Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describit Christi passionem, scilicet vers. 1, captivitatem in horto; vers. 13, adductionem ad Annam; vers. 17, trinam Petri negationem; vers. 19, examen Jesu factum a pontifice, et alapam Jesu injustam; vers. 24, missionem Jesu ad Caipham; vers. 28, accusationem ejus apud Pilatum; vers. 33, examen Jesu factum a Pilato, qui deprehensa ejus innocentia eum liberare satagit, conferens eum cum Barabba. Passionem Christi explicui Matth. cap. XXVI et XXVII, hic ergo breviter perstringam ea duntaxat quae Joannes habet propria et singularia.
Textus Vulgatae: Joannes 18:1-40
1. Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli. 2. Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. 3. Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et Pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. 4. Jesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quaeritis? 5. Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. 6. Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. 7. Iterum ergo interrogavit eos: Quem quaeritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. 8. Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. 9. Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. 10. Simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum: et percussit pontificis servum; et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. 11. Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? 12. Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum: 13. Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. 14. Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judaeis: Quia expedit unum hominem mori pro populo. 15. Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis. 16. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae, et introduxit Petrum. 17. Dixit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum. 18. Stabant autem servi, et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. 19. Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus. 20. Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. 21. Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quae dixerim ego. 22. Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes Pontifici? 23. Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis? 24. Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. 25. Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. 26. Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? 27. Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit. 28. Adducunt ergo Jesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent pascha. 29. Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? 30. Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. 31. Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judaei: Nobis non licet interficere quemquam. 32. Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. 33. Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus, et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judaeorum? 34. Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me? 35. Respondit Pilatus: Numquid ego Judaeus sum? Gens tua, et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti? 36. Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. 37. Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. 38. Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judaeos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam. 39. Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judaeorum? 40. Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
Versus 1: Haec Cum Dixisset Jesus, Egressus Est Cum Discipulis Suis Trans Torrentem Cedron, Ubi Erat Hortus
1. HAEC CUM DIXISSET JESUS, EGRESSUS EST CUM DISCIPULIS SUIS TRANS TORRENTEM CEDRON, UBI ERAT HORTUS, IN QUEM INTROIVIT IPSE, ET DISCIPULI EJUS. — Jesus finito ardenti sermone post coenam, eoque prolixo (incipit enim cap. XIII, et hic finitur) quo Apostolis ultimum vale dixit, ad passionem et mortem properat, illique se offert, et ultro occurrit vadens in hortum ibique exspectans Judam et Judaeos, a quibus sciebat se capiendum. Magnanimitatis hoc dedit exemplum, ut arenam locumque duelli cum morte, peccato et diabolo mox ineundi primus capessat, quasi certus de victoria et triumpho.
Hinc colligitur Jesum statim finito hoc sermone transisse torrentem, ac consequenter contentionem Apostolorum de primatu, non post sermonem, ut vult S. Augustinus, sed ante eum contigisse. De hymno incertum est; nam eum a Christo et Apostolis decantatum fuisse post sermonem, insinuat Matthaeus, dicens cap. XXVI, vers. 30: « Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum. » Ante sermonem vero hymnum fuisse dictum suadet gratiarum actio: statim ergo post coenam et Eucharistiam cantatus fuit ante sermonem. Ita Chrysostomus, Theophylactus, Euthymius, in Matth. cap. XXVI, et Ribera hic. Vide Chronotaxim.
Egressus est, — e domo et coenaculo, ubi totum sermonem habuit et finivit. Franciscus Lucas tamen et alii censent partem sermonis a cap. XIV, vers. 31, ubi ait Christus: « Surgite, eamus hinc, » hucusque habitam fuisse post egressum e domo, in itinere versus torrentem Cedron, et tunc « egressus est, » exponi debet transgressus est.
TRANS TORRENTEM CEDRON. — « Torrens » proprie est rivus, ex aquae pluviae confluxu productus, qui hieme fluit cum impetu, aestate siccatur, quales plurimos et ingentes vidi in Alpibus, et talis hic fuisse videtur. Unde Syrus vertit, trans vadum Cedron, quia vadari et pedibus transiri poterat. Torrens hic significat vehementiam et impetum Christo a Judaeis in passione illatum, sed illico transeuntem. Ivit ergo Jesus per torrentem, ut innueret se ire in torrentem passionum, « in via bibet. » Unde nonnulli opinantur Jesum a Judaeis captum reductumque per torrentem, in eumdem praecipitatum fuisse, ait Adrichomius, in Descript. Jerusalem, num. 207, juxta illud Psal. lviii, 1: « Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia, » id est non est locus in quo subsistere queam.
CEDRON. — Graece τῶν κέδρων, id est cedrorum, eo quod torrens hic, hinc et inde plantatas haberet cedros, ait S. Thomas et Lyranus. Favet Arabicus qui vertit trans torrentem cedri. Verum « Cedron » est vox Hebraea, non Graeca, quae Hebr. non cedrum (hoc enim dicitur ארז erez), sed obscuritatem, nigredinem, caliginem et tenebras significat, teste S. Hieronymo in Locis Hebr. Dictus ergo est torrens hic Cedron, id est obscurus, ater, vel niger, sive ab umbrositate loci; erat enim arboribus consitus; sive ab aquarum nigredine, sive a cadaverum combustorum fuligine, de quo mox. Quare Cedron est nomen singulare, non plurale, ac proinde corrupte in Graecis legitur articulus pluralis τῶν cum legendus sit τοῦ.
Est hic torrens situs ab Oriente Jerusalem, inter eam et montem Oliveti, ac labitur per vallem profundam Josaphat eamque foecundat. In hac valle, ait Adrichomius, in Jerusalem, num. 204, pii reges Juda, Asa, Ezechias et Josias templi combusserunt idola eorumque cineres in torrentem Cedron projecerunt. Haec vallis commune totius civitatis coemeterium erat, ubi vulgus et ignobiles omnes sepeliebantur: extra urbem enim Judaeos sepeliri mos erat, ibique nunc Turcae sepeliuntur. In hac quoque valle, die illa cunctis mortalibus tremenda, omnes undique homines ad extremum et generale judicium sunt congregandi, ut a Christo judice recipiant debita pro meritis praemia quisque suis.
Meminit igitur Joannes torrentis Cedron: primo, ad historiae exactam certitudinem; secundo, ob figuram: David enim cum suis fugiens Absalomum, maestus transgressus torrentem Cedron, typus fuit Christi eumdem torrentem transgredientis, at non fugientis, sed offerentis se persequenti Judae et Judaeis. Tertio, ut ostenderet se ire ad passionem, ut expiaret non sua, sed Adae et posterorum ejus peccata omnia, quantumvis immania, qualia in valle et torrente hoc committebantur. Torrens enim Cedron labitur per vallem Gehennom, ubi infantes a parentibus idolo Moloch immani parricidio vivi cremabantur. Quarto, ut locum passionis verteret in locum triumphi; nam et ex vicino monte Oliveti, ubi pati coepit oransque sudavit aquam et sanguinem, 40 die post resurrectionem triumphans ascendit in coelum: atque in fine mundi rediturus ad judicium judex sedebit supra vallem Josaphat, Joel. iii, 2, et supra torrentem Cedron, ut judicet tam Judaeos se persequentes, quam omnes homines pro meritis: eos scilicet, qui passioni suae grati fuere, adjudicando caelo; qui vero ingrati, gehennae, quam ad vivum repraesentabat haec vallis Gehennom, per quam fluit torrens Cedron.
UBI ERAT HORTUS, — quia in horto paradisi peccavit Adam, comedens pomum vetitum, hinc peccatum ejus Christus expiare incipit in horto: « Ad pristinum enim recurrere omnia oportebat, » ait Cyrillus. Addit Chrysostomus: « Etenim in horto tanquam in carcere commoratur, » ut, ait Theophylactus, « laborem minuat Judaeis se quaerentibus. » Subjungit Theophylactus tertiam causam dicens: « Orandi causa solitaria loca et silentii officinas quaerere solebat, ut nos idem faciamus. » Cetera dixi Matth. xxvi.
Symbolice: nota Christum primo ivisse in desertum, Matth. iv, inde per sata, Matth. xii; denique in hortum hic, ut doceret nos ire ad sata praedicationis, inde ad passionem et crucem. Audi S. Ambrosium, lib. IV in Lucam: « Videte, » inquit, « quibus itineribus ad paradisum reducamur. Nunc in deserto Christus est; agit hominem, instruit, informat, exercet, ungit oleo spiritali. Ubi videt robustiorem, per sata et fructuosa traducit, » ut quando quaerebantur Judaei quod discipuli ejus sabbato de segete spicas vellerent; jam enim Apostolos suos in agro culto et fructuoso opere collocaverat. « Postea in paradiso constituit tempore passionis, quando transivit torrentem Cedron, ubi erat hortus. »
Versus 4: Jesus Itaque Sciens Omnia Quae Ventura Erant Super Eum, Processit, et Dixit: Quem Quaeritis?
4. JESUS ITAQUE SCIENS OMNIA QUAE VENTURA ERANT SUPER EUM... PROCESSIT, ET DIXIT: QUEM QUAERITIS?
[Addit Joannes] « sciens, » ne quis putet ipsum inscium et invitum incidisse in manus Judaeorum, sed scientem, volentem ultro se eis tradidisse: unde et eis obviam PROCESSIT, et DIXIT: QUEM QUAERITIS? — Judas jam osculatus fuerat Jesum osculoque signum dederat cohorti ut Jesum caperent; sed noluit Jesus eo signo capi, ne invitus videretur captus. Omnipotenti ergo vi divinitatis suae cohortem detinuit locoque suo fixit, ut dato signo ad eum capiendum accurrere non auderent, imo non possent. Hinc Christus ultro eis obviam intrepide processit, et rogavit: « Quem quaeritis? » quasi eos lacessens ad se invadendum.
Versus 5: Responderunt Ei: Jesum Nazarenum
5. RESPONDERUNT EI: JESUM NAZARENUM.
Non dicunt: Quaerimus te, sed Jesum. Ergo non agnoverunt eum, licet osculo a Juda indicatum et proditum, quia Jesus eos ἀορασίᾳ et caecitate percussit, ut praesentem non agnoscerent, cum tamen ministri pontificum eum saepius antea vidissent et audissent. Ita Chrysostomus, hom. 82: « Vide, ait, vim insuperabilem, quomodo in medio existens eos excaecavit. » Et Cyrillus: « Patet ergo divina [virtus] enituit, qui quamvis se quaerentibus offerret, minime tamen cognoscebatur. »
STABAT AUTEM ET JUDAS, QUI TRADEBAT EUM, CUM IPSIS. — Judas jam antecesserat cohortem, ut oscularetur Jesum; sed osculo dato videns cohortem non accurrere ad Christum capiendum, sed immotam consistere, perfidiae suae conscius, et impaenitens obstinatusque redit, non ad discipulos Jesu, sed ad cohortem, ut ab ea contra Jesum, cujus potentiam metuebat, defenderetur, ideoque cum ea a Christo in terram afflictus et prostratus est. Ita S. Augustinus, licet Euthymius et Ribera causentur Judam accessisse ad Christum eumque osculatum esse, postquam cum Judaeis in terram prostratus fuisset; quod etiam est probabile et majorem Judae impudentiam arguit.
Versus 6: Ut Ergo Dixit Eis: Ego Sum; Abierunt Retrorsum
6. UT ERGO DIXIT EIS: EGO SUM; ABIERUNT RETRORSUM, — quasi vi spiritus et vocis Jesu dicentis: « Ego sum, » repulsi, retroacti et supini in dorsum prostrati. Non enim proni antrorsum in pectus ceciderunt, ne vis prosternens aliunde, puta a tergo manare videretur; sed retrorsum, ut liquido constaret eos vi oris et sermonis Christi prosterni, nec illius faciem et sermonem ferre vel sustinere posse. Jesus enim dicens: « Ego sum, » refricavit eis memoriam nominis quod Deus sibi indidit, dicens Mosi, Exod. iii: « Ego sum qui sum, » q. d. Hoc est nomen meum, qui vos prosterno, et si velim annihilo, quia « Ego sum qui sum. » Ergo « vos estis qui non estis; » nam omne vestrum esse non a vobis, sed a me continuo accipitis.
Tropologiam et allegoriam hujus fulmineae prostrationis satellitum dedi Matth. xxvi, 50.
Versus 8: Si Ergo Me Quaeritis, Sinite Hos Abire
8. SI ERGO ME QUAERITIS, SINITE HOS ABIRE.
Cur id jussit Christus? Respondeo primo, quia ad ipsum spectabat, ut solus sua morte homines redimeret quasi mediator, redemptor et salvator mundi. Ita Cyrillus: « Semovit, » ait, « a periculo discipulos suos, non ignorans ad se solum certamen illud et opus salutis nostrae pertinere; regnantis enim et non servientis naturae opus est. » Secundo, quia Apostolos destinarat sibi superstites, ut post mortem suam resurrectionem, doctrinam et legem toto orbe promulgarent. Tertio, ut ostenderet suum erga eos amorem et curam, quo quasi bonus pastor ovium salutem curat, suam negligit, imo animam suam ponit pro ovibus, ut sua morte illis vitam daret. Hanc rationem insinuat Joannes vers. seq., dicens:
Versus 9: Ut Impleretur Sermo, Quem Dixit: Quia Quos Dedisti Mihi, Non Perdidi Ex Eis Quemquam
9. UT IMPLERETUR SERMO, QUEM DIXIT (CAP. XVII, VERS. 12): QUIA QUOS DEDISTI MIHI, NON PERDIDI EX EIS QUEMQUAM, — id est non permisi perire ullum ex undecim Apostolis, quos dedisti mihi, o Pater; nam Judas veluti filius perditionis, ille non fuit datus aut servatus a Patre. Quaeres de qua perditione et morte loquitur Christus, animaene, an corporis? Alii hanc, alii aliam: ego utramque accipio. Corpore enim periissent hic discipuli, quia cum Jesu magistro suo fuissent comprehensi et occisi, praesertim quia Petrus cohorti restiterat et Malchum vulnerarat. Anima quoque periissent, quia infirmi et pavidi ob Judaeorum minas Christum negassent, aeque ac negavit Petrus, itaque occisi a Judaeis et corpus et animam perdidissent: mortui enim fuissent in peccato mortali negationis. Ita Rupertus, Cajetanus, Ribera, Franciscus Lucas, Toletus et alii.
Versus 10: Erat Autem Nomen Servo Malchus
10. ERAT AUTEM NOMEN SERVO MALCHUS.
Nomen servi exprimit ad mysterium; Melech enim hebr., et chald. Malcha, unde Malchus, idem est quod Rex; et erat servus Pontificis, significatque populum Judaeorum, qui quondam rex fuerat et liber, sed postea servus factus est pontificum et sacerdotum, qui eum suis traditionibus et caeremoniis onerabant et praeterea devorabant, ut vidimus Matth. xxiii. Iste, Petro et Apostolis praedicantibus Evangelium, dextram auriculam amisit propter infidelitatem suam et odium Christi, id est, surdus factus est ad audiendum Evangelium et ad audiendum ea quae necessaria sunt ad salutem, donec eum Dominus convertat et ei auriculam restituat. Ita S. Cyrillus hic et S. Ambrosius in cap. xxii Luc., et S. Hieronymus in cap. xxvi Matth. Addit S. Ambrosius Petrum imitari voluisse zelum Phinees, qui principem Israel fornicantem cum filiabus Moab occidit, ideoque pontificatum adeptus est, Numer. xxv. Minuit ergo culpam Petri amor et zelus erga Christum; peccavit tamen, quia inconsulto Christo gladium strinxit, praesertim cum paulo ante ab ipso audisset, quod sponte iret ad passionem et mortem.
Versus 12: Ligaverunt Eum
12. LIGAVERUNT EUM, — a quo solvi velle debuerunt, et forte erant in eis qui postea liberati ab eo dixerunt: « Dirupisti vincula mea, » ait S. Augustinus. Christus, si voluisset, omnia vincula Judaeorum facilius rupisset, quam Samson rupit stupea vincula Dalilae, Judic. xvi, 9, sed noluit: Primo, ut peccatum Adae manibus commissum expiaret; quia enim primus Adam nimis libere manus ad pomum vetitum extendit, hinc Christus secundus Adam manibus ligari voluit, ut Adae peccatum et cetera posterorum ejus, quae fere manibus committuntur, expiaret. Secundo, ut satisfaceret typo: Isaac enim, qui fuit typus Christi, immolandus ab Abraham ligatus fuit; solebant enim victimae ligari, ne immolationi reluctarentur, Genes. xxii, 9. Tertio, ut his vinculis amore nostri susceptis, injiceret nobis vincula charitatis, quibus nos traheret ad se redamandum, juxta illud Osea xi: « In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. »
Porro, Judaeos dure et crudeliter ligasse Christum liquet, tum ex odio immani quo ipsi eorumque heri pontifices ardebant in Christum; tum quod ulcisci vellent prostrationem ignominiosam quam passi fuerant, et vim a Petro Malcho sibique illatam. Plura hac de re dixi Matth. xxvi, 55.
Versus 13: Et Adduxerunt Eum Ad Annam Primum: Erat Enim Socer Caiphae, Qui Erat Pontifex Anni Illius
13. ET ADDUXERUNT EUM AD ANNAM PRIMUM: ERAT ENIM SOCER CAIPHAE, QUI ERAT PONTIFEX ANNI ILLIUS.
Quaeres cur Judas et Judaei primum duxerint Christum ad Annam, non ad Caipham, cum a Caipha, utpote pontifice, judicandus esset, non ab Anna?
Respondeo: Primo, ut honorarent Annam, quasi seniorem et socerum Caiphae, quem proinde ipse Caiphas « quasi patrem honorabat, » ait Euthymius, et ex ejus consilio populum regebat.
Secundo, quia domus Annae erat in via euntibus ad Caipham, ait S. Augustinus.
Tertio, quia Annas prae ceteris videtur optasse et procurasse ut Christus caperetur. Unde satellites hi Christum ei quasi in triumphum ducunt, ait S. Chrysostomus, ut eum exhilarent, ac vicissim aliquo xenio et munere ob adductum Christum ab eo donentur.
Quarto, ut Annam, qui vespere praecedente a ceteris senioribus ob frigus noctis domum dormiturus abierat, inde evocarent ad concilium universale, contra Jesum jam captum postero mane in domo Caiphae celebrandum.
Quinto, et potissime, quia ab Anna Judae fuit promissum pretium venditionis Christi, scilicet triginta argentei. Adducit ergo Judas Jesum ad Annam, ut pro eo triginta denarios sibi ab eo promissos accipiat, uti de facto illum ab eo accepisse censet S. Cyrillus, idque colligitur ex eo quod in primo principum cum Juda pacto de Christo prodendo, principes non numerarint 30 denarios, sed tantum promiserint, ut patet Matth. xxvi, 15; hac nocte ergo accepit illos Judas in domo Annae, quos paulo post videns Christum Pilato traditum, facti paenitens projecit in templo, Matth. xxvii, 3. Nam in domo Caiphae eos accipere non potuit; tum quia Caiphas circa Christum, ut inveniret falsos testes, ut eum examinaret, ut concilium convocaret, etc., ita occupabatur, ut tempus non haberet agendi cum Juda. Unde Judas non videtur cum satellitibus progressus ultra domum Annae, nec ingressus in domum Caiphae; nam si in ea fuisset Judas, sane eam ingredi ausus non fuisset Petrus, metu ne a Juda proderetur; quia si Judas adfuisset, cum Petrus ter Christum in domo Caiphae negavit, utique vel publice eum falsi arguisset, vel secreto ministros monuisset Petrum fuisse secum discipulum Christi, ut eum comprehenderent.
PONTIFEX ANNI ILLIUS, — quia Romani praesides saepe et subinde singulis annis mutabant Judaeorum pontifices novosque creabant, uti quotannis creantur novi consules; licet Pilatus hoc proprii habuerit, ut pontificem Caipham quem reperit, non mutarit. Quare Caiphas toto triennio, quo Christus praedicavit, perpetuum gessit pontificatum.
Versus 22: Unus Assistens Ministrorum Dedit Alapam Jesu
22. UNUS ASSISTENS MINISTRORUM DEDIT ALAPAM JESU.
Vide Augustinum, tract. 113, ubi connumeratis multis suppliciis quibus servus dignus fuerat, ait: « Quid enim horum per potentiam jubere non potuisset, per quem factus est mundus, nisi patientiam nos docere maluisset, per quam vincitur mundus? » Vide et dicta Matthaei xxvi, 59.
Porro, Christus non porrexit alteram maxillam, ne videretur culpam agnoscere. Sic et Paulus jussus injuste percuti a pontifice, ait ex zelo justitiae: « Percutiet te Deus, paries dealbate, » Act. xxiii. Addit S. Augustinus, « Jesum non solum alteram maxillam iterum percussuro, sed totum corpus figendum praeparasse in ligno, » ut suum dogma, Matth. v, 39, facto sanciret.
Versus 24: Et Misit Eum Annas Ligatum Ad Caipham Pontificem
24. ET MISIT EUM ANNAS LIGATUM AD CAIPHAM PONTIFICEM, — q. d. Miserat autem Annas Jesum ligatum ad Caipham pontificem. Ita Syrus, Arabicus et Cyrillus. Est enim hic hysterologia. Nam Joannes quasi oblitus narrare missionem Jesu ab Anna ad Caipham, hic eam interserit, ut indicet quis fuerit pontifex qui examinavit Jesum, cujus minister alapam dedit eidem, nimirum fuisse Caipham, non Annam. Caiphas enim erat pontifex, non Annas; quare hic versus recto ordine ponendus est post vers. 13, nam trina negatio Petri et examen Jesu, omnia quae post vers. 13 narrat Joannes, contigerunt in domo Caiphae pontificis, non Annae, ut patet ex S. Matthaeo, Marco et Luca.
Versus 28: Adducunt Ergo Jesum A Caipha In Praetorium
28. ADDUCUNT ERGO JESUM A CAIPHA IN PRAETORIUM, — scilicet in domum et aulam Pilati, qui erat praetor, id est praeses et judex tam criminalis quam civilis Judaeae. Ita legendum cum Romanis, Graeco, Syro et Arabico. Quare vitiosum codicem habuit S. Augustinus, qui, tract. 114, legit: « Adducunt ergo Jesum ad Caipham in praetorium, » indeque coactus est dicere aut Caipham in domum Pilati venisse, aut utrumque in eadem domo habitasse; cujus contrarium liquet ex Evangelio.
Porro omnis magistratus, cui parebat exercitus, dicebatur Praetor, ait Victorinus; a praeeundo, ait Varro, quasi Praeitor, quod praeiret juri et exercitui. Inde ejus domus et locus in quo jus dicebat, vocabatur praetorium; ibi ergo erat tribunal in quo reorum causa agebatur, ideoque pontifices eo duxerunt hic Jesum, ut a Pilato damnaretur.
ET IPSI NON INTROIERUNT IN PRAETORIUM, UT NON CONTAMINARENTUR (INGRESSU IN DOMUM PRAESIDIS ETHNICI ET IDOLOLATRAE), SED UT (PURI ET MUNDI) MANDUCARENT PASCHA.
« Pascha » hic non significat agnum paschalem, ut volunt Chrysostomus et Cyrillus (hunc enim pridie in coena jam comederant), sed victimas paschales, quae per septem dies paschales immolabantur. Hae enim non nisi a mundis comedi poterant. Vide hic hypocrisin pontificum, qui videri volunt religiosissimi, cum sint sceleratissimi, imo christicidae. Unde exclamat S. Augustinus: « O impia et stulta caecitas: habitaculo videlicet contaminarentur alieno, et Christo non contaminarentur scelere proprio! » Vide S. Cyrillum.
Versus 31: Nobis Non Licet Interficere Quemquam
31. NOBIS NON LICET INTERFICERE QUEMQUAM.
Hinc videtur quod Romani Judaeis, utpote jure belli subactis, abstulerint jus damnandi et morte plectendi reos illudque sibi vindicarint; hoc enim omnino haec eorum verba significabant. Ita Rupertus, S. Thomas, Jansenius, Suarez et alii.
Dices: Judaei lapidarunt S. Stephanum et praecipitarunt S. Jacobum. Respondeo id eos fecisse non ordine juris, sed tumultu et furore populi. Unde Josephus, libro XX Antiquit., cap. viii, alias xvi, asserit Ananum Pontificem fuisse pontificatu a praeside Romano privatum, eo quod S. Jacobum jussisset occidi. Hinc et Act. xviii, Judaei Paulum non sunt ausi occidere, sed occidendum tradidere Gallioni proconsuli.
Instabis: Pilatus jam dederat pontificibus licentiam judicandi et occidendi Jesum, dicens: « Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate. » Ergo id facere poterant. Respondeo, potuisse quidem pontifices id facere, sed noluisse hanc licentiam Pilati acceptare, sed tacite quasi dixisse: Vos Romani abstulistis nobis jus gladii absolute; nolumus ergo illud in hoc uno casu, ut Jesum occidamus, usurpare. Aut ergo reddite nobis jus occidendi absolute, aut vos hunc cum aliis occidite. Dicebant hoc, quia volebant Jesum, quasi seditiosum et regnum Judaeae affectantem, ignominiosissima morte plecti, nimirum crucifigi a praeside Romano (Romani enim affectantes regnum crucifigebant), atque hujus Jesu necis invidiam cupiebant a se in Pilatum transferre, ne a populo, quem Jesu sciebant addictum, lapidarentur, aut conviciis incesserentur.
Alii aliter respondent, nimirum S. Augustinus et Cyrillus, et ex eis Suarez, III part. Quaest. XLVII, art. 4, non licuisse Judaeis occidere in festo Paschae ob festi solemnitatem, sed alias id eis licuisse. Ribera vero respondet Pharisaeos ex speciali et propria secta hoc observasse, ut neminem ad mortem damnarent, ut refert Josephus, filius Gorionis, libr. IV Histor. Judaic., cap. vi. Illi ergo specie religionis dixerunt: « Non nobis licet; » multi enim et praecipui ex his qui mortem Christi procurabant, erant Pharisaei, et quia auctoritatem apud populum habebant, eos alii imitati sunt.
Versus 32: Ut Sermo Jesu Impleretur, Significans Qua Morte Esset Moriturus
32. UT SERMO JESU IMPLERETUR, QUEM DIXIT, SIGNIFICANS QUA MORTE ESSET MORITURUS, — nimirum se tradendum Gentibus et ab eis crucifigendum. Hoc enim praedixit Christus, Joann. xii, dicens: « Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Hoc autem dixit significans qua morte esset moriturus. » Item Matth. xx, 18, et alibi.
Versus 33: Introivit Ergo Iterum In Praetorium Pilatus, et Dixit: Tu Es Rex Judaeorum?
33. INTROIVIT ERGO ITERUM IN PRAETORIUM PILATUS, — q. d. Egressus erat Pilatus ad Pontifices, ut accusationem eorum contra Jesum audiret; qua audita, iterum ingressus est, ut de ea Jesum examinaret. Hoc significat τὸ « iterum » (quod tamen omittit Syrus), scilicet regressum post egressum.
ET DIXIT EI: TU ES REX JUDAEORUM?
Supple hic ex Luc. xxiii, 2, Pontifices cum viderent sola sua auctoritate non moveri Pilatum ad Jesum damnandum, accusasse eum dicendo: « Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse; » hoc tertium ut verisimilius ceteris arripiens Pilatus, rogavit Jesum: « Tu es rex Judaeorum? » Cetera dixi Matth. cap. xxvii, vers. 11.
Versus 37: Tu Dicis, Quia Rex Sum Ego. Ego In Hoc Natus Sum, Ut Testimonium Perhibeam Veritati
37. TU DICIS, QUIA REX SUM EGO, — id est, ego vere rex sum Judaeorum, uti tu dicis; id est sum Messias sive Christus, ut regnem in fidelibus per fidem et gratiam eosque ad regnum coeleste perducam. Hoc enim significat hic hebraismus.
EGO IN HOC NATUS SUM, ET AD HOC VENI IN MUNDUM, UT TESTIMONIUM PERHIBEAM VERITATI, — ut praedicem veritatem evangelicam, quae in tribus maxime consistit: Primo, in vera cognitione Dei, scilicet deos Gentium esse falsos et verum Deum esse unicum in essentia et trinum in personis, scilicet Patrem, Filium et Spiritum Sanctum. Verum enim est passio entis, sicut et bonum. Omne enim ens est verum, id est res vera, non ficta et in se bona. Quare Deus, qui est ipsum ens, juxta illud: « Ego sum qui sum, » idem pariter est ipsum verum et bonum, quia est ipsa per essentiam entitas, veritas et bonitas. Rursum Filius, qui procedit a Patre, ut Verbum, est ipsa veritas, non tantum entis, sed et mentis. Unde S. Augustinus: « Cum Jesus, » inquit, « veritati testimonium perhibet, sibi perhibet; ipse enim est veritas. »
Secundo, in cognitione Incarnationis Verbi, ut sciat Filium Dei esse missum a Deo Patre in carnem et mundum, ut eum salvaret: quare neminem nisi per fidem in ipsum posse salutem consequi, juxta illud cap. xvii, vers. 3: « Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. »
Tertio, in cognitione verae Beatitudinis, scilicet eam consistere non in opibus, honoribus, deliciis, scientiis, regnis terrenis, uti docebant Philosophi; sed in regno coelorum, id est in visione et possessione Dei. Unde summa praedicationis Christi erat haec: « Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum, » Matth. iii.
Dicit Christus se natum ad veritatem testificandam hoc fine: primo, ne miretur Pilatus quod se regem fassus sit, q. d. Hoc fassus sum, quia vere sum rex; debeo autem testari veritatem, quia ad hoc natus sum; secundo, ut Pilatus cognoscat innocentiam et integritatem Jesu: hac enim in veritate consistit; tertio, ut eum submoneat justitiae, ut scilicet vere justeque causam suam judicet, nec falsis Pontificum criminationibus et clamoribus vinci se sinat, ut contra veritatem et justitiam se condemnet.
OMNIS QUI EST EX VERITATE, AUDIT VOCEM MEAM. — Ex veritate esse dicuntur veritatis studiosi et caverunt. Imo Christus ipse primus pro veritate martyr occubuit.
Hi opponuntur iis « qui sunt ex contentione, » Rom. II, id est iis qui non nisi contendere, litigare et argutari contendunt, quales erant tum Philosophi. Hinc « esse ex veritate » idem est quod « esse ex Deo: » qui enim est Filius Dei, hic est filius veritatis; Deus enim est veritas, juxta illud cap. VIII, vers. 47: « Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis: » quia, licet ex Deo sitis per creationem, non tamen estis per electionem, fidem et gratiam. « Gratiam commendavit, quae secundum propositum vocat, » ait S. Augustinus. Qui enim accepit testimonium ejus (Joannis Baptistae de Jesu), signavit quia Deus verax est, » Joan. III, 33. Hoc quam verum sit, etiam voces hostium indicant. Scribit enim Josephus, lib. XVIII Antiq., cap. IV: « Eodem tempore fuit Jesus vir sapiens (si tamen eum virum fas est dicere); erat enim mirabilium operum patrator et doctor eorum qui libenter vera suscipiunt, » etc.
Tacite Christus respondet Pilati objectioni: Si tu testimonium perhibes veritati, cur ergo pontifices et Scribae, qui sunt veritatis professores, te non audiunt, imo te persequuntur ad necem? Respondet Christus: Quia ipsi non sunt ex veritate, sed ex mendacio; sectantur enim falsas suas opiniones et cupiditates opum et honorum, quas eis suggerit pater eorum mendax diabolus. Unde Christus eis ait: « Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis perficere, » ut me occidatis, Joan. VIII, 44.
Versus 38: Dicit Ei Pilatus: Quid Est Veritas?
38. DICIT EI PILATUS: QUID EST VERITAS? — Putabat Pilatus Christum esse Philosophum vel Prophetam, qui de veritate, scientia et sapientia more philosophico specularetur et loqueretur. Itaque Jesum rogat quae sit illa veritas cui testandae se natum dixerat. Verum, quia hoc parum ad rem quam agebat Pilatus, faciebat, ut se a Jesu, quem videbat esse virum gravem, sapientem et innocentem, expediret, excogitavit medium appositum ad eum liberandum, scilicet ut in Paschate de more unum reum liberaturus, Jesum cum Barabba infami latrone conferret, ut Judaei Jesum potius quam Barabbam liberari peterent. Relicto ergo Jesu in praetorio, foras erupit, ut Judaeis idipsum proponeret.
Symbolice: quid est veritas? Respondet S. Augustinus in Sentent., sent. 386: Veritas est ipse Deus, « qui est prima vita et prima essentia, uti est prima sapientia. Nam haec est illa incommutabilis veritas, quae lex omnium artium recte dicitur, et ars omnipotentis artificis. » Idem, epist. 9: « Incomparabiliter, ait, pulchrior est veritas Christianorum quam Helena Graecorum. Pro ista enim fortius nostri Martyres adversus hanc Sodomam, quam pro illa illi heroes adversus Trojam dimicaverunt. » Imo Christus ipse primus pro veritate martyr occubuit.
Quid est veritas? Audi Lactantium, lib. De Ira Dei, cap. II, tres ejus gradus assignantem: Primus gradus est, inquit, intelligere falsas religiones et abjicere impios cultus deorum humana manu fabricatos. Secundus vero, perspicere animo quod unus sit Deus summus, cujus potestas ac providentia effecerit a principio mundum et gubernet in posterum. Tertius, cognoscere ministrum ejus ac nuntium, quem legavit in terram; quo docente, liberabit ab errore quo implicati tenebamur, formatique ad veri Dei cultum, justitiam disceremus.
Quid est veritas? « Ego sum via, veritas et vita, » ait Christus, Joan. XIV.
Quid est veritas? « Est praestantissimum bonum, » ait S. Basilius apud Antonium, in Melissa, cap. XXI. « Quid est veritas? » Est Deus, ait S. Dionysius, « utpote unum non multa secundum naturam. Verum quippe unum est, mendacium autem multiplex. »
Quid est veritas? « Est facultas res obumbratas in lucem producens, » ait Philo, ibidem.
Quid est veritas? « Omnium rerum fortissima est veritas, » ait Nazianzenus, orat. 13.
Quid est veritas? « Est firma comprehensio entis in animo, » ait S. Chrysostomus, ibidem. Hinc illud Zorobabelis: « Fortis rex, forte vinum, fortes mulieres, sed fortissima est veritas, » III Esdrae III. Addit ibidem Zorobabel, cap. IV, vers. 36: « Omnis terra veritatem invocat, coelum etiam ipsam benedicit, et omnia opera moventur et tremunt eam. » Et vers. 40: « Et non est in judicio ejus iniquum, sed fortitudo, et regnum, et potestas, et majestas omnium aevorum. Benedictus Deus veritatis. » Quocirca Alphonsus, rex Aragoniae: « Veritas, ait, omnibus quidem innata esse debet; principum tamen praecipuum debet esse ornamentum, adeo ut ad fidem faciendam tantum habeat unum principis verbum, quantum privatorum jusjurandum. » Ita Panormitanus, lib. I De Gestis Alphonsi. Hinc pontifex Aaronicus in Rationali scriptum gerebat: « Urim vethummim, » id est doctrina et veritas, Exodi XXVIII.
Idem per umbram videre Gentiles apud Stobaeum, serm. 11. Unde Menander: Quid est veritas? « Veritas, ait, coeli civis est, et sola fruitur convictu deorum. »
Plato suavissimam narrationem veritatem esse dicebat. Jamblichus: « Veritas, ait, ut Graecum ejus etymon indicat, circa deos et incorruptam deorum actionem versatur. » Aeschines: « Adeo valida est veritas, ut omnes humanas cogitationes superet. » Plato rursum, lib. V De Legibus: « Veritas, ait, tam diis quam hominibus ad omnia bona dux est. Hujus quilibet, qui felix et beatus futurus est, ab eo particeps sit oportet, ut quamplurimum temporis verax in vita degat. » Trismegistus: « Veritas in solis aeternis corporibus est, quorum et ipsamet corpora vera sunt. Universa igitur super terram non veritas sunt, sed veritatis imitationes et umbrae. Veritas absolutissima virtus est ipsumque summum bonum, quod nec a materia turbatur, neque corpore circumdatur, nudum, conspicuum, augustum, mutationis et alterationis expers bonum. »
Plutarchus apud Antonium, in Melissa, cap. XXI: « Aequalitas trutina, inquit, veritas autem ratione philosophiae examinatur. » Ibidem Evagrius: « Veritatem tacere, ait, est aurum sepelire. » Et Democritus: « Pietas, ait, palam declaranda et veritas constanter defendenda est. » Et Epictetus: « Nihil veritate pretiosius haberi debet, ne amicitia quidem, utpote obnoxia affectibus, qui quod justum est, turbant et obumbrant. » Unde illud: « Amicus Plato, magis amica veritas. » Idem: « Immortalis, ait, et aeterna res est veritas. Non donat autem nobis pulchritudinem paulatim tabescentem, neque dicendi fiduciam e justitia prodeuntem aufert; sed quae juxta et legitima sunt exhibet, discernens ab eis injusta et redarguens. »
Demosthenes rogatus: « Quid Deo simile haberent homines? » respondit: « Benigne facere et veritatem amare. » Ita Valerius Maximus, serm. 8.
Pythagoras dicebat « haec duo divinitus data hominibus esse longe pulcherrima, veritatem complecti et beneficiis operam dare; utrumque enim immortalium deorum operibus comparari posse. » Ita Aelianus, lib. XII De Var. Histor.