Cornelius a Lapide

Joannes XVII


Index


Synopsis Capitis

Christus hic more Patris amantissimi, qui moriens filiis vale dicit, post prolixam adhortationem et consolationem discipulorum, a cap. XIII huc usque productam, jam sermonem suum concludit oratione, qua eos Deo commendat et resignat. Orat ergo hic primo, pro sua et Patris clarificatione. Secundo, vers. 9, pro suorum discipulorum custodia et salute. Tertio, vers. 20, pro iis qui per Apostolorum praedicationem credituri sunt in ipsum, ut Deus servet eos a malo, et ut omnes sint unum, ac mundus cognoscat ipsum fuisse a Patre missum ad hominum salutem.


Textus Vulgatae: Joannes 17:1-26

1. Haec locutus est Jesus; et sublevatis oculis in caelum, dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te: 2. Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. 3. Haec est autem vita aeterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. 4. Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam: 5. et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum: claritate, quam habui prius quam mundus esset, apud te. 6. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti; et sermonem tuum servaverunt. 7. Nunc cognoverunt, quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt: 8. quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti. 9. Ego pro eis rogo: non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt: 10. et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis. 11. Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi; ut sint unum, sicut et nos. 12. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi; et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. 13. Nunc autem ad te venio; et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. 14. Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. 15. Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. 16. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. 17. Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. 18. Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. 19. Et pro eis ego sanctifico meipsum; ut sint et ipsi sanctificati in veritate. 20. Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: 21. ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti. 22. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis; ut sint unum, sicut et nos unum sumus. 23. Ego in eis, et tu in me; ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. 24. Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum; ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi. 25. Pater juste, mundus te non cognovit; ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti. 26. Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam; ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.


Versus 1: Haec Locutus Est Jesus; et Sublevatis Oculis in Caelum, Dixit: Pater, Venit Hora, Clarifica Filium Tuum, Ut Filius Tuus Clarificet Te

1. HAEC LOCUTUS EST JESUS; ET SUBLEVATIS OCULIS IN COELUM, DIXIT: PATER, VENIT HORA, CLARIFICA (Syrus et Arabicus, glorifica) FILIUM TUUM, UT FILIUS TUUS CLARIFICET (Syrus et Arabicus, glorificet) TE.

Est haec Christi ituri ad passionem ultima et quasi cygnea oratio, ideoque plena dulcedinis, amoris et ardoris, qua docet nos primo, instante tribulatione, ad orationem confugere et a Deo robur petere ad illam superandam; secundo, patres tam corporales quam spiritales, dum abeunt vel moriuntur, debere suos filios Deo per orationem commendare; tertio, concionatores oportere studere orationi, ut per eam impetrent tum vim dicendi movendique animos auditorum, tum auditoribus gratiam, ut audita capiant, ament et opere exequantur, « ne inanis verbositas locum habeat, » ait Cyrillus, lib. XI, cap. xiv.

Sublevatis oculis, ut simili gestu nos in oratione mentem a terra in coelum ad Deum sustollere doceret. Ita Chrysostomus.

Singula verba habent emphasim. « Pater: » orat Christus ut homo, sed homo Deus, sive Deo hypostatice unitus. Quare Deum vocat Patrem, quia ipse genuit Filium, qua Deus est, ipsique hominem assumptum hypostatice univit. Patris nomen fiduciae et amoris est illicium: quid enim neget pater filio? Idem majestatis et potentiae est indicium; nam, ut ait Cyrillus, lib. I Thesauri, cap. vi, in Deo majus est esse patrem, quam dominum, quia ut Pater genuit Filium sibi ὁμοούσιον, ut dominus creavit creaturas, quae in infinitum minores sunt Filio.

VENIT (Graece ἐλήλυθεν, id est venit in praeterito) HORA, id est tempus opportunum, scilicet pene ultima hora libertatis et vitae meae; jam instat mihi captivitas, passio, crux et mors, quando ego maxime egeo tua, o Pater, gratia et auxilio: tunc enim maxime occultabitur mea divinitas, quando ut seditiosus et affectator regni Judaici cum latronibus infami cruci suffigar; quare oro ut hanc infamiam abstergas, deitatem meam ostendas meque clarifices. Audi nunc S. Augustinum: « Ostendit omne tempus, et quid quando faceret, vel fieri sineret, ab illo esse dispositum, qui tempori subditus non est. Venit hora, non fato urgente, sed Deo ordinante: absit ut sidera mori cogerent siderum conditorem. »

CLARIFICA FILIUM TUUM. Syrus et Arabicus, glorifica. Quaeres, quam gloriam et glorificationem hic petat Christus? Primo, nonnulli accipiunt passionem, crucem et mortem; haec enim fuit ingens Christi gloria, quia per eam homines Deo reconciliavit, peccatum abolevit, diabolum vicit, mortem destruxit, vitam et gloriam nobis procuravit. Ita Origenes, hom. 6 in Exod.; S. Ambrosius, lib. IV Hexam., cap. 11; et S. Hilarius, lib. III De Trinit., quem audi: « Conspuendus erat, flagellandus, crucifigendus; sed clarificat Pater, deficiente sole, tremente terra, proclamante centurione. » Crux ergo in se ingloria Christo, in fructu eidem fuit gloriosa. Vide Origenem.

Secundo, S. Augustinus, tract. 104, et Ribera censent gloriam hanc Christi esse resurrectionem, ascensionem in coelum, sessionem ad dexteram Dei et missionem Spiritus Sancti, q. d. Ego pro gloria tua, et pro salute hominum, quos ab aeterno elegisti, ignominiosae morti me offero, tu me clarifica, ut in passione verus filius tuus appaream, et postea resurgam et ascendam in coelum; ut ita verus Deus ab hominibus credar, propter quos morior, ac divinitas et potentia et bonitas tua cognoscantur, et ab omnibus adoreris. Audi S. Augustinum: « Si passione clarificatus dicitur, quanto magis resurrectione? ait ergo: Clarifica, q. d. Venit hora seminandae humilitatis, fructum non differas claritatis. »

Tertio, magis praecise et genuine, gloria haec fuit manifestatio Christi, ut mundus agnosceret eum esse Christum Dei Filium, ac in eum credens justificaretur et salvaretur. Hic enim erat finis et scopus incarnationis et totius oeconomiae Christi, sicque explicat Christus, vers. 2 et seq. ubi hanc gloriam vocat sui Deique manifestationem. Sensus ergo est, q. d. Ecce tu, o Pater! me Filium tuum misisti in carnem et mundum, ut mea passione et morte eum perditum redimam et salvem; instant mihi passio et mors in cruce infamis, ob quam multi patientur in me scandalum et a salute per me parta excident: rogo te, o Pater! ut me mundo notifices et glorifices, ne homines me ut vilem, sceleratum et infamem, ob mortem crucis contemnant, sed Filium tuum Deumque verum agnoscant, itaque gratiam, justitiam et salutem consequantur. Petit ergo Christus patefieri mundo consilium Dei de ipso incarnando, crucifigendo et morituro pro hominum salute, ut scilicet tantum Dei opus suum finem et scopum, qui est salus hominum, assequatur. Ait igitur: « Clarifica, » id est glorifica, me crucifixum et morientem, per miracula, scilicet terrae motum, eclipsim solis, scissionem veli in templo, scissionem petrarum, apertionem sepulcrorum, item per celerem resurrectionem et gloriam corporis: ad haec per ascensionem in coelum, missionem Spiritus Sancti et omnium gentium conversionem ad fidem meam, ut ex iis omnes gentes credant me esse Deum et Messiam salvatorem mundi, ac per hanc fidem sanctificentur et beentur.

Hinc patet omnes hasce tres expositiones eodem recidere et in idem terminari. Et hoc proprie significat gloria, quae non est aliud quam nominis claritas. Unde Quintilianus: « Consentiens laus bonorum, ait, gloria appellatur. » Et Cicero, pro Marcello: « Gloria est illustris ac pervagata multorum et magnorum, vel in suos cives, vel in patriam, vel in omne genus hominum fama meritorum. » Idem, lib. II Offic.: « Perfecta gloria, ait, constat ex tribus his, si diligit multitudo, si fidem habet, si cum admiratione quadam honore dignos putat. » Unde Isidorus, lib. X Etym., litt. G: « Gloriosus, inquit, a frequentia claritatis dicitur, pro c g littera commutata. Gloriosus a laurea dictus, quae datur victoribus. » Ita S. Cyrillus hanc Christi gloriam explicat lib. XI; Cyprianus, lib. De Duplici martyrio; Hilarius, lib. III De Trinit.; Basilius, lib. IV Contra Eunom., sub finem, et alii. Addit Euthymius, q. d. Clarifica, id est notifica mundo me ex mero et summo amore libere pro eis mortem crucis subiisse; hoc enim coget omnes gentes me colere et redamare. Hinc patet hanc clarificationem proprie esse humanitatis Christi, ut scilicet illa cognoscatur esse unita Deo; consequenter tamen esse quoque divinitatis Christi, quia haec sequitur ex illa. Ex hoc enim, quod notum fuit mundo, humanitatem Christi unitam fuisse Deo, notum quoque factum est, Deum ex immensa misericordia demisisse se ad carnem et crucem pro nobis subeundam ex summo nostri amore.

Objiciebat Arius: Filius petit clarificari a Patre, ergo Pater major et clarior est Filio. Retorquet hoc in ipsummet S. Basilius; nam subdit Christus: « Ut et Filius clarificet te. » Tam ergo Filius clarificat Patrem quam Pater Filium.

Moraliter docet Christus hic, quod Deus ignominiam suo nomine susceptam vertat in gloriam, eoque majorem, quo major fuit ignominia, adeoque veram viam ad gloriam esse ignominiam, crucem et mortem, juxta illud Philip. II: « Factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, etc.; propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum. »

Sic S. Petrus et Paulus Romae a Nerone ludibrio habiti, et quasi superstitiosi hostesque imperii, cruce et gladio plexi, pervenerunt ad summam gloriam, ut jam non tantum Romae, sed et toti Romano Imperio dominentur, ac S. Petrus Trajanum, S. Paulus Antonium Imperatorem sua columna triumphali dejiciens, ejus locum occuparit.

Viderunt id per umbram Gentiles. Unde Agesilaus, rex Spartae, rogatus « qua ratione perpetuam sibi gloriam parare posset? » Respondit: « Si mortem contempseris. Nihil enim praeclari geri potest ab eo, cujus animum metus mortis occupavit. » Ita Plutarchus in Lacon. Sic Alexander, Julius Caesar, Scipio, Marcellus, Annibal, etc., gloriam bellicam sibi paravere mortis contemptu; unde de iis sic canit Horatius, lib. I Carm., ode 12:

Crescit occulto velut arbor aevo / Fama Marcelli, micat inter omnes / Julium sidus, velut inter ignes / Luna minores.

Id est, fama Marcelli velut arbor occulto aevo crescit; sidus Julium inter omnes micat, velut Luna inter ignes minores.

Hinc Hispani etiamnum hoc habent axioma: « Ducem belli, qui gloriae sit avidus, debere mortem contemnere, ut gloriam emat vitae prodigalitate. » Idipsum magis dicant viri Apostolici:

Ardua per praeceps gloria vadit iter.

Id est, ardua gloria iter suum per praeceps facit.

Quid enim est gloria terrena ad coelestem, humana ad divinam, temporalis ad aeternam? Hinc Paulus, II Corinth. IV: « Non sunt, inquit, condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. » Unde eamdem mox vocat « aeternum gloriae pondus, » quia virtutis heroes glorificabit S. Trinitas, omnes angelorum myriades, omnia beatorum Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Virginum agmina in omnem aeternitatem.

UT FILIUS TUUS CLARIFICET TE. Q. d. Oro, o Pater, ut clarifices, id est notum et clarum toti mundo me efficias, ostendendo me non esse merum hominem, sed hominem Deum, ac Filium tuum a te missum in carnem ad salutem hominum: hoc autem oro, non propter me, quasi ego hujus claritatis et gloriae sim avidus, sed ut claritas et gloria ad te redeant, velut ad fontem et auctorem omnis gloriae meae, ut scilicet ego manifestatus et clarificatus a te, majori pondere vicissim clarificem, id est notum et clarum efficiam te toti mundo. Fecit hoc Christus, primo, quia dum clarificatur Filius, clarificatur et Pater, ait Cyrillus. Sic et S. Hilarius, lib. III De Trinit.: « Ostendit, ait, eamdem in utroque divinitatis virtutem; claritas enim Filii est claritas Patris. » Secundo, quia dum innotuit mundo magnum hoc pietatis sacramentum, scilicet Verbi incarnatio, et per illam hominum salus et redemptio, omnes illud audientes et credentes laudarunt immensam Dei Patris misericordiam, sapientiam et omnipotentiam, quam in hoc suo opere ostendit. Tertio et maxime, clarificavit Christus Patrem viva voce doctrinae et praedicationis suae. Praedicavit enim Christus mysterium SS. Trinitatis, ac passim hic apud Joannem Patrem suum dilaudat, dicens se ab eo missum, et illi omnia sua accepta referre. Audi S. Augustinum: « Quomodo Filius Patrem clarificavit? Erat in Judaea tantummodo notus Deus; factum est vero per Evangelium Christi, ut Pater innotesceret Gentibus, ait ergo: Clarifica, etc., q. d. Resuscita me, ut innotescas toti orbi per me. »

Nota τὸ « Filius tuus; » nam, ut ait S. Hilarius, lib. III De Trinit.: « Multi sunt filii, sed ipse proprius et verus, origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione. »


Versus 2: Sicut Dedisti Ei Potestatem Omnis Carnis, Ut Omne Quod Dedisti Ei, Det Eis Vitam Aeternam

2. SICUT DEDISTI EI POTESTATEM OMNIS CARNIS, id est omnis hominis. Τὸ « sicut » primo, similitudinem; secundo, causam, ait Euthymius et Ribera; tertio, proportionem et aequalitatem, ait Toletus, significat, q. d. Quia dedisti mihi, o Pater, potestatem in omnes homines, da pariter et claritatem ad potestatem hanc necessariam illique proportionatam, scilicet parem et aequalem; ut, sicut potestas mea est amplissima, utpote in omnes homines, sic et claritas mea sit amplissima et per omnes gentes spargatur. Sic dicit vice-rex regi: Quia dedisti mihi potestatem vicariam, o rex, da quoque ministros et sumptus ad potestatem et dignitatem hanc sustinendam necessarios.

Potestas autem Christi est auctoritas, jus et imperium Christi, non tantum qua Deus, sed etiam qua homo est, in omnes homines. Pater enim omnes homines Christo homini, quasi suo principi et salvatori subjecit omnesque curae et gubernationi Christi commisit, ut quantum in se est, omnes salvare satagat. Posuit igitur in manu Christi salutem omnium hominum. Τὸ ergo « omnis carnis, » id est omnis hominis, ostendit non ad solos Judaeos, sed ad totum orbem terrarum praedicationem Evangelii extendendam, ait Chrysostomus.

UT OMNE QUOD DEDISTI EI, DET EIS VITAM AETERNAM. Est hebraismus. « Omne » enim significat omnem hominem; sed dicit « omne, » ut magis universitatem exaggeret. Rursum mutat numerum singularem in pluralem, dicens eis, ut indicet in hac universitate non esse unum, vel paucos, sed plurimos. Adde, τὸ eis per pleonasmum Hebraeis usitatum redundat. Sensus est, q. d. Clarifica et notifica me mundo, ut officio et potestate mea mihi a te tradita rite perfungar, scilicet ut omnes homines, quantum in me est, deducam ad vitam aeternam; haec enim claritas, quae est fides in me, necessaria est ut salutem consequantur. Dices, Christus non dat omnibus hominibus vitam aeternam, quia pauci salvantur et plures damnantur. Respondent Chrysostomus et Toletus, Christum, quantum est ex parte sua, dare omnibus vitam aeternam, quia omnibus dat sua merita, suam doctrinam, sua Sacramenta, suam gratiam ceteraque salutis media, quibus si recte utantur, pervenient ad vitam aeternam: quia vero plures iis uti nolunt, hinc plures sua culpa et ignavia damnantur, quam salventur. Addit Jansenius Christum proprie loqui de solis praedestinatis et electis; hos enim proprie Pater dedit Filio, ut patebit vers. 16. Christus ergo electis dat vitam aeternam efficaciter, reprobis vero sufficienter duntaxat, quia his dat sufficientem gratiam, illis vero efficacem: unde hi salvari possunt, sed illi soli actu salvantur.


Versus 3: Haec Est Autem Vita Aeterna: Ut Cognoscant Te, Solum Deum Verum, et Quem Misisti Jesum Christum

3. HAEC EST AUTEM VITA AETERNA, UT COGNOSCANT TE, SOLUM DEUM VERUM, ET QUEM MISISTI JESUM CHRISTUM. Cohaeret haec gnome apte cum praeced., dat enim causam Christus cur petat clarificari; quia scilicet haec claritas est cognitio Dei et Christi, quae unica est via ad vitam aeternam. Hic ergo est totus Christi discursus: Clarifica me Filium tuum, o Pater, ut Filius clarificet te, ut per hanc clarificationem et manifestationem, qua fideles agnoscent te esse verum Deum meque esse verum Filium, mundi redemptorem, consequantur vitam aeternam; nam vita aeterna in hoc consistit, ut cognoscant te verum Deum, et Jesum Christum, quem misisti, ut credentes in eum salventur; nemo enim nisi per fidem, qua credit in Christum, salvari potest.

HAEC EST AUTEM VITA AETERNA. Primo, S. Thomas, I part., Quaest. XII, art. 4 et 6; et I II, Quaest. III, art. 4, et lib. III Contra Gentes, cap. LXI et alibi, haec verba accipit in sensu formali, indeque probat essentiam beatitudinis sitam esse in actu intellectus, non voluntatis, puta in visione Dei. Sic ergo exponit, q. d. Clarifica me, ut per hanc claritatem fideles in me consequantur vitam aeternam, quae consistit in cognitione, id est visione Dei, id est Patris et Filii.

Secundo, Cajetanus, Titelmannus et Jansenius censent cognitionem hoc loco accipi, ut communis est cognitioni viae et patriae; atque ideo non dictum esse, ut videant te, quod Beatorum est, sed « ut cognoscant te, » quod etiam convenit viatoribus; q. d. Ego daturus sum illis vitam aeternam; vita autem aeterna hic inchoatur per fidem, et postea consummabitur in visione: quare sine fide assequi eam homines non possunt, ideo peto ut me clarifices.

Tertio, et genuine, haec verba ad litteram explicanda sunt in sensu non formali, sed causali, q. d. « Haec est vita aeterna, » id est haec est causa vitae aeternae, vel haec est via ad vitam aeternam; nimirum ut per fidem cognoscant homines, et credant te esse solum verum Deum et Jesum Christum a te missum ad eorum salutem. Fides enim in Deum et Christum est recta via ducens nos ad vitam aeternam, juxta illud Joan. III: « Ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. » Et cap. VI: « Qui credit in me, habet vitam aeternam. » Est metonymia, quia ponitur effectus pro causa, scilicet vita aeterna pro fide. Similis est Joan. XI: « Ego sum resurrectio et vita, » id est ego sum causa, vel auctor et effector resurrectionis et vitae. Et cap. XII: « Scio, quia mandatum ejus vita aeterna est, » id est causa vitae aeternae. Et I Joan. V: « Haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra, » q. d. Fides est causa victoriae nostrae. Ita Cyrillus, lib. XI, cap. XVI: « Radicem, inquit, atque originem aeternae vitae fidem et verae pietatis virtutem esse affirmat. » Fides enim est quasi inchoatio visionis beatificae, in qua vita aeterna et beatitudo consistit: fides enim parit spem, spes charitatem, charitas bona opera, quibus meremur vitam aeternam.

Denique audi S. Augustinum tres hosce sensus complectentem et connectentem: « Si cognitio Dei est vita aeterna, tanto magis in vita aeterna, quanto magis in hac cognitione proficimus; erit autem haec perfecta, quando nulla mors erit: summa tunc clarificatio, quia summa gloria; definitur autem gloria: Frequens de aliquo fama cum laude: quod si homo laudatur, cum famae creditur; quomodo Deus laudabitur, cum videbitur? Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. »

UT COGNOSCANT TE, SOLUM DEUM VERUM. Ergo solus Pater est verus Deus, ergo Filius non est verus Deus, inferunt Ariani. Hic est eorum Achilles. Respondent primo, S. Augustinus, tract. 105, Beda, S. Thomas et alii hic, copulam et jungere Jesum Christum cum Deo Patre sub una deitate, q. d. « Ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum; » supple, et repete esse pariter solum Deum verum. Ratione id probat S. Hilarius, lib. IX De Trinit., nam alioqui haec propositio esset hiulca, pendens et imperfecta: nam si de Patre credendum est eum solum verum Deum, de Jesu Christo nihil diceretur credendum, nisi intelligamus illum etiam esse Deum verum, aeque ac est Pater. Sic ergo ordinanda est sententia: « Ut cognoscant te, et quem misisti Jesum Christum, » esse « solum verum Deum, » scilicet tam Filium quam Patrem esse Deum verum. Unde Patres ex hoc loco probant Christi divinitatem, ut S. Cyprianus, lib. I Contra Judaeos; S. Ambrosius, lib. V De Fide, cap. II; S. Hilarius, lib. IX De Trinit., in medio; S. Basilius, lib. IV Contra Eunom., in fine; Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus et alii.

Secundo, plenius respondent S. Chrysostomus, Cyrillus, Leontius, Toletus, Ribera et alii, vocem exclusivam « solum » hic non excludere Filium et Spiritum Sanctum, sed tantum idola et falsos deos, qui aliam habent naturam et deitatem a vera deitate, quae una est in S. Trinitate, ideoque eadem numero in Patre, Filio et Spiritu Sancto. Pro quo nota τὸ « solum » hic non esse subjectum, sed praedicatum; non enim sensus est, q. d. Ut cognoscant te, o Pater, qui solus es Deus verus; sed q. d. Ut cognoscant te, qui es ille Deus, qui solus verus est Deus: qualis quoque est Filius et Spiritus Sanctus; clarius hoc significatur in Graeco: ἵνα γινώσκωσί σε τὸν μόνον ἀληθινὸν θεόν, id est ut cognoscant te, qui es solus verus Deus; et Syrus, ut cognoscant te esse Deum veritatis solum; et Arabicus, ut cognoscant te esse Deum verum solum. Idem innuit comma, quod Romani et Complutenses ponunt post τὸ ut cognoscant te. Nam Filium etiam esse Deum satis insinuat, cum asserit in ejus aeque ac Patris cognitione consistere vitam aeternam. Vita enim aeterna necessario consistit in summo bono et vero Deo, et notat S. Ambrosius, lib. V De Fide, cap. II. Christus ergo modestiae causa expresse non vocat se Deum, sed missum a Patre, hoc est Messiam et redemptorem mundi. Talis enim erat qua incarnatus et homo factus.

Hinc collige, ad salutem et vitam aeternam requiri cognitionem, id est fidem, tum incarnationis Jesu Christi, tum Trinitatis; nam Pater non potest plene cognosci sine Filio et Spiritu Sancto; paternitas enim in Patre requirit spirationem Spiritus Sancti.

ET QUEM MISISTI JESUM CHRISTUM. Nomen enim Messiae, sive Christi, est missus, sive mittendus, ut supra dixi. Dices: Omittitur hic Spiritus Sanctus, ergo ille non est Deus, utpote in cujus cognitione et visione non consistat beatitudo nostra. Respondi jam. « Solum » excludere duntaxat deos Gentium, qui aliam habent naturam a Deo vero, non autem Spiritum Sanctum, qui habet eamdem.

Sed cur hic nominatur Filius duntaxat, non Spiritus Sanctus? Respondet primo, Euthymius: « Quia nondum tempus erat, ut de eo doceret; primum enim oportebat Filii cognitionem mentibus discipulorum insinuari, deinde etiam illis ea revelari quae sunt Spiritus Sancti. » Sed obstat quod jam Christus discipulis promiserat Spiritum Sanctum multaque de eo dixerat.

Secundo, Ribera id censet fieri propter auctoritatem originis; quare sicut Filius omnia tribuere solet Patri, quia ab eo procedit, ita nunc cognitioni Patris et Filii tribuitur vita aeterna; et licet subintelligatur etiam Spiritus Sanctus, non tamen nominatur, quia Pater et Filius sunt principium ejus, ipse vero nullius personae divinae principium est, sed a Patre et Filio habet quidquid habet, quomodo explicui cap. XV, in illis verbis: « Qui a Patre procedit. »

Tertio, planius dicas Christum hic non meminisse Spiritus Sancti, quia totus erat in inculcanda fide sui ipsius, ut scilicet ipse crederetur esse verus Deus Deique Filius et homo. Hoc enim tunc maxime erat inculcandum, tum quia novum et difficile erat creditu, tum quia hoc erat basis reliquorum credendorum, tum quia hoc credito credebatur et Spiritus Sanctus: hunc enim a se procedere et a se mittendum jam dixerat Christus. Intelligitur ergo hic Spiritus Sanctus, quia, ut ait S. Augustinus, ipse est Spiritus Patris et Filii, tanquam charitas consubstantialis amborum.


Versus 4: Ego Te Clarificavi Super Terram: Opus Consummavi, Quod Dedisti Mihi Ut Faciam

4. EGO TE CLARIFICAVI (ἐδόξασά σε, id est, ut Syrus et Arabicus, glorificavi) SUPER TERRAM: OPUS CONSUMMAVI (Syrus, absolvi) QUOD DEDISTI MIHI UT FACIAM. — q. d. Opus praedicationis et redemptionis, ad quod me quasi legatum tuum misisti in mundum, jam jam post paucas horas passionis et mortis meae consummabo, finiam et absolvam praedicationem Evangelii per omnes Gentes ex decreto tuo commissurus Apostolis. Audi S. Augustinum: « Clarificavi te his, quos dedisti mihi, cognitum te faciens. Clarificatur Deus, cum annuntiatus hominibus innotescit et per fidem credentibus praedicatur. » Nam, ut ait S. Chrysostomus, in caelo jam glorificatus fuerat et ab angelis adoratus; de ea ergo gloria loquitur, quae ad culturam hominum pertinet.


Versus 5: Et Nunc Clarifica Me Tu, Pater, Apud Temetipsum, Claritate, Quam Habui, Priusquam Mundus Esset, Apud Te

5. ET (id est idcirco, quia scilicet jam opus legationis meae consummavi, ac me amore tui humiliavi et abjeci me usque ad mortem crucis) NUNC CLARIFICA ME TU, PATER, APUD TEMETIPSUM, CLARITATE, QUAM HABUI, PRIUSQUAM MUNDUS ESSET, APUD TE. — S. Augustinus, et ex eo S. Thomas, accipit claritatem quam Christus ut homo habuit ab aeterno, non actu, sed in decreto et praedestinatione Dei. Petit, inquit, ut, quam habuit claritatem in praedestinatione, habeat perfectione et redditione, scilicet in dextera Patris; videbat enim glorificationis praedestinatae tempus advenisse. Sic et Suarez: Clarifica, inquit, me gloria resurrectionis, ad quam ante mundum me praedestinasti.

Simplicius alii accipiunt de claritate, id est gloria divinitatis, quam Christus ab aeterno habuit apud Patrem ut Filius, sedendo ad dexteram ipsius, hoc est, ipsi in dignitate et gloria par et aequalis, utpote Deus verus de Deo vero. Sensus ergo est, q. d. « Clarifica, » id est glorifica me, Pater, claritate et gloria illa quam habui apud te ab aeterno; hoc est fac, o Pater, ut moriturus mox resurgam et ascendam in caelum sedeamque ad dexteram tuam quasi Filius tuus, itaque glorificer et ab hominibus agnoscar non tantum esse homo, sed et Deus; quod scilicet ob divinam naturam humanitati conjunctam, humanitas mea gloriosissime evecta sit ad dexteram tuam, eique divina natura humanitati meae divinitatis gloriam, quam habuit ab aeterno, communicarit. Petit ergo divinitatem in humanitate sua latentem agnosci, itaque utramque clarificari et glorificari. « Clarifica » igitur me tu, Pater, « apud temetipsum, » scilicet assumendo me ad te, ut ad dexteram tuam sedeam, inquit Chrysostomus, Cyrillus, Theophylactus, Euthymius, S. Thomas; « a claritate quam habui apud te, » q. d. Colloca me ad dexteram tuam, ut omnes intelligant me habere eam claritatem quam revera ab aeterno habui apud te, scilicet me esse Filium tuum naturalem aequalem tibi. Ita Cyrillus et Hilarius, De Trinit., lib. III; ita quoque S. Augustinus, Leontius, Toletus, Ribera, Jansenius, Maldonatus et alii hic.

Triplex ergo hic claritas Christi significatur et involvitur. Prima est, claritas increata et infinita, puta gloria divinitatis et filiationis divinae, quod scilicet ipse vere sit Deus Deique Filius; hanc enim gloriam habuit apud Patrem ante mundi creationem. Secunda est claritas creata et finita, puta gloria humanitatis, quam ipsa nacta est in resurrectione ejusque dotibus gloriosis, ac mox in ascensu ad caelum et sessionem ad dexteram Dei: Christus enim non tantum qua Deus, sed et qua homo, post ascensum in caelum sedet ad dexteram Dei, uti fuse explicui, Coloss. III, 1. Haec autem secunda claritas Christi ostendit primam; ex eo enim quod Christus, qua homo, ascendens ad caelum sedet ad dexteram Dei, innotuit Christum esse Deum Deique Filium, ac ut talem sedere ad dexteram Dei, id est illi divinitate, gloria et adoratione esse parem et aequalem. Sensus ergo est, q. d. Fac, o Pater, ut claritatem, id est gloriam quam habui, qua Deus, ante mundum, nunc habeam et participem ut homo, id est fac ut ego, qui ab aeterno, qua Deus, sedi ad dexteram tuam, nunc ad eamdem sedeam ut homo. Hoc enim significat τὸ « apud temetipsum, » scilicet in tempore, post ascensum in caelum. Tertia claritas est, qua utraque claritas jam dicta manifestata est Apostolis caeterisque fidelibus. Nam cum hi viderunt Christum gloriose in caelum scandere, angelos illi applaudere, ac Christum e caelo mittere Spiritum Sanctum cum operatione tot signorum et miraculorum, quibus ipsi ad Christum converterunt totum orbem; ex his omnibus, inquam, cognoverunt ipsi Christum non fuisse merum hominem, sed et Deum Deique Filium, ac ut talem sedere ad dexteram Dei in summa majestate et gloria, idque per omnes gentes praedicarunt.

Petit ergo Christus primam suam claritatem et gloriam patefieri per secundam, scilicet per ascensum humanitatis in caelum; et secundam per tertiam, scilicet, ut secunda manifestetur Apostolis caeterisque fidelibus. Summa postulat Christus, ut divinitas velut margarita abscondita in luto et testa humanitatis et passionis suae, illa per mortem diffracta emicet, et radios suae gloriae ubique diffundat: sicut sol nube velatus, dum illam suo fulgore diffringit et dissipat radiosque suos coruscos quaquaversum spargit; tumque Christi claritas, id est gloria ejus, toto orbe splendescet. Hoc autem factum est in Christi resurrectione, ascensu in caelum, missione Spiritus Sancti, conversione Gentium. Hinc S. Chrysostomus per « claritatem » accipit passionem.

Audi S. Chrysostomum alloquentem: « Quid dicis? Ad crucem cum latronibus ac praedonibus ducendus maledictorumque necem subiturus, deinde et conspuendus, et virgis percutiendus es atque alapis, et ista vocas gloriam? Utique, inquit; nam pro dilectis ista patiar, etc.; si gloria illi non in patrio throno, sed in contumelia reputata est, multo magis mihi istud pro gloria ducendum est. » Et paulo ante: « Si Christus, ait, tanti non duxit esse in gloria, quanti quod mei gratia crucem subiret; quid, quaeso, illius nomine ferre non debeo? »

Nota: τὸ « apud temetipsum » et « apud te. » Primo, idem est quod a te; deitatem enim suam omnemque gloriam accipit Filius a Patre. Secundo, idem est quod coram te; nam, licet nullus esset angelus vel homo Christum glorificans, ipse tamen coram Patre haberet infinitam laudem et gloriam; hac enim Pater laudat et glorificat Filium, ac vicissim Filius Patrem. Idem dico de Spiritu Sancto. Hoc est, quod ad finem singulorum Psalmorum canimus: « Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto: Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. » q. d. Opto Deo Patri, et Filio, et Spiritui Sancto gloriam immensam et divinam, qualem habuit a principio, id est ab aeterno, et nunc habet et habebit in perpetuum, quae est gloria, qua una persona divina caeteras sibi socias immensa laude glorificat et vicissim eadem ab illis glorificatur. Pater enim immense glorificat Filium et Spiritum Sanctum, et hi vicissim tam Patrem, quam se invicem immense glorificant. Tertio, τὸ « apud temetipsum » proprie idem est quod « apud te: » scilicet qua Deus sedens in throno divinitatis ad dexteram tuam, quasi tibi ὁμοούσιος, par et aequalis, juxta illud cap. I, vers. 1: « Et Verbum erat apud Deum, » vide ibi dicta; qua homo vero supra omnes angelos et creaturas elevatus, proxime assidens Deo.

Perperam ergo nonnulli haeretici, teste S. Augustino, tract. 103, hanc clarificationem sic factam opinantur, ut humanitas in caelo conversa sit in divinitatem; hoc enim est impossibile, et sic non glorificaretur humanitas Christi, quae passa est, utpote quae amplius non est, cum sit conversa in divinitatem, sed sola divinitas. Participavit ergo humanitas gloriam divinitatis prae omnibus beatis angelis et hominibus, utpote sibi hypostatice unita, perinde ac aer participat lumen solis, et Beati participant gloriam Dei. Ita S. Chrysostomus, Cyrillus, Hilarius, Ambrosius et Athanasius scribentes contra Arianos.

Nec mireris id nonnullos sensisse de Christo; nam idem senserunt de Beatis omnibus, scilicet illos in caelo revera transformandos in Deum, ex eo quod ait Apostolus I Corinth. xv, 28: « Ut sit Deus omnia in omnibus. » Fuit hic error Contemplativorum, sed fanaticorum, ut ibi dixi.


Versus 6: Manifestavi Nomen Tuum Hominibus, Quos Dedisti Mihi de Mundo

6. MANIFESTAVI NOMEN TUUM HOMINIBUS, QUOS DEDISTI MIHI DE MUNDO. — Explicat τὸ « ego te clarificavi, opus consummavi, » per « manifestavi nomen tuum hominibus. » Hoc enim erat opus illi a Patre commissum: ita Chrysostomus. « Nomen tuum, » non quo Deus, sed quo Pater es et vocaris, quodque me Filium generaris tibi consubstantialem, ait Cyrillus. Audi Interlinearem: « Nomen tuum, non quo diceris Deus, quod erat notum Judaeis, sed quo diceris Pater meus, quod sine Filio non noscitur. » Et S. Augustinus: « Nam quod Deus dicitur, nec Gentibus incognitum: in hoc quod fecit mundum, notus in omnibus Deus; in hoc quod non cum diis falsis colendus, notus in Judaea Deus; in hoc quod Pater Christi, nunc per Christum manifestatus. » Et Chrysostomus: « Se Filium Dei Patris manifestaverat jam et verbis et rebus. »

QUOS DEDISTI MIHI DE MUNDO. — Quos scilicet « dedisti mihi » per vocationem et gratiam, non tantum sufficientem, sed et efficacem; sive, quos « dedisti mihi » perfecte et complete, nimirum tam quantum est ex parte tua, vocando eos per gratiam praevenientem, libero eorum arbitrio congruentem, quae actu persuaderet eis tui fidem, amorem et sequelam; quam, quantum est ex parte ipsorum, qui a te sic vocati, per gratiam tuam sponte sua vocationi tuae obsecuti sunt tibique obedierunt, ut se mihi et meae fidei darent, itaque se separarent de mundo, id est de numero infidelium et peccatorum, mundi cupedias et vanitates captantium. Hinc S. Caecilia dicebat « se nullam velle habere amicitiam cum mundo. » Loquitur proprie de Apostolis caeterisque suis discipulis; atque hac phrasi significat primo, suum dominium et potestatem, quam ut homo habebat, in discipulos caeterosque homines a divinitate manare et derivari; secundo, Deum Patrem gratia sua eos praevenisse, ac movisse ad Christi fidem et sequelam; tertio, Patrem eos separasse a mundo, ac tradidisse Christo, ut per eum salventur; quarto, se habere voluntatem humanam cum Patris voluntate conformem illique per omnia subditam; quinto, Deum Patrem elegisse eos quos volebat Christo tradere in Apostolos et discipulos, illosque Christo proposuisse ac Christum Patri obsequentem eos acceptasse.

TUI ERANT, ET MIHI EOS DEDISTI: ET SERMONEM TUUM SERVAVERUNT. — Christus valedicturus Apostolis, eis benedicit et omnia bona a Deo apprecatur. Hic ergo per orationem eos Deo commendare incipit, ac rationem addit, dicens: « Tui sunt, » etc., quia nimirum ab aeterno eos amasti, elegisti tibique ascivisti, ut e numero mundanorum per gratiam tuam separarentur et salvarentur, scilicet, adduxisti eos ad me, ut in me crederent meumque sermonem, id est meam doctrinam et legem servarent, itaque gloriam aeternam, ad quam eos elegisti, consequerentur; nam, ut dixit cap. VI: « Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum. » Qui ergo tui sunt, hoc est, a te dilecti et electi, cura, conserva, protege eos ut tuos: hoc oro, quia sicut tui sunt, sic mei quoque sunt; tu enim « mihi eos dedisti: » tuos igitur aeque ac meos ama, guberna et rectis viis dirige in vitam aeternam.


Versus 7: Nunc Cognoverunt, Quia Omnia Quae Dedisti Mihi, Abs Te Sunt

7. NUNC COGNOVERUNT, QUIA OMNIA QUAE DEDISTI MIHI, ABS TE SUNT, — scilicet quod omnia mea dicta et facta, non a me, sed a te primitus sint profecta, ideoque meam doctrinam et legem mihi a te esse datam et dictatam.


Versus 8: Quia Verba, Quae Dedisti Mihi, Dedi Eis; et Ipsi Acceperunt, et Cognoverunt Vere Quia a Te Exivi, et Crediderunt Quia Tu Me Misisti

8. QUIA VERBA, QUAE DEDISTI MIHI, DEDI EIS: ET IPSI ACCEPERUNT, ET COGNOVERUNT VERE QUIA A TE EXIVI (a te processi et genitus sum quasi Filius, ut dixi cap. XVI, vers. 30), ET CREDIDERUNT QUIA TU ME MISISTI. — q. d. Cura eos, quia ego eos curavi et docui, ipsique me et meam doctrinam ultro acceptarunt ac crediderunt me esse tuum Filium a te missum in mundum ad ejus salutem, scilicet me esse Messiam, sive Christum salvatorem mundi.


Versus 9: Ego pro Eis Rogo: Non pro Mundo Rogo, Sed pro His Quos Dedisti Mihi, Quia Tui Sunt

9. EGO PRO EIS ROGO (ut eos conserves, et crescere facias in tui meique cognitione et amore): NON PRO MUNDO ROGO, SED PRO HIS QUOS DEDISTI MIHI, QUIA TUI SUNT. — Hinc haeretici dicti Praedestinationi tempore S. Augustini (abutentes scriptis S. Augustini De Praedestinatione et gratia), docuerunt Christum pro solis praedestinatis orasse, natum et passum esse: quare praedestinatis nil obesse, quaecumque committant scelera, ac reprobis nil prodesse bona opera quaecumque faciant. Haec haeresis hisce saeculis renovata est a Joanne Hus et Martino Luthero. Ita Prateolus, ex Sigeberto, in Catal. haeret.

Verum S. Scriptura docet Christum natum et passum esse pro omnibus hominibus, etiam reprobis, aut potius ob sua scelera reprobatis vel reprobandis, ut patet Luc. XXIII, 34; II ad Cor. V, 14 et 15; Joan. I, 9; I Timoth. II, 4, ubi dicitur: « Qui (Deus) vult omnes salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire, » scilicet per Christum: quia Christus, quantum est ex parte sua, providet omnibus hominibus de mediis necessariis ad salutem; instituit enim Sacramenta pro omnibus, Apostolos misit ad omnes gentes, doctrinam et gratiam suam offert omnibus. Sufficienter ergo ex parte sua egit, ut omnes salvarentur. Peculiariter tamen hic orat pro suis fidelibus, oratione efficaci, ut Deus eos in fide et gratia data custodiat. Ita S. Augustinus, qui et alibi ait: « Non pro mundo rogo, » hoc est, inquit, pro his qui in finem vitae permansuri sunt mundus, id est infideles et impii.

Secundo, at melius ac praecisius, Christus hic orat tantum pro suis Apostolis et discipulis (quia eis hac oratione benedicens valedicit), ut conserventur a Deo Patre in fide, gratia et concordia, in qua jam erant. Id patet ex vers. 11 et 20, ubi, post orationem factam pro Apostolis, orat pro caeteris fidelibus per eorum praedicationem credituris. Ergo pro eis hic non oravit. Porro, « pro mundo, » id est mundi amatoribus et incredulis: quia et crucifixoribus suis oravit Christus alibi, praesertim in cruce, ut sese converterent, paenitentiam agerent, itaque veniam, gratiam et salutem consequerentur, dicens: « Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt, » Luc. cap. XXIII, vers. 34; cujus orationis vi, multi ex eis paulo post, praedicante S. Petro, conversi sunt, ut patet Act. II. Hic tamen pro eis non oravit (nec enim omnia omnibus, neque semper et ubique postulanda sunt); sed tantum pro Apostolis, quia eis hic valedicit, et orando benedicit, ut dixi: Apostoli enim erant futuri propagatores Evangelii et principes Ecclesiae.


Versus 10: Et Mea Omnia Tua Sunt, et Tua Mea Sunt: et Clarificatus Sum in Eis

10. ET MEA OMNIA TUA SUNT, ET TUA MEA SUNT: ET CLARIFICATUS SUM IN EIS. — Probat quod dixit: « quia tui sunt, » et a te mihi dati; nam « mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, » q. d. Abiturus tibi, o Pater, commendo meos discipulos, quasi filios, quia tui sunt, a te electi in vitam aeternam, et meae fidei commissi et dati a te; tui, inquam, sunt adhuc, licet mihi dati sint, quia omnia mea tua sunt; et licet dixerim a te mihi datos esse, semper quoque mei fuerunt, quia omnia quae tu habes, mea sunt propter essentiae unitatem. Ita Cyrillus et Chrysostomus.

ET CLARIFICATUS SUM IN EIS. — Quia ipsi in me credunt, me amant, colunt, adorant, depraedicant, quasi Messiam et Dei Filium. Ita Cyrillus et Chrysostomus. Moraliter, disce hic Deum et Christum glorificari in nobis cum bene agimus, ac praesertim cum ejus fidem praedicamus, et infideles vel impios ad eum convertimus.

Aliter S. Augustinus, tract. 107, qui praeteritum accipit pro futuro ob ejus certitudinem, q. d. Oro pro Apostolis, quia per ipsos glorificandus sum in orbe, cum ipsi a morte mea meam divinitatem ubique Gentium praedicabunt.


Versus 11: Et Jam Non Sum in Mundo, et Hi in Mundo Sunt, et Ego ad Te Venio. Pater Sancte, Serva Eos in Nomine Tuo, Quos Dedisti Mihi, Ut Sint Unum, Sicut et Nos

11. EGO JAM NON SUM IN MUNDO (id est mox non ero in vita et terra hac, quia post paucas horas occidar), ET HI IN MUNDO SUNT, ET (id est quia) EGO AD TE VENIO. — q. d. Ego ab illis abeo et ad te redeo: ipsi autem manent in mundo, ut meum tuumque Evangelium toto orbe praedicent, ideoque diaboli, aeque ac Judaeorum et Gentium odiis, persecutionibus et mille periculis exponentur: tu ergo, o Pater, eos custodi: nec enim est alius me absente, qui eos tueatur.

PATER SANCTE, SERVA EOS IN NOMINE TUO, QUOS DEDISTI MIHI: UT SINT UNUM, SICUT ET NOS. — Patri dat epithetum sancti, quia agit de sanctitate, petitque ut Pater sanctus Apostolos in sanctitate conservet et promoveat. Sic vers. 25 ait: « Pater juste, mundus te non cognovit, » q. d. Justus es, qui injusto et superbo mundo mysteria meae humilitatis et redemptionis abscondis. Sic Deus Paulum in tribulatione consolans, ab eo vocatur « Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, » II Cor. I. Idem vero Davidem in praelio roborans et victorem faciens, sic ab eodem compellatur: « Diligam te, fortitudo mea: Dominus firmamentum meum et refugium meum. »

SERVA EOS IN NOMINE TUO, — id est tua virtute, tuo auxilio, tua omnipotentia, ut semper in me, meoque ac tuo amore et cultu persistant. Hinc patet Apostolos post adventum Spiritus Sancti non amisisse Dei gratiam, nec peccasse mortaliter, quia hoc hic orat Christus, cujus oratio, utpote ardens et efficax, a Patre fuit exaudita. Ita Ribera.

UT SINT UNUM SICUT ET NOS, — scilicet consensu, voluntate et spiritu, sicut nos unum sumus natura et eadem essentia divinitatis, ut scilicet uno charitatis spiritu conjuncti, semper me sequantur, nec inter se discordia dividantur; sed habeant unitatem spiritus per concordiam, quam nos habemus per eamdem essentiam. Ita S. Augustinus et S. Ambrosius, lib. IV De Fide, cap. II. Unde notat S. Cyrillus hic et S. Athanasius, serm. 4 Contra Arian., τὸ « sicut » similitudinem quamdam et imitationem significare, non identitatem, q. d. Ut imitentur nostram unitatem per consensum animorum, quam nos habemus per eamdem numero essentiam et voluntatem.

Nota: S. Cyrillus et S. Hilarius, lib. VIII De Trinit., τὸ « ut sint unum, » referent ad S. Synaxim, puta ad Eucharistiam, quasi optet Christus, ut Apostoli per sumptionem corporis sui in Eucharistia fiant unum et secum et inter se, idque vere, corporaliter et substantialiter, sicut ipse vere cum Patre unum est substantialiter. Sicut enim Pater unitur Filio in eadem essentia divinitatis; sic Apostoli et fideles omnes uniuntur sibi invicem in eadem substantia humanitatis et divinitatis Christi, quam sumunt in Eucharistia.


Versus 15-16: Non Rogo Ut Tollas Eos De Mundo

Aliter S. Augustinus: Quod sit hoc gaudium, inquit, supra expressit dicens: «Ut sint unum, sicut et nos unum sumus;» haec est pax et beatitudo futuri saeculi.

15. NON ROGO UT TOLLAS EOS DE MUNDO, SED UT SERVES EOS A MALO. 16. DE MUNDO NON SUNT, SICUT ET EGO NON SUM DE MUNDO. — «Ut eos serves a malo:» primo, culpae, quae sola verum est malum; secundo, poenae, q. d. Ut eos serves in quavis tribulatione et adversitate, ita ut vel ab ea illos protegas, vel in illa robores, ut illam gloriose tolerent et superent; tertio, «a malo,» id est a diabolo ejusque insidiis et tentationibus: graece enim est cum articulo, ἐκ τοῦ πονηροῦ.

DE MUNDO NON SUNT. — Hoc repetit: paulo ante enim hoc dixit, ut daret causam cur mundus eos odisset, quia scilicet illi moribus, affectibus et vita erant dissimiles, imo contrarii; hic vero id repetit, ut ostendat cur Pater eos cordi et curae habere servareque debeat, quia scilicet ipsi mundo relicto, Dei Christique cultui et curae se totos tradiderunt. Unde subdit:


Versus 17: Sanctifica Eos In Veritate

17. SANCTIFICA EOS IN VERITATE. — Tò «sanctifica» non actum inchoatum (quia jam Apostoli erant sancti sumpserantque paulo ante S. Synaxim), sed proficientem et perfectum significat, juxta illud Apoc. XXII: «Qui sanctus est, sanctificetur adhuc,» q. d. Confirma, promove et perfice eos in sanctitate, sive per Spiritum Sanctum in Pentecoste veritatem Evangelicam perfectam eis infunde, ut tam interna quam externa sapientia et sanctitate repleantur; itaque tam vita quam verbo veri sint orbis doctores, sacerdotes et Ecclesiarum principes, qui suam sanctitatem, quasi ignem divinum omnibus afflent et aspirent. Unde sequitur) SERMO TUUS VERITAS EST. — Id est doctrina tua per me eis tradita veritas est, q. d. Non Moses, non Philosophi, sed sermo tuus hanc veritatem Evangelicam docet. Mosis ergo et Judaeorum sanctitas fuit ceremonialis et umbratica; philosophorum vel ficta, vel moralis et naturalis; Christi vero supernaturalis, caelestis et divina. Alii, «sanctifica eos in veritate,» hoc est, inquiunt, sanctifica eos vere, id est integre et perfecte, quam Apostolus vocat «sanctitatem veritatis,» id est veram, sinceram, integram, Ephes. IV, 24. Integra enim magnaque sanctitas requiritur in Apostolo ad praedicandum assidue, ad resistendum tyrannis, ad laborandum nocte et die, ad mortem et martyrium subeundum. Vide II Cor., cap. XI.

Secundo, sic exponi potest: «sanctifica eos in veritate,» id est sanctifica eos in me qui sum «via, veritas et vita,» cap. XIV, vers. 6, q. d. Fac eos meae bonitatis et sanctitatis participes. Ita S. Augustinus, tract. 108; Cyrillus, Rupertus, S. Thomas.

Posset tertio, cum Maldonato, tò «sanctifica eos in veritate,» exponi, q. d. Eos uti sanctos ministros et praecones Evangelii segrega, designa et consecra; sed «in veritate,» non in umbris, uti olim Aaron cum suis filiis, Levit. IX, umbratice et typice sanctificatus est, id est consecratus sacerdos et pontifex. Unde Chrysostomus, «sanctifica eos in veritate,» hoc est, inquit, segrega eos sermoni et praedicationi. Sic Jeremias, cap. I, vers. 5, dicitur in utero sanctificatus, id est designatus et quasi consecratus propheta.

Posset quarto, tò «sanctifica eos in veritate,» sic accipi, q. d. Fac eos sanctas victimas, ut per martyrium tibi sanctificentur et immolentur. Decet enim Apostolos fieri martyres, ut sanctitatem doctrinae suae sanctitate martyrii sui confirment et obsignent. Unde et de facto omnes Apostoli fuere martyres, instar Christi, qui vers. 19, ait: «Pro eis ego sanctifico,» id est offero et immolo meipsum. Sic enim in Levitico passim victimae dicuntur sanctificari, cum Deo immolantur, de quo rursus vers. 19.

Nota: Christus ut homo triplicem habuit sanctitatem, quam Apostolis et fidelibus communicavit. Prima fuit infusa, scilicet gratia, charitas, caeteraeque virtutes, animae Christi a Deo in primo conceptionis ejus instanti inditae, uti nobis Deus easdem per Christi merita infundit. Secunda fuit sanctitas divina; qua nimirum deitas ipsa sanctissima est, et fons omnis sanctitatis hominum et angelorum: hanc enim habuit Christus ut homo per communicationem idiomatum; per hanc enim attributa Deitatis, inter quae unum est sanctitas, vere attribuuntur Christo homini, utpote qui in eadem persona Verbi cum Deitate subsistit. Tertia, sanctitas Christi hominis, praecise facta est per ipsam ejus unionem hypostaticam cum Verbo; per hanc enim praecise humanitas Christi sanctificata fuit effectaque sanctissima: nam, etiamsi Christus ut homo nullam habuisset gratiam infusam, ipsa tamen ejus unio hypostatica cum Verbo summa erat ejus sanctificatio et sanctitas. Hinc humanitas Christi, quia Verbo unita, peccare non poterat eratque plane impeccabilis, Deo gratissima et acceptissima, imo Christus ut homo erat Dei Filius, non adoptivus ut nos, sed proprius et naturalis.

SERMO TUUS VERITAS EST. — q. d. Evangelium quod a te acceptum praedico, non est umbra, uti fuit lex vetus, sed in spiritu et veritate consistit, uti dixit cap. IV, 24. Vide dicta cap. XV, 3, ad illa: «Jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.» Nam, ut dictum est cap. I, 17: «Lex per Mosen data est; gratia et veritas per Jesum Christum facta est.»

Moraliter: disce hic quam sanctus esse debeat Christianus, praesertim Religiosus et Apostolicus, qui alios sanctificare cupit; nimirum, ut sit similis Apostolis, imo Christo, eorumque mores et actus sanctissimos imitari satagat. Vide Nyssenum, tract. Quid nomen Christiani exigat: «Christianismus, inquit, est imitatio divinae naturae;» Christianus enim sanctitatem Dei et Christi imitari debet quam maxime potest, ut Christus in ejus sermone, habitu et operatione jugiter resplendeat, ut qui eum videt vel audit, Christum se videre et audire existimet. Hoc est quod Deus sancit Levit. XX, 26: «Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos de caeteris populis, ut essetis mei.» Sanctitas ergo est aversio a mundo, et conversio unioque cum Deo et Christo. Quocirca Apostoli magis sua sanctitate et charitate ardente, quam praedicatione converterunt orbem; imo ideo ore tonabant, quia vita fulgurabant, juxta id quod de S. Basilio ait Nazianzenus: «Oratio ejus erat tonitru, quia vita erat fulgur.» Hac de causa Christus Apostolis hic non sapientiam, ut Salomon, sed sanctitatem a Deo efflagitat. Vide ideam S. Pauli, sive viri Apostolici, quam praefixi Actibus Apostolorum. Vere S. Gregorius, lib. VI in lib. I Reg., cap. II: «Sanctificatio corporis, inquit, pudicitia est; sanctificatio mentis charitas et humilitas.»


Versus 18: Sicut Tu Me Misisti In Mundum, Et Ego Misi Eos In Mundum

18. SICUT TU ME MISISTI IN MUNDUM, ET EGO MISI EOS IN MUNDUM. — Est nova ratio cur Christus Apostolos Patri commendet, ut eos servare et sanctificare debeat, q. d. Sicut tu me misisti in mundum, ut eum peccatis perditum reparem et sanctificem; sic et ego Apostolos mitto per omnes gentes, ut illas sanctificent. Quare indigent magna sanctitate, tum ne illarum illecebris capiantur, vel persecutionibus prosternantur, tum ut illas vitiis plane depravatas sanctificent. Quare par est, o Pater, ut eos in dies magis et magis sanctifices, uti ipsi alios plurimos sanctificare valeant.


Versus 19: Et Pro Eis Ego Sanctifico Meipsum

19. ET PRO EIS EGO SANCTIFICO MEIPSUM: UT SINT ET IPSI SANCTIFICATI IN VERITATE. — Primo, S. Augustinus, tò «sanctifico» proprie accipit, q. d. Ego, qua Filius Dei, sanctifico hominem a me assumptum, ut per eum sanctificem Apostolos. Audi S. Augustinum: «Quando Verbum caro factum est, tunc sanctificavit se in se, id est hominem se in Verbo se, quia unus Christus Verbum et homo; propter sua vero membra dicit: Et pro eis ego sanctifico meipsum, hoc est ipsos in me, quoniam in me etiam ipsi sunt et ego. Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Quid est, Et ipsi, nisi quemadmodum ego, et in veritate, quod sum ego?»

Secundo et genuine, «sanctifico» id est in sanctam hostiam me tibi offero et immolo, hoc est post paucas horas offeram et immolabo in cruce, ut per illam ipsi «sint sanctificati in veritate,» id est ut ipsi per sermonem tuum, qui veritas est et non umbra, sanctificentur, ut vere tui sint tibique se dedicent ad labores apostolicos, ut ad te omnes gentes convertant, ideoque pro te omnes persecutiones, aerumnas et afflictiones invicto animo sustineant ipsamque mortem et martyrium subeant, tanquam se tibi, aeque ac ego, sanctificantes, id est offerentes et immolantes. Ita S. Chrysostomus, hom. 81, et fuse Cyrillus, Rupertus, et S. Thomas, Jansenius, Maldonatus, Toletus, Ribera et alii.


Versus 20: Non Pro Eis Autem Rogo Tantum, Sed Et Pro Eis Qui Credituri Sunt

20. NON PRO EIS AUTEM ROGO TANTUM, SED ET PRO EIS, QUI CREDITURI SUNT PER VERBUM EORUM IN ME. — Hucusque oravit Christus pro Apostolis, sub quibus caeteros a se immediate conversos, ut 72 discipulos intelligit: nunc orat pro caeteris fidelibus, qui per eorum praedicationem successive quovis saeculo, usque ad finem mundi in eum credituri sunt. Orat ergo pro tota Ecclesia et pro omnibus christianis quavis aetate futuris. Horum enim ipse est Pater et Patriarcha, Rex et Princeps; Pontifex et Hierarcha. Hos omnes et singulos ergo Christus ut homo (nam ut homo hic pro eis orat) distincte et perfecte, perinde ac si extitissent et praesentes fuissent, videbat in essentia divina, ait Toletus; aut potius per scientiam infusam: haec enim Christi hominis erat, quatenus ipse erat viator; cum visio essentiae divinae foret ipsius, non qua viator, sed qua beatus erat: ita Suarez. Videbat ergo in ea me et te, et quemlibet alium fidelem post mille annos nasciturum, ac pro omnibus et singulis Deum rogabat atque gratiam cuique propriam impetrabat: quare hujus Christi orationis vi, singuli fideles nascituri suo tempore fidem, gratiam, salutem omniaque sua bona et Dei dona consequentur, sed quisque sua et sibi propria, quae Christus pro eo petiit et postulavit. Igitur tunc Christus oravit pro S. Stephano, S. Laurentio, S. Vincentio caeterisque Martyribus, ut martyrii lauream adipiscerentur; pro S. Athanasio, S. Augustino, S. Hieronymo, etc., ut Doctores Ecclesiae fierent; pro S. Agnete, Caecilia, Catharina, etc., ut virginitatem suam quasi hostiam Deo immolarent et sanguine suo purpurarent. Idem dicas de caeteris Christianis. Tunc ergo aeque ac in cruce Christus orans pro omnibus et singulis, omnes et singulos parturiit, quasi suos Benoni, imo Benjaminos. Hoc cogitet et expendat quilibet fidelis, ac Christo parenti suo pro tanta parturitione sui immensas agat gratias.


Versus 21: Ut Omnes Unum Sint

21. UT OMNES UNUM SINT, — per unam fidem, spem, charitatem, concordiam. Vide dicta vers. 11. Adverte. Christum hic orare duntaxat pro fidelibus: iis enim valedicit; non pro infidelibus, pro quibus alibi, et praesertim in cruce oravit. Rursum disce hic, quam Christiani debeant inter se esse uniti et concordes, ac quam longe discordes, et qui lites seminant, a spiritu Christi absint.

SICUT TU, PATER, IN ME, ET EGO IN TE, UT ET IPSI IN NOBIS UNUM SINT. — Nam «Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo,» I Joan. IV, 16. Per fidem ergo et charitatem unimur primo, Deo et Christo, deinde nobis invicem, velut membris unius corporis mystici Christi, quod est Ecclesia. Τὸ «sicut» non identitatem, ut volebant Ariani, sed similitudinem duntaxat significat. Pater enim et Filius unum sunt per eamdem numero essentiam et Deitatem; nos vero unum sumus per eamdem qualitatem, puta charitatem et concordiam; per hanc tamen ita unimur Deo, ut eum possideamus et vicissim ab eo possideamur. Audi S. Augustinum (vel quisquis est auctor), lib. De Salutaribus documentis, cap. IX: «Si aliquid in hoc saeculo possidere delectamur, Deum qui possidet omnia, qui creavit omnia, expedit ut mente possideamus, et in eo habeamus quaecumque feliciter et sancte desideramus; sed quoniam nemo possidet Deum, nisi qui possidetur ab eo, simus nos ipsi facti Dei possessio, et sit sua nobis possessio Deus. Et quid potest esse et jucundius, quam cui efficitur suus imperator et redemptor census, et haereditas dignatur esse ipsa divinitas? Omnes enim ex illo fructus percipimus, si in illo et de illo semper vivimus. Quid, rogo, homini sufficit, cui ipse conditor non sufficit? Quid ultra quaerit, cui omne gaudium et omnia suus redemptor esse debet?»

Per amorem ergo ita unimur Deo, ut cum eo fiamus quasi unus spiritus, ut absorbeatur in nobis quidquid est cupiditatis terrenae, et tota mens transeat per affectum in Deum, itaque quasi deificetur; sicut si gutta aquae infundatur vino generoso, illico tota in illud transit, et sicut ferrum si igniatur, transit in ignem, manente licet ferri natura; et sicut aer a sole illuminatus, transit in lumen, adeo ut ipse nil nisi lumen solis esse videatur. Unde S. Bernardus, serm. 74 in Cantic.: «Quis est, inquit, qui perfecte adhaeret Deo, nisi qui in Deo manens tanquam dilectus a Deo, Deum nihilominus in se traxit vicissim diligendo? Ergo cum undique inhaerent sibi homo et Deus, inhaerent autem undique intima mutuaque dilectione inviscerati alterutrum sibi, per hoc Deum in homine, et hominem in Deo esse haud dubie dixerim.»

Hanc unionem sentiunt sapiuntque, qui cum Magdalena agunt vitam contemplativam. In ea enim amans anima defluit a seipsa, et velut ad nihilum redacta, in abyssum aeterni amoris collapsa absorbetur, et sibi omnino mortua, soli vivit Deo, nil sciens, nil sentiens praeter ipsum. Perdit namque se in vastissima divinitatis solitudine ac caligine, sed sic se perdere utilius et jucundius est, quam se invenire: ibi enim quidquid humanum est, exuens, et quidquid divinum est, induens, transformatur atque transmutatur in Deum. O vere beata anima, quae propria omni operatione deposita, in vi memorativa nudatur omnibus imaginibus; in intellectu sentit et fovet praefulgidas illuminationes Solis justitiae; in vi concupiscibili sentit aestum quemdam quieti amoris, sive contactum Spiritus Sancti, in similitudinem veri fontis affluentem rivis aeternae suavitatis. Nam cum ea ab omnibus libera et semota, simplex existat, et munda ut tersum speculum, eam assidue Dominus sui divini fulgoris radiis illustrare solet. Quia cum Deus ipse est agens, homo est patiens. Nam dum vires animae silent, et a propria actione quiescunt, atque ab omni denique externa imagine liberae sunt, Deus ipse loquitur, easque mentis vires pro libito disponit et afficit, nobilissimum opus in ea peragens. Igitur, o anima generosissima, o nobilissima, te puram et liberam custodi, noli ad varietatem sensuum foras excurrere, sed cohibitis sensibus intus habita, ad Deum ardenter convertere, millies per diem in abyssum divinitatis immersa, ibi ultro citroque natare curato. Anhela ad illam supernaturalem spiritus cum Deo unionem, revola in Deum a quo ducis originem, qui lux est increata, et lux simul aeternitatis. Quocirca merito exclamat S. Bernardus, tract. De Amore divino, cap. IV: «O felicem, imo felicissimam animam, quae Deo sic a Deo meretur affici, ut per unitatem spiritus in Deo solum amet Deum, non suum aliquod privatum, nec nisi in Deo amet semetipsam, et Deus in ipsa amet vel approbet, quod amare vel approbare debet Deus, id est seipsum, imo quod solum debet amari a creatore Deo et a creatura Dei. Amoris enim vel nomen vel affectus, nulli competit vel debetur nisi tibi soli, o vere amor amande Domine.» Unde subjungens ita cum S. Joanne concludit: «Et haec est in nobis voluntas Filii tui, haec pro nobis oratio ejus ad te Deum Patrem suum: Volo ut sicut ego et tu unum sumus, ita et in nobis ipsi unum sint. Hic est finis, haec est consummatio, haec est perfectio, haec est pax, haec est gaudium in Spiritu Sancto, hoc est silentium in caelo.»

UT CREDAT MUNDUS, QUIA TU ME MISISTI. — «Ut credat,» non tantum per unitatem et conformitatem doctrinae, ut vult Euthymius, sed potius per unitatem et unionem cum Deo et Christo, q. d. Vel «hoc solo mundus credet Christum Dei Filium, quod videat Christianos tam Deo et Christo, quam sibi invicem amore esse conjunctos et unitos: videbit enim talem unionem non posse fieri nisi a Christo et Deo: quare per hoc allicietur, ut et ipse incredulus incredulitatem deponat, et credat in me.» «Mundus» ergo hic in bonam partem accipitur, aeque ac Joan. III: «Non enim venit Filius hominis ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.» Et II Corinth. V: «Quoniam Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi.» Minus recte igitur Jansenius per mundum hic accipit reprobos, q. d. Ut credat mundus, videlicet coactus evidentia miraculorum et sanctitatis discipulorum, et mundani, inviti licet, confiteantur me esse Deum, quemadmodum ait Jacobus, cap. II: «Daemones credunt et contremiscunt.»


Versus 22: Et Ego Claritatem, Quam Dedisti Mihi, Dedi Eis

22. ET EGO CLARITATEM, QUAM DEDISTI MIHI, DEDI EIS: UT SINT UNUM, SICUT ET NOS UNUM SUMUS. — Pater enim et Filius sunt unus Deus, non duo Dei. Per «claritatem,» primo, accipe gloriam filiationis divinae: hanc enim habet Christus ut Deus per naturam, ut homo per unionem hypostaticam; et hanc dat et communicat fidelibus sanctis, ut scilicet eam habeant non per naturam, sed per adoptionem, sintque filii Dei, non naturales, ut est Christus, sed adoptivi. Ita Jansenius et ante eum S. Ambrosius, lib. V De Fide, cap. IV.

Secundo, Maldonatus per «claritatem» accipit dilectionem, qua clarificaverat eum Pater, ostendendo in baptismo et alias ipsum esse Filium suum dilectum.

Tertio, per «claritatem» Leontius et Ribera accipiunt Eucharistiam; in hac enim Deitas et humanitas Christi nobis datur: haec enim summa est claritas et gloria; «quoniam unus panis et unum corpus multi sumus omnes, qui de uno pane et de uno calice participamus,» I Corinth. X.

Ita quoque Cyrillus, lib. XI, cap. XXVI, et Hilarius, lib. VIII De Trinit., exponunt hanc claritatem ipsam divinitatem Verbi carni unitam, quam ut homo accipit Christus a Patre, quando Verbum caro factum est; hanc dedit nobis Deus et Christus, quando suam carnem cibum nostrum effecit, et nobiscum per Sacramentum mirabile realiter unitus est.

Huc accedit Toletus, qui sic exponit, q. d. Ego jam eos effeci unum per meam claritatem quam a te accepi; da tu, o Pater, Spiritum Sanctum, ut per eum quoque unum fiant. Claritas haec est divinitas ipsius Filii, quam ut homo dicit se accepisse a Patre per unionem hypostaticam: hanc divinitatem unitam carni suae dedit nobis Christus in Sacramento, quod tunc, quando haec loquebatur, jam instituerat.

Symbolice S. Chrysostomus et Euthymius per «claritatem» accipiunt tum potestatem miraculorum, quam Christus discipulis dedit, tum unitatem concordiae, de qua dictum est: «Ut sint unum:» haec enim duo erant efficax confirmandae fidei veritatis argumentum, nempe miracula et tam mira in eis concordia.

Anagogice S. Augustinus, tract. 110: Claritas haec, inquit, est gloria corporis, q. d. immortalitatem et gloriam, quam dabo carni et humanitati meae post tres dies in resurrectione, «ego dedi,» id est dabo fidelibus certissime in communi omnium resurrectione.


Versus 23: Ego In Eis, Et Tu In Me: Ut Sint Consummati In Unum

23. EGO IN EIS, ET TU IN ME: UT SINT CONSUMMATI IN UNUM; ET COGNOSCAT MUNDUS QUIA TU ME MISISTI, ET DILEXISTI EOS, SICUT ET ME DILEXISTI. — «Ut sint consummati in unum,» ut scilicet sit consummata et perfecta eorum unio, velut multorum membrorum in uno corpore et capite. Sicut enim multa membra unum corpus efficiunt, sic multi fideles unum Christi corpus mysticum, quod est Ecclesia, coagmentant. Rursum, omnia membra uniuntur et consummantur in uno capite: sic omnes Christiani in uno Christo et Deo. Audi Toletum haec de Eucharistia apposite exponentem: Modum quo unio haec claritatis et divinitatis fiat, exponit: Ego, inquit, in eis sum per carnem meam in cibum verum et realem eis datam; tu autem in me es, quia divinitas tua est carni meae unita: si igitur divinitas est in carne, et caro est in credentibus, fit ut in credentibus etiam divinitas sit per assumptam carnem Christi. Habent ergo credentes in se et carnem Christi, et per eam divinitatem in se, fiuntque unum, et quamdam habent unitatem per Christum ratione carnis suae, et sic consummantur in unum, id est fiunt unum perfecte, dum non solum uniuntur inter se et cum Deo, quantum ad animas, quod fit per Spiritum Sanctum, sed etiam quantum ad corpora ipsa.

Hinc S. Dionysius, De Divin. nomin., cap. IV, docet amorem divinum ire in orbem, esseque circulum; quia scilicet a Patre in Filium tendit, inde in Spiritum Sanctum, ab eoque in Patrem et Filium redit; Spiritus Sanctus enim est rationalis amor Patris et Filii. Rursum amor Dei est circulus, quia ex Deo in creaturas, praesertim homines et angelos, se exerit eosque ad Deum redamandum fruendumque convertit; Deus enim sicut est causa efficiens amoris, sic ejusdem est finis. Amor enim amantem transfert in amatum; anima enim magis est ubi amat, quam ubi animat. «Itaque Paulus, ait S. Dionysius, ille magnus jam divino amore captus praeditusque ejus vi, quae hominem e statu suo dimovet, divino ore: Vivo autem, inquit, jam non ego; vivit vero in me Christus: ut verus amator, et a mentis, quemadmodum ipse ait, statu dimotus, Deo degit, non suam vitam, sed amantis, tanquam valde diligendam.» Et nonnullis interjectis amorem ita definit, «quod sit vis motum afferens, et ad se deducens atque evenens, etc., qui ante in bono est, et ex bono ad ea quae sunt manat, rursusque ad bonum revertitur. In quo et fine et principio se carere divinus amor eximie declarat, quasi circulus quidam perpetuus, qui bona causa, ex bono, in bono et in bonum conversione ab omni errore libera se volvit, atque in eodem loco eademque ex parte et progreditur semper, et manet, et restituitur.»

Probat deinde idipsum auctoritate S. Hierothei magistri sui, qui ait: «Amorem sive divinum, sive angelicum, sive spiritalem, sive, ut ita dicam, animalem, sive naturalem, vim quamdam conjungentem miscentemque intelligamus, quae superiora quidem impellit, ut inferioribus prospiciant et consulant; paria autem, ut inter se societate jungantur; inferiora vero, ut se convertant ad superiora.»

Hinc et Aegyptii Deum pingebant quasi circulum, sed alio respectu, scilicet ut eum esse aeternum, ac principio et fine carere, itemque esse immensum significarent. Unde illud: «Deus est circulus, cujus centrum est ubique, circumferentia nusquam.» Persae quoque Jovem coeli circulum nuncupabant. Saraceni etiam Deum vocant circulum, ut illo ipsius aeternitatem repraesentent, teste Pierio Hierogl., lib. XXXIX, cap. VII.

Sed ut ad prius S. Dionysii, quod huic loco proprium est, revertar, idem S. Dionysius, eodem capite longius post initium, de sole, qui expressa est Dei imago, sic ait: Itaque hic, id est sol, dicitur quod omnia ἀολλῆ ποιεῖ, id est congreget colligatque dispersa. Additque pulchrum et bonum, quod est objectum et causa amoris, Graece dici καλές, quod ad se καλεῖ, id est vocet, omnia, ac tota in totis in se colligat, hoc est quod hic ait Christus: «Ut sint unum sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum.» Nam, ut ait Apostolus, Ephes. IV: «Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae: unus Deus, una fides, unum baptisma: unus Deus et pater omnium.» Vide ibi dicta. Ibi enim Paulus multis commendat hanc fidelium unionem et unitatem.

Tropologice: animae sanctae student perfectae unioni cum Deo et Christo, ut caeterorum quasi obliti, eum semper habeant prae oculis, illi per omnia placere et cum illo jugiter mente conversari satagant; quare a rebus exterioribus, quoad licet, se abstrahunt et interius cum Christo agunt et colloquuntur. Cujus internae unionis tria dat signa R. D. Bartholomaeus de Martyribus, Archiepiscopus Bracarensis, in aureo suo Compendio spiritualis doctrinae, cap. XV, ante finem, quod post ejus mortem edidit Ludovicus Granatensis, ejusque lectione valde se in spiritu profecisse profitetur, uti et ego de meipso profiteor.

Primum signum est, si intellectus jam ex se non emittat cogitationes alias nisi quas fidei lumen excitet; et voluntas longo usu exercitata non producat actus amandi nisi erga Deum, vel relative ad Deum. Secundum, si, cum primum reliquerit occupationem externam, cui insistebat, mox intellectus et voluntas in Deum facillime convertantur: sicut lapis, remoto obstaculo, in centrum suae quietis descendere properat. Tertium, si finita oratione, ita exteriorum omnium obliviscitur, ac si illa nunquam vidisset aut tractasset, et ita se erga externa gerit, quasi denuo mundum ingrediatur, et denuo metuit confligere cum negotiis exterioribus, ea naturaliter abhorrens, nisi charitas compelleret: talis anima a rebus omnibus externis libera, facile ad se intrat, ubi solum Deum videt et se in Deo, et frequenter fervidis actibus amandi unitivis insistit.

Haec autem fervens dilectio sex gignit effectus, ut inquiunt Sancti. Primus dicitur illuminatio, id est quaedam sapida ac experimentalis Dei, ac propriae nihilitatis cogitatio et cognitio; secundus, inflammatio; tertius, suavitas, seu delectatio; quartus, ardentissimum desiderium possidendi bona divina; quintus, satietas: sic enim satiatur anima illo Dei adventu, ut nil aliud velit aut cupiat; sextus, raptus, seu mira elevatio animae in Deum, in qua explicari nequit quid tunc anima de Deo sentiat. Hos effectus praedictos sequuntur alii duo, scilicet securitas, qua nil anima timet pati propter Deum, et qua certissime confidit se nunquam ab eo separandam, et plena quies, cum nil sit quod pavorem inferre valeat, et hoc dicitur «pax exsuperans omnem sensum.» Hic est Domini paradisus, ad quem ascendere possumus in terra existentes, licet inter homines corpore versemur.

Deinde tria media ad hanc cum Deo et Christo unionem consequendam ex S. Thoma assignat, nimirum animi strenuitatem, severitatem et benignitatem. Est autem strenuitas quaedam animi fortitudo, quae omnem expellit negligentiam, qua homo disponitur ad bona opera omnia confidenter, vigilanter atque eleganter perficienda. Severitas est animi fortitudo adversus concupiscentias, illas restringens, et una secum afferens ardentem asperitatis, utilitatis et paupertatis amorem. Benignitas est dulcedo animi expellens omnem rancorem, iracundiam, invidiam, austeritatem, amaritudinem, obdurationem erga proximum. Prius enim oportet animam purgari a faecibus terrenarum affectionum, quam possit simpliciter ac pure in Deum tendere. Sicut enim peculiare ac proprium est igni, seclusis impedimentis sursum ascendere et proprium locum petere; ita animae pravarum affectionum pondere solutae, in Deum, qui locus est ipsis proprius, elevari solent.

ET COGNOSCAT MUNDUS (fideles in mundo) QUIA TU ME MISISTI. — Unde cognoscet? Respondet primo S. Augustinus, tract. 110, fideles id cognituros in caelo per visionem beatificam. Verum hic ad litteram agitur de cognitione hujus vitae per fidem.

Secundo, alii respondent id cognituros ex claritate quam, vers. 22, Christus ait se accepisse a Patre et dedisse fidelibus. Unde S. Ambrosius, loco ibidem citato, per «claritatem» intelligens filiationem Dei, sic exponit: Cognoscent fideles quod tu me Filium tuum in carne misisti ex filiatione quam eis communicavi, adoptans eos in filios Dei; inde quoque cognoscent te dilexisse eos, sicut dilexisti me, sed me ut filium naturalem, illos vero ut adoptivos.

Tertio, Cyrillus, lib. XI, cap. XXVII, et Hilarius, lib. VIII De Trinit., et ex eis Toletus, per «claritatem» accipientes Eucharistiam, sic explicant, q. d. Ex Eucharistia cognoscent fideles haec duo, scilicet me esse Filium tuum a te missum, quia aliter uniri non poterant nobiscum, nisi divinitatem haberem in ea carne quam dedi eis in Eucharistia; secundo, dilexisse eos sicut dilexisti me, quia divinitatem quam meae carni indidisti, dedisti eis, dando eis carnem meam in Eucharistia.

Quarto, simplicius Ribera: Cognoscit id mundus ex sanctitate et mutua charitate Apostolorum, qua fiet «ut sint consummati in unum,» uti praecessit; nam, ut recte ait Chrysostomus, homil. 81, potentiorem ad persuadendum Dominus concordiam judicat quam miracula; «et dilexisti eos,» adoptans eos in filios faciensque Apostolos, «sicut dilexisti me,» dum me Filium genuisti et legatum in mundum misisti. Erigit Christus animos Apostolorum ad omnia ardua pro Christo subeunda, utpote cum videant se charissimos Deo et similes Christo.


Versus 24: Pater, Quos Dedisti Mihi, Volo Ut Ubi Sum Ego, Et Illi Sint Mecum

24. PATER, QUOS DEDISTI MIHI, VOLO UT UBI SUM EGO, ET ILLI SINT MECUM: UT VIDEANT CLARITATEM MEAM, QUAM DEDISTI MIHI: QUIA DILEXISTI ME ANTE CONSTITUTIONEM MUNDI. — Christus ostendit Apostolis, ait Chrysostomus, quae praemia illos maneant post mortem, ut magis amorem Christi erga se cognoscant et fortiores reddantur; simulque, ut ait Cyrillus, docere vult non alios gloriam suam visuros esse, quam pro quibus oravit, et qui per ipsum Patri adjunguntur, et ideo dicit: «Quos dedisti mihi.»

Ait ergo: «Volo,» id est, summe cupio et desidero, o Pater, ut fideles quos elegisti et dedisti mihi, mecum sint in caelo ibique videant claritatem, id est gloriam, non tantum humanitatis meae ad dexteram Patris elevatae, uti explicant S. Augustinus et Cyrillus, sed etiam divinitatis meae; in hujus enim visione consistit essentialis beatitudo nostra; sed tum τὸ quia, cum subdit: «Quia dilexisti me,» non significat causam, sed signum dilectionis, q. d. Ex eo quod me ab aeterno dilexeris infinito amore, quasi ex signo manifesto colligitur, quod mihi gignendo dederis meam claritatem et divinitatem; hanc enim dedit Pater Filio, dum eum genuit; genuit, inquam, non ex amore libero, sed ex naturali divinitatis suae fecunditate. Prius ergo Pater genuit Filium, deinde eum jam a se genitum dilexit, quia eum per omnia sibi similem genuerat. Ita Jansenius.

ANTE CONSTITUTIONEM (id est, ut Arabicus, productionem) MUNDI. — Syrus, ante jacta mundi fundamenta: hoc enim significat Graecum πρὸ καταβολῆς τοῦ κόσμου; nam καταβάλλειν est jacere fundamenta domus vel fabricae. Ita S. Hieronymus, in cap. VI ad Ephes. Significat haec phrasis mundum nulla sui parte esse aeternum, sed tam quoad materiam, quam quoad formam caeterasque dotes et qualitates, a Deo in initio temporis esse creatum: tunc enim fuere primordia mundi.


Versus 25: Pater Juste, Mundus Te Non Cognovit

25. PATER JUSTE, MUNDUS TE NON COGNOVIT: EGO AUTEM TE COGNOVI: ET HI COGNOVERUNT, QUIA TU ME MISISTI. — Cur Patri dat epithetum justi? Primo, S. Augustinus, tract. 111, respondet Patrem justum dici, quia juste mundum et infideles cognitione sui privavit: nam quod aliquibus non reveletur Dei veritas, justitia ipsius est, propter eorum peccata; quod vero aliis manifestetur, misericordia est.

Secundo, Cyrillus, lib. XI, cap. 29, censet Patrem vocari justum, quia diabolum, qui mundum captivum detinebat, ne ad immortalitatem, ad quam creatus erat, pervenire posset, damnavit et dominio privavit, ut supra dictum est. Sensus igitur est: «O Pater juste, mundus non cognovit» hanc tuam justitiam, quam pro mundo erga diabolum exercuisti; quam si novisset, omnes ad te accurrissent.

Tertio, Toletus censet Patrem vocari justum, quia Apostolis Christum sequentibus praeparavit claritatem, id est gloriam caelestem, quam eis hic postulavit Christus, a qua mundum incredulum exclusit. Haec enim gloriae retributio est actus justitiae, juxta illud II Timoth. IV: «Quam reddet mihi justus judex.»

Quarto, planius et germanius Ribera τὸ juste refert ad sequentia: «Mundus te non cognovit,» etc., postquam enim Christus Apostolis postulavit sanctificationem et claritatem, sive gloriam caelestem, nunc quasi exultans spiritu, quod tanta dona Pater praedestinarit Apostolis Christum sequentibus, quae negavit incredulis, v. g., Scribis et Pharisaeis, qui superbia excaecati Christum sequi noluerunt, ait: «Pater juste,» q. d. Justum sane est, o Pater, ut superbi abjiciantur, et haec bona parvulis istis dentur; illi superbi te non cognoverunt, nec coluerunt; ego te cognovi et amavi, et discipuli mei me imitantes cognoverunt et amaverunt te et crediderunt in me: istis ego, quia superbi non erant, magnam tui cognitionem dedi, et majorem dabo postquam resurrexero, et Spiritum Sanctum misero. Sic eadem de causa exultavit Christus in spiritu, Matth. XI, 25, dicens: «Confitebor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.»


Versus 26: Et Notum Feci Eis Nomen Tuum

26. ET NOTUM FECI EIS NOMEN TUUM, ET NOTUM FACIAM (post resurrectionem et missum Spiritum Sanctum, ut dixi): UT DILECTIO, QUA DILEXISTI ME, IN IPSIS SIT, ET EGO IN IPSIS, — ut scilicet dilectionem tuam, qua me et ipsos propter me diligis, erga ipsos continues, ac majorem re ipsa semper eis ostendas eisque in dies magis benefacias, ac tuis gratiis et beneficiis cumules, ut quotidie magnis passibus in sanctitate et opere Apostolico progrediantur; atque hac ratione ego tecum in ipsis perseverem arctiusque persistam per crescentem in eis semper tuam gratiam et charitatem. Deus enim cum diligit creaturas rationales, donum gratiae et dilectionis sive charitatis pretiosissimum et divinissimum eis infundit, quod non facit irrationalibus, ut caelo, soli, stellis, dum eas diligit, id est ex amore creat, ornat et gubernat. Hoc significat τὸ «ut dilectio in ipsis sit;» nam, ut ait Paulus: «Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis,» Rom. V.

Paulo aliter Rupertus: Ut Spiritus Sanctus, inquit, qui est dilectio tua qua me diligis, in ipsis semper sit et firmiter permaneat. Sed hoc eodem redit. Nam Spiritus Sanctus a charitate separari nequit, sicut nec ignis a calore. Quare cui datur charitas, huic datur et Spiritus Sanctus; et quamdiu manet in homine charitas, tamdiu manet et Spiritus Sanctus, imo tota S. Trinitas, ut dixi cap. XIV, vers. 23.