Cornelius a Lapide

Joannes XIII


Index


Synopsis Capitis

Primo, Christus ante institutionem Eucharistiae lavat discipulorum pedes. Secundo, vers. 17, praescit se prodendum a Juda, cumque Joanni per buccellam panis indicat. Tertio, vers. 34, dat mutuae dilectionis mandatum, ac Petro trinam sui negationem praedicit.


Textus Vulgatae: Joannes 13:1-38

1. Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem; cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. 2. Et cena facta, cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae: 3. sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit, 4. surgit a cena, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum, praecinxit se. 5. Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus. 6. Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? 7. Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. 8. Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. 9. Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. 10. Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. 11. Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum, propterea dixit: Non estis mundi omnes. 12. Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua: cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? 13. Vos vocatis me Magister et Domine; et bene dicitis: sum etenim. 14. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister; et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. 16. Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo; neque Apostolus major est eo qui misit illum. 17. Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea. 18. Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. 19. Amodo dico vobis, priusquam fiat; ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. 20. Amen, amen dico vobis: Qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. 21. Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu; et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis: quia unus ex vobis tradet me. 22. Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. 23. Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. 24. Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? 25. Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est? 26. Respondit Jesus: Ille est, cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simonis Iscariotae. 27. Et post buccellam, introivit in eum satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius. 28. Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. 29. Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret. 30. Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox. 31. Cum ergo exiisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis; et Deus clarificatus est in eo. 32. Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso; et continuo clarificabit eum. 33. Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me; et sicut dixi Judaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire; et vobis dico modo. 34. Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. 35. In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. 36. Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado, non potes me modo sequi; sequeris autem postea. 37. Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam. 38. Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec ter me neges.


Versus 1: Ante Diem Festum Paschae, Sciens Jesus Quia Venit Hora Ejus, ut Transeat ex Hoc Mundo ad Patrem; Cum Dilexisset Suos Qui Erant in Mundo, in Finem Dilexit Eos

1. ANTE DIEM FESTUM PASCHAE, — id est pridie Paschatis, puta die 13 primi mensis, cum postridie, scilicet die 14 juxta legem a Judaeis celebrandum esset Pascha, inquiunt Graeci. Ipsi enim ex hisce Joannis verbis contendunt Christum ob instantem passionem suam, uno die anticipasse pascha, illudque celebrasse die 13, ac proinde agnum comedisse cum pane fermentato, non in azymo. Usus enim azymi panis incipiebat cum Paschate die 14. Quocirca Christum consecrasse Eucharistiam tunc in pane fermentato, ideoque ipsi eamdem consecrant et celebrant in pane fermentato, non azymo.

Verum hoc repugnat caeteris tribus Evangelistis, qui asserunt Christum celebrasse Pascha, et instituisse Eucharistiam primo die azymorum, quo Judaei immolabant pascha, id est agnum paschalem. Ergo id fecit eodem die quo Judaei, scilicet 14 die mensis, non 13. Sic enim lex, Exodi XII, sancit et praescribit. Quod ergo Joannes ait, Christum id fecisse « ante diem festum Paschae, » intellige eum id fecisse die 14 ad vesperam, quae praecedebat festum Paschae, hoc est primum diem azymorum, qui erat 15 dies, puta mane diei feriae sextae, sive diei veneris, quo crucifixus est Christus.

Pro quo nota, quod licet immolatio agni fieret die 14 ad vesperam, tamen festum primae diei azymorum proprie incipiebat postero mane diei 15. Atque hoc respectu ait Joannes Christum celebrasse pascha ante diem festum Paschae, quia celebravit die 14 ad vesperam, quae erat pridie primae diei azymorum, quae incipiebat sequenti mane diei 15. Caeteri vero tres Evangelistae, quia vesperam diei 14 qua immolabatur agnus paschalis, nectunt cum postero mane diei 15 quasi unum eumdemque diem festum (festa enim ab Hebraeis inchoabantur a vespera pridiana et durabant ad vesperam postridianam, uti etiamnum fit in Vesperis officii ecclesiastici), hinc dicunt Christum celebrasse Pascha et Eucharistiam primo die azymorum, id est 14 die mensis ad vesperam, quia haec erat inchoatio festi: vespera enim haec erat confinium diei 14 et diei 15; finiebatur enim in ea dies 14 et incipiebat dies 15, quare ad utrumque diem pertinebat. Unde si eam accipias ut finem diei 14, censenda est ipsa esse ante diem 15 sive ante diem festum Paschae, hoc est, ante primum diem azymorum. Sin vero eamdem accipias ut initium festi postridie 15 celebrandi, sic ipsa pertinebat ad diem 15 vocabaturque festum diei Paschae.

Sciens Jesus quia venit hora ejus, ut (per crucem et mortem) TRANSEAT EX HOC MUNDO AD PATREM. — Alludit ad nomen Paschae. Pascha enim idem est quod transitus, vel potius transvectus, ut dixi Exodi XII, q. d. Sciens Jesus jam esse Pascha, id est festum transitus, quo Hebraei olim, duce Mose, exierunt ex Aegypto et transierunt in terram promissam per immolationem agni (hujus enim sanguine liberati sunt ab Angelo percutiente Aegyptios), quae erat typus immolationis suae futurae in cruce, per quam ex hoc mundo transiturus erat in coelum et rediturus ad Patrem in die ascensionis suae, ita ut nos eodem faceret transire, et post mortem ex mundo salire in coelum: hoc, inquam, sciens, ipse ad hunc diem se comparavit per actus heroicos summae humilitatis, qua pedes discipulorum lavit, et summae charitatis, qua Eucharistiam instituit. Hisce enim se comparavit ad mortem, et disposuit ad martyrium, ut nos doceret idem facere, scilicet sub finem vitae multiplicare et intendere actus virtutum, praesertim humilitatis et charitatis.

Idque primo, quia decet nos quotidie cum vita crescere et proficere, uti in annis, sic et in virtutibus, ultimosque vitae dies et horas sanctissime transigere, ac coelitum (ad quos aspiramus et contendimus) vitam, cogitationes et mores inchoare, sicut motus naturales eo velociores sunt, quo magis ad terminum suum appropinquant, v.g., lapis sua gravitate eo velocius descendit, quo magis appropinquat ad suum centrum.

Secundo, quia decet nos fratribus, sociis, amicis totique mundo, cum ex eo abimus, magnum virtutis exemplum relinquere. Tenacius enim ea inhaerent animis amicorum, quae abeuntes vel morientes eis facimus et exhibemus.

Tertio, quia decet nos hac ratione ad generosam mortem, ac subinde ad martyrium praeparari illudque quasi a Deo emereri. Sic S. Laurentius biduo ante martyrium ad illud se comparavit, lavando pedes pauperum eisque thesauros Ecclesiae, juxta S. Sixti Pontificis mandatum, distribuendo; atque haec fuit illi occasio, imo causa et meritum martyrii tam gloriosi. Idem fecere SS. Marius et Martha conjuges eorumque filii Abacum et Audifax, Persae, qui Romam venientes ac visitantes martyres carceri inclusos, eorumque pedes lavantes et alimenta ministrantes, eos exhortando, et inflammando ad Dei amorem, constantiam omnemque virtutem, meruere et ipsi illustrem martyrii agonem. Sic S. Cyriacus, Largus, Smaragdus et Sisinnius Diaconi, servientes decem millibus militum Christianorum, ac postea martyrum, qui Maximiano Imperatore damnati erant ad convehenda saxa, portandam arenam, parandam calcem, etc., pro fabrica thermarum Diocletiani Imperatoris, ac senum onera humeris suis gestantes, eisque eleemosynas a S. Marcello Pontifice, et Thrasone viro divite submissas afferentes et distribuentes, nobilem martyrii lauream in praemium adepti sunt, ut patet ex eorum actis apud Surium.

Porro aliter fideles et pii transeunt de hoc mundo, aliter infideles. Nam, ut ait S. Augustinus, tract. 55: « Aliud est transire de mundo, aliud transire cum mundo; aliud ad Patrem, aliud ad hostem. Nam et Aegyptii transierunt: non enim persequendo manserunt; non tamen pertransierunt per mare ad regnum, sed in mari ad interitum. »

CUM DILEXISSET SUOS (fideles et domesticos, puta Apostolos quibus mox pedes lavit) QUI ERANT IN MUNDO. — Cyrillus putat hoc addi ad distinctionem angelorum, qui sunt in coelo, non in mundo, id est in terra; S. Chrysostomus vero, Theophylactus et Euthymius, ad distinctionem Patriarcharum et Prophetarum, qui jam non erant in mundo, sed in limbo, utpote vita functi. Germanius et aptius referas ad id quod praecessit: « Ut transeat ex hoc mundo, » q. d. Jesus transiturus ex hoc mundo, cum in mundo, id est in tot tantisque mundi aerumnis, periculis, persecutionibus, post se relicturus esset Apostolos filios suos dilectissimos; hinc eorum misertus, antequam abiret, summam in eos dilectionem ostendit, ac summum contra omnes mundi tribulationes remedium dedit, nimirum Eucharistiam, ut in ea ipse praesens illis semper adesset eosque contra omnia adversa muniret et roboraret.

IN FINEM DILEXIT EOS. — « In finem, » scilicet vitae, id est usque ad mortem, ait Cyrillus, S. Augustinus et Rupertus; sive semper, ut explicat S. Chrysostomus, hom. 69, et ex eo Ribera. Unde Nonnus: « Cum suos socios, inquit, dilexisset ab initio, sic dilexit et ad finem; » Aethiopicus, in sempiternum.

Secundo, « in finem, » scilicet amoris et dilectionis, q. d. Extremo amore, et summe dilexit eos: ut Graecum τέλος, id est finis, ponitur pro perfectione, id est perfectio, uti explicant S. Chrysostomus, Leontius, Theophylactus. Accedit Euthymius, qui « in finem » exponit « vehementer; » τέλος enim est rei finis, ultimum, extremum et summum, summa perfectio, exitus, consummatio, apex et culmen, q. d. Christus hactenus valde dilexit discipulos suos, sed jam ab eis abiturus et transiturus ad Patrem, perfectissimum amorem eis ostendit, lavando eis pedes, Eucharistiam instituendo, et ardentissima charitate.


Versus 2: Et Cena Facta, Cum Diabolus Jam Misisset in Cor, ut Traderet Eum Judas Simonis Iscariotis

2. ET COENA FACTA, CUM DIABOLUS JAM MISISSET IN COR, UT TRADERET EUM JUDAS (filius) SIMONIS ISCARIOTAE. — q. d. Peracta coena agni legalis, item coena communi, ante coenam sacram, id est ante institutionem Eucharistiae, Christus lavit discipulorum pedes. Volebat enim hac lotione ostendere, quanta puritate et humilitate accedendum sit ad Eucharistiam. Nota: Christus hic triplicem coenavit coenam cum Apostolis. Prima fuit caeremonialis, qua comedit agnum paschalem. Secunda fuit communis, sive usualis: quia enim in amplis familiis multarum et edacium personarum, agnus non sufficiebat ad explendam omnium famem, hinc post ejus esum succedebat coena communis, qua alias carnes et cibos more aliorum dierum comedebant. Tertia fuit coena Eucharistiae. Itaque Christus post duas priores coenas, ante hanc tertiam lavit Apostolorum pedes, ob causam jam dictam. Unde liquet lotionem hanc pedum factam a Christo, non fuisse illam communem et usitatam apud Judaeos et Gentiles, qua hospitibus et convivis ante convivium, pedes (iis enim nudis incedebant) lavare solebant, sed fuisse lotionem Sacramentalem, qua scilicet Christus discipulos praeparabat ad Eucharistiam sumendam; Christus enim lotionem communem traduxit ad lotionem caeremonialem et sacram. Perperam ergo nonnulli ex hoc loco arbitrantur Christum lavasse pedes discipulis post Eucharistiam, ante sermonem illum prolixum, quem post eam ad ipsos habuit, uti subdit Joannes. Ita arbitratus est S. Cyprianus (vel quisquis est auctor), tract. De Ablutione pedum: « Jam, inquit, Sacramenta corporis sui Apostolis Dominus distribuerat, jam exierat Judas, cum repente de mensa surgens, linteo se praecinxit, et ad genua Petri lavaturus pedes ejus, ipse genibus flexis Dominus, servo consummatae humilitatis obtulit famulatum. »

CUM DIABOLUS, etc. — q. d. Cum Christus jam prodendus esset a Juda, suasu diaboli, et occidendus a Judaeis, voluit Christus ante mortem sibi instantem, sui memoriale perpetuum nobis relinquere, scilicet Eucharistiam, quae ejus passionem et mortem pro nobis obitam jugiter in memoriam revocaret, itaque nos in ejus amorem vicarium accenderet. Secundo, meminit Joannes proditionis Judae, ut Christi eximiam humilitatem, patientiam et charitatem exaggeraret, q. d. Christus cum jam sciret se venditum, et mox prodendum a Juda, adeo tamen in amore discipulorum perstitit, ut eis, imo ipsi Judae, pedes lavare voluerit. Ita S. Cyrillus, Chrysostomus, Augustinus, Theophylactus, Euthymius et Rupertus. Dicit autem diabolum proditionem hanc immisisse in cor Judae, ut ejus indignitatem et atrocitatem significet, scilicet eam fuisse tantam, ut non nisi diaboli opus esse potuerit.


Versus 3: Sciens Quia Omnia Dedit Ei Pater in Manus, et Quia a Deo Exivit, et ad Deum Vadit

3. SCIENS QUIA OMNIA DEDIT EI PATER IN MANUS, ET QUIA A DEO EXIVIT, ET AD DEUM VADIT. — Primo, q. d. Cum sciret Christus se esse talem et tantum, ut omnia haberet in sua potestate, imo se esse verum Deum de Deo vero, ac, uti a Deo exierat, sic ad Deum mox rediturum, et sessurum a dextris Dei; tamen adeo se demisit et humiliavit, ut genu flexo voluerit lavare pedes discipulis suis, imo ipsimet Judae proditori suo. Ita Cyrillus, Augustinus, Beda et S. Gregorius, lib. III Moral., cap. XII. Addit Maldonatus Christum scivisse omnia sibi a Patre tradita esse, id est jam sibi licere ex Patris praescripto perficere omnia, quae sibi commisisset; ante non licuisse sibi mori, quia tempus a Patre constitutum nondum advenerat, jam venisse tempus, quo omnia sibi concessisset, omnia sibi licere agere, quae ad hominum redemptionem pertinerent: tale autem erat lavare pedes discipulis, ideoque eos lavare voluit.

Secundo, aptius et efficacius, Joannes hic assignat tria motiva, sive tres causas, quae Christum impulerunt ad hanc lotionem pedum discipulorum. Prima est, quia « omnia dedit ei Pater in manus, » id est quia Pater ei credidit hominum salutem ejusque omnimodam curam ei tradidit et commisit: hoc enim eum incitavit, ut stupenda haec summae humilitatis et charitatis opera hominibus ante discessum suum ederet et imitanda relinqueret. Quid sit Christo omnia a Patre esse tradita, dixi Matth. XI, 27.

Altera causa fuit, quia « a Deo exivit, » q. d. Decuit ut Christus Filius Deo Patri summam hac lotione charitatem et reverentiam exhiberet; nulla enim re magis honoratur et delectatur Deus, quam humilitate nostra. Humilitas ergo est summa laus Dei.

Tertia fuit, « quia ad Deum vadit, » q. d. Sciebat Christus instare sibi mortem, et ultimum vitae actum pro salute hominum, qui debet esse excellentissimus et summae vitae virtutis; quare summum hic humilitatis et charitatis actum edere, et posteris quasi testamento relinquere voluit: ita Toletus.


Versus 4: Surgit a Cena, et Ponit Vestimenta Sua, et Cum Accepisset Linteum, Praecinxit Se

4. SURGIT A COENA, ET PONIT VESTIMENTA SUA: ET CUM ACCEPISSET LINTEUM, PRAECINXIT SE. — Joannes sigillatim omnes lotionis Christi actus, conditiones et circumstantias recenset, ut ostendat quam Christus in hoc opere, uti et caeteris omnibus, fuerit attentus, sedulus, exactus, eximius, servansque τὸ πρέπον, id est decorum, ut nos idem doceret facere etiam in rebus minimis, juxta illud: « In omnibus operibus tuis praecellens esto, » Eccli. XXXIII, 23.

PONIT VESTIMENTA SUA, — scilicet extimam tunicam, retenta interiore, ne corpus nudaret; aut potius vestem coenatoriam, quam supra vestem communem coenaturi de more assumebant: Graece enim est ἱμάτια, id est vestes extimas, hoc est vestem extimam, qualis est toga, vel pallium. Est enallage numeri, quia ponitur numerus pluralis pro singulari.

PRAECINXIT SE — linteo, tum ne vestes suas sordidaret, tum ut expeditior esset ad opus lavandi, tum ut et pedes ablutos extergeret, tum ut ad servile hoc ministerium servilem habitum et vestem congruam assumeret, itaque plane se demitteret et humiliaret. « Quid autem mirum, ait S. Augustinus, si surrexerit a coena et posuerit vestimenta sua, qui cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit? » Humilitas enim est propria Christi et Christianorum virtus. Humilitas est virtutum thesaurophylacium, ait S. Basilius, cap. XVI Constitut. Humilitas est Christianismi signum, ait S. Macarius, homil. 15, quo qui caret, vas est diaboli: humilitas est saburra virtutum.

Audi S. Augustinum, in Psal. XXXIII, conc. 1: « Quod David prostravit Goliath, Christus est qui occidit diabolum. Quid est autem Christus qui diabolum occidit? Humilitas occidit superbiam. Cum ergo Christum nomino, fratres mei, maxime nobis humilitas commendatur. Viam enim nobis fecit per humilitatem, quia per superbiam recesseramus a Deo: redire ad eum nisi per humilitatem non poteramus, et quem nobis praeponeremus ad imitandum, non habebamus. Omnis enim mortalitas hominum superbia tumuerat. Et si existeret aliquis humilis vir in spiritu sicut erant Prophetae, Patriarchae, dedignabatur genus humanum imitari humiles homines. Ne ergo dedignaretur homo imitari hominem humilem, Deus factus est humilis, ut vel sic superbia generis humani non dedignaretur sequi vestigia Dei. »


Versus 5: Deinde Mittit Aquam in Pelvim, et Coepit Lavare Pedes Discipulorum, et Extergere Linteo Quo Erat Praecinctus

5. DEINDE MITTIT AQUAM IN PELVIM, ET COEPIT LAVARE PEDES DISCIPULORUM, ET EXTERGERE LINTEO, QUO ERAT PRAECINCTUS. — Notant S. Chrysostomus, Theophylactus et Euthymius Christum haec omnia per se solum, sine alicujus ope vel ministerio fecisse, ut nos erudiret quam sedulo, accurate et studiose aliis servire debeamus. Addit Euthymius Christum per se ab hero domus pelvim petivisse, aquam hausisse et bajulasse. « Quid mirum, ait S. Augustinus, tract. 55, si misit aquam in pelvim, unde lavaret pedes discipulorum, qui in terram sanguinem fudit, quo immunditiam dilueret peccatorum? quid mirum, si linteo, quo erat praecinctus, pedes quos laverat tersit, qui carne, qua erat indutus, Evangelistarum vestigia confirmavit? »

Symbolice S. Ambrosius, Prol. lib. I De Spiritu Sancto: « Haec erat aqua, inquit, ros ille coelestis; hoc prophetabatur, quod rore illo coelesti discipulorum suorum Dominus Jesus pedes lavaret. » Et mox: « Veni ergo, Domine Jesu: exue te vestimenta tua, quae propter me induisti, esto nudus, ut nos misericordia tua vestias. Praecinge te propter nos linteo, ut nos tui muneris immortalitate praecingas. Mitte aquam in pelvim, lava non solum pedes, sed etiam caput. Nec solum corporis nostri, sed etiam mentis vestigia volo exuere, omnes nostrae sordes fragilitatis, ut et ego dicam: Nocte exui tunicam meam, quomodo induam eam? lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? » Cant. V. Vide ibi dicta.


Versus 6: Venit Ergo ad Simonem Petrum. Et Dicit Ei Petrus: Domine, Tu Mihi Lavas Pedes?

6. VENIT ERGO AD SIMONEM PETRUM, — ut scilicet a Petro, quasi a capite et primate Apostolorum, uti alias, ita et hic lotionem inciperet. Si enim prius venisset ad alios Apostolos, utique illi hanc Domini sui tantam, tamque insolitam demissionem recusarent, aeque ac Petrus; sed, cum Petrum a Christo reprehensum acquiescere viderunt, acquieverunt deinde et ipsi sibique pedes a Christo lavari permiserunt. Ita S. Augustinus, Beda, Rupertus, Maldonatus et alii.

Tropologice: indicat hic Christus visitationem et reformationem a capite, et iis qui praesunt, inchoandam esse; sic enim fideles eis subditos facile licebit reformare. Origenes tamen et Leontius censent Petrum in hac lotione fuisse ultimum. Idem cum Chrysostomo, Theophylacto, Euthymio opinantur Christum primo omnium lavisse pedes Judae, ut eum emolliret et a scelere proditionis revocaret, utque nobis daret exemplum amoris inimicorum, ut maleficia beneficiis compensemus, ipsisque eo magis benefaciamus, quo magis ipsos in nos maleficos sentimus.

ET DICIT EI PETRUS: DOMINE, TU LAVAS MIHI PEDES? — id est lavare paras. Significatur actio inchoata, vel potius destinata; necdum enim Christus lavare coeperat. Dixit hoc Petrus stupens et admirans tantam Christi humilitatem, ex profunda ejus reverentia, ait Cyrillus; unde verba ejus singula habent emphasin: « Tu, » qui es Rex regum et Dominus dominantium, « mihi, » qui sum vilis piscator et terrae vermiculus, « lavas » manibus tuis benedictis, « pedes » meos lutulentos, spurcos et foetidos. « Cogitanda sunt haec, ait Augustinus, potius quam dicenda; ne forte quod ex iis verbis aliquatenus dignum concepit anima, non explicet lingua. »


Versus 7: Respondit Jesus, et Dixit Ei: Quod Ego Facio Tu Nescis Modo, Scies Autem Postea

7. RESPONDIT JESUS, ET DIXIT EI: QUOD EGO FACIO TU NESCIS MODO, SCIES AUTEM POSTEA. — Significat Christus in hac lotione pedum occulta latere mysteria, quae Petrus necdum cognoscebat. « Petrus, ait S. Ambrosius, lib. De iis qui initiantur, cap. VI, non advertit mysterium, et ideo ministerium recusavit, quod gravari humilitatem servi crederet, si sibi obsequium Domini patienter admitteret. » Ait ergo Christus: Hoc mysterium modo nescis, sed scies postea. Scilicet primo, cum paulo post vers. 14, dicam me hoc facere, ut tibi, et Apostolis caeterisque fidelibus dem exemplum summae humilitatis et charitatis, quod imitemini. Ita Cyrillus.

Secundo, quia hac lotione significatur poenitentia, quae praemitti debet Eucharistiae, uti tu, o Petre, intelliges post missionem Spiritus Sancti, ipse enim vos docebit omnia. Ita S. Cyprianus, tract. De Coena Domini; S. Pacianus, epist. 1 Contr. Novat.; S. Gregorius, lib. IX, epist. 39, idque insinuant quoque S. Augustinus et Bernardus. In hujus rei symbolo sacerdotes Aaronici, ingredientes templum ad sacra faciendum, lavabant manus et pedes in labro aeneo ad hoc erecto ante Sanctum, idque puritatis corporalis causa, ut per illam puritatis spiritalis in mente admonerentur, Exodi XXX, 19.

Peculiaris est hic S. Ambrosius, qui lib. III De Sacram., cap. 1, et lib. De iis qui initiantur, cap. VI, censet hanc corporalem pedum ablutionem omnibus fidelibus esse necessariam ante baptismum, ut per eam praepararentur ad sacram Synaxim, sicut ad eamdem Christus hic praeparavit Apostolos pedes eis abluendo. Quare hanc pedum lotionem esse Sacramentale quippiam, sive ritum sacrum a Christo hic sancitum, quo contra diaboli supplantationem muniamur. Hinc ipse inter alias baptismi caeremonias, sive ritus, annumerat pedum lotionem: unde illa in usu fuit Mediolani, ut mox dicam. Hinc et S. Bernardus, serm. De Coena Domini, hanc pedum ablutionem vocat Sacramentum, innuitque eam valere ad remissionem peccatorum venialium: « Nam ut de remissione quotidianorum non dubitemus, inquit, habemus ejus Sacramentum, pedum ablutionem. » Sed S. Bernardus ibi per sacramentum intelligit symbolum, typum, figuram, significationem mysticam, uti ipse paulo post explicat, de quo mox plura.

Symbolice: Origenes et S. Hieronymus, epist. ad Damasum, de prima visione Isaiae, censent Christum lavisse pedes Apostolis, ut eos praepararet in praedicationem evangelii, juxta illud: « Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! » Isaiae cap. LII, vers. 7; Rom. cap. X, vers. 15.

Secundo, S. Ambrosius, lib. De iis qui initiantur mysteriis, cap. VI, censet Christum in baptismo abluere peccata actualia, abluendo caput; hic vero abluendo pedes, abluisse reliquias peccati originalis, id est motus concupiscentiae; hac enim lotione pedes, id est affectus eorum, roborasse, ut cupiditatibus generose resistant.

Tertio, S. Augustinus et S. Bernardus, De Coena Domini: « Pedibus, inquit, quibus terram calcamus, significantur terreni amores, sordes et defectus, qui, dum in terra, id est inter res terrenas, conversamur, veluti pulvis aut lutum nostris pedibus, id est affectibus, adhaerescunt, quos abluere oportet per lacrymas et poenitentiam, praesertim ante sanctam communionem. »

Quarto, S. Cyprianus De Coena Domini, et S. Gregorius, lib. IX, epist. 39: Pedum, inquit, qui sunt infima et ultima pars hominis, lotio, significat non tantum exteriora opera nobis esse scrutanda, sed descendendum nobis esse in imas et intimas conscientiae latebras, easque ab omni occulta macula et prava intentione esse expurgandas, per contritionem, lacrymas et gemitus.

Ex hac Christi lotione pedum manavit consuetudo Mediolani, et in nonnullis aliis Ecclesiis, ut baptizandis pedes abluerentur ab Episcopo, ac deinde a sacerdotibus et clericis in fonte, qui ad hoc erectus erat ante fores Ecclesiae; Episcopus deinde pedes a se ablutos osculabatur, et posterior pars pedis imi super Episcopi caput imponebatur. Hunc morem refert et defendit S. Ambrosius, lib. III De Sacram., cap. 1, dicitque eum a S. Petro et Christo hoc loco manasse, unde miratur eum in Ecclesia Romana non servari. Et Concilium Toletanum XVII, cap. III, sancit ut Episcopi et sacerdotes lavent pedes fidelium in coena Domini, ad exemplum Christi, jubetque revocari ejus usum intermissum. Hoc autem Concilium celebratum fuit aera 732, hoc est anno Christi 694.

Causam hujus lotionis mysticam affert idem Ambrosius, lib. De initiandis, cap. VI, dicens: « Mundus erat Petrus, sed plantam lavare debebat: habebat enim primi hominis de successione peccatum, quando eum supplantavit serpens et persuasit errorem; ideo planta ejus abluitur, ut haereditaria peccata tollantur. » Alludit ad illud Dei ad serpentem de homine: « Tu insidiaberis calcaneo ejus, » Genes. III, 15. Idem Ambrosius, lib. III De Sacram., cap. 1: « Quia Adam supplantatus a diabolo est, et venenum ei effusum est. »


Versus 8: Dicit Ei Petrus: Non Lavabis Mihi Pedes in Aeternum. Respondit Ei Jesus: Si Non Lavero Te, Non Habebis Partem Mecum

8. DICIT EI PETRUS: NON LAVABIS MIHI PEDES IN AETERNUM. — Origenes accusat Petrum protervae audaciae et inobedientiae; sed recte excusat eum S. Augustinus, tract. 56, quod haec ejus vox processerit a sincera fide, reverentia, timore, humilitate et dilectione, q. d. Ego sum vilis homuncio, tu es Rex regum et Dominus majestatis; quare non patiar te mihi lavare pedes. « Ego (sunt verba Cypriani, tract. De Ablut. pedum), si oportuerit me mori tecum, paratus sum; hoc enim debeo, hoc amplector. Pro te libenter cervicem porrigo percussori; sed Deum meum et Dominum meum ad pedes meos prostratum non patior, non audeo sustinere. »

RESPONDIT EI JESUS: SI NON LAVERO TE, NON HABEBIS PARTEM MECUM. — Primo, S. Augustinus hoc mystice accipit, q. d. Nisi per poenitentiam (quam lotio pedum repraesentat et excitat) lavero peccata tua venialia, non dabo tibi Eucharistiam, quam jam instituere paro, nec ingredieris coelum, quia nil coinquinatum in illud ingreditur. Sic et S. Cyprianus, tract. De Ablut. pedum.

Secundo, S. Chrysostomus et Cyrillus, q. d. Nisi susceperis humilitatis documentum, quod ego hac lotione pedum tibi trado, non habebis partem mecum; quia soli humiles Dei gratiam et gloriam nanciscuntur.

Tertio, genuine ad litteram, q. d. Si, o Petre, te mihi resistentem non lavero, id est si obstinate persistas in inobedientia, ut nolis tibi a me lavari pedes; tu quia inobediens, non habebis partem mecum, id est non communicabis mecum in mensa Eucharistica, non dabo tibi partem panis consecrandi in corpus meum, a sacra synaxi te excludam, non habebo te familiarem et mensae sacrae socium. Minatur enim Christus Petro privationem suae familiaritatis et Eucharistiae, non autem gratiae et gloriae; licet enim aegrius Petrus obediret, id tamen erat ex profunda humilitate et reverentia, ideoque venia dignum. Ita Toletus, qui et rationem addit: Minatur, inquit, Petro, quod non sit ei daturus Eucharistiam, per quam Christus in eo et ipse in Christo mansurus erat; ad hoc enim praecipue lavabat ipsorum pedes, ut dispositis et mundis seipsum in cibum daret, et realiter cum eis uniretur. Et hoc est quod Petro comminatur: Si non te lavero, non eris particeps mei; nam convivium mei ipsius modo praeparo, iis solis quos lavero daturus. Petrus verbum hoc distincte non intellexit tunc quando prolatum est; sed id tantum concepit nihil se cum Christo habiturum commune, ab eoque se separandum, nisi lotus fuisset; quod quidem magna erat poena; postea tamen rei mysterium cognovit. Similis phrasis est III Reg. XII, 16, ubi populus offensus saevitia Roboam, ait: « Quae nobis pars in David? vel quae hereditas in filio Isai? » q. d. Nolumus deinceps amici familiares et subditi esse familiae Davidis, sed alium nobis creabimus regem. Ita S. Basilius, orat. De Peccato: « Hanc ob rem, inquit, a Christo in Petrum ejusmodi factae sunt minae, ut nisi promptitudine ac velocitate obedientiae voluntatem suam correxisset, non illae beatitudines a Deo in eum profectae, non dona, non promissiones, non etiam illa ipsa Dei Patris talis ac tantae erga unigenitum Filium propensae voluntatis declaratio suffecissent ad praesentem inobedientiam expiandam. »

Hinc idem S. Basilius ex hoc loco duas insignes colligit regulas morales, regul. 12, cap. II. Prima est: « Qui jussis Domini adversatur, licet id pio et amico animo faciat, is tamen ob eam causam abalienatur a Domino. » Altera est: « Quod quidquid a Domino dicatur, id summa cum animi expletione debemus suscipere. »

Porro, ex hoc loco S. Ambrosius putavit lotionem pedum omnibus fidelibus esse necessariam in baptismo, quasi praeparationem et dispositionem ad Eucharistiam a Christo sancitam, uti dixi vers. 7.


Versus 9: Dicit Ei Simon Petrus: Domine, Non Tantum Pedes Meos, Sed et Manus et Caput

9. DICIT EI SIMON PETRUS: DOMINE, NON TANTUM PEDES MEOS, SED ET MANUS, ET CAPUT. — Petrus ictus hac Christi comminatione, quasi fulmine, illico Christo obedit ac plura quam Christus postularat offert, scilicet manus et caput, quae alias subinde lavari solent. Hinc S. Basilius, in Regul. brevior., resp. 60, utilem dat regulam: « Rescindendum, inquit, est quidquid praeter praeceptum Domini ante statutum est. Hoc aperte demonstrat in apostolo Petro, qui ante statuerat: Non lavabis mihi pedes in aeternum; ubi vero affirmative audivit Dominum dixisse: Nisi lavero te, non habebis partem mecum; confestim sententiam mutavit et dixit: Domine, non tantum pedes, sed et manus. »

Rursum Basilius, Respons. 233, ex hoc loco docet obedientiam caeteris virtutibus esse praeferendam: Petrus, ait, cum ei talium ac tantorum recte factorum testimonium a Domino fuisset datum, atque eo modo appellatus, et beatus laudatus, ubi una tantum in re, ab obedientia visus est discedere, atque hoc ipsum non ex negligentia superbiave, sed ex reverentia honoreque erga Dominum suum; propter hoc ipsum tantum ei dicitur: « Nisi lavero te, non habebis partem mecum. »


Versus 10: Dicit Ei Jesus: Qui Lotus Est, Non Indiget Nisi ut Pedes Lavet, Sed Est Mundus Totus. Et Vos Mundi Estis, Sed Non Omnes

10. DICIT EI JESUS: QUI LOTUS EST, NON INDIGET NISI UT PEDES LAVET, SED EST MUNDUS TOTUS. — Nota, Christum hic alludere ad eos qui se lavant in balneis, qui toti quidem loti et mundi ex eis exeunt; sed quia pedibus nudis terram calcant itaque pedes inquinant, idcirco eos tantum deinde lavant. Nota secundo, Christum per anagogen suo more a lotione corporali ad spiritualem assurgere, q. d. Qui lotus est spiritualiter per baptismum, quo ego vos, o Apostoli, ablui; aut qui lotus est per contritionem et poenitentiam, hic totus est mundus in anima, sed tamen indiget ut solos pedes lavet, id est ut animi affectus, qui ex terrenarum rerum, in quibus versantur, contagio subinde maculantur et leves sordes contrahunt, saepe expurget per contritionem, castigationem corporis et similes virtutes (quarum haec lotio est symbolum), praesertim ante sacram Synaxim et sumptionem Eucharistiae. Sic fere S. Augustinus, Beda, Rupertus et S. Bernardus, serm. In Cena Domini, quem audi: « Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet. Lotus est, qui gravia peccata non habet, cujus caput, id est intentio, et manus, id est operatio et conversatio, munda est; sed pedes, qui sunt animae affectiones, dum in hoc pulvere gradimur, ex toto mundi esse non possunt, quin aliquando vanitati, aliquando voluptati aut curiositati, plusquam oporteat, cedat animus vel ad horam. In multis enim offendimus omnes. Verumtamen nemo contemnat aut parvipendat. Impossibile est enim cum eis salvari, impossibile est ea dilui nisi per Christum Jesum, et a Christo. »

Igitur Christus hac lotione pedum expurgavit Petri et Apostolorum peccata, venialia praesertim, quia per illam ac per tantam suam demissionem compunxit eorum mentes, eosque admonuit internae lotionis per contritionem faciendae in anima, per quam venialia peccata expiantur. Hac de causa sacerdotes in veteri Testamento lavabant pedes et manus ante sacrificium, uti jam dixi. Idem fecere Gentiles multi, quos recenset Brissonius, lib. I De Formulis Roman., pag. 4. Idem olim fecere Judaei, ut patet Marci VII, 4, et etiamnum faciunt.

Denique, S. Augustinus, epist. 108 ad Seleucianum, ex eo qui lotus est, probabiliter colligit Petrum et Apostolos ante Eucharistiam fuisse baptizatos, tum quia nemo capax est Eucharistiae, nisi baptizatus; tum quia ante mortem Christus eos baptizavit; nam post mortem neminem baptizavit, constat autem ipsos omnes a Christo, vel immediate, vel mediate fuisse baptizatos. Denique lotus proprie lotionem, quae fit in baptismo, notare videtur.

ET VOS MUNDI ESTIS, SED NON OMNES. — Tacite Christus pungit Judam, ut a sua proditionis machinatione et scelere resipiscat; noluit tamen eum nominare, ne infameret et ne Apostoli in eum ut proditorem insurgerent eumque male tractarent.


Versus 11: Sciebat Enim Quisnam Esset Qui Traderet Eum; Propterea Dixit: Non Estis Mundi Omnes

11. SCIEBAT ENIM QUISNAM ESSET QUI TRADERET EUM: PROPTEREA DIXIT: NON ESTIS MUNDI OMNES. — Hinc S. Augustinus, lib. II Contr. Petil., cap. XXII, colligit Judam tunc praesentem fuisse, ac proinde a Christo lotum S. Synaxim sumpsisse; licet S. Cyprianus, tract. De Ablut. pedum, neget Judam lotioni et consequenter Eucharistiae interfuisse.


Versus 13: Vos Vocatis Me Magister et Domine; et Bene Dicitis, Sum Etenim

13. VOS VOCATIS ME MAGISTER ET DOMINE; ET BENE DICITIS: SUM ETENIM. — « Magister et Domine. » Christus non tantum qua Deus, sed etiam qua homo erat magister et dominus omnium hominum et totius mundi; nec tantum exterius loquendo docebat, ut faciunt communes magistri, sed interius mentes illuminabat, et voluntatem quocumque vellet, impellebat; unde ipse solus perfectus, coelestis et divinus est magister, uti ipse ait Matth. XXIII, 10. Vide ibi dicta.


Versus 15: Exemplum Enim Dedi Vobis, ut Quemadmodum Ego Feci Vobis, Ita et Vos Faciatis

15. EXEMPLUM ENIM DEDI VOBIS, UT QUEMADMODUM EGO FECI VOBIS, ITA ET VOS FACIATIS, — non mihi, utpote jam eunti ad mortem, sed aliis proximis vestris, cum necessitas aut pietas id exiget; v. g., cum hospites peregre veniunt. Nam, ut ait S. Gregorius, Praefat. in libros Dialog., « ad amorem patriae coelestis plus exempla quam praedicamenta succendunt. » Unde « Jesus coepit » primo « facere, » deinde « docere, » Act. I, 1, plusque docuit facto quam verbo. Hinc S. Basilius, lib. I Moral., regul. 70, cap. X, docet eum qui praeest, debere prius facere ea quae subditis facienda esse docet, ac cap. XXIV, docet eum ut dignitate, sic et humilitate subditos praeire oportere. Praevidebat Christus Apostolos paulo post inter se superbe disceptaturos, quis eorum esset major; unde hoc humilitatis exemplum eis praemisit objecitque ut hanc eorum ambitionem infringeret et comprimeret, atque ita eam reipsa, si non elisit, certe infregit.

Ex hac Christi sententia usus invaluit, ut multi Praelati, imo principes et reges die jovis sancto subditorum vel pauperum pedes lavent; imo S. Ambrosius censuit Christum hic idipsum praecipere, uti superius dixi. Ita pedes pauperum laverunt S. Ludovicus, rex Franciae; S. Elisabetha, uxor Lantgravii Hessiae; S. Hedwigis, Ducissa Poloniae; S. Brigida aliique plures. Vide Gretserum, in Pedilavio.


Versus 16: Amen, Amen Dico Vobis: Non Est Servus Major Domino Suo; Neque Apostolus Major Est Eo Qui Misit Illum

16. AMEN, AMEN DICO VOBIS, NON EST SERVUS MAJOR DOMINO SUO, NEQUE APOSTOLUS MAJOR EST EO QUI MISIT ILLUM. — Insistit Christus humilitati Apostolis inculcandae, quia praevidebat eorum de primatu contentionem mox secuturam, q. d. Si ego vester dominus me humiliavi et lavi pedes vestros, multo magis decet vos humiliare et pedes alterutrum lavare. Si enim dominus lavit, lavet et servus: nec enim servus dedignari potest opus quod fecit dominus; nec apostolus sive legatus recusare potest officium quod praestitit ejus Praelatus vel princeps qui eum misit.


Versus 17: Si Haec Scitis, Beati Eritis Si Feceritis Ea

17. SI HAEC SCITIS, BEATI ERITIS, SI FECERITIS EA. — q. d. Si haec scitis, uti scire vos scio (quis enim nescit dominum esse majorem servo, et Praelatum suo apostolo sive legato?), beati eritis, si uti scitis, sic et feceritis ea opereque compleveritis. Beati, inquam, in spe, sed necdum in re; futuri autem beati in re post mortem, si usque ad eam haec facere perrexeritis, et in mei sequela perseveraveritis, uti vos omnes facturos et perseveraturos scio, uno excepto Juda: unde eum excipiens subdit:


Versus 18: Non de Omnibus Vobis Dico

18. Non de omnibus vobis dico — vos haec quae dixi facturos, quia scio Judam id non facturum. Ego scio, quos elegerim. — S. Augustinus, tract. 59, explicat de aeterna Dei praedestinatione ac electione ad gloriam, q. d. Non de omnibus dico, sed de iis tantum quos elegi ad gloriam, ad quam non elegi Judam, ac proinde de eo non sum locutus, sed eum excipio. Verum hoc duriusculum videtur, tum quia culpa omnis in Judam rejicienda est, non in Christum Christique electionem, a qua Judam exclusit: unde, vers. seq., Christus culpam in Judam conjicit; tum quia Christus, quando loquitur de aeterna Dei electione et praedestinatione ad gloriam, nunquam solet eam sibi tribuere, sed Patri; ipsa enim est pars primaria providentiae, quae Patri appropriatur.

Agit igitur Christus hic de temporali sua electione, qua ut homo elegit duodecim Apostolos, et inter eos ipsum quoque Judam, de qua dicitur Luca VI: « Vocavit ad se discipulos, et elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominavit; » inter duodecim autem unus erat Judas. Loquitur ergo Christus hic de electione ad apostolatum, ait Toletus et Maldonatus, q. d. Ego scio et scivi quos et quales elegerim in Apostolos; scio et scivi, qui eo digni, qui indigni futuri sint, qui perseveraturi, ideoque beati futuri, qui non; scio eos, qui haec quae dixi facturi sint, qui non; uti scio et scivi Judam a me electum ea non facturum, sed fore meum proditorem; quare non ex ignorantia elegi eum in Apostolum, quasi ignorarim eum me proditurum; imo idipsum optime praescivi et praevidi, sed tamen elegi eum, ut ejus malitia uterer ad commune bonum, scilicet ut per eum impleretur mea passio, et per eam hominum salus et redemptio. Unde subdit:

SED UT IMPLEATUR SCRIPTURA: QUI MANDUCAT MECUM PANEM, LEVABIT CONTRA ME CALCANEUM SUUM. — q. d. Sciebam Judam fore proditorem, sed tamen elegi eum in Apostolum, ut per eum impleretur mea passio, et consequenter Scriptura, quae eam ejusque modum praedixit; scilicet illam fore inchoandam per proditionem unius mihi familiaris et domestici, puta Judae, qui mea amicitia et familiaritate perfide abusus est ad me prodendum; atque ego id permittere volui, ut ex ejus malitia ingens bonum eliciam, scilicet mundi redemptionem, sicut permisi lapsum Luciferi et Adami, ut inde elicerem Christi incarnationem.

LEVABIT CALCANEUM. — Citat Psalm. XL, 9, ubi Septuaginta vertunt, magnificavit super me supplantationem; S. Hieronymus, levavit contra me plantam, id est, me decipere, supplantare, prodere et perdere conatus est; imo reipsa me dolo et fraude supplantavit, me cadere fecit in manus Judaeorum, me adegit ad crucem et mortem. Nam supplantare proprie est plantam, seu pedem vel calcaneum inter alterius crura immittere in lucta vel cursu, itaque facere ut pedes currentis ad pedem supplantantis illisi impingant, cadant et corruant.

Loquitur David ad litteram de Achitophel, proditore suo apud Absalomum filium suum, ut habet Chaldaeus; mystice de Juda proditore Christi, cujus typus fuit Achitophel, sicut David Christi.


Versus 19: Ut Cum Factum Fuerit, Credatis

19. Amodo dico vobis, priusquam fiat; ut cum FACTUM FUERIT, CREDATIS QUIA EGO SUM. — « Amodo, » graece ἀπάρτι, quod verti potest primo, ex nunc, ex hoc tempore, ut vertit Syrus; secundo, confestim, jam jam, cito, illico; et sic hic accipitur, et hoc significat « amodo »; notat enim instantem proditionem Judae, q. d. Jam jam post paucas horas Judas prodet me, ideoque id vobis praedico, ut cum mox videritis me prodi, capi, occidi, non turbemini, sed « credatis, » id est in fide mea perseveretis « quia ego sum, » scilicet quod ego sim Messias Filius Dei, sponte me offerens morti pro redemptione hominum; ideo enim haec praedico, ut sciatis me haec omnia praescire et posse praecavere meque subducere, sed nolle, imo velle pati pro salute mundi; tunc pariter videbitis me vere dixisse non omnes vos esse mundos, sed Judam esse immundum et scelestum, ideoque reprobandum et damnandum, cum videritis eum ex sceleris conscientia et immanitate laqueo se praefocare. Haec ergo mea praedictio conjuncta cum rei praedictae eventu, vos in fide mea nutaturos stabiliat et confirmet. Ita Cyrillus.


Versus 20: Qui Accipit Quemcumque Misero, Me Accipit

20. Amen, amen dico vobis, QUI ACCIPIT SI QUEM MISERO, ME ACCIPIT: QUI AUTEM ME ACCIPIT, ACCIPIT EUM QUI ME MISIT. — Non apparet quomodo haec verba cohaereant cum praecedentibus. Primo, Chrysostomus, homil. 71, et ex eo Theophylactus, haec referunt ad passionem et crucem Christi, quasi ad eam fortiter imitandam hortetur Apostolos per sui exemplum, q. d. Nolite timere persecutiones, mortes et cruces, quas praedicando fidem meam patiemini; quia in hac re me sequemini; patiemini enim ut mei legati, a me missi, et consequenter a Deo Patre. Quare passio haec vobis non erit ignominiae, sed gloriae. Verum hic non agitur de passione, sed de susceptione Apostolorum.

Secundo, Cyrillus, lib. IX, cap. XII, putat Christum hic ostendere immanitatem proditionis Judae argumento ducto a contrario, q. d. Sicut qui a me missum excipit et honorat, me excipit et honorat; sic ex adverso qui a me missum respuit, non tantum mihi, sed et Deo, qui me misit, gravem contumeliam et injuriam irrogat. Verum hic multa supplere oportet, quae non dicit Christus.

Tertio, Cajetanus, Jansenius et Ribera probabilius censent Christum, cum jam finire vellet sermonem de ablutione pedum, nunc addere nonnulla et ad ipsum redire exhortarique omnes fideles, ut recipiant missos ad se Apostolos, benefaciant eis, sicut ante exhortatus fuerat Apostolos, ut benefacerent fidelibus; qua in re etiam Apostolos consolatur, ut ait Chrysostomus, homilia 71, quos pro omnium salute, in charitatis officiis laborare jusserat.

Quarto, magis particulatim et proprie, Toletus opinatur haec pertinere ad exemplum lotionis pedum datum a Christo, ut hoc Apostoli et fideles imitentur, nec ab eo excusent se, quod haec lotio sit vilis hominemque vilem et abjectum efficiat, cum Christus ipse eam usurparit, et usurpando honorarit atque quasi nobilitarit, q. d. Nolite subterfugere hospites eisque pedes abluere; quia qui hospites fideles, praesertim Apostolos, hospitio accipit eisque pedes lavat, me qui eos misi, quasi hospitio accipit: qui autem me accipit, accipit et Patrem qui misit me.

Ergo qui meos fideles et legatos recipit, Deum recipit, et honor qui eis impenditur, Deo impenditur; ac vice versa, qua injuria quis eos afficit, eadem me et Deum ipsum afficit. Docet ergo hic Christus humilitatis officia, quale est lavare pedes, esse obeunda etiam ab Apostolis et Praelatis, nec recusari debere ob officii dignitatem, ne illa vilescat et contemnatur, quia per illa potius honorabuntur, ut veri imitatores et vicarii Christi, quia qui eos honorat, Christum et Deum ipsum, qui eos misit, honorat. Humiles Praelatos ergo Praelatos non dedecorat, sed ornat et decorat. Ita Toletus, Jansenius et alii. Hinc noster S. Franciscus Xaverius navigans in Indiam, cum aegrorum lectos sterneret, cibos coqueret, medicinas porrigeret, audiretque sibi objici haec tam vilia munia dedecere Legatum Apostolicum, qualis ipse erat, respondit ea decere discipulum et apostolum Christi, quia Christus similia obivit eaque quasi nobilitavit. In schola enim Christi sola humilitas nobilitat et exaltat, quia Christo Deo et Domino nostro nos assimilat. Ita Tursellinus in ejus Vita.

S. Carolus Borromaeus in supplicatione publica, nudis pedibus, laqueo ad collum appenso, crucem bajulans incedebat, pauperibus serviebat, peste laborantibus ministrabat, vilia quaeque obibat; et tamen per haec dignitatem Archiepiscopalem et Cardinalitiam non turpavit, sed magis ornavit ac sancti Cardinalis nomen obtinuit; sicut enim gemma carbunculi in pala ornat annulum aureum, sic humilitas exornat purpuras et coronas.


Versus 21: Turbatus Est Spiritu

21. CUM HAEC DIXISSET JESUS, TURBATUS EST SPIRITU: ET PROTESTATUS EST (id est palam, aperte et clare testatus est) ET DIXIT: AMEN, AMEN DICO VOBIS, QUIA UNUS EX VOBIS TRADET ME. — Syrus, haec dixit Jeschua, et infremuit spiritu, et testatus est, dixitque: Amin, amin dico vobis, unus ex vobis prodet me; Arabicus, commotus est spiritu, etc. Turbatio ergo haec fuit ingens dolor et indignatio ob scelus Judae, quod ille jam jam eum esset proditurus Judaeis: ob hujus enim sceleris immanitatem, aeque ac ob Judae perditionem et damnationem, intimis animi sensibus indoluit Christus et infremuit spiritu; hunc autem dolorem non involuntarie passus est, sed libere admisit Christus, imo ultro assumpsit hic, aeque ac in morte Lazari, cap. XI, vers. 33, ut ibi dixi. De hac Christi praedictione proditionis Judae, dixi Matth. XXVI, 21 et sequent.

Quaeritur hic, quando haec Christi praedictio contigerit, an ante institutionem Eucharistiae, an post? Joannes enim illam institutionem hic omittit, quia a caeteris tribus Evangelistis diserte fuit enarrata; Matthaeus autem et Marcus praedictionem hanc Christi praeponunt institutioni Eucharistiae, Lucas vero postponit. Sunt hic tres sententiae probabiles.

Prima est Jansenii et Francisci Lucae, qui censent Christum praedixisse Judae proditionem post institutionem Eucharistiae, ut habet Lucas; quare Matthaeum et Marcum, qui ante Eucharistiam praedictionem hanc enarrant, uti anticipatione: unde ipsi institutionem Eucharistiae collocant immediate ante hunc versum 21 Joannis, ratio est, quia, si ante Eucharistiam Judae proditionem praedixisset, turbasset Apostolos et commovisset ad iram, ac minus dispositos attentosque ad Eucharistiam reddidisset. Verum haec ratio non concludit. Nam ante Eucharistiam praedixit Christus suam passionem et mortem, qua multo magis Apostolos turbavit, ac paulo post Eucharistiam, ut ipsi fatentur, praedixit proditionem Judae, quae tunc eos turbavit, ut ad recollectionem animi, quae post Eucharistiam requiritur, minus attenderent. Denique haec Christi praedictio proditionis Judae ante Eucharistiam valuit tum ad Judam a scelere deterrendum, tum ad Apostolorum animos compungendos et sollicitos reddendos, ut conscientiam suam quisque examinaret, ne in ea Christus quid inveniret, quod ipse aeque ac scelus Judae revelare et carpere posset.

Secunda sententia plane contraria est Baronii, anno Domini 34, cap. LVIII, et aliorum, qui censent Christum praedixisse Judae proditionem, non post, sed ante institutionem Eucharistiae, ut habent Matthaeus et Marcus; quare Lucam, qui eam illi postponit, uti postpositione. Putat ergo Baronius rem gestam esse eo ordine, quo a Joanne recensetur; nimirum post pedum ablutionem de sua proditione Jesum sermonem habuisse, tunc et Joanni de proditore roganti signum illud per intinctam buccellam dedisse; sed quod dicit accepta buccella continuo exiisse, id quidem non ita accipiendum putamus, ait Baronius, ut tunc temporis statim et nulla interposita mora abierit; sed quod velut furore quodam percitus, non exspectaverit prolixam illam post coenam habitam a Domino orationem. Nam S. Lucas aperte testatur Judam cum caeteris permansisse usque ad finem communicationis Eucharistiae, post quam nihil jam videbatur esse reliquum in mensa (secundum praedictum Judaeorum ritum) quo potuerit panis intingi; sicque nec dici posse videtur, illum panem intinctum fuisse Eucharistiam.

Verum Judas post buccellam « exivit continuo, » imo eodem momento, ut habet Syrus; non ergo exspectavit prolixam Apostolorum synaxin, si illa post datam buccellam contigit. Unde verisimilius alii hujus sententiae sectatores opinantur, buccellam hanc Judae a Christo datam fuisse ipsam Eucharistiam: post hanc enim indigne sumptam, a diabolo actus quasi in furorem, illico exiit ad scelus, quod machinabatur, perficiendum. Porro, in institutione Eucharistiae, et post eam Christus accubuit mensae, ibique praedixit proditionem Judae, ut habet Lucas. Ergo omnino verisimile est mensam tunc necdum fuisse sublatam, sed in ea ex tribus Christi coenis praecedentibus, remansisse panem et ciborum reliquias, ex quibus Christus buccellam accipere et intingere, intinctamque Judae dare posset.

Tertia ergo sententia inter duas jam dictas media verior videtur, scilicet Christum praedixisse proditionem Judae, tam ante Eucharistiam, quam post eam illam iterasse: tum quia valde illam ejusque atrocitatem sensit et indoluit, imo turbatus est spiritu, ut ait hic Joannes; tum ut Judae suum scelus objiceret, ac se illud scire indicaret eumque ab illius executione absterreret; tum ut Apostolorum animos compararet et hac praedictione praemuniret, ne mox reipsa visuri Judae proditionem et Jesu captivitatem percellerentur, sed in fide Jesu constanter persisterent. Hac ratione enim conciliamus optime Matthaeum et Marcum cum Luca, ut utrique verum dixerint remque suo ordine narrarint. Est haec sententia expressa S. Augustini, lib. III De Consensu Evang., cap. I, Euthymii et Toleti, qui asserunt hunc fuisse rei gestae ordinem. Peracta jam paschalis agni coena, et communi incepta, illis coenantibus surrexit Christus lavitque discipulorum pedes, quibus lotis, iterum recumbens dixit omnia haec quae Joannes narrat; spiritu ergo turbatus de suo loquitur traditore, et interrogat unusquisque: « Numquid ego sum? » et audit Judas: « Tu dixisti. » His peractis Eucharistiam instituit; qua instituta et mysterio peracto, iterum de traditore loquitur, ut refert Lucas, cap. XXII: « Verumtamen, inquit, ecce manus me tradentis mecum est in mensa, » etc. Tunc interrogat Petrus Joannem: « Quis est de quo dicit? » et Joannes interrogans Jesum audit: « Cui ego panem infinctum porrexero. » Et post hanc buccellam introivit in Judam Satanas, et recessit; quo recedente et coena omnino absoluta, Christus habet ad suos discipulos mirabilem concionem a Joanne paulo post descriptam. Hinc patet institutionem Eucharistiae non ante hunc versum, ut vult Jansenius, sed ante vers. 32: « Erat ergo unus, » etc., collocandam esse.


Versus 22: Aspiciebant Ergo ad Invicem Discipuli

22. ASPICIEBANT ERGO AD INVICEM DISCIPULI, HAESITANTES DE QUO DICERET, — imo interrogantes singuli: « Numquid ego sum, Domine? » ut habet Matth. XXVI, 22. Nam, ut ait Chrysostomus, « quia nominatim non dixit, in omnes induxit timorem; et licet sibi male conscii non essent, tamen Christo magis quam propriis cogitationibus credebant. » Et ut Origenes, « recordabantur velut homines, mutabiles esse affectus etiam provectorum. »


Versus 23: Unus ex Discipulis Ejus in Sinu Jesu

23. ERAT ERGO RECUMBENS UNUS EX DISCIPULIS EJUS IN SINU JESU, QUEM DILIGEBAT JESUS, — puta ipse Joannes. To « ergo » continuat sermonem praedictionis Christi de proditione Judae, etsi is interruptus fuerit per institutionem Eucharistiae, eo quod illam hic omittat Joannes; Eucharistiam enim instituit Jesus immediate ante hunc versum, post primam praedictionem proditionis Judae, quam recensent Matthaeus et Marcus: deinde instituta jam Eucharistia, et peracta S. Synaxi, Christus eamdem praedictionem iteravit et resumpsit, dicens, ut habet Lucas, cap. XXII, vers. 21: « Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa; » cumque Apostoli cuperent scire nominatim quis ille foret, Petrus avidior et ferventior caeteris, innuit Joanni in sinu Jesu recumbenti, ut a Jesu eum sibi designari postularet, ut hic narrat Joannes idque insinuat to « ergo », q. d. Joannes erat vicinior et charior Jesu illique proximus, utpote in sinu ejus recumbens: « ergo, » id est hac de causa, innuit Petrus Joanni ut a Jesu suo dilecto nomen proditoris exquireret. Dicitur autem Joannes in sinu Jesu recubuisse, quia veteres non assidebant mensae, sed recumbebant bini vel terni in singulis lectulis mensalibus, ita ut cubito dextro innixi, non tam sederent, quam jacerent ad mensam, quo fiebat ut secundus ad sinistram primi proxime sequens, in ejus sinu quasi jacere et recumbere videretur. Vide Ciacconum de Triclinio.

QUEM DILIGEBAT JESUS, — non tantum amore amicitiae humanae, velut aetate minimum, ut vult Toletus, sed etiam amore charitatis, ob virginitatem et puritatem, modestiam et mansuetudinem, moresque suaves et sanctos, quibus caeteros antecellebat; ita Cyrillus, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius et S. Hieronymus, epist. ad Heliodorum. Hinc tamen non sequitur Joannem absolute omnibus Apostolis fuisse sanctiorem; poterat enim Petrus illo esse in charitate ardentior, ideoque sanctior. Sanctitas enim maxime in charitate consistit illaque mensuratur, ut, quanta est charitas, tanta sit gratia et sanctitas cujusque.

Porro, quod Joannes in sinu et supra pectus Jesu recubuit, non solum fuit praesentis amoris indicium, sed etiam futurae rei signum, « quod scilicet inde vocem sumeret, quam postea cunctis saeculis inauditam emitteret, » ait Beda.


Versus 24: Innuit Ergo Huic Simon Petrus

24. INNUIT ERGO HUIC SIMON PETRUS, ET DIXIT EI: QUIS EST DE QUO DICIT? — Hinc patet Petrum Joanni innuisse, non tantum signo nictus et nutus, ut vult S. Augustinus, sed etiam modeste Petro verbo suggerendo dixisse: « Quis est de quo dicit? » uti narrat hic Joannes. Ita Origenes, Chrysostomus et Cyrillus. Rogat autem id Petrus, non quia Apostolorum princeps, licet id velit Cyrillus, nec quasi metuens sibi ne ipse foret proditor, ut opinatur Chrysostomus, sed ex zelo, ut tantum scelus et Christi proditionem impediret, uti in horto Christi captivitatem impedire voluit, amputando aurem Malcho eum capere volenti.


Versus 25-26: Cui Ego Intinctum Panem Porrexero

25. ITAQUE CUM RECUBUISSET ILLE SUPRA PECTUS JESU, DICIT EI: DOMINE, QUIS EST? 26. RESPONDIT JESUS: ILLE EST; CUI EGO INTINCTUM PANEM PORREXERO; ET CUM INTINXISSET PANEM, DEDIT JUDAE SIMONIS ISCARIOTAE. — « Cum recubuisset. » Videtur Joannes innuenti Petro, vel vestem ejus secreto trahenti, aures et corpus admovisse, itaque a sinu Christi nonnihil recessisse, ut audiret Petri petitionem, qua audita rursus corpus reclinasse et recubuisse ad pectus Jesu, ut id quod suggesserat Petrus, posceret a Jesu.

INTINCTUM PANEM. — Nota, Judam interfuisse celebrationi agni paschalis, item Eucharistiae, eamque cum aliis Apostolis sumpsisse, uti docent S. Augustinus, Chrysostomus, Cyrillus et alii passim; immo nonnulli opinati sunt hunc « panem intinctum » fuisse Eucharistiam, sed perperam; nec enim Christus « panem intinctum » consecravit, sed panem siccum, aeque ac vinum purum et merum. Quare post S. Synaxim, Christus ex mensa accepit partem sive buccellam panis residui, eamque intinxit in embamma, vel jusculum aliquod delicatius, quod adhuc erat in mensa (nec enim decet in convivio ab hero dari convivae panem siccum) illamque dedit Judae, ut hoc signo ipsum esse proditorem a se designatum indicaret Joanni: nec enim alii Apostoli verba Christi ad Joannem de signo hoc proditoris audierunt, utpote modeste a Christo soli Joanni in aurem dicta.

Porro Christus eum apposite hoc signo indicavit, quia panis mensalis signum est pacis et amicitiae: unde per illum Christus non tantum personam proditoris, sed et ejus qualitatem modumque proditionis demonstravit: quod Judas simili amicitiae symbolo, puta osculo, eum proditurus esset. Mystice, intinctio haec panis fictionem et fraudem animi in Juda denotabat, ait S. Augustinus.

Rursum S. Cyrillus et Augustinus aiunt Judam a Christo buccella panis indicatum fuisse, ut impleretur illud Psal. XL: « Qui manducat mecum panem, levavit contra me calcaneum; » imo Chrysostomus ait tacite ipso facto Christum hic idipsum Judae exprobrasse, q. d. Quomodo non pudet te, o Juda, me prodere, qui mensae meae es socius et conviva.

Denique Judas accepta a Christo buccella, ex conscientia sceleris, et hoc indicio Christi sentiens se notari, impudenter et obstinate in proposito prodendi Christum perstitit. Nam omnino detectum et infamatum se videns, quasi amens et furens, instigante diabolo, egressus est ad scelus perficiendum abiitque ad principes sacerdotum, ut ab eis satellites postularet, qui se duce et indice Jesum comprehenderent. Licet enim Matthaeus haec verba et responsum Christi ponat ante Eucharistiam: unde S. Augustinus, lib. III De Consensu Evang., cap. I, censet ante eam esse dicta; tamen ex verbis Lucae et Joannis liquet ea dicta esse post Eucharistiam; Matthaeus enim more suo omnes has Christi praedictiones Judae in unum convolvit, ne cogeretur eas dissecare, et iterato narrare post Eucharistiam. Nam plane verisimile est Judam, audito Christi responso: « Tu dixisti, » confusum et indignantem illico exiisse. Exiit autem illico post acceptam buccellam, ut ait hic Joannes. Ergo statim post acceptam buccellam rogavit: « Numquid ego sum, Rabbi? » et audiit: « Tu dixisti, » iisque auditis, erubescens et indignans confestim exivit. Unde sequitur:


Versus 27: Introivit in Eum Satanas

27. Et post BUCCELLAM (Graece ψωμίον, id est buccellam, offulam), INTROIVIT IN EUM SATANAS, — eum impellens et exagitans ad vindicandam hanc suam infamiam, ut scilicet Christum suum scelus prodentem Judaeis proderet. Satanas ergo qui prius in Judam ingressus erat ad proditionem machinandam, ut dictum est vers. 2, hic rursus in eum ingressus est ad eam perficiendam et in opus conferendam: tum quia Judas jam ab Apostolis et Christo audiens proditor, ulterius inter eos manere non audebat, ne ab eis male mulctaretur; tum quia hora proditioni congrua et a Juda destinata imminebat, scilicet qua post coenam sciebat Christum de more iturum ad montem Oliveti, orationis causa, ubi facile comprehendi poterat. Quare Joanni non opus fuit Christo sibi indicatum Petro roganti indicare; tum quia mox ipse Judas seipsum prodidit, tum sua interrogatione, tum suo discessu et exitu. Introivit ergo hic in Judam Satanas, ut eum totum quasi possideret, idque certo et firmiter, unde mox eum ad laqueum adegit; non quod buccella a Christo data in eum diabolum immiserit, nam haec amoris Christi fuit indicium, quo ejus animum ad se redamandum allicere volebat, sed quod Judas huic amori Christi ingratus, eam in sinistram partem acceperit: putabat enim quod Christus ex odio et vilipendio, ut ejus scelus Apostolis proderet, buccellam ei daret. Quare Judas tunc apostolatui Christi et collegio Apostolorum nuntium remittens, abiit ad familiam et famulatum Satanae et Judaeorum, velut transfuga et apostata. Ita S. Chrysostomus, S. Augustinus et Cyrillus, qui notat beneficium ingratis nocere, non ex se, sed ex eorum vitio et ingratitudine. Audi S. Ambrosium, lib. II De Cain et Abel, cap. IV: « Ubi se Satanas immisit in corde Judae, Christus recessit ab eo, momentoque eo quo illum recepit, hunc amisit. Denique sic scriptum est: Post buccellam introivit in eum Satanas. » Introivit autem tribus de causis: primo, propter ingratitudinem, ait S. Augustinus, cum enim omnia officia charitatis Christus erga illum praestitisset, nec ita maereretur, relictus est plene possidendus a diabolo. Secundo, quoniam diabolus ex verbis illis Domini et ex signis cognovit jam illum esse obstinatum in malo et relictum a Domino, ut ait Chrysostomus, homil. 71, et Euthymius, Matth. xxvi. Tertio, quoniam ipse Judas intellexit se jam omnibus manifestum esse, et quasi segregatum a discipulis et a magistro, et ideo confirmatus est in malo et plane cor suum tradidit diabolo, quasi desperans; ideo etiam continuo exivit, non sustinens Domini et Apostolorum conspectum, aut metuens ne ab eis laceraretur, ait Euthymius ex S. Chrysostomo. Ita Ribera. Sic videmus peccatores, cum eorum peccata occulta publicantur, frontem perfricare, mentem obstinare, fremere et furere, ut sua crimina defendere velint et in iis glorientur, ac in profundum scelerum omnium ruant. Vide hic in Juda, quomodo homo deserens Christum, sensim deseratur a Christo, ac desertus invadatur a Satana, possideatur; possessus in omne nefas, indeque in abyssum praecipitetur: sicut Judas ex Apostolo factus est diabolus, aeque ac Lucifer ex pulcherrimo angelo factus est teterrimus cacodaemon, et sicut ex suavissimo vino fit acidissimum acetum, et ex monacho, v. g., Luthero, fit haereticus, imo haeresiarcha.


Versus 28-29: Hoc Autem Nemo Scivit Discumbentium

28. HOC AUTEM NEMO SCIVIT DISCUMBENTIUM AD QUID DIXERIT EI. 29. QUIDAM ENIM PUTABANT QUIA LOCULOS HABEBAT JUDAS, QUOD DIXISSET EI JESUS: EME EA QUAE OPUS SUNT NOBIS AD DIEM FESTUM: AUT EGENIS UT ALIQUID DARET. — Licet enim ex verbis Christi scirent Judam fore proditorem, tamen non sciebant eum tam cito, scilicet eadem nocte, Christum proditurum; sed suo tempore. Quare non intellexerunt Christum dicentem;

ET DIXIT EI JESUS: QUOD FACIS, FAC CITIUS. — « Citius, » id est cito, ut vertit Syrus; ponitur enim comparativus pro positivo. Non praecipit Christus Judae proditionem, sed permittit. Haec ergo verba sunt Christi non praecipientis, sed praedicentis, q. d. Ne putes te latere me; scio te machinari meam proditionem. Non praecepit facinus, ait S. Augustinus, sed praedixit, non tam in perniciem perfidi saeviendo, quam ad salutem fidelium festinando. Secundo, permittentis, q. d. Age quod coepisti, perfice quod destinasti; possem te mille modis impedire, ne scelus perficias; sed nolo, imo permitto te tuae libertati: fac quod mente designasti. Tertio, sunt exprobrantis, ait Chrysostomus, q. d. Scio te mihi, a quo tot dona accepisti, extrema mala moliri: haeccine sunt tua maleficia, quae tot beneficiis meis rependis? sed age quod agis. Etsi enim tuum scelus aperuerim, non id feci eo animo, quasi illud extimescam et impedire velim: si vellem enim, valerem et facerem; sed ut tuam malitiam et impudentiam tibi in faciem objiciam et exprobrem. Quarto, sunt animi celsi, contemnentis omnia Judae machinamenta, q. d. Adeo non curo, nec timeo omnes tuas contra me machinationes, ut summe desiderem meam captivitatem et mortem per te accelerari, ut citius Deo Patri me in victimam offeram et homines redimam: « Quod facis ergo, fac citius. » Audi S. Leonem, serm. 7 De Passione: « Vox haec non jubentis est, sed sinentis; nec trepidi, sed parati, qui habens omnium temporum potestatem, ostendit se moram non facere traditori, et sic ad redemptionem mundi paternam exequi voluntatem, ut facinus quod a praesentibus parabatur, nec impelleret, nec timeret. » Quinto, sunt verba excludentis Judam incorrigibilem a sua familia et societate Apostolorum, q. d. Quoniam tu te a nobis separare vis, excludo te a mea mensa, domo, apostolatu, societate: vade ergo ad tuos Judaeos et Satanam; cui te mancipasti. Ita S. Ambrosius, lib. II De Cain, cap. IV.

Porro nove Cyrillus, lib. IX, cap. XVII, secutus Origenem, censet haec a Christo dici non Judae, sed Satanae in Judam introeunti. Nam sicut, inquit, si vir fortis, adversus quem fremens quispiam feratur, ipse vero viribus suis fretus, casurum illum non dubitet magnaque voce minitans dicat: Quod facis, fac citius, ut meae dexterae vires experiaris; non tam properantis mori verba esse diceremus, quam praescientis potius quia cadet adversarius. Sic Dominus noster velocius currere diabolum, ad ea quae praeparavit, jubet, ut citius victus atque vinctus a tyrannide sua orbem dimittat. Verum liquet ex antecedentibus et sequentibus haec dici Judae, non Satanae, uti passim docent Patres et interpretes.

« Quod facis, fac citius, » de proditione sua loqui, sed ad emendum necessaria pro instante Paschate transtulerunt. Erat enim Judas procurator Christi et Apostolorum.


Versus 30: Statim Exivit

30. CUM ERGO ACCEPISSET ILLE BUCCELLAM, EXIVIT CONTINUO, — tum quia post buccellam possessus fuit a diabolo, qui eum impulit ad exeundum, ad perficiendam proditionem; tum quia Christus verbis jam dictis, eum a sua familia et domo ejiciens, eum expulit. Utrumque respicit et notat to ergo. Porro, exeunte immundo, ait S. Augustinus, omnes mundi eum suo mundatore manserunt, velut triticum zizaniis separatis. Moraliter notat Cyrillus, lib. IX, cap. XIX, diabolum impulisse Judam, ut illico exiret ad Christum prodendum, ne virtute Eucharistiae, licet indigne sumptae, eum pungentis et stimulantis, paeniteret et resipisceret. Audi eum: « Diabolus magnas ad imperandum eis, quos omnino jam capit, possidet vires: timet ne morando locus paenitentiae detur, et quasi a temulentia mentem suam rectius cogitans homo eripiat, ea de causa festinat et impellit: nam et Judam, cum post panem separaverit, tum moram, tum benedictionis virtutem timens, ne scintillam in animo ejus accenderet, ac inde illuminaret, et ad meliora retraheret, magna praecipitem egit celeritate. » Origenes vero addit tam efficacem fuisse Christi doctrinam, ut proditorem suum postea commoverit ad paenitentiam, ut diceret: « Peccavi tradens sanguinem justum; » imo ad tantum dolorem, ut seipsum non ferens, nec vivere sustinens, laqueo se necarit, « ostendens, ait, quantum potuerit Jesu doctrina, etiam in peccatore, fure et proditore, non valente in totum contemnere quae a Jesu didicerat. » Hinc colligas, quod iis qui vehementi tentatione a daemone pulsantur, ut scelus illico perpetrent, injiciendae sint morae, ut rem differant; ipsa enim dilatione, re maturius considerata, videtur sceleris turpitudo, damna et poenae, quae hominem ab eo absterrent; audiuntur prudentium consilia, remorae variae interjici possunt. Denique ipse aestus tentationis ipsa mora defervescit et languescit.

Ex adverso, in bonis virtutum propositis exequendis, v. g. in statu sacerdotii vel Religionis capessendo, festinato opus est, ne parentes, socii, diabolus, moras injiciendo, rem totam disjiciant et dissipent, uti saepe fieri videmus. Audi S. Chrysostomum, hom. 57 ad Pop.: « Dum fervens est tibi hic amor, abi statim ad illos ipsos angelos eumque magis accende. Ne dicas: Alloquar prius propinquos resque meas expediam. Torporis initium est haec dilatio. Patrem sepelire discipulus voluit, nec id Christus permisit. Quid ita? quoniam acer instat diabolus, ut se in animum insinuet, et si vel brevem arripuerit vacationem vel prorogationem, ad magnum inducit teporem. Ideo quidam admonet: Ne differas de die in diem. » Et S. Anselmus, epist. I: « Festina, ait, ad tantum bonum, quia nullo bono efficacius pervenies ad summum bonum. Plures vidi promittentes et differentes, quos ita mors tulit, ut nec id perficerent, quo se impediebant; nec id inciperent, quod promittebant. » Atque idem mox subjicit: « Qui differt in futuram, et forsitan non futuram aetatem, suam vitam corrigere, certum bonum dimittit procul dubio, et contemnendo quod perdit, probat se non amare quod exspectat, et meretur non accipere. » Et S. Bernardus, serm. in illud, « Ecce nos reliquimus omnia »: « Cum a Deo, inquit, verbum esse non dubites, quid opus est deliberatione? Vocat magni consilii angelus: quid aliena consilia praestolaris? quis enim fidelior, quisve sapientior illo? Deduc me, Domine, et deducar; fortior esto, et invalesce. Novi ego quaenam sint quae oportet fieri cito. » Vide S. Thomam, Opusc. XVII, cap. IX et X.

ERAT AUTEM NOX. — Addit hoc Joannes primo, ad historiae integritatem, ut tempus notet, quo Christus a Juda proditus, a Judaeis captus fuit; secundo, ut indicet diaboli festinationem, Judam nocte intempesta, ad conquirendum lictores forte dormientes impellentis; tertio, hoc subditur, ait Chrysostomus, hom. 71, ut discas Judae temeritatem, quando nec tempus importunum eum tenuit.

Symbolice Glossa: Nox, ait, congruit sacramento: erat enim qui exiit filius tenebrarum, faciens opera tenebrarum. Nox ergo indicat tenebras mentis in quibus Judas versabatur, ait S. Ambrosius, lib. II De Cain, cap. IV, item impaenitentiam et damnationem ad tenebras gehennae, ad quos Judas tendebat. Audi S. Gregorium, lib. II Moral., cap. 2: « A qualitate temporis finis exprimitur actionis, sicut non rediturus ad veniam, ad traditionis perfidiam nocte Judas exiisse perhibetur, cum egrediente illo ab Evangelista dicitur: Erat autem nox. Hinc enim et iniquo diviti dicitur: Hac nocte repetent animam tuam abs te. Anima quippe, quae ad tenebras ducitur, non in die repeti, sed in nocte memoratur. »


Versus 31: Nunc Clarificatus Est Filius Hominis

31. CUM ERGO EXIISSET, DIXIT JESUS: NUNC CLARIFICATUS EST (Graece est ἐδοξάσθη, id est ut Syrus et Arabicus, glorificatus est) Filius hominis, ET DEUS CLARIFICATUS EST IN EO. — « Clarificatus est, » id est jam jam clarificabitur et glorificabitur. Ponitur enim praeteritum pro futuro instanti et imminenti, q. d. Judas jam exit ad me prodendum et occidendum, ergo imminet mihi crux et mors, quae adeo non cedit mihi ad ignominiam, ut per eam summe sim glorificandus. In ea enim agnoscar non tantum esse Filius hominis et homo, sed et Filius Dei ac Deus: agnoscetur enim in humanitate mea latens divinitas ex obscuratione solis et fissione petrarum, ex apertione sepulcrorum et sepultorum resurrectione, ex concussione totius terrae, etc., haec enim omnia significabunt Deum pati et mori in cruce. Item ex ejus effectu: nam per crucem subjugabo mihi totum mundum, omnes daemones ac peccatum, mortem et gehennam, quasi omnium Deus et Dominus. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Origenes, Theophylactus, Euthymius. Ubi nota: Per haec signa, et per hos effectus Deus et deitas Christi non tantum clarificavit humanitatem Christi, sed et seipsam quoque; in iis enim apparuit immensa deitatis Christi bonitas, potentia, sapientia, majestas et gloria. Hoc est quod sequitur:


Versus 32: Deus Clarificabit Eum in Semetipso

32. SI DEUS CLARIFICATUS EST IN EO, ET DEUS CLARIFICABIT EUM IN SEMETIPSO: ET CONTINUO (graece εὐθύς, id est cito, statim; ita Syrus) CLARIFICABIT EUM. — Primo, « si, » id est quia, q. d. Quia Christus factus obediens Patri usque ad mortem crucis, hac sua obedientia, reverentia et sacrificio summe clarificavit, id est honoravit et glorificavit Deum Patrem; hinc vicissim Deus Pater clarificabit et glorificabit Filium « in semetipso, » nimirum declarando et demonstrando divinitatem in ipso latentem; idque faciet « continuo » et cito, quia die tertia eum in morte redivivum et gloriosum suscitabit, ac 40 die triumphantem in coelum conscendere, et die 50 Spiritum Sanctum e coelis in Apostolos mittere efficiet: e quibus omnibus maxime clarescet latens in eo gloriosa divinitas. Per haec omnia enim innotuit toti mundo Jesum non tantum esse hominem sed et Deum Deique Filium. Ita Cyrillus et Chrysostomus. Duplex, ait Origenes, hom. 6 in Exod., fuit Christi glorificatio: prior, in morte, qua glorificatus est in humilitate mortalitatis; posterior, in resurrectione, qua glorificatus est in sublimitate immortalitatis.

Secundo, nervosius S. Hilarius, lib. V De Trinit., et ex eo Toletus, censent Deum dici clarificatum in Christo, cum in ejus morte et resurrectione ipse ostendit suam divinitatem, ac sese esse Filium Dei et Deum verum demonstravit, suscitando seipsum a morte, in coelum vi sua ascendendo, inde mittendo Spiritum Sanctum ac per Apostolos plurima miracula patrando; hoc enim exigit to « in eo, » et « in semetipso »; q. d. « Si Deus clarificatus est in eo, » id est si Deus in eo (Christo) esse et sub humanitate ejus absconditus latere jam jam declarabitur, cum magna ejus claritate et gloria; ergo « et Deus clarificabit eum in semetipso, » ostendens scilicet eum in semetipso habere latentem divinitatem, idque faciet continuo, hoc est illico, q. d. Latuit in Christo Deus et divinitas usque ad mortem, sed in morte ejus emicuit seseque exeruit, ac ostendit Christum non tantum esse hominem, sed et Dei Filium; utpote, qui virtute divinitatis suae se a morte suscitarit, in coelum ascenderit indeque miserit Spiritum Sanctum. Nam, ut ait Origenes: « Filius est totius divinae gloriae fulgor, ut Paulus ait, unde splendores perveniunt ad totam rationalem creaturam; totum enim divinae gloriae fulgorem capere solus Filius potest. » Hic fulgor in morte ejus emicuit, sicut faces ardentes inclusae lagenis testaceis, iis complosis et confractis a militibus Gedeonis emicuerunt, et terruerunt fugaruntque Madianitas, Judic. VII, 19. Sic pariter Christi corpore in morte confracto, emicans per signa jam dicta, ejus divinitas eum glorificavit, quia per eadem signa, ac plura, quae secuta sunt, ut miracula Apostolorum et conversionem totius mundi, ostendit eum vere esse Dei Filium omnipotentem, et Patri coaequalem, ideoque fugavit diabolum, peccatum et mortem.

Porro to « in semetipso » potest referri primo, ad Filium hominis, q. d. Deus clarificavit Christum hominem, ostendendo quod ipse ut homo in seipso contineat inhabitantem Deum Verbique deitatem. Secundo, ad to « Deus, » q. d. Deus glorificavit hominem Christum, ostendendo quod ipse in seipso, hoc est in Deo, puta in hypostasi divina Verbi, subsistat: humanitas enim in Christo non habet suam subsistentiam humanam, sed subsistit in eadem subsistentia divina, in qua subsistit Verbum, quae magna est humanitatis Christi exaltatio, sublimitas et gloria.


Versus 33: Filioli, Adhuc Modicum Vobiscum Sum

33. FILIOLI. — Nota hic teneritudinem affectus et amoris Christi erga suos fideles et Apostolos; non enim ait « filii, » sed « filioli: » materna ergo viscera erga eos, quasi infantes recens a se genitos ostendit. Rursum « filioli, » quia Apostoli adhuc parvuli erant in fide et amore Christi; nam ejus plenitudinem et quasi virilem aetatem acceperunt a Spiritu Sancto in Pentecoste. Symbolice Cyrillus: Omnes Sancti, inquit, quantumcumque perfecti, respectu Christi sunt filioli, id est parvuli.

ADHUC MODICUM (modico tempore) VOBISCUM SUM, — quia post horam a Juda prodar et tradar Judaeis. Christus hic suis ultimum dicit vale, q. d. Valete, o filii mei dilectissimi; ego enim a vobis abeo ad mortem, deinceps vobiscum more solito non versabor, sed redibo ad coelum.

Sic S. Antonius moriens, ad suos discipulos conversus ait: « Valete, viscera mea. Antonius enim migrat, et jam non erit in praesenti saeculo vobiscum. » Ita S. Athanasius in ejus Vita. Et S. Ephrem in suo Testamento: « Dimittite me, quia deficiens abeo. Reminiscamini autem mei abjecti in vestris piis orationibus. Etenim in vanitate vitam peregi meam. » Et S. Dominicus vocatus ab angelo dicente: « Veni, dilecte mi, ingredere in vera gaudia; » suis edixit: « Vos quidem, carissimi, nunc me sanum videtis; sed ego ante celeberrimam B. Matris Dei Assumptionem, ad Dominum proficiscar. » Dictum factum. Ita habet ejus Vita, lib. IV, cap. XII. Et S. Franciscus: « Valete, filii omnes, in timore Domini, et permanete in eo semper, et quoniam futura tentatio et tribulatio appropinquat, felices qui perseverabunt in his quae coeperunt. Ego vero ad Deum propero, cujus gratiae vos omnes commendo. » Ac paulo post dicens: « Me exspectant justi, donec retribuas mihi, » spiritum Deo reddidit. Ita S. Bonaventura in Vita ejus, lib. I, cap. XIV.

QUAERETIS ME; ET SICUT DIXI JUDAEIS (cap. VII, vers. 34): QUO EGO VADO, VOS NON POTESTIS VENIRE: ET VOBIS DICO MODO. — q. d. Ego per mortem redeo ad coelum: vos, o Apostoli, mea praesentia destituti, in tribulationibus et persecutionibus, quae vos manent, quaeretis me et optabitis me praesentem, ut me in dubiis consulatis et in adversis consolationem ac confortationem a me accipiatis; sed « quo ego vado, vos non potestis venire, » tum quia vestra virtute, vestris pedibus, vestris naturae viribus, me in coelum scandentem sequi non potestis; tum quia supernaturales gratiae vires necdum habetis, ut me sequi possitis: necdum enim estis tam fortes, ut me ad crucem, mortem et martyrium comitari valeatis; necdum estis ita in gratia, virtute et charitate perfecti, ut apti et digni sitis regno coelesti. Denique necdum ad illud potestis venire, quia Pater meus coelestis decrevit vos post meam mortem mittere evangelizatum per totum orbem, ut omnes gentes ad meam fidem et salutem perducatis. Hisce ergo verbis tacite Christus Apostolos hortatur, et roborat ad omnia adversa pro fide sua fortiter toleranda. Ita Cyrillus, lib. IX, cap. XXII.

SICUT DIXI JUDAEIS. — Addit hoc, ait Chrysostomus, ut ostendat id non esse novum et recens, sed jam diu ante a se praevisum et praedictum, ac a Patre decretum. Rursum, ut ostendat eos a Judaeis persecutionem passuros et occidendos, sicut ipse ab eis afflictus et occisus fuit. Tertio, ut indicet ipsos tribulationes multas ac tandem mortem passuros, sicut Judaei passi sunt, sed dispari causa et fine: Judaei enim ob scelera sua excisi iverunt in tartara; Apostoli vero ob Evangelium occisi, avolarunt in coelum.

ET VOBIS DICO MODO, — tum ut praedictione hac mea vos modo praemuniam et obarmem contra omnes tribulationes vobis imminentes; tum ut sciatis modo, id est hoc tempore, vos necdum me sequi posse, secuturos tamen postea, cum in virtute et meritis fueritis perfecti, cumque me morientem sequentes morte vestra, pro fide mea merebimini lauream martyrii in regno coelorum. Unde clare hoc significans Christus, vers. 36, ait Petro: « Non potes me modo sequi, sequeris autem postea. »


Versus 34: Mandatum Novum Do Vobis

34. MANDATUM NOVUM DO VOBIS: UT DILIGATIS INVICEM. — Cur « novum? » Varii varias dant hujus lectionis causas. S. Augustinus, « novum, » inquit, quia per dilectionem fidelis exuit veterem hominem et induit novum; Jansenius, « novum, » inquit, hoc est a Christo renovatum, eo quod in mentibus hominum foret antiquatum; Maldonatus, « novum, » id est praestans, eximium. Sicut Apocal. VII, dicuntur virgines canere « canticum novum, » id est singulare et eximium.

Verum dico mandatum dilectionis dici « novum, » quia novi Testamenti est proprium et praecipuum, ac a Christo verbis et exemplis praecipue commendatum, sicut ex adverso mandatum timoris erat antiquum et praecipuum apud Judaeos. Lex enim nova est amoris, sicut lex vetus est timoris.

Secundo, « novum, » quia Christus hoc dilectionis mandatum hic explicatius, arctius et firmius quam antea fuerat, ac proinde novum, nobis tradidit, ideoque effudit Spiritum Sanctum in Pentecoste, ut novum hoc amoris mandatum novo amoris spiritu impleremus.

Tertio, et magis proprie ad rem praesentem, « novum » dicitur ratione novi objecti et causae diligendi: Christo enim, qui est caput Ecclesiae, incarnato, facta est singularis communicatio et unio membrorum Ecclesiae, tum inter se, tum cum Christo capite suo jam homogeneo: unio, inquam, tum per naturam humanam a Christo assumptam, tum per gratiam, quam ipse in nos, ceu caput in membra, influit, tum maxime per Sacramentum Eucharistiae hic recenter ab eo institutum, quae unio fundamentum est et radix magis singularis et arctioris amoris Christi et Christianorum, majorisque obligationis ad amandum sese invicem; per hanc enim arcte uniti sumus non tantum humanitati Christi, sed et deitati totique S. Trinitati, ac in ea et per eam nobis invicem.

Hunc sensum innuit Christus, dum subdit: « Ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, » q. d. Quia ego nove et singulariter dilexi vos, assumens carnem vestram eamque vobis dans quasi cibum animae vestrae per Eucharistiam, quam paulo ante institui, ut in eo omnes vos mihi unirem, ac in me vos vobis mutuo arctissime copularem; hinc pariter exigo a vobis novum et singularem amorem, quo vos, o Christiani, invicem diligatis, non tantum sicut homo diligit hominem, quia ejusdem naturae humanae consortum, sed sicut Christianus diligere debet Christianum, id est eum qui summe sibi in Christo unitus, ejusdem Ecclesiae et Eucharistiae Christi est consors et particeps.

Recte enim advertit Toletus hoc Christi praeceptum, non omnibus hominibus, sed solis Christianis hic dari: hi enim se invicem diligere debent, non tantum quasi proximos propter Deum, sed quasi fratres et unius corporis Christi membra, propter Christum.

Vide dicta I Joan. II, 8, ad illa: « Mandatum novum scribo vobis, » ubi fuse octo rationes recensui, ob quas dicitur « novum. »

Haec dilectio, ait Tertullianus, lib. De Patientia, « est summum fidei sacramentum, » id est signum et symbolum Christianorum. Unde idem Tertullianus, Apolog. cap. XXXIX, ait Gentiles admirantes hanc mutuam Christianorum dilectionem, dicere solitos: Videte quomodo Christiani se mutuo diligant, et ut alter pro altero mori sit paratus, ut ex uno patre et eadem matre pati videantur, quos nec lingua, nec natio, nec patria consuetudo, nec nativi loci diversitas divisit. Haec est illa, ait Toletus, quam si servaremus omnes, sicut non natio beatior ulla est quam Christiana, ita nec ulla foret illa fortior aut potentior. Unde S. Pachomius militans in exercitu Constantini Imperatoris, videns Christianorum charitatem, qua militibus cibum, potum omniaque necessaria ultro et gratis offerebant, a gentilismo conversus est ad christianismum, imo ad monachismum, adeoque coenobiticae vitae fundator et princeps evasit.

SICUT DILEXI VOS, UT ET VOS DILIGATIS INVICEM. — Ut scilicet sicut ego, cum in forma Dei essem, vestri amore formam servi assumpsi, ut vos docerem, salvarem, bearem: sic et vos ad infima et aspera quaeque demittatis, ut vobis invicem succurratis; ego jam pedes vestros lavi, et vos invicem pedes lavate; ego me in cibum dedi in Eucharistia, et vos proximos vestros pascite; ego jam pro vobis crucifigar et moriar, et vos mortem quamlibet corpoream excipite, ut animas salvetis: ego amavi vos nullis vestris meritis praecedentibus, cum inimici essetis; amavi vos, non meam utilitatem, sed vestram salutem quaerens, amavi usque ad sanguinis effusionem; amavi, ita ut nihil tam abjectum et laboriosum esset, quod recusaverim, si vobis utile esset: haec eadem vos praestare debetis fratribus. Ita S. Chrysostomus et Cyrillus. Hoc est quod ait Joannes, epist. I, cap. III, vers. 16: « In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. »

Nota: To « sicut dilexi vos, » potest referri primo, ad id quod praecessit, quasi pertineat ad substantiam hujus mandati, q. d. Mando vobis ut diligatis vos invicem, simili modo quo ego dilexi vos, scilicet, ut, sicut ego prior dilexi vos, sic et vos priores diligatis invicem, et vos mutuo amore praeveniatis. Ita S. Chrysostomus. Rursum, ut, sicut ego pro vita vestra spirituali dedi vitam meam corporalem, sic et vos pro salute animarum impendatis vitam corporis. Ita Cyrillus. Secundo et melius, referas to « sicut dilexi vos, » ad id quod sequitur, « ut et vos diligatis invicem, » ne sit tautologia, et idem quod ante dictum est, iterum repetatur. Unde Complutenses, Toletus et alii ante to « sicut dilexi vos, » ponunt duo puncta. Et Syrus clare haec distinguens vertit, praeceptum novum do vobis, ut diligatis alius alium, prout ego dilexi vos, vos quoque diligatis alium; ut prior pars significet substantiam praecepti, scilicet juberi ut diligamus nos invicem; posterior vero pars post duo puncta, significet modum praecepti, nimirum ut diligamus invicem, simili modo quo Christus nos dilexit, uti paulo ante exposui. Insuper, ut addat nobis stimulum acrem ad diligendum invicem, q. d. Stimulus ingens vobis, o Christiani (hos enim omnes Christus alloquitur, quia Apostoli hos omnes repraesentabant), ad mutuum amorem esse debet dilectio Christi, qua vos dilexit. Primo, quia Christus sicut vos dilexit, sic dilexit et socios vestros omnesque fideles; hos ergo, quos Christus adeo dilexit, vos quoque, o Christi asseclae, diligite. Secundo, Christus vos diligens pro compensatione suae dilectionis, hoc exigit a vobis, ut et vos diligatis proximos. Hanc ergo talionem dilectionis, et vicarium amorem illi rependite quoad potestis; nec enim vestra dilectio, utpote vilis et exigua, dilectionem Christi, utpote eximiam et inexhaustam, aequare poterit, etiamsi cresceret assidue usque ad diem judicii. Tertio, q. d. Christus: Ego proximos vestros vobis in dilectione mea conjunxi, astrinxi et associavi, aeque ac in communione corporis et sanguinis mei in Eucharistia. Vos ergo ita vobis mutuo in me conjuncti, et quasi consanguinei, imo fratres effecti, ut tales vos invicem diligite et redamate.


Versus 35: In Hoc Cognoscent Omnes Quia Discipuli Mei Estis

35. IN HOC COGNOSCENT OMNES QUIA (quod) DISCIPULI MEI ESTIS, SI DILECTIONEM HABUERITIS AD INVICEM. — q. d. Schola mea est doctrina et disciplina dilectionis, schola mea est academia charitatis; si ergo me doctorem audire et sequi, si discipuli mei esse ac ut tales ab omnibus haberi et agnosci cupitis, vos invicem diligite. Hoc ergo privilegium soli concessum est charitati; non enim miracula, non ingenium, non eloquentia, non robur, non quid aliud, sed sola dilectio facit nos Christi discipulos, ait Chrysostomus. Ipse enim dilectionis est magister, primipilus, rex, dux et princeps.

Hinc dilectio proximi a S. Jacobo, cap. II, vers. 8, vocatur lex regalis, ob septem causas, quas ibidem recensui. Hinc et Paulus, Rom. XIII, 8: « Qui diligit proximum, ait, legem implevit. » Tales fuere primi Christiani, de quibus Lucas ait, Act. IV, 32: « Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, erantque illis omnia communia. » Vide ibi dicta. Appositum exemplum dat Dorotheus, doctrina sexta: Sicut, inquit, in circulo, lineae a circumferentia ductae ad centrum, quo magis accedunt ad centrum, eo magis accedunt ad se invicem; quo vero magis recedunt et elongantur a centro, eo magis recedunt a se invicem: sic pariter quo quis magis accedit ad amorem Dei et Christi, eo magis accedit ad amorem proximi; quantum vero recedit ab amore Dei, tantum quoque recedit ab amore proximi. Deus enim est centrum mundi, aeque ac cordis et amoris nostri; proximi vero sunt quasi lineae ductae ad centrum. In Deo ergo omnis proximorum amor coit et unitur. Audi S. Augustinum: « Non est praetermissum illud magnum mandatum de diligendo Deum: qui enim spiritualiter diligit proximum, quid in eo diligit, nisi Deum? Sic et qui Deum diligit, non potest contemnere praecipientem ut diligat proximum; bene itaque intelligentibus utrumque mandatum invenitur in singulis. » Hinc S. Basilius, in Regulis fusius disp., Reg. 3, docet nos amori Dei satisfacere per amorem proximi: « Quippe, ait, cum ipse beneficium illud perinde accipiat, ac si in se proprie fuisset collatum, » juxta illud: « Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis, » Matth. XXV.


Versus 36: Domine, Quo Vadis?

36. DICIT EI SIMON PETRUS: DOMINE, QUO VADIS? — Rogat hoc Petrus, non ut sciat, sed ut Christum, quem summe amabat, sequatur, ait Chrysostomus. Verum Petrus plus aequo de se praesumebat, ait Cyrillus; putabat enim se posse Christum sequi per omnia, quod necdum poterat. Unde Christus eum reprimens, subjicit: « Non potes me sequi modo, sequeris autem postea. »

Romae extat locus sacello decoratus, ante portam S. Sebastiani, in quo Christus visibiliter occurrens S. Petro, e carcere Mamertino rogatu Christianorum fugienti rogantique: « Domine, quo vadis? » respondit: « Vado Romam iterum crucifigi. » Unde S. Petrus intelligens Christum de se loqui, Romam ad carcerem rediit ac paulo post a Nerone crucifixus est: quocirca sacellum illud usque hodie vocatur, Domine, quo vadis?

RESPONDIT JESUS: QUO EGO VADO, NON POTES ME MODO SEQUI, — quia necdum recepisti Spiritum Sanctum, cujus robore mortem superes, ait Cyrillus. Oportebat enim Christum praecedere et mortem superare, q. d. Nunc non habes eam animi firmitatem et id robur, ut pro me mori possis: veniet in te Spiritus Sanctus, et tunc poteris, ait S. Augustinus, tract. 66. Rursum, Petrum Christus destinarat, ut post se esset caput Apostolorum, Ecclesiae princeps et gubernator ac Pontificatus Romani fundator, etc., haec ergo prius Petrum peragere congruebat.

SEQUERIS AUTEM POSTEA — me in cruce, et per crucem ad coelum. Ita Cyrillus. Hanc primam Christi sequelam in eadem cruce, merebatur tunc amor et fervor Petri.


Versus 37: Animam Meam pro Te Ponam

37. DICIT EI PETRUS: QUARE NON POSSUM TE SEQUI modo? animam (vitam) meam pro te ponam. — Dicit hoc Petrus ex solito suo fervore et zelo, sed non secundum scientiam, ignaro scilicet et indiscreto: suspicabatur enim Christum ad mortem, uti praedixerat, ire: quare se comitem et fidum Achatem in omni periculo offert, q. d. Paratus sum tecum omnem periculorum aleam subire, offero me tibi socium ad omnia adversa, mortem tecum et pro te libens excipiam. Laudandus pius erga Christum Petri affectus, esto carens effectu et evanidus; necdum enim alas amoris, ad tam sublimem crucem volandum, a Spiritu Sancto acceperat.


Versus 38: Non Cantabit Gallus Donec Me Ter Neges

38. RESPONDIT EI JESUS: ANIMAM (vitam) TUAM PRO ME PONES? AMEN, AMEN DICO TIBI, NON CANTABIT GALLUS, DONEC TER ME NEGES. — Christus Petrum sibi praefidentem humiliat permittitque eum cadere in sui negationem, ut discat non suis viribus, sed Christi gratiae confidere. Quocirca saepius id Petro praedixit Christus: nam haec apud Joannem praedictio diversa est ab aliis quas commemorant caeteri tres Evangelistae. Porro, quando et quomodo Petrus ante secundum et ultimum galli cantum ter Christum negarit, ostendi Matth. cap. XXVI, vers. 70 et seq. Audi S. Chrysostomum, homil. 72: « Experientia cognosces nihil esse dilectionem tuam sine gratia divina: unde constat hunc casum Jesum pro ipsius utilitate permisisse. » Et S. Augustinum, tract. 66: « Itane facies pro me, quod ego nondum pro te? animam tuam pro me pones; praeire potes, qui sequi non potes? quid tantum praesumis? quid esse te credis? audi quid sis: Non cantabit gallus, donec ter me neges. »