Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Primo, Christus ait se esse vitem, nos palmites, ideoque nos in eo quasi palmites in vite manere debere, ut uvas et vinum spiritale proferamus. Secundo, vers. 10, inculcat dilectionem Dei et proximi. Tertio, vers. 20, praedicit mundi persecutiones post mortem suam in Apostolos irruituras, eisque opponit, vers. 26, Paracletum a se mittendum.
Textus Vulgatae: Joannes 15:1-27
1. Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. 2. Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum; et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. 3. Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. 4. Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis. 5. Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum; quia sine me nihil potestis facere. 6. Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet; et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. 7. Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint: quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis. 8. In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis et efficiamini mei discipuli. 9. Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. 10. Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione. 11. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. 12. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. 13. Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. 14. Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. 15. Jam non dicam vos servos; quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos; quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. 16. Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. 17. Haec mando vobis, ut diligatis invicem. 18. Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. 19. Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat, diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. 20. Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. 21. Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum; quia nesciunt eum qui misit me. 22. Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. 23. Qui me odit, et Patrem meum odit. 24. Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. 25. Sed ut adimpleatur sermo qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis. 26. Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me: 27. et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.
Versus 1: Ego Sum Vitis Vera, et Pater Meus Agricola Est
1. EGO SUM VITIS VERA. — Graece est geminus articulus, ἡ ἄμπελος ἡ ἀληθινή, id est illa vitis illa vera; Syrus, ego sum vitis illa veritatis. Proponit hic Christus parabolam vitis et palmitum, hoc scopo et fine, ut ex ea Apostolos doceat debere manere in sua fide et dilectione, nec ab ea discedere ob instantem passionem et mortem: sic enim fructum vitae aeternae sibi et aliis allaturos. Hunc esse scopum et fructum parabolae patet ex praeced. et seq., praesertim ex illo vers. 9: « Manete in dilectione mea. »
Christus se comparat viti, non qua Deus est, ut volebat Arius, inde probans Filium esse Patre, utpote agricola, minorem, sed qua homo: sic enim homines ei inseruntur, quasi palmites; hi enim cum vite sunt ejusdem naturae et homogenei. Unde S. Hilarius, lib. IX De Trinit.: « Idcirco, ait, Christus carnem assumpsit, ut illi quasi viti nos homines carnei, quasi palmites inseri possemus. » Sed tamen caro Christi non haberet illam vim producendi palmites, id est fideles et sanctos omnis generis, nisi ei conjuncta esset divinitas, ideoque Cyrillus, lib. X, cap. xiii, ait Christum esse vitem ratione divinitatis. Et S. Augustinus, tract. 81: « Quamvis Christus vitis non esset, nisi homo esset; tamen istam gratiam palmitibus non praeberet, nisi Deus esset. »
Quaeres, cur Christus potius viti se comparet, quam pomo, piro, nuci, alterive arbori? Respondet S. Athanasius, in Disput. contra Arium, et ex eo Ribera, Toletus et alii, ob multas vitis dotes, quibus aliis arboribus praecellit, quae optime Christo conveniunt, nimirum primo, propter fructuum copiam; est enim fecundissima inter omnes plantas: quod et David, Psal. cxxvii, significavit, dicens: « Uxor tua sicut vitis abundans; » secundo, propter suavitatem fructus, est enim dulcissimus et suavissimus; tertio, propter vinum, quod ex ejus fructu conficitur, quod laetificat cor, multosque parit effectus similes Christi adventus fructibus. Quarto etiam, quia inter omnes plantas maxime ramos diffundit et expandit, ut considerata trunci quantitate mirum in modum palmites extendat, in quo Ecclesiae extensio significatur, de qua Psal. lxxx, in figura illius populi dictum est: « extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. »
Quinto, vitis habet flores odoratos et folia latissima, quibus umbram facit; unde iis pira, poma, cerasa, pruna aliosque fructus contegere et mensae inferre solemus. Folia Christi sunt gratiae externae loquendi, praedicandi, conversandi, etc.
Sexto, vitium principatus peculiaris est Italiae, ut eo omnium gentium bona vicisse videatur, ait Plinius, lib. XIV, in proœmio. Sic pariter vitis, id est Ecclesiae, principatum et Pontificatum tenet Roma.
Septimo, tanto potentiora sentiuntur vina, quanto propior fuerit uva terrae, ait Plinius, lib. XVII, cap. xxii, sic Christi potentiam sensimus, dum ad terram descendit, et ex ea carnem assumpsit.
Octavo, vetustioribus vitibus vinum melius; novellis copiosius, ait Plinius, lib. XVI, cap. xxvii. Rursum, vina nonnulla durant ducentos annos, tumque mellis asperi saporem habent, ait Plinius, lib. XIV, cap. iv. Herbipoli Reverendissimus D. Godefridus Episcopus gustandum mihi dedit vinum centum annorum. Hinc illud: « Vino vetere utere. » Sapientia enim est senum.
Nono, raphanus et laurus odore aut succi mixtura laedunt vitem, ait Plinius, lib. XVII, cap. xxiv. Idem, lib. XX, cap. ix, docet brassicam viti esse inimicam. Brassicam, ait, vitis fugit, aut si fugere non potest, moritur: ex adverso arbor viti gratissima est populus, cui se alligat, et quasi maritat.
Decimo, nec est ulli ligno aeternior materia, quam viti, ait Plinius, lib. XIV, cap. i.
Undecimo, vitis sola bis parturit, cum primum emittit uvam, iterum cum digerit, ait Plinius, lib. XVI, cap. xxv. Rursum, vites nonnullae sunt biferae, aliae triferae.
Duodecimo, Cato de cultura vitium ita praecipit: « Quam altissimam vineam facito alligatoque recte, dum ne nimium constringas, etc., » quae fuse recitat Plinius, lib. XVII, cap. xxii.
Denique, vites multiplici, magna et assidua egent cultura; oportet enim eas fodere, plantare, statuminare, alligare, pastinare, ablaqueare, stercorare, putare, defrondere, etc. Sic multa, magna et continua cura eget Ecclesia et anima sancta, quae Christo quasi viti inseritur. Plures vitis dotes et analogias recensui, Ezech. xv, 2.
Porro, propriae et potissimae causae sunt duae, cur Christus hic comparaverit se viti, non piro, nuci, alterive arbori. Prior est, quod jam recenter Christus Eucharistiam instituerat, ac sub specie vini Apostolis sanguinem suum bibendum dederat et fidelibus omnibus per omnia saecula bibendum reliquerat, ut eo quasi musto in amore ejus exardescerent et tentationes omnes superarent. Quocirca cum paulo ante monuisset Christus Apostolos, ut in dilectione ejus persisterent, etiamsi viderent eum prodi a Juda, capi, crucifigi et occidi; hinc jam idem hic inculcat per parabolam vitis, q. d. Sicut palmes semper inhaeret viti, nec ullo frigore, vento, fulmine, ab ea se divelli patitur, ut fructum ferat; sic et vos, o Apostoli, in mea dilectione persistite, nec ob meam passionem et mortem a mea fide et amore desciscite: sic enim fructum insignem et copiosum proferetis.
Posterior causa est, quod Christus jam ibat ad passionem, crucem et mortem, quam optime repraesentat vitis per suas uvas: sicut enim e calcata uva exprimitur vinum praestans et sapidum; sic e calcato Christo in torculari crucis, expressus est sanguis, quo redemptus est mundus. Alludit ergo Christus ad illud, Gen. xlix, 11, a Jacobo de se praedictum: « Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum: pulchriores sunt oculi ejus vino. » Vide ibi dicta. Hinc S. Hilarius, lib. IX De Trinit.: « Ad consummanda, ait, passionis sacramenta exsurgens, corporeae assumptionis mysterium pandit, per quam et tanquam viti palmites insumus. » Glossa quoque sic exponit, q. d.: « Me praecedentem ad passionem debetis sequi, quia ego sum vitis, id est caput vestrum, ejusdem naturae vobiscum. »
Vide S. Bernardum (si tamen ipse est auctor: nam stylus dissonat), tract. de Passione, hoc titulo: Ego sum vitis vera, qui totus est de hac re, ubi inter alia, cap. i, ait: Plantari solet vitis in terra, non seminari, translata de sua vite: sic vitis primo nata de vite est Christus, quasi Deus genitus de Deo, Filius de Patre, sed ut majorem ferret fructum, plantatus est in terra, id est in Virgine Maria conceptus. Deinde omnes conditiones vitis Christo adaptat. Unde, cap. II, agens de praecisione vitis: « Quomodo, ait, amputata fuit in Christo gloria? cultro ignominiae; potentia? cultro abjectionis; voluptas? cultro doloris; divitiae? cultro paupertatis. » Cap. III, agit de circumfossione vitis docetque simili modo Judaeos foveas insidiarum fodisse Christo, ut eum caperent in sermone, sed eo illaeso, ipsosmet in fossas suas incidisse. Cap. IV, agit de vinculis vitis, eaque applicat funibus, quibus ligatus fuit Christus, dum caperetur, et dum alligaretur columnae et flagellaretur; item coronae spineae, qua caput ejus Judaei vinxerunt; item clavis ferreis, quibus alligatus fuit cruci. Cap. V, agit de cultura vitis. Cap. VI, de foliis vitis, quae sunt latissima, eaque accipit verba Christi, praesertim septem ultima, quae in cruce edidit: haec enim quasi umbra nos in omni tentatione solantur, protegunt et tutantur.
Quaeres secundo, cur Christus dicatur « vitis vera? » Respondet primo, Ribera, quia ipse simillimus est viti ipsique verissime competunt omnes proprietates vitis. Secundo, Euthymius: « Vera, » ait, hoc est quae veritatis fructum profert. Tertio, idem Euthymius: « Vera, » id est eximia, inquit, spiritalis et incorruptibilis. Verum dico Christum vocari « vitem veram, » quia vere habet naturam, indolem, proprietates et dotes vitis. Sicut enim vera vitis veros palmites et veras uvas producit, sic Christus veros fideles verasque virtutes progignit per suam gratiam, quam eis velut succum viniferum instillat. Sic igitur ipse dicitur « vera vitis, » non corporalis, sed spiritualis. Vera ergo vitis opponitur viti falsae et fallaci, quae speciem habet vitis, sed non naturam, quaeque non uvas, sed labruscas, nec vinum, sed omphacium profert, quales sunt vites Sodomae, quae exterius proferunt uvas in speciem pulchras, sed ut eas attigeris, in favillam resolvuntur et in fumum abeunt et evanescunt, teste Josepho, lib. II De Bello, cap. v. Tales vites quoque fuere Judaei, a Deo ad idola et vitia desciscentes, de quibus Deut. xxxii, 32, dicitur: « De vinea Sodomorum, vinea earum, et de suburbanis Gomorrhae: uva eorum uva fellis et botri amarissimi; fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. »
Secundo, Christus est « vitis vera, » Graece ἀληθινή, id est illa vera, id est verissima, singularis, perfecta, eximia, cui ceterae vites omnes comparatae non sunt verae vites, sed umbrae vitium. Sic dicitur Christus lux vera, vita vera, panis verus, quia lucet, vivificat, nutrit magis quam ulla corporea lux, vita et panis. Vide dicta cap. i, vers. 9.
Christus ergo est vitis electa, Hebr. sorec, id est singularis et praestantissima, de qua Isaias, cap. v, vers. 2, quae ramos suae fidei et Ecclesiae propagavit per totum orbem ac ubique producit uvas, id est agmina Martyrum, Virginum, Confessorum et Sanctorum omnium, juxta illud Zachar. ix, 17: « Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines? »
Alludit Christus ad illud de se a Siracide 250 annis ante praedictum: « Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris; et flores mei fructus honoris et honestatis, » Eccli. xxiv, 23; vide ibi dicta. Et ad illud Davidis, Psal. lxxix, 21: « Plantasti radices ejus, et implevit terram: operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei: extendit palmites suos usque ad mare. »
ET PATER MEUS AGRICOLA EST (id est viticola). — qui scilicet me quasi vitem plantavit in terra, meosque palmites, id est Apostolos ceterosque fideles excolit, inutiles resecando, utiles purgando, ut fructum majorem afferant, ut sequitur. Ager ergo hic non solum agrum seminis, sed et vineam, hortum, pratum et quidquid camporum est complectitur. Audi S. Augustinum, De Verbis Domini secundum Joan., serm. 59: « Colimus Deum adorando, non arando; et colit nos Deus meliores reddendo: extirpat enim verbo suo mala semina de cordibus nostris; aperit cor nostrum tanquam aratro sermonis; plantat semina praeceptorum, exspectat fructum pietatis. »
Objiciebant Ariani: Vitis et Agricola sunt diversae naturae; ergo cum agricola sit Deus Pater, vitis sit Christus, nequit Christus esse Deus. Respondent Athanasius, Basilius et Ambrosius: Christum esse vitem quoad humanam naturam a se assumptam, et sic diversae esse naturae ab agricola, id est Deo Patre. Rursum, etsi demus Christum esse vitem, etiam qua Deus est, nil concludit argumentum. Nam in comparatione similium, non identitas vel similitudo naturae, sed id in quo ponitur similitudo, spectandum est. Similia enim communiter sunt diversae et dissimilis naturae, sed comparantur in dote aliqua, in qua conveniunt et assimilantur viti et agricolae, non in identitate naturae, sed in similitudine palmitum et fructuum, scilicet uvarum, quas proferunt. Porro Filius quoque et Spiritus Sanctus est agricola hujus vitis, sed Christus de more soli Patri id attribuit, quia Pater est origo Filii et Spiritus Sancti, ac principium divinitatis, ut ait Dionysius, De Divin. nominib. Ita S. Augustinus.
Versus 2: Omnem Palmitem in Me Non Ferentem Fructum, Tollet Eum; et Omnem Qui Fert Fructum, Purgabit Eum, ut Fructum Plus Afferat
2. OMNEM PALMITEM. — Christus de vite nil dicit, sed de palmitibus, quia Christus qui est vitis, sibi sufficit, discipuli autem multo egent auxilio et cultura Dei, ait Chrysostomus. Sed et Christi mentem Deus assiduis illustrationibus et impulsibus excolebat et incitabat ad opera heroica.
OMNEM PALMITEM IN ME NON FERENTEM FRUCTUM, TOLLET EUM; ET OMNEM QUI FERT FRUCTUM, PURGABIT EUM, UT FRUCTUM PLUS AFFERAT. — q. d. Omnis fidelis, sive Christianus, qui per fidem et baptismum mihi insertus est quasi palmes viti, si non ferat fructum bonorum operum, Deus Pater tollet eum, id est resecabit a vite quasi palmitem infrugiferum et inutilem, tum occulte separando eum a communione Spiritus et gratiae Christi, tum etiam publice separando eum a Christo per excommunicationem aut permittendo eum cadere in haeresim; ac in morte separando eum a consortio Christi et Sanctorum: eum vero qui fert fructum, purgabit a luxurie foliorum, vermibus et omni noxa, id est ab amore vanitatum et sordium hujus mundi, ut plus afferat fructum. Loquitur Christus primo et proxime ad Apostolos, deinde ad ceteros fideles. Sic enim Deus Pater paulo ante separavit proditorem Judam a Christo et Apostolis, eum cogens exire e domo et consortio eorum: Petrum vero et ceteros Apostolos purgavit a nimio amore vitae hujus et timore Judaeorum, quibus excitati Christum captum vel negarunt, vel fugerunt, quando in Pentecoste in eos misit Spiritum Sanctum, qui omnem illum amorem et timorem resecuit, ut Dei amore pleni nec manus nec minas Judaeorum timerent. Ita S. Augustinus, Chrysostomus, Cyrillus. Cyrillus aliam adfert expositionem, palmitem infrugiferum esse populum Judaeorum, qui ob suam infidelitatem resecti sunt, palmites vero frugiferos esse fideles, tum ex Judaeis, tum ex Gentibus, quos Pater purgat, sed diversimode: nam ex Judaeis aufertur ruditas Mosaicae legis, ex Gentibus impuritas morum et idololatriae proclivitas.
Sed hic sensus scopo Christi non congruit. Loquitur enim de fidelibus duntaxat: quare Judaei non possunt dici palmites in Christo manentes.
Porro falx vel culter, quo Deus palmites, id est fideles purgat, primo, est sermo Dei. Unde de eo subdit vers. 3: « Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. » Sermo enim Dei docet incitatque ut mentem a sordibus expurgemus. Secundo, sunt tribulationes, afflictiones, persecutiones, paupertas, fames, etc., hae enim nos ab amore mundi avocant et ad Deum confugere compellunt. Ita Cyrillus. Audi S. Gregorium, lib. VII, epist. 32: « Palmes fructuosus purgari dicitur, quia per disciplinam reciditur, ut ad uberiorem gratiam perducatur. Sic enim spicarum grana tribulis attrita aristis et paleis nudantur. Sic olivae praelo pressae in olei pinguedinem defluunt. Sic botri vinearum tunsi calcibus, in vinum liquescunt. »
Tertio, sunt illustrationes, terrores, increpationes, quas Deus mentibus fidelium immittit, ut ex eis sarmenta vitiorum expurget et resecet. Sic a Deo increpitus fuit S. Hieronymus, imo vapulavit, quod studiosius Ciceronem quam S. Scripturam lectitaret. Audi eum, epist. 22 ad Eustochium: « Raptus in spiritu ad tribunal judicis pertrahor: ubi tantum luminis, et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris, ut projectus in terram sursum aspicere non auderem. Interrogatus de conditione, Christianum me esse respondi. Et ille qui praesidebat: Mentiris, ait, Ciceronianus es, non Christianus. Ubi enim thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Illico obmutui, et inter verbera (nam caedi me jusserat) conscientiae magis igne torquebar, illum mecum versiculum reputans: In inferno autem quis confitebitur tibi? Clamare autem coepi, et ejulans dicere: Miserere mei, Domine, miserere mei. Haec vox inter flagella resonabat, » etc. Et mox: « Liventes fateor me habuisse scapulas, plagas sensisse post somnum, et tanto dehinc studio divina legisse, quanto non ante mortalia legeram. » Sic S. Catharina Senensis ob levem in oratione distractionem, acriter a Christo reprehensa, adeo erubuit, ut diceret malle se coram toto mundo confundi, quam similem castigationem et confusionem iterum subire. Simile Christo de se refert S. Brigida in suis Revelat. Hinc patet necessitas et vis et integritas bonorum operum, nec sufficere solam fidem ad salutem, uti volunt haeretici. Hunc enim fructum requirit hic Christus, quem nisi inveniat, minatur cuilibet palmiti, id est cuilibet fideli, praecisionem a vite, id est damnationem aeternam. Quare errabant Begardi et Beguinae, dicentes viros perfectos non obligari ad bona opera, quos proinde damnat Clemens V in Concilio Viennensi, ut patet in Clement. Ad nostrum, de haeret. Ac contra eos Christus urget « in me, » q. d. Indignum est ut aliquis fidelis manens in me, nullum charitatis et virtutum fructum ferat, sed sit mers et otiosus; cum ego qui sum Sanctus Sanctorum, Deique Filius, tot assidue proferam, adeoque tota vita mea non sit aliud quam labor in evangelizando, ac crux et martyrium in patiendo.
Patet secundo, errare Lutherum, dum ait omnia fidelium opera esse peccata, eo quod ex innata concupiscentia emanent, nec fiant in charitate perfecta: si enim hoc verum esset, Christus ea non requireret, nec ea vocaret fructum, sed potius damnaret ut venenum. Vide Concilium Tridentinum, sess. VI, can. 25.
Patet tertio, errare pariter Lutherum, dum ait per quodlibet peccatum mortale fidem amitti: quod damnat Tridentinum, ibid., can. 28. Nam Christus loquitur hic de fideli, qui in se manet per fidem, nec habet fructum charitatis. Habet ergo talis fidem, sed non charitatem.
Versus 3: Jam Vos Mundi Estis Propter Sermonem Quem Locutus Sum Vobis
3. JAM VOS MUNDI ESTIS PROPTER SERMONEM, QUEM LOCUTUS SUM VOBIS. — Ecce haec est falx, qua Deus Pater suos Apostolos ἐκάθαιρε, id est purgat et mundat, ut sint καθαροί, id est puri et mundi, scilicet sermo Christi. Nam, ut ait Paulus, Hebr. IV: « Vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque ac medullarum. » Sensus ergo est, q. d. Sermo meus, id est doctrina mea, quam vos docui vobisque persuasi, ut illi credatis et obediatis, haec est falx, quae vos purgavit ab errore et vitiis, vosque mundos, sanctos Deoque gratos effecit. Loquitur Christus proprie de sermone post ultimam coenam, qui proxime praecessit cap. xiii et xiv; nam, ut recte advertit Toletus, hic sermo igniit corda discipulorum jam in Christo fructum ferentia, et per gratiam et dilectionem ac fidem unita purgavit, ut plus afferrent fructus; purgavit autem a multis imperfectionibus, tum illustrando et docendo, tum increpando et admonendo, tum instruendo, tum demum affligendo: nam dolore et timore eos affecit, quibus eorum fides aucta est, et dilectio ferventior, et spes robustior est effecta.
Hoc enim Christi sermone Apostoli purgati sunt ab ignorantia quadam: nam Petrus nesciebat quo Jesus vaderet, Thomas ignorabat viam, Judas alter Patrem videre quaerebat: has ignorantias resecuit Dominus. Purgati sunt etiam a vana quadam confidentia; nam Petro eorum primo dictum est: « Ter me negabis. » Purgati sunt a carnali quodam affectu; quia nimirum intenti et addicti erant praesentiae sensibili Christi, semper ea frui cupientes: jam autem audiunt Dominum abire ad Patrem eosque remansuros. Purgantur a pusillanimitate, qua recedente Christo jam fere de sua salute desperabant. Multae aliae erant imperfectiones, quas Dominus a suis discipulis resecuit hac nocte coenae.
Porro quaerit S. Augustinus, tract. 80: « Quare non dicit: Jam vos mundi estis propter baptismum, quo loti estis; sed: Propter verbum? » et respondet: « Quia etiam in aqua baptismi verbum Dei est, quod mundat: detrahe verbum, et quid est aqua nisi aqua? Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum. »
Sed hac responsione, juxta ea quae dixi, non est opus. Nam non loquitur Christus de munditie per baptismum vel Eucharistiam accepta, sed de ea quam Apostolis sermo Christi jam dictus contulit: ille enim leves imperfectiones post Baptismum et Eucharistiam in Apostolis remanentes purgavit et sustulit. Unde notat S. Augustinus aitque: « Jam vos mundi estis, mundi scilicet atque mundandi; neque enim nisi mundi essent, fructum ferre potuissent, et tamen omnem qui fert fructum purgat agricola, ut fructum plus afferat. »
Versus 4: Manete in Me, et Ego in Vobis. Sicut Palmes Non Potest Ferre Fructum a Semetipso, Nisi Manserit in Vite; Sic nec Vos, Nisi in Me Manseritis
4. MANETE IN ME (ut in vite palmites, non aridi et infrugiferi per solam fidem, sed ut frugiferi et vivi per charitatem et studium bonorum operum), ET EGO IN VOBIS. — Haec particula partim est promissio Christi, q. d. Si maneatis in me per fidem charitate formatam, vobis promitto quod ego vicissim manebo in vobis, sicut vitis manet in palmitibus per continuum influxum, ut eis vitale alimentum succumque ad uvas gignendum subministret. Simili enim modo ego vobis Spiritum gratiae subministrabo, ad producenda bona charitatis et virtutum opera. Ita S. Augustinus, Beda et Euthymius. Partim est praeceptum, q. d. Curate ut vos in me maneatis, et ego vicissim maneam in vobis, quia sine me nihil potestis facere. Hoc autem curabitis, si maneatis in mea dilectione: Sic enim efficietis ut ego vicissim in vobis maneam per meam gratiam, ac continuo spiritum meum in vos immittam et influam, quo in vita spiritali vegetemini et crescatis, ac spiritalia opera edere pergatis. Ita Toletus, Ribera et alii. Audi S. Gregorium, in Opusc., in exposit. vi Psal. paenitentialis, in illis verbis: « Sustinuit anima mea in verbo ejus, » ita ait: « Ubi manendum est, nisi in Christo? deficient domus, palatia corruent, destruentur civitates ab imis sedibus, turres evellentur, coelum et terra transibunt, verbum autem Domini manet in aeternum: maneamus ergo in eo, qui manet in aeternum. »
Haec est conclusio Christi, qua discipulos hortatur ut in ipso ipsiusque doctrina et dilectione perseverent, quam deinceps probat septem rationibus. Prima ratio est, quod sine ipso nil boni et salutiferi possint facere. Secunda, vers. 3, quod si in ipso maneant, multum fructum proferent. Tertia, vers. 6, ex poena, quia si in ipso non maneant, arescent et in ignem gehennae mittentur. Quarta, vers. 7, quia si in ipso maneant, impetrabunt a Deo quidquid postulabunt. Quinta, vers. 8, quod hoc modo valde glorificabunt Deum ejusque gloriam per totum orbem promovebunt. Sexta, vers. 9, quia ipse continue et mirifice dilexit eos: par ergo est ut ipsi vicissim eum diligant et in ejus dilectione persistant. Septima, vers. 11, quod per hoc sint futuri in perenni gaudio. Audi primam:
SICUT PALMES NON POTEST FERRE FRUCTUM A SEMETIPSO, NISI MANSERIT IN VITE: SIC ET VOS, NISI IN ME MANSERITIS. — q. d. Sicut palmes a vite haurit vitam et succum ad producendum uvas, sic et vos a me hauritis vitam gratiae et spiritum ad producendum bona opera, quae mereantur vitam aeternam. Ex hoc loco ergo patet hominem non a se suisque naturae viribus, non etiam exterius ab homine docente vel suadente; sed ab interna Christi gratia, partim actu praeveniente, partim habituali, haurire vim producendi bona opera, praesertim supernaturalia, ac vim per illa merendi augmentum gratiae et gloriae: quia palmes nil habet a se; sed omnem succum, efficientiam et vim producendi uvas haurit a vite. Ita definit, et sic hunc locum explicat Concilium Tridentinum, sess. vi, cap. xvi, causamque subdit: « Cum enim ille ipse Christus Jesus tanquam caput in membra, et tanquam vitis in palmites, in ipsos justificatos jugiter virtutem influat: quae virtus bona eorum opera semper antecedit, comitatur et subsequitur, et sine qua nullo pacto Deo grata et meritoria esse possent; nihil ipsis justificatis amplius deesse credendum est, quo minus plene illis quidem operibus, quae in Deo sunt facta, divinae legi pro hujus vitae statu satisfecisse, et vitam aeternam, suo etiam tempore, si tamen in gratia decesserint, consequendam vere promeruisse censeantur. »
Objicit Calvinus: Ergo homo non habet liberum arbitrium, nec per illud cooperatur gratiae, sed gratia sola totum opus facit: sicut enim palmes omnem succum uvarum haurit a vite, et nil succi habet ex se, sic homo omnem vim bene operandi haurit a gratia, et per consequens nihil habet ex se, quo gratiae cooperetur, et quod operi ex gratia facto communicet. Respondeo primo, negando consequentiam: nec enim in simili omnia sunt similia, ut debeant aut possint rei assimilatae applicari, sed in eo tantum, in quo collocatur ipsa similitudo. Christus ergo hic in eo tantum suam collocat similitudinem, quod sicut palmes omnem suum vigorem et succum ad producendas uvas trahit sugitque a vite, sic et fidelis a gratia Christi haurit omnem succum, vim et vigorem ad producendum opera supernaturalia; sed dissimilitudo est in eo quod homo, cum sit rationalis, gratiae cooperetur, idque libere: quod non facit palmes in vite, cum sit stipes irrationalis; nam a libera hominis cooperatione habet opus bonum quod sit liberum et humanum, sicut ab influxu gratiae habet quod sit opus supernaturale, Deo dignum et gratum.
Secundo, nego antecedens: nam palmitem, praeter vigorem et succum, quem a vite accepit, etiam natura sua aliquid ad uvas producendas cooperari, patet ex eo quod, si alius palmes non vitifer, aut alterius fructus frugifer, v. g. palmes pomi, piri, cerasi, insereretur viti, nihil produceret, vel certe produceret poma, pira, cerasa, non uvas; quod ergo producat uvas, habet ab hoc palmite vitifero.
Fateor tamen ipsam cooperationem liberi arbitrii esse etiam a gratia, hoc sensu, quod nisi liberum arbitrium a gratia praeventum esset, elevatum, roboratum et incitatum ad cooperationem, et nisi gratiam adjutricem et cooperantem haberet, non posset ei cooperari, aut quidquam facere: de quo mox plura. Et haec est secunda ratio, qua Christus stimulat Apostolos ut in se maneant.
Versus 5: Ego Sum Vitis, Vos Palmites: Qui Manet in Me, et Ego in Eo, Hic Fert Fructum Multum: Quia sine Me Nihil Potestis Facere
5. EGO SUM VITIS, VOS PALMITES: QUI MANET IN ME, ET EGO IN EO (id est qui ita manet in me, ut ego etiam maneam in eo, hoc est qui manet in me, non per solam fidem, sed per fidem charitate formatam, ita ut ego vicissim eum redamem meoque spiritu imbuam), HIC FERT FRUCTUM PLURIMUM — bonorum operum et meritorum, quibus augmentum gratiae et gloriae continue promeretur. Hinc Conc. Milevitanum et Arausicanum, damnat Pelagianos dicentes: A Deo habemus quod homines simus, sed a nobis quod justi simus.
S. Augustinus, tract. 81, vocat non assertores, sed praecipitatores liberi arbitrii, et adversus eos ita concludit: « Qui a semetipso se ferre fructum existimat, in vite non est; qui in vite non est, in Christo non est; qui in Christo non est, Christianus non est. »
QUIA SINE ME (non tantum generali et naturali, sed et speciali ac supernaturali gratiae auxilio praeveniente et concurrente) NIHIL POTESTIS FACERE; — nihil scilicet fructus, qui sit fructus vitis, id est Christi, vel gratiae, uti praecessit, hoc est nihil vita aeterna aut gratia dignum et meritorium (quod uvae et vinum, qui est liquor praestans, repraesentant), uti volebant Pelagiani, qui censebant opera bona et meritoria posse absolute fieri per liberum arbitrium, facilius tamen per gratiam. Verum Christus non ait: Difficulter, sed, « nihil » potestis sine me facere. Audi Concilium Arausicanum, cap. 7: « Qui dixerit nos posse bonum aliquod, quod ad salutem pertineat vitae aeternae, per naturae vigorem cogitare aut eligere, aut Evangelii praedicationi credere absque illuminatione et inspiratione Spiritus Sancti, qui dat omnibus suavitatem in consentiendo et credendo veritati, haeretico fallitur spiritu, non intelligens vocem Dei in Evangelio dicentis: Sine me nihil potestis. » Et quomodo hoc intelligat, videtur exponere cap. ix, dicens: « Divini est muneris, cum et recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate et injustitia tenemus: quoties enim bona agimus, Deus in nobis atque nobiscum ut operemur, operatur. » Non enim ait Christus: Sine me nihil facile, aut nihil magnum potestis facere, sed simpliciter nihil, nec magnum, nec parvum, nec facile, nec difficile potestis facere, uti recte advertit S. Augustinus hic, tract. 81, et lib. I De Gratia Christi, cap. xxix.
Porro, inepte Calvinus per to « nihil » putat tolli cooperationem liberi arbitrii, cum to « nihil » potius eamdem statuat. Nam si nihil boni supernaturalis operari possumus sine Christo ejusque gratia; ergo cum illa aliquid operari possumus. Unde Apostolus: « Abundantius omnibus illis laboravi, inquit, non ego (solus meis viribus), sed gratia Dei mecum, » 1 Cor. xv, 10. Sic sine concursu Dei generali et naturali nil possumus facere, cum eo tamen possumus multa, ut ambulare, loqui, fabricare, etc.
Perperam denique ex hac Christi gnome: « Sine me nihil potestis facere, » inferent Catholici nonnulli: Ergo omnia infidelium (qui carent fide et gratia Christi) opera sunt peccata; nam to « nihil » refertur ad opera gratiae Christi, non naturae: haec ergo naturalia possunt facere infideles, ut honorare parentes, pascere esurientes, benefacere proximis; non autem illa quae sunt gratiae Christi, sive quae sunt frugifera ad promerendam vitam aeternam. Inter gratiam enim et peccatum medium est natura, sive opus naturaliter honestum, quod nec peccatum est, nec gratiae opus.
VOS PALMITES. — Notat Cyrillus nos Christo quasi palmites viti jungi et inhaerere, tum spiritaliter per fidem, spem et charitatem; tum corporaliter, ut vitis sit Christi humanitas, cujus nos sumus palmites propter identitatem naturae humanae, praesertim in Eucharistia, in qua Christo non tantum ut palmites vitis, sed etiam ut cera liquefacta alteri cerae liquatae jungimur et permiscemur. Unde sicut de Eucharistia dixit Christus, cap. vi: « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, non habebitis vitam in vobis: » sic hic de vite et palmite ait vers. 6: « Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. » Et Jerem. cap. ii: « Ego te plantavi vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo mihi conversa es in pravum vinea aliena? » Christus ergo dicitur « vitis vera, » Hebr. נאמן neeman, id est fidelis, vera, sincera, quia suos palmites nunquam deserit, nec influxu suo destituit, sed eis jugiter succum vinosum instillat, ut veras uvas vinumque charitatis, gratiae et gloriae producant.
Dicit enim hoc Christus Apostolis, ob instantem sibi mortem timidis et diffidentibus, q. d. Esto jam patiar et moriar; tamen mox resurgam, nec vos, o Apostoli, deseram, sed quasi vitis vos ut palmites meos servabo, fovebo, vivificabo, ut uvas virtutum producatis. Nolite ergo timere, nec fugere et a me desciscere, quia sic vobis ipsis meam gratiam et vitam spiritalem adimetis, quam conservabitis et augebitis, si in mea fide et dilectione constantes perstiteritis. Sicut enim palmes non potest vivere nec crescere sine influxu vitis quae omnem succum vitalem ei subministrat; sic nec justus potest in gratia vivere et crescere sine influxu meritorum Christi.
Versus 6: Si Quis in Me Non Manserit, Mittetur Foras Sicut Palmes, et Arescet; et Colligent Eum, et in Ignem Mittent, et Ardet
6. SI QUIS IN ME NON MANSERIT (per fidem charitate formatam), MITTETUR FORAS SICUT PALMES (inutilis et infrugifer), ET ARESCET, ET COLLIGENT EUM, ET IN IGNEM MITTENT, ET ARDET, — id est ardebit, ut vertit Arabicus, q. d. Sicut palmes inutilis a vite resecatur et foras extra vineam projicitur, ubi omnino arescit et in fasciculos colligitur, ac in ignem mittitur illicoque ardet; sic pariter fidelis, qui in me per fidem et charitatem non manet, post mortem mittetur foras, id est separabitur ab Ecclesia et populo fideli, qui sunt membra Christi, ubi prorsus arescet, id est omni bono gratiae succo privabitur, ac a daemonibus cum aliis reprobis colligetur, et quasi in fasciculos colligabitur, ut in ignem gehennae mittatur ibique illico ardeat in perpetuum. Jam singula verba singulas continent poenas, ideoque seorsim expendenda sunt.
Prima ergo poena est, quod « mittetur foras, » id est a Christo, a Deo, a coelo, a consortio angelorum et Sanctorum separabitur.
Secunda, quod « arescet: » peccatores enim in hac vita saepe retinent fidem et spem, saepe gratiae illuminationes et impulsus divinos ad poenitentiam dum sentiunt, crebro a concionatoribus, magistris, sociis, etc., monentur ut vitam emendent, saepe opera moraliter bona faciunt. Manent enim in Christo quasi in vite, a quo humorem aliquem bonitatis sugunt. Ac post hanc vitam a Christo separati, nil humoris, nil gratiae a Christo sugere queunt, sed omnia Dei dona eis auferentur, Luc. cap. xix, 26, ut ad nihil sint apti, nisi ut fiant folles et fomenta gehennae.
Tertia, « colligent eum, » quo significatur reprobos in fasces colligandos, ut in ignem praecipitentur a quo nunquam se liberare poterunt, juxta parabolam Matth. xiii, 41. Simul significatur ligandam in eis fore voluntatem, rationem et libertatem arbitrii, ut deinceps nil boni velle aut facere possint.
Quarta, « in ignem mittent, » scilicet in gehennam ardentem igne et sulphure, ubi fumus tormentorum ascendit in saecula saeculorum, uti ex Isaia ait Joannes, Apoc. xiv, 11.
Quinta, « ardet, » id est illico et jugiter ardebit in perpetuum. Unde S. Augustinus, tract. 81: « Ligna vitis praecisa, ait, nullis agricolarum usibus prosunt, nullis fabrilibus operibus deputantur. Unum de duobus palmiti congruit, aut vitis aut ignis: si in vite non est, in igne erit. » Est hoc tertium Christi argumentum, quo discipulos hortatur, ut in ipso maneant. Sequitur quartum petitum a praemio.
Versus 7: Si Manseritis in Me, et Verba Mea in Vobis Manserint: Quodcumque Volueritis, Petetis, et Fiet Vobis
7. SI MANSERITIS IN ME (id est si perseveraveritis in mea dilectione et gratia), ET VERBA MEA IN VOBIS (in vestra memoria, ut assidue eorum recordemini; et voluntate, ut ea diligatis; et operatione, ut jussa mea perpetim exequamini) MANSERINT: QUODCUMQUE VOLUERITIS, PETETIS, ET FIET VOBIS, — quia nihil petetis, nisi juxta voluntatem meam et juxta formulam petendi a me praescriptam Matth. vi, 9; nimirum nihil petetis, nisi quod scietis Deo gratum fore ac ad Dei gloriam vestramque et proximorum salutem pertinere, quia manentes in Jesu (id est Salvatore) non possunt velle nisi quod est salutis, ait S. Augustinus. Palmes enim in vite existens, si quid petere posset, nil aliud peteret, nisi conservari in vite et ejus influxu uvas producere; sic justi petunt in Christi gratia conservari et bona opera efficere, illudque impetrant. Si enim quid carnale, vitiosum, inhonestum, noxium aut inutile et supervacaneum peterent, peterent id quod Christo ingratum ab eoque vetitum est, ideoque illum offenderent, quare nec in eo manerent, nec impetrarent quae petunt. Unde S. Augustinus: Ad verba ejus, inquit, pertinet oratio, quam nos docuit (Matth. vi, 9); ab hujus verbis et sensibus non recedamus petitionibus nostris, et quidquid petimus, fiet nobis.
Versus 8: In Hoc Clarificatus Est Pater Meus, ut Fructum Plurimum Afferatis et Efficiamini Mei Discipuli
8. IN HOC CLARIFICATUS EST (hoc est, mox post mortem meam et adventum Spiritus Sancti clarificabitur, id est glorificabitur) PATER MEUS, UT FRUCTUM PLURIMUM AFFERATIS, ET EFFICIAMINI MEI DISCIPULI. — Est hoc quintum Christi argumentum, quo impellit discipulos ut in ipso ejusque dilectione maneant, quod scilicet hoc cessurum sit ad magnam Dei gloriam, q. d. Manete in me meaque dilectione, quia per hoc clarificabitur, id est glorificabitur Deus Pater, nimirum ut, id est si (sic, capite xvii, vers. 3, ait: « Haec est vita aeterna, ut, » id est si, « cognoscant te solum Deum verum ») in me manendo « plurimum fructum afferatis, » nimirum ingentem animarum messem et totius mundi conversionem, itaque « efficiamini mei discipuli, » scilicet perfecti et eximii; jam enim erant Christi discipuli, sed novitii et imperfecti, q. d. Glorificabitis Deum Patrem, si in me manentes meam fidem toto orbe praedicetis; quod facietis, si in mea doctrina et disciplina persistatis, crescatis et perficiamini; sic enim tolletis idololatriam omnium gentium, et unius Dei cultum per veram sanctitatem ubique inducetis, quae ingens erit diaboli ignominia et Dei gloria, tum quia Deus adorabitur, non diabolus; tum quia conversio Gentium erit opus non vestrum, sed Dei, qui sua gratia id efficiet. A quo enim faciemus fructum, nisi ab illo, cujus misericordia praevenit nos? ait S. Augustinus.
Rursum, « et efficiamini mei discipuli, » hoc est mei imitatores, in zelo et praedicatione Evangelii ac animarum per totum mundum conversione. Est catachresis: discipulus enim ponitur pro imitatore, quia discipuli est imitari magistrum: ita perfecte Christum praedicantem usque ad mortem imitati sunt Apostoli, dum pro Evangelio vitam impenderunt usque ad mortem et martyrium.
Versus 9: Sicut Dilexit Me Pater, et Ego Dilexi Vos. Manete in Dilectione Mea
9. SICUT DILEXIT ME PATER, ET EGO DILEXI VOS. MANETE IN DILECTIONE MEA. — Est sexta ratio, qua Christus incitat discipulos ut in ipso ejusque fide et charitate persistant. To « sicut » non aequalitatem dilectionis, sed similitudinem significat. Longe magis enim Pater diligit Christum, quam Christus diligat nos. Sensus ergo est, q. d. Sicut Deus Pater me hominem sine ullis meis meritis, gratis prae aliis omnibus dilexit et evexit ad hypostasim Verbi, ut fierem Dei Filius, mundi salvator et redemptor, ideoque vitis non vinifera sed salutifera; sic simili modo ego vos prae aliis hominibus gratis, sine vestris meritis dilexi et evexi ad apostolatum, ut mihi proxime inseramini quasi palmites viti, ac ego per vos non tantum vestram, sed et multorum, imo omnium gentium salutem operer. Curate ergo ut in hac mea dilectione maneatis, hoc autem curabitis me diligentes, mea mandata servantes; sic enim merebimini vicissim a me solito more diligi et beneficiis jam dictis assidue a me augeri. Ita S. Augustinus, Chrysostomus et Cyrillus.
Alium quoque sensum affert Cyrillus, q. d. Sicut dilexit me Pater, dans potestatem ejiciendi daemones et patrandi miracula; sic et ego dilexi vos communicando vobis eamdem potestatem. Hoc verum est, sed partiale, non totale, nec Dei Christique dilectioni adaequatum. Et Euthymius, q. d. Sicut Pater dilexit me facientem voluntatem suam, sic et ego dilexi vos facientes voluntatem meam.
Nota hic Christi praedestinationem, electionem, dilectionem et gratiam esse medium, finem et exemplar nostrae praedestinationis, dilectionis, electionis et gratiae. Unde S. Augustinus, De praedestinatione Sanctorum, cap. xv: « Ea gratia, ait, fit ab initio fidei suae homo quicumque Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus; de ipso spiritu et his renatus, de quo est ille natus; eodem spiritu fit in nobis remissio peccatorum, quo spiritu factum est ut nullum haberet ille peccatum. » Vide dicta Rom. 1, 4.
MANETE IN DILECTIONE MEA. — « Mea, » activa, qua scilicet ego vos diligo, q. d. Curate ut ego semper vos diligam. Magna enim res est diligi a Christo, et magnarum gratiarum origo et causa. Rupertus tamen dilectionem Christi hic accipit passivam, q. d. Manete in dilectione mea, pergite me diligere. Hoc quoque appositum est, non proprie et directe, sed consequenter, q. d. Curate ut vos diligam; hoc autem curabitis, si me diligere pergatis, ego enim diligentes me diligo; quare sicut Pater assidue me diligit, ideoque per me tot miracula et salutem mundi operatur, facitque me coli et adorari quasi Deum: sic et ego vos assidue diligo, ideoque tot beneficiis, donis et gratiis apostolicis orno et cumulare pergo; curate ergo ut in hac mea dilectione et gratia conservemini; sic enim donorum dictorum augmentum in dies a me percipietis. Modicam ergo vestram dilectionem mihi exhibete, sic majorem longe meam erga vos dilectionem experiemini. Vide hic quam praestans, eximia et divina virtus sit amor et dilectio. « Fidem, ait Climacus, gradu 30, ut solis radium, spem ut lumen, charitatem ut plenum orbem seu circulum contemplor. » Et inferius: « Charitas, ait, ex natura suae qualitatis est similitudo Dei, quantum mortales assequi possunt; secundum efficaciam autem est quaedam ebrietas animae; secundum proprietatem denique, est fons fidei, aequi ac patientis animi profundum, pelagus humilitatis. »
Versus 10: Si Praecepta Mea Servaveritis, Manebitis in Dilectione Mea; Sicut et Ego Patris Mei Praecepta Servavi, et Maneo in Ejus Dilectione
10. SI PRAECEPTA MEA SERVAVERITIS, MANEBITIS IN DILECTIONE MEA. — q. d. Si me amare et mea jussa servare pergatis, manebitis in mea gratia, favore et dilectione, ut ego vicissim vos amare et gratiis meis cumulare pergam.
SICUT ET EGO PATRIS MEI PRAECEPTA SERVAVI, ET MANEO IN EJUS DILECTIONE. — q. d. Sicut ego Patris jussis obedire pergo, ideoque ejus gratiam et dilectionem erga me conservo. Audi S. Augustinum: « Praecedit dilectio observationem praeceptorum; unde enim praecepta servet, non habet qui non diligit; quod ergo hic ait, ostendit non unde dilectio generetur, sed unde monstretur, ut nemo se fallat dicendo quod eum diligat, si ejus praecepta non servet; quamquam hoc ad dilectionem qua nos diligit, referendum est, ut sensus sit: Ex hoc scietis, quod in dilectione qua vos diligo, manetis, si mea praecepta servatis; non enim ut nos diligat, prius praecepta servamus, sed nisi nos diligat, servare non possumus; haec est gratia quae humilibus patet, superbos latet. »
Prior ergo est dilectio Dei, quae causat in nobis dilectionem et observationem mandatorum, quae vicissim efficit ut dilectio Dei erga nos conservetur et perseveret, sicut ignis ligna accendit et ignit, et ab eorum ignitione conservatur et durat.
Versus 11: Haec Locutus Sum Vobis, ut Gaudium Meum in Vobis Sit, et Gaudium Vestrum Impleatur
11. HAEC LOCUTUS SUM VOBIS, UT GAUDIUM MEUM IN VOBIS SIT, ET GAUDIUM VESTRUM IMPLEATUR. — Est haec septima et ultima Christi ratio, qua suadet ut maneant in sua fide et charitate; si enim id fecerint, maximo gaudio afficient tum Christum, tum seipsos.
Quaeres, quodnam sit hoc gaudium? Primo, Jansenius, cap. cxxxi Concordiae, sic exponit, q. d. Haec vobis dixi, ut in vobis semper sit gaudium simile gaudio quod est in me, qui gaudeo quod a Patre diligor: ita vos mandata mea observate, ut semper a Patre meo diligamini et gaudeatis, et hoc vestrum gaudium impleatur per meam resurrectionem ac missionem Spiritus Sancti, ac deinceps cum majora Dei erga vos amoris indicia videritis, quod plane implebitur in aeterna felicitate. Simili enim modo ait Christus, cap. xvii: « Haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. »
Secundo, S. Cyrillus, lib. X, cap. xxi, et ex eo Ribera sic exponit, q. d. Haec locutus sum vobis, ut gaudeatis iis rebus quibus ego gaudeo, scilicet laboribus et periculis pro hominum salute susceptis.
Tertio, Chrysostomus, homil. 76: « Haec, ait, locutus sum, ne a me discedatis et a gaudio quod habuistis, ex eo quod mei discipuli eratis, decidatis, ne a cursu desistatis, sed in finem usque haec laetitia perduret; » q. d. Etsi incidat tristitia, hanc auferam, ut ad finem veniat gaudium.
Quarto, S. Augustinus, tract. 83, exponit de gaudio quod Deus habuit ab aeterno de nostra gratia et salute, q. d.: « Haec locutus sum vobis, ut id in quo ab aeterno ego gavisus sum, sit in vobis, nempe gratia et salus; gaudium vestrum autem, quod habetis de meo consortio, impleatur, paulatim proficiendo usque ad aeternam beatitudinem. » Audi S. Augustinum: « Quod est gaudium nostrum quod dicit implendum, nisi ejus habere consortium? Gaudium quidem ipse perfectum de nobis habebat, quando nos praesciendo et praedestinando gaudebat, sed illud gaudium in nobis non erat, quia nec nos eramus; coepit autem esse, quando vocavit nos; inchoatur in fide renascentium, implebitur in fide resurgentium. »
Quinto, alii censent idem esse gaudium meum quod vobis coepi communicare fecique vestrum. Gaudium enim discipulorum subjective, quia iis quasi subjectis inerat, q. d. Haec locutus sum vobis, ut afferam et efficiam in vobis gaudium spiritale et coeleste, quod est meum, meique amore et sequela; idem quoque est vestrum, quia vos gaudebitis illudque implebitur sensim in hac vita et plene in futura.
Sexto et planissime gaudium duplex hic pro praemio discipulis affert Christus; primum, est suum; secundum, est discipulorum, q. d. Haec locutus sum vobis, ut vos ea facientes gaudio me afficiatis; gaudent enim parentes et magistri, cum vident filios et discipulos dictis suis obedientes probe se gerere, et hoc significat to « ut gaudium meum in vobis sit, » id est de vobis sit, ut scilicet propter vos mihi morigeros ego gaudeam. Unde S. Augustinus: « Quid est, inquit, gaudium Christi in nobis, nisi quo dignatur gaudere de nobis? » Secundum gaudium est discipulorum, de quo ait: « Et gaudium vestrum impleatur; » gaudium hoc erat, quo discipuli gaudebant de Christo, quod ejus essent discipuli et sequaces. Sicut enim Christus gaudebat de iis quasi bonis discipulis, sic vicissim ipsi gaudebant de Christo, quasi coelesti et optimo parente ac magistro. Respicit enim Christus ad parabolam vitis et palmitum, cui explicationem, quasi post parabolam subjunxit, dicens vers. 4: « Manete in me, et ego in vobis, » q. d. Sicut vitis, si gaudere posset, gauderet de palmitibus sibi inhaerentibus et uvas producentibus, ac vicissim palmites gauderent, quod viti inhaerentes ex ea sugerent succum ad producendum uvas; sic pariter si vos, o discipuli, in me, quasi in vite per amorem manseritis, et ego vicissim mansero in vobis per assiduum gratiae et Spiritus influxum, ad producendum bona opera, et ego gaudebo de vobis mihi inhaerentibus, et vos gaudebitis de me, quod ex me hauriatis gratiam et spiritum ad convertendum omnes gentes, quod gaudium sensim hic implebitur, sed plane consummabitur in aeterna gloria, tam vestra, quam Gentium a vobis conversarum. Ita Maldonatus, Toletus et alii.
Denique posset to « in vobis » simpliciter ut sonat, accipi, q. d. Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum quod gaudeo de Dei gloria et totius mundi salute per me peragenda, in vos quasi Apostolos et cooperatores meos transfunderem, utque gaudium hoc crescente labore et fructu vestro crescat pariter, donec impleatur tum in hac vita, tum magis in futura; sic enim gaudium meum fit vestrum: bonum enim meum est vestrum, sicut bonum vitis est bonum palmitum. Hic sensus videtur simplicissimus, ideoque genuinus; nam « ut gaudium meum in vobis sit, » perinde est ac si dicat: Ut gaudium meum in vos derivetur, vobis communicetur, itaque fiat vestrum. Unde perficiens subdit: « Et gaudium vestrum impleatur, » q. d. Ut gaudium meum quod vobis coepi communicare fecique vestrum, compleatur fiatque plenum et perfectum: impleri enim nequit, nisi illud idem quod inchoatum et inceptum est. Et sic se explicat Christus cap. xvii: « Ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. »
Praeclare S. Bernardus, epist. 114: « Et revera, inquit, illud verum et solum est gaudium quod non de creatura, sed de Creatore concipitur; et quod cum possederis, nemo tollet a te. Cui comparata omnis aliunde jucunditas, moeror est; omnis suavitas, dolor est; omne dulce, amarum; omne decorum, foedum; omne postremo quodcumque aliud delectare possit, molestum. » Idem alibi: « Certum, ait, inhabitantis in anima Spiritus Sancti signum est, spiritalis laetitia, » et juge mentis in Deo suo gaudium. Mens enim in Deo exultans et jubilans, ex Deo inhabitante exultat et jubilat.
Versus 12: Hoc Est Praeceptum Meum, ut Diligatis Invicem, Sicut Dilexi Vos
12. HOC EST PRAECEPTUM MEUM, UT DILIGATIS INVICEM (Arabicus, ut diligat alter vestrum alterum) SICUT DILEXI VOS. — Graece est geminus articulus ad emphasim ἡ ἐντολή ἡ ἐμή, id est hoc praeceptum hoc meum. Refer haec partim ad to « si praecepta mea servaveritis, » partim ad to « in dilectione mea, » quod est scopus totius parabolae a principio capitis huc usque. Sensus ergo est, q. d. Jussi vobis ut praecepta mea servetis, inter quae praecipuum esse scitote hoc, « ut diligatis invicem sicut dilexi vos. » Rursum jussi dicens: « Manete in dilectione mea, » id est pergite me diligere in eoque perseverate: illud autem facietis, si diligatis invicem, ac in proximos vestros beneficia et officia charitatis conferatis. Mihi enim nihil conferre potestis, sed quod proximis contuleritis, ego mihi quasi omnium parenti collatum existimabo. Unde vocat hoc « praeceptum meum: » alludit enim ad illud, cap. xiii, 14: « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, » ubi fuse illud explicui. Nam quod hic vocat « meum, » ibi vocat « novum. » Hoc enim praeceptum dat Christianis: hos enim repraesentabant Apostoli: voluit enim Christus per Apostolos eorumque posteros convertere totum mundum, hoc enim erat ejus, utpote Salvatoris, officium, ad quod a Patre in mundum erat missus. Jubet ergo ut ex sui amore ament et procurent omnium gentium salutem, ac pro ea omnes dotes et labores impendant, omnia pericula subeant; omnes persecutiones sustineant, ac denique sanguinem profundant et mortem subeant. Sic enim ipse dilexit eos ceterosque homines, ut pro eis vitam impenderit mortemque crucis sustinuerit. Porro hoc praeceptum in primis concernit Apostolos, quia eis jubet Christus ut se invicem singulari amore diligant et se mutuo juvent: tum quia ipsi inter se et cum Christo erant conjunctissimi, utpote Christi Apostoli; tum quia Christus per ipsos munus suae legationis et praedicationis in toto orbe obiturus et perfecturus erat. Quare ad hoc quisque alteri cooperari et opitulari debebat; unio enim haec, et mutua cooperatio plurium efficacissima est ad omnes difficultates superandas et ad gentes quaslibet quantumvis barbaras convertendum, uti hodie in Religionibus et Religiosis virisque Apostolicis inter se unitis experimur, juxta illud Proverb. xviii, 19: « Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma. » Et illud Eccles. iv, 12: « Funiculus triplex difficile rumpitur. » Vide ibi dicta.
Hoc Christi exemplum secutus S. Eligius, Noviomensis Episcopus, moriens anno Christi 665, teste Sigeberto in Chron., hoc ultimum suis dedit monitum: « Si mihi amoris vicem rependitis, mandata praepotentis Dei servate; Jesum semper suspirate, praecepta ejus vestris animis affigite, ejus nomen, ita ut ego, amate; incertum vitae lubricae occasum ob oculos perpetim habete; Dei tremenda judicia nunquam non formidate. Ego jam ingredior viam universae carnis. Itaque me posthac habituri hic non estis. Ego autem certe cupio dissolvi, et, si Domino sic visum est, ire ad requiem. » Ita Audoenus, Rothomagensis Episcopus, lib. II Vitae ejus, cap. xxxii.
Versus 13: Majorem Hac Dilectionem Nemo Habet, ut Animam Suam Ponat Quis pro Amicis Suis
13. MAJOREM HAC DILECTIONEM NEMO HABET, UT ANIMAM SUAM PONAT PRO AMICIS SUIS. — Ita legendum cum Graecis, Romanis, Arabico et Syro, qui clare vertit, charitas major ista nulla est, qua quis animam suam ponat pro amicis suis. Perperam ergo nonnulli interserendo to « quam, » legunt, « quam ut animam suam ponat pro amicis suis. » Haec enim lectio, retento to « hac, » evertit sensum et contrarium significat, scilicet, q. d. Hac mea dilectione nulla major est, nisi illa, qua quis animam suam ponat pro amicis suis; quod falsissimum est: quae enim major dilectio quam Christi? Contrarium ergo intendit dicere Christus, uti mox patebit. Christus igitur hic proponit modum et terminum sive apicem suae dilectionis, qua scilicet ipse nos dilexit et vicissim vult ut diligamus invicem, q. d. Ego summe vos dilexi, a vobis ergo idem requiro et jure reposco, ut scilicet summe diligatis invicem. Maxima enim et summa dilectio est, qua quis non tantum opes et famam, sed et animam, id est vitam ipsam ponit, id est sponte offert prodigitque pro amicis suis; hanc ego pono, id est brevi ponam et impendam pro vobis; vos ergo vestram pariter ponite pro amicis et proximis vestris, ut pro eorum salute nullum laborem, nullum periculum, nullam persecutionem, nullam mortem, nullum tormentum recusetis, sed ultro ambiatis.
Dices: Major charitas est, si quis vitam ponat pro inimicis, quam sit illa quae vitam ponit pro amicis. Respondent primo, nonnulli sensum esse, q. d. Inter homines nulla potest esse major dilectio, quam mori pro amico; sed mea erga vos adhuc est major, quoniam morior pro inimicis. Dicere autem « pro inimicis, » non erat necesse, quoniam nunquam id inter homines. Unde Pyladis et Orestis amicitia, tanquam res admodum rara, omnium litteris et voce commendata est, quod alter pro altero mori voluerit; et hoc est argumentum Pauli, Rom. v: « Vix enim pro justo quis moritur; nam pro bono forsan quis audeat mori? commendat autem charitatem suam Deus. » Unde S. Bernardus, serm. De Feria quarta hebdomadae sanctae, ait: « Tu majorem habuisti, Domine, ponens eam pro inimicis tuis. »
Secundo, et magis genuine, Ribera et Toletus respondent, non conferri hic amicos cum inimicis, sed actus amicitiae inter se, q. d. Inter omnes actus et officia amicitiae, nullus major est illo quo quis vitam ponit pro amico suo, quod ego facturus sum pro vobis, qui amici mei estis, si tamen praecepta mea servaveritis. Non enim dicitur amicus, qui non diligit, licet diligatur: « Amicitia enim est mutua benevolentia non latens, » ait Aristoteles, VIII Ethic. cap. ii.
Tertio, et plenissime, « amici » hic vocantur non qui diligunt, sed qui diliguntur, quales possunt esse etiam inimici, q. d. Major dilectio esse nequit, quam sit illius qui vitam ponit et mortem oppetit pro amicis, id est pro iis quos diligit et loco amicorum habet, etiamsi ipsi revera ejus non sint amici; sed hostes et inimici; quomodo Christus vitam suam posuit et in cruce mortuus est pro omnibus hominibus, qui primitus erant peccatores, ideoque ejus inimici, sed ex eis multi per ipsius mortem, indeque manantem gratiam facti sunt justi, ideoque ipsius amici et discipuli. Idem fecere Apostoli virique Apostolici Christum secuti. Idem facere debet quilibet Christianus, ut scilicet cum periclitatur salus animae proximi, licet inimici, pro ea vitam exponat.
Instabis: Cur ergo Christus hos vocat amicos, non inimicos? Respondeo: Primo, quia loquitur Apostolis, qui jam per ejus vocationem et gratiam erant sui amici, licet ante fuissent peccatores et inimici. Secundo, Rupertus respondet, « ut suavitate locutionis dulcedinem in auditoribus sensim diffunderet ejusdem, quam illis mandabat, dilectionis. » Tertio, ut doceret ex parte Christi et nostra diligendos esse omnes homines quasi amicos, etiamsi ipsi ex parte sua nobis sint infensi et inimici. Charitas Christi enim ad omnes se extendit, tamque inimicos, quam amicos diligit; quare inimicos habet pro amicis et dilectis, atque hac ratione quoslibet etiam inimicos sibi amicat eosque ex hostibus facit amicos, tam Dei quam sui. Magnes enim amoris est amor, nec quidquam amore potentius: hic enim cogit hostes ad redamandum sui amantem.
Versus 14: Vos Amici Mei Estis Si Feceritis Quae Ego Praecipio Vobis
14. Vos amici mei estis (eritis) si feceritis (graece si facitis, id est si feceritis; ita Euthymius) quae ego praecipio vobis. — Pertinet haec gnome ad id quod praecessit: « Animam suam ponat pro amicis suis, » q. d. Ego animam, id est vitam meam, ponam pro vobis, quasi amicis meis, vos vicissim amorem amori reddite, ac me vestri tam amantem redamate, ut mihi amico vestro sitis amici: hoc autem facietis, si mea praecepta servetis, interque praecipuum et cetera complectens est illud, ut diligatis invicem, quod paulo ante vobis inculcavi.
Versus 15: Jam Non Dicam Vos Servos, Sed Amicos
15. Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat (id est facere destinet, cogitet, intendat, quae sint ejus secreta consilia) dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. — S. Augustinus, tract. 85, quaerit quomodo hoc verum sit; nam vere Apostoli manebant servi Christi eisque cum aliis dicturus erat Christus in die judicii: « Euge, bone serve et fidelis, » etc., ac respondet duplicem esse servitutem, unam servilem, qua mancipia ex timore serviunt heris, alteram liberalem et filialem, qua filii ex amore serviunt parentibus; Apostolos ergo non fuisse servos Christi priori modo, sed posteriori; sic enim servi quoque sunt amici. Huc accedit Rupertus. « Non dicam vos servos, » hoc est, inquit, peccatores et inimicos, quia vos jam per baptismum et gratiam meam justos et amicos meos effeci.
Secundo, alii urgent tò jam, q. d. « Jam non dicam vos servos, » sed alio tempore dixi et dicam vos servos; sed subtilior est haec responsio, quam solidior. Vult enim dicere Christus se deinceps eos non vocaturum servos.
Tertio, Toletus: « Jam non dicam vos servos, » scilicet eo modo, inquit, quo Judaeos vocavi servos, quia feci eos servire servitutem duram sub lege veteri, a qua ego vos per Evangelium meum libero. Verum hoc nimis generale est et remotum.
Quarto ergo genuine, sensus est, q. d. Ego vos, licet natura et conditione servi nihil sitis, tamen dignor eo honore, ut quasi fidissimos mihi amicos meos eosque intimos efficiam et nominem, eo quod omnia quae audivi a Patre meo quasi legatus communicanda hominibus, non turbis, non Scribis, sed vobis solis communicaverim. Dicit autem « jam, » quia jam abiens multa eis revelavit, quae prius tacuerat; alia quoque, quae prius obscure per parabolas dixerat, jam dilucide et clare eis exposuit; « jam » ergo abiens majorem confidentiam et amicitiam eis exhibuit, dum omnia omnino ad quae a Patre legatus erat, eis solis aperte explicuit; quare eos hic nobiliore dignitate, conditione et nomine donat, scilicet amicorum. Hanc rationem dat hic ipse Christus; non ergo negat eos manere servos, sed asserit se eos, licet servos, elevare in amicos singulares eosque hoc nomine et hac praerogativa dignari, ut servi fiant amici. Ita Maldonatus, Ribera, Jansenius et alii, et ante omnes S. Irenaeus, lib. IV, cap. XXVII.
Servus nescit, — scilicet communiter et plerumque; nam aliquando heri habent servos prudentes et fideles, quibus consilia et secreta sua fidunt et communicant, tuncque eos habent loco amicorum; at raro hoc fit, ut omnia secreta sua eis revelent; Christus autem loquitur de eo quod communiter apud homines fit.
Omnia quae audivi a Patre, nota feci vobis. — Dices: hoc videtur repugnare illi quod mox dicit Christus, cap. seq., vers. 12: « Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. » Respondent Leontius et Euthymius Christum omnia revelasse Apostolis, quae Pater tunc illis revelari volebat, scilicet omnia quae capere poterant. Secundo, melius S. Augustinus et Beda respondent tò « nota feci » accipi pro « mox nota faciam, » scilicet post 50 dies in Pentecoste; omnia enim quae capere poterant, eis nota fecit Christus, cetera quae capere non poterant, paulo post nota facturus erat per Spiritum Sanctum; ideo enim abibat, ut eis illum mitteret, qui omnia revelaret.
Aliter Maldonatus: « Nota feci, » id est, inquit, nota facere decrevi, scilicet per Spiritum Sanctum quem missurus sum.
Versus 16: Non Vos Me Elegistis, Sed Ego Elegi Vos
16. Non vos me elegistis: sed ego elegi vos. — S. Augustinus hic, et lib. I De Praedestinat. Sanct., cap. XVII et alibi, eumque secuti Beda hic, et Prosper, contra Collat., per electionem intelligunt Dei praedestinationem, q. d. Ego vos sine ullis meritis praedestinavi et elegi ad gloriam. Verum hoc non recte respondet tò « non vos me elegistis: » nec enim Apostoli poterant Christum eligere ad gloriam coelestem; nec videtur Christus hic Apostolis suam praedestinationem revelare voluisse: hanc enim ipse solet Patri attribuere: Patri enim attribuitur providentia, cujus pars est praedestinatio.
Magis ad litteram ergo sensus est, q. d. Non vos priores me elegistis in magistrum et dominum, sed ego prior vos elegi et vocavi, meaque vocatione et gratia effeci, ut essetis mei amici, discipuli et Apostoli. Ita S. Cyrillus, Chrysostomus, Leontius, Theophylactus, Euthymius, Maldonatus, Toletus et alii. Unde Chrysostomus, Leontius et Theophylactus censent Christum hic in parabola vitis et palmitum, de qua vers. 1, persistere, q. d. Sicut agricola eligit optimas vites et palmites, quos in vinea sua plantet: sic ego vos, o Apostoli, elegi, ut in vinea Ecclesiae meae, quasi vites optimas per gratiam meam effectas plantarem ad uvas, id est fideles plurimos et praestantissimos, producendum. Accedit Rupertus, qui sic explicat, q. d. Non vos me elegistis, uti populus sibi eligit creatque regem, cui jus regium attribuit; sed ego vos Apostolos creavi vobisque vim et auctoritatem tanti officii et dignitatis, puta Apostolatus, contuli.
Porro dicit hoc Christus primo, ut ostendat eximium suum in Apostolos amorem, quod prior eos prae ceteris omnibus hominibus, qui nobiliores, doctiores, eloquentiores erant, solos elegerit in Apostolos, hoc est in amicos singulares et Ecclesiae suae principes: quare tacite monet eos, ut ipsi vicissim Christum redament, et in amore obsequioque ejus sint constantes. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius.
Secundo, ut ipsi celsitudinem suae dignitatis et apostolatus, ad quam a Christo vocati sunt considerantes, illi satisfacere satagant ac Christum imitentur: ut, sicut ipse prior eos vocavit ad suam fidem et apostolatum, sic et ipsi priores praeveniant omnes gentes, ut praedicando eas ad Christum adducant. Ita Cyrillus et Leontius.
Addunt nonnulli Christum voluisse Apostolis dare stimulum humilitatis, q. d. Esto vocarim vos amicos et secretorum meorum conscios; tamen nolite ob hoc superbire; non enim vos hoc meruistis, sed ego gratis vos ad hoc elegi et exaltavi.
Et posui vos ut eatis (evangelizatum per omnes gentes) et fructum afferatis; et fructus vester maneat. — S. Chrysostomus cum suis censens hic alludi ad parabolam vitis, tò « posui » explicat plantavi, quasi vites fructiferas in vinea Ecclesiae meae. Simplicius Maldonatus « posui » explicat, declaravi. Cum enim aliquis eligitur magistratus, prius eligitur, hoc est designatur, deinde declaratur, et in officio ipso constituitur: hoc est « posui vos. » Prius Christus Apostolos elegit, Matth. X, 1; Marc. III, 14; Luc. VI, 3; deinde velut in possessione apostolatus posuit, mittens ad praedicandum Evangelium, Marc. VI, 7, et Luc. IX, 2. Simplicissime posui exponas statui, constitui, collocavi, ut hoc verbo Christus Apostolorum auctoritatem aeque ac firmitatem et fructum significet, quod scilicet ipsi a Christo sint auctorati, ideoque firmati, ut nemo eos hac dignitate spoliare valeat, nec impedire, quin fructum et messem animarum per totum orbem amplissimum proferant.
Et fructus vester maneat. — Cyrillus hoc refert ad Evangelium, quod manet, cum lex vetus non manserit, sed sit abrogata per Christum. Planius et plenius tò « maneat » referas tum ad conversionem omnium gentium factam ab Apostolis, quae etiam post mortem eorum mansit manebitque alternatim et successive usque ad finem mundi; partim ad gloriam et beatitudinem sempiternam, quam sibi suisque fidelibus Apostoli praedicando conciliarunt: hoc enim quasi fructus et merces eorum coelestis manet, aeternumque manebit. Omnia haec eo fine dicit Christus, ut suum in Apostolos amorem eximium testetur, utque eos ad apostolatus celsitudinem contemplandam excitet et ad tanti muneris sedulam ferventemque executionem exstimulet, utpote quorum labor et laboris fructus mercesque perennabit in omne aevum.
Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. — Tò « ut » non tam finem intentum, quam consecutionem, sive effectum, significat, q. d. Si fructum ad quem vos elegi, afferatis, sequetur et fiet ut Pater det vobis quidquid petetis, eo sensu quem dedi cap. XIV, 13. « Det, » Graece est δῷ, quod secundo verti potest, dem in prima persona, uti vertit Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius. Unde Theophylactus ex hoc loco contra Arianos colligit Filium esse Deum Patri ὁμοούσιον, utpote qui aeque ut Pater postulata tribuat. « In nomine meo, » scilicet per merita mea. Porro S. Augustinus: « Hoc, ait, petimus in nomine Salvatoris, quod pertinet ad rationem salutis. »
Versus 17: Haec Mando Vobis, Ut Diligatis Invicem
17. Haec mando vobis, ut diligatis invicem. — Primo, Jansenius, Maldonatus et alii sic exponunt: haec, id est hoc (ut vertit Arabicus) mando vobis ut diligatis invicem.
Dicit tamen « haec » in plurali, ut significet multa quidem esse praecepta particularia a se mandata, sed haec omnia unico communi et facili charitatis praecepto concludi, ut, si illam habeas et expleas, omnia habeas et expleas, q. d. Haec sunt quae mando vobis, haec sunt omnia mandata mea, ut diligatis invicem: quod magnam habet vim et energiam, aeque ac charientismum et suadendi gratiam. Unde iterum iterumque hoc praeceptum Christus repetit et inculcat.
Secundo, planius cum S. Chrysostomo, Theophylacto, Euthymio et Ribera exponas, ut conjunctio ut significet finem, et sit sensus: Haec quae de amore meo commemoravi, non exprobrandi causa dixi, nec aliam ob causam, quam ut vos mutuo amaretis, atque ita pro salute hominum quidvis aequo animo perferretis. Huc pertinet expositio S. Augustini, tract. 87: « Quoniam dixerat, inquit, Posui vos ut eatis et fructum afferatis, nunc dicit: Haec mando vobis; docere volens fructum quem laturi sumus, esse dilectionem proximorum. » Et rursum: « Fructus spiritus, inquit Apostolus, est charitas, de hac ergo mandat; merito vero dilectionem saepe commendat, tanquam sola praecipienda sit, ut sine qua non possunt prodesse cetera bona, et quae non potest haberi sine ceteris bonis, quibus homo efficitur bonus. »
Tertio, Theodorus Heracleotus haec refert ad sequentia, q. d. Mando vobis dilectionem mutuam, ut per eam odiis et persecutionibus mundi, quae vobis imminent, simul uniti valide resistere possitis.
Versus 18: Si Mundus Vos Odit, Scitote Quia Me Priorem Vobis Odio Habuit
18. Si mundus vos odit, scitote (Graece γινώσκετε, quod et scitote et scitis, verti potest) quia me priorem vobis odio habuit. — Graece est πρῶτον ὑμῶν, quod verti potest primo, ut nomen, q. d. Primum vestrum, q. d. Oderunt me, qui sum vobis prior, id est praestantior et dignior (ut dictum est cap. I, vers. 15), imo primus omnium. Secundo et melius, ut adverbium, q. d. Prius quam vos, ut vertunt Syrus et Arabicus, hoc est ante vos odit me mundus, ego prius viam odii calcavi, stravi vobisque complanavi, ut vos me eadem sequentes, faciles, laeti et gloriantes incedatis: ego enim me vobis in persecutionibus non tantum comitem, sed et antesignanum ducemque et ductorem praebeo. Mundum vocat homines mundanos: primo, Judaeos; secundo, Gentiles mundi vitiis addictos, ideoque doctrinae et spiritui Christi et Apostolorum adversarios. Porro S. Augustinus: « Aliquando, ait, Ecclesia mundi nomine appellatur, ut illic: Deus erat in Christo, inquit, mundum reconcilians sibi: mundus igitur odit mundum, inimicus reconciliatum, damnatus salvatum, inquinatus mundatum. »
Praemunit Christus Apostolos contra instantia Judaeorum Gentiumque odia et persecutiones: tela enim praevisa minus feriunt, ut illa generose superent, imo spernant et in iis quasi tesseris Christi glorientur et exultent, q. d. ait Ribera: Nihil miremini aut turbemini cum vos mundus oderit, me prius odit quam vos: gaudete quod mei imitatores eritis; et tamen nihil vobis nocebit ejus odium, sicut nec mihi nocuit: persequitur vos mundus, quia de eo non estis, id est quia ejus operibus non favetis, sed contradicitis ut ego; et cum hoc dicit, relinquit subintelligendum: sed tamen ego vos amabo, quia mei estis, et electi a me, ut mundi opera damnetis; multo autem magis vobis amor meus proderit, quam mundi odium oberit.
Unde infert S. Augustinus aitque: « Cur ergo se membrum super verticem extollit? Recusas esse in corpore, si non vis odium mundi sustinere. Cum capite debemus pro dilectione Christi etiam mundi odium sustinere. Necesse est enim ut oderit nos, quos cernit nolle quod diligit. » Grandis ergo est haec consolatio membri ex capite, ait Interlinearis. Audi S. Cyprianum, lib. IV, epist. 6 De Exhort. martyrii: « Filius Dei passus, ut nos filios Dei faceret; et Filius hominis pati non vult, ut esse Dei Filius perseveret? Si odio seculi laboramus, odium saeculi sustinuit prior Christus. Si contumelias in hoc mundo, si fugam, si tormenta toleramus; graviora expertus est mundi factor et dominus, qui et admonet dicens: Si saeculum, inquit, vos odit, mementote quoniam me primo odiit. »
Audi denique S. Bernardum, hom. 47 in Cant.: « Utrumque es mihi, Domine Jesu, et speculum patiendi, et praemium patientis; » seu, ut paulo ante dixerat: « Pugnantis forma, et gloria triumphantis. Tu doces manus meas ad praelium exemplo virtutis tuae: tu caput meum post victoriam tuae coronas praesentia majestatis: sive quia pugnantem te specto, sive quia te exspecto non solum coronantem, sed etiam coronam: in utroque mirabiliter tibi me allicis, uterque funis vehementissimus ad trahendum. »
Versus 19: Quia De Mundo Non Estis, Propterea Odit Vos Mundus
19. Si de mundo fuissetis (essetis), mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. — Aliam causam adjicit, ait Chrysostomus, ostendens esse virtutis argumentum a mundo odio haberi; malitiae vero, diligi. Sensus est, q. d. Si vos diligeretis opes, honores, delicias, libidines, etc., uti diligit mundus, ipse vos ut sui similes diligeret. At cum videt vos hisce suis cupediis contraria diligere et diligenda docere, scilicet contemptum terrenorum, opum, honorum, deliciarum, libidinum et desideriorum terrestrium, idcirco odit vos mundus. Similitudo enim morum et amorum est causa dilectionis, dissimilitudo vero est causa aversionis et odii, ut docet Aristoteles in Ethicis, imo S. Augustinus, S. Thomas et alii.
Objicit S. Augustinus: Mali etiam persequuntur malos, scilicet impii reges et judices, homicidas et adulteros puniunt, ac respondet: Odit quidem mundus quod suum est, ex ea parte qua sceleratis nocet; sed tamen diligit quod suum est ex ea parte qua ipsis favet. Unde Jansenius: Quamvis mundus, inquit, ex aliqua sui parte malos odiat in aliquo genere mali; tamen non sunt aliqui mali, quos mundus ex magna sui parte non diligat: contra autem, justos non pars mundi, sed totus mundus odit. Mihi videtur aliter respondendum: Mundani homines diligunt suos, id est fautores et participes suorum consiliorum; si quando vero alios mundanos oderunt, causa est quod illi consiliis eorum adversantur; itaque jam alieni sunt et adversarii; atque ideo Christum odio persequebantur, quoniam eorum opera reprehendebat et hominibus nota faciebat, ut dicitur Sapient. II, et eadem de causa odio habituri erant Apostolos. Ita Ribera.
Versus 20: Mementote Sermonis Mei; Non Est Servus Major Domino Suo
20. Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis (cap. XIII, vers. 16): non est servus major domino suo, — ut detrectare possit agere aut pati, id quod Dominus egit et passus est. Si ergo ego a Patre missus veni, et quae ipse me voluit loqui, illa locutus sum: quare me spernendo et odiendo, spernunt et odio prosequuntur Deum Patrem; sicut qui legatum spernit, spernit regem a quo missus est. Ergo Judaei contra Deum pugnant, qui acriter hanc sui injuriam vindicabit.
Si me persecuti sunt, et vos persequentur: si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. — « Sermonem, » id est doctrinam, legem, praecepta, q. d. Sicut me persecuti sunt, sic et vos persequentur; et sicut meae praedicationis doctrinam non susceperunt, nec servaverunt, sed spreverunt et irriserunt; sic et vestram non suscipient, sed spernent et irridebunt. Loquor de rebellibus et incredulis, qui Apostolos probris, plagis, verberibus, tormentis, morte persecuti sunt: nam qui Apostolis crediderunt, omni honore et reverentia eos prosecuti sunt.
Versus 21: Haec Omnia Facient Vobis Propter Nomen Meum
21. Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me. — « Propter nomen meum, » id est propter me (« nomen » enim significat rem nominatam, per metonymiam), quia scilicet mei vocamini et estis, q. d. Gaudete in persecutionibus, quia illas sustinebitis propter me, qui sum vester Deus et Dominus propter quem gloriosum est pati, quique vos roborabit, ut omnes pervincatis et de omnibus triumphetis.
Quia nesciunt eum qui misit me. — q. d. Quia non sciunt Deum Patrem misisse me, dicuntque me fingere quod sim Dei Filius et Messias ab eo in mundum missus: si enim hoc scirent et crederent, non me persequerentur, nec contra Deum pugnare auderent, q. d. Hoc vobis gloriosum erit, quod non tantum pro me, sed et pro Deo Patre, qui misit me, persecutiones sustineatis: persecutoribus vero id ipsum erit dedecorosum aeque ac noxium, quod me persequendo, Deum Patrem, qui misit me, persequantur, ideoque ipsi acriter in hac vita per excidium a Tito et Romanis punientur, acerrime deinde in gehenna ardentes perpetim cruciabuntur: licet enim nesciant Deum esse Patrem meum, tamen id ex tot rationibus et miraculis, quibus idipsum probavi, scire deberent; nesciunt ergo, quia scire nolunt.
Versus 22: Si Non Venissem, Peccatum Non Haberent
22. Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. — « Peccatum, » scilicet incredulitatis et odii, quo me meamque doctrinam et vitam calumniantur et insectantur. Nota: Scribae et Pharisaei, antequam veniret Christus, habebant veram fidem, non tantum in Deum, sed et in Christum venturum. At ubi ipse venit, noluerunt eum agnoscere, eo quod eum pauperem et humilem viderent, ac quod eorum vitia taxaret. Quare tunc facti sunt increduli fidemque perdiderunt sua obstinatione: Jesus enim abunde eis probavit se esse Messiam sive Christum; quare sunt inexcusabiles, quod ei non crediderint.
Versus 23: Qui Me Odit, Et Patrem Meum Odit
23. Qui me odit, et Patrem meum odit, — quia ego odia Judaeorum, imo crucem et mortem passus sum, vos eadem subterfugere non debetis. Nam, ut ait S. Petrus, epist. I, cap. II, vers. 21: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. »
Versus 25: Odio Habuerunt Me Gratis
25. Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege (in veteri Testamento, puta Psalm. LXVIII, 5, et Psalm. XXXIV, 19: « Et odio iniquo oderunt me ») eorum scriptus est: quia (quod) odio habuerunt me gratis. — « Gratis, » id est sine causa, sine mea culpa, ideoque inique et iniuste: nullam enim causam, sed summam amoris eis praebui. Sunt verba Isaiae et Davidis in typo Christi, sive in se repraesentantium odium Judaeorum in Christum. Nota: Tò ut rursum non finem intentum, sed id quod ex Judaeorum incredulitate et obstinatione secutum est, significat, q. d. Atque ita secutum est, quod Isaias et David fore praedixerunt, scilicet quod Judaei Christum sine causa odio prosequerentur, ideoque forent christicidae et deicidae, ac proinde reprobandi et exterminandi a Deo.
Versus 26: Cum Venerit Paracletus, Ille Testimonium Perhibebit De Me
26. Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me: 27. et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis. — q. d. Licet abunde Judaeis demonstrarim divinitatem meam, ut sint jam inexcusabiles; tamen adhuc magis demonstrabo per adventum Spiritus Sancti, qui perhibebit de me testimonium, veniens de coelo tantummodo in vos qui in me credidistis, ac deinde in eos qui per praedicationem vestram credent, ita ut omnibus sit notus ejus adventus, cum videant vos linguis loqui, et Scripturas explicare, et miracula facere: vos etiam praedicando Evangelium perhibebitis testimonium omnibus de me et de doctrina mea et operibus, cum mecum fueritis ab initio, quo docere homines coepi et inter eos versari.
Paracletus, — id est consolator et exhortator. Audi Didymum, lib. De Spiritu Sancto: « Ab operatione nomen imponit: reddit enim a perturbatione alienos et incredibile gaudium tribuit, sempiterna enim laetitia in eorum corde versatur, quorum Spiritus Sanctus habitator est. »
Quem ego mittam vobis a Patre. — Ex hoc loco Graeci recentiores contendunt Spiritum Sanctum a solo Patre procedere et spirari, non a Filio, ideoque publicum schisma ab Ecclesia Latina fecerunt anno Domini 1054, cum Michael, Patriarcha Constantinopolitanus, Pontificem Romanum et Latinos hac de causa excommunicare est ausus; atque hac de causa anno Domini 1452, in ipso festo Spiritus Sancti, puta in feriis Pentecostes, capta fuit Constantinopolis a Turcis, imperator occisus et Imperium Graecorum extinctum est. Hic ergo Graecorum est error: nam, ut recte advertit S. Hilarius, lib. VIII De Trinit., et Augustinus, lib. IV De Trinit., cap. XX, hoc loco potius contrarium significatur, scilicet Spiritum Sanctum procedere a Patre et Filio. Hoc enim significat tò « quem ego mittam. » Nam in S. Trinitate nulla persona mittitur ab aliqua, nisi quae procedit ab ea quae mittit. Unde Pater nunquam dicitur mitti, quia a nullo procedit. Filius vero dicitur mitti a Patre, non a Spiritu Sancto: Spiritus Sanctus dicitur mitti a Patre et Filio, quia ab utroque tanquam uno spirationis principio procedit. Ita hunc locum intellexerunt Patres Latini aeque ac Graeci veteres, citati in Concilio Florentino, sess. 18 et 25, ubi facta est unio Graecorum cum Latinis, Graecique admiserunt Spiritum Sanctum procedere a Patre et Filio. Vide Bessarionem Cardinalem, in Orat. pro unione, cap. VII. Quocirca cum in Symbolo Concilii Nicaeni dictum esset duntaxat: « Credo in Spiritum Sanctum; » Concilium Constantinopolitanum addit: « Ex Patre procedentem; » sed cum oriretur lis de Filio, Ecclesia addidit: « Filioque, » uti docet Concilium Florentinum, sess. 7. Idipsum clare patet ex verbis Christi, cap. XVI: « Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi: Quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. » Si enim omnia quae habet Pater, Filii sunt; ergo ipse etiam spirat Spiritum Sanctum. Ita hoc intellexerunt omnes Patres ejusdem Concilii. Unde in litteris unionis universa Synodus ait: « Et quoniam omnia quae Patris sunt, ipse Pater unigenito Filio suo dedit, praeter esse Patrem, hoc ipsum quod Spiritus Sanctus procedit ex Filio, ipse Filius a Patre aeternaliter habet, a quo etiam aeternaliter genitus est. » Vide Bellarminum, lib. II De Christo, cap. XX et seq., fuse et exacte haec pertractantem.
Rationem a priori dat S. Thomas, Suarez, Vasquez, Valentia et alii, I part., Quaest. XXXVI, art. 2, quia si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, non distingueretur a Filio. In divinis enim nulla est distinctio, nisi ob processionem unius ab alio et relationis oppositionem.
Spiritum veritatis. — Cur ita vocetur dixi cap. XIV, 17.
Qui a Patre procedit. — Ita loquitur Christus, ac seipsum subticet: primo, quia Pater est primum principium spirationis Spiritus Sancti, ut dixi; secundo, quia Christus, humilitatis et reverentiae causa, ut ejus nobis det exemplum, omnia sua, quae auctoritatis sunt, solet referre ad Patrem; tertio, quia si dixisset: « Qui a me procedit, » non apte subderet: « Ille testimonium perhibebit de me; » ille enim testis qui ab aliquo procedit, si de eo testetur apud homines, de fide suspectus esse solet.
Porro Jansenius, cap. CXXXV, et Arias Montanus dicunt haec verba intelligi de processione non divina et aeterna, sed temporali et humana, qua Spiritus Sanctus mittitur ad Apostolos aliosque fideles. Verum de divina hic agi liquet. Primo, ex eo quod plane idipsum verba significent, cum ait: « Qui a Patre procedit; » nam cum de temporali agitur, additur quippiam id indicans, ut cum cap. XVI, ait: « Exivi a Patre, et veni in mundum. » Secundo, quia de temporali processione immediate ante dixit: « Quem ego mittam vobis a Patre; » ergo hic non temporalem, sed aeternam intelligit. Tertio, quia ita intellexerunt Patres in Concilio Florentino, sess. 18 et 23. Quarto, quia processio sive missio temporalis includit et praesupponit aeternam. Nam, ut paulo ante dixi, in divinis non dicitur mitti persona una ab alia, nisi illa quae ab alia procedit.
Ille testimonium perhibebit (Syrus, ille testabitur) de me, — quod sim Dei Filius, Messias, mundi salvator; idque faciet tum per internam inspirationem et illuminationem, tum per externa miracula. Porro, in teste tria requiruntur: primo, sapientia, ut sciat veritatem; secundo, bonitas, ut eam sincere narret, nec fallat aut decipiat; tertio, potentia et auctoritas, ut talis ab omnibus habeatur et omni exceptione sit major. Haec tria perfectissime conveniunt Spiritui Sancto: ipse ergo perfectissimus est testis Christi.
Versus 27: Vos Testimonium Perhibebitis, Quia Ab Initio Mecum Estis
Mecum estis. — Graece ἐστε, quod tam est modi indicativi, ut significet testimonium perhibetis, quam imperativi; ut significet perhibete. Unde Syrus vertit, sed et vos testamini, quippe qui ab initio mecum sitis. Sic et Cyrillus. Quod ergo Noster vertit, perhibebitis, idem est quod perhibete. Jubet enim ut praedicando testentur esse Christum Dei Filium; nam saepe futurum sumitur pro imperativo. Fecerunt id Apostoli: nam, ut dicitur Act. IV: « Virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri. »
Ex hoc loco disce, quis, qualis et quantus sit Spiritus Sanctus: scilicet primo, ipsum esse tertiam in S. Trinitate personam, distinctam a Patre et Filio; ab utroque enim ipse procedit et mittitur, procedens autem et missus a mittente distinguitur; secundo, Spiritum Sanctum vere esse Deum, Deo Patri ὁμοούσιον, quia ab eo procedit, ut Deus a Deo; tertio, ipsum procedere non a solo Patre, nec a solo Filio; sed conjunctim ab utroque, quasi ab uno spirationis principio; quarto, ipsum non procedere a Patre per generationem, ut sit Filius; sed per spirationem, ut sit Spiritus Sanctus: unde S. Athanasius, Basilius, Nazianzenus, Chrysostomus, Augustinus et alii passim refellunt Macedonium haereticum, dicentem Spiritum Sanctum, cum a Patre non procedat per generationem ut Filius, hinc non esse ei consubstantialem, nec esse Deum; quinto, ipsum esse Paracletum, id est consolatorem et exhortatorem ad omne bonum; sexto, ipsum esse Spiritum veritatis, quia docet omnem veritatem veramque fidem, doctrinam et prudentiam; septimo, ipsum esse testem Christi ejusque doctrinae; testem, inquam, omni exceptione majorem ac divinum, imo ipsum Deum. Hinc ad Spiritum Sanctum multi referunt illud aenigma Mercurii Trismegisti: « Monas genuit monadem, et in se reflexit ardorem, » q. d. Pater unicus unicum genuit Filium, eumque amore divino complectens produxit Spiritum Sanctum, qui est quasi amor Patris et Filii: unde ab utroque procedit, quasi amor reflexus et notionalis Patris et Filii. Licet alii magis genuine Trismegisti dictum explicent de creatione mundi, q. d. Unus Deus unum creavit mundum, non actus necessitate aliqua, sed ex puro amoris ardore, ut scilicet sua bona angelis, hominibus exterisque mundi creaturis communicaret.