Cornelius a Lapide

Joannes XIV


Index


Synopsis Capitis

Primo, Christus abiens e terra solatur discipulos, dicens quod vadat eis parare locum in domo Patris. Secundo, vers. 6, Thomae roganti: Quo vadis? et qua via? respondet Christus: Ego sum via, veritas et vita; ac Philippo cupienti sibi ostendi Patrem: Philippe, inquit, qui videt me, videt et Patrem meum. Tertio, vers. 16, promittit se suis alium Paracletum e coelo missurum. Quarto, Judae Thaddaeo respondens, eum se diligere, qui servat mandata sua. Quinto, vers. 27, pacem suam eis donat.


Textus Vulgatae: Joannes 14:1-31

1. Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. 2. In domo Patris mei mansiones multae sunt, si quo minus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. 3. Et si abiero, et praeparavero vobis locum: iterum venio, et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego, et vos sitis. 4. Et quo ego vado, scitis, et viam scitis. 5. Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire? 6. Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita: nemo venit ad Patrem, nisi per me. 7. Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. 8. Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. 9. Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? 10. Non creditis, quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a me ipso non loquor, Pater autem in me manens, ipse facit opera. 11. Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? 12. Alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet; quia ego ad Patrem vado. 13. Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam; ut glorificetur Pater in Filio. 14. Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. 15. Si diligitis me, mandata mea servate. 16. Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, 17. Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum; vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. 18. Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. 19. Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. 20. In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. 21. Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. 22. Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo? 23. Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. 24. Qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem quem audistis, non est meus; sed ejus qui misit me, Patris. 25. Haec locutus sum vobis, apud vos manens. 26. Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. 27. Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. 28. Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem; quia Pater major me est. 29. Et nunc dixi vobis priusquam fiat; ut, cum factum fuerit, credatis. 30. Jam non multa loquar vobiscum; venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. 31. Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.


Versus 1: Non Turbetur Cor Vestrum. Creditis in Deum, et in Me Credite

1. NON TURBETUR COR VESTRUM. CREDITIS IN DEUM, ET IN ME CREDITE. — Videbat Christus animos discipulorum turbatos, hoc est maestos, pavidos, anxios et consternatos, ex eo quod eis praedixerat astare suum discessum et passionem per proditionem Judae ac scandalum Petri ter se negaturi. Timebant enim ne et ipsi, metu Judaeorum victi, Christum negarent. Si enim Petrus, qui videbatur fortis ut petra, erat eum negaturus, quid facturi erant caeteri eo debiliores et timidiores? Huic turbationi medetur Christus dicens: «Creditis in Deum, et in me credite.»

Pro creditis, Graece est πιστεύετε, quod tam est imperativi modi, quam indicativi. Unde Syrus et Arabicus vertunt, Credite in Deum, et in me credite. Sensus est, q. d. Si creditis in Deum, uti scio vos credere, in me quoque credite et consequenter sperate. Ego enim sum Deus, Deo Patri consubstantialis, ut hac fide et fiducia omnem turbationem et pavorem superetis et promissorum meorum fiatis participes. Hoc enim fiet, si aciem mentis per fidem et spem in me uno defigatis, ac omnem pavorem vestrum, sollicitudinem et anxietatem in me, quasi Deum et Dominum vestrum conjiciatis. Ego enim esto corpore abeam a vobis, spiritu tamen, cura et gubernatione mea semper vobis adero.

Audi S. Chrysostomum: Divinitatis virtutem ostendit, ea prodens quae illi habebant in mente, q. d. Timetis adversa, quae mihi et vobis imminent: metum ponite, quia fides in me et in Patrem, potentior est his quae supervenient, et nihil contra eam potest praevalere. Et S. Augustinum: «Ne mortem Christi tanquam homines timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos, Deum se esse contestans, q. d. Mortem metuitis huic formae servi, non turbetur cor vestrum, suscitabit illam forma Dei.» Porro Christus hic facit, ait Ribera, quod facere solent agricolae, qui vitem ut imbecillem ulmo adjungunt, ut inde firmitatem accipiat, ad scandendum et crescendum, etiam si venti et imbres in eam saeviant: ita Dominus ad se, tanquam ad murum firmissimum Apostolos adjungit per fidem, ut fiat illud Psal. XXVI: «Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo?» Audi et Cyrillum: «Quis superabit divinis armis undique cataphractos? arma vero, latusque clypeus, qui telis hostium frangi non potest, fides est.» Idem sibi a Christo dici putet Christianus, cum tentatione, turbatione aut pavore gravi pulsatur. Credis in Deum, et in Christum tuum crede; ille tibi aderit, vires dabit, viam evadendi aperiet, victorem te faciet.


Versus 2: In Domo Patris Mei Mansiones Multae Sunt; Si Quo Minus, Dixissem Vobis: Quia Vado Parare Vobis Locum

2. IN DOMO PATRIS MEI MANSIONES MULTAE SUNT. — Dixerat Christus se iturum ad Patrem, et Petrum se postea eodem secuturum, de caeteris discipulis tacuerat: timebant ergo illi, ne domo Patris et coelo excluderentur. Hunc timorem eis eximit Christus, q. d. Ne metuite: esto enim vos modo mecum comites in regnum Patris mei non assumam, tamen faciam ut me suo tempore sequamini, nec putetis solum Petrum me eodem secuturum, quasi ibi non sit locus nisi mihi et Petro, assero vobis ibidem vobis non defore locum, quia in domo Patris mei mansiones multae sunt: quare non est quod timeatis ne illae omnes a me et Petro, vel aliis praeoccupentur, ut vobis in coelo locus non supersit. Coelum enim empyreum vastissimum est, et plurimas habet mansiones, quae omnibus omnino hominibus capiendis sufficient. Audi S. Augustinum: «Hoc subjungit, quia sibi discipuli metuebant, cum Petro dictum esset: Non cantabit gallus, ut a turbatione recreentur, fidentes etiam post pericula tentationum, se apud Christum cum Deo mansuros esse.» Et Chrysostomum: «Quia Dominus dixerat Petro: Sequeris autem postea; ne existiment ei soli hanc promissionem datam, ostendit et illos etiam in eam regionem suscipiendos.»

Porro τὸ multae insinuat varios in coelo beatitudinis et gloriae fore gradus et ordines, q. d. Suus cuique Sancto in coelo erit locus, sua cuique beatitudo, sua cuique gloria, sed pro meritis dispar. Patres contra Jovinianum, qui uti censebat virtutes esse pares, sic et paria eorum fore praemia in coelo. Unde Interlinearis: Mansiones multae, hoc est, inquit, diversa praemia meritorum.

Audi S. Augustinum: «Mansionem pro suo quisque accepturus est merito. Est quidem denarius aequalis, id est vita aeterna, quod ad aeternitatem pertinet, sed sunt diversae meritorum dignitates. Fit quidem per charitatem, ut quod habent singuli, commune sit omnibus: sic enim quisque etiam ipse habet, cum amat in altero, quod ipse non habet. Respuendus est autem illorum error, qui putant ideo dictum multas esse mansiones, quia extra regnum coelorum erit aliquid, ubi beati maneant parvuli ex hac vita decedentes sine baptismo: absit enim ut regnantium quisquam sit extra regnum; nec Dominus dixit, in beatitudine, sed in domo Patris mei.»

Rursum S. Gregorius, lib. IV Moral., cap. XL: «In multis mansionibus, ait, erit retributionum diversitas concors: quia tanta vis amoris in illa pace nos sociat, ut quod in se quisque non acceperit, hoc se accepisse in alio exultet. Unde et non aeque laborantes in vinea, aeque cuncti denarium sortiuntur. Et quidem apud Patrem mansiones multae sunt; et tamen eumdem denarium dispares laboratores accipiunt, quia una cunctis erit beatitudo laetitiae, quamvis non una sit omnium sublimitas vitae.» Has mansiones multas, magnitudine lucis plenas, Stephano cuidam ostensas narrat idem S. Gregorius, lib. IV Dialog., cap. XXXVI. Igitur Christus hisce verbis, et hac ostentatione praemii coelestis, animat Apostolos, ut tentationes et persecutiones sibi imminentes non reformident, sed ambiant, utpote per quas praemium hoc consecuturi sint.

SI QUO MINUS, DIXISSEM VOBIS: QUIA VADO VOBIS PARARE LOCUM. — «Si quo minus,» id est si secus esset, si aliter se res haberet, si videlicet in domo Patris non essent mansiones multae, «dixissem vobis quia (quod) vado parare vobis locum,» q. d. Dixissem quod a vobis abeam, et vadam ut parem vobis locum in coelo, nisi jam ibidem multae mansiones paratae essent; sed quia illae jam paratae sunt, idcirco non dixi vobis: Vadam illas paratum. Secundo, ex Graeco et Syro, qui carent τῷ quia, Arias Montanus et Ribera sic simpliciter exponunt, q. d. Multae mansiones sunt in domo Patris mei: quod si ita non esset, plane vobis dicerem; nec vos vana spe deciperem, quoniam eo ut parem vobis locum, q. d. Cum tantum vos amem, ut recedam a vobis causa parandi vobis locum, quomodo hoc non dicerem, aut in re tanta paterer decipi, quos tantopere diligo? parare autem locum est in possessionem coeli venire, quod usque ad illud tempus fuerat hominibus clausum, q. d. Me ascendente aperientur vobis coeli, juxta illud: «Attollite portas principes vestras, et introibit rex gloriae.» Et Michaeae II: «Ascendet enim pandens iter ante eos.»

Dices: Si Apostolis jam paratae erant mansiones in coelo, quomodo ergo Christus vadit parare eis locum? Respondeo: Utrumque verum est. Nam primo, hae mansiones a Deo paratae erant Apostolis et caeteris electis ab aeterno, ex Dei praedestinatione quasi in actu primo. Secundo, Christus tamen vadit, ut paret eas quasi in actu secundo, ut scilicet de facto Apostolos in eas inducat: tum quia Christus iter in coelum, antea clausum et invium, sua in illud ascensione aperuit, stravit et complanavit; tum quia ipse sanguine suo et morte in cruce, solvit Deo pretium mansionum harum coelestium, illoque eas nobis coemit: ita S. Cyrillus; tum proprie, quia Christus e coelis misit Spiritum Sanctum, qui sua gratia, virtutibus et meritis heroicis Apostolos caeterosque electos coelo dignos efficeret.

Ita S. Augustinus: «Quomodo, ait, parat, si jam multae sunt? nondum sunt si parandae sunt: easdem quas praedestinando praeparavit, praeparat operando. Jam ergo sunt in praedestinatione; alioqui dixisset: Ibo et praeparabo, id est praedestinabo; sed quia nondum sunt in operatione; dicit: Si abiero et praeparavero, etc. Parat modo mansiones, praeparando mansores: domus enim Dei, de qua Apostolus, Templum Dei sanctum quod estis vos, adhuc aedificatur, adhuc praeparatur; dicitur vero abire, ut praeparet, quia justus ex fide vivit: si autem vides, non est fides; ad ne videatur, latet ut credatur: tunc locus paratur, si ex fide vivatur, creditus desideretur, ut desideratus habeatur: vadit latendo, venit apparendo, sed nisi maneat regendo, ut proficiamus bene vivendo, non parabitur locus, ubi possimus permanere perfruendo.» Et Glossa: «Credendi colligitur meritum, eunti redditur praemium, desiderium dilectionis praeparatio est mansionis.»


Versus 3: Et Si Abiero, et Praeparavero Vobis Locum: Iterum Venio, et Accipiam Vos ad Meipsum, ut Ubi Sum Ego, et Vos Sitis

3. Et si abiero, et praeparavero vobis locum: ITERUM VENIO, ET ACCIPIAM VOS AD MEIPSUM, UT UBI SUM EGO, ET VOS SITIS. — «Si,» id est cum, q. d. Cum in coelum abiero, ibique vobis vestrisque successoribus, id est omnibus electis, locum praeparavero, dando eis successive per singula saecula usque ad finem mundi, Spiritum Sanctum ejusque gratiam et merita, quibus se ad gloriam coelestem praeparent eaque se dignos efficiant: quo facto iterum veniam in die judicii, ut vos omnes accipiam ad meipsum, ut digno praemio in caelis coronem. Saepe enim in Evangeliis praedixit Christus se rediturum in extremo judicio, ut fideles et Apostolos, qui pro eo laborarunt et multa passi sunt, ad se recipiat et glorificet.


Versus 4: Et Quo Ego Vado, Scitis, et Viam Scitis

4. ET QUO VADO, SCITIS, ET VIAM SCITIS. — «Scitis,» id est scire facile potestis et debetis, quia saepe a me audistis quod eam ad Patrem in coelum, ac viam in coelum esse meam fidem, doctrinam, vitam, passionem et crucem. Et sciebant Apostoli Christum haec dixisse; sed necdum illa intelligebant, unde nec eorum meminerant. Unde Augustinus: «Sciebant quidem, ait, sed se scire nesciebant;» sciebant habitu, nesciebant actu: sciebant confuse et obscure, nesciebant distincte et in particulari, quomodo scilicet Christus sit via, Pater vero sit meta et terminus viae. Ita Ribera, Toletus, Maldonatus et alii.


Versus 5: Dicit Ei Thomas: Domine, Nescimus Quo Vadis: et Quomodo Possumus Viam Scire?

5. DICIT EI THOMAS: DOMINE, NESCIMUS QUO VADIS, ET QUOMODO POSSUMUS VIAM SCIRE? — q. d. Cum nesciamus quo eas, quomodo possumus scire viam, quae eo, quo is, tendit? qui enim nescit terminum, viam quoque ad terminum nesciat oportet. Audivimus quidem te dicere, quod eas in domum Patris tui, ubi mansiones multae sunt, parare nobis locum; sed ubi est haec domus Patris? ubi mansiones illae multae? si domus haec est coelum, uti suspicamur, clarius et explicatius nobis idipsum edicito, plenius has mansiones exponito, ubinam et in qua regione illae sitae sunt? Magna enim, et quasi immensa est coeli, imo coelorum plurium vastitas. Ita Thomas. «Christus vero, ait Cyrillus, nihil ad tantam curiositatem respondit: non enim totam rem exponit; sed ea opportuno tempori relicta, quod modo necessarium est, illud explanat.» Unde sequitur:


Versus 6: Dicit Ei Jesus: Ego Sum Via, et Veritas, et Vita. Nemo Venit ad Patrem Nisi per Me

6. DICIT EI JESUS: EGO SUM VIA, ET VERITAS, ET VITA. — Breviter sensus genuinus est, q. d. Quaeris, o Thoma, duo, scilicet meam viam et ejus terminum, nimirum quo vadam et qua via? Respondeo: Ego sum via, quam quaeris; via, inquam, non fallax, sed vera, quae ducit ad veram vitam, puta ad Deum Patrem in coelis, ubi est domus Patris mei, in qua mansiones multas esse dixi; unde id explicans, subdit: «Nemo venit ad Patrem nisi per me.» Pater ergo est terminus; ego sum via. Est hendiadys: «Via et veritas,» id est via vera. Rursum, «veritas et vita,» est vera vita. Τὸ enim «veritas,» cum ponatur inter τὸ «via et vita,» ad utrumque referri potest. Jam: «Ego sum via,» hoc est mea fides, doctrina, gratia et vita est via quae ducit ad coelum. Saepe enim in Scriptura Christus ponitur pro adjunctis Christo, puta pro Christi fide, gratia, doctrina. Aut «ego sum via,» id est ego sum doctor, index et dux viae verae, quae recta ducit ad aeternam et beatam vitam, q. d. «Ego sum via,» quia indico et doceo veram fidem et sanctam conversationem, quae vera est via ad vitam aeternam. Alludit ad illud Isaiae XXX: «Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient verbum post tergum monentis: haec est via, ambulate in ea.»

Verum, quia aliae viae sunt verae et rectae, aliae falsae et erroneae, juxta illud: «Est via quae homini videtur recta, et novissima ejus ducunt ad mortem,» Prov. XVI, hinc Christus vocatur «via et veritas,» id est via vera et recta, juxta illud Isaiae XXXV: «Et haec vobis erit directa via, ita ut stulti non errent per eam,» q. d. Judaei, Gentiles et philosophi multa dixerunt et docuerunt de beatitudine et beata vita, et de virtutibus, quae quasi via ad illam ducunt, sed in multos errores inciderunt, ideoque homines non ad vitam, sed ad interitum et gehennam duxerunt: quia sicut non veram, sed fucatam et falsam beatitudinem, beatamque vitam constituerunt in opibus, honoribus, deliciis et vanis scientiis; sic non veram, sed fucatam et falsam viam ad beatam vitam inierunt aliosque docuerunt. At ego doceo veram fidem, pietatem, charitatem caeterasque virtutes, quibus quasi recta via pervenitur ad veram vitam aeternam, quae est apud Patrem et consequenter apud me. Nam ego et Pater unum sumus. Sicut ergo Pater est vita beata tum formalis, tum causalis, quia eamdem nobis communicat; tum objectiva, quia Deus est objectum visionis beatificae, sic et ego sum eadem ipsa veritas et vita. Ego sum ergo, qui rectam viam in coelum vobis demonstro; ego sum qui quasi veritas omni errore mentis vos libero; ego sum, qui ad veram vitam vos duco. Quare nolite turbari mea morte instante et vestra secutura; sed credite et sperate in me. Ego enim tam me quam vos a morte ad beatam vitam et gloriosam suscitabo; ego enim sum via, veritas et vita.

Hinc patet quod Christus sit via. Primo, quia ipse per meritum passionis suae nobis viam in coelum aperuit. Ita Jansenius et Maldonatus. Secundo, quia ipse sua doctrina nobis viam eamdem ostendit. Tertio, quia ipse inspirat nobis fidem, gratiam et sancta opera meritaque, quibus quasi viis tendimus ad vitam aeternam. Quarto, quia ipse hanc viam in coelum sua sancta vita et passione praeivit primusque calcavit, ut eum in eadem sequentes et imitantes, perveniamus ad coelum quo ipse ascendit et pervenit.

Hic est genuinus hujus loci sensus. Verum, quia aurea haec est Christi gnome, audi varios et elegantes Patrum de eo partim sensus, partim sententias.

Primo igitur, S. Leo, serm. 2 De Resurrect.: Christus, ait, est via sanctae conversationis, veritas doctrinae divinae, vita beatitudinis sempiternae.

Secundo, S. Cyrillus, lib. IX, cap. XXXIII, Christus, ait, nobis est via per vitae actionem, veritas per fidei rectitudinem, vita per sanctificationis fontem. Additque: «Tria sunt, ait, necessaria ut coelestes mansiones consequamur, operatio virtutis, fides recta, spes vitae;» et ideo Dominus dicit: «Ego sum via,» quia legem nobis dedit, et verbo et exemplo docuit nos mundum contemnere et sancte operari. Veritas est, quia ipse est rectissima regula fidei nostrae et docuit nos veritates divinas. Vita est, quia vitam quam speramus, nemo nobis largiri potest nisi ipse. Sic sensus erit, q. d. Nemo venit ad Patrem (qui est ipsa vera vita et beatitudo) nisi per charitatem ambulet in me, qui sum via; ac per fidem credat in me, qui sum veritas; et per spem confidat in me, qui sum vita aeterna.

Tertio, S. Bernardus, serm. 2 De Ascens.: «Sequamur, ait, Domine te, per te, ad te, quia tu es via, veritas et vita: via in exemplo, veritas in promisso, vita in praemio.» Idem Bernardus, serm. 7 in Cena Domini: «Ego, ait, sum via, per quam est eundum; et veritas, ad quam veniendum; et vita, in qua permanendum. Ego sum via sine errore, veritas sine falsitate, vita sine morte. Ego sum via in exemplo, veritas in promisso, vita in praemio. Ego sum via habilis, veritas irrevocabilis, vita interminabilis. Ego sum via lata et spatiosa, veritas potens et copiosa, vita delectabilis et gloriosa.» Hucusque S. Bernardus, vel quisquis est auctor; stylus enim arguit alium esse auctorem.

Quarto, S. Augustinus: Christus, ait, est via secundum humanitatem, qua ad nos venit et rediit ad Patrem; idem est veritas et vita secundum divinitatem. Audi eum, serm. 55 De Verbis Domini secundum Joannem: «Qua vis ire? ego sum via; quo vis ire? ego sum veritas; ubi vis permanere? ego sum vita. Veritatem et vitam omnis homo cupit; etiam Philosophi Deum esse vitam quamdam et veritatem viderunt, viam non omnis invenit. Verbum ergo Dei, quod apud Patrem est veritas et vita, assumendo hominem, factum est via: ambula per hominem et pervenies ad Deum; melius est in via claudicare, quam praeter viam fortiter ambulare.» Idem Augustinus hic, tract. 69: «Per formam servi, ait, Dominus venit ad nos et rediit ad se, carnem de morte ad vitam reducens: venerat per carnem Deus ad homines, veritas ad mendaces: est autem Deus verax, sed omnis homo mendax; non reliquit autem se, cum veniret ad nos: nam et qui loquitur, quodammodo ad auditores procedit, nec se relinquit; cum autem tacet, veluti ad se redit, et cum illis manet, si teneant quod audierunt. Ipse Dominus per seipsum, et ad seipsum, et ad Patrem, et nos per ipsum, et ad ipsum, et ad Patrem imus.»

Quinto, S. Hilarius, lib. VII De Trinit.: «Non nos seducit, ait, qui via est; nec illicit per falsa, qui veritas est; nec in mortis relinquit horrore, qui vita est.» Idem, lib. De Essentia Patris et Filii: «Nec ducit, ait, per erratica, quia est via; nec illudit per falsa, quia est veritas; nec in mortis horrore relinquit, quia est vita: si via, duce alio non indigetis; si veritas, non loquor false; si vita, etiam morientes ad me venietis.»

Sexto, S. Chrysostomus, hom. 72: «Sum via, ait, quia per me venietis; sum veritas, quia sine dubio haec erunt quae dixi; sum vita, quia neque ipsa mors prohibere poterit, quo minus ad me perveniatis.» Huc accedit Toletus, qui sic explicat: «Ego sum via,» quia per me a peccato ad justitiam, ab hoc saeculo ad aeternam beatitudinem transeundum est. «Ego sum veritas,» quia justitiam et beatitudinem, quam promitto, fit tibi Christus via; veritas autem, cum contemplativa perseveras; adjecta est autem vita, quia ad Deum referenda est actio et contemplatio.

S. Basilius notat Christum dici viam, ut denotet Christianos quotidie in via virtutis ambulare et proficere debere, juxta illud Psaltis: «Ibunt de virtute in virtutem; videbitur Deus deorum in Sion.» Audientes viam, ait, seriem et ordinem intelligimus per opera justitiae, perque illuminationem scientiae ducentem ad legitimum profectum, semper ad anteriora festinantes, et ad ea quae restant nosmetipsos extendentes, donec perveniamus ad beatum finem, quae est Dei cognitio, quam Dominus per sese, in ipsum credentibus largietur. Revera enim bona est via, exorbitationis erroris que nescia, Dominus noster Jesus, ad Patrem, qui vere est bonus, perducens. Nemo, inquit, venit ad Patrem, nisi per me. Talis est noster ad Deum reditus per Filium.» Hucusque S. Basilius, lib. De Spiritu Sancto, cap. VIII, qui Christum ait esse viam, non tantum per fidem, sed etiam per operationem virtutum.

Septimo, S. Ambrosius, lib. De Bono mortis, cap. XII: «Christus ait: Ego sum via, veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me. Ingrediamur hanc viam, teneamus veritatem, vitam sequamur. Via est quae perducit, veritas quae confirmat, vita quae perseverantibus redditur.» Et post pauca: «Sequimur te, Domine Jesu, sed sequamur accersi, quia sine te nullus ascendit. Tu enim via es, veritas et vita, quia in via possibilitas, in veritate fides, in vita praemium. Suscipe nos quasi via, confirma quasi veritas, vivifica quasi vita.»

Symbolice: Christus est via incipientium, purgans eos per odium peccati et detestationem vitae prioris; idem est veritas proficientium, illuminans eos per exempla virtutum ac studium novae sanctaeque conversationis; idem est vita perfectorum, uniens eos Deo, per puri amoris affectum. Audi S. Bernardum, serm. 7 in Cana Domini, multa conglomerantem: «Ego sum via incipientium, veritas proficientium, vita pervenientium; ego sum via lucis et serena, veritas vivens absque poena, vita felix et amoena; ego sum via in patibulo, veritas in inferno, vita in resurrectionis gaudio; ego sum via, in qua non est spina vel tribulus; veritas, in qua non est falsitatis stimulus; vita, in qua reviviscit mortuus; ego sum via recta, veritas perfecta, vita sine fine mansura; ego sum via reconciliationis, veritas retributionis, vita aeternae beatitudinis. Nemo venit ad Patrem, nisi per me,» q. d. Nemo venit ad me veritatem et vitam, nisi per me viam.

Anagogice S. Augustinus, in Sententiis, n. 268: «Dominus ait: Ego sum via, veritas et vita, per me venitur, ad me pervenitur, in me manetur. Cum enim ad ipsum pervenitur, etiam ad Patrem pervenitur, quia per aequalem ille cui aequalis est cognoscitur, vinciente atque agglutinante nos Spiritu Sancto, ut in summo atque incommutabili bono sine fine maneamus.» Hinc S. Bernardus moriens apparuit cuidam absenti dicens se sursum conscendere, «quia sursum est veritas:» nam in terra deorsum nihil est nisi vanitas et falsitas, ut docet Ecclesiastes. «Nulla (aiebat S. Bernardus) hic scientia, nulla veri cognitio; sursum scientiae plenitudo, sursum vera notitia veritatis.» Ita habet Vita ejus, lib. V, cap. III. Et S. Benedicto moriente, de eo duobus ejus monachis haec visio exhibita est. «Viderunt namque, ait S. Gregorius, lib. II Dialog., cap. XXXVII, quia strata palliis atque innumeris corusca lampadibus, via recto Orientis tramite ab ejus cella in coelum usque tendebatur. Cui venerando habitu vir desuper clarus assistens, cujus esset via quam cernerent, inquisivit. Illi autem se nescire professi sunt. Quibus ipse ait: Haec est via, qua dilectus Domino coelum Benedictus ascendit.»

«Ego sum vita,» qui vos resurgere a morte faciam, ut assumam vos ad me; mors enim non poterit impedire quominus ad me veniatis, quia ego sum vitae causa.

NEMO ENIM VENIT AD PATREM, NISI PER ME. — Ego enim sum via ad Patrem, qui est terminus. Pater enim est ipsa vita beata, omnes Sanctos beans, uti jam dixi. «Nemo,» scilicet hominum. Addit Suarez: «nemo» quoque angelorum; hi omnes enim omnem suam gratiam et gloriam accepisse a Christo ejusque meritis, ipse censet multisque probat, III part., Quaest. XIX, art. 3, disp. XLII, sect. 1.


Versus 7: Si Cognovissetis Me, et Patrem Meum Utique Cognovissetis: et Amodo Cognoscetis Eum, et Vidistis Eum

7. SI COGNOVISSETIS ME, ET PATREM MEUM UTIQUE COGNOVISSETIS. — Occurrit Christus objectioni. Poterant enim discipuli objicere: Tu, o Christe, asseris te esse viam, Patrem vero terminum ad quem vadis. At nos non cognoscimus Patrem, unde nec cognoscimus terminum ad quem nobisque eundum est; fac ergo ut Patrem cognoscamus. Rursum, si Pater est terminus, tu vero via, quomodo ergo dixisti: «Ego sum via, veritas, vita,» id est ego sum via et terminus viae? Respondet Christus utrumque esse verum. Ego enim, inquit, unam cum Patre habeo essentiam, unam eamdemque divinitatem. Quare «si cognovissetis me» plane et perfecte, «et Patrem meum utique cognovissetis.» Cognoscebant quidem et credebant Apostoli Christum esse Dei Filium, sed nondum credebant eum esse consubstantialem Patri et eamdem numero cum eo habere essentiam et deitatem, sed id postea recepto Spiritu Sancto cognoverunt. Unde subdit:

ET AMODO COGNOSCETIS EUM, ET VIDISTIS EUM. — Hilarius legunt «agnoscetis» in futuro; q. d. Jam jam cognoscetis Patrem in Pentecoste per illuminationem Spiritus Sancti, imo jam vidistis eum in me: «qui» enim «videt me, videt et Patrem meum,» uti subdit Christus. Graecus, Syrus et Arabicus habent γινώσκετε, id est cognoscitis, in praesenti; q. d. Jam cognoscitis Patrem, quia vidistis eum in me tot virtutes et miracula operantem. Esto enim non videritis eum nude in sua essentia et deitate, vidistis tamen eum velatum in me meaque humanitate ceu nube, per signa et miracula, quae quasi fulmina et tonitrua ex ea evibrat. Ita Cyrillus, Chrysostomus et alii.


Versus 8: Dicit Ei Philippus: Domine, Ostende Nobis Patrem, et Sufficit Nobis

8. DICIT EI PHILIPPUS: DOMINE, OSTENDE NOBIS PATREM, ET SUFFICIT NOBIS. — Philippus non intellexit responsum Christi, quomodo scilicet qui cognoscit Christum, cognoscat et Patrem; instat ergo ut Christus Patrem ipsum ostendat, q. d. Ais Patrem in te esse, et quasi latere absconditum. Aperi te, et eum nobis ostende. Pater enim est principium, fons et origo divinitatis, ut ait S. Dionysius, cap. II De Divin. nomin.; S. Augustinus, lib. V De Trinit., cap. XIII et XIV; et Concilium Toletanum VI, in Confess. fidei.

ET SUFFICIT NOBIS. — Primo, S. Chrysostomus, q. d. Non aliud cupimus, quam ostendi nobis Patrem.

Secundo, S. Cyrillus, «sufficit nobis,» scilicet ad beatitudinem, ut omni turbatione, moerore et pavore liberemur, quia Pater cum sit Deus, ipse beabit nos.

Tertio, «sufficit nobis,» ad confundendum Judaeos, qui negant te esse Dei Filium. Ita quoque Cyrillus.

Quarto, simplicius, «sufficit nobis,» ut tibi, iisque quae jam dixisti et nobis promisisti de mansionibus multis in coelo, credamus et fidem adhibeamus, q. d. Pro omnibus rationibus quas, o Christe, accumulas, ut nos de tua morte moestos soleris, unam poscimus, ut ostendas nobis Patrem; haec enim una nobis vice omnium erit et sufficiet. Sic fere S. Hilarius, lib. VII De Trinit.

Anagogice Interlinearis: Pater sufficiet nobis, quia in eo sufficientia erit nobis. Et Glossa, q. d. In quo sufficientia, et non in te. Audi S. Augustinum, lib. I De Trinit., cap. VIII: «Illa laetitia, quae nos adimplebit cum vultu suo, nihil amplius requiritur; quod bene intellexerat Philippus, ut diceret: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis; sed nondum intellexerat se posse dicere: Domine, ostende nobis te, et sufficit nobis; quod ut intelligeret, responsum est ei: Tanto tempore vobiscum sum,» etc.

Hinc verum est illud S. Augustini: «Sufficis tu Deo, sufficiat tibi Deus tuus.» Deus enim est Saddai, id est sufficientia, copia, abundantia bonorum omnium, uti ostendi Genes. XVII, 1. Ipse enim solus est satietas cordis, requies animi, jubilus mentium. Unde Psaltes: «Satiabimur cum apparuerit gloria tua,» Psalm. XVI, 15. Et: «Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos,» Psalm. XXXV, 9. Et: «Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? defecit caro mea et cor meum. Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum,» Psalm. LXXII, 25.

Ratio a priori est, quod Deus hominem creaverit ad imaginem et similitudinem suam; quare indidit ei capacitatem infinitam et desiderium infinitum, quod multis bonis finitis expleri et satiari non potest. Ergo necessum est, ut solus Deus, qui est bonum infinitum, illud impleat et satiet, juxta illud S. Augustini, lib. I Confess., cap. 1: «Fecisti nos, Domine, ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te.» Unde idem S. Augustinus, in Psalm. CII: «Pecori, ait, bonum est implere ventrem, dormire, gustare, vivere, sanum esse, generare. Tale tu bonum quaeris? Cohaeres Christi, quid gaudes quod socius es pecorum? Erige spem tuam ad bonum bonorum omnium, ipse erit bonum, a quo tu in tuo genere factus es bonus et omnia in genere suo facta sunt bona: qui satiat in bonis desiderium tuum.» Idem, in Psalm. LXII: «Amas divitias, ait, ipse Deus tibi erit divitiae tuae; amas fontem bonum? quid praeclarius illa sapientia? quid lucidius? Quidquid hic potest amari, pro omnibus tibi erit, qui fecit omnia. Tanquam adipe et pinguedine repleatur anima mea.»


Versus 9: Dicit Ei Jesus: Tanto Tempore Vobiscum Sum, et Non Cognovistis Me? Philippe, Qui Videt Me, Videt et Patrem

9. DICIT EI JESUS: TANTO TEMPORE VOBISCUM SUM (per triennium conversatus docui vos quis ego sim), ET NON COGNOVISTIS (Graeca, Chrysostomus et Cyrillus legunt, non cognovisti in singulari) ME, quod scilicet non tantum sim homo, sed et Dei Filius, non essentia et existentia ab eo diversus, sed ipsi Deo Patri ὁμοούσιος et consubstantialis. Idcirco enim me viso cupis videre Patrem, quod putes Patrem a me plane esse diversum et diversam habere naturam, q. d. Vidi Jesum Dei Filium, superest ut videam ejus Patrem ab eo diversum, uti apud homines fit. Haec est radix erroris tui; quocirca eam succidens, tibi assevero, dicoque: Philippe, qui videt me, videt et Patrem. — q. d. Cum ego et Pater unum plane et idem simus, puta una essentia divina, una, inquam, non tantum specie, sed una in individuo; hinc qui videt me per humanitatem quam assumpsi, eo modo quo videt me, videt et Patrem meum, quia ego et Pater unum sumus. Ubi nota: In Christo humanitas videbatur per se, divinitas vero per accidens, quia non in se, sed tantum per humanitatem videbatur, sicut videtur anima per corpus, in quo movetur et operatur. Quare qui oculo corporeo (de quo maxime rogabat Philippus, et respondebat Christus; nam oculo mentis ait, illos se non cognovisse, scilicet plene et perfecte) videbat per se hunc hominem, puta Jesum, indirecte et per accidens videbat ejus deitatem, quia hic homo revera erat Deus. Quocirca cum unus idemque sit Deus, qua ratione videbat Deum Filium, eadem videbat et Deum Patrem; loquor quoad essentiam, quae utrique eadem est et communis, non quoad personam: persona enim Filii assumpsit humanitatem, non vero persona Patris. Quare qui directe videbat hunc hominem, directe videbat personam Filii Dei in homine latentem, non vero personam Patris, nisi per concomitantiam, uti dicam vers. 10. Simili modo, qui oculo mentis videbat, et ex miraculis cognoscebat hunc hominem, puta Jesum esse Dei Filium, cognoscebat quoque eisdem Deum esse ejus Patrem, tum quia Deum Filium nemo generare potest, nisi Deus Pater; tum quia una est tantum divinitas, quae proinde eadem numero est in Patre et Filio; quare qui videt sive cognoscit deitatem Filii, cognoscit quoque deitatem Patris, cum una sit eademque. Ita S. Augustinus, Cyrillus, Chrysostomus, Hilarius et alii Patres passim contra Arianos, qui ex hoc loco probant primo, Jesum vere fuisse Deum, ita ut qui videret hunc hominem, videret pariter et Deum. Secundo, aliam esse personam Filii Dei, aliam Dei Patris: quod negabat Sabellius; hanc enim diversitatem personarum notant hae voces: «Me et Patrem meum;» alia enim est persona Patris, alia Filii, utpote a Patre geniti. Tertio, Filium esse Patri ὁμοούσιον, nisi enim esset ὁμοούσιος Patri, posset videri Filius non viso Patre, et vice versa posset videri Pater non viso Filio, ut in humanis fit, ubi saepe filii cognoscuntur non cognitis parentibus. Erras ergo, o Philippe, dum viso me cupis videre Patrem, quasi alium Deum aliamque deitatem sis visurus, cum non nisi una sit eademque: «Quomodo ergo tu dicis: Ostende nobis Patrem?» Jam enim eum tibi in meipso ostendi, uti dixi.

Denique Hilarius, lib. VII De Trinit., et Ribera censent eum qui videt Filium, videre et Patrem; quia Filius est character et figura substantiae Patris, id est expressa plenaque imago et similitudo Patris, sicut in imagine expressa in cera videtur ipsa forma sigilli, ex quo impressa est. Verum Christus hic non tam agit de similitudine, quam de identitate naturae divinae, ut recte advertit Toletus.

Hic verus est sensus, quo Christus directe respondet interrogationi et menti Philippi; verum quia Christus arrepta interrogationis occasione solet altius assurgere et auditores evehere, ac sublimiora docere eodemque sermone complecti; hinc secundo, hic locus accipi potest de omni et propria cognitione Patris et Filii, sive per fidem, sive per speciem, q. d. Qui videt me secundum divinitatem, videt et Patrem, quia licet ipse sit a me distinctus, tamen ego in ipso sum et ipse in me est per naturae identitatem; quare qui videt, id est credit, me esse Dei Filium, videt pariter, id est credit, Deum esse meum Patrem; et qui per visionem beatificam videt me intuitive, intuitive videt et Patrem. Ita ex S. Cyrillo, Augustino, Chrysostomo et Hilario, Maldonatus hic, et Suarez, lib. De Attrib. divin., cap. XXIII, n. 11, qui hinc docet Beatos videntes divinam essentiam, videre pariter tres in illa personas.


Versus 10: Non Creditis Quia Ego in Patre, et Pater in Me Est? Verba, Quae Ego Loquor Vobis, a Me Ipso Non Loquor; Pater Autem in Me Manens, Ipse Facit Opera

10. NON CREDITIS QUIA EGO IN PATRE, ET PATER IN ME EST? — Nota primo: Hic rursus significatur distinctio personarum divinarum; nec enim recte quis dicitur esse in seipso, sed in alio. Secundo, significatur identitas naturae divinae; quia enim Pater et Filius sunt et existunt in una eademque natura divina; hinc Pater est in Filio et Filius in Patre. Probat id Christus ex effectu, quia scilicet ipse doctrinam et opera sua habebat a Patre et cum Patre communia; ergo et eamdem cum eo naturam habebat communem. Ita Cyrillus et Leontius. Hinc consequenter, tertio, hac gnome significatur perfecta et intima conjunctio et inhabitatio unius personae divinae in alia, et e converso, qua fit ut Pater sit in Filio et Spiritu Sancto, Filius in Patre et Spiritu Sancto, Spiritus Sanctus in Patre et Filio; quam Damascenus, lib. I De fide, cap. XI, vocat περιχώρησιν, et ex illo Scholastici vocant circumincessionem; de quo mysterio agit S. Augustinus, lib. VI De Trinit., cap. ult.; S. Hilarius, lib. IV De Trinit.; S. Ambrosius, in cap. XIII epist. II ad Corinth. «Singula, ait S. Augustinus, sunt in singulis, et omnia in singulis, et singula in omnibus, et omnia in omnibus, et unum omnia.» Singulae ergo personae divinae in aliis singulis non tantum quoad essentiam, sed etiam quoad relationem et personam sibi propriam inexistunt, quia omnes sibi invicem sunt intimae et conjunctissimae, uti ex Suarez et aliis fusius ostendi Isaiae XLV, 14, ad illa: «Tantum in te est Deus.» Unde sequitur, quod qui plene cognoscit videtque unam personam, v. g., Filium, uti vident Beati, non tantum videat deitatem communem Patri et Filio, sed videat quoque ipsam personam Patris, tum quia persona Patris est intima personae Filii, tum quia ad eam relationem et ordinem essentialem includit; Pater enim essentialiter est qui gignit Filium; et hoc est quod ait hic Christus: «Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est?» Addit S. Hilarius quod Filius sit Patri simillimus, utpote ejus character et viva imago.

VERBA, QUAE EGO LOQUOR, A MEIPSO NON LOQUOR. — q. d. Verba quae ego loquor, non sunt humana, sed divina; quare non a mea humanitate, sed a divinitate quam a Patre accepi, velut a propria causa proficiscuntur: unde qui me loquentem audit, non tam me, quam Deum Patrem in me et per me loquentem audit. Nota: Deitas communis Patri et Filio erat causa efficiens verborum divinorum, quae promebat Christus; res tamen verbis significata saepe erat propria persona Filii, non Patris, ut cum dicebat: Ego sum Dei Filius, Ego sum Verbum, Ego carnem assumpsi, Ego quae dico et facio, accepi a Patre. Haec enim dicebat de seipso, non de Patre, ut patet; nec enim Pater factus est homo, sed Filius; Pater tamen aeque ac Filius erat causa efficiens, uti incarnationis, ita et verborum a Verbo incarnato prolatorum. Opera enim S. Trinitatis ad extra, ut aiunt Theologi, sunt indivisa et tribus personis divinis communia.

PATER AUTEM IN ME MANENS, IPSE FACIT OPERA. — «Pater,» tanquam primum principium, non tantum creaturarum, sed et caeterarum personarum divinarum, puta Filii et Spiritus Sancti. Cum enim Pater generando communicavit suam deitatem Filio, communicavit quoque eidem suam omnipotentiam, virtutem et operationem. Quare si non Filius, sed Pater ipse humanitatem assumpsisset, idem prorsus locutus et operatus fuisset quod locutus et operatus est Filius, tum quia Pater locutus et operatus est in Filio; tum quia eadem est deitas et omnipotentia Patris et Filii, quae omnia loquebatur et operabatur in Filio per humanitatem assumptam. Unde Apostolis colligendum relinquit Christus, q. d. Idcirco cum me videtis et auditis, Patrem meum a vobis videri et audiri putate. Ex his autem dictis et factis meis, ait Ribera, potestis intelligere quam bonus sit Pater meus, quam mansuetus, quantum vos amet; ex miraculis meis potestis cognoscere meam omnipotentiam, me scire omnia et habere in me omnia bona; ex quo intelligitis eadem similiter habere Patrem, et in eo vos veram omnium bonorum affluentiam habituros; et cum haec externa in tantorum bonorum cognitionem vos ducant, quid futurum putatis, si meam et Patris essentiam sine speculo et aenigmate intueremini? Itaque non loquitur de cognitione essentiali, sed de ea quae potest haberi in via.


Versus 11: Non Creditis Quia Ego in Patre, et Pater in Me Est? Alioquin Propter Opera Ipsa Credite

11. Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? 12. ALIOQUIN (Syrus, sin minus) PROPTER OPERA IPSA CREDITE. — Pro «non creditis,» Graeca habent πιστεύετέ μοι, id est credite mihi; et sic legit Syrus, Arabicus, Euthymius, Cyrillus et Hilarius, lib. VII De Trinit., sed eodem redit sensus, et unus alterum includit, q. d. Non creditis quod ego sim in Patre, et Pater in me? Credite, quia ego vobis hoc assevero. Alioqui, si mihi id simpliciter asseveranti non creditis, credite saltem propter ipsa opera, quia Pater operando in me et per me tot tantaque miracula, per opera ipsa ostendit se in me habitare ac per me tanta operari, sicut anima ostendit se esse in corpore per motum, visum, auditum, tactum aliaque opera vitalia, quae ipsa per corpus operatur.

AMEN, AMEN DICO VOBIS, QUI CREDIT IN ME, OPERA QUAE EGO FACIO, ET IPSE FACIET, ET MAJORA HORUM FACIET. — Probare vult Christus Patrem esse in se, et se in Patre; vis argumenti in eo consistit, q. d. Qui credit Patrem esse in me, hic per hanc fidem, sive vi et virtute hujus fidei similia miracula et opera divina faciet, qualia ego facio, imo majora faciet quam faciam ego. Ergo fides illa vera sit oportet, quae scilicet credit Patrem in me esse et operari. Pater enim operatur per fidem veram illique per opera miraculosa testimonium veritatis perhibet, non vero fidei falsae; alioqui enim ipse, qui est prima veritas, testis et approbator esset falsitatis ac mendacii.

Et majora horum faciet, non quilibet fidelis qui in me credit, sed aliqui ex illis, ut Apostoli et viri Apostolici.

Quaenam fuere haec majora? Primo, Origenes, homil. 7 in Num., censet majora haec esse, quod homines fragiles vincant carnem, daemonem et mundum: plus enim, inquit, est quod Christus vincat in nobis, quam quod vincat in se.

Secundo, S. Chrysostomus: Majora, inquit, sunt, quod S. Petrus sua umbra sanarit quoslibet infirmos, Act. V, 15, id enim non fecit Christus, et similia.

Tertio et potius, S. Augustinus, tract. 72, majora haec esse censet, conversionem omnium gentium totius mundi, factam per duodecim Apostolos. Christus enim longe pauciores convertit, scilicet quingentos duntaxat aut circiter, tot enim nominantur, I Cor. XV, 6. Audi S. Augustinum, cujus verba prolixa in pauca contraxi: «Quae sunt ista majora, an forte quod aegros umbra sanabat? majus est enim quod sanet umbra, quam fimbria; sed quando ista dicebat, verborum suorum facta commendabat; cum enim dixit: Pater in me manens, ipse facit opera; opera dicebat verba, quae loquebatur, quorum fructus erat fides illorum; evangelizantibus autem discipulis, non tam pauci quam illi erant, sed Gentes etiam crediderunt; discessit ab ore Domini dives tristis; et tamen postea quod ille unus non fecit, fecerunt multi, cum per discipulos loqueretur; non de Apostolis autem tantum loquebatur dicens: Qui credit in me, etc. Ipsum quidem credere in Christum opus est Christi, quod operatur in nobis, non utique sine nobis, ipse facit ut faciamus, id est, ut ex impiis justi fiamus.» Subdit deinde rem miram et paradoxam: «Et hoc majus esse dixerim, quam creare coelum et terram; haec enim transibunt, praedestinatorum autem salus et justificatio permanebit. Sunt et in coelis angeli opera Christi, etsi aequalis sit potentiae istos creare et impios justificare; hoc majoris est misericordiae. Quanquam omnia Christi opera intelligere, ubi ait: Majora horum faciet, nulla necessitas cogit; horum enim forte dixit quae tunc faciebat; faciebat autem verba fidei: minus est autem verba justitiae praedicare, quod fecit propter nos, quam impios justificare, quod ita facit in nobis, ut faciamus et nos.» Et Glossa: «Quod facit in nobis non sine nobis, majus est his quae sine nobis facit, ut coelum et terra. In illis enim est tantum opus Dei, in istis imago Dei.»

Quaeres: Cur Christus voluit majora per Apostolos, quam per se operari? Respondeo: Primo, quia sensim voluit fidem in se disseminari et crescere, ne, si subito cresceret, putaretur esse phantasma, et Christus magus vel impostor esse


Versus 13: Et Quodcumque Petieritis Patrem in Nomine Meo

13. Et quodcumque petieritis Patrem (ita Romana, S. Chrysostomus, Cyrillus et alii, licet Graeca, Arabicus et Syrus jam non habeant « Patrem ») in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio. — Haec verba pertinent ad id quod praecessit: « Et majora faciet; quia ego ad Patrem vado. » Post fidem enim, de qua dixit versu praecedenti: « Qui credit in me, majora horum faciet, » hic subnectit professionem fidei sui nominis invocationem ac petitionem horum majorum, q. d. Ego quidem a vobis, o Apostoli, abeo vadoque ad Patrem, sed loco praesentiae meae relinquo et do vobis invocationem nominis mei, ut per eam postuletis majora haec, et impetretis. Quare Christus hic suam divinitatem et eamdem cum Patre auctoritatem significat, ait Cyrillus; gloria enim Filii est, quod per ejus invocationem Pater Apostolis concedat tam magna, imo majora, quam per Filium, dum viveret operatus est. Et sic Pater in Filio, et Filius in Apostolis glorificatus est.

In Nomine Meo — id est invocato nomine meo, aut, q. d. Si petatis per merita mea, per meam virtutem et fidem, uti facit Ecclesia, quae omnes orationes concludit dicens: « Per Dominum nostrum Jesum Christum, » etc.

Hoc Faciam. — Efficiam ut Pater vobis concedat, imo ego in Patre, et cum Patre idipsum faciam et vobis praestabo, ut omnis horum majorum, quae operabimini, vis, virtus et gloria mihi ascribatur, non vobis. Nam dum oratur Pater, oratur et Filius, ait Suarez, lib. I De Oratione in communi, cap. ix, in fine. Aut certe, ut idem addit ibidem, « Pater » hic sumitur essentialiter pro Deo et tota sancta Trinitate, ut sumitur cum oramus: « Pater noster qui es in caelis; » et sic nomine Patris intelligitur quoque Filius et Spiritus Sanctus. Prius est germanius, quia Christus hic passim Patrem a se distinguit.

Ut Glorificetur Pater in Filio. — Solet Christus modestiae causa omnem suam gloriam transcribere in Patrem, ceu ad primum fontem et principium. Rursum hinc disce non esse poscenda opera mira et miracula, nisi ad gloriam Dei, sive cum gloria Dei illa fieri exigit et postulat.

Discant hic a Christo Praelati, Principes et superiores minora et abjectiora sibi servare, majora et speciosiora subditis relinquere. Sic enim laudem humilitatis et subditorum gratiam, et populi gloriam consequentur. Majora enim facient per subditos, quam per seipsos: quod enim subditus facit, hoc superior per subditum censetur facere. S. Ignatius, fundator Societatis nostrae, creatus Generalis, publice catechizabat, sociis vero sibi subditis ampla concionum pulpita concedebat. Idem sanxit, ut Rectores Societatis, initio Rectoratus sui, publice catechesim exerceant.

Ut quidquid in nomine ejus, id est per merita ejus petant, hoc ipse eis faciat et largiatur. Objicit S. Augustinus: « Rogavit Paulus ut discederet angelus satanae, nec tamen accepit; sed vide dictum esse: In nomine meo, quod est Jesus: quod enim petimus contra salutem, non petimus in nomine Salvatoris; quia salvator ei non erit, si quod ejus salutem impedit, fecerit. Novit medicus quid pro sua, quid contra suam salutem poscat aegrotus, et ideo contraria poscentis non facit voluntatem, ut faciat sanitatem; aliquando vero etiam quaedam eorum quae in nomine ejus petimus, non tunc, quando petimus, facit, sed tamen facit: differentur enim, non negantur. »


Versus 14: Si Quid Petieritis Me in Nomine Meo, Hoc Faciam

14. Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. — Arabicus, faciam vobis quod volueritis. Quod Christus versu praecedenti dixit de Patre, hic dicit de seipso, ut ostendat se eumdem Deum esse cum Patre, utpote qui se orantes exaudiat et faciat omnia quae Pater. Unde Cyrillus asserit Christum hic significare suam divinitatem. Nonnulli censent idem prorsus hic dici et confirmari quod dixit versu praecedenti. Unde Chrysostomus et Nonnus hunc versum omittunt, sed legunt eum Syrus, Arabicus, S. Augustinus, S. Cyrillus, Theophylactus et Euthymius.

Melius Toletus et alii censent aliud hic dici; illud enim versu praecedenti: « Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, » pertinere ad petitionem majorum, de quibus ipse dixerat: « majora horum faciet; » hoc vero versu Christum dicere se exauditurum preces particulares, ut, licet ad Patrem abeat sitque absens corpore, tamen semper spiritu sit praesens, eorumque preces audiat et eorum necessitatibus succurrat.

Primo, quia sensim crescit, sensim sui fidem acquirit, ac magis crescit et durabilius est: quod enim cito fit, cito perit.

Secundo, ut magis Christi aequanimitas et modestia, aeque ac potestas et magnificentia commendaretur: utpote qui non tantum in se tam potens fuerit ad tanta operandum, sed et vim ac efficaciam habuerit eamdem potentiam in Apostolos transfundendi, ut similia, imo majora facerent. Haec enim fecerunt Apostoli non virtute sua, sed Christi, scilicet vi, auctoritate et potestate a Christo accepta: quare Christus major erat illis, per quos majora haec operabatur.

Tertio, quia decebat Christum prius pati et mori, ac per passionem et mortem mereri haec opera mirabilia, quae deinde per Apostolos operatus est.

Quarto, quia decebat Christum prius resurgere, ascendere in caelum, indeque mittere Spiritum Sanctum, qui tam mirabilia operaretur. Nam mundi conversio fuit effectus, aeque ac decus, ornamentum et coronis resurrectionis Christi, ascensionis et missionis Spiritus Sancti. Hanc causam subdit Christus, dicens: « Quia ego ad Patrem vado. »

Quia Ego ad Patrem Vado. — q. d. Ego post mortem adepta victoria, de peccato, morte, daemone, mundo et inferno triumphans, ad solium Patris gloriosus conscendam, ac proinde majora per vos edam opera, quam ipse in hac vita luctans adhuc ediderim. Tempus humilitatis et abjectionis meae completum est, gloriam meam recipiam: non est cur vultum meum abscondam in paupertate et humilitate, sicut feci, quia locum dare volui passioni meae et redemptioni hominum; at ea peracta, mox gloriosus ad Patrem conscendam, qui nomen meum toto orbe volet manifestari, celebrari, coli et adorari per praedicationem Apostolorum: quare per eos majora operabitur, quam per me in vita operatus sit. Ita Cyrillus, lib. IX, cap. XLI, Toletus et alii.


Versus 15: Si Diligitis Me, Mandata Mea Servate

15. Si diligitis me, mandata mea servate. — Christus hic suis discipulis ultimum dicens vale, ultima dat monita eaque tria de tribus praecipuis virtutibus Theologicis, scilicet de fide, spe et charitate conservanda et exercenda. De fide, dicens versu 1: « Creditis in Deum, et in me credite. » De spe, dicens versu 13: « Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam. » Petitio enim, sive oratio est actus spei. De charitate, dicens hic: « Si diligitis me, mandata mea servate; » suntque haec tria inter se connexa. Fides enim parit spem, spes parit charitatem. Sensus ergo est, q. d. Si vultis obtinere haec mea promissa, et impetrare ea quae postulatis in nomine meo, ut ego ea vobis a Patre impetrem, imo per me elargiar, me vestri adeo amantem redamate, in dilectione mea perseverate et crescite. Hoc autem facietis, si mandata mea, quae vobis dedi, observetis, q. d. Si mihi placere vultis, et per me omnia quae petitis obtinere, mandata mea servate. Ita Ribera, Toletus, Maldonatus et alii. Christus ergo abiens monet suos ut persistant in sua fide, spe, dilectione et observatione mandatorum. Si id fecerint, ingens promittit praemium, dicens:


Versus 16: Et Ego Rogabo Patrem, et Alium Paracletum Dabit Vobis

16. Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis. — q. d. Si perseveretis in mea dilectione et mandatorum observatione, meis precibus vobis impetrabo Spiritum Sanctum, quem in vos effundet Pater in Pentecoste, qui magna, imo majora, per vos operabitur, quam ego operatus sim.

Et Rogabo — qua homo: Christus enim qua homo pro nobis orat, ait S. Augustinus.

Et Alium Paracletum. — « Alium » scilicet a me. Hinc patet quod Christus quoque fuerit Apostolorum et fidelium Paracletus, id est primo, advocatus, intercessor, orator, juxta illud Pauli: « Advocatum habemus apud Deum Patrem, Jesum Christum, » ait S. Augustinus; secundo, exhortator, incitator, impulsor; tertio, consolator, ut vertit Syrus; haec tria enim significat Graecum parakletos. Sed abiens Christus, misit alium Paracletum, scilicet Spiritum Sanctum, qui in his tribus Christo successit. Ipse enim primo, est advocatus et comes fidelium, quia « postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus, » Rom. viii, 26. Ipse pariter est noster exhortator et consolator; quae duo hic maxime spectat Christus, q. d. Ego huc usque vos, o discipuli mei, docui, rexi, consolatus sum, ac proinde ob instantem meum discessum contristamini; sed animos erigite et confidite; ego enim mei loco vobis submittam alium Paracletum, qui vos non ad modicum tempus, ut ego, sed tota vita vestra doceat, incitet, consoletur et protegat. Unde Euthymius sic exponit: Dabit vobis alium Paracletum, id est alium admonitorem ac praeceptorem in certaminibus virtutis, solatium ac subsidium in afflictionibus. Spiritus Sanctus ergo est Paracletus, id est primo, adhortator, excitator, impulsor, quia Apostolos excitabat ad ardua virtutum opera pro Dei gloria capessenda, utque libere evangelizarent toto orbe, non timentes tyrannos, tortores, equuleos, ignes, imo ambientes mortem atrocissimam et martyrium pro Christo. Secundo, consolator, quia eos in adversis, aerumnis, dubiis, tentationibus, consolabatur et roborabat: nam Spiritus Sanctus est quasi ignis lucens et ardens, ideoque omnem animi caliginem, timorem et torporem dispellens. Ita S. Chrysostomus; et, ut ait S. Bernardus, serm. 2 De Pentecoste: « Quos repleverit, et spiritu fervere, et in veritate cognoscere facit. » Et paulo ante: « Paracletus donat pignus salutis, scientiae lumen, et robur vitae, ut quod per naturam est impossibile, per ejus gratiam fiat possibile, imo facile. » Vide quae de Spiritu Sancto dixi, Act. II, 1 et seq.; Isai. XI, 1 et seq., et alibi.

Dabit Vobis — o Apostoli, proxima Pentecoste. Hinc S. Hieronymus, Quaest. IX ad Hedibiam, refellit haeresim Montani, Priscillae et Maximillae, cujus sectator fuit Tertullianus, qui dicebant diu post Apostolos primum in Montanum haeresiarcham Spiritum Sanctum descendisse, anno Domini 220, ideoque Montanum esse Paracletum a Christo promissum. Vide S. Epiphanium, haeresi 48; et S. Augustinum, haeresi 26 et 86.

Ut Maneat Vobiscum in Aeternum. — Ex hac Christi promissione fit, ut Spiritus Sanctus semper maneat in Ecclesia, ac fidelibus assistat, ut Paracletus, id est consolator in afflictionibus et impulsor ad quaelibet, etiam heroica, virtutum opera. Objicit S. Augustinus: « Quomodo mandata servabimus, ut eum accipiamus, quem nisi habuerimus, mandata servare non possumus? Respondet: Habet Spiritum Sanctum, qui diligit, et habendo meretur ut plus habeat, et plus habendo plus diligat. Jam itaque Spiritum habebant discipuli, sed dandus eis erat amplius; habebant occulte, accepturi erant manifeste. » Et S. Chrysostomus: « Purgatis discipulis per passionem, et ad pericula agonesque missis, oportebat Spiritum Sanctum abundanter dari. »


Versus 17: Spiritum Veritatis

17. Spiritum Veritatis. — Cur Spiritus Sanctus dicitur « spiritus veritatis »? Respondet primo Cyrillus, quia ipse est Spiritus Filii, sive procedens per spirationem a Filio, cui appropriatur sapientia et veritas, juxta illud versu 6: « Ego sum via, veritas et vita. »

Secundo, quia Spiritus Sanctus Jesum esse Deum Deique Filium, Messiam et Salvatorem, mundo manifestavit. Hoc enim urgebat hic Christus, dicens versu 9: « Philippe, qui videt me, videt et Patrem, etc., ego in Patre, et Pater in me est. » Ita S. Basilius, lib. II De Spiritu Sancto, cap. XVIII.

Tertio, Euthymius: Spiritus Sanctus, ait, dicitur « spiritus veritatis, » id est verissimus et praestantissimus, et opponitur angelo, animae et vento, qui spiritus sunt; sed analogice et participative, cum Spiritus Sanctus per essentiam purissimus et potentissimus sit Spiritus.

Quarto, « veritatis; » quia dignus est fide, ait S. Chrysostomus.

Quinto, alii « veritatis, » hoc est, novi Testamenti. Huic enim Spiritus Sanctus reservatus est, utpote spiritus libertatis et amoris; cum in veteri esset spiritus servitutis et timoris.

Sexto et planissime, Spiritus Sanctus est « spiritus veritatis, » quia omnis veritatis est auctor, ac solus purae et integrae veritatis est doctor et largitor, qui docet nos omnes veritates ad salutem necessarias, liberatque ab omnibus erroribus. Sic enim explicat Christus, dicens cap. xvi: « Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (sic Isai. XI, 2, idem Spiritus vocatur sapientiae, consilii, pietatis, fortitudinis; quia nobis inspirat sapientiam, consilium, pietatem, fortitudinem): omnem, inquam, veritatem, sed maxime Evangelicam, quae triplex est, scilicet prima, res ipsa Christi ejusque gratia per umbras, ceremonias et figuras veteris legis praefigurata et adumbrata; secunda, promissionum omnium Dei complementum: has enim complevit Christus, idque Apostolis ostendit Spiritus Sanctus; tertia, divinarum rerum cognitio, in quantum illa ad salutem est necessaria.

« Spiritus veritatis » ergo opponitur spiritui malo mundi, qui mendax est, errans et fallax. Unde subdit Christus: « Quem mundus non potest accipere. » Hinc S. Augustinus, lib. De Gratia novi Testamenti, docet Spiritum Sanctum esse animam Ecclesiae: « Spiritus Sanctus, ait, est Patris et Filii amor et connexio, ad ipsum pertinet societas, qua efficimur unum; corpus hominis multis constat membris, et vegetat omnia membra una anima, faciens in oculo ut videat, in aure ut audiat, et sic in caeteris: ita Spiritus Sanctus membra corporis Christi, quod est Ecclesia, continet et vegetat. »

Quem Mundus Non Potest Accipere. — « Mundus, » id est homines mundani, animales et carnales, qui cupiditatibus terrenis, scilicet vanis opibus, honoribus, deliciis inhiant, non sunt capaces Spiritus Sancti, quia hic totus est caelestis, spiritalis, divinus, qui docet terrena omnia ut vana contemnere, et caelestia ut vera et solida diligere et amplecti. Nam, ut ait Apostolus, Rom. viii: « Prudentia carnis inimica est Deo. » Unde S. Basilius, lib. De Spiritu Sancto: « Sicut, ait, in speculo impurgato rerum imagines recipi viderique nequeunt, sic homo illustrationem Spiritus Sancti recipere non potest, nisi peccatum et carnis affectionem abjiciat. »

Quia Non Videt Eum, Nec Scit Eum — quia habet oculos mentis terrenos, carnis cupiditatibus oppletos et occaecatos. Unde nec « scit eum, » id est, non cognoscit eum practice, ita scilicet ut eum amet, cupiat, gustet et ambiat.

Vos Autem Cognoscetis Eum (scientes ejus vim, efficaciam, doctrinam, sanctitatem, vitam caelestem et divinam): Quia Apud Vos Manebit, et in Vobis Erit. — Ipse enim sua praesentia in vobis suam vim, gratiam, operationem divinam exseret, quo fiet ut eum cognoscatis, cognitum ametis, amatum aliis aspiretis. Sicut sentitur vis piperis, si conteratur; item vis ignis latentis in ligno, dum per flammam in ingens incendium erumpit.

Manebit. — Legit Interpres cum S. Augustino et Nonno menei, jam alio accentu legunt Graeca, Syra, Theophylactus et Euthymius menei, id est manet. Audi S. Bernardum, serm. 20 inter parvos: Spiritus Sanctus « procedit, spirat, inhabitat, replet, glorificat. Procedere dicitur duobus modis, unde, et quo. Unde? a Patre et Filio. Quo? ad creaturam. Procedendo praedestinat; spirando vocat quos praedestinavit; inhabitando justificat quos vocavit; replendo accumulat meritis quos justificavit; glorificando ditat praemiis quos accumulavit meritis. »


Versus 18: Non Relinquam Vos Orphanos: Veniam ad Vos

18. Non Relinquam Vos Orphanos (me patre vestro orbatos et destitutos): Veniam ad Vos. — Quia Christus discipulos, versu 13, vocavit filiolos, merito ait: « Non relinquam vos orphanos, » id est sine patre, quia, licet abeam a vobis ad Patrem et alium Paracletum vice mei vobis missurus sim; non tamen idcirco ego vos deseram et orphanos relinquam, sed vadens redibo et « veniam ad vos. » Fecit id Christus primo et proprie, cum post resurrectionem corporaliter Apostolis apparuit eosque docuit, solatus est et exhilaravit. Ita S. Augustinus et Euthymius. Secundo, fecit id in Pentecoste, cum visibiliter misit eis Spiritum Sanctum in specie linguarum ignearum. Ita Cyrillus, Jansenius et alii. Tertio, fecit id invisibiliter, cum e caelo spiritualiter eos saepe visitavit eisque dona sua caelestia communicavit. Ita S. Chrysostomus. Quarto, faciet in die judicii visibiliter, cum in judicio Apostolos faciet sibi assessores eosque secum cum triumpho in caelum deducet. Haec magis explicabit Christus in sequenti.


Versus 19: Adhuc Modicum, et Mundus Me Jam Non Videt; Vos Autem Videtis Me

19. Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me. — Ita legunt Romana et Graeca; sed Syrus, S. Augustinus, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Toletus legunt, videbitis (Arabicus vertit, vidistis), quia praesens hic de more ponitur pro futuro jam instanti et imminenti, q. d. Modicum mihi tempus vitae restat, scilicet paucae horae, post quas in cruce moriar et subtrahar ab hac vita et saeculo; quare homines mundani amplius me non videbunt, vos autem, o discipuli, me videtis, id est videbitis, quia tertio die a morte resurgam, et me vobis videndum exhibebo. Ad litteram enim loquitur de visione sensibili. Ita S. Augustinus, Toletus et alii.

Tropologice: mundus sicut me non videbit oculo corporis, sic nec oculo mentis, quia non credet in me, nec cognoscet me esse Messiam Dei Filium; vos autem idipsum clarius cognoscetis per illustrationem Spiritus Sancti, quem recipietis in Pentecoste. Ita Ribera.

Anagogice: mundus me non videbit post diem judicii gloriose regnantem in caelo; vos autem sic me tunc videbitis, quia vos gloriae meae consortes efficiam. Ita S. Cyrillus, Chrysostomus et alii.

Quia Ego Vivo, et Vos Vivetis. — q. d. Videbitis me, quia ego tertia die a morte resurgam, rursumque vivam; vos pariter vivetis, ut me redivivum videre possitis, utque meam mortem et resurrectionem toti mundo praedicare valeatis, q. d., ait Theophylactus: Cum me redivivum videritis, laetabimini et tanquam mortui reviviscetis apparitione mea, sicut Jacob audiens Joseph vivere, quem putabat esse mortuum, quasi de gravi somno evigilans revixit, Genes. XLV, 26. Rursum, « vos vivetis » plenius in die judicii, quando per meam vitam et resurrectionem, vos ad eamdem vitam beatam et gloriosam resuscitabo, ut mecum in omni felicitate et gloria, beati vivatis in caelo per omnem aeternitatem. Ita S. Augustinus, Cyrillus, Chrysostomus, Euthymius. Dicit in praesenti, « vivo, » ut significet se illico a morte resurrecturum. Audi S. Augustinum: « De praesenti se dixit vivere, illos de futuro victuros: ejus enim mox futura erat resurrectio, illorum autem in saeculi finem differenda; quia vero vivit ille, ideo et nos vivemus; per hominem quippe mors, et per hominem resurrectio mortuorum. »


Versus 20: In Illo Die Vos Cognoscetis Quia Ego Sum in Patre Meo, et Vos in Me, et Ego in Vobis

20. In Illo Die Vos Cognoscetis, Quia Ego Sum in Patre Meo, et Vos in Me, et Ego in Vobis. — q. d. Postquam resurrexero, ac praesertim postquam ascendens in caelum miserim in vos Spiritum Sanctum, per ipsius illustrationem clarius et certius cognoscetis haec tria: scilicet primo, quod « ego sum in Patre, » per unitatem essentiae divinae, quod scilicet sim verus Deus Deique Patris Filius. Secundo, quod vos sitis in me per amorem, curam et custodiam, quod scilicet ego singulariter vos amem, curem, custodiam. Addit subtiliter Cyrillus: quod sitis in me per unionem substantiae. Cum enim vestram carnem et substantiam assumpsi, totam naturam humanam mihi univi omnesque homines quasi mihi copulavi. Tertio, quod ego sim in vobis, vos scilicet per gratiam meam inhabitans, illuminans et dirigens ad omne bonum et ad vitam aeternam in caelis. Unde Interlinearis: Cognoscetis, inquit, quod ego sum in Patre, sicut radius in sole, unum cum ipso; et vos in me, quasi palmites in vite; et ego in vobis, sicut vitis in palmite, vobis succum et vitam gratiae jugiter instillans et influens. Addit S. Hilarius, lib. VIII De Trinit., Christum esse in nobis quasi cibum in stomacho, per communicationem Eucharistiae: « Ille, ait, in Patre per naturam divinitatis, nos in eo per corporalem ejus nativitatem; et ille rursum in nobis per Sacramenti mysterium; ait enim: Qui edit carnem meam, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. »


Versus 21: Qui Habet Mandata Mea, et Servat Ea, Ille Est Qui Diligit Me

21. Qui Habet Mandata Mea, et Servat Ea, Ille Est Qui Diligit Me. — q. d. ait Glossa: Non solum vos Apostoli, vivetis et cognoscetis, sed quicumque me diligit, ideoque mandata mea custodit. Toletus haec accipit de fidelibus communibus, qui tempore Christi, praeter Apostolos, credebant in eum; hos enim hic ab eo moneri, ut in sua fide, dilectione et obedientia perseverent. Sic enim fore ut vicissim diligantur ab ipso et a Patre, utque se eis post resurrectionem manifestet, ostendens se a morte resurrexisse redivivum et gloriosum, uti fecit apparendo plus quam quingentis fratribus, I Corinth. XV, 6. Hic sensus verus est et appositus, sed arctior; Christus enim loquitur omnibus fidelibus cujuslibet aevi et temporis. Sensus ergo est, q. d. Qui habet mandata mea, id est qui praecepta quae a me audivit, tenet memoria, animo et affectu, « et servat ea, » ut ea opere exequatur; « qui habet in memoria, et servat in vita, ait S. Augustinus; qui habet in sermonibus, et servat in operibus; qui habet audiendo, et servat faciendo; qui habet faciendo, et servat perseverando, ille est qui diligit me, » quia facit quae mihi grata sunt et placent, quae ego amo et cupio, quae ego volo ab illo fieri, quae ego illi mandavi, et mando sub poena meae offensae, irae, vindictae et gehennae. Simili phrasi et sensu dixit, cap. v, 38: « Et verbum ejus non habetis in vobis manens. » Nam, ut ait S. Gregorius, hom. 30, probatio dilectionis, exhibitio est operis; nunquam amor Dei est otiosus: operatur enim magna, si est; si vero operari remuit, amor non est.

Qui Autem Diligit Me, Diligetur a Patre Meo. — Quia mandata mea sunt mandata Patris: ego enim illa a Patre accepi; quare qui illa servat, reveretur et diligit Patrem, ac rem gratissimam illi praestat. Hinc ejus amorem vicissim in se provocat, ut amans Deum Patrem, ab eo redametur, et ad majores gratias ab eo evehatur, majoraque ab eo beneficia recipiat; magnes enim amoris est amor. Ubi nota: Non nos prius diligimus Deum, sed Deus prior diligit nos, ideoque aspirat nobis gratiam, qua eum vicissim diligamus: quam si acceptemus eumque diligere incipiamus, ipse rursum magis diligit nos majoremque gratiam et charitatem nobis infundet.

Et Ego Diligam Eum — non tantum qua Deus: sic enim eadem dilectione qua Pater, diligam eum; sed etiam qua homo pergam eum diligere, et majoribus gratiis ac donis eum afficiam et cumulabo, tum in hac vita, tum in futura. Unde S. Augustinus: « Ad hoc diligam, ait, ut manifestem: nec enim tunc non diligebat; nunc ad hoc nos dilexit, ut credamus; tunc ad hoc ut videamus; nunc diligimus credendo quod videbimus, tunc diligemus videndo quod credidimus. »

Et Manifestabo Ei Meipsum — tum in hac vita per clariorem in dies mei meorumque mysteriorum et donorum cognitionem, non tantum speculativam, sed et practicam et experimentalem, qua Sancti gustant et sapiunt Christum, quamque dulcis sit Dominus, ideoque in pios gratitudinis, amoris, laudis et jubilationis affectus erumpunt, quales eructat Paulus, I Cor. II, et alibi: ita Cyrillus; tum clarissime in caelo, ubi videbit per speciem Christum Deum et hominem, quem hic credidit per fidem. Ita S. Augustinus, tract. 75.


Versus 22: Domine, Quid Factum Est, Quia Manifestaturus Es Nobis Teipsum, et Non Mundo?

22. Dicit ei Judas, non ille Iscariotes (sed Thaddaeus, frater S. Jacobi Minoris, auctor epistolae Canonicae): Domine, quid factum (id est quid causae) est (est hebraismus; Hebraei enim dicunt me haia, id est quid fuit; id est quae causa est), quia (quod) manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo? — Dixisti enim: « Mundus me jam non videt, vos autem videtis, » id est videbitis: quae verba dixerat Christus de sua morte, resurrectione et apparitione facienda Apostolis, non Judaeis mundanis et incredulis; sed Judas ea non intelligebat, ideoque rogat ea sibi explicari. Causam quaerit, ait S. Augustinus, quare non se mundo, sed suis manifestaturus sit. Respondet autem Dominus, quia hi diligunt, illi vero non diligunt. Utitur Judas voce « manifestaturus, » quia eadem immediate ante usus fuerat Christus, dicens: « Manifestabo ei meipsum. » Haec ergo vox haesit in mente Judae, licet priora Christi dicta ipse respiciat.


Versus 23: Si Quis Diligit Me, Sermonem Meum Servabit, et Pater Meus Diliget Eum, et ad Eum Veniemus, et Mansionem apud Eum Faciemus

23. Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. — q. d. Ne putes, o Juda, me post resurrectionem soli tibi tuisque sociis Apostolis appariturum, quasi fructus meae vitae et passionis ad vos solos arctetur totusque mundus ab eo excludatur; nam, etsi solis vobis et paucis aliis visibiliter sim appariturus, tamen invisibiliter apparebo omnibus iis in mundo existentibus, qui meam fidem et doctrinam per te caeterosque Apostolos praedicandam susceperint, dilexerint et servarint. « Quisquis enim diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, » aeque ac vos dilexit, eo sensu et modo quo explicui versu 21.

Et ad Eum Veniemus — ego et Pater, et consequenter Spiritus Sanctus; ubi enim est una persona divina, ibi sunt caeterae duae, q. d. Esto ego post resurrectionem ad vos solos visibiliter sim venturus, tamen invisibiliter per gratiam meam veniam ad omnes fideles, qui in me credunt, et me meamque doctrinam diligunt et servant; atque sicut ego veniam ad eos, sic veniet et Pater et Spiritus Sanctus, ut in anima ejus maneamus et habitemus quasi in domo et templo nostro.

Nota: Deus, qui ubique est, ideoque immobilis, dicitur venire et manere, non per loci mutationem, sed per novam operationem, quam hoc vel isto loco exercet. Sic hic dicitur venire ad fideles et justos per gratiam et novam operationem; quia scilicet eos in justitia conservat, promovet, tuetur, et una cum libero eorum arbitrio ipsum juvans cooperatur: praevenit enim eorum intellectum sua illuminatione, et voluntatem sua pia affectione, qua eam impellit ad opera bona, licet ardua, eique suae gratiae concursu ad eadem efficienda collaborat. Ita S. Augustinus, Chrysostomus, Cyrillus et alii.

Audi S. Augustinum: « Dilectio sanctos discernit a mundo, quae facit unanimes habitare in domo, in qua facit Pater et Filius mansionem, qui et dilectionem donant, quibus in fine donabunt suam manifestationem; veniunt ad nos, dum venimus ad eos; veniunt subveniendo, illuminando, implendo; venimus obediendo, intuendo, capiendo. »

Denique pie S. Bernardus, serm. 3 De Adventu: « Beatus, inquit, apud quem mansionem facies, Domine Jesu. Beatus, in quo sapientia aedificat sibi domum, excidens columnas septem; beata anima, quae sedes est sapientiae. Quaenam est illa? Anima utique justi. Merito plane, quia justitia et judicium praeparatio sedis tuae. Quis in vobis, fratres, qui desiderat in anima sua sedem parare Christo? Ecce quaenam illa serica, quae tapetia, quod pulvinar oporteat praeparari? Justitia et judicium, inquit, praeparatio sedis tuae. Justitia virtus est, quod suum est unicuique tribuens. Tribue ergo tribus quae sua sunt. Redde superiori, redde inferiori, redde aequali, cuique quod debes, et digne celebras adventum Christi, parans ei in justitia sedem suam. »

Hinc disce Deum justo non solum dare gratiam suam, sed etiam seipsum, ita ut realiter Deus Pater, Filius et Spiritus Sanctus in anima justi, quasi in templo suo inhabitent, eamque sua praesentia ornent suisque donis cumulent, uti fuse ostendi Osee, 10, ad illa: « Dicetur eis, Filii Dei viventis. »

Tropologice: S. Trinitas venit ad tres animae potentias, quas ad sui imaginem creavit, ut eas inhabitet in eisque sui imaginem concupiscentiis depravatam reformet, renovet et perficiat.

Patri appropriatur memoria, quia ipse ex foecunda memoria omnes res concipiens, produxit Verbum genuitque Filium. Filio appropriatur intellectus, quia ipse per intellectionem genitus est, quasi verbum mentis, idea, imago et exemplar rerum omnium. Spiritui Sancto appropriatur voluntas, quia ipse procedit per actum voluntatis, puta amoris Patris et Filii, quasi utriusque amor et nexus. Pater ergo reformat memoriam, dum ex ea delet species rerum vanarum, turpium, illicitarum; ac infert species rerum divinarum, ut non recordetur nisi Dei ejusque cultus, amoris, pietatis caeterarumque virtutum. Filius reformat intellectum, ut non cogitet nisi ea quae sunt salutis et sanctitatis. Spiritus Sanctus reformat voluntatem, ut eadem amet et ambiat. Quocirca anima sancta jugiter cogitet se esse templum S. Trinitatis, juxta illud II Cor. vi: « Vos estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus (Levit. xxvi, 12): Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos; et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. » Ergo in conspectu tantae majestatis digne ambulet, ut ei jugiter serviat fide, spe et charitate.

In veteri templo tria erant vasa, altare ad adolendum thymiama, candelabrum septem lucernis lucens, et mensa panum propositionis. Sit pariter in anima sancta altare orationis, sanctas laudes et pia desideria ad Deum exhalans, sit candelabrum septem donis Spiritus Sancti praefulgens, sit denique mensa beneficentiae et charitatis. Tunc in ea fiet illud Apoc. XXI, 3: « Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus. » Vide S. Bernardum, serm. 27 in Cant., ubi docet animam sanctam esse caelum, in quo coruscat sol charitatis, luna continentiae et astra caeterarum virtutum.


Versus 24: Qui Non Diligit Me, Sermones Meos Non Servat

24. Qui Non Diligit Me, Sermones Meos Non Servat. — Causa ergo, cur quis Dei praecepta non servat, est quod Deum non diligit. Si enim diligeret Deum, Dei jussa servaret. Unde S. Gregorius, hom. 30: « Tanto, ait, quisque a superno amore disjungitur, quanto inferius delectatur: de dilectione Dei ergo lingua, mens et vita requiratur. »

Et Sermonem (sermo, est antiptosis) Quem Audistis, Non Est Meus; Sed Ejus Qui Misit Me, Patris. — Audi S. Augustinum: « Dixit singulariter, et non suum, sed Patris, se intelligi volens, qui Patris est Verbum, imago et Filius: recte auctori tribuit quod facit aequalis, a quo habet hoc ipsum, quod illi est aequalis. » Et Chrysostomus: « Significat se nihil extra Patrem loqui, nec praeter id quod illi videtur. »


Versus 25: Haec Locutus Sum Vobis apud Vos Manens

25. Haec locutus sum vobis, apud vos manens.


Versus 26: Paracletus Autem Spiritus Sanctus, Quem Mittet Pater in Nomine Meo, Ille Vos Docebit Omnia

26. Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis. — Ita haec distinguenda sunt cum Romanis, Graecis, Syris, Arabicis. Quare minus apte S. Chrysostomus, illud apud vos manens (Arabicus, apud vos stans) refert ad Paracletus; q. d. Abeo, sed mei loco manebit apud vos Spiritus Sanctus; referendum enim est ad Christum, qui praecessit, q. d. Haec quae huc usque ex ore meo audistis, locutus sum vobis, dum apud vos manerem vosque docerem; sed scio multa ex iis a vobis non capi, nec intelligi, sive propter vestram ruditatem, sive propter rerum a me dictarum novitatem et sublimitatem. Faciam ergo ut Pater mittat vobis Spiritum Sanctum, quasi Paracletum, id est instructorem et consolatorem, qui haec omnia, quae ego dixi vobis, in memoriam reducat et explicet, ut ab eo illustrati, omnia facile intelligatis, quique vos de meo abitu maestos consolabitur, et in quavis Judaeorum persecutione aliaque quavis tribulatione solabitur et roborabit, ut eam superetis. Hic denique vos sanctificabit, adeoque faciet ut alios plurimos pari modo sanctificare valeatis. Vocatur enim ipse, et revera est Spiritus Sanctus, quia ipse est ipsa per essentiam increata et perfecta sanctitas, a qua omnis sanctitas hominum et angelorum, velut radius a sole emanat et profluit. Id Apostolis praestitisse Spiritum Sanctum, patet Actor. 2 et sequent. Audi Chrysostomum: « Frequenter eum Paracletum vocat, propter eorum tristitiam. » Et Glossam: « Cum sit consolari Trinitatis opus, ad Spiritum Sanctum tamen pertinet, quia is in Scriptura bonitatis, per quam nos Deus consolatur, nomine designatur. »

Quem Mittet Pater in Nomine Meo — id est per me, ait Cyrillus, quia Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedit: quare Pater cum Filio, per Filium, uti spirat, sic et mittit Spiritum Sanctum. Secundo, « in nomine meo, » id est propter me et merita mea. Tertio, « in nomine meo, » id est pro me, meo loco, ut meum opus, quod ego coepi, prosequatur, ut mea negotia tractet, ut scilicet meam fidem, doctrinam, Ecclesiam per praedicationem Apostolorum disseminet per omnes gentes. Ita Maldonatus, Toletus et alii.

Ille Vos Docebit Omnia — quae scilicet ad mysteria mei adventus et incarnationis pertinent; « omnia, » quae ad Ecclesiae instructionem, fundationem, stabilitatem, sunt necessaria. Audi Didymum, lib. De Spiritu Sancto: « Docebit omnia in Christi fide perfectos, spiritualia et intellectualia sacramenta; docebit autem, invisibiliter menti divinorum scientiam infundens. » Et Gregorium, hom. 30: « Nisi Spiritus Sanctus cordi adsit audientis, otiosus est sermo doctoris: nemo ergo docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligit: nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in vacuum laborat. » Et Augustinus: « Non Filius sine Spiritu Sancto dicit, nec docet sine Filio Spiritus Sanctus, sed omnia dicit et docet Trinitas; sed nisi haec sigillatim commendaretur, eam nullo modo humana caperet infirmitas. »

Et Suggeret. — Graece hypomnesei, id est in memoriam reducet; ita Arabicus, Cyrillus, Augustinus, Euthymius. Unde ex hoc loco S. Augustinus notat externam vocem Apostoli, sive concionatoris, non sufficere ad rei praedicatae intelligentiam, vel ad assensum, sed esse opus Spiritus Sancti, qui interius mentem illustrat ad ea intelligenda, et voluntatem inclinat ad eadem amplectenda, et memoriam roborat ad eadem retinenda. Ita docent omnes orthodoxi doctores, et Concilia Arausicanum, Milevitanum et Tridentinum. Audi S. Augustinum: « Suggeret, id est commonebit vos; ad gratiam enim pertinet etiam, ne saluberrima monita obliviscamur. » Et Theophylactum: « Spiritus Sanctus docebat quaecumque non dixerat Christus, eo quod portare non poterant; suggerebat autem quaecumque dixerat Dominus, sed propter obscuritatem aut propter eorum tarditatem memoriae mandare nequiverant. » Minus genuine Interlinearis: « Docebit, » inquit, ut sciatis, « suggeret » ut velitis; nam « suggeret » ad memoriam pertinet, ut recordemini, et recordando intelligatis.

Quaecumque Dixero Vobis. — Graece eipo, id est dixi: ita Arabicus; Syrus vero vertit, dico.


Versus 27: Pacem Relinquo Vobis, Pacem Meam Do Vobis

27. Pacem relinquo vobis, pacem meam (Arabicus, meam propriam, quae ita mea est, ut mihi sit propria) do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis.

Haec est Christi valedictio: Hebraei enim, eum quem advenientem salutant, vel abeunti valedicunt, aiunt: « Pax tecum: » ubi pacis nomine salutationem et apprecationem omnium rerum prosperarum, omnis boni, omnis felicitatis significant, q. d. Christus: Ego abiens vobis, o Apostoli, vestrisque posteris do, et quasi haereditate relinquo meam benedictionem, qua vobis omne bonum a Deo apprecor, eamque non falsam, inanem et brevem, uti facit mundus, sed veram, solidam et aeternam, non verbis adulando, uti faciunt mundani, sed reipsa spondens, et dans opem et gratiam; qua secure ad aeterna bona pertingatis, atque alios plures ad eadem vestra praedicatione, charitate, oratione et sanctitate perducatis. Ita Maldonatus.

Paulo aliter Jansenius et Toletus: Pax haec, inquiunt, est illa de qua Paulus, Philip. IV, dicit: « Pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras in Christo Jesu. » Continet autem pax haec primo, amicitiam cum Deo; secundo, tranquillitatem animi et serenitatem in tentationibus et persecutionibus; tertio, mutuam inter ipsosmet concordiam. Haec homines facit fortes in omni periculo, et in omni molestia adhibet consolationem: hanc Dominus relinquit suis, non divitias, aut temporales possessiones; super omnes enim divitias hujus saeculi, pax eminet.

Audi S. Augustinum De Verbis Domini secundum Joannem: « Non poterit ad haereditatem Domini pervenire, qui testamentum pacis noluerit observare, nec potest concordiam habere cum Christo, qui discors voluerit esse cum Christiano; pax et serenitas mentis, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium charitatis. »

Symbolice S. Augustinus hic: « Pacem, ait, relinquit in hoc saeculo, in qua manentes hostem vincimus; pacem dabit in futuro, quando sine hoste regnabimus. Pax vobis ipse est, et cum credimus quia est, et cum videbimus eum sicuti est. Notandum vero cum dicit: Dabo, addidisse: Meam, pacem suam volens intelligi, qualem habet ipse, in quo nihil repugnat, quia nullum habet peccatum; pax vero quam nobis reliquit, nostra potius dicenda est, quam ipsius: talem habemus pacem nunc, in qua adhuc dicamus: Dimitte nobis debita nostra. Est et inter nos ipsos nobis pax, invicem enim credimus et diligimus; sed nec ipsa plena est, quia cogitationes cordis invicem non videmus. Possunt et Domini verba sic accipi, ut ejusdem sententiae repetitio videatur. »


Versus 28: Non Turbetur Cor Vestrum. Si Diligeretis Me, Gauderetis Utique, Quia Vado ad Patrem

28. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos.

Addit hoc Christus, quia videbat Apostolos propter suum abitum maestos, timidos et pusillanimes ob odia Judaeorum et praelia sibi imminentia, ait Chrysostomus, ne pastore absente, lupus oves invadat, ait S. Augustinus. Solatur ergo eos erigitque dicendo: Nolite turbari, maerere angi et formidare ob meum discessum, quasi vos futuri oves sine pastore, filii sine patre, discipuli sine magistro, expositi Judaeorum injuriis. Ego enim, ut dixi, « vado » quidem ad mortem, sed mox die tertia resurgam, tuncque « venio, » id est illico veniam et redibo ad vos.

Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem (Arabicus, gauderetis utique de progressu meo ad Patrem): quia Pater major me est.

Diligebant Apostoli Christum, ideoque de ejus discessu tristabantur: cum ergo ait Christus: « Si diligeretis me, » loquitur communi hominum more, estque modus loquendi et solandi amicos, ob discessum amici maerentes, q. d. Si, quod vera et sincera dilectio postulat, mihi exhiberetis, o Apostoli, vobis gaudendum erat, non dolendum de meo abitu, cum mihi, imo et vobis, sit valde utilis et commodus futurus. Vado enim ad Patrem, qui major me est, id est a consortio hominum vado ad Deum, ab humana miseria et contemptu vado ad divinam felicitatem, exaltationem, honorem et gloriam, ut vobis locum parem, et ad eandem vos suo tempore assumam et traducam. Ita Cyrillus. Audi S. Augustinum: « Gratulandum naturae humanae, eo quod sic assumpta est a Verbo, ut immortalis constitueretur in caelo, atque ita fieret terra sublimis, ut sederet ad dextram Patris: quis non suam naturam jam immortalem gratuletur in Christo, atque id se speret futurum esse per Christum? »

Quia Pater Major Me Est.

Hic erat Achilles Arianorum, quo probant Filium non esse Deum, sed primam Dei creaturam. Verum S. Athanasius, Augustinus, Basilius, Nazianzenus caeterique Patres, eis optime respondent, Christum hic loqui de se, non qua Deus, sed qua homo erat; sic enim erat Patre, imo angelis quoque minor. Id ita esse liquet ex eo quod Christus hic det causam, cur ad Patrem vadat, « quia, inquit, Pater major me est. » At qui Christus vadit ad Patrem, qua homo est conscendens in caelum; nam qua Deus, semper est in caelo cum Patre. Unde S. Augustinus: « Ergo, inquit, et ibat per id quod uno loco erat, et manebat per id quod ubique erat, » id est ibat per humanitatem, manebat per deitatem. Igitur quoad humanitatem, non quoad deitatem Pater erat illo major. Simili modo Filius ipse, qua Deus est, major est seipso qua homo est aeque ac Pater; huic enim ipse homoousios est et per omnia aequalis. Sensus ergo est, q. d. Gaudendum vobis est, o Apostoli, de meo discessu, quia vado ad Patrem, et ascendo in caelum, ad majorem honorem et dignitatem, ut majora a Patre mihi vobisque laboris et passionis meae praemia impetrem, scilicet mihi sessionem ad dextram Patris imperiumque totius mundi, adorationem omnium angelorum, conversionem omnium gentium ad meam fidem et cultum; vobis vero Spiritum Sanctum omniaque ejus dona, quibus armati totum mundum mihi vobisque subjiciatis, ac vobiscum ad gloriam caelestem perducatis. Haec enim, quae longe majora sunt, quam hactenus vidistis et accepistis, vadens ad Patrem, ab eo postulabo et impetrabo.

Porro nonnulli, ut Arianis per omnia satisfaciant, subtilius sed intricatius respondent Patrem esse majorem Filio, non tantum, qua homo, sed etiam qua Deus est, quia nomen patris apud homines natura sua videtur honorificentius, quam nomen filii; pater enim est principium et causa filii. Major ergo est Pater Filio, non magnitudine, non tempore, non virtute, non dignitate, non adoratione, sed ratione cujusdam apud homines honoris, id est ratione originis: quia Pater est origo Filii, Filius vero non est origo Patris. Ita S. Athanasius, serm. Contra Arian.; S. Hilarius, lib. IX De Trinit.; S. Gregorius Nazianzenus, in orat. 4. De Theol.; Cyrillus, lib. II Thesauri, cap. III; Leontius, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius hic. Licet a parte rei in divinis filiatio, a qua dicitur filius, sit tam praestans, tam eminens, tam honorifica et honoranda, quam est paternitas in Patre; imo sicut Filius habet a Patre quod sit Filius, sic vicissim Pater habet a Filio quod sit Pater. Pater enim est, qui habet filium: quare hic origo passiva, quae est in Filio, in se tam est digna et praestans, quam origo activa, quae est in Patre. Nam tantum est gigni Deum, quantum est gignere Deum; ideoque tantum esse Filium quantum est esse Patrem. Denique uterque habet eamdem prorsus in individuo essentiam divinam, ac proinde eamdem majestatem, eamdem omnipotentiam, sapientiam, sanctitatem, etc.; quare alter altero major esse nequit. « Major est, ait S. Hilarius, donans donantis auctoritate, sed minor non est, cui unum esse donatur. » « Major, » intellige ex usu et aestimatione hominum, non Dei. Unde Maldonatus opinatur Hilarium, et similes plus aequo concessisse Arianis. Quare Damascenus, lib. I De Fide, cap. IX, id corrigens, ait: « Pater major est, non natura, non dignitate, sed tantum origine. » Vide Suarez, lib. II De Trinit., cap. IV; nec aliud, ut opinor, voluit S. Hilarius.

Tertio, S. Chrysostomus, Leontius, Theophylactus, Euthymius, respondent Patrem majorem esse Filio, non in se, sed in opinione hominum. Apostoli enim putabant Filium esse minorem Patre. Verum hoc durum videtur; Christus enim veritatis magister debebat loqui ex veritate, et Apostolorum, quasi discipulorum suorum, errorem corrigere.

Porro, analogia generationis divinae cum humana, quae Arianos fefellit, in multis dispar est et diversa. In humanis enim pater major est filio. Primo, quia filio est prior et senior; secundo, quia illo statura et quantitate est major: grandis enim generat infantem parvulum; tertio, quia producit naturam aliam et exilem, a sua numerice differentem, quam filio communicat; quare illo ejusque natura, utpote cujus est auctor, est major; quarto, quia libere generat filium: poterat enim non generare. At in divinis prorsus alia est ratio; nam Pater Filio, nec aetate, nec statura est major, sed coaevus, par et aequalis; nec aliam a sua deitatem generat, sed eamdem, quam habet, Filio communicat: nec libere generat, sed ex naturali naturae divinae faecunditate hunc Filium sibi aequalem producit, nec alium producere potest. Haec enim deitatis faecunditas tam poscit esse in Filio, quam in Patre, adeoque poscit esse in tribus personis, iisque totam sese aequaliter communicat et infundit. Denique S. Cyrillus, in Concil. Ephesino, probat Patrem majorem esse Christo qua homo est, non qua Deus, hac ratione: « Hunc (nempe Filium) agnoscimus perinde atque Patrem, nec converti, nec mutari posse, nullius rei indigentem, perfectum Filium, similem Patri, et ab eo solum, quia ingenitus sit, discrepantem. Nam est accurata et expressa Patris imago; atque constat imaginem plene complecti debere eas omnes res quibus exemplar ipsum, quod majus est, perfectius exprimatur, sicut ipse Dominus docuit: Pater major me est. »


Versus 29: Et Nunc Dixi Vobis Priusquam Fiat: Ut, Cum Factum Fuerit, Credatis

29. Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut, cum factum fuerit, credatis.

q. d. Nunc meum discessum et mortem, indeque resurrectionem et reditum ad vos vobis praedico, non ut mihi condoleatis et vobis consulatis; sed ut, cum haec ipsa reipsa compleri videritis, credatis me haec omnia praescivisse et praeordinasse, ac proinde mortem subiisse non ex necessitate, sed libera voluntate, pro vestra mundique salute, ideoque credatis me esse Messiam Dei Filium, salvatorem mundi. Audi S. Augustinum: « Haec est laus fidei, si quod creditur non videtur, sed ex rebus quae videntur, acquiritur in nobis, ut ea credantur, quae non videntur; visuri erant discipuli post mortem viventem, et ad Patrem ascendentem, eoque credituri Filium esse Dei, qui haec posset facere et praedicere, antequam faceret; credituri autem fide, non nova, sed aucta: aut certe cum mortuus esset, defecta; cum resurrexisset, refecta. »


Versus 30: Jam Non Multa Loquar Vobiscum: Venit Enim Princeps Mundi Hujus

30. Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus.

q. d. Jam non est tempus plura loquendi, sed sermonem finio, quia princeps hujus mundi diabolus, cui se mundani homines subjecerunt, voluntate sua peccando, per suos satellites « venit, » id est adventat, ut me capiat et occidat. Dixit enim hoc Christus cum adventarent satellites cum Juda, missi a principibus ad ipsum comprehendendum.

Et (sed) in Me Non Habet Quidquam.

q. d. Venit quidem ut me capiat, sed in me nil habet juris, quia nihil in me inveniet peccati, propter quod Adamum et posteros ejus mori fecit: quare injuste mihi innocenti mortem inferret, idque ego patiar, ut morte mea injusta eum jure suo spoliem hominesque ab ejus potestate et tyrannide eripiam. Ita Cyrillus et Chrysostomus. Innocentia ergo Christi, morsque innocentis nos omnes nocentes a noxa liberavit. Et haec erat magna Christi consolatio, quam Apostolis hic ingerit.

Aut, ut Maldonatus, q. d. Venit diabolus ut me per Judaeos capiat et occidat, sed « in me non habet quidquam, » id est non poterit me vincere aut perdere, uti sperat: licet enim moriturus sim, tamen id faciam non ejus potentia et vi, sed mea voluntate et libertate, ut Patris voluntati satisfaciam. Patet ex sequent.

Porro S. Ambrosius, lib. De Fuga saeculi, cap. IV, et S. Hilarius, lib. IX De Trinit., legunt, « in me invenit nihil, » scilicet quod suum sit, id est nullum peccatum. Rursum iidem legunt sic: « In me non invenit nihil, » sicque explicant: in me non invenit peccatum, quod est nihil.


Versus 31: Sed Ut Cognoscat Mundus Quia Diligo Patrem, et Sicut Mandatum Dedit Mihi Pater, Sic Facio

31. Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.

q. d. Moriar, non coactus a Judaeis daemonis ministris, sed libere, ut amori et obedientiae Patris satisfaciam. Ipse enim mihi mandavit, ut mortem hanc capessam pro redemptione hominum, quare sic facio; et eam capesso. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Euthymius et alii.

Dices: Christus accepit mandatum a Patre patiendi, moriendi et agendi ea quae agebat. Ergo non poterat velle contrarium, nec fuit liber, quia sic peccasset: Christus autem est impeccabilis duplici titulo, scilicet primo, propter unionem hypostaticam cum Verbo; secundo, propter lumen gloriae; quia videt Deum; Christus enim et Beati, quia clare vident Deum esse bonum immensum, toti rapiuntur in ejus amorem, ut nil possint amare aut velle, quod illi sit contrarium vel displiceat. Respondeo unionem hypostaticam cum Verbo fecisse Christum impeccabilem, eo quod Verbi officium erat humanitatem illam sibi hypostatice unitam custodire et praeservare, ut nullum peccatum admitteret, ne Verbum, sive Deus, sustentans illam humanitatem, peccasse diceretur. Actiones enim sunt suppositorum, sive personarum. Verbum autem custodivit humanitatem ne peccaret, non physice praedeterminando voluntatem humanam Christi ad parendum mandato Patris, sed tantum sua gratia congrua assidue ita ipsam praeveniendo suaviterque dirigendo et impellendo, sicut ex praescientia futurorum conditionalium praesciebat, quod ipsa tali gratiae consensura foret, ideoque semper Dei voluntati libere se subderet, nec vel venialiter illum offenderet. Porro lumen gloriae necessitavit quidem Christum quatenus ipse erat beatus, ut actu beatifico subderet se visae per hoc lumen Dei voluntati et decreto mortis, non tamen necessitavit eum, quatenus ipse erat viator, quia qua viator habuit scientiam infusam, uti nos habemus fidem, secundum quam libere actum amoris et obedientiae elicere poterat, vel non elicere pro arbitrio, uti nos libere similes actus elicimus. Elicuit ergo actum liberum, quo mandato Patris obediens, mortem crucis acceptavit, dicens: « Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam, » Psal. XXXIX, 7, et Hebr. X, 9; nec prior actus determinavit posteriorem, eo quod sint omnino disparati, et alterius ordinis: prior enim est actus beati, posterior est actus viatoris. Vide Scholasticos.

Surgite, Eamus Hinc.

Haec verba pendent a praecedentibus, iisque sunt connexa, q. d. Ut mundus cognoscat me diligere Patrem, et mandatum ejus de morte capessenda ultro exequi, surgite, abeamus hinc ad hortum Gethsemani, ubi Judas et Judaei me exspectant, ut capiant et occidant. Ita S. Augustinus, tract. 70; Hilarius, lib. IX De Trinit., Toletus et alii.

Minus recte ergo Chrysostomus, Euthymius et Ribera exponunt, q. d. Quia video vos, o Apostoli, esse timidos et pusillanimes, ob Judaeos mihi imminentes et adventantes, surgite ergo, et eamus in locum, vel in partem domus secretiorem et tutiorem, ubi securius et quietius me cetera prosequentem audiatis.

Mystice: Cyrillus, lib. X, cap. XII; S. Gregorius Nazianzenus, orat. De Amore pauperum, et S. Ambrosius, lib. De Bono mortis, cap. V, exponunt, q. d. « Surgite, » id est animum attollite a terra in caelum, ut mente versemini in caelestibus: sic enim omnem metum excludetis, nec mortem timebitis, sed ambietis, quasi per eam recta ituri in caelum.

Quaeres, an vere Christus surrexerit ex mensa domoque exierit versus hortum Gethsemani, ac in via perrexerit loqui ea quae narrat Joannes tribus cap. seq., quibus finitis, transierit torrentem Cedron, et hortum ingressus sit, in quo orans a Juda osculo proditus et a Judaeis captus sit, uti narrat Joannes, XVIII, 1 et seq.? Affirmant Cyrillus, Augustinus, Beda et Toletus, estque probabile. Probabilius tamen negant Jansenius, Maldonatus et alii, qui censent Christum hic domo aut loco non exiisse, tum quia Joannes id factum esse non narrat; tum quia in via eundo, Christus non potuisset commode dicere ea quae sequuntur usque ad cap. XVIII, ita ut Apostoli omnes, eum magno agmine sequentes, omnia illa audirent et intelligerent; tum quia Christum finito omni sermone tandem egressum esse asserit Joannes, XVIII, 1; tum denique quia Matthaeus, XXVI, 30, et Marcus, XIV, 27, affirmant Christum domo egredientem non concionatum esse, sed hymnum cantasse. Dicit ergo: « Surgite, » quia vere e mensa Christus surrexit, et in pedes se erexit jussitque Apostolis idem facere, ut secum abirent in montem Oliveti, ubi sciebat se capiendum; sed ut solent valedicentes chari et amici, qui aegre suis, quos summe amant, extremum valedicunt, et aegre ab eis avelluntur, sermonem abruptum resumere et prolongare: sic Christus stando novum et longiorem sermonem hic resumpsit eumque protraxit a cap. XV seq. usque ad cap. XVIII, vers. 1, ubi sermonem finiens, abiit trans torrentem Cedron in montem Oliveti. Hic enim est mos amantium, dum sibi mutuo valedicunt. Sic Ovidius a suis abiturus in exilium, ita de se aegre valedicente canit, lib. I Tristium, elegia 3:

Ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse / Indulgens animo, pes mihi tardus erat. / Saepe vale dicto, rursus sum multa locutus, / Et quasi discedens oscula summa dedi.

Tropologice: cum imminet res ardua a Deo decreta, vel a Superiore mandata, v. g., iter periculosum, mors, martyrium, generose et alacres nos offeramus Deo in victimam charitatis et obedientiae, et ob amorem Dei ultro periculo occurramus, dicentes cum Christo: « Surgite, eamus. » Qui enim primum impetum timoris audacter ei occurrendo infringit, hic dimidium difficultatis vicit et reliquum facile pervincet, uti quotidie experimur, juxta illud:

Dimidium facti, qui bene coepit, habet.