Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Praedicit Christus imminentes Apostolis persecutiones, ac contra eas promittit eis Spiritum Sanctum, qui arguet mundum de peccato, de justitia et de judicio, ut Christum clarificet. Secundo, vers. 16: Modicum, inquit, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, illudque explicat. Tertio, vers. 23: Si quid, inquit, petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis; ac tandem: In mundo, ait, pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum.
Textus Vulgatae: Joannes 16:1-33
1. Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. 2. Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. 3. Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. 4. Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis. 5. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis? 6. Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. 7. Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam; si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos. 8. Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. 9. De peccato quidem, quia non crediderunt in me: 10. de justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me: 11. de judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. 12. Adhuc multa habeo vobis dicere; sed non potestis portare modo. 13. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso; sed quaecumque audiet, loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis. 14. Ille me clarificabit; quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. 15. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. 16. Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, quia vado ad Patrem. 17. Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc, quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem? 18. Dicebant ergo: Quid est hoc, quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur. 19. Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me. 20. Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. 21. Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus: cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. 22. Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. 23. Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. 24. Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. 25. Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. 26. In illo die in nomine meo petetis; et non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis: 27. ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. 28. Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. 29. Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. 30. Nunc scimus, quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi. 31. Respondit eis Jesus: Modo creditis? 32. Ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est. 33. Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum.
Versus 1: Haec Locutus Sum Vobis, Ut Non Scandalizemini
1. HAEC LOCUTUS SUM VOBIS, UT NON SCANDALIZEMINI. — Syrus, ut non offendamini. Primo, nonnulli censent hoc pertinere ad id quod Christus dixit Matth. XXVI, 31: « Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte, » quod paulo ante haec verba dixit Christus, ut sensus sit, q. d. Praedixi et praemonui vos hac nocte scandalum in me passuros, cumque videritis me capi, fugituros; idque feci hoc fine, ut minus foret hoc vestrum scandalum minorque turbatio, dum cogitabitis hoc a me fuisse praedictum, ideoque mox a fuga colligetis animos et ad me redibitis.
Secundo, S. Cyrillus, lib. X, cap. 34, Maldonatus et alii referunt ad odia et persecutiones, quae ab Apostolis imminere paulo ante praedixit Christus, ut se contra illa praemuniant; mala enim quae ex improviso ingruunt, valde percellunt etiam viros fortes, quia inopinata: praevisa vero et provisa tela minus feriunt. « Haec » ergo, inquit Christus, de mundi in vos odio et persecutione locutus praedixi vobis, « ut non scandalizemini, » ne scilicet iis offensi et fracti deficiatis a mea fide et a mentis constantia.
Tertio, Beda, Euthymius et alii referunt ad Spiritum Sanctum de quo proxime sermo praecessit, q. d. Haec de Spiritu Sancto in vos venturo praedixi, ut, cum videritis vos persecutionibus agitari, non scandalizemini, sed iis generose resistatis, cogitantes Spiritum Sanctum vobis opem allaturum. Huc fere accedit S. Augustinus, tract. 93: « Merito, inquit, promisso Spiritu Sancto, quo in eis operante fierent testes ejus, subjunxit: Haec locutus sum vobis. Cum enim charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis, fit pax multa diligentibus legem Dei, ut non sit scandalum. »
Quarto, optime Toletus, Ribera et alii, secundam et tertiam expositionem jungentes, sic explicant: « Haec locutus sum vobis, » scilicet quae dixi de persecutione et odio mundi in vos, et etiam de adventu Spiritus Sancti vos confirmaturi: « Ut non scandalizemini, » id est ne offendatis in via aeternae vitae, qua ibatis, et recedatis a me, quasi ego eam non praenoverim, aut vos admonere noluerim, aut quasi intolerabilia sint quae patimini et praeter opinionem acciderint. Scandalum ergo, id est offendiculum Apostolorum removet Christus, tum quia praemonet instans periculum, tum quia contra illud Spiritus Sancti promittit auxilium. Hunc esse sensum patet ex sequent., praesertim in Syro et Arabico, qui addunt conjunctionem causalem enim, per quam sequentia huic versui nectunt, quasi causam effectui, q. d. persecutiones fore causam scandali.
Versus 2: Absque Synagogis Facient Vos; Sed Venit Hora, Ut Omnis Qui Interficit Vos, Arbitretur Obsequium se Praestare Deo
2. ABSQUE SYNAGOGIS FACIENT VOS. — Syrus et Arabicus, ejicient enim vos de synagogis suis; Graece, ἀποσυναγώγους ποιήσουσιν ὑμᾶς, id est alienos a synagogis, et ut verbotenus dicam, extrasynagogos facient vos, hoc est, expellent vos e suis coetibus, et quasi excommunicabunt vos. Ita Vatablus. Synagoga graece proprie idem est quod latine congregatio, coetus, collectio. Hinc coetus populi fidelis sive judaeorum vocabatur Synagoga, uti nunc coetus Christianorum vocatur Ecclesia. Hinc rursum locus, sive oratorium, ad quod conveniebant Judaei orationis et legis audiendae causa, vocabatur Synagoga. Quia enim Deus jusserat ut unicum duntaxat in Judaea esset templum, in quo sibi sacrificia offerrentur, quod nec omnes Judaeos capere, nec ab omnibus qualibet hebdomada adiri poterat; hac de causa in qualibet urbe Judaei exstruxerunt synagogam unam vel plures (unde Hierosolymis tempore excidii per Titum fuere 480 synagogae) ad quam incolae quolibet sabbato conveniebant, non sacrificii, sed orationis causa, utque legem a Scribis explicari audirent. Quare videntur synagogae coepisse tempore Judicum, paulo post ingressum Hebraeorum in terram Chanaan. Hinc extra synagogam ejici, erat idem quod excommunicari, uti de caeco nato dixi cap. IX. Sed Christus hic Apostolis a Judaeis excommunicandis promittit Ecclesiam, imo principatum Ecclesiae suae. Ita S. Augustinus.
SED VENIT HORA (instat tempus), UT OMNIS QUI INTERFICIT VOS, ARBITRETUR OBSEQUIUM SE PRAESTARE DEO. — q. d. Non tantum e Synagogis vos ejicient, sed et occident et occidendo putabunt se sacrificium offerre Deo. Unde Syrus omittens to sed, vertit, venietque hora, cum quisquis interficiet vos, putabit oblationem se offerre Deo. Maldonatus vero to sed accipit pro quia. Septuaginta enim Hebraeum to ki, id est quia, saepe vertunt ἀλλά, id est sed. Melius dicas sed poni pro sed et, imo, uti ponitur II Corinth. cap. VII, vers. 11, cum ait: « Quantam in vobis operatur sollicitudinem, sed (id est sed et) defensionem, sed indignationem, » etc.
OBSEQUIUM. — Graece λατρείαν, id est sacrificium, ut vertit Arabicus, sive oblationem, ut Syrus. Latria enim significat servitutem et cultum soli Deo debitum, qualis est adoratio et sacrificium, q. d. Judaei et Gentiles vos quasi victimas pro peccato mactabunt et immolabunt Deo. Censebunt enim vos esse homines impios, scelestos, religionis avitae eversores, Dei inimicos, ideoque mundi catharmata et piacula, uti ait Paulus, I Corinth. IV, 13. Quare putabunt se vos occidendo facere sacrificium Deo gratissimum. Porro S. Augustinus, tract. 93, censet hoc dici a Christo ad consolationem Apostolorum, q. d. Ejicient vos Judaei; sed ego vos colligam, et tantam hominum multitudinem ad me convertetis, ut Judaei metuentes ne templum suum et lex deseratur, interfecturi sint vos, maximum hac caede honorem se Deo habere existimantes, quod ejus templum legemque defendant.
Hoc Christi oraculum Martyres Lugdunenses sub Marco Antonio Vero Imper. in se impletum fatentur, in Epist. encyclica, quam refert Eusebius, lib. V, cap. 1; cum enim servi eorum minis Gentilium adacti, testati fuissent eorum Thyesteas coenas et Oedipia incesta, quod scilicet vorarent humanas carnes et promiscuos haberent concubitus, omnes simul adversus Christianos fremere et insatiabili odio furere coeperunt. « Tunc vidimus, inquiunt, compleri illud Christi: Veniet tempus, in quo qui occiderit vos, putet se obsequium offerre Deo. »
Nota: Loquitur hic Christus de persecutione non tantum Judaeorum, sed et Gentium, ac praesertim Principum et Imperatorum Romanorum qui a Nerone usque ad Constantinum per 300 annos acerrime persecuti sunt Apostolos omnesque Christianos, ut Romae duntaxat affecerint martyrio plusquam ducenta millia Christianorum. Causa erat prima, quod daemon et idolorum sacerdotes persuadebant principibus per Christianismum everti eorum imperium, quasi populus ab eorum fide et obedientia avocaretur ad fidem et obedientiam Christi, ideoque terram et terrenos principes negligeret, eo quod ambiret coelum et coelestia.
Secunda, quod ipsi suam religionem avitam et antiquam, puta cultum suorum deorum (verius daemonum) putabant esse basim sui imperii: hanc autem destrui videbant per Apostolos et Christianos.
Tertia, quod Apostoli novam et mundo portentosam religionem inducerent et docerent hominem crucifixum, puta Christum, esse colendum et adorandum.
Quarta, quia videbant per Apostolos, suos mores impios, puta luxurias, ebrietates, odia, rixas, superbiam, invidiam, corrigi et castigari.
Quinta, quia daemon et idolorum sacerdotes eis persuadebant Christianam religionem esse causam omnium malorum et cladium publicarum, v. g. famis, belli, pestis, inundationum, ut patet ex Tertulliano, Athenagora, Justino et aliis in Apolog. pro Christianis.
Versus 3: Et Haec Facient Vobis, Quia Non Noverunt Patrem, Neque Me
3. ET HAEC FACIENT VOBIS, QUIA NON NOVERUNT PATREM, NEQUE ME. — Dat causam persecutionum, ut per eam persecutores non excuset, sed potius accuset et Apostolos consoletur, q. d. Causa cur vos Judaei et Gentes persequentur, est, quia nesciunt, imo scire nolunt, me esse Filium Dei Patris; quod tamen ego tot miraculis et rationibus eis probavi, et vos probabitis: quare haec ignorantia peccatum eorum non minuit, sed potius aggravat, quia est crassa imo affectata: vobis vero in persecutionibus solatium erit, quod me et Patrem cognoscatis, colatis et ametis, ac pro utroque patiamini; si enim gloriosum est pro patre et republica, multo gloriosius est pro Deo mortem oppetere. Ita S. Augustinus. Addit Chrysostomus haec dici a Christo, ut Apostoli persecutiones Judaeorum et Gentium contemnant: Sicut, inquit, princeps vel legatus principis, si relicto a tergo comitatu solus urbem ingrediatur, ideoque non cognoscatur ac indigne tractetur, et a nonnullis quasi peregrinus irrideatur, parvi haec omnia facit; quia paulo post, adventante suo comitatu, faciet se cognosci et irrisores suos pudefaciet.
Versus 4: Sed Haec Locutus Sum Vobis, Ut Cum Venerit Hora Eorum, Reminiscamini Quia Ego Dixi Vobis
4. SED HAEC LOCUTUS SUM VOBIS: UT, CUM VENERIT HORA, EORUM REMINISCAMINI (recordemini), QUIA (quod) EGO DIXI VOBIS. — To « sed » est adversativum; sed cujus adversi? Primo, Cyrillus, lib. X, cap. XIII, adversum ita supplet, q. d.: « Non haec ea de causa dixi, ut vigor vestrae mentis enervetur, et antequam pericula veniant, formidetis; sed ut recordati haec vobis a me praedicta fuisse, magis admiremini, et in ipso tempore periculorum certiores ab eventu rerum stabilioresque in me fide efficiamini. »
Secundo, Rupertus nil supplens pressius sic explicat: « Haec, inquit, facient vobis, sed vos consolamini. Nam idcirco nunc ea praedico vobis, ut, cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis; et reminiscentes illud quoque non obliviscamini quod pollicitus sum, quia in omnibus pressuris nec capillus de capite vestro peribit, et inimicis occidentibus corpora, in patientia vestra possidebitis animas vestras. » Prior pars huic loco convenit, posterior non; Christus enim eos reminisci jubet eorum, non quae olim, sed quae paulo ante dixerat.
Tertio, Toletus sic nectit, q. d. Illi vos occident quia non noverunt Patrem, neque me; sed ego praedico quae futura sunt alia de causa, scilicet ut reminiscamini, quando illa hora venerit, me omnia ista vobis praedixisse.
Quarto et genuine, Ribera et Maldonatus, q. d. Ista quidem patiemini, sed ego adversus illa antidotum vobis porrigo, quod memineritis me, qui Deus sim, ista minime latuisse, et potuisse vitare si vellem, ac mihi ut Deo confidatis, qui scilicet ego vobis ut Deus adero, vosque roborabo ut omnia adversa fortiter superetis, ac deinde martyrii laurea vos ornem et coronem.
To « eorum » S. Augustinus, Beda, Rupertus jungunt cum hora; melius S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, jungunt cum reminiscamini.
Versus 5: Haec Autem Vobis ab Initio Non Dixi, Quia Vobiscum Eram. Et Nunc Vado ad Eum Qui Misit Me
5. HAEC AUTEM VOBIS AB INITIO NON DIXI, QUIA VOBISCUM ERAM. — Est occupatio: Christus enim occurrit tacitae Apostolorum objectioni; illi enim dicere potuerunt: Cur ab initio, cum nos vocasti ad Apostolatum, hoc nobis non dixisti, ut dispiceremus an ea amplecti teque sequi expediret, an non? Respondet Christus se consulto id fecisse, quod tum eorum necdum erant capaces, quodque ipse cum eis erat, qui eos per omnia dirigeret et protegeret: jam autem abiens eos sibi relinquebat, ita tamen ut sua gratia eos semper roboraret, ac misso Spiritu Sancto illuminaret et confirmaret.
Quia vobiscum eram. — q. d. Huc usque haec de persecutionibus vobis imminentibus vobis non dixi, quia dum vobis aderam, ego omnia Judaeorum odia, maledicta et maleficia a vobis averti et in me excepi; jam autem abiens scio, quod ipsi vos propter me invadent: quare vos hac de re praemoneo, ne improvisa tela vos percellant et prosternant, ut vos contra illa armetis et praemuniatis; at vero ego ipse mittam Spiritum Sanctum, qui vos praemuniat et undique obarmet. Moraliter: disce hic Deum initio vocationis tironibus non revelare status, ad quem eos vocat, difficultates, tentationes, cruces, ne vocari percellantur, et id ad quod vocantur refugiant; sed ubi in vocatione sua firmati et roborati fuerint, haec eis immittit, aut a daemone, carne et mundo immitti permittit, ut eos velut milites suos ad praelia exerceat, ac vincere discant, ut vincentes coronet. Hinc de Hebraeis ex Aegypto exeuntibus dicitur, Exod. XIII, 17: « Non eos duxit Deus per viam terrae Philisthiim, quae vicina est: reputans ne forte poeniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum; sed circumduxit per viam deserti. » Hac de causa novitios in religione Deus praeservat a tentationibus eosque consolationibus spiritualibus mulcet, uti mater lactat infantem.
Sed quae sunt haec nova, quae nunc primo Apostolis dicit, nec ante dixit? nam et persecutiones eis praedixit Matth. X, 17, et Luc. XII, 12. Primo, S. Augustinus, tract. 94 (quem de more sequitur Beda et Rupertus), ut hoc effugiat, totum hunc locum accipit de adventu Spiritus Sancti, q. d. Quae dixi de adventu Paracleti, prius non dixi, quia ego ipse vobis aderam tanquam paracletus, id est consolator et exhortator: jam vero abiens ad Patrem dico, et promitto vobis alium Paracletum. Hic sensus partim satisfacit, partim non, quia tò haec, non solum adventum Spiritus Sancti, sed et persecutiones praedictas respicit.
Secundo, Glossa to haec refert ad omnia praecedentia consolationis Christi verba, q. d. Haec vos consolando dixi, non prius, quia dum vobis aderam, ego ipse vos consolabar. Hoc nimis amplum est et generale.
Tertio, Jansenius et Maldonatus censent illa quae habet Matthaeus, X, de persecutionibus, non tunc, sed posterius esse dicta, ibique ob loci opportunitatem inseri per anticipationem. Probant primo, quia cum primum Apostoli a Christo missi sunt ad praedicandum per Judaeam, nullam persecutionem passi sunt, et ita non opus erat eo tempore ista dicere. Secundo, quoniam illa intelliguntur de persecutione Gentilium, tunc autem prohibiti sunt praedicare Gentilibus: « In viam Gentium ne abieritis. » Tertio, quoniam omnia fere quae sunt in eo loco Matthaei ab illis verbis: « Ecce ego mitto vos, » Marcus et Lucas commemorant dicta alio tempore et diversis locis: ex quibus inferunt dicta fuisse post resurrectionem, cum mittebantur ad Gentes, posita autem esse ibi propter materiarum convenientiam.
Hanc responsionem multis impugnant Ribera et Toletus, sed argumenta eorum non convincunt.
Quinto, facillime et planissime dicas: Etsi quaedam de persecutionibus jam ante Apostolis praedixerat Christus, non tamen omnia quae hic particulatim praedicit, nec cum tanto pondere et atrocitatis significatione; nam non praedixerat eos a Judaeis fore excommunicandos, uti hic ait: « Absque synagogis facient vos; » nec mortem et martyrium omnes passuros: licet enim, Luc. cap. XXI, dicatur: « et morte afficient ex vobis; » tamen hoc de paucis accipi poterat, non de omnibus; nec to « ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo, » nec to « venit hora, » q. d. Jam jam instant vobis persecutiones, flagella, carceres, mortes et martyria: minus enim terrent mala diu post futura, quam statim imminentia et praesentia. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, Toletus, Ribera et alii. His adde ex S. Augustino persecutionum remedium, scilicet Spiritus Sancti in eos mittendi auxilium, quod ante non praedixit.
ET NUNC VADO AD EUM QUI MISIT ME. — q. d. Per crucem et mortem vado ad resurrectionem, ut gloriose conscendam in coelum et redeam ad Patrem, qui misit me in terram.
ET NEMO EX VOBIS INTERROGAT ME: QUO VADIS? — Licet enim idipsum rogarit Thomas, cap. XIV, 5, tamen nec ipse, nec quis alius responsum Christi obscurum satis intellexit, nec institit ursitque Christum, ut illud ejusque rationem et modum sibi perfectius explicaret, quia omnes erant tristitia ex abitu Christi concepta absorpti. Ita Cyrillus, Euthymius, Maldonatus, Jansenius et alii.
Tacite ergo Christus reprehendit Apostolos, quod non magis interrogarent quo eat, id est ad quae gaudia pergat, ad quam gloriam, ad quod regnum et quod auxilium inde eis sit allaturus, quae praemia daturus: haec enim eorum maerorem, si non discussissent, certe minuissent.
Versus 6: Sed Quia Haec Locutus Sum Vobis, Tristitia Implevit Cor Vestrum
6. SED QUIA HAEC LOCUTUS SUM VOBIS, TRISTITIA IMPLEVIT COR VESTRUM. — Maldonatus rursum to sed exponit per nam, ut det causam cur discipuli non interrogent Jesum, quo vadat, esse tristitiam, q. d. Non interrogatis me, quia tristitia oppleti estis. Toletus vero to sed explicat per imo, ut sit auxesis, q. d. Non solum me non interrogatis quo vadam, imo potius quia haec, nempe discessum meum audistis, tristitia estis obruti. Simpliciter to sed accipias ut adversativum interrogationis, q. d. Non me interrogatis, sed tristitia absorpti siletis, ut pavidi mures. Tacite eos objurgat, quod adeo se tradiderint tristitiae et maerori ob suum abitum, ut nec linguam, nec animum habuerint interrogandi id quod tristitiam lenivisset, ac summae erat consolationis et gaudii, scilicet quod iret ad Patrem, ut mitteret ipsis Spiritum Sanctum et ut in coelis pararet eis locum.
Versus 7: Sed Ego Veritatem Dico Vobis: Expedit Vobis ut Ego Vadam; Si Enim Non Abiero, Paracletus Non Veniet ad Vos; Si Autem Abiero, Mittam Eum ad Vos
7. SED EGO VERITATEM DICO VOBIS: EXPEDIT VOBIS UT EGO VADAM. — Primo, S. Chrysostomus, homil. 77, sic explicat, q. d. Non ad gratiam loquor, sed licet majorem in modum contristemini, quod expedit audiendum est; vos quidem ut adessem velletis, usus aliud postulat: diligentis autem est cum utilitatem cognoscit, non permittere ut ea duc... Sic fere et Cyrillus, lib. X, cap. XXXIX: « Maerore, inquit, vos dolore moveri sentio, quia ego acre constitui: nec id injuria, praesertim cum magnas vobis futuras tentationes audieritis; verum quoniam jucundis utilitas praeponenda est, veritatem vobis aperiam. »
Verum Christus hic « veritatem » non opponit gratiae, sed tristitiae, ac veritatem refert ad consolationem Apostolorum; hanc enim dicit, ut eis tristitiam eximat per laetum consolationis nuntium, q. d. Vos tristamini de meo abitu, quasi de summo vestro malo, derelictione et desolatione; sed scitote vos errare, atque in veritate expedire vobis ut ego vadam, discessus enim meus ad Patrem erit vobis utilissimus: nam inde Spiritum Sanctum in vos mittam, qui vos omni virtute et gaudio replebit: quare abitus meus cedet ad vestram non tantum utilitatem, sed et voluptatem, uti in Pentecoste reipsa sentietis, unde de eo subjicit:
SI ENIM NON ABIERO, PARACLETUS (Spiritus Sanctus, consolator et exhortator vester) NON VENIET AD VOS: SI AUTEM ABIERO, MITTAM EUM AD VOS, — ob causas quas recensui, cap. VII, 39, ad illa: « Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. » Discipuli enim, sicut pueri cum matre, et pulli cum gallina, nimis addicti humanae conversationi et colloquiis cum Christo ejusque praesentiae corporali, non erant capaces Spiritus Sancti ejusque donorum spiritualium: quare abscessit Christus, ut ab eo quasi ablactati et toti in Spiritum Sanctum intenti, ab eo elevarentur ad heroica opera, quibus totum mundum converterent. Unde Spiritus Sanctus in Pentecoste adveniens, ipsos ex discipulis fecit magistros eosque orbis doctores creavit. Vide S. Augustinum, tract. 94, et S. Gregorium, lib. VIII Moral., cap. XXXIII.
Porro apposite a Christo Spiritus Sanctus hic vocatur Paracletus, ut significet ipsum discipulos ob suum discessum moestos summe consolaturum omnique gaudio repleturum. Hinc S. Chrysostomus, hom. 77 Contra Macedonium, probat Spiritum Sanctum vere esse Deum: nam si Spiritus Sanctus non esset creator, sed creatura, quomodo expediret propter ejus adventum ab Apostolis discedere Christum, qui erat creator et Deus? Rursum ne Spiritum Sanctum idem esse cum Filio putetur, addit Christus: « Mittam eum ad vos, » mittens enim a misso realiter et personaliter distinguitur. Denique tò « mittam » significat Spiritum Sanctum a Filio aeque ac a Patre procedere. In Sancta Trinitate enim quaecumque persona aliam mittit, eamdem producit, id est gignit vel spirat, uti Pater mittens Filium, eumdem gignit: idem cum Filio mittens Spiritum Sanctum, eumdem spirat.
Versus 8: Et Cum Venerit Ille, Arguet Mundum de Peccato, et de Justitia, et de Judicio
8. ET CUM VENERIT ILLE, ARGUET MUNDUM DE PECCATO, ET DE JUSTITIA, ET DE JUDICIO. — Per « mundum » accipit Judaeos aeque ac Gentiles mundanos, in Christum non credentes, et infideles. Hos Spiritus Sanctus arguet, id est primo increpabit, objurgabit, redarguet; secundo, suis argumentis convincet, ut palam pateat ipsos esse convictos: esto id ipsi in infidelitate sua obstinati nolint fateri se de ea esse convictos, nec velint in Christum credere, ut faciunt haeretici in sua haeresi pertinaces.
Versus 9: De Peccato Quidem, Quia Non Crediderunt in Me
9. DE PECCATO QUIDEM, QUIA NON CREDIDERUNT IN ME. — Ita Romanus et Arabicus, licet Syrus et Graeca legant in praesenti, πιστεύουσιν, id est credunt. Sensus est, q. d. Spiritus Sanctus, quem ego mittam in Pentecoste, arguet et convincet tam Judaeos quam Gentes infideles hostes meos de peccato, tum magnae infidelitatis, ait S. Chrysostomus et S. Augustinus, tum quovis alio, ait Cyrillus, quia auditis licet tot rationibus et visis tot miraculis, noluerunt tamen in me credere, q. d. Demonstrabit eis Spiritus, tum exterius per ardentem praedicationem, sanctitatem et miracula, quae per Apostolos patrabit; tum interius mentes eorum per internas inspirationes illuminans, statum animae suae, ut scilicet ipsi sciant, et licet inviti, agnoscant se esse in pristinis infidelitatis aliorumque scelerum peccatis, ac in iis manere, eo quod ab illis liberari non possint, nisi per fidem in me, quam recipere noluerunt. Demonstrabit enim eis non esse alium Salvatorem, qui peccata expiare possit, nisi me: « Nec enim est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri, » ait S. Petrus, Act. IV, 12. Quocirca hac Petri et Apostolorum praedicatione multi commoti in Christum crediderunt, alii in sua infidelitate persistentes, inexcusabiles facti seipsos damnationis et gehennae reos effecerunt.
Unde Act. II, dicitur: « His auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et alios Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? » Ita Cyrillus, Leontius et alii.
Versus 10: De Justitia Vero, Quia ad Patrem Vado, et Jam Non Videbitis Me
10. DE JUSTITIA VERO, QUIA AD PATREM VADO, ET JAM NON VIDEBITIS ME. — q. d. Spiritus Sanctus arguet et convincet falsam esse mundi justitiam: Judaeorum quidem, quia ipsi eam quaerebant in caeremoniis legis et lustrationibus corporeis, quae non valent abluere animam; Gentilium vero, quia ipsi justitiam quaerebant in morali honestate, sive in operibus naturaliter et moraliter honestis; Christum autem, ab utrisque idcirco spretum et aestimatum injustum, convincet et ostendet solum esse justum, omnisque justitiae fontem et parentem. Ita Cyrillus, lib. VI.
Tropologice S. Bernardinus, in Parvis, serm. 21: « Spiritus Sanctus, ait, arguit mundum de peccato, quod dissimulat; de justitia, quam non ordinat, dum sibi, non Deo eam dat; de judicio, quod usurpat, dum tam de se, quam de aliis temere judicat. »
Quia ego ad Patrem vado, — q. d. Mundo et mundanis scandalum est, ex eoque arguunt me esse injustum et impostorem, quia cum ego videar esse homo communis et merus, non divinus, nova tamen et paradoxa doceam; sed mox contrarium eis patebit, me scilicet a Deo Patre missum in terras, ut morte mea in cruce mundum Deo Patri reconciliem et ad jus filiorum eveham: quia scilicet ascendens in coelum ad eum redibo, ut mundus amplius me non videat, nec infirmae carnis meae visu scandalizetur; indeque mittam Spiritum Sanctum qui fideles in me credentes justificabit et sanctificabit: unde clarum toti mundo evadet, me non esse merum hominem, sed hominem Deum, mundi justificatorem et salvatorem. Ita Leontius, Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius. Addit Chrysostomus Spiritum Sanctum ad invocationem nominis Jesu sua dona et gratias in fideles distribuisse.
ET JAM NON VIDEBITIS ME; — non loquitur de personis, sed de genere, q. d. Homines, quales vos estis, non videbunt me. Dixit autem: « Non videbitis me, » potius quam: Non videbunt me, quia Apostoli, non mundus, eum in coelum scandentem conspecturi erant, q. d. Videbitis quidem me ad Patrem ascendentem, sed ulterius in hac vita me non videbitis.
Ita Maldonatus, Ribera et alii. Addit Toletus hoc dicere Christum, ut significet non opus esse ut iterum veniat in mundum passurus et moriturus; unica enim morte consummavit justitiam pro omnibus praeteritis, praesentibus et futuris. Vado, inquit, ad Patrem meum et vestrum, nec jam videbitis me iterum in hoc saeculo, sicut adhuc vidistis, quasi iterum sit opus mori et pati. Totam enim justitiam nunc consummavi; ideo mundus arguendus est et convincendus de justitia statim post hunc meum discessum: quod scilicet illa jam per me perfecta sit et consummata. Addit S. Augustinus: « Arguitur, ait, mundus de peccato, quia in Christum non credit; de justitia vero eorum qui credunt: fidelium enim comparatio infidelium est vituperatio; quia vero infidelium vox esse consuevit: Quomodo credimus quod non videmus? ideo credentium justitiam sic definivit: Quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me; beati illi qui non vident et credunt. Erit itaque vestra justitia, de qua mundus arguitur, quoniam in me, quem non videbitis, creditis. » Idem S. Augustinus, De Verb. Domini, serm. 61: « Illi, ait, non crediderunt, ipse ad Patrem vadit; illorum ergo peccatum, ipsius autem justitia: quod enim ad nos venit, misericordia est; justitia vero, quod ad Patrem vadit, secundum illud Apostoli: Propter quod et Deus exaltavit illum. » Idem, De Quaest. novi et vet. Testam., Quaest. LXXXIX: « Per id quod regressus est, probavit se inde venisse. » Et Chrysostomus: « Ire ad Patrem argumentum fuit quod irreprehensibilem vitam egisset, ne possint dicere: Peccator est, et non est ex Deo. »
Versus 11: De Judicio Autem, Quia Princeps Hujus Mundi Jam Judicatus Est
11. DE JUDICIO AUTEM, QUIA PRINCEPS HUJUS MUNDI JAM JUDICATUS EST. — Primo, S. Chrysostomus et Euthymius exponunt, q. d. Spiritus Sanctus arguet et convincet falsum esse mundi judicium, quo me judicabit miracula, hoc est, mira in speciem facere, per opem et praestigias daemonis; nam ostendet daemonem a me judicatum esse, expulsum et damnatum.
Secundo, Theophylactus, q. d. Spiritus Sanctus condemnabit mundum ignaviae, eo quod vulneratum et enervatum a Christo Satanam ipse mundus prosternere, calcare et vincere noluerit.
Tertio, Cyrillus, q. d. Spiritus Sanctus redarguet mundum quasi seductum, eo quod in damnato a me daemone spem suam habeat et collocet, sive quod, omisso Deo, diabolum in creaturis et idolis adoraverit.
Quarto, Toletus et alii, q. d. Spiritus Sanctus ostendet mundo me justum judicem esse vivorum et mortuorum, dum faciet ut mundus videat principem suum, id est diabolum, a me judicari, id est damnari et expelli: si enim daemones judico et damno, multo magis homines.
Quinto, et aptissime, q. d. Spiritus faciet ut mundus cognoscat principem hujus mundi a me esse judicatum, ac proinde et ipse cognoscat me esse justum Judicem.
Versus 12: Adhuc Multa Habeo Vobis Dicere, Sed Non Potestis Portare Modo
12. ADHUC MULTA HABEO VOBIS DICERE, SED NON POTESTIS PORTARE MODO. — Excitat Christus Apostolos, ut ipsi animos attollant ac desiderium concipiant, ad tanta mysteria per adventum Spiritus Sancti cognoscenda. Hinc disce Apostolos et Ecclesiam sensim in cognitione mysteriorum fidei profecisse et crevisse, sicut solis lumen crescit a diluculo gradatim usque ad meridiem. Unde Ecclesia « progreditur quasi aurora consurgens, » Cant. VI, 9. Sic et quilibet fidelis sensim in fide et sanctitate proficit, juxta illud Prov. IV, 18: « Justorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem. » Vide ibi dicta.
Versus 13: Cum Autem Venerit Ille Spiritus Veritatis, Docebit Vos Omnem Veritatem
13. CUM AUTEM VENERIT ILLE (Paracletus) SPIRITUS VERITATIS (ob causas quas recensui cap. XIV, vers. 17), DOCEBIT VOS OMNEM VERITATEM, — quam scilicet vos in hac vita scire convenit, tum ut vos ipsos, tum ut omnes Gentes in viam salutis dirigatis. Ita Cyrillus, Theophylactus, Euthymius. Nam alioqui omnem omnino veritatem non in hac vita, sed in coelo eos docturus erat. Ita S. Augustinus et Beda. Pro « docebit » graece est ὁδηγήσει, id est ducet recta via ad veritatem quasi dux viae; Syrus, deducet vos in omnem veritatem. Via enim veritatis est studium, vestigatio S. Scripturae, libri Patrum, oratio et invocatio Spiritus Sancti; hisce enim quasi viis pervenitur ad veritatem. Hinc rursum patet Spiritum Sanctum sensim docuisse Apostolos plura et majora mysteria, ita ut Apostoli pedetentim in eorum cognitione profecerint. Nam in Pentecoste ipsum non docuisse omnia, patet Act. X, ubi diu post eam S. Petro revelavit Evangelium praedicandum esse non solum Judaeis, sed et Gentibus, ac imprimis Cornelio Centurioni; et Act. XV, Gentes non esse circumcidendas nec obligandas, ad servandam legem Moysi. Quocirca Ecclesia feria IV Pentecostes sic orat: « Mentes nostras, quaesumus, Domine, Paracletus, qui a te procedit, illuminet et inducat in omnem, sicut tuus promisit Filius, veritatem. »
NON ENIM LOQUETUR A SEMETIPSO (Syrus ex mente sui ipsius), SED QUAECUMQUE AUDIET LOQUETUR. — Primo, S. Chrysostomus exponit, q. d. Spiritus Sanctus non loquetur contraria iis quae ego locutus sum et docui, sed conformia; nam quae audiet a me, loquetur. Sic et Cyrillus, Theophylactus, Rupertus et Maldonatus. Addit Chrysostomus, hom. 77, hoc adjici, ne quis ex eo quod dixit Spiritum Sanctum docturum omnem veritatem, opinetur ipsum esse majorem Filio, qui omnem veritatem non docuit.
Secundo, S. Ambrosius, lib. II De Spiritu Sancto, cap. XII: « Non loquetur a semetipso, » id est, inquit, non sine Patris et mea communione, q. d. Non loquetur nisi ea quae audit: quare quae ipse loquetur, etiam Pater et Filius loquentur.
Tertio, S. Augustinus: Spiritus Sanctus non loquitur a semetipso, hoc est, inquit, non ex seipso, sed spiratur a Patre et Filio.
Quarto, optime exponas jungendo secundum et tertium sensum, q. d. Spiritus Sanctus « non loquetur a semetipso, » hoc est, non sine meo et Patris arbitrio, quia non ex se est, sed ex Patre et me est; et quod subsistit et loquitur, a Patre et a me illi est, ait Didymus, lib. De Spiritu Sancto. Igitur τὸ « non loquetur a semetipso » Christus explicat per antitheton dicens: « Sed quae audiet loquetur. » Alludit ad homines, qui dicuntur loqui a semetipso cum quid fabulantur et fingunt: hi enim non ex re et rei veritate, sed ex cerebri sui fictione loquuntur. « Loqui » ergo « a semetipso » est fingere, fallere, mentiri, quod facere nequit Spiritus Sanctus. Rursum voluit Christus docere originem veritatis, aeque ac Spiritus Sancti, esse tam Patrem, quam se; quare Spiritum Sanctum eamdem veritatem docturum, quam ipse docuerat: quia « quae audiet, » id est quae ab aeterno audivit, audit et audiet semper, sive quae cum essentia divina haurit tam a Patre quam a Filio, haec loquetur. Simili modo, superius Christus saepe dixit se non ex seipso loqui, sed ea quae audivit a Patre; Patri enim convenit auctoritas originis, uti essentiae, sic et scientiae. Audi S. Augustinum, tract. 99: « Audire illi scire est, scire vero esse. Ab illo a quo procedit, illi est essentia, scientia et audientia. Semper audit Spiritus Sanctus, quia semper scit. » Et Didymum: « Loqui Patrem, et audire Filium, ejusdem naturae in Patre et Filio consensusque significatio est. Spiritus vero Sanctus, qui est Spiritus veritatis et sapientiae, non potest Filio loquente audire quae nescit, cum hoc ipsum sit, quod profertur a Filio, id est procedens veritas a veritate, consolator a consolatore, Deus de Deo. »
Rursum S. Augustinus, tract. 99: « Non moveat, inquit, quod verbum futuri temporis positum est: est enim illa sempiterna audientia, quia sempiterna scientia. In sempiterno autem, sine initio et fine cujuslibet temporis verbum ponitur, nec mendaciter dicimus Fuit, et Est, et Erit; fuit, quia nunquam defuit; erit, quia nunquam deerit; est, quia semper est. »
ET QUAE VENTURA SUNT, ANNUNTIABIT VOBIS. — q. d. Spiritus Sanctus docebit vos omnem veritatem, quae vos et vestrum officium concernit, non tantum praeteritam et praesentem, sed et futuram; ac proinde vos non tantum Apostolos et Evangelistas, sed et Prophetas constituet, indendo vobis donum prophetiae. Hoc enim habuisse Apostolos patet Actor. XI, 28, et XX, 29, et XXI, 11. Imo Apocalypsis S. Joannis fere est continua prophetia. Decebat enim Apostolos priscis prophetis non esse inferiores, sed superiores. Unde Didymus, lib. De Spiritu Sancto: Per Spiritum veritatis, ait, futurorum Sanctis scientia certa conceditur: unde et Prophetae futura quasi praesentia intuebantur. Spiritus Sanctus enim est Spiritus veritatis, qui scilicet novit et revelat omnes veritates, etiam futuras. Est enim Spiritus aeternae sapientiae, quae amicos Dei et Prophetas constituit, Sapient. VII, 27.
Causam dat S. Chrysostomus: Excitavit, ait, per hoc Apostolorum mentem; ad nihil enim ita avidum est genus humanum, ut ad sciendum futura. Ab hac ergo sollicitudine eos liberavit, ostendens futura eis revelanda, ne incauti errarent.
Anagogice, Beda: « Ventura annuntiabit, » id est gaudia caelestis patriae ad memoriam reducet: nuntiabit etiam mala, quae vobis pro confessione Christi ventura sunt. Et Interlinearis: Non solum, ait, quae futura sunt in tempore annuntiat, sed magis aeterna, quorum amore inflammat.
Versus 14: Ille Me Clarificabit, Quia de Meo Accipiet, et Annuntiabit Vobis
14. ILLE ME CLARIFICABIT, — id est glorificabit, ostendendo me esse Dei Filium, Messiam, doctorem et salvatorem mundi. Audi S. Augustinum: « Ille me clarificabit: diffundendo in cordibus charitatem, et spirituales faciendo, declaravit eis Filium Patri esse aequalem, quem secundum carnem prius tantummodo noverant. Item per ipsam charitatem fiducia repleti Apostoli, et timore depulso, annuntiaverunt hominibus Christum, et sic ejus fama toto orbe diffusa est: quod enim facturi erant in Spiritu Sancto, hoc eumdem Spiritum dixit facturum. »
QUIA DE MEO (Arabicus, de eo quod est mihi) ACCIPIET, — scilicet a me meam essentiam divinam, ait Nazianzenus, orat. De Fide, ac consequenter meam voluntatem et scientiam: hanc enim vobis annuntiare debet, inquit Cyrillus, Chrysostomus, Jansenius, Toletus et alii. Audi Didymum: « Dans Filius, non privatur his quae tribuit, nec cum damno suo impartitur aliis, nec Spiritus Sanctus accipit quod ante non habuit; sic est intelligendus Spiritus Sanctus a Filio accipere, ut una cognoscatur dantis et accipientis substantia: sic et Filius a Patre accipit ea in quibus subsistit. »
Aliter Maldonatus, q. d. « De meo accipiet, » id est meo nomine veniet, nec aliam quam meam doctrinam vobis quasi legatus meus exponet. Sed hoc videtur alienus. Perperam Nonnus vertit: « De meo Patre accipiet, » quasi Spiritus Sanctus a Patre solo procedat, non a Filio. Non enim ait Christus: Ille Patrem clarificabit, quia de Patre accipiet, sed: « Ille me clarificabit, quia de meo accipiet. »
Ex hoc loco Patres, imo Concilium Florentinum, sess. 25, probant Christi divinitatem et processionem Spiritus Sancti a Filio aeque ac a Patre. Citat eos fuse Maldonatus hic in fine hujus versus, et Bellarminus, lib. II De Christo, cap. XXIV et XXV. Unde docte Theodorus Heracleotes, in Catena Graecor., hoc loco: « Spiritus Sanctus, inquit, testis fuit divinitatis Unigeniti, cum ex ejus esset essentia essentiamque ejus declararet; » nec enim spirari potest Spiritus Sanctus, nisi ab eo qui est Deus.
Dices: Cur ergo Christus non dixit, me accipiet, sed de meo. Respondeo: quia Spiritus Sanctus a Filio non accipit totum quod est in Filio; non enim accipit filiationem, sed essentiam, ex qua et filiatione constituitur Filius secundum nostrum modum concipiendi. Et sic explicat Christus, vers. seq., dicens: « Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: Quia de meo accipiet. » Unde patet τὸ « de meo, » idem esse cum τῷ « omnia quae habet Pater, mea sunt; » scilicet ipsa deitas cum omnibus suis attributis. Hinc Theophylactus exponit: « De meo, » id est de thesauro divinitatis, qui est in me, « accipiet. » Perperam ergo haeretici, ex τῷ « de meo, » contendebant Spiritum Sanctum non natura, sed participatione esse Deum, uti refert S. Augustinus, tract. 100, et Cyrillus, lib. XIII Thesauri, cap. IV; participat enim ipsam naturam divinam, quae nullas habet partes, sed tota est indivisibilis et simplicissima.
ACCIPIET, — id est accepit ab aeterno, accipit et accipiet semper. Futurum enim omne tempus complectitur, et melius convenit aeternitati, quia haec in aeternum durat, uti semper durat spiratio Spiritus Sancti. Sensus totius hujus loci est, q. d. Ne tristemini, quod me abeunte, vestro doctore privemini; nam mittam Spiritum Sanctum, qui cum merus sit Spiritus divinus, docebit vos omnia quae salutis et spiritus sunt: eo autem docente, ego vos doceo, quia a me accipit omnia, a quo procedit; ille claritatem et gloriam meam vobis demonstrabit, quia a me accipiet omnia quae dicturus est vobis, et ita per ipsum vobis loquar et me demonstrabo vobis; nec miremini quod de Spiritu Sancto dixerim: « De meo accipiet; » nam ego per aeternam generationem accepi a Patre omnia quae ipse habet; et ideo accepi ab ipso, quod unum sim cum ipso principium Spiritus Sancti. Ita Ribera.
Versus 15: Omnia Quaecumque Habet Pater, Mea Sunt; Propterea Dixi Quia de Meo Accipiet
15. OMNIA QUAECUMQUE HABET PATER, MEA SUNT (Arabicus: Omnia quaecumque sunt Patri, sunt mihi; Nonnus: Sors mea sunt omnia quae habet Pater meus). Probat Spiritum Sanctum a se accipere essentiam et scientiam, ex eo quod omnia quae habet Pater sua sint; omnia enim sua, excepta paternitate, ait Concilium Florentinum, Pater generando communicavit Filio; ergo et virtutem spirandi Spiritum Sanctum, quam habet Pater, communicavit Filio. Unde explicans subdit:
PROPTEREA DIXI: QUIA DE MEO ACCIPIET, ET ANNUNTIABIT VOBIS. — q. d. Ideo dixi: « De meo accipiet, » quia accipiet omnia quae habet Pater quaeque ipse mihi communicavit; omnia enim quae Patris sunt, mea quoque sunt, atque ego eadem Spiritui Sancto spirando communico, nimirum meam Deitatem, omniscientiam, omnipotentiam etc. Ita Didymus: « Patris nomine, ait, se Filium esse declaravit, non paternitatem usurpavit (uti voluit Sabellius): quae Pater habet juxta substantiam, id est aeternitatem, immutabilitatem, bonitatem, haec eadem habet et Filius. » Et S. Hilarius, lib. VIII De Trinit.: « Docet, ait, a Patre accipienda, a se tamen accipi, quia omnia quae Patris sunt, sua sunt, non habet universitas diversitatem. » Hinc rursum colligitur Spiritum Sanctum procedere a Filio, quia omnia quae habet Pater, habet Filius excepta paternitate; atqui Pater habet vim et actionem spirandi Spiritum Sanctum, ergo eamdem habet et Filius. Confirmatur: quia si Pater et Filius non haberent omnia communia, excepta relatione opposita, distinguerentur plusquam relatione, et proinde distinguerentur substantia: nam Pater ut spirator, non est relativum ad Filium; ergo si ut spirator distinguitur a Filio, distinguitur per spirationem, non ut relatio est, sed ut est forma quaedam in Patre subsistens: proinde Pater et Filius in substantia different, quae est haeresis Ariana.
Versus 16: Modicum, et Jam Non Videbitis Me; et Iterum Modicum, et Videbitis Me, Quia Vado ad Patrem
16. MODICUM, ET JAM NON VIDEBITIS ME; ET ITERUM MODICUM, ET VIDEBITIS ME: QUIA VADO AD PATREM. — Syrus: Paulisper, et non videbitis me; et iterum paulisper, et videbitis me, quippe qui abeam ad Patrem; q. d. Modicum tempus (post paucas horas) a Judaeis capiendus, passurus, et in cruce moriturus sum, moxque sepeliendus, et tunc maesti « non videbitis me; » sed post aliud modicum tempus, iterum « videbitis me. » Nam post triduum a morte resurgam, et me vobis videndum magno cum gaudio exhibebo: quoniam paulo post iturus sum ad Patrem, et ascensurus in coelum, ac glorificandus sessione ad ejus dexteram; nec enim a morte detineri potero, sed mox eam in me vincam faciamque ut et vos eamdem vincatis et superetis. Ita Chrysostomus, hom. 78; Cyrillus; Leontius, Theophylactus, Euthymius, Ribera, Toletus, Jansenius. Maestos enim de suo abitu Apostolos solatur Christus absentiae suae brevitate, quod illa brevis et modica sit futura, ac mox magno gaudio compensanda et ingenti gloria cumulanda.
Aliter S. Augustinus, Beda et Maldonatus, q. d. Modico et parvo tempore vobiscum commorabor in terra, scilicet per 40 dies usque ad ascensionem meam in coelum, postquam amplius non videbitis me; sed post aliud modicum tempus hujus saeculi, iterum videbitis me, nimirum in die judicii et communi omnium resurrectione, quando vos in corpore et anima in coelum mecum assumam, beabo et glorificabo; « quia ad Patrem vado, » ut gloriam quam passione mea merui sedens ad dexteram ejus obtineam, ibique cum eo gloriose regnem usque ad diem judicii, quando redibo, ut vos ad regnum meum transferam, quia tantum hujus saeculi tempus, licet plurium sit millium annorum, si comparetur cum Dei aeternitate, modicum est et exile instar puncti. Audi S. Augustinum, tract. 101: « Modicum est hoc totum spatium, quod praesens pervolat saeculum. Unde dicit idem Evangelista, epist. I, cap. II: Novissima hora est. » Et post nonnulla: « Hoc modicum longum nobis videtur, quoniam adhuc agitur; cum finitum fuerit, tunc sentiemus quam modicum fuerit; non ergo sit gaudium nostrum quale habet mundus, de quo dictum est: Mundus autem gaudebit; nec tamen in hujus desiderii parturitione sine gaudio tristes simus, sed sicut ait Apostolus, spe gaudentes, in tribulatione patientes: quia et ipsa parturiens, cui comparati sumus, plus gaudet de mox futura prole, quam tristis est de praesenti labore. » Hinc Psaltes, et ex eo S. Petrus, epist. II, cap. III, vers. 8: « Unus dies apud Dominum, inquit, sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. » Vide ibi dicta.
Versus 17: Dixerunt Ergo ex Discipulis Ejus ad Invicem: Quid Est Hoc Quod Dicit Nobis: Modicum
17. DIXERUNT ERGO EX DISCIPULIS EJUS AD INVICEM: QUID EST HOC QUOD DICIT NOBIS: MODICUM, ET NON VIDEBITIS ME; ET ITERUM MODICUM, ET VIDEBITIS ME, ET QUIA VADO AD PATREM? 18. DICEBANT ERGO: QUID EST HOC QUOD DICIT, MODICUM? NESCIMUS QUID LOQUITUR. — Videbatur Apostolis hoc Christi dictum esse obscurum, imo aenigma: nec mirum, cum etiamnum multis Christianis tale esse videatur. Studio id fecit Christus, ut maestos eorum animos novitate hac phrasis acutae et involutae erigeret, et ad ejus explicandae interrogationem impelleret; cui ipse deinde respondens maestitiam eorum depelleret, vel certe leniret. Causam duplicem dat S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius: primam, quod revera dictum hoc in se esset obscurum; secundam, quod Apostoli maestitia erant praegravati, et quasi oppressi. Tertiam dat Rupertus, quod Apostoli necdum caperent resurrectionis mysterium, nec certo crederent Christum die tertio a morte resurrecturum. Quartam dant S. Augustinus et Beda, quod τὸ « modicum » a Christo repetitum et inversum turbaret eos. Modica enim voluptas hujus vitae parit in altera vertiturque in aeternum et immensum gaudium, uti dicere solebat S. Franciscus: « Quod enim in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, » II Corinth. IV, 17. Elige.
post: « Dicas velim: Non possumus vivere sine voluptate, qui mori cum voluptate debebimus! Nam quod est aliud votum nostrum, quam quod et Apostoli, exire de saeculo et recipi apud Dominum? Haec voluptas, ubi et votum. » Mox fidelium gaudia hujus vitae haec assignat: « Quae major voluptas, quam fastidium ipsius voluptatis, quam saeculi totius contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra, quam vita sufficiens, quam mortis timor nullus; quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, quod Deo vivis! Hae voluptates, haec spectacula Christianorum, sancta, perpetua, gratuita, etc. Ad signum Dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrii palmas gloriare. Aspice impudicitiam dejectam a castitate, perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia obumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur. » Et mox: « Quae illa exultatio angelorum, quae gloria resurgentium Sanctorum! quale regnum exinde justorum! qualis civitas nova Jerusalem! »
Idipsum 700 annis ante praevidens Isaias graphice describit, cap. LXV, vers. 14: « Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini; ecce servi mei laudabunt prae exultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis. » Vide ibi dicta.
Hinc S. Caecilia Evangelium Christi semper gestans in pectore illudque praedicans, Tiburtium pluresque alios ad Christum convertit, quibus hoc imprimis inculcabat: « Nolite, o filii hominum, hujus vitae fugientem quaerere laetitiam, ut laetitiam illius vitae aeternam possideatis, quae hanc vitam excipit. In hac enim vita breve tempus vivitis; in illa vero in omne aevum. » Cumque Almachius praefectus eam cum suis insipientem assereret, quod, spretis hujus mundi gaudiis, austeram et lugubrem Christianorum vitam amplexa foret, respondet S. Valerianus, S. Caeciliae sponsus: « Veniet tempus, quo accipiemus millecuplos fructus nostrae afflictionis, et nobis laetantibus flebunt illi qui nunc efferuntur laetitiis; est enim nunc tempus seminandi. Qui ergo in hac vita seminant, quae sunt ad tempus, lacrymas, in illa beata et aeterna vita metent gaudium sempiternum. »
Denique S. Cyprianus, tract. De Mortal., ex hac Christi gnome, evincit in peste et morte Christiano non esse tristandum, sed gaudendum, quod per eam ad Christi visionem et summum gaudium veniat. Audi eum: « Cum ergo Christum videre gaudere sit, nec possit esse gaudium nostrum, nisi cum viderimus Christum, quae caecitas animi, quaeve dementia est, amare pressuras, et poenas, et lacrymas mundi, et non festinare potius ad gaudium, quod nunquam possit auferri! »
Versus 21: Mulier Cum Parit, Tristitiam Habet
21. MULIER CUM PARIT, TRISTITIAM HABET, QUIA VENIT HORA EJUS (ut magno labore et dolore parturiat): CUM AUTEM PEPERERIT PUERUM, JAM NON MEMINIT PRESSURAE PROPTER GAUDIUM, QUIA NATUS EST HOMO IN MUNDUM. — Syrus: Mulier cum parit aegritudine afficitur, quia venit dies partus ejus; cum autem pepererit filium, non meminit angoris, propter gaudium illud, quod natus sit homo in mundo; quia scilicet mater videt infantulum, quem enixa est, quem sperat in vita sibi auxilio fore et honori, in morte vero eumdem post se successorem et superstitem in mundo relinquere, ut per eum stirps sua et familia propagetur. Quia enim homines optant semper esse et vivere, nec id in seipsis consequi possunt, cum mortis legibus subjaceant; hinc gaudent filios edere, ut in illis perdurent et quasi aeternitatem quamdam consequantur. Sic regina gaudet cum primogenitum peperit, quia regem se peperisse censet.
Apposita est haec Christi parabola, quae passionis et mortis suae tempus comparat parturitioni, resurrectionem vero gaudio post partum. Christus enim in passione cruciatus fuit doloribus et angoribus, instar mulieris parturientis; at peracto partu, cum se merito mortis suae resurgentem vidit, nosque similiter resurrecturos cognovit, mirifice gavisus est, et magno gaudio Apostolos et fideles omnes perfudit. Hos enim quasi infantulos suos parturiit, pro iis moriens in cruce. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius. Simili modo, juxta sensum S. Augustini et Bedae paulo ante datum, idem applices persecutionibus et doloribus Apostolorum et fidelium in hac vita, ac gaudio et exultationi eorumdem in communi omnium resurrectione; de quo mox plura.
PUERUM, — quia, ut ait S. Augustinus, majus gaudium esse consuevit, quando non puella, sed puer (masculus) nascitur, ut mystice significetur fideles debere esse masculo et virili animo, ad fortia agendum et patiendum; vocati enim sunt ad caelestium contemplationem, imo caeli expugnationem; non ad mollitiem hujus saeculi, ait Interlinearis. Porro puer hic mox homo vocatur, cum dicitur: « Natus est homo in mundum; » ut significetur resurrectio Christi; per resurrectionem enim Christus quasi denuo natus est, non puer, sed homo et vir perfectus. Ita Chrysostomus: Non dixit puer, inquit, sed homo, occulte suam resurrectionem insinuans, aeque ac nostram post mortem beatitudinem; tunc enim nascemur in vitam aeternam, ait Alcuinus. Unde Beda: « Non debet, inquit, videri novum, si natus dicatur qui ex hac vita migraverit; ut enim procedens de matris utero in hanc lucem ingreditur, ita solutus a carnis vinculis ad lucem aeternam sublimatur. Unde Sanctorum solemnia non funebria, sed natalitia vocantur. »
Porro, dolori parturientis recte comparatur dolor discipulorum: Primo, quia uterque fuit acerbissimus ac acerbior est in partu masculi quam feminae, ait Augustinus, tract. 101. Secundo, quia uterque est brevis. Ita Chrysostomus, serm. 78. Tertio, uterque est periculosus. Quarto, uterque vertitur in gaudium, ille nativitatis pueri, hic resurrectionis Christi et discipulorum. Ita Cyrillus. Quinto, sicut idem puer natus est causa doloris dum paritur, et gaudii dum natus est; sic idem Christus morte sua magnum dolorem creavit discipulis, resurrectione vero sua magnam laetitiam. Sexto, utriusque gaudium est mirificum et summum, quod omnem praecedentem dolorem absorbet.
Versus 22: Et Vos Igitur Nunc Quidem Tristitiam Habetis
22. ET VOS IGITUR NUNC QUIDEM TRISTITIAM HABETIS, ITERUM AUTEM VIDEBO VOS, ET GAUDEBIT COR VESTRUM: ET GAUDIUM VESTRUM NEMO TOLLET A VOBIS. — Est postparabola, sive applicatio parabolae, ejus scopum fructumque significans. Et, id est sic, similiter, simili modo. Connectit enim similia, scilicet mulierem parturientem cum patiente Christo et Apostolis, q. d. Sicut mulier parturiens cruciatur et gemit, edita vero prole gaudet; sic et vos in mea passione et morte imminente tristabimini, sed die tertio resurgens et quasi ex sepulcro renatus videbo vos, tuncque mire gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollet, sed vobis manebit perenne, quia immortalis et gloriosus resurgam, nec amplius mori potero, sed semper vivam vitam beatam, ut vobis in omni persecutione et afflictione adsim et opituler, vosque omnibus adversis superiores efficiam, et tandem glorioso martyrio coronem, itaque ad caelestia gaudia traducam, quae nemo tollet a vobis, quia erunt sempiterna. Primo ergo loquitur Christus de gaudio Apostolorum ob suam resurrectionem; secundario vero, ob ipsorummet resurrectionem, felicitatem et gloriam, uti jam dixi. Hanc enim parturit labor et dolor hujus vitae, sicut prolem parit parturitio puerperae.
Praeclare S. Cyprianus ad Demetrianum: « Poenam, ait, de adversis mundi ille sentit, cui et laetitia et gloria omnis in mundo est. Ille maeret et deflet, si sibi male sit in saeculo, cui bene non potest esse post saeculum, cujus vivendi fructus omnis his capitur, cujus hic solatium omne finitur, cujus caduca et brevis vita hic aliquam dulcedinem computat et voluptatem; quando istinc recesserint, poena jam sola superest ad dolorem. Ceterum nullus iis dolor est de incursatione malorum praesentium, quibus fiducia est futurorum bonorum. Denique nec consternamur adversis, nec frangimur, nec dolemus, neque in ulla aut rerum clade, aut corporum valetudine mussitamus; spiritu magis quam carne viventes, firmitate animi infirmitatem corporis vincimus. » Et inferius pluribus interjectis: « Viget apud nos spei robur et firmitas fidei, et inter ipsas saeculi labentis ruinas erecta mens est, et immobilis virtus, et nunquam non laeta patientia, et de Deo suo semper anima secura. »
TRISTITIAM HABETIS. — Tristamini ob meum abitum ad mortem; deinde post mortem meam tristabimini ob persecutiones et cruces vobis ingruentes. Sic et tristabuntur ceteri fideles, qui per lacrymas et pressuras ad gaudia aeterna contendunt, ait Alcuinus. Porro, ut advertit S. Augustinus, in hisce pressuris « non sumus sine gaudio tristes, sed, sicut dicit Apostolus, spe gaudentes; nam et mulier parturiens, cui comparati sumus, plus gaudet de mox futura prole, quam tristis est de praesenti dolore. »
Tropologice: Mens peccatoris poenitentis, item mens justi, cum meditatur martyrium, ingressum religionis, vel aliud opus arduum et heroicum, est quasi mulier parturiens, quia magno labore et dolore fetum conversionis suae, martyrii, religionis, etc., enititur et parit. Lege et S. Augustinum, in Confess. lib. VIII, cap. XII, ubi narrat quanto molimine parturierit propositum novae vitae. Hoc est quod ait Isaias, cap. XXVI: « Sicut quae concipit, cum appropinquavit ad partum, dolens clamat in doloribus suis; sic facti sumus a facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum salutis. » Sed haec parturitio parit ingens gaudium. Impii vero similiter parturiunt sua scelera cum ingenti labore et dolore; sed hic vertitur in aeternum gehennae tormentum, juxta illud Isaiae LIX: « Conceperunt dolorem et pepererunt iniquitatem. » Et Psalm. VII: « Ecce parturiit injustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem. » De his dictum est, Sapient. V: « Lassati sumus in via iniquitatis, ambulavimus vias difficiles, » et reliqua.
Rursum praedicator, confessarius et quivis alius qui animas Deo lucrari satagit, id facit cum magna parturitione. Unde S. Gregorius, lib. XXX Moral., cap. IX, talem comparat cervae parturienti, quae difficillime parit, ideoque prae dolore rugit. Explicans enim illud Job XXXIX, 1: « Numquid, etc., parturientes cervas observasti? Perpaucorum est pensare, inquit, quis labor sit in praedicationibus Patrum; quantis doloribus, quasi quibusdam conatibus animas in fide et conversatione parturiunt, quam cauta se observatione circumspiciunt, ut sint fortes in praeceptis, compatientes in infirmitatibus, in minis terribiles, in exhortationibus blandi, in ostendendo magisterio humiles, in rerum temporalium contemptu dominantes, in tolerandis adversitatibus rigidi; et tamen dum vires suas sibimet non tribuunt, infirmi; quantus sit eis dolor de cadentibus, quantus de stantibus timor; quo fervore alia adipisci appetunt, quo pavore alia adepta conservant. »
ET GAUDIUM VESTRUM NEMO TOLLET, — quia gaudium ipsorum Christus est, qui jam non moritur, ait Interlinearis. Rursum, id verius erit in coelo. Unde S. Augustinus: « Nec vero finis nobis sufficit, inquit, nisi cujus nullus est finis. »
Versus 23: Et in Illo Die Me Non Rogabitis Quidquam
23. ET IN ILLO DIE ME NON ROGABITIS QUIDQUAM.
Primo ergo, Cyrillus priore modo accipit refertque ad diem resurrectionis et Pentecostes, q. d. Cum resurrexero et Spiritum Sanctum misero in Pentecoste, non erit opus me quidquam interrogare, quia partim ego resurgens, partim Spiritus Sanctus adveniens docebit vos omnia, quae ad vestrum officium et apostolatum spectant. Multa enim discipuli ignorantes rogarant Christum, ut, « Domine, quo vadis? Quomodo possumus viam scire? Ostende nobis Patrem. Cur manifestas te nobis, non mundo? » ut patet cap. XIV, vers. 5, 8, 22; et hic vers. 17, non intelligentes to modicum, volebant eum interrogare: Christus ergo apposite eis respondit, brevi se per Spiritum Sanctum ita illuminaturum illos, ut quasi theodidaktoi non opus habeant quidquam amplius interrogare eorum quae ante adventum Spiritus Sancti rogare solebant, uti paulo ante eum rogarunt: « Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? » Act. I. Sic et Euthymius.
Secundo, S. Chrysostomus, hom. 78; Theophylactus, Ribera et alii to rogabitis exponunt petetis, orabitis, postulabitis, q. d. In illo die cum ad vos per resurrectionem redibo, non indigebitis me rogare, et in vestris necessitatibus precari, sed satis vobis erit invocatio mei nominis apud Patrem, ut me etiam absente omnia ab illo impetretis. Huic expositioni favet id quod sequitur: « Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. »
Tertio, S. Augustinus, tract. 101, utrumque sensum jam datum jungit refertque ad diem coelestis gloriae: tunc enim non opus erit quidquam interrogare vel obsecrare, cum omnia abunde per gloriam suggerantur et suppeditentur. Audi S. Augustinum: « At postquam resurrexit, interrogatum legimus a discipulis, quando regnum restitueret Israel; rogatus est etiam a Stephano, cum esset in coelo, ut spiritum ejus susciperet; puto ergo quod hic dicit referendum esse ad tempus quo videbimus eum sicuti est, ubi nihil desiderandum remanebit, nihil quaerendum latebit. »
AMEN, AMEN DICO VOBIS: SI QUID PETIERITIS PATREM IN NOMINE MEO, DABIT VOBIS.
Est nova haec Apostolorum consolatio, novum quoque documentum eis datum a Christo, ut eo se absente utantur, ad omnia quibus egent impetrandum a Patre, nimirum petendo ea ab ipso in nomine Christi, q. d. Nolite, discipuli, tristari de meo abitu et absentia, certo vobis promitto Deum Patrem vobis daturum quidquid in nomine meo petieritis.
Singula verba habent emphasim. Primo, « dico vobis, » q. d. Vobis hoc spondeo, quia vos estis intimi mei amici, discipuli et Apostoli, quos ego summe diligo, ut vestri curam singularem geram vobisque de omnibus provideam. Primario ergo haec Christus dicit Apostolis; secundario, fidelibus omnibus quavis aetate viventibus, quia horum personam sustinebant, et hos repraesentabant Apostoli.
Secundo, « quidquid, » scilicet vobis salutare et Deo honorificum, quod sit aliquid (solidum et utile Deoque gratum), non nihil, ait Interlinearis. Et S. Augustinus: Aliquid, inquit, quod non in comparatione beatae vitae sit nihil. Qui ergo petit rem illicitam vel noxiam, ut vindictam de inimicis, non exauditur, quia non petit aliquid (salutiferum), sed nihil; peccatum enim est non ens, et quasi nihil. Licet quidem res temporales et adiaphoras, ut sanitatem, opes, officium, dignitatem petere a Deo; sed illas referre oportet ad finem honestum, ut scilicet per ea magis placeamus Deo, ac plura bona opera exercere possimus.
Tertio, « petieritis »: graece aitesete, id est poposceritis, oraveritis, precabimini, imploraveritis, contenderitis, expostulaveritis, mendicaveritis, invocaveritis, scilicet, uti decet et par est, nimirum primo, humiliter; secundo, reverenter; tertio, fiducialiter; quarto, ardenter; quinto, perseveranter.
Quarto, « Patrem, » q. d. Magna spe et amore petite, quasi filii a patre: ipse enim paterno affectu vos summe diligit.
Quinto, « in nomine meo, » id est per me et mea merita, non per vestra, de quo mox plura.
Sexto, « dabit vobis, » secure et certe, si ita petatis, uti oportet.
In Nomine Meo. — q. d. Abiturus relinquo vobis nomen meum; hoc allegate apud Patrem et omnia obtinebit. Ostendit nominis sui virtutem, ait Chrysostomus, solum enim nominatus apud Patrem, facit mirabilia, q. d. Ne existimetis de reliquo me non futurum vobiscum, aut vos derelictos: nomen enim meum magnam dabit securitatem. Haec Chrysostomus.
Quaeres: Quid est petere in nomine Christi? Respondet primo, S. Gregorius, hom. 27: « Nomen filii Jesus est, Jesus autem salvator, vel etiam salutaris dicitur; ille ergo in nomine Salvatoris petit, qui illud petit, quod ad veram salutem pertinet. Nam si id quod non expedit petitur, non in nomine Jesu petitur Pater. Unde et eisdem Apostolis adhuc infirmantibus Dominus dicit: Usque modo non petistis quidquam in nomine meo, ac si aperte diceretur: Non petistis in nomine Salvatoris, quia nescitis quaerere aeternam salutem. Hinc est quod et Paulus non exauditur, quia si liberaretur a tentatione, ei non prodesset ad salutem, » II Corinth. XII. Et inferius: « Pensate petitiones vestras, videte si in nomine Jesu petitis, id est si gaudia salutis aeternae postulatis. In domo enim Jesu, Jesum non quaeritis, si in aeternitatis templo importune pro temporalibus oratis. Ecce alius in oratione quaerit uxorem, alius petit villam, alius postulat vestem, alius dari sibi deprecatur alimentum. » Et S. Augustinus: « Non petitur, ait, in nomine Salvatoris, quidquid petitur contra rationem salutis, et qui sentit de Christo, quod non est de unico Dei Filio sentiendum, non petit in ejus nomine: accipit autem, qui ut debet petit, quando debet accipere; quaedam enim non negantur, sed ut congruo dentur tempore, differentur. » Sic et Beda, Rupertus et S. Thomas. Haec vera sunt, sed symbolica, non litteralia.
Secundo ergo, magis ad litteram. S. Cyrillus, et ex eo Jansenius: In nomine meo dicit, inquit, ut Christus se mediatorem et collargitorem ostendat: nam quatenus Deus, nobis cum Patre bona largitur; quatenus mediator est, nostras preces ad Patrem adducit, ipse enim nobis libertatem atque fiduciam ad Patrem largitur.
Tertio, Euthymius, « in nomine meo, » inquit, hoc est tanquam mei, tanquam Christiani.
Quarto et genuine, S. Chrysostomus, Theophylactus, Toletus et alii: Petere in nomine Christi, inquiunt, est petere per Christum, sive per Christi merita, dignitatem et auctoritatem. Christus enim sua passione et morte meruit, ut quod ejus nomine petimus, a Deo impetremus. Quare impetratio haec respectu nostri est gratia, respectu Christi est quasi justitia. Nomen ejus in Scriptura significat vires, virtutem, merita, gratiam, dignitatem, auctoritatem. Petere ergo in nomine Christi, est petere allegando merita Christi in iisque confidere, non in suis propriis; ut Deus non in nostram indignitatem et peccata, sed in faciem Christi sui respiciat et ob ejus sanctitatem et merita nobis donet quod non meremur. Christus ergo hic non solum Deum, sed Deum incarnatum, obedientem usque ad mortem crucis significat. Hic enim meruit ut Pater nostras preces exaudiat. Sic explicat Ecclesia, quae omnes orationes suas concludit: « Per Dominum nostrum Jesum Christum. » Sic Judaei orabant Deum per merita Abraham, Isaac et Jacob parentum suorum: Christiani vero per merita Christi, qui in infinitum illorum merita superat.
Quinto, Ribera sic explicat: Petite « in nomine meo, » hoc est, petite quasi a me missi, quasi ego per vos hoc petam a Patre; sicut rex a Pontifice petit quippiam per legatum suum. Petite, non quasi vobis donandum, sed mihi, sicut fratres Joseph rogant, ut iniquitatem ipsorum condonet patri, quasi pater illam in se susceperit et postulet illam sibi condonari, non fratribus, Genes. L. Simili enim modo Christus donat nobis sua merita, suam auctoritatem et gratiam quam habet apud Patrem, ut per illam petamus.
Hinc rursum, petere in nomine Christi, est petere ea quae Christus nobis cupit et dari nobis vult, scilicet quae ad salutem animae spectant. Unde haec oratio est efficax et exauditur a Deo. Quocirca valde pia et efficax est illa nonnullorum oratio: Domine, da mihi hoc quod Christus Dominus in me desiderat, quod ipse mihi dari cupit, pro quo ipse moriens in cruce oravit et mihi donari postulavit; rursum, quod B. Virgo mihi optat, quod ipsa pro me precatur: ipsa enim me meamque salutem adamat, et melius me novit quid mihi ad eam sit utilius. Hic sensus pius est, sed quartus magis litteralis et genuinus.
Dabit Vobis. — Dices: Experimur multos multa petere a Deo, nec impetrare: quomodo ergo hic dicitur: « Dabit vobis? » Respondeo, causa cur non impetrent est, quod non petant ea quae petere oportet, vel ea ratione et modo quo oportet, uti docet S. Jacobus, in Epist. cap. IV. Affirmativae enim promissiones in Scriptura requirunt certas conditiones quas ipsa alibi explicat. Sic oratio et impetratio requirit primo, humilitatem et reverentiam; quare qui illa caret, sed superbe et praesumptuose orat, uti fecit Pharisaeus ille, Luc. cap. XVIII, hic nihil impetrat.
Secundo, requirit contritionem de peccatis, ut orans sit amicus, vel serio cupiat fieri amicus Dei; hostes enim et inimicos suos non exaudit Deus. Quare peccatores, qui in peccatis suis persistere volunt, non audiuntur a Deo. Vis ergo ut te audiat Deus, tu prior audi et adimple legem ipsius, fac prior voluntatem Dei; sic Deus faciet voluntatem tuam, et tua vota implebit: hoc est quod ait, Isaiae, I: « Non exaudiam, quia manus vestrae plenae sunt sanguine. »
Tertio, requirit magnam fidem et spem, sive fiduciam impetrandi per merita Christi id quod petimus. Hac fiducia multi carent, ideoque non impetrant: « Postulet, ait S. Jacobus, cap. I, in fide nihil haesitans. » Hinc S. Basilius, Const. monast., cap. I, causam cur non exaudiantur assignans, ait: « Non recte petisti, quia aut dubitabundus, aut aliud agens petisti. »
Quarto, requirit perseverantiam, ut patet Luca, cap. XI, vers. 7 et 8. Vide ibi dicta. Denique recte notat S. Augustinus hic, tract. 73, Deum subinde negare id quod petimus, quia hoc magis expedit saluti nostrae et gloriae Dei. Deus ergo non exaudit nos ad voluntatem, sed ad salutem. Sic Paulum orantem liberari a stimulo carnis non exaudivit, quia hic illi utilior erat ad humilitatem, et ad continuam cum eo luctam et victoriam. Unde audivit: « Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur, » II Cor. XII, 9.
Hinc S. Augustinus, tract. 102, censet hic duntaxat promitti orationis effectum, si pro nobis ipsis oremus, non autem si oremus pro aliis. « Exaudiuntur Sancti, ait, pro seipsis, non pro omnibus; non enim dictum est: Dabit, sed: Dabit vobis. » Verum melius et liberalius S. Basilius, in Regul. brevior., reg. 261, Toletus et alii, censent id promitti, sive pro nobis, sive pro aliis oremus. Nobis enim dat Deus, quod aliis dat pro quibus oramus; dat enim nobis orantibus orationis fructum. Et hoc magis congruit liberalissimae Dei beneficentiae. Adde, orare pro aliis opus esse majoris charitatis, praesertim si pro inimicis oremus; unde talis oratio exaudiri solet, uti exauditus est Christus orans pro suis crucifixoribus, et S. Stephanus orans pro Saulo. Ratio est quam dat S. Gregorius, hom. 27: « Virtus, inquit, verae orationis est celsitudo charitatis. Et tunc quisque quod recte petit adipiscitur, cum ejus animus in petitione nec inimici odio fuscatur. Sed plerumque reluctantem animum vincimus, si etiam pro inimicis oramus. »
Porro, quod subinde pro aliis orantes non exaudiamur, vel est culpa nostra, vel illorum pro quibus oramus, qui sua ignavia vel malitia indignos se reddunt Dei gratia, imo subinde Deo obstrepunt eumque vocantem spernunt. Exemplum est in Vitis Patrum. Quidam enim tentatus spiritu luxuriae postulavit preces sancti cujusdam anachoretae, ut illi liberationem impetraret. Oravit ille semel et iterum, sed frustra. Miranti respondit Deus: Tentatus non meretur audiri, quia ipse sua ignavia fovendo cogitationes obscoenas iisque colludendo, causa est tentationis suae. Anachoreta id ipsum narravit tentato, qui compunctus ex anachoretae consilio dedit se orationi, vigiliis et jejuniis, ac tentatione liberari meruit. Tentati ergo orantibus pro se cooperari et collaborare debent, ut audiantur, sicut aeger cooperari debet medico, ut sanetur; quod si facere nolit, frustra desudat omnis medici labor et industria.
Versus 24: Usque Modo Non Petistis Quidquam in Nomine Meo
24. USQUE MODO NON PETISTIS QUIDQUAM IN NOMINE MEO.
Scilicet, quia vos huc usque confisi meae praesentiae, a me praesente omnia petiistis, et ego pro vobis Patrem rogavi et illa impetravi: jam autem abiturus vos remitto ad Patrem, ut ab eo petatis illa quibus indigetis per interpositionem nominis mei. Licet ergo Apostoli, invocato nomine Christi, daemones ejicerent et aegros sanarent, tamen nihil hucusque a Patre per merita Christi petierant, eo quod ipsum haberent praesentem et ad manum, ac ab ipso peterent quaecumque vellent.
PETITE ET ACCIPIETIS.
Quia ego meis meritis a Patre vobis idipsum impetravi, q. d. Non est quod tristemini, o discipuli, de meo abitu, quia Pater meus, me absente, a vobis invocatus per nomen meum, majora vobis dabit, quam ego dederim. Ita Euthymius, Maldonatus et alii. Vide dicta Matth. VII, 7.
UT GAUDIUM VESTRUM SIT PLENUM.
Primo, S. Augustinus, tract. 102, haec verba refert ad petite, q. d. Petite, ut Deus plene me absente vos soletur plenoque gaudio cumulet in aeterna felicitate.
Secundo, S. Cyrillus refert ad to accipietis, q. d. Si petatis et oretis, accipietis a Deo plenum gaudium, nimirum remissionem peccatorum et gratiarum copiam.
Tertio, et genuine, to ut non causam vel finem intentum, sed effectum et consecutionem significat, q. d. Incipietis gaudere, cum videbitis me resurrexisse, uti dixi cap. XX. Sed ut vestrum hoc gaudium perficiatur et compleatur, petite in nomine meo gratias omnes, quibus opus habetis: sic fiet ut illas impetrantes a Patre, plenum habeatis gaudium, nec quid amplius in hac vita desideretis. Ita Ribera, Toletus, Jansenius et alii.
Versus 25: Haec in Proverbiis Locutus Sum Vobis
25. HAEC IN PROVERBIIS LOCUTUS SUM VOBIS. VENIT HORA, CUM JAM NON IN PROVERBIIS LOQUAR VOBIS, SED PALAM DE PATRE ANNUNTIABO VOBIS.
« In proverbiis, » id est per proverbia. Ita Arabicus; Graece, in paroemiis; Syrus, in parabolis. Prooemio in Prov. dixi proverbium, parabolam et paroemiam saepe pro eodem sumi ac significare quemvis occultum, obscurum et involutum sermonem, etiamsi is proprie dictam parabolam non contineat. Sic hic sumitur, q. d. Quae hactenus dixi de modico, de Spiritu Sancto, de abitu ad Patrem, de gaudio vestro, etc., jam vobis videntur obscura et quasi aenigmata; sed experientia ipsa vos haec omnia mox clarissime docebit: cum scilicet haec ipsa ego palam et aperte « annuntiabo vobis, » tum per meipsum, postquam resurrexero, per 40 dies, quibus usque ad ascensionem vobiscum versabor vobisque aperiam sensum sacrae Scripturae, Act. I, 3: ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius; tum maxime per Spiritum Sanctum, quem vobis mittam in Pentecoste, ut clare et distincte vos doceat mysteria meae fidei eorumque amore inflammet. Ita S. Augustinus, Beda, Maldonatus et alii. Porro S. Gregorius, lib. XXX Moral., cap. V, hanc Christi promissionem refert ad statum beatitudinis in coelo; tunc enim plenissime implebitur, cum videbimus Deum facie ad faciem.
Versus 26: In Illo Die in Nomine Meo Petetis
26. IN ILLO DIE IN NOMINE MEO PETETIS; ET NON DICO VOBIS, QUIA EGO ROGABO PATREM DE VOBIS.
q. d. Ego, cap. XIV, vers. 16, dixi: « Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis: » quare tunc rogavi Patrem pro vobis; at nunc deinceps mea rogatione non erit opus; quia mox mittam Spiritum Sanctum, qui vos docebit rogare Patrem in nomine meo magno affectu; quare Pater vobis orantibus omnia concedet, quia ipse vehementer vos amat; mea ergo rogatione et meis precibus tunc non indigebitis, illis scilicet, quas in terra vobis praesens ad Deum fudi. Nota: Hinc nonnulli Patres censent Christum in coelo non orare pro nobis oratione proprie dicta, sed tantum repraesentatione vulnerum suorum, quae Patri ostendit. Citat eos noster Vasquez, III part., tom. I, Quaest. XXI. Verum longe probabilius est Christum in coelo pro nobis orare oratione proprie dicta, uti ostendi Rom. cap. VIII, vers. 24. Alia ergo est hic mens Christi, nimirum illa quam explicui, quod non sit opus sua in terris praesentia, ad orandum pro eis more solito.
Versus 27: Ipse Enim Pater Amat Vos
27. IPSE ENIM PATER AMAT VOS, QUIA VOS ME AMASTIS ET CREDIDISTIS QUIA EGO A DEO EXIVI.
Pater praevenit nos in amore et prior amat nos, dum nos peccatores ad poenitentiam et sui amorem vocat et excitat: quare tunc incipimus Deum amare, tuncque Deus nobis charitatem et gratiam justificantem infundit, qua nos facit amicos et filios Dei. Quare Deus tunc majori amore nos redamat, tanquam suos amicos et filios. Hinc patet charitatem esse amicitiam inter Deum et homines: ipsa enim facit ut nos amemus Deum, ac vicissim ut Deus amet nos, sicut amicus amat amicum et vicissim ab eo redamatur.
CREDIDISTIS QUIA A DEO EXIVI,
id est, credidistis quod sum Dei Filius, ab eo missus in carnem et mundum, ad vestram aliorumque salutem.
Dices: Si Deus amat nos, cur ultro non dat ea quibus scit nos indigere, sed vult rogari et obsecrari? Respondeo: Primo, quia hoc postulat Dei majestas et reverentia, ut scilicet orando eam revereamur testemurque nos ejus beneficentia indigere, nec ullum nostrae necessitati posse succurrere, nisi ipsum. Hoc ergo orationis tributum illi debemus, ut nostram indigentiam et ejus liberalitatem supplices profiteamur.
Secundo, id postulat hominis conditio, ut se a Deo pendere, ali, foveri, protegi et in omnibus ipsius ope et largitione indigere agnoscat, imo se Dei esse mendicum, ait S. Augustinus, palam fateatur. Humiliet ergo se coram Deo, et ab eo demissa cervice petat et mendicet ea quibus eget.
Tertio, idipsum postulat rei quae petitur dignitas: petimus enim a Deo gratiam et gloriam, quibus nil est praestantius. Vult ergo illa Deus oratione, quasi pretio emi, ut homo pluris ea aestimet, nec amittat, sed studiose conservet. Ita S. Basilius in Constit. monast., cap. II.
Quarto, idipsum postulat orationis utilitas et praestantia, quae ingentia oranti commoda confert. In ea enim exercemus: primo, fidem, quia credimus Deum esse omnipotentem, sapientissimum et optimum, ut possit, sciat et velit donare ea quae petimus; secundo, spem: speramus enim eum daturum necessaria, imo utilia vitae praesenti et aeternae, quae flagitamus; tertio, charitatem, qua quasi filii a patre amantissimo eadem petimus. Hanc causam dat S. Chrysostomus, in Psal. IV: « Quoniam, inquit, oratio non est parvum vinculum dilectionis in Deum, quae cum eo colloqui nos assuefacit et ad sapientiae studium nos deducit. Si enim, qui cum magno aliquo et admirabili viro multum versatur, ex ejus consuetudine maximum fructum accipit, quanto magis qui cum Deo perpetuam habet consuetudinem! » Est enim oratio, ut idem alibi ait, colloquium cum Deo, quae hominem facit quasi angelum Deo familiarem. Vide eumdem, lib. De Orando Deum; et Climacum, gradu 28, initio, ubi plurima et praestantissima orationi dat elogia additque: « Oratio est pia quaedam tyrannis Dei: » vim enim facit Deo eumque quasi cogit ad praestandum ea quae petuntur.
Versus 28: Exivi a Patre, et Veni in Mundum
28. EXIVI A PATRE, ET VENI IN MUNDUM: ITERUM RELINQUO MUNDUM, ET VADO AD PATREM.
« Exivi a Patre, » non tantum per exitum temporalem ad generationem humanam, nascendo ex Virgine, ut vult Jansenius, sed etiam per exitum et generationem aeternam, qua a Patre genitus sum Dei Filius. Ita Patres. Audi S. Augustinum, tract. 102: « Exiit a Patre, quia de Patre est, et in mundum venit, quia mundo suum corpus ostendit, quod de Virgine assumpsit. » Et Cyrillum: « Exivisse a Deo nihil aliud est, nisi natum esse effulsisseque a substantia Patris eo processu quo est, et ita propria intelligitur subsistentia. » Et Euthymium: « Exivi a Patre, significat eum de substantia Patris esse, sive legitimum Patris Filium. » Ita etiam Beda, S. Thomas et Lyranus, Ribera, Toletus et alii. Id magis patebit ex vers. 30. Sic Hebr. VII, de filiis dicitur: « ipsi exierunt de lumbis Abrahae; » et Isaiae XXXIX: « De filiis ejus, qui exibunt a te, quos genueris. » Exire ergo a Patre, idem est quod ab eo gigni.
Versus 29-30: Dicunt Ei Discipuli Ejus: Ecce Nunc Palam Loqueris
29. DICUNT EI DISCIPULI EJUS: ECCE NUNC PALAM LOQUERIS, ET PROVERBIUM NULLUM DICIS. 30. NUNC SCIMUS QUIA SCIS OMNIA, ET NON OPUS EST TIBI, UT QUIS TE INTERROGET: IN HOC CREDIMUS, QUIA A DEO EXISTI.
q. d. Jam clare intelligimus quod antea non capiebamus. Dixeras enim obscure: « Modicum et non videbitis me, » etc.; jam clare idipsum explicas, dum ais: « Relinquo mundum, et vado ad Patrem. »
NUNC SCIMUS QUIA SCIS OMNIA.
q. d. Ex eo quod videamus et audiamus te arcanas nostras cogitationes, dubitationes et desideria de interpretatione illius, « Modicum, et non videbitis me, » etc., vers. 19, scire et praevenire respondendo, ut tibi non sit opus rogare aliquem, ut cognoscas quid ille cogitet, ac rogare et scire desideret; ex eo, inquam, quod antevertisti nostras cogitationes, « scimus quia (quod) scis omnia, » etiam arcana cordium, « et non opus est tibi, ut quis te interroget: » cum enim vellemus te de « modico » interrogare, tu id perspiciens interrogationem nostram praevenisti et dubitationem nostram ultro explicuisti. « In hoc credimus quia (quod) a Deo existi, » q. d. Per hoc firmius credimus (et in fide nostra corroboramur) te esse verum Dei Filium ab eo genitum, eo quod scis omnia et secreta cordium pervides: quod proprium est Dei. Ita Cyrillus. Aut, ut Toletus: « In hoc credimus, » q. d. Vel hoc solum satis est nobis, ut credamus te exisse a Deo, quod secreta nostra reveles iisque respondeas. Et si alia argumenta (quae multa habemus) deessent, hoc unum nobis sufficeret ad credendum in te.
Versus 31-32: Respondit Eis Jesus: Modo Creditis?
31. Respondit eis Jesus: Modo creditis? 32. ECCE VENIT HORA, ET JAM VENIT, UT DISPERGAMINI UNUSQUISQUE IN PROPRIA, ET ME SOLUM RELINQUATIS: ET NON SUM SOLUS, QUIA PATER MECUM EST.
Ita Romani, Theophylactus, Euthymius, Jansenius et alii per interrogationem legunt, q. d. Modo creditis? sed brevi ostendetis quam parva parumque solida sit fides, cum me videntes capi a Judaeis, diffugietis. Alii legunt assertive, imo Syrus et Arabicus legunt imperative, « modo credite; » sed eodem sensus redit, q. d. Modo fidem habetis in me, sed longe debiliorem, quam putatis, uti mox ostendetis, cum me relicto aufugietis.
UT DISPERGAMINI UNUSQUISQUE IN PROPRIA.
Id est, unusquisque vestrum seorsum fugiet, quo eum impetus et timor tulerit; non exspectabit alteruter alterum, nec in locum certum omnes convenietis, sed unusquisque in locum, qui se primo fugienti obtulerit.
ET NON SUM SOLUS.
q. d. Non haec dico mei causa, sed vestri: ego enim vestra protectione non egeo, cum mecum habeam Patrem ejusque omnipotentiam.
Versus 33: Haec Locutus Sum Vobis, Ut in Me Pacem Habeatis
33. HAEC LOCUTUS SUM VOBIS, UT IN ME PACEM HABEATIS. IN MUNDO PRESSURAM HABEBITIS, SED CONFIDITE, EGO VICI MUNDUM.
« Haec, » scilicet de mundo in me et vos odio et persecutione vers. 5, et cap. XV, vers. 18 et 19, « locutus sum » et praedixi, « ut in me pacem habeatis, » hoc est, ut in me confidentes certamque spem reponentes, animo sitis tranquillo, stabili et inter fluctus persecutionum quieto, immobili et imperterrito: patet ex seq.
IN MUNDO PRESSURAM HABEBITIS, SED CONFIDITE, EGO VICI MUNDUM.
« Vici, » inchoate per sanctam vitam et coelestem doctrinam, sed jam jam eumdem plene et perfecte devincam per heroicam passionem et mortem, q. d. Confidite in me, quia, sicut ego vici mundum, sic et vos vincetis, si in fide et dilectione perseveretis: si ergo in me manseritis, vos quoque meo exemplo per gratiam et robur Spiritus Sancti, quod vobis suggeram, superabitis mundum, id est omnia Judaeorum Gentiumque odia, terrores, tentationes et persecutiones. Nam, ut ait Joannes, I epist. V: « Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra. » Vide ibi dicta. Sub mundo diabolum mundi principem caeterosque adversarios Christi qui in mundo sunt, accipe. Ita Toletus, Ribera et alii. Confidite igitur in omni pressura mundi, quia ego mundum vici, non mihi, sed vobis; vici enim, ut vos vinceretis; ut vobis vincendi normam et ideam darem, ut vobis a Deo vincendi gratiam impetrarem. Certate ergo generose, quia ego certabo in vobis et vincam in vobis, dum vos victores efficiam. Nam, ut ait S. Augustinus hic, tract. 103: « Non vicisset ille mundum, si ejus membra vinceret mundus. »
Hisce Christi verbis confisi et roborati Montanus ejusque socii martyres, discipuli S. Cypriani, exultabant in carcere coeco et horrido, quia, ut aiebant ipsi: « Ubi tentatio est grandis, ille ibi major est, qui eam vincit in nobis; et non est pugna, qua non sit, Domino protegente, victoria. » Ita habent eorum Acta apud Surium, die 24 februarii. Et ipse S. Cyprianus, epist. ad Fortunatum de Exhort. martyr.: « Si quis, inquit, Dominica praecepta custodiens et fortiter Christo adhaerens, contra eum (adversarium) steterit, vincat necesse est, quia Christus invictus est. » Idem, lib. II, epist. 2 ad Donatum: « Nihil, ait, appetere jam, nihil desiderare de saeculo potest, qui saeculo major est. » Idem, lib. IV, epist. 6 ad Tibaritanos: « Miles Christi, ait, praeceptis ejus et monitis eruditus, non expavescit ad pugnam, sed paratus est ad coronam. » Et anterius: « Gaudere nos et exultare voluit in persecutionibus Dominus, quia, quando persecutiones fiunt, tunc dantur coronae fidei, tunc probantur milites Dei, tunc Martyribus patent coeli. » Et post nonnulla: « Solus non est, cui Christus in fuga comes est; solus non est, qui templum Dei servans, ubicumque fuerit, sine Deo non est; et si fugientem in solitudine ac montibus latro oppresserit, fera invaserit, fames, aut sitis, aut frigus afflixerit, vel per maria praecipiti navigatione properante, tempestas ac procella submerserit, spectat militem suum Christus ubicumque pugnantem, et persecutionis causa pro nominis sui honore morienti praemium reddit, quod daturum se in resurrectione promisit. » Idem, tract. De Mortalitate: « Agnoscere se debet, ait, qui Deo militat, qui positus in coelestibus castris divina jam sperat; ut ad procellas et turbines mundi, trepidatio nulla sit in nobis, nulla cunctatio, quando haec ventura praedixerit Dominus, providae vocis hortatu instruens et docens, et praeparans atque corroborans. » Idem, epist. I ad Cornelium, ait: « Milites Christi vinci non posse, mori posse, et hoc ipso invictos esse, quia mori non timent. »
Pathetice vero Confessores in carcere martyrio destinati, ad S. Cyprianum, quasi Martyrum tubicinem scribentes, lib. V, epist. 12: « Quid gloriosius, inquiunt, quidve felicius ulli hominum poterit ex divina dignatione contingere, quam inter ipsos carnifices interritum confiteri Dominum Deum? quam inter saevientia saecularis potestatis varia et exquisita tormenta, etiam extorto et excruciato, et excarnificato corpore, Christum Dei Filium, etsi recedente, sed tamen libero spiritu confiteri? quam impedimentis omnibus saecularibus ruptis, in conspectu Dei jam se liberum sistere? quam coeleste regnum sine ulla cunctatione retinere? quam collegam passionis cum Christo in Christi nomine factum fuisse? »
Sic mundum vicit S. Chrysostomus: cum enim de ejus expulsione ageretur, habuit hac de re homilias II, ad suos, in qua ita orditur: « Multi quidem fluctus et undae immanes, sed submergi non vereor, quia supra petram sto. Insaniat mare, petram non potest evertere. Sed quid timeam? Ne mortem verear, cui vivere Christus et mori lucrum? Ne exilium pertimescam, qui sciam Domini esse terram et plenitudinem ejus? Sed bonorum proscriptionem metuam, qui sciam quod nihil intulerim in hunc mundum, sed neque auferre quid possim? Quidquid terroris habet mundus, contemno; quidquid delectabile habet, rideo. Divitias non cupio, paupertatem non horresco, mortem non timeo. »