.
Versus 19: Pharisaei Ergo Dixerunt ad Semetipsos: Videtis Quia Nihil Proficimus? Ecce Mundus Totus Post Eum Abiit
19. Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos (inter se conferentes consilia): VIDETIS QUIA NIHIL PROFICIMUS? ECCE MUNDUS TOTUS POST EUM ABIIT. — Arabicus: totus mundus sequitur illum. Est hyperbole, q. d. Plurimi abeunt a nobis creduntque in Jesum. Viderant enim ingentem hominum turbam illi quasi Messiae occurrere et acclamare Hosanna, eosque ex omni sexu, aetate, genere, nimirum tam viros quam feminas, tam senes quam pueros, tam Judaeos quam Gentiles, ut patet versu sequenti. Notat Cyrillus Pharisaeos hic tacite prophetare quod omnes gentes totius mundi ad Christum converterentur, licet id ipsi non intelligerent.
S. Chrysostomus et Theophylactus censent eos, qui haec dicebant, fuisse credentes in Christum, aut certe in illum propensos, quasi ipsi aliis incredulis Christum persequentibus dicant: Videmus quod persequendo Christum, nihil contra eum proficimus, — quin potius ejus sectam et gloriam augemus: nam totus mundus post eum abiit; cessemus ergo ab eo persequendo. Unde Graeca, Syrus et Arabicus habent, videtis nos nihil proficere.
Verius Cyrillus, Euthymius et alii censent eos fuisse incredulos et Christi hostes; tales enim erant Pharisaei, q. d. Nuper omnes cum Caipha decrevimus Jesum occidere, interim idipsum facere differimus et tardamus; et ecce dilatione et tarditate hac nostra nihil proficimus, sed potius malum augemus; nam totus mundus post eum abiit: quanto satius fecissemus, si nuper, cum decrevimus eum occidere, statim eum occidissemus, antequam secta ejus adeo cresceret et inclaresceret. Quid ergo nunc nobis faciendum incumbit? ut quantocius decretum nostrum exequamur, eumque e medio tollamus. Quid igitur cunctamur, quid moras nectimus? si tardamus, omnes a nobis ad Jesum abibunt, nec eos revocare poterimus: turba vincemur, nisi astu vincamus.
Versus 20: Erant Autem Quidam Gentiles, ex His Qui Ascenderant ut Adorarent in Die Festo
20. ERANT AUTEM QUIDAM GENTILES, EX HIS QUI ASCENDERANT UT ADORARENT IN DIE FESTO. — Mirum est nonnullos putare hos fuisse Judaeos inter Gentiles commorantes, cum Joannes diserte dicat eos fuisse Gentiles. Fuere ergo hi partim proselyti, hoc est, qui Judaeorum religionem jam amplexi erant, vel potius amplecti cogitabant, uti opinantur Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius; partim vero Gentiles, qui unum esse Deum censebant, quem cum viderent a Judaeis adorari tanta majestate in templo Hierosolymitano, a tanta hominum multitudine in Paschate, ipsi idem cum eadem facere destinarant, praesertim allecti fama sanctitatis et miraculorum Jesu, quem videre et audire cupiebant, ut ait hic Joannes. Ita Cyrillus, Leontius et Theophylactus. Simili modo Eunuchus Candacis reginae venit adorare in Jerusalem, ad quem angelus misit alterum Philippum, scilicet Diaconum (non hunc Apostolum), qui eum ad Christum convertit, Act. VIII. Sic etiam Gentilium reges templum Jerusalem venerabantur, et ei dona mittebant, ut Cyrus, I Esdrae, 1; Darius Hystaspis, ibidem, cap. VI; Seleucus et alii reges Asiae, II Machab. III.
Versus 21: Hi Ergo Accesserunt ad Philippum, Qui Erat a Bethsaida Galilaeae, et Rogabant Eum, Dicentes: Domine, Volumus Jesum Videre
21. HI ERGO ACCESSERUNT AD PHILIPPUM (Apostolum), QUI ERAT A BETHSAIDA GALILAEAE, ET ROGABANT EUM, DICENTES: DOMINE, VOLUMUS JESUM VIDERE. — Philippum prae aliis adierunt, vel quia is eis erat notus, vel quia primus eis occurrit, vel quia voce et vultu majorem candorem, facilitatem et benignitatem prae se ferebat, itaque omnes ad se alliciebat; Christum enim ipsum, utpote virum sanctissimum et Prophetam eximium, adeoque Judaeum (Judaei enim abhorrebant a Gentilibus), illi cum Gentiles essent, accedere non audebant, ait Cyrillus, Chrysostomus et Leontius. Mediatorem ergo inter se et Christum adhibent Philippum, ut is ad eum aditum faciat.
Versus 22: Venit Philippus, et Dicit Andreae: Andreas Rursum et Philippus Dixerunt Jesu
22. VENIT PHILIPPUS, ET DICIT ANDREAE (quasi majori et antiquiori Apostolo), ANDREAS RURSUM ET PHILIPPUS DIXERUNT JESU. — Andreas enim majoris apud Christum erat auctoritatis, utpote qui primus omnium Jesum adierat et ad eum Petrum fratrem suum adduxerat, cap. I, vers. 40. Communicato ergo inter se consilio, rem totam deferunt ad Jesum, antequam ipsos Gentiles adducant, quia audierant a Jesu: « In viam Gentium ne abieritis, » Matth. X, 5.
Versus 23: Jesus Autem Respondit Eis, Dicens: Venit Hora, ut Clarificetur Filius Hominis
23. JESUS AUTEM RESPONDIT EIS, DICENS: VENIT HORA UT CLARIFICETUR FILIUS HOMINIS. — Graece δοξασθῇ, id est glorificetur. Ita Syrus et Arabicus, q. d. Nolite Gentiles arcere a me, sed eos ad me adducite. Quod enim dixi olim: « In viam Gentium ne abieritis, » vobis dixi initio praedicationis meae, qua ad Judaeos solos a Deo destinabar; nunc autem cum finitur praedicatio, aeque ac vita mea, cumque Judaei praedicationem meam repellant, ego illam per vos transferam ad Gentes. Instat ergo nunc hora, id est tempus, quo ego post mortem meam (et per eam) quae mihi imminet, ac per meam e morte resurrectionem, ascensionem in coelum et missionem Spiritus Sancti, non tantum a Judaeis, sed a Gentilibus per totum orbem clarificer, id est velut Messias salvator agnoscar, colar, adorer per vestram, o Apostoli mei, ubique praedicationem.
Porro Christi clarificatio, Christianorum omnium clarificatio est. Nam, ait S. Augustinus, serm. 176 De Temp.: « Nos Christi mors vivificavit, nos resurrectio erexit, nos ascensio consecravit. » Quia, ut idem ait, serm. 184: « Cum Jesus ascendit, Spiritus Sanctus ad nos descendit. »
Versus 24: Amen, Amen Dico Vobis, Nisi Granum Frumenti Cadens in Terram Mortuum Fuerit, Ipsum Solum Manet
24. AMEN, AMEN DICO VOBIS: NISI GRANUM FRUMENTI CADENS IN TERRAM MORTUUM FUERIT, IPSUM SOLUM MANET: 25. SI AUTEM MORTUUM FUERIT, MULTUM FRUCTUM AFFERT. — Docet Christus claritatem sive gloriam jam dictam, sibi per mortem crucis obventuram, ne illa turbentur et scandalizentur Apostoli et fideles. Audi S. Augustinum, tract. 51: « Seipsum Jesus dicebat: ipse erat granum mortificandum et multiplicandum; mortificandum in infidelitate Judaeorum, multiplicandum in fide omnium populorum, » q. d. Sicut granum tritici seminatum in terra, nisi in ea moriatur, id est corrumpatur, mortificetur, et in aliam substantiam, scilicet in germen terrae calore resolvatur, non germinat, nec fructum facit: sin autem moriatur, germinando multum fructum affert seque multiplicat, ut unum granum ex se producat 20, 30, 60 grana. Supple: sic pariter ego, qui sum quasi granum tritici, e caelo in terram jactum, mori debeo, ut per mortem meam ejusque meritum, aeque ac exemplum, multos virtutum et fidelium fructus, eosque insignes et celebres proferam, scilicet tot millia Martyrum, Virginum, Doctorum, Confessorum caeterorumque fidelium, per totum orbem sparsa, et futuris saeculis spargenda. Idem contingit in morte Martyrum, ut uno moriente, multi pro eo surgant et fidem Christi amplectantur. Quocirca Ecclesia haec legit in festo S. Laurentii caeterorumque Martyrum. Vere Tertullianus, in fine Apolog.: « Sanguis Martyrum, inquit, est semen Christianorum. » Unde addit idem ibidem: « Cruciate, torquete, damnate, atterite nos; probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra. » Et mox: « Exquisitior crudelitas vestra, illecebra est magis sectae; plures efficimur, quoties metimur a vobis. » Exemplum illustre S. Gregorius, lib. III Dialog., cap. XXXI, dat S. Hermenegildum, qui propter orthodoxam fidem occisus a patre Leovigildo, rege Ariano, ipsum et fratrem suum Reccaredum totamque Visigothorum gentem ab arianismo ad rectam fidem convertit: « Unus ergo, ait Gregorius, in gente illa mortuus est, ut multi viverent, et dum unum granum fideliter cecidit ad obtinendam fidem animarum, seges multa surrexit. »
Anagogice Beda: « Seminatus est Jesus, inquit, de semine Patriarcharum in agro mundi hujus, id est incarnatus est: solus mortuus est, cum multis surrexit. » Denique audi S. Bernardum, serm. 15 in Cant.: « Moriatur granum, et surgat gentium seges. Oportet pati Christum, et surgere a mortuis, et praedicari in nomine ejus paenitentiam et remissionem peccatorum, non solum in Judaeam, sed etiam in omnes gentes, quatenus ab uno nomine, quod est Christus, millia millium credentium Christiani dicantur, et dicant: Oleum effusum nomen tuum. »
Versus 25: Si Autem Mortuum Fuerit, Multum Fructum Affert; Qui Amat Animam Suam, Perdet Eam; et Qui Odit Animam Suam in Hoc Mundo, in Vitam Aeternam Custodit Eam
QUI AMAT ANIMAM SUAM, PERDET EAM; ET QUI ODIT ANIMAM SUAM IN HOC MUNDO, IN VITAM AETERNAM CUSTODIT EAM. — Primo, q. d. « Qui amat animam, » id est vitam suam prae mea fide et fidei professione, ut malit fidem negare, quam vitam amittere, hic « perdet » animam et vitam, quia incurret mortem aeternam et gehennam. « Qui » vero « odit animam, » id est vitam, ut malit eam potius quam fidem amittere, hic « custodit eam, » ut in aeternum beatus vivat in caelo. Rursum, « qui amat animam suam, » id est animae suae desideria et concupiscentias, prae voluntate et mandatis meis, ut malit concupiscentias suas sequi quam mandata mea, hic « perdet » animam suam in gehenna: « qui » vero eam « odit » resistendo ejus concupiscentiis legi Dei contrariis, hic « custodit eam, » ut aeternam beatitudinis vitam a me consequatur. Ita fecere Martyres, Anachoretae, Religiosi, Virgines caeterique Sancti.
Uterque sensus huic loco est congruus, et a Christo intentus, ideoque jungendus, uti jungunt S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius. Videbat enim Christus Apostolos et Christianos post mortem suam persecutionem et martyria passuros a Judaeis et Gentibus: voluit ergo contra illa ipsos hic praemonere et praemunire, q. d. Me defuncto, insurgent contra vos Scribae, principes et tyranni: videte ergo ne fidem meam negetis, ut vitam temporalem conservetis, quia hoc faciendo perdetis vitam aeternam et beatam, quam acquiretis, si vitam temporalem pro fide mea morti exposueritis.
Rursum voluit Christus fideles omnes docere, quod assidue concupiscentiis resistere cum eisque luctari debeant: « Caro enim concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, » Gal. V. Hoc est quod ait Christus, Matth. X, 39: « Qui invenit animam suam, perdet illam. » Et cap. XVI, 25: « Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. » Et Eccli. XVIII, 30: « Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. » Vide ibi dicta.
Porro, perperam hunc locum intelligebant haeretici dicti Circumcelliones, qui, teste S. Augustino hic, seipsos occidebant, ut sic vitam aeternam a Christo hic promissam consequerentur. Aliud enim est odisse animam, aliud eam occidere, quod omni lege vetitum est.
Denique audi S. Augustinum, tract. 51: « Qui amat animam suam, perdet eam. Quod duobus modis intelligi potest: Qui amat, perdet, id est si amas, perdes: si cupis vitam tenere in Christo, noli timere mori pro Christo. Item alio modo: Qui amat animam suam, perdet eam: noli amare, ne perdas: noli amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita. Hoc autem quod posterius dixi, magis habere videtur Evangelicus sensus. » Et nonnullis interjectis: « Magna et mira sententia, quemadmodum sit hominis in vitam suam amor, ut pereat; odium, ne pereat: si male amaveris, tunc odisti; si bene oderis, tunc amasti. Felices qui oderunt custodiendo, ne perdant amando. » Unde post multa concludit: « Cum ergo causae articulus venerit, ut haec conditio proponatur, aut faciendum esse contra Dei praeceptum, aut ex hac vita emigrandum: quorum duorum homo si cogatur alterum eligere, comminante mortem persecutore, ibi eligat Deo dilecto emori, quam offenso vivere; ibi oderat in hoc mundo animam suam, ut in vitam aeternam custodiat eam. »
Audi et S. Chrysostomum: « Amat animam in hoc mundo, qui desideria ejus inconvenientia facit; odit autem, qui non cedit ei noxia concupiscenti. Dixit vero, odit; sicut enim eorum qui odio habentur, nec vocem audire sustinemus, ita animam contraria Deo volentem cum vehementia avertere oportet. » Et Theophylactus, quia grave erat audire odio habendam animam, consolatur dicens: « In hoc mundo, » in quo temporis brevitatem indicat, emolumentum aeternum subjungens. Addit Chrysostomus: Christum, cum videret discipulos de morte sua contristandos, eos erexisse ad majora, q. d. « Quid dico: Si mortem meam generose non feretis: nisi vos ipsi moriamini, nullum vos sequetur emolumentum. » Haec Chrysostomus hic, tract. 66.
Haec ergo Christi sententia est axioma, basis, fundamentum et compendium vitae Christianae. Ipsa enim est radix et principium virtutum omnium, quae ex illa, perinde ac conclusiones ex praemissis eliciuntur: qui ergo in schola Christi doctus, eximius et perfectus evadere cupit, hanc gnomen assidue ruminet, expendat, voluntati imprimat, et opere exequatur, ut omnes suas actiones illi quasi Lydio lapidi adaptet, adaequet et conformet: ita verus et singularis Christi discipulus, assecla et imitator evadet, ac pro vita temporali quam negligit, beata vitae aeternae gaudia nanciscetur.
Versus 27: Nunc Anima Mea Turbata Est
27. NUNC ANIMA MEA TURBATA EST. — Nota: Christus hic, quia mortis post tres dies sibi instantis (dixit enim haec Dominica Palmarum) mentionem fecerat, permisit in se excitari naturalem ejus horrorem, uti fit in nobis, et hoc horrore seipsum turbavit. Unde ait, «salvifica,» id est eripe me «ab hac hora,» et horrore mortis mihi imminentis. Simile fuit in horto, cum tristis usque ad mortem oravit: «Transeat a me calix iste.» Causam dat S. Chrysostomus: Exhortatus, inquit, fuerat Christus suos ad sui sequelam per mortem; ne ergo dicant eum extra dolorem existentem facile de morte philosophari et alios ad eam adhortari, ostendit etiam se in agonia esse, et tamen mortem non recusare, ut nos eum sequamur idemque faciamus in horrore mortis et mortificationis.
Causam secundam dat S. Cyrillus, ut se ostenderet non tantum Deum, sed et verum hominem esse, passionibus et aerumnis nostris obnoxium.
Tertiam dat S. Augustinus et ex eo Beda, ut Christus in se nostras infirmitates suscipiens curaret nosque roboraret. Audi Augustinum: «Sequi jubes animam meam, sed turbari video animam tuam; quale fundamentum quaeram, si petra succumbit? Agnosco misericordiam tuam, Domine; nam qui charitatis voluntate turbaris, infirmos, ne desperando pereant, consolaris; in se caput nostrum suscepit membrorum suorum affectum.» Et rursum: «Sicut nos excitavit ad summa, ita nobis compatitur ad infima.» Et mox Christum nobis ita loquentem inducit: «Audisti ad te vocem fortitudinis meae; audisti in me vocem infirmitatis tuae; vires suggero ut curras, nec reprimo quod acceleras; sed transfero in me quod trepidas, et substerno quo transeas.»
ET QUID DICAM? PATER, SALVIFICA ME EX HAC HORA. — Theophylactus et Leontius sic exponunt, q.d. In hac turbatione et agonia haereo, et animo fluctuo, et nescio quid agam vel dicam. Dicamne ergo: Pater, salvifica me ex hac hora? fugiamne mortem? minime; sed vincam meam agoniam, et ultro morti obviam ibo.
Simplicius et planius alii, q.d. Quid in hac agonia dicam? quo confugiam? quem invocem? utique Patrem qui salvat. Dicam ergo: «Pater, salvifica me ex hac hora,» id est libera me ab hac agonia mortis. Nam, ut ait S. Augustinus, Beda et Rupertus, similis est haec oratio illi in horto: «Pater mi, si fieri potest, transeat a me calix iste,» quae fuit oratio partis inferioris, sive appetitus naturalis, qui mortem horrebat; unde mox eam pars superior, puta mens et voluntas superior correxit dixitque: «Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.» Eodem modo et hanc corrigit, dum statim subjicit:
SED PROPTEREA VENI IN HORAM HANC. — Est correctio, qua Christus corrigit partem inferiorem, quae dixerat: «Salvifica me ex hac hora,» q.d. Etsi naturaliter horream mortem, absolute tamen nolo naturale meum desiderium impleri, cum ad hoc venerim in mundum, ut hanc mortis horam subeam et calicem passionis bibam. Ita S. Augustinus, Beda, Rupertus et alii.
Versus 28: Pater, Clarifica Nomen Tuum
28. PATER, CLARIFICA NOMEN TUUM, — ut per mortem mihi a te decretam, quam libenter accepto, clarificem, id est glorificem nomen tuum per meam extremam obedientiam et religionem, qua me tibi in victimam pro peccatis totius mundi offeram, itaque homines peccato perditos vitae gratiae restituam, tibique reconciliabo, ac in coelum deducam, ut te glorificent in aeternum. Ita S. Augustinus, Chrysostomus, Euthymius. Sic de Petro dicitur, XXI, 19: «Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum.» Audi Augustinum: Clarifica me passione et resurrectione. Et S. Chrysostomum: Quod pro veritate moritur, gloriam Dei vocat: futurum enim erat, ut post crucem cognosceretur ab orbe nomen Dei. Et Glossa: Salvationem quaero, sed passionem non recuso, propter quam passionem clarifica me, quod est gloria nominis tui.
Secundo, «clarifica nomen tuum» hoc quoque momento, ut Gentiles qui ad me venerant, itemque Judaei cognoscant me a te missum, ut homines morte mea redimam, ideoque te tuamque beneficentiam clarificent. Hanc enim orationem exaudiens, Pater respondit illico: «Et clarificavi, et iterum clarificabo.» Ita Theodorus Heracleotes.
VENIT ERGO VOX DE COELO: ET CLARIFICAVI, ET ITERUM CLARIFICABO. — «Clarificavi,» primo, communicando ei quasi Filio meo unigenito meam claritatem, id est majestatem, gloriam et divinitatem ab omni aeternitate, juxta illud cap. XVII: «Et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus esset apud te.» Ita S. Augustinus et Beda.
Secundo, per eumdem creando mundum, et omnia quae in eo sunt in tempore. Ita Rupertus.
Tertio, et aptissime, per vocem e coelo in baptismo delapsam: «Hic est Filius meus dilectus;» item per tot tantaque miracula et virtutum opera, quae Christus passim edidit; et in praesenti, hac voce mea e coelis clarifico, «et iterum clarificabo,» scilicet in morte et post mortem Jesu, quando per ejus resurrectionem, ascensionem in coelum, missionem Spiritus Sancti, Apostolorum praedicationem et miracula, omnes Gentes ipsum quasi Christum Filium Dei, ac consequenter Deum Patrem agnoscent, colent, amabunt, adorabunt. Ita Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Leontius, Euthymius, Jansenius, Maldonatus et alii.
Versus 29: Turba Dicebat Tonitruum Esse Factum
29. Turba ergo, quae stabat et audiebat (hanc vocem tubalem Dei Patris), DICEBAT TONITRUUM ESSE FACTUM, — quia vox haec maxima, crassissima et resonantissima erat instar tonitrui. Forte etiam quia confuse, non articulate vocem excipiebant, uti excipitur sonus confusus tonitrui. Unde Chrysostomus: «Aperta quidem, inquit, et significativa erat vox, sed et crassis et carnalibus cito evolavit, tantumque sonum retinuerunt.» Et mox: «Qui quod articulata quidem esset, noverant, sed quid significaret non capiebant.» Sed verius est, ait Rupertus, et ex eo Maldonatus, omnes hanc vocem articulate loquentem intellexisse ejusque significationem cognovisse, verbi gratia, quod Jesus esset Filius Dei, Messias et Salvator; verum propter vocis magnitudinem persuadere sibi non potuisse veram esse vocem, sed aut tonitru esse, seque falli, qui humanam articulatamque vocem audisse sibi viderentur, aut certe vocem esse angeli. Atque propterea hoc Evangelistam commemorasse, ut doceret vocem non fuisse tacitam aut obscuram, ita ut solus audiret Christus, nec alii ejus essent testes; sed tam magnam, tam claram fuisse, ut non solum omnes audierint, verum ita audierint ut alii tonitruum, alii vocem angeli, nemo humanam esse judicaverint. Atque hoc ipsum indicabat vocem esse divinam, quod illi existimarent esse tonitruum; nam et tonitrua voces Dei vocari solent.
Symbolice: Tonitruum hoc significabat Jesum esse Filium Dei altitonantis, ac proinde ipsum quoque esse Deum altitonantem; tonitruum enim hic ad suum quasi recurrit auctorem, ut ipsum veneraretur et Gentilibus indicaret. Rursum significabat Jesum, qua homo erat, non tantum ore tonare et corde fulminare, ut dura hominum corda permoveret ad poenitentiam, et frigida ad amoris ardorem; sed etiam Apostolos ceterosque suos faceret tonantes et fulminantes. Unde ipse Joanni et Jacobo id indidit nomen Boanerges, id est filii tonitrui, Marc. III, 17. Hinc et Paulus a S. Hieronymo, epist. 61, vocatur «tuba Evangelii, rugitus leonis nostri, tonitru Gentium.» Subdit enim: «Quem quotiescumque lego, videor mihi non verba, sed audire tonitrua.» Audi S. Chrysostomum, homil. 39 in epist. ad Rom., in Moral.: «Tonitru ita terribile non est, sicut vox Pauli daemonibus. Si enim vestimenta ipsius horruerunt, multo magis vocem. Ipsa vinctos illos et captivos egit, haec orbem terrarum expurgavit, haec morbos dissolvit, vitium expulit, veritatem superinduxit, Christum habuit inhabitatorem. Is ubique cum illo profectus est; et quod erant Cherubim, hoc erat et vox Pauli. Quemadmodum in potentatibus illis sedit Deus, ita et in lingua Pauli.» Sic «S. Basilii oratio erat tonitru, quia vita ejus erat fulgur,» ait Nazianzenus, Orat. 20. Hinc vox Christi assimilatur voci aquarum multarum, Apoc. I, 15, et voci multitudinis, Daniel. X, 6.
ALII DICEBANT: ANGELUS EI LOCUTUS EST. — Erat enim vox haec augustior humana, ideoque angelica, imo divina. Angelus enim subiens personam Dei Patris, vocem hanc instar tonitrui in aere formarat.
Versus 30: Non Propter Me Haec Vox Venit, Sed Propter Vos
30. RESPONDIT JESUS ET DIXIT: NON PROPTER ME HAEC VOX VENIT, SED PROPTER VOS, — ut scilicet in me credatis, itaque salvemini; ego enim hac voce non egeo. Sum enim Verbum Patris, quod increata et immensa laude et gloria glorificat Deus Pater et Spiritus Sanctus; quare creata et modica vocis hujus laude non egeo; vos vero illa egetis, quia mihi nonnulli e vobis objiciunt me non esse Dei Filium, nec a Deo missum; alii de eo dubitant; contrarium enim utrisque haec vox Patris vobis proclamat, ut omne dubium vobis eximat. Ita S. Augustinus, Beda, Rupertus, Cyrillus, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius.
Versus 31: Nunc Judicium Est Mundi
31. NUNC JUDICIUM EST MUNDI; NUNC PRINCEPS HUJUS MUNDI EJICIETUR FORAS. — «Judicium» saepe condemnationem quae fit in judicio, metonymice significat, et sic hoc loco accipit Chrysostomus, Theophylactus et Euthymius, q.d. Nunc instat mundi, id est Judaeorum mundanorum condemnatio et vindicta Dei, eo quod me innocentem, imo Messiam et Dei Filium ad mortem condemnarint. Melius alii accipiunt «judicium,» non pro condemnatione nocentis, sed pro innocentis absolutione, vel potius oppressi ab oppressore et tyranno liberatione, q.d. «Nunc est,» id est nunc instat tempus quo mundus per tyrannidem oppressus a diabolo, ab eo liberetur. Instat enim mors mea, per quam homines a peccato et consequenter a potestate et tyrannide diaboli liberabo, ac diabolum, qui hucusque mundo tyrannice dominatus est, ejiciam foras, ut scilicet extra mentes fidelium et sanctorum ablegetur in mentes infidelium et impiorum. Unde argute Rupertus: «Duos, inquit, mundos vult intelligi, videlicet alterum inimicum, alterum reconciliatum; sive alterum damnatum, et alterum salvatum, dum dicit primo sine articulo: Judicium est mundi; secundo autem signanter cum articulo: Princeps, inquit, hujus mundi. Quod ergo judicium mundi et quae est ejectio principis hujus mundi? utique praesens passio ipsius, qui haec loquitur, Domini nostri Jesu Christi, judicium est mundi, id est salvatio, discernens a reprobis universitatem electorum, qui fuerunt ab initio saeculi usque ad horam ejusdem passionis; ejectio vero principis hujus mundi, qui principatum tenet in amatoribus hujus mundi, reconciliatio est Gentilium electorum, in quibus diabolus per idololatriam inhabitabat, ante saepe dictam clarificationem ejusdem Domini nostri Jesu Christi.» Significat hic ergo Christus, primo, se mundum, id est gentes e toto mundo in se credituras, per mortem suam liberaturum a peccato et diabolo. Secundo, se diabolum ejecturum ex animis fidelium, item ex aris et templis, ut in iis deinceps colatur Deus verus ejectis idolis et daemonibus.
Tertio, se diabolo adempturum vim et potestatem, qua ante suum adventum, tentando validissime homines, omnes pene trahebat ad peccatum, indeque ad suum jugum; quare infregit vires diaboli Christus, ut nunc nec toties, nec tam valide sicut ante homines tentare possit, atque hominibus gratiam potentem largitur, qua facile, si ei conniti velint, tentationi resistere valeant.
Quarto, Christus multos daemones ejecit a corporibus hominum totoque terrae ambitu, eosque in infernum relegavit. Unde Prosper, in Dimidio Temp., cap. II, legit: «Nunc princeps hujus mundi missus est deorsum,» in tartara. Hinc et daemones expulsi a Christo, eum rogabant ne mitteret ipsos in abyssum, Luc. VIII, 31. Audi S. Augustinum: «Providebat post passionem et glorificationem suam, per universum mundum multos populos credituros, e quorum cordibus diabolus, quando ei ex fide renuntiant, foras ejicitur. Est quidem et de veterum justorum cordibus ejectus, sed dicitur nunc ejiciendus, quia quod in paucissimis factum est tunc, in multis magnisque populis mox erat futurum. Ejicitur quidem diabolus foras, attamen tentare non cessat; sed aliud est intrinsecus regnare, aliud forinsecus oppugnare.» Simile dat S. Chrysostomus: «Ut si quis, ait, debitores feriat et in vincula mittat, eademque dementia eum, qui nihil debet, in carcerem ducat, is eorum quae in alios fecit poenas, dabit: sic diabolus per ea quae in Christum ausus est, eorum etiam quae in nos fecit poenas dedit.»
Hoc est quod Christus dixit, Luc. XI, 21: «Dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.»
Christus igitur hic videns Gentiles sui videndi cupidos, indoluit totum mundum gentilismo oppressum, in idolis adorare diabolum; quare optavit mortem suam accelerari, ut eis a Deo fidem et gratiam impetraret ac Apostolos mitteret, qui eos ad Deum converterent; ideoque ait: «Nunc judicium mundi est, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.» Simili modo S. Gregorius, teste Joanne diacono in ejus Vita, lib. I, cap. XXX, cum Romae videret venales juvenes Anglos, vultu venustos, et rogaret qui et quales essent, unde venirent, an regio eorum christiana foret vel pagana, cumque paganam audisset, acriter ingemiscens: «Heu, proh dolor! inquit, quam splendidas facies princeps tenebrarum nunc possidet, tantaque frontis species vacuam ab interna Dei gratia mentem gestat.» Rursum interrogavit quod esset vocabulum gentis illius? Mercator respondit: Angli vocantur. At ille: Bene, inquit, Angli, quasi angeli; quia et angelicos vultus habent, et tales in coelis angelorum decet esse concives. Iterum ergo interrogavit, quod nomen haberet ipsa provincia? Mercator respondit: Provinciales illi Deiri vocantur. Et Gregorius: Bene, inquit, Deiri, quia de ira sunt eruendi et ad Christi gratiam convocandi. Rex, ait, illius provinciae quomodo nuncupatur? Mercator respondit: Aelle vocatur. Et Gregorius alludens ad nomen dixit: Bene, quia rex dicitur Aelle: Alleluia etenim, in laude Creatoris, in partibus illis oportet decantari. Moxitaque accessit ad Pontificem Benedictum ab eoque petiit in Angliam mitti, ut Anglos converteret, unde ipse ab Anglis quasi eorum Apostolus colitur.
Versus 32: Et Ego Si Exaltatus Fuero a Terra, Omnia Traham ad Me Ipsum
32. ET EGO SI EXALTATUS FUERO A TERRA, OMNIA TRAHAM AD ME IPSUM. — «Si exaltatus fuero,» per resurrectionem et ascensionem in coelum, ait Chrysostomus. Melius alii passim, q.d. Si exaltatus fuero in crucem, id est si in alta cruce crucifixus fuero. Unde Joannes id explicans subdit: «Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.» Loquitur Christus, ait Maldonatus, de se tanquam de milite cum diabolo pugnante: solet miles eo fortior esse, et adversario superior, quo ex altiore loco pugnat: significavit ergo se ex cruce sua, tanquam ex altissima et munitissima arce pugnaturum diabolumque victurum esse: propterea genus illud mortis «exaltationem» appellavit. Traxit exaltatus omnia ad semetipsum, quemadmodum aquila in sublime volans praedam trahit.
Sic Marcus, Arethusae in Syria Episcopus, sub Juliano Apostata suspensus in alto, ac melle perunctus, ut vespis et apibus fieret pabulum, suos tortores irridebat dicebatque «illos esse humiles et terrenos, se vero arduum et sublimem,» ait Theodoretus, lib. III Hist., cap. VII, et Sozomenes, lib. V, cap. X. Magis ad litteram alludit Christus ad id quod dixit cap. III, vers. 14: «Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in illum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.»
Moraliter docet hic Christus crucem non esse horrendam, sed ambiendam, quia sola crux exaltat.
OMNIA, — id est animam et corpus, ait S. Augustinus et Beda. At Rupertus, «omnia,» hoc est coelum, terram, homines, angelos et daemones; quia scilicet decretum «ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum,» Philip. II.
Tertio et planissime, «omnia,» id est omnes homines omnium gentium, qui in me credere volent, puta omnia hominum genera, ait S. Augustinus. Unde S. Cyrillus, Chrysostomus et Theophylactus, pro «omnia» legunt omnes, sed to omnia magis emphaticum est, q.d. Omnia spolia diaboli, puta omnia mundi opima, hoc est totius mundi gentes, quae in me credent. Quem enim paulo ante vocavit «mundum,» hic vocat «omnia.» Arabicus, traham ad me unumquemque: Syrus, omnes.
TRAHAM, — id est abstraham ab invito diabolo, ut ipsos non invitos, sed volentes blandiendo suaviter, sed efficaciter traham ad meipsum, ut eos fratres meos, imo filios efficiam; ut, sicut ego sum Filius Dei naturalis, sic illi sint filii Dei adoptivi. Graece enim est ἑλκύσω, id est traham per vim, scilicet invito diabolo, ei violenter praedam eripiens, ac homines animans et roborans, ut sibi suisque concupiscentiis vim faciant, juxta illud: «Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud,» Matth. XI.
Audi S. Leonem, serm. 8 De Passione, eleganter et pathetice totum hunc locum pertractantem: «O admirabilis potentia crucis, o ineffabilis gloria passionis! in qua et tribunal Domini, et judicium mundi, et potestas est crucifixi. Traxisti enim, Domine, omnia ad te, cum expandisses tota die manus tuas ad populum non credentem et contradicentem tibi, confitendae majestatis tuae sensum totus mundus accepit. Traxisti, Domine, omnia, cum in execrationem Judaici sceleris, unam protulerunt omnia elementa sententiam, cum obscuratis luminaribus coeli, et converso in noctem die, terra quoque motibus quateretur insolitis universaque creatura impiorum se usui negaret.» Efficacius deinde hunc Christi tractum prosequitur et perurget: «Traxisti, Domine, omnia ad te, quoniam scisso templi velo Sancta sanctorum ab indignis pontificibus recesserunt, ut figura in veritatem, prophetia in manifestationem, et lex in Evangelium verteretur. Traxisti, Domine, omnia ad te, ut quod in uno Judaeae templo obumbratis significationibus tegebatur, pleno apertoque sacramento universarum ubique nationum devotio celebraret. Nunc enim et ordo clarior Levitarum, et dignitas amplior seniorum, et sacratior est unctio sacerdotum: quia crux tua omnium fons benedictionum, omnium est causa gratiarum, per quam credentibus datur virtus de infirmitate, gloria de opprobrio, vita de morte.»
Porro Christus a terra exaltatus in crucem, ut medius penderet inter coelum et terram, traxit ad se omnia. Primo, quia coelum terrae, angelos Gentibus, Gentes Judaeis, Deum hominibus reconciliavit: «Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso, in unum novum hominem, faciens pacem, et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso,» Ephes. II, 14.
Secundo, quia omnes totius mundi gentes ad fidem et amorem sui traxit: traxit autem illas a terra ad crucem, puta ad poenitentiam, continuam mortificationem, martyrium, et a cruce ad coelum; traxit, inquam, primo, sanguinis sui merito et pretio; secundo, suo exemplo; tertio, suo amore. Quis enim Christum ex amore pro nobis ultro morientem non redamet? Quis non dicat cum S. Ignatio Martyre inter leones constituto: «Amor meus crucifixus est?» Vide dicta Zachariae XIII, 6, ad illa: «His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me.»
Tertio symbolice, Christus in cruce traxit ad se omnia, id est Deum creatorem cum omnibus creaturis. Deus enim hoc Christi sacrificio placatus fuit hominibus, sol et coeli obstupuerunt; unde quasi lugentes creatoris sui mortem, radios a terra subtraxerunt; luna sub sole se abscondit, aer tenebris densissimis sese involvit, terra tota e centro convulsa et conquassata intremuit, petrae scissae sunt et monumenta aperta, ut tam sepulti quam vivi mortem Christi plangerent, uti insinuavit S. Leo. Omnes ergo creaturae ad Christum crucifixum quasi se erexerunt, tanquam obstupescentes et offerentes se ad pugnandum pro eo contra Judaeos christicidas eosque disperdendum.
Porro perperam hinc colligebant Origenistae: Christus traxit ad se omnia: ergo etiam damnatos ex inferno traxit et salvavit, quia, ut explicat S. Gregorius, lib. VI, epist. 45, Christus traxit omnia, scilicet electa: «nam trahi ad Deum post mortem non potuit, inquit, qui se a Deo male vivendo separavit.»
Symbolice, S. Bernardus, serm. 21 in Cant., hanc Christi sententiam sibi omnibusque Religiosis adaptat. Hi enim per contemptum terrenorum et amorem coelestium exaltantur a terra, itaque omnia ad se trahunt; quia omnia tam adversa quam prospera eis cooperantur in bonum, atque ipsi omnia quasi calcando possident; «fideli enim totus mundus divitiarum est.»
Versus 33: Significans Qua Morte Esset Moriturus
33. HOC AUTEM DICEBAT, SIGNIFICANS QUA MORTE ESSET MORITURUS, — nimirum morte crucis: in hac enim pendens exaltatur a terra. Sunt verba non Christi, sed Joannis verba Christi interpretantis; unde parenthesi intercipiuntur.
Versus 34: Nos Audivimus ex Lege Quia Christus Manet in Aeternum
34. RESPONDIT EI TURBA: NOS AUDIVIMUS EX LEGE, QUIA (quod) CHRISTUS MANET IN AETERNUM, ET QUOMODO TU DICIS, OPORTET EXALTARI FILIUM HOMINIS? — Intellexerunt Judaei quod Christus de morte sua in cruce dixisset: exaltari enim a terra idem est quod crucifigi; quaerunt ergo quomodo se dicat moriturum, cum lex asserat Christum non moriturum? Aliter S. Augustinus: «Intellexerunt, ait, eum hoc dixisse, quod ipsi facere cogitabant, nec verborum obscuritatem eis aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia.»
Ex Lege. — «Lex» vocatur totum vetus Testamentum. Ergo Christum mansurum in aeternum, ideoque non moriturum, Judaei colligebant ex illo Michaeae V, 2: «Egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis.» Et Psal. CIX, 4: «Tu es sacerdos in aeternum.» Psal. LXXXVIII, 30: «Ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli.» Et vers. 38: «Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in coelo fidelis.» Et Psal. LXXI, 5: «Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem.» Isaiae IX, 7: «Vocabitur pater futuri saeculi.» Similia sunt Isaiae XL, 8; Ezech. XXXVII, 27; Daniel. IX, 26. Verum hae Scripturae loquuntur de regno Christi glorioso, quod post mortem resurgens et ascendens in coelo adeptus est; hoc enim erit aeternum. Nam alioqui Christum ante hoc regnum moriturum expresse praedixit Isaias, toto cap. LIII; David, Psal. XXI, 12 et 17; Daniel, IX, 26; Jeremias, XI, 19.
Quis est iste Filius hominis? — q.d. Si tu es ille Filius hominis, de quo loqueris (uti apparet ex eo quod te soleas Filium hominis appellare), quomodo ergo vis haberi Christus? Christus enim secundum legem, id est juxta oracula Prophetarum jam citata, est aeternus, nec mori potest, cum tu ex adverso dicas Filium hominis debere mori et exaltari in cruce. Quod si quis alius est Filius hominis, de quo loqueris, edicito quis ille sit? Ita Toletus et Jansenius. Paulo aliter Maldonatus censet Judaeos hic, quasi Christum convicissent, ei insultare et victo illudere: Quis est iste Filius hominis? quemadmodum si barbarus miles et victoria insolens, capto a se in bello regi et in servitutem redacto, dicat: Quis est iste rex? et quemadmodum eidem Christo iisdem postea Judaei capto dixerunt: «Ave rex Judaeorum.»
Versus 35: Adhuc Modicum Lumen in Vobis Est
35. DIXIT ERGO EIS JESUS: ADHUC MODICUM LUMEN IN VOBIS EST. AMBULATE DUM LUCEM HABETIS, UT NON VOS TENEBRAE COMPREHENDANT: ET (id est quia) qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. — Christus noluit directe ad objectionem Judaeorum respondere, quia sciebat eos indignos et incapaces esse responsi, ait Cyrillus. Indirecte ergo respondet, ut se quasi luce utantur; brevi enim hanc lucem extinctum iri per mortem, cum frustra eam sint requisituri: quod si hac luce uti velint, ab ea illuminationem recepturos, qua objectionis suae solutionem videant ceteraque ad salutem necessaria cognoscant. Latini passim to modicum referunt ad lumen, q.d. Habetis adhuc modicum luminis et intelligentiae, quo intelligitis Christum mansurum in aeternum, sed non cognoscitis ipsum moriturum quoque et resurrecturum. «Ambulate» ergo «dum lumen habetis,» hoc est, pergite et proficite in indaganda et cognoscenda veritate, dum hoc intelligentiae lumen habetis. Sic enim cognoscetis qua ratione Christus moriturus quidem sit, sed tamen resuscitatus mansurus sit in aeternum. Ita S. Augustinus, Beda, Rupertus, S. Bernardus, serm. 49 in Cant., Lyranus et alii.
Verum to modicum non refertur ad lumen, sed ad χρόνον, id est tempus. Graeca enim habent, ἔτι μικρὸν χρόνον, τὸ φῶς μεθ' ὑμῶν ἐστι, hoc est, adhuc ad modicum tempus lux vobiscum est. Ita Syrus; et Arabicus, lumen, ait, est vobiscum tempore modico. Christus vocat seipsum «lumen» vel «lucem,» sive solem mundi, ob causas quas recensui cap. I, 4, et epist. I Joan. I, 8.
S. Chrysostomus ergo et Theophylactus censent Christum hic se assimilasse luci sive soli, quia sicut lux solis noctu non extinguitur, sed absconditur duntaxat ad modicum tempus, ut mane rursum oriatur et luceat toto die; sic et se moriturum quidem, sed tertio die resurrecturum, indeque victurum et regnaturum in aeternum, quod quaerebant Judaei.
Secundo, planius et germanius exponas, q.d. Ego Christus, qui sum lux mundi, eum illuminans doctrina et cognitione Dei, salutis et rerum divinarum, adhuc modico tempore (per tres dies) vobiscum, o Judaei, corporaliter ero, conversabor, docebo, praedicabo: quare, si sapitis, quamdiu me sic habetis vobis praesentem, ac doctrina et miraculis praelucentem, ambulate, id est amplexamini et sectamini hanc lucem, id est, ut sequitur, credite in me, audite me, interrogate me, ego omnia vestra dubia resolvam, ac nominatim quomodo Christus moriturus sit, et tamen mansurus in aeternum, quod nunc mihi proposuistis: nam si id non feceritis, brevi a vobis auferetur haec lux, id est brevi ego moriar, ac tum tenebrae errorum vos occupabunt et involvent. Licet enim Apostolos post me relicturus sim, qui lucem Evangelii a me allatam prosequentur; tamen illos parvi facietis et persequemini, frustra me, qui sum ipsa originalis lux, requisituri. Simili modo Christus iisdem Judaeis, cap. VII, 33, ait: «Adhuc modicum tempus vobiscum sum, et vado ad eum qui misit me. Quaeretis me, et non invenietis.»
«Lucem» ergo Christus vocat seipsum suamque vitam. Quare minus apte et genuine Chrysostomus, Theophylactus et Rupertus, per «lucem» accipiunt cujusque fidelis vitam, quae cuique quasi sua dies est, q.d. Ambulate, id est bene agite, credite in me, dum lux vitae vobis suppetit; nam post eam succedent tenebrae mortis, cum credere et bene agere non licebit.
Symbolice, Leontius per «tenebras» accipit peccata; Rupertus vero damnatorum poenas: inter has enim una sunt tenebrae exteriores, Matth. VIII, 12.
Versus 36: Credite in Lucem, ut Filii Lucis Sitis
36. DUM LUCEM HABETIS, CREDITE IN LUCEM, UT FILII LUCIS SITIS. — Ecce hic explicat to «ambulate dum lucem habetis,» per «credite in lucem,» scilicet in me, qui sum lux mundi; credite, inquam, quod ego sim Messias Filius Dei, et salvator mundi, mihique et Evangelio meo obedite: ita Cyrillus, Theophylactus; «ut sitis filii lucis,» ut scilicet sitis filii mei, qui sum lux mundi: ac consequenter filii gratiae, charitatis, virtutis et sanctitatis in hac vita, ac filii resurrectionis, felicitatis et gloriae in altera. Vide dicta I Joan. I, 5: «Quoniam Deus lux est.» Et in Evang. ejusdem, cap. I, 4. Et Ephes. V, 8: «Ut filii lucis ambulate: fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate.»
Tropologice: cum sentis Spiritus Sancti illuminationes, instinctus, afflatus, eos illico sequere et exsequere; quia instar fulguris apparent et disparent. Sic S. Franciscus, cum audiret Dei inspirationem, licet iter agens, subsistebat, ut eam exciperet statimque eam in opus conferebat.
HAEC LOCUTUS EST JESUS, ET ABIIT, ET ABSCONDIT SE AB EIS. — Quia praevidebat eorum cogitationes, quod vellent eum capere ante praefinitum a Patre tempus. Ita Chrysostomus, Theophylactus et alii. «Abscondit se,» modico tempore, puta noctu. Nam Christus hisce tribus ultimis vitae suae diebus per diem docebat in templo, noctu vero secedebat in montem Oliveti, indeque in Bethaniam, ut patet Luc. XXI, 37. Unde Maldonatus censet Christum se abscondisse secedendo in Bethaniam.
AB EIS. — Non «ab eis,» ait S. Augustinus, et ex eo Beda, qui credere et diligere coeperant; non «ab eis» qui cum ramis palmarum et laudibus obviam venerant, sed «ab eis» qui videbant et invidebant, quia nec videbant, sed in lapidem illum caecitate offendebant.
Symbolice Rupertus: Abscondit, inquit, Christus se ab eis, non loco, sed gratia; quia eos in sua infidelitate reliquit, excaecavit et obduravit, ut sequitur.
Versus 37: Cum Tanta Signa Fecisset Coram Eis, Non Credebant in Eum
37. CUM AUTEM TANTA (Graece τοσαῦτα, id est tot et tanta, sive tam magna) SIGNA FECISSET CORAM EIS, NON CREDEBANT IN EUM. — S. Chrysostomus, Theophylactus et Euthymius opinantur Jesum hoc tempore multa miracula patrasse, ut iis Judaeos ad credendum in se permoveret deque iisque hic loqui, sed illa a Joanne brevitatis studio esse omissa. Melius alii censent Joannem loqui de omnibus miraculis, quae toto praedicationis tempore Jesus operatus est. Dat enim causam cur Jesus dixerit: «Credite in lucem,» quasi dicat: Ego tot signis probavi me esse Messiam et doctorem mundi, cur ergo in me non credidistis? Non est quod plura a me exspectetis. Ego enim jam ad finem mortemque pergo. Si ergo sapitis, antequam abeo, illico credite in me.
Causa cur pauci in Jesum crediderint, ac plurimi non crediderint, fuit partim eorum animalis vita, qua bonis terrenis suisque cupiditatibus affixi, bona coelestia et mundanorum contemptum, quae Christus praedicabat, non capiebant; partim timor Scribarum, pontificum et principum, quos sciebant Jesu adversari: populus enim sequitur fidem suorum principum; partim Christi paupertas, modestia, humilitas, quam ipsi spreverunt. Sperabant enim, et etiamnum sperant, Messiam suum venturum cum magna pompa magnisque opibus, quasi alterum Salomonem regem Israelis.
Versus 38: Domine, Quis Credidit Auditui Nostro?
38. UT SERMO ISAIAE PROPHETAE IMPLERETUR, QUEM DIXIT: DOMINE, QUIS CREDIDIT AUDITUI NOSTRO? ET BRACHIUM DOMINI CUI REVELATUM EST? — To «ut» non finem et scopum a Deo intentum, sed consecutionem, sive id quod secutum est significat, q.d. Unde ex Judaeorum incredulitate secutum factumque ut sermo Isaiae, quo eam praedixit, impleretur. Ita Chrysostomus, Cyrillus et alii.
CREDIDIT AUDITUI NOSTRO? — Citat Isaiae cap. LIII, 1, ubi ea plenius explicui: quare breviter hic perstringam.
AUDITUI NOSTRO, — id est praedicationi et sermoni audito, quem scilicet Judaei a me Christo meisque apostolis evangelizantibus audierunt, q.d. Quam pauci Judaei crediderunt Evangelio, quod a me et Apostolis praedicatum ipsi audierunt! Est hebraismus: nam שְׁמוּעָה shemuah, id est auditus, ponitur pro praedicatione quae auditur, scilicet potentia vel actus ponitur pro suo objecto, quod crebrum est apud Hebraeos.
BRACHIUM DOMINI. — Id est Christus, q.d. Quam paucis Judaeis Christus cognitus et revelatus fuit! Christus enim dicitur «Brachium Domini,» quia primo a Patre sponte procedit, sicut brachium a corpore et capite illi consubstantiale emanat; secundo, quia Christus qua Deus, Patris est brachium, id est virtus, robur et fortitudo, per quam omnia potenter operatur; tertio, quia Christus, qua homo in carne assumpta, apud homines magnae virtutis et potentiae Dei opera exercuit. Ita S. Augustinus, Beda, Rupertus, Toletus, Jansenius, Maldonatus et alii hic, ac S. Hieronymus, in Isai. LIII; et S. Athanasius, lib. De communi essentia Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Potest secundo, simplicius et planius «brachium» accipi pro divina virtute et potentia, quae in miraculis Christi se exerebat, q.d. Quam pauci Judaei agnoverunt Dei virtutem, in Christo tot tantaque operantem! Ita Jansenius et Maldonatus.
Versus 39: Excaecavit Oculos Eorum, et Induravit Cor Eorum
39. PROPTEREA NON POTERANT CREDERE, QUIA ITERUM DIXIT ISAIAS: 40. EXCAECAVIT OCULOS EORUM, ET INDURAVIT COR EORUM: UT NON VIDEANT OCULIS, ET NON INTELLIGANT CORDE, ET CONVERTANTUR, ET SANEM EOS. — «Propterea, etc., quia.» Nota has duas particulas causales hic non sumi proprie, nec causam significare, q.d. Causa incredulitatis Judaeorum fuit Dei excaecatio, ut vult Calvinus; sed tantum significare consecutionis necessitatem, et sequelae ordinem, q.d. Fieri non poterat ut, cum Isaias dixerit et praedixerit Judaeos non credituros in Christum, ipsi tamen ei crederent, quia non potest mentiri Scriptura, nec falli praescientia Dei, quae eos non credituros per Isaiam praedixit. Id autem praedixit, quia praevidebat eos sua libertate pertinacia et malitia non credituros Christo. Ideo enim Deus praevidit eos non credituros, quia ipsi libere non erant credituri. Non autem ideo ipsi non crediderunt, quia Deus praevidebat eos non credituros. Prius enim est ipsos non credituros, quam Deus eos non credituros praevideat; Deus enim praevidet futurum, quia id revera futurum est: nil enim Deus praevidere potest, nisi quod jam revera fore vel futurum praesupponitur. Objectum enim visum prius est ipsa visione; nil enim videri potest, nisi quod jam est vel erit. Ita Chrysostomus, Jansenius, Maldonatus et alii.
Verum S. Augustinus, et ex eo Toletus sic exponit, q.d. Propterea Judaei non poterant credere Christo, quia ipsi obdurati et excaecati erant, sicut praedixit Isaias; sed tunc «non poterant,» non absolutam necessitatem, sed vel moralem, id est magnam difficultatem, vel conditionalem significat, q.d. Judaei non poterant credere Christo, posito eo quod ipsi suis vitiis, tenebris et erroribus affixi, iis adhaerere animum obfirmarant, ideoque sua malitia se obdurassent et excaecassent. Alioqui enim excaecati et obdurati, quia habent liberum arbitrium, nec gratia sufficiens eis deest, absolute possunt suam obdurationem deponere seque ad Deum convertere.
EXCAECAVIT OCULOS EORUM, ET INDURAVIT COR EORUM. — Citat Christus Isai. cap. VI, vers. 9 et 10, ubi fuse haec explicui: quare breviter ea hic repetam. Nota primo, excaecari proprie intellectum, obdurari vero affectum et voluntatem. Secundo, excaecationis et obdurationis directam et propriam causam esse propriam hominis libertatem et malitiam, juxta illud Sapient. II, 21: «Excaecavit illos malitia eorum.» Unde Arabicus hic vertit, Excaecati sunt oculi eorum, et indurata sunt corda eorum; Syrus, Occaecati sunt oculi eorum, et tenebris offusa sunt corda eorum. Deus tamen dicitur hominem excaecare et obdurare indirecte et improprie, quia illi lumen veritatis et gratiae sensim subtrahit, ac errorum et vitiorum occasiones ei a diabolo, carne et mundo objici permittit, ad puniendum priora ejus peccata. Porro, in Isaia pro «excaecavit» est «excaeca cor populi:» quae sunt verba Dei ad Isaiam, sed eodem redit sensus. «Excaeca» enim idem est quod praedic eum a me indirecte excaecandum. «Excaecavit» ergo idem est quod «excaecabit;» ponitur enim praeteritum pro futuro, ut significetur rei certitudo, scilicet rem tam certo futuram, ac si jam facta esset; nimirum tam certo excaecandos fore Judaeos, ac si jam excaecati essent.
Versus 41: Quando Vidit Gloriam Ejus, et Locutus Est de Eo
41. HAEC DIXIT ISAIAS, QUANDO VIDIT GLORIAM EJUS, ET LOCUTUS EST DE EO. — «Gloriam ejus,» scilicet Christi sive Filii Dei incarnati, de quo sermo praecessit et sequitur. Ita Cyrillus, Nonnus, Leontius, Augustinus et passim veteres contra Arianos. Hinc ergo patet Christum, Dei Filium, vere esse Deum, Patri ὁμοούσιον, qui scilicet eamdem cum Patre habeat substantiam, majestatem et gloriam. Nam verba haec et gloriam hanc divinam fuisse Dei Patris non negant Judaei, nec de eo dubium esse potest; hic vero dicitur eamdem gloriam fuisse Filii. Eamdem fuisse Spiritus Sancti patet, Act. XXVIII, 25; ideoque sanctae Trinitati sic coram Isaia apparenti Seraphini acclamabant ter: «Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth; plena est omnis terra gloria ejus.» Haec ergo gloria, quam vidit Isaias, cap. VI, fuit gloriosa effigies, qua sanctae Trinitatis essentia, et personae singulae clare ei per symbolum aliquod imaginarium, modo nobis ineffabili repraesentabantur. Effigies autem haec fuit species humana: Deus enim visus fuit Isaiae, quasi homo vel rex sedens in throno excelso: unde tam faciem quam pedes Dei nominat et describit Isaias. Denique haec species gloriose adornata fuit ingenti lumine et majestate: unde Joannes illam hic vocat «gloriam.» Itaque Isaias in illa visione, aiunt Ribera, Maldonatus, Toletus et alii, cognovit apertissime, quantum ab homine in hac mortalitate cognosci potest, tres personas in unitate essentiae, tum ex clamore Seraphim, tum ex altissima revelatione quam habuit, et ideo dicit: «Quando vidit gloriam ejus,» id est quando ei per revelationem ostensa est persona Filii coaequalis et consubstantialis Patri et Spiritui Sancto. Plura de hac visione dixi, Isaiae VI, 1.
Versus 42: Verumtamen et ex Principibus Multi Crediderunt in Eum
42. VERUMTAMEN ET EX PRINCIPIBUS MULTI CREDIDERUNT IN EUM; SED PROPTER PHARISAEOS NON CONFITEBANTUR, UT E SYNAGOGA NON EJICERENTUR. — «Principes» vocat non summos pontifices et magistratus: hi enim paulo post Jesum ceperunt et occiderunt, sed Primores et Proceres, ut vertit Syrus, qui ceteris sapientia, auctoritate, opibus eminebant, tam inter sacerdotes quam inter laicos. Ita Rupertus. Hi ergo convicti veritate ac sanctitate et miraculis Jesu, crediderunt ipsum esse Messiam; sed id palam profiteri non audebant, ne extra synagogam pellerentur. Hoc enim jam decretum erat a Pharisaeis, ut audivimus cap. IX, vers. 22.
Versus 43: Dilexerunt Gloriam Hominum Magis Quam Gloriam Dei
43. DILEXERUNT ENIM GLORIAM HOMINUM MAGIS QUAM GLORIAM DEI. — «Gloria» hic primo active accipi potest, q.d. Dilexerunt glorificare magis homines, puta Judaeos et Pharisaeos, dicendo illos esse sapientes et veros legis doctores quam Jesum a Deo missum, ut profiterentur ipsum esse Messiam, lucem et doctorem mundi. Secundo et potius, passive, q.d. Dilexerunt magis glorificari ab hominibus quam a Deo, ut scilicet a Pharisaeis audirent: Vos estis veri Israelitae, qui in fide patrum constantes, Mosen prisco novatori Jesu, antiquam Israelitarum religionem novitiae Christianorum sectae praetulistis. Ita S. Augustinus, Cyrillus, Beda, Chrysostomus, Theophylactus et alii. Hi ergo habebant fidem Christi, sed non charitatem; si enim eam habuissent, magis dilexissent gloriam Dei quam hominum, et fidem Christi quam corde tenebant, ore professi fuissent: «Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem,» Rom. cap. X.
Tales hodie multi sunt in Anglia, Germania, Polonia, qui fidem et pietatem in mente colunt, sed exterius ostendere non audent, ne haereticorum vel mundanorum irrisiones et scommata incurrant, contra quos fulminat Christus: «Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua, et Patris et sanctorum angelorum,» Luc. IX, 26. Sapienter Glossa ex S. Augustino, tract. 53, in fine: Ideo, ait, crux figitur in fronte, ubi est sedes verecundiae, ne de Christi nomine erubescamus magisque Dei quam hominum gloriam quaeramus.
Versus 44: Qui Credit in Me, Non Credit in Me, Sed in Eum Qui Misit Me
44. JESUS AUTEM CLAMAVIT, ET DIXIT: QUI CREDIT IN ME, NON CREDIT IN ME (tantum, ut addit Arabicus), SED (etiam) IN EUM QUI MISIT ME. — An Jesus haec dixerit eodem tempore quo praecedentia, vers. 35, ut vult Maldonatus, antequam se absconderet et abiret, ut dixi vers. 36 (quasi illud ibi dicatur per anticipationem, cum recto ordine ponendum sit in fine capitis); an vero alio tempore, ut vult Theophylactus, incertum et ambiguum, ideoque problema est. Christus enim hisce tribus ultimis vitae suae diebus, noctu secedebat in montem Oliveti et Bethaniam, mane vero redibat ad templum ibique docebat et concionabatur. Cum videret ergo alios sibi non credere, alios vero credere, sed non audere fidem suam profiteri, ex pudore et metu Pharisaeorum, «clamavit» contenta voce ut pudorem hunc et metum eis eximeret: «Qui credit in me,» non credit in merum pauperem miserumque hominem, sed in hominem qui simul est Deus, ideoque «credit in Deum, qui misit me,» puta in Deum Patrem, cui sum ὁμοούσιος et consubstantialis, q.d. Non vos pudeat meae paupertatis et humilitatis, quia, etsi exterius pauper sim et humilis, interius tamen sum dives et sublimis: sum enim Deus de Deo; quare qui in me credit, in Deum credit. Quid autem dignius et gloriosius, quam in Deum credere? Quid metuat vel erubescat, qui in Deum credit?
Addit Cyrillus: «Clamavit» Jesus, ut significaret se nolle timide et occulte coli, sed velle ut fidem libere et clare profiteamur et proclamemus. Tertio, «clamavit,» quia parum illi temporis ad praedicandum restabat, ait Rupertus; nam post tres dies comprehendendus erat, q.d. Qui vult me audire, credere et salvari, illico id faciat; nam post triduum nemo me audire poterit. Ita S. Chrysostomus: Quid formidatis, ait, credere in me? in Deum fides pervenit per me: sicut qui fluminis aquam accipit, nonne accipit eam quae est fontis? Et S. Augustinus: «Quia, ait, homo apparebat hominibus, cum lateret Deus, ne putarent eum esse tantum quod videbant (hominem), talem ac tantum se credi volens (Deum) qualis et quantus est Pater, inquit: Qui credit in me, non credit in me, id est in hoc quod videt, sed in eum qui me misit, id est Patrem.»
Hinc ergo patet Filium esse Deum, Deoque Patri consubstantialem. Negabant id Ariani et objiciebant: Qui credit Apostolis a Deo missis, in Deum credit; et tamen non credit Apostolos esse Deos. Ergo pariter qui credit Christo a Deo misso, esto in Deum credat, non tamen credit Christum esse Deum. Respondeo negando sequelam. Nos enim credimus quidem Apostolis, sed non in Apostolos. Christus autem hic ait: «Qui credit in me, credit in eum qui misit me.» Nemo autem credit in aliquem, nisi in eum qui est Deus. Ergo si in Christum credimus, credimus ipsum esse Deum, cumque non nisi unus sit Deus, credimus ipsum eumdem numero esse Deum cum Deo Patre, ideoque ait: «Qui credit in me, credit in eum qui misit me,» q.d. Qui credit in me Dei Filium, credit pariter in Deum Patrem meum, quia una utrique est natura, una majestas. Ita S. Augustinus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius et alii. Unde, ut id clarius significet, subdit Christus:
Versus 45: Qui Videt Me, Videt Eum Qui Misit Me
45. ET QUI VIDET ME, VIDET EUM QUI MISIT ME; — quia unica est utrique natura: quare eo modo, quo per humanitatem videt deitatem meam in ea latentem, eodem modo videt quoque deitatem Patris mei, cum una sit eademque. Ita S. Augustinus. Ostendit, ait, adeo nihil distare inter se et Patrem, ut qui se videret, videret et Patrem. Audi S. Cyrillum, in Concilio Ephesino: «O fideles auditores mei! ne parva et humilia de me opinemini. Quin potius id de me persuasum habetote, nempe si in me quem in hoc corpore cernitis, credideritis, non in unum aliquem ex multis credituros vos esse, sed in ipsum Patrem per me Filium, qui licet vestri causa caro factus sim; Patri tamen omnino aequalis, nullaque in re ab eo divulsus aut separatus sum, utpote eadem qua ille natura, potentia ac gloria praeditus.»
Versus 46: Ego Lux in Mundum Veni
46. EGO LUX IN MUNDUM VENI, UT OMNIS QUI CREDIT IN ME, IN TENEBRIS NON MANEAT. — Identidem Christus se vocat lucem mundi, quae veram in Deum fidem, cultum, pietatem, virtutem omniaque ad salutem conducentia ostendat, ac infidelitatis, idololatriae, errorum et vitiorum omnium tenebras dispellat, ut quod sol in mundo est corporaliter, hoc ipse in mundo sit spiritualiter. Nomen lux, ait Cyrillus, indicat divinitatem; Deo enim proprium est esse lucem mundi. Deus enim per essentiam est lux spiritualis, increata, immensa, a qua omnis lux creata tam spiritualis quam corporalis, tam angelorum et hominum, tam solis et coelorum, quam elementorum, velut radius a sole derivatur. Proprium vero Filio est, quod a Deo Patre per modum radii et lucis procedat, juxta illud Symboli Nicaeni: «Lumen de lumine, Deum verum de Deo vero:» ipse enim procedit a Patre per intellectum et cognitionem, quasi verbum mentis, quod quasi lucidissimum speculum omnia repraesentat. Quocirca de eo ait Sapientia, cap. VII, vers. 26: «Candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.» Atque ex Sapiente Apostolus, Hebr. I, 3: «Qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae ejus,» etc. Et Eccli. XXIV, 6: «Ego feci in coelis ut oriretur lumen indeficiens.»
Haec de Christo qua Deus est; qua homo vero, missus est a Deo Patre in mundum, ut eum tenebris ignorantiae, infidelitatis et peccatorum obsitum, quasi sol coelestis illuminaret, uti dixi cap. I, vers. 9 et seq.
Symbolice S. Gregorius, lib. XXV Moral., cap. IV: «Lux aeterna, ait, quae Deus est, quanto immutabiliter fulget, tanto penetrabiliter videt, et neque occulta nescit, quia cuncta penetrat; neque penetrata obliviscitur, quia incommutabilis durat. Proinde quoties indignum aliquid corde concipimus, toties in luce peccamus, quia ipsa nobis et non sibi praesentibus praesto est, et perverse gradientes in ipsam impingimus, a qua per meritum longe sumus. Cum vero nos videri non credimus, in sole clausos oculos tenemus. Illum videlicet nobis abscondimus, non nos illi.»
Idem S. Gregorius, lib. VII, epist. 32 ad Dominicum: «Lux gregis, ait, flamma est pastoris. Decet enim pastorem, decet Dominicum sacerdotem moribus et vita clarescere, quatenus in eo, tanquam in vitae suae speculo, plebs commissa et eligere quod sequatur et videre possit quod corrigat.»
Versus 47: Non Veni ut Judicem Mundum, Sed ut Salvificem Mundum
47. ET SI QUIS AUDIERIT VERBA MEA, ET NON CUSTODIERIT, EGO NON JUDICO EUM. — «Non custodierit,» id est mente non retinuerit, non crediderit, ut habent Graeca (quae habent πιστεύσῃ, id est crediderit, pro quo Noster cum Syro et Arabico legit φυλάξῃ, id est custodierit, et sic explicat Christus, vers. sequent.): «Ego non judico,» q.d. Ego non veni in carnem et mundum, ut eum judicem et damnem, sed ut redimam et salvem. Talis tamen qui non credit in me, jam judicatus est et damnatus per suam ipsius malitiam et infidelitatem, atque per aeternum Patris mei decretum. Patet ex sequenti; ita Cyrillus, Theophylactus, Leontius et alii. Vide dicta cap. III, vers. 18. Hoc autem decretum Patris ego exequar in die judicii, cum quasi judex redibo ut judicem mundum, qui jam veni quasi redemptor ut salvem mundum. Unde Chrysostomus: «Ego non judico,» hoc est, ait, q.d. Ego non sum causa perditionis illius, sed ipse sui ipsius, qui verba mea spernit.
NON ENIM VENI UT JUDICEM MUNDUM, SED UT SALVIFICEM (salvum faciam) MUNDUM, — id est homines mundi incolas: quia nunc tempus est misericordiae, post autem judicii, ait S. Augustinus.
Versus 48: Qui Spernit Me Habet Qui Judicet Eum
48. QUI SPERNIT ME, ET NON ACCIPIT VERBA MEA, HABET QUI JUDICET EUM. — q.d. Qui «non accipit,» id est animo non amplectitur (et, ut paulo ante dixit, non custodit), hoc est non credit verba mea, habebit Deum Patrem vindicem, qui eum puniet et damnabit per me judicem in die judicii. Nam, ut ait S. Augustinus, lib. I De Trinit.: «Non judicabit Christus ex potestate humana, sed ex potestate Verbi Dei.»
SERMO, QUEM LOCUTUS SUM, ILLE JUDICABIT EUM IN NOVISSIMO DIE. — S. Augustinus, tract. 54, per «sermonem» accipit Christum; hic enim erit judex in die judicii: «Satis, ait, manifestavit seipsum judicaturum in novissimo die; seipsum quippe locutus est, seipsum annuntiavit, seipsum januam posuit, qua ipse ad oves pastor intravit.»
Planius et nervosius alii, q.d. Sermo meus a Judaeis auditus, et non creditus, contra eos in die judicii accusabit eos eosque dignos gehenna muta voce proclamabit. Ita Rupertus: «Ille sermo, ait, quem audierunt, quem verum esse nescire non possunt, utpote magnificis operum testimoniis comprobatum, ille judicabit eum, ille arguet, ille convincet eum. Ubinam iste talis judex sedebit? Quales de solio suo voces aut sententias judicii sui dabit? Prope aderit, intus sedebit, in conscientia cujusque justas sententias terribiliter personabit.» Est prosopopoeia. Sermo enim Christi hic inducitur quasi persona et testis accusans incredulos, et Christum judicem in die judicii.
Versus 49: Ego ex Meipso Non Sum Locutus, Sed Qui Misit Me Pater, Ipse Mihi Mandatum Dedit
49. QUIA EGO EX MEIPSO NON SUM LOCUTUS, SED QUI MISIT ME PATER, IPSE MIHI MANDATUM DEDIT QUID DICAM, ET QUID LOQUAR. — To quia dat causam cur sermo Christi Judaeos condemnaturus sit; quia scilicet Christus hunc sermonem locutus est, non ex se, sed ex Patris mandato: quare qui illi non credidit, Deo non credidit; qui illum sprevit, Deum sprevit, ideoque eum judicem et vindicem experietur. Ita Syrus. Paulo aliter Rupertus: «Inde, inquit, sermo, quem locutus sum, fortitudinem habet judicandi, quia ego cum a meipso non loquor.» Porro S. Augustinus, S. Ambrosius et Beda censent Christum hic de se loqui, quatenus Deus est, q.d. Ego Christus qua Deus, ex me non loquor, sed ex Patre, qui dedit mihi mandatum quid dicam et loquar, hoc est, dedit mihi divinam naturam, et cum ea omniscientiam omnemque dicendi et loquendi vim. Audi S. Augustinum: «In Sapientia Patris, quod est Verbum, omnia mandata sunt Patris: dicitur autem mandatum datum, quia non est a seipso is cui dicitur datum. Est autem dare Filio, Filium gignere.» Porro Chrysostomus: «Omnia haec, ait, propter eos dicebantur, et nullam habent excusationem.» Et Glossa: «Mandatum dedit Filio Pater, ipsum Verbum ei sapientiam, in qua sunt omnia mandata, gignendo, sicut ei vitam dedit, ipsum, qui vita est, gignendo.»
Simplicius S. Cyrillus, Chrysostomus, Leontius et Theophylactus putant Christum hic loqui de se, quatenus ipse homo est: sic enim proprie accepit a Patre mandatum haec illave dicendi et loquendi, non alia. Demisse enim de se loquitur Christus, ut superbos Judaeos, qui non credebant ipsum esse Deum, permoveat, q.d. Esto purus essem homo, ut vos putatis, tamen mihi credere deberetis, quia ego nihil ex me loquor; sed omnia quae loquor, a Patre audivi, imo ab eo mandatum illa dicendi accepi. Hinc colligunt Doctores Theologi (etsi nonnulli id negent) Christum accepisse a Deo mandatum, uti dicendi omnia quae dixit, sic et agendi omnia quae egit. Si enim minora uti sunt loqui et dicere, mandavit illi Pater, ergo et majora, uti sunt operari et facere virtutes et miracula.
Accommodatitium est quod ait Rupertus: «Mandatum a Patre accepi, quid nunc dicam patienter contradicentibus, et quid in futuro judicio loquar terribiliter, ubi nemo contradicere audebit.»
QUID DICAM, ET QUID LOQUAR. — Inter dicere et loqui hoc interest, quod dicere sit graviter quid asserere, docere, praedicare; loqui vero sit familiariter quid eloqui. Unde Varro, lib. V De Lingua Latina: «Loquor, ait, dictum a loco; infans enim primo fari dicitur, deinde loqui. Loquitur ergo qui suo loco quodque verbum sciens ponit.» Hinc loquax, qui nimium loquitur; eloquens, qui copiose loquitur; colloquium, cum conveniunt in unum locum loquendi causa. Hinc et allocutum mulieres ire aiunt, cum eunt locutum ad aliquem, consulendi causa. Ibidem Varro dico derivat a Graeco δικάζω, id est judico, sive jus dico. Hinc illa: «Indico bellum, Indico funus, Addixit praemium.» Hinc dictum in mimo, dictata in ludo, dictator magister populi, quod is a Consule debeat dici. Hinc doceo declinatum, vel quod cum docemus, dicimus; vel quod qui docentur, inducuntur in id quod docentur, ab eo quod scit ducere, qui est dux aut ductor, qui ita inducit, ut doceat: a docere disciplina et discere, litteris paucis commutatis. Ab eodem principio documenta, id est exempla, quae docendi causa dicuntur. Haec omnia Varro. Paulo aliter Rhetores: Loqui, inquiunt, est simpliciter disserere, vel enuntiare; dicere vero est ornate, disposite et diserte perorare. Loqui ergo est Dialecticorum, dicere Oratorum, ita Cicero, lib. De Oratore, et Quintilianus, lib. X, cap. VII.
Versus 50: Mandatum Ejus Vita Aeterna Est
50. ET SCIO QUIA MANDATUM EJUS VITA AETERNA EST. — Hoc est, causa est et via ducens homines ad vitam aeternam, juxta illud: «Si vis ad vitam ingredi, serva mandata,» Matth. XIX. Porro mandatum formaliter quoque est vita aeterna, qua mandatum Dei est lex aeterna, quae vivit in ideis et aeternis rationibus, quae sunt in viva mente Dei. Verum de eo non agit hic Christus: asserit ergo mandatum esse vitam aeternam causaliter, non formaliter; quia scilicet causat, meretur et efficit vitam aeternam. Dicit hoc Christus, ait Chrysostomus, ut Judaeos invitet ad sibi credendum in illis quae mandato Patris loquebatur; invitet, inquam, spe summi praemii, scilicet vitae aeternae, ac consequenter timore summi supplicii, si non credant, nimirum mortis aeternae in gehenna: hanc enim per antithesin tacite eis comminatur, ac ne de eo dubitent, asseveranter ait: «scio,» q.d. Ex certa scientia dico et assevero quod mandatum Dei est causa vitae aeternae, quia ego id a Deo ipso audivi, indeque certissime scio id ab eo esse decretum, ut sit inviolabile. Simili modo ait Christus, Joan. XVII, 3: «Haec est vita aeterna (id est via ad vitam aeternam), ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.»
Alludit Christus ad illud Eccli. I, 5: «Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna.» Et ad Baruch cap. III, vers. 9: «Audi, Israel, mandata vitae, etc. Disce ubi sit prudentia, ubi sit virtus, ubi sit intellectus, ut scias simul ubi sit longaevitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum et pax.» «Si ergo, ait S. Augustinus, serm. 186 De Temp., in fine, vultis vivere de Spiritu Sancto, tenete charitatem, amate veritatem, desiderate unitatem, et pervenietis ad aeternitatem.»
Christus igitur omnem suam doctrinam omnesque suas ad populum conciones conclusit hac gnome: «Mandatum ejus vita aeterna;» ut aeternitatis jugem memoriam, et aeternae vitae desiderium, quasi stimulum ad suam fidem moresque sectandum, ituras jam ad mortem, Judaeis omnibusque posteris infigeret. Nil enim ita mentem ad bonum exstimulat, atque aeternitatis seria et crebra meditatio. Nam, ut ait Psaltes, Ps. CXVIII: «Omnis consummationis vidi finem; latum mandatum tuum nimis,» q.d. Omnes res sublunares suum habent finem, at vero mandatum Dei non habet finem, sed durat in aeternum, atque sui observatores ducit ad beatam aeternitatem, contemptores vero ad supplicia et incendia aeterna. «Momentaneum quod cruciat, aeternum quod delectat. Momentaneum quod delectat, aeternum quod cruciat.»
Symbolice S. Augustinus: «Si vita aeterna, inquit, est ipse Filius, at vita aeterna est mandatum Patris; quid aliud dictum est, nisi Ego sum mandatum Patris?»
QUAE ERGO EGO LOQUOR (id est, qui meipsum Verbum annuntio, ait Interlinearis), SICUT DIXIT MIHI PATER, SIC LOQUOR, — id est, ait Interlinearis: «Sicut verax me veritatem genuit, sic veritas me veritatem annuntio.» Et S. Augustinus: «Ita ille dixit ut verax, ita iste loquitur ut veritas; verax genuit veritatem.»