Cornelius a Lapide

Praeliminaria in Actus Apostolorum


Index


Ad Benevolum Lectorem Proemium

A Duodecim Prophetis Veteris Testamenti transeo ad totidem Novi, duodecim inquam Apostolos, quorum Acta conscribit S. Lucas, Epistolas suas ipsimet scripsere, aeque ac Apocalypsin, quae ut propria, ita unica est prophetia legis Evangelicae. Hi nimirum sunt Vates Christi, Evangelistae Dei, Doctores veritatis, Dictatores fidei, Legislatores orbis, Principes Ecclesiae, imo coeli animati, Angeli et Archangeli, qui enarrant gloriam Dei, quos in spiritu praevidens Regius Propheta admirabundus exclamat: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Brevis ero more meo, ut Acta Apostolorum, septem Epistolas Canonicas, et Apocalypsin eodem Tomo complectar: quatuor enim Evangelia tertio in Novum Testamentum Tomo reservo (1). Chronotaxin, sive brevem temporum seriem praemitto, quod illa magnam singulis lucem afferet, adeoque facem legentibus ubique praeferet.


Approbatio Censoris Ordinarii

Haec expositio et Commentarius in Acta Apostolorum, a R. P. Cornelio Cornelii a Lapide, Societatis Jesu Theologo, et sacrarum Litterarum in Collegio Romano Professore, concinnata, est docta et pia, multisque floribus variorum Auctorum exornata. Unde et ad Romanae Ecclesiae doctrinam confirmandam, et rituum in primitiva Ecclesia usurpatorum cognitionem mire faciet, ut tam doctis quam indoctis inserviat: Quod testor, 18 februarii, anno 1626, qui haec scripsi, et subscripsi.

EGBERTUS SPITHOLDIUS, Canonicus et Plebanus Antuerpiensis, S. T. L. Librorum Censor.

Mutius Vitelleschi, Societatis Jesu Praepositus Generalis

Cum Commentarios in Acta Apostolorum, R. P. Cornelii Cornelii a Lapide, nostrae Societatis, aliquot ejusdem Societatis Theologi, quibus id commissum fuit, recognoverint, ac in lucem edi posse probaverint; facultatem concedimus, ut typis mandentur: si ita iis, ad quos pertinet, videbitur. In quorum fidem has litteras manu nostra subscriptas, et sigillo nostro munitas dedimus, Romae 1 maii, anno 1625.

MUTIUS VITELLESCUS.


Chronotaxis Actuum Apostolorum

CHRONOTAXIS ACTUUM APOSTOLORUM, EPISTOLARUM CANONICARUM ET APOCALYPSEOS, ADEOQUE TOTIUS PRIMI A CHRISTO CHRISTIANI SECULI, IN OMNIBUS CONSENTIENS ANNALIBUS CARDINALIS BARONII, PAUCIS EXCEPTIS.

Anno a nativitate Christi 34, Tiberii Imperii 18.

Anno Christi 34 per tres menses inchoato, qui fuit annus mundi 3984, a diluvio 2327, ab Abraham 2035, ab exitu Hebraeorum ex Aegypto 1530, a templo Salomonis 1031, ab Isaia et Prophetis 800, Olympiadis 202 annus quartus, a Roma condita 785, a captivitate Babylonica 625, a Cyro 565, ab initio 70 hebdomadum Danielis 487, puta in medio 70 et ultimae hebdomadae, uti prophetavit Daniel, cap. IX, 26, ab annis Graecorum, sive Seleucidarum 344, a Machabaeis 199 (vide tabulam Chronologicam quam praefixi Pentateucho), hoc inquam anno aetatis suae 34, Christus Dominus, Princeps Pontificum, Ecclesiae Hierarcha, Redemptor et Salvator orbis, sacerdos secundum ordinem Melchisedech, expleturus vota et promissa Patriarcharum, legis umbras et figuras, ac vaticinia Prophetarum, perfecit munus suae legationis et oeconomiae in carne, ac redemptionis nostrae sibi a Patre demandatum: quare pro nobis passus est atrocissima tormenta, et crucifixus inter latrones quasi latro, mortuus est, ut nobis vitam daret, die 25 martii: quo pariter die ante 34 annos obumbrante Spiritu Sancto conceptus et incarnatus erat in intemerato Beatae Virginis utero, ut habet communior Doctorum sententia: consequenter resurrexit die 27 martii; ascendit in coelum post 40 dies, die quinta maii; misit Spiritum Sanctum in specie linguarum ignearum die quinquagesima, puta in Pentecoste, die 15 maii, uti ostendam Act. I, 12.

Paulo post ascensionem Christi ante Pentecosten, agente S. Petro, Matthias sorte suffectus est in locum et apostolatum Judae proditoris.

Accepto Spiritu Sancto in Pentecoste, illico Petrus praedicans convertit tria millia hominum, Act. II, 41, qui omnes vendebant possessiones suas, et pretia earum ponebant ad pedes Apostolorum, perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione. Paulo post Petrus ad portam templi speciosam sanans claudum, indeque concionans ad populum, convertit quinque hominum millia: quocirca a Pontificibus incarceratus, libere respondet, oportere magis obedire Deo quam hominibus, Act. III et IV. Inde, cap. V, Ananiam et Sapphiram suffurantes de pretio agri sui, morte punit. Mox iterum cum caeteris Apostolis incarceratur, sed ab angelo liberatus, jubetur concionari in templo: qua de causa a magistratu reductus ad concilium, examinatus et increpitus, idem quod prius intrepide respondet: agit causam ejus Gamaliel. Ipse et caeteri Apostoli flagellati « ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. »

Eodem anno paulo post Pentecosten, ob murmur Graecorum contra Hebraeos, Apostoli creaverunt septem Diaconos: inter quos praecipuus et quasi archidiaconus eminuit S. Stephanus, qui ardenter et assidue disputans contra Judaeos eosque convincens, tandem ab eis lapidibus obrutus, glorioso martyrio coronatur die 26 decembris, Act. VI et VII.

Eodem anno sequenti die, puta 27 decembris, S. Jacobus, frater Domini, creatur primus Episcopus Hierosolymorum. Ita illico mirifice post Christi ascensum et missionem Spiritus Sancti crevit Ecclesia, cum Christus ascendens tantum reliquerit duodecim Apostolos, 72 Discipulos et quingentos Christianos, I Corinth. XV, 6.

Anno Christi 35, Tiberii Imp. 19.

Ob Stephanum Judaei insanientes, persecuti sunt caeteros Christianos: hinc illi omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae, praeter Apostolos. Quocirca Philippus Diaconus Samariae praedicans, eam convertit. Unde Petrus et Joannes eo profecti sunt, ut baptizatos a Philippo sacramento Confirmationis communirent. Ibi S. Petrus primum certamen habuit cum Simone Mago. Philippus ab angelo raptus, convertit Eunuchum Candacis, reginae Aethiopum, qui deinde in Aethiopia fidem Christi propagavit.

qui deinde in Aethiopia fidem Christi propagavit. Censent multi eum Cardinale Baronio, in eadem persecutione Judaeos invasisse amicissimos Christi, nimirum S. Magdalenam, Martham, Lazarum, Maximinum, Marcellam et Josephum ab Arimathia, eosque navi sine velis et remis imposuisse, ut in alto vi ventorum et fluctuum mergerentur; sed Dei ductu navis, salvis omnibus, Massiliam appulit, ubi Christi fidem disseminarunt; ac tandem Magdalena in praeruptum montem secessit, ubi poenitentiae, lacrymis et contemplationi vacans, per 30 annos vitam egit angelicam atque ab angelis quotidie rapta in altum angelicis hymnis pasta cibum omnem humanum fastidivit.

Anno Christi 36, Pauli Apostoli 1, Tiberii Imp. 20.

Die 25 januarii Saulus conversus, factus est Paulus. Spirans enim minarum et caedis in Christianos, coelitus prostratus in terram, Christo se dedidit. Unde missus ad Ananiam, ab eo est baptizatus. Ananiae enim dixerat Deus: « Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel. » Paulus mox Damasci incipit praedicare Christum. Inde abiit in Arabiam: ex qua rediit Damascum, Gal. I, 17.

Anno Christi 37, Pauli 2, Tiberii Imp. 21.

S. Petrus visione lintei, in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae, audiensque: « Surge, Petre, occide et manduca, » cognovit Gentiles admittendos ad Ecclesiam, eisque praedicandum esse Evangelium. Quare vocatus a Cornelio Centurione, eum cum familia instruxit et baptizavit, itaque ostium fidei publice Gentibus patefecit. Unde eodem anno cathedram suam posuit Antiochiae, in eaque sedit septem annos. Quocirca, patefacto jam Gentibus Evangelio, eodem anno S. Jacobus profectus est in Hispaniam, caeterique Apostoli in suas provincias evangelizatum juxta Christi praeceptum abierunt. Ante separationem et discessum composuerunt Symbolum, quod ab iis Apostolorum vocatur, quasi communem fidei tesseram. Baronius divisionem et discessionem Apostolorum consignat anno Christi 44. Verum causas cur citius ea ponenda videatur, recensui Act. XII, 1.

Anno Christi 38, Pauli 3, Tiberii Imp. 22.

Pilatus, Deo ulciscente necem Christi, a Vitellio Syriae praeside exauctoratus et in ordinem redactus, Romam missus fuit, ut coram Imperatore objecta sibi crimina dilueret: ubi mortuo Tiberio, a Caio Imperatore perpetuo exilio Viennae Galliae reclusus, tantisque ibi irrogante Caio languoribus coarctatus est, ut sua se manu transverberarit. Ita Eusebius, Ado et Cassiodorus in Chronico, ac Josephus, lib. XVIII, cap. v. Paulo ante Caiphas pontifex, qui Christum ad necem postularat, vitae pertaesus pariter mortem sibi consciverat, teste Clemente, lib. VIII Constit., cap. 1. Sed et Annas, socer Caiphae, male periit, teste Nicephoro, lib. II, cap. x. Tiberius voluit Christum inter deos referre, sed repugnante senatu, per edictum accusatoribus Christianorum comminatus est mortem. Ita Tertullianus in Apolog., et ex eo Eusebius in Chron.

Anno Christi 39, Pauli 4, Caii Caligulae Imp. 1.

Moritur Tiberius Caesar XVII Calendas aprilis, anno aetatis 78. Successit ei Caius Caligula, qui Herodem Agrippam in vincula a Tiberio conjectum liberavit eumque pro ferrea catena a Tiberio ei injecta, ornavit aurea ejusdem ponderis ac regem Judaeae constituit. Tiberio hoc epitaphium Poeta nuper posuit:

Hic Liviae filius, Augusti privignus, Matris mores tenuit, non vitrici. Acuto in pessimis ingenio, obtuso in optimis, Dextram fortunam, sinistram virtutem habuit. Triumphator aliorum saepe, nunquam sui. Repugnante vitrico, matre propugnante Ad Imperium ab exilio venit, in exilium missurus Imperium. Tam sceptri amans cum non haberet, quam amens cum habuit,

Paulus, elapsis tribus annis ab abitu suo in Arabiam, Damasci praedicans, quaesitus ad vincula a Judaeis et Areta rege, sporta per murum demissus effugit abiitque Hierosolymam, ut videret Petrum, Galat. I, 18; et II Corinth. XI, 32.

Anno Christi 40, Pauli 5, Caii Imp. 2.

Herodes Agrippa, Roma proficiscens in Judaeam per Alexandriam, ibi a civibus eodem modo illusus est, quo Christus a Judaeis, quorum rex erat Agrippa, illusus fuerat. Eodem anno Herodes Antipas, patruus Agrippae, qui Christum veste alba indutum spreverat, ab Agrippa nepote accusatus apud Caium Caesarem, tetrarchia et fortunis suis spoliatur, ac cum impia Herodiade uxore sua, perpetuo exilio damnatur apud Lugdunum Galliae urbem: ubi uterque maerore contabescens interiit, quia Joannem Baptistam occiderat et Christum illuserat.

Anno Christi 41, Pauli 6, Caii Imp. 3.

Hoc anno, si credimus Eusebio in Chronico, quem sequitur Baronius, S. Matthaeus scripsit Evangelium hebraice, quod ad Indos abiturus descriptum secum detulit S. Bartholomaeus Apostolus, illisque reliquit, ait Eusebius, lib. V Hist., cap. x, et S. Hieronymus, lib. De Script. Eccles., in Panteno, cap. xxxvi. Illud quoque manu sua descripsit S. Barnabas: unde illud cum corpore ejus inventum est tempore Zenonis Imperatoris. Testatur S. Hieronymus Evangelium hebraicum S. Matthaei suo aevo exstitisse in Bibliotheca S. Pamphili Martyris, seque illud descripsisse. Ita ipse, lib. De Viris illust., in Matthaeo. Idem Evangelium Hierosolymis editum, a Jacobo fratre Domini expositum fuisse, testatur Athanasius

in Synop. Verum quod de hoc anno asseritur, mirum videtur, unum Matthaeum eousque haesisse Hierosolymis, cum caeteri Apostoli inde in suas provincias discesserint anno Christi 37. Quare verius videtur, eodem discessisse et Matthaeum composito prius Evangelio. Nam illud secum detulit Bartholomaeus ad Indos. Quin et S. Matthaeum praecipientibus Apostolis scripsisse Evangelium testatur Epiphanius, haeresi 51. Denique communis Doctorum sententia est, Matthaeum scripsisse Evangelium antequam Apostoli discederent in suas provincias, quod factum esse dixi anno Christi 37. Ergo tunc pariter scripsit Matthaeus Evangelium.

Anno Christi 42, Pauli 7, Caii Imp. 4.

Coepit fames in toto orbe, praedicta ab Agabo propheta, diuque duravit, Act. XI, 28.

Sub idem tempus Barnabas et Paulus evangelizant Antiochiae per annum integrum docentque turbam multam, ita ut Antiochiae primum discipuli cognominati sint Christiani, Act. XI, 26.

Caius Caesar persecutus est Judaeos justo Dei judicio, eo quod illi persequerentur Christum et Apostolos. Unde statuam suam poni voluit in templo Hierosolymitano, et in ea a Judaeis adorari. Quare a Judaeis missus est Philo cum sociis ad Caium, qui id deprecaretur, sed Caius ad eos ringendo conversus: « Vosne, inquit, illi diis invisi, qui me omnium confessione Deum declaratum soli aspernamini? » Vide Philonem in Legatione ad Caium, et Josephum, XVIII Antiq., cap. XII.

Anno Christi 43, Pauli 8, Claudii Imp. 1.

Hoc anno Thaddeus missus Edessam ad Abagarum, eum cum regno convertit.

Eodem Caius Caesar a militibus Praetorianis occisus est anno imperii quarto, aetatis 29. Successit ei Claudius, Drusi Neronis filius et Liviae Augustae nepos, qui Agrippam in regno confirmavit eique adjecit Samariam et caeteram Judaeam.

Anno Christi 44, Pauli 9, Claudii Imp. 2.

S. Jacobus ex Hispania rediens Hierosolymam, occisus est ab Herode Agrippa circa Pascha. Ab eodem incarceratus est S. Petrus, sed ab angelo liberatus, evangelizando peragrat Caesaream, Berytum, Sidonem, Tripolim, Byblum, Orthosiam, Antandrum, Balanaas, Laodiceam, Cappadociam aliasque urbes et provincias, ubique Ecclesias, Sacerdotes et Episcopos constituens, tandemque Romam ingreditur.

Anno Christi 45, Petri Pontificis Romani 1, Pauli 10, Claudii Imp. 3.

S. Petrus Romae cathedram constituit die 18 januarii, fundatque Romanam Ecclesiam. Antiochiae post S. Petrum primus Episcopus creatur Evodius. Ita Eusebius in Chronic.

Eodem anno Paulus mittitur evangelizatum Gentibus. Quocirca, jussu Spiritus Sancti ordinatus Episcopus, quasi Apostolus ab Antiochena Ecclesia missus, cum Barnaba proficiscitur obitque evangelizando Gentes circumquaque.

Herodes Agrippa, ulciscente Deo necem S. Jacobi et incarcerationem S. Petri, audiens acclamationes populi, « Dei voces et non hominis, » eisque tacite applaudens, percussus ab angelo, consumptus a vermibus interiit, Actor. XII, 23.

Eodem S. Petrus Romae scribit primam Epistolam ad fideles dispersos in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia et Bithynia.

Eodem S. Marcus Romae scripsit Evangelium et mox profectus est Alexandriam, ibique Evangelium praedicavit et Alexandrinam Ecclesiam erexit rexitque quasi Episcopus mira sapientia et sanctitate.

Anno Christi 46, Petri 2, Pauli 11, Claudii Imp. 4.

Paulus et Barnabas cum peragrassent Seleuciam, indeque Cyprum navigassent, ac venissent Salaminam universamque insulam perambulassent, Paphum denique venientes, Sergium Paulum Proconsulem ad Christum convertunt, excaecando Elymam magum Evangelio resistentem, cujus occasione nomen Sauli in Pauli commutatum est. Inde perrexerunt Pergen Pamphyliae et Antiochiam Pisidiae; sed a Judaeis expulsi convertunt se ad Gentes abeuntque Iconium, Actor. XIII, 4 et seq.

Anno Christi 47, Petri 3, Pauli 12, Claudii Imp. 5.

Iconii Paulus praedicando convertit multos Judaeos et Gentiles, ac inter eos S. Theclam, quam miris elogiis Patres celebrant. Quocirca multo tempore, ait Lucas, ibidem commoratus est, donec concitato a Judaeis tumultu, ab eis lapidatus confugit in Lycaoniam, Actor. XIV, 1 et seq.

Anno Christi 48, Petri 4, Pauli 13, Claudii Imp. 6.

Paulus pervenit Lystram, ubi claudum miraculo sanavit: quocirca a turbis acclamatus est Deus, puta Mercurius et Barnabas Jupiter, cumque eis sacrificare vellent, totis viribus restiterunt: mox a Judaeis concitata seditione, lapidatus et pene occisus Paulus, perrexit Derben. Inde relegens iter, revisit et confirmavit fideles in Lystra, Iconio, Antiochia Pisidiae, ac evangelizans transiit Pisidiam, Pamphiliam et Attaliam, Actor. XIV, 6 et seq.

Paulus iturus evangelizatum Gentibus, rapitur in tertium coelum auditque arcana verba, quae non licet homini loqui, II Corinth. XII, 2.

Anno Christi 49, Petri 5, Pauli 14, Claudii Imp. 7.

Paulus post quinquennium in hac sua peregrinatione et apostolatu positum, cum Barnaba rediit Antiochiam ibique biennium commoratur, Actor. XIV, vers. ult.

Paulus Antiochiae docet, Petrus Romae, indeque per urbes et provincias totius orbis quaquaversum mittit Episcopos et Apostolos, qui Evangelium propagent, ac Ecclesias ubique fundent et regant.

Anno Christi 51, Petri 7, Pauli 16, Claudii Imp. 9.

Claudius Imperator Roma expellit Judaeos: quocirca S. Petrus, Dei consilio urbe excedens, redit in Jerusalem. Orta enim controversia Antiochiae de servanda a Christianis lege Mosis, Paulus et Barnabas missi sunt Hierosolymam ad Apostolos, ut ejus decisionem peterent. Eodem ergo anno celebratum est primum Concilium Hierosolymae, cui praesedit S. Petrus, interfuerunt S. Joannes, Jacobus, Paulus et Barnabas, in quo ventilata diu quaestione, tandem Petrus eam decidit primusque tulit sententiam, edicendo legalia Christianis non esse servanda: cujus sententiam confirmavit illico S. Jacobus caeterique omnes. Sententiam hanc Antiochiam deferunt Paulus, Barnabas, Silas et Judas.

Paulus separatur a Barnaba: hic enim cum Joanne Marco pergit in Cyprum, Paulus vero cum Sila perambulat Syriam et Ciliciam, confirmans Ecclesias. Pervenit autem in Derben et Lystram, ubi circumcidens Timotheum, eum comitem suae peregrinationis et praedicationis assumpsit. Transeuntes autem, ait Lucas, Actor. XVI, 6, Phrygiam et Galatiae regionem, vetiti sunt a Spiritu Sancto loqui verbum in Asia. Cum venissent autem in Mysiam, descenderunt Troadem, ubi Paulo visio ostensa est. Vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: « Transiens in Macedoniam, adjuva nos. » Quare a Troade navigavit in Samothraciam, inde Neapolim, inde Philippos, ubi Lydiam purpurariam convertit et daemonem Pythonem e puella ejecit; quare ab heris puellae quaestum facientibus ex oraculis Pythonis accusatus Paulus flagellatur et in carcerem conjicitur, ubi media nocte eo cum Sila orante et laudante Deum, immisso a Deo terrae motu ostia carceris panduntur et vincula omnium dissiliunt. Quo viso, custos carceris in Christum credidit, Paulique et Silae plagas lavit. Magistratus audiens a Paulo eum esse civem Romanum, veniam precatur eumque liberum dimittit. Egressi Paulus et Silas Philippis, ait Lucas, Actor. XVII, 1, cum perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi multos converterunt, et mulieres nobiles non paucas. Unde concitarunt seditionem Judaei, et Paulo non invento Iasonem pertraxerunt ad tribunal, qui data satisfactione liber abiit. Paulus et Silas noctu a fratribus dimissi sunt Beroeam, cujus incolae avide susceperunt Evangelium; sed Judaeis Paulum insectantibus, ipse a fratribus deductus est Athenas.

Hoc anno tres simul soles apparuerunt, statimque simul in eumdem orbem coierunt, ait Eusebius in Chron.

Anno Christi 52, Petri 8, Pauli 17, Claudii Imp. 10.

Paulus Athenis in Areopago praedicans convertit Dionysium Areopagitam et insignem matronam Damarim, Act. XVII, 16. Opinantur multi tunc quoque fuisse conversum S. Hierotheum, quem passim in suis libris celebrat et sequitur S. Dionysius, eumque vocat « divinum suum magistrum. »

Eodem anno Paulus Athenis profectus Corinthum, multos ibi convertit, ac inter eos Crispum, principem Synagogae. Quare oraculo Dei monitus diutius ibi evangelizavit. Ibidem, post adventum Silae et Timothei, scripsit priorem epistolam ad Thessalonicenses, Act. XVIII, 1 et seq.

Eodem anno, inquit Baronius, Agrippina, Germanici, fratris Claudii Imperatoris, filia, quam post interitum Messalinae Claudius in uxorem acceperat, Augustae titulo augetur, ejusque filius Domitius ab eodem Imperatore adoptatus in familiam Claudiam, Nero Claudius est appellatus. Hic est Nero, qui Claudio quasi patri adoptivo in imperium successit: quo etiam anno Agrippina, in oppidum Ubiorum, in quo illa, agente ibidem cum exercitu Germanico patre, genita erat, coloniam duci jussit, cui nomen hinc est inditum, ut ex ipsius nomine Colonia Agrippina sit dicta. Porro Agrippina fuit filia Germanici, qui fuit filius Drusi Germanici, fratris Tiberii Imperatoris ex Livia matre, uxore Augusti Imperatoris.

Anno Christi 53, Petri 9, Pauli 18, Claudii Imp. 11.

Corinthi secundum annum egit Paulus. Ibidem scripsit Epistolam secundam ad Thessalonicenses. Ibidem Judaei tumultuantes protraxerunt Paulum ad tribunal Gallionis, qui fuit frater Senecae philosophi et praeceptoris Neronis Imperatoris. Gallio eos repressit et abegit; unde Judaei furentes Sosthenem archisynagogum, quasi Paulo faventem, coram Gallione verberarunt; et nihil horum Gallioni curae erat. Addit S. Chrysostomus ab iisdem verberatum et Paulum. Paulus post tumultum multo adhuc tempore remansit Corinthi, tandem abiturus in Syriam, ex voto totondit caput in Cenchris, qui erat portus Corinthi, Actor. XVIII, 11 et seq.

Anno Christi 54, Petri 10, Pauli 19, Claudii Imp. 12.

Paulus navigans in Syriam per mare Icarium, quod est pars maris Aegei, appulit Ephesum: ubi parum moratus, relicto Aquila et Priscilla, solvit Caesaream, inde Hierosolymam, ubi Ecclesiam primigeniam et caeterarum matricem salutavit: mox reversus Antiochiam, perambulavit ex ordine Galaticam regionem et Phrygiam, confirmans omnes discipulos, Actor. XVIII, 19.

Apollo, vir eloquens et potens in Scripturis, Ephesi instructus ab Aquila et Priscilla, pergit Corinthum, ubi fideles confirmat valideque Judaeos revincit, Actor. XVIII, 24.

Eodem anno, inquit Eusebius in Chronico, qui fuit Olympiadis 207 annus 4, Philippus Apostolus apud Hierapolim, Asiae civitatem, dum Evangelium populo annuntiaret, cruci affixus lapidibus opprimitur. Occubuit ergo 20 anno a passione Christi sub Claudio, secundum Eusebium ejusque asseclas: licet Hippolytus, tract. De 72 Discipulis, asserat eum passum sub Domitiano Imperatore.

Anno Christi 55, Petri 11, Pauli 20, Claudii Imp. 13.

Paulus, peragratis superioribus partibus Asiae, venit Ephesum, ibique per tres annos, puta per biennium et tres menses, residet et praedicat, Act. XIX, 1, et cap. XX, 31. Ephesi Paulus fuit objectus bestiis, I Corinth. XV, 32. Ibidem virtutes non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli, ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur, Act. XIX, 12.

Anno Christi 56, Petri 12, Pauli 21, Claudii Imp. 14.

Paulus secundum annum agit et praedicat Ephesi. Occasione Judaeorum exorcistarum in quos insiliit daemon, magna facta est Ephesiorum ad Christum et Paulum accessio.

Multi credentes veniebant confitentes et annuntiantes actus suos.

Multi qui curiosa fuerant sectati, contulerunt libros et combusserunt, Act. XIX, 13 et seq.

Eodem anno, die 13 octobris, moritur Claudius Imperator annum agens aetatis 64, Imperii 13 cum octo mensibus. Ita Suetonius in Vita Claudii, cap. XLV, et Dio, lib. LX. Sic igitur defuncto, Agrippinae uxoris dolo veneno illi propinato, successit in imperium Nero, filius Agrippinae, annum agens aetatis 18, tenuitque annis 13, mensibus 7, excluso Britannico, puero germano Claudii Imperatoris, ex Messalina uxore filio, ideoque legitimo imperii haerede, quem proinde paulo post Nero veneno sustulit. Ita Josephus, lib. XX Antiq., cap. v. Porro Nero ex Sabinis oriundus, lingua Sabina idem est quod fortis ac strenuus, inquit Suetonius in Tiberio, cap. 1, et Gellius, lib. XIII, cap. XXII: « Nerio, inquit, sive Nerienes verbum Sabinum est, quo significatur virtus et fortitudo. Itaque ex Claudiis, quos ex Sabinis oriundos accepimus, qui erat egregia ac praestanti fortitudine, Nero appellatus est. Sabini autem id nomen a Graecis accepisse videntur, quia vincula et firmamenta membrorum νεῦρα dicunt: unde nos quoque latine nervos appellamus. Servius Claudius vero, Nerio interpretatur quasi Neirio, id est sine ira, placidus, mitis, tranquillus; » qualis initio Imperii fuit Nero.

Anno Christi 57, Petri 13, Pauli 22, Neronis 1.

Sublato jam per mortem Claudii edicto de Judaeis Roma abigendis, Paulus tertium annum Ephesi agens cogitat Romam; sed prius Ecclesias Achaiae et Macedoniae visitare ac Hierosolymam reverti decernit. Epheso ergo propediem abiturus, scribit priorem Epistolam ad Corinthios. Opifices argentarii Dianae, concitante Demetrio, movent seditionem contra Paulum vociferantes: « Magna Diana Ephesiorum. » Sedat eam Alexander. Mox Paulus, vocatis discipulis, exhortatus eos valedixit, ac relicto ibidem Timotheo, quem et primum constituit Ephesi Episcopum, profectus est in Macedoniam, Actor. XIX, 23; per Minorem ergo Asiam iter faciens, venit Troadem urbem, quae adjacet Hellesponto, ubi quaerens Titum, cum non invenisset, transmisso freto abiit in Macedoniam, II Corinth. II, 12.

Ex Macedonia ad Timotheum, quem Ephesi reliquerat, hoc anno scripsit priorem Epistolam, qua eum instruit in munere pastorali.

Paulus, obitis et confirmatis Macedoniae Ecclesiis, per Aegaeum mare Cycladas adnavigans pervenit Cretam, ibique reliquit et creavit Episcopum Titum, discipulum charissimum, epist. ad Titum, cap. I, 5.

Anno Christi 58, Petri 14, Pauli 23, Neronis 2.

Hoc anno gesta sunt omnia quae narrat Lucas cap. XX Actor., et deinceps usque ad cap. XXVIII, vers. ult. Paulus enim peragrans Graeciam, venit Nicopolim, ibique statuit hiemare: unde ex Creta eo vocat Titum scribens ad eum Epistolam ad Titum, cap. III, 12. Nicopoli quoque videtur scripsisse Paulus Epistolam secundam ad Corinthios: mox ipse videtur adiisse Corinthum ibique in portu Cenchrensi scripsisse Epistolam ad Romanos. Inde perrexit Philippos in Macedoniam, mox Troadem, ubi a morte suscitavit Eutychum: inde Asson, Mitylenen, Chium, Samum, Miletum; quo convocans majores natu Ephesi, eis longa exhortatione ultimum valedicit, Actor. XX. Mileto navigat Coum, Rhodum, Pataram, Tyrum, Ptolemaidem, Caesaream, ubi Agabus ei vincula Hierosolymitana praedicit; ac tandem eodem anno sub Pentecosten, uti statuerat, pervenit Hierosolymam; ubi suadente Jacobo, purificans se in templo, a Judaeis capitur et pene occiditur; sed eripit eum Tribunus; a quo potestate loquendi facta, populum alloquitur, Actor. XXI et XXII. Populus audiens a Paulo ipsum, relictis Judaeis, missum esse ad Gentes, occlamat poscitque eum ad mortem. Quare Tribunus eum flagellari imperat, sed Paulus dicens se civem Romanum, flagellis se eximit, Act. XXII. Mox in concilium adductus Paulus positusque inter Pharisaeos et Sadducaeos, dicens se Pharisaeum et de resurrectione mortuorum judicari, dissidentibus inter se judicibus, judicium evadit. Tendunt illi insidias Judaei, quas

...gravit, ac nominatim Hispanias, ubi inter alios per judicium sui nepotis Paulus evadit. Quare Tribunus eum vinctum mittit Caesaream ad Felicem Praesidem, Act. XXIII; ibi eum accusat Tertullus orator, defendit se Paulus; ac rursum coram Felice disputans de justitia, castitate et judicio, eum percellit. Felici succedit Portius Festus, Act. XXIV. Cum Festus vellet Paulum Hierosolymis coram Judaeis judicare, Paulus Caesarem appellans, Romam mittitur, cum prius causam suam egisset coram Agrippa rege, Act. XXV et XXVI. Paulus ergo cum Centurione navigat Sidonem, inde Cyprum, inde Lystriam, ac tandem naufragium patitur. Apparet ei Christus, omnesque in navi salvos evasuros pollicetur: omnes ergo salvi perveniunt Melitam, Actor. XXVII.

Eodem anno paulo post Pauli adventum Hierosolymam, B. Virgo agens annum aetatis 72 ex Jerusalem terrestri abiit ad coelestem, cum triumpho ab angelis deducta in paradisum. Vide dicta Actor. XXI, 17.

Eodem anno, S. Lucam scripsisse Evangelium censet Baronius, sed anterius id a Luca scriptum esse, ostendam Actor. XVI, 10.

Anno Christi 59, Petri 15, Pauli 24, Neronis 8.

Paulus vinctus ex Melito navigat Syracusas, inde Rhegium, inde Puteolos, inde pedestri itinere Romam ingreditur die 6 julii. Hospitatus est in domo conducta, quae postea conversa est in ecclesiam S. Mariae in Via lata. Postero die, convocatis Judaeis, sui suaeque fidei rationem reddidit: ex quibus aliqui crediderunt, alii non crediderunt. Mansit Romae cum custodiente se milite biennium, suscipiens omnes libereque praedicans Christum; esto ob Neronis metum, omnes sui eum deseruissent. Astitit enim illi Christus eumque confortavit, ut per eum praedicatio impleretur et audirent omnes gentes; quin et eripuit eum de ore leonis, puta Neronis, II Timoth. IV, 16 et 17. Romae scripsit Paulus Epistolam ad Philippenses, per Epaphroditum eorum Episcopum; item Epistolam ad Ephesios, quam misit per Tychicum.

Anno Christi 60, Petri 16, Pauli 25, Neronis 4.

Paulus agens secundum annum Romae in vinculis, scripsit Epistolam ad Colossenses et Epistolam ad Philemonem, rogans eum ut Onesimum servum fugitivum in gratiam domumque recipiat. Fecit id Philemon, quin et Onesimum libertate donavit, qui virtutibus excrescens, post Timotheum creatus est Episcopus Ephesiorum. In hac Epistola, vers. 23, meminit Epaphrae, concaptivi sui, Marci, Aristarchi, Demae et Lucae, eosque quasi adjutores suos in Evangelii propagatione commendat. Eodem anno scripsit Paulus Epistolam ad Hebraeos.

Anno Christi 61, Petri 17, Pauli 26, Neronis 5.

Paulus biennio in vinculis exacto a Nerone dimissus, varias provincias evangelizando peragravit, ac nominatim Hispanias, ubi inter alios Xantippem et Polyxenam ad Christum convertit. Hoc anno Romae S. Lucas finiens Acta Apostolorum (ubi et imagines B. Virginis ac Christi Domini depinxit, quas hodie ibidem veneramur), reversus in Graeciam, evangelizando obiit Dalmatiam, Galliam, Italiam, Macedoniam, Lybiam, etc., ac tandem, caelebs ad annum aetatis 84, Patras urbem Achaiae adiens, ibidem Apostolatum suum nobili martyrio conclusit. Eodem anno Nero matrem suam Agrippinam occidit, justo Dei judicio, utpote quae Claudium Imperatorem maritum suum veneno sustulerat, ut filius suus Nero ei in imperio succederet; quae ergo maritum occidit propter filium, a filio ipso occisa est. Justa enim et congrua numinis vindicta, filius matricida factus est matris suae mariticidae carnifex, et necis vitrici sui ultor: « Hanc illi gratiam non pro nativitate solum referens, verum etiam quod ejus artibus ad imperium provectus fuisset, ait Josephus, lib. XX Antiq., cap. v.

Anno Christi 62, Petri 18, Pauli 27, Neronis 6.

Festus Judaeae Praeses, qui S. Paulum vinctum Romam miserat, obiit: cui successor a Nerone designatur Albinus. Ita Eusebius in Chronico.

Agrippa Rex pontificatu deposuit Josephum, eique surrogavit Ananum, Anani senioris filium: ita Josephus, lib. XX Antiq., cap. viii.

Roma variis prodigiis concussa fuit: nam ob ortum recentis cometae et ob fulmen illapsum in mensam Neronis, quasi certior reddita esset de ejus morte, omnia studia convertit in Rubellium Plautum, quod ex Julia gente per matrem originem duceret, qui Neronis jussu solum vertere et in Asiam proficisci coactus est. Ita Cornelius Tacitus, lib. XIV.

Laodicea, urbs Asiae illustris, cujus meminit Apostolus, Epist. ad Colossens., terraemotu collapsa prosternitur; sed a civibus, utpote opulentissimis, brevi in integrum restituitur.

Hoc anno Christi 62, S. Andreas crucifixus est Patris Achaiae, ait Onuphrius in Chronico.

Anno Christi 63, Petri 19, Pauli 28, Neronis 7.

Hoc anno, ait Eusebius in Chron., S. Hieronymus, lib. De Scrip. Eccles., in Jacobo, Baronius et alii, S. Jacobus, frater Domini et Hierosolymorum primus Episcopus, qui Canonicam scripsit epistolam, Christum constanter praedicans, a Judaeis e pinna templi dejicitur, et fullonis vecte percussus, orans pro suis interfectoribus gloriosum obit martyrium, cum 29 annis sanctissime illam rexisset Ecclesiam. Ejus necem mox ulciscente numine, coepit Judaea variis casibus et prodigiis, ultimi excidii praenuntiis, exagitari. Quocirca Josephus, licet Judaeus, quem citat Eusebius, lib. II, cap. XXII, et Origenes, lib. I Contra Celsum, excidium Hierosolymae et Judaeae per Titum, ascribit neci hujus Jacobi, qui ob insignem sanc-

-timoniam et morum Christi similitudinem, cognominatus est justus et frater Domini. S. Jacobo in Episcopatu Hierosolymitano successit Simeon, filius Cleophae, Christi propinquus, qui usque ad annum aetatis 120 sancte Hierosolymitanam gubernavit Ecclesiam, atque sub Trajano cruci affixus, moritur. Ita Eusebius in Chron.

Eodem anno S. Barnabam in Cypro occisum, tradit L. Dexter et Onuphrius in Chronico.

Anno Christi 64, Petri 20, Pauli 29, Neronis 8.

S. Marcus Evangelista Alexandriae martyr occubuit, cum enim a S. Petro Roma, ubi Evangelium scripserat, Alexandriam Evangelii causa amandatus esset, ibidem Ecclesiam constituit tanta doctrinae et vitae continentia, ut omnes sectatores Christi ad sui exemplum cogeret. Essenos enim quasi primos Religiosos et viros Angelicos, quos mire celebrant Philo, Eusebius, S. Hieronymus et alii, instituit. Quocirca Gentiles quadam die Dominica, cum Missam celebraret, in eum irruentes, fune in collum injecto raptantes eum per saxa, carnes ejus dilacerarunt: unde pene spiritum redditurus in carcerem detrusus, apparente sibi Domino una cum angelis, ad futurum certamen instauratur. Mane autem facto, rursum e carcere eductus, et per scabra loca raptatus, agens Deo gratias dicensque: « In manus tuas commendo spiritum meum, » impollutum eum Deo reddidit, sepultusque est honorifice a discipulis suis. Ita Menologium Graecorum, Beda et Ado in Martyrol., die 25 aprilis.

Eodem anno Nero Octaviam uxorem et sororem (utpote filiam Claudii Imperatoris, qui duxerat Agrippinam, matrem Neronis, ideoque eum in filium adoptarat) calumniis circumventam in insulam relegatam, mori tandem balnei vapore compulit. Ita Tacitus, lib. XV.

Eodem anno Simon et Judas Apostoli occisi sunt in Perside, ait Onuphrius in Chronico, sed id negat Baronius et alii: de qua re dicam prooemio in Epist. S. Judae.

Anno Christi 65, Petri 21, Pauli 30, Neronis 9.

Hoc anno, qui fuit quartus ante bellum Judaicum, et octavus ante Hierosolymae obsidionem, Jesus quidam (suo nomine et vaticinio Jesum Christum, ob cujus necem exscindenda erat Judaea, repraesentans), Anani filius, plebeius et rusticus, a Deo instinctus clades urbi imminentes praedixit. Repente enim clamare coepit: « Vox ab Oriente, vox ab Occidente, vox a quatuor ventis, vox in Hierosolymam et templum: vox in omnem hunc populum. » Quocirca a Magistratu acriter flagellatus, non veniam precatus est, nec illacrymavit, sed quotidie velut orationem quamdam meditans: « Vae, vae Hierosolymis, » vociferabatur, idque per annos septem et quinque menses continuos, donec supra murum consistens, « Vae, vae civitati, templo, populo, ac mihi, » maxima voce clamitans, lapide, tormento Romanorum misso, ictus interiit. Ita Josephus, lib. VII Belli, cap. XII.

Hoc anno Persius Volaterranus, satyricus poeta, supra vires et aetatem constanter martyrium pro Christo, sui causa crucifixo, subiit, cujus diem natalem celebrat Ecclesia die 18 februarii.

Anno Christi 66, Petri 22, Pauli 31, Neronis 10.

Roma horribili incendio conflagravit, cujus causam Nero per calumniam conjecit in Christianos, eoque nomine illos saevissimis iisdemque diversis mortis generibus enecavit, « ut ferarum tergis contecti, laniatu canum interirent, aut crucibus affixi, aut flammandi, atque ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur, » ait Tacitus, lib. XV. Fuerunt hae Martyrum primitiae, eorum catalogo in Martyrol. Romano ascriptae die 24 junii.

Hoc anno occisum S. Matthiam Apostolum tradit L. Dexter et Onuphrius in Chron. Addit Dexter: « Helena, Adabienorum regina, Christiana floret Hierosolymis, praedicatione Apostolorum conversa. »

Anno Christi 67, Petri 23, Pauli 32, Neronis 11.

Nero primam in Christianos persecutionem publico edicto instituit eamque usque ad finem Imperii et vitae prorogavit. Quocirca in ea jam ante inchoata, permulti e Christianis illustre obiere martyrium, qui sparsim in Martyrol. Rom. recensentur, uti S. Barnabas, S. Andreas, S. Jacobus, frater Domini, caeterique Apostoli, licet diversis annis et locis. Item complures ex ipsius Neronis familia, quorum meminit Paulus, Philipp. IV, 22, inter quos eminuit Torpes et Evellius, qui Martyrologio Rom. ascripti sunt die 11 et 17 maii. Insuper S. Processus et Martinianus, custodes carceris; Herodion, Olympias ac religiosissimae feminae Basilissa et Anastasia, Apostolorum discipulae, quae martyribus associatae leguntur in Martyr., die 15 aprilis, quos suis opibus alebant et sepeliebant. S. Lucina et Perpetua baptizata a S. Petro, de quibus in Martyr., die 30 junii. Romae Nero plures Senatores et primarios, eo quod in necem suam conjurassent, interfecit, ac inter eos Senecam praeceptorem suum, et Lucanum Poetam, Senecae nepotem, atque Plautum Lateranum Consulem designatum, qui palatium habebat in Coelio monte, quod postea a Constantino Imperatore in templum Salvatoris conversum, ab eo denominatum est Basilica Lateranensis, uti testatur S. Hieronymus, epist. 30 ad Oceanum. Secuta est mors Poppaeae Sabinae Augustae, quam, licet amatissimam, Nero ira percitus, ictu calcis percussam occidit. Ita Tacitus, Dio et alii.

Anno Christi 68, Petri 24, Pauli 33, Neronis 12.

S. Petrus et Paulus Romam redierunt, et collabentem pene Ecclesiam ob Neronis persecutionem instaurarunt.

S. Petrus secundam scripsit Epistolam, in qua significat ex revelatione sibi constare, velocem fore depositionem tabernaculi sui.

Paulo post Judas scripsit suam Epistolam Canonicam. Nam in illa alludit in multis ad secundam Petri Epistolam.

Simon Magus suis magicis artibus Romanos, et praesertim Neronem dementans, ab iis divinos honores est consecutus. Certant contra eum S. Petrus et Paulus, eumque tandem volare conantem ex alto praecipitant. Nam cum Simon a daemonibus in aera raperetur, precibus S. Petri prostratus, fracta coxendice et cruribus, paulo post infelicem animam exhalavit. Quocirca Nero indignans suas magiae delicias sibi ablatas, S. Petrum et Paulum carceri mancipat Mamertino, praesertim quia Paulus quoque pellicem a Nerone abstraxerat et ad Christum traduxerat. E carcere Paulus scribit Epistolam secundam ad Timotheum, vocans eum ad se, ut instantis suae mortis et martyrii sit spectator.

Eodem anno Apollonius Thyanaeus, Simoni Mago succedens, Romam venit, contra quem Apostoli et Christiani pari modo certarunt.

Eodem prodigia excidium Hierosolymae portendentia apparuerunt, nimirum die octava aprilis, hora nona nocturna, circa aram et templum tantum lumen effulsit per mediam horam, ut clarissimus dies putaretur. Bos cum ad hostiam duceretur, agnum in medio templi peperit. Orientalis templi porta aenea et gravissima clausa, sponte aperta est hora noctis sexta. Die 21 maii, in aere visi sunt currus ferrei, et armatae acies urbi circumfusae. In Pentecoste audita est vox in templo: « Migremus hinc. » Ita Josephus, lib. VII Belli, cap. XII.

Eodem anno, mense maio, Neroni et Romanis rebellare coeperunt Judaei ortumque est bellum Judaicum, ob Cestii Flori, procuratoris Judaeae, avaritiam et tyrannidem. Ita Josephus, lib. II Belli, cap. XIII. Christiani ergo juxta Christi monitum Hierosolyma excedentes, in urbem Pellam se contulere.

Anno Christi 69, Petri 25, Pauli 34, Neronis 13.

Hoc anno ab incarnatione Christi 69, ab ejus passione et morte 36, S. Petrus et Paulus die 29 julii e carcere Mamertino (ubi Processum et Martinianum custodes suos, cum aliis 47 ad Christum converterant et miraculosa aqua e carcere subito scaturiente baptizarant) educti gloriosum obiere martyrium. S. Petrus in Vaticano crucifixus est, capite deorsum vergente; id enim ipse petierat, ne Christo crucifixo videretur assimilari et aequari. Paulus vero ad aquas Salvias capite truncatus, e cervice recisa pro sanguine lac manavit; caput vero terno saltu tres fontes elicuit, qui etiamnum visuntur multisque sunt saluti. S. Linus in pontificatu S. Petro succedit, sedetque annos undecim.

Vespasianus cum exercitu missus a Nerone contra Judaeos, gravissimis cladibus eos affecit, quas recenset Josephus, lib. III Belli, cap. IV.

Jerusalem civibus mutuo inter se digladiantibus, ac praesertim Zelotis in cives grassantibus, maximis stragibus afficitur, quas recenset Josephus, lib. V Belli, cap. 1.

Anno Christi 70, Lini 1, Neronis 14.

Nero anno necdum elapso a nece Apostolorum, in sanguinis Apostolici ultionem, a Senatu damnatus, eo quod eumdem universum interficere destinasset, fugiens ex urbe in speluncam, pavidus sibi manus intulit, quem aegre morientem unus ex libertis, Epaphroditus, confecit die 10 junii (eadem die, qua ante decem annos Octaviam uxorem interfecerat), agens suae aetatis annum 32, Imperii 14, atque in eo omnis Augusti familia et stirps regia extincta est. Ita Suetonius, in Nerone, cap. XLIX et seq.

Neroni successit Servius Sulpitius Galba, a militibus, quibus praeerat, acclamatus Imperator, tenuitque per menses septem.

Floret Plutarchus philosophus et M. Fabius Quintilianus orator. Ita Eusebius in Chron.

Josephus Judaeus historicus, dux belli Judaeorum, cum a Romanis interficiendus esset, Vespasiano praenuntiat mortem Neronis, eumque in imperium illi successurum, cujus rei causa vitam dono accipit. Ita Eusebius in Chron.

Anno Christi 71, Lini 2, Othonis 1.

Galba Imperator occiditur a militibus ab eisque eidem surrogatur Marcus Silvius Otho, qui cum imperasset menses tres, rebellante Vitellio, mortem sibi conscivit; imperium ergo capessit Vitellius tenetque per menses octo.

Vespasianus interea multas Judaeae urbes sibi ac Romanis subigit. Unde multi opinati sunt ipsum esse Messiam, utpote cui regnum Juda a Prophetis promissum erat. Quocirca opera et praestigiis Apollonii Thyanaei visus est caecum illuminare et aegro manum restituere. Ita ex Tacito, lib. I, cap. IV, et Suetonio in Vespasiano, cap. VII, Baronius, qui haec mendacia ab adulatoribus conficta esse convincit.

Eodem anno Evodio ex humanis sublato, eidem in cathedra Antiochena succedit S. Ignatius, qui post annos fere 40 sub Trajano, anno Christi 110, Romae leonibus objectus, glorioso martyrio est coronatus, cum primus ipse Antiochiae chorum psalmodiae, quo alternis canerent, instituisset, eo quod angelos SS. Trinitatem eo ritu laudantes vidisset et audisset.

Anno Christi 72, Lini 3, Vespasiani 1.

Vespasianus a militibus suis creatus Imperator, Romam navigans, ibidem Capitolium bello civili concrematum restituit, ac Titum filium ad conficiendum bellum Judaicum destinat. Titus ergo

Hierosolymam obsidet in Paschate, cum undequaque eo Judaei ad festum confluxissent, ut omnes ab eo concluderentur et mactarentur vel caperentur: sicut ipsi eodem festo ante annos 38, ibidem Christum crucifixerant. In ultionem ergo sanguinis Christi, utriusque Jacobi Apostoli, et S. Stephani, ac vinculorum SS. Petri et Pauli, atque persecutionis et expilationis Christianorum, Jerusalem Romanis capta et cum templo incensa funditus eversa est, uti ei praedixerat Christus, Luca XIX, 43. E Judaeis toto bello occisa sunt undecies centena millia, capta 97, ait Josephus, lib. VII Belli, cap. 17.

Anno Christi 73, Lini 4, Vespasiani 2.

Titus de Judaea subacta Romae triumphavit. Extat etiamnum Romae arcus ejus triumphalis, in quo candelabrum templi, quod in triumphum duxit, expictum cernitur. Judaeis in Aegypto tumultuantibus, mandat Vespasianus demoliri eorum templum, Heliopoli ante 333 annos aedificatum ab Onia pontifice, indeque vocatum Onion. Per haec tempora S. Bartholomaeus, qui et Nathanael, Apostolus apud Persas Christum praedicans, excoriatus capite plectitur, ait Onuphrius in Chron.

Anno Christi 74, Lini 5, Vespasiani 3.

Ebion et Cerinthus, haeresiarchae negantes Christi divinitatem, suas haereses spargunt. Confutat eos S. Joannes Apostolus, tam factis quam verbis; ideoque nec balneum eorum ingredi sustinuit, dicens: « Fratres, egrediamur hinc, ne cadat balneum et pereamus cum Ebione, qui intus est in balneo, propter ipsius impietatem. » Ita Epiphanius, haeresi 30; licet Irenaeus, lib. III, cap. IV; Eusebius, lib. III, XXII, et Theodoretus, lib. II Haeret. Fabul., id non Ebioni, sed Cerintho ascribant.

Eodem anno S. Martialis, Episcopus Lemovicensis et Galliarum Apostolus, eo amandatus Roma a S. Petro, cum Lemovicenses, Tolosanos, Burdigalenses, Cadurcenses, Aquitanos aliosque ad Christum convertisset, diem clausit extremum abiitque in coelum. Innocentius Pontifex, Extravag. de Sacra Unctione, in fine, scribit S. Martialem baculo sibi a S. Petro Romae dato, mortuum ad vitam revocasse.

Anno Christi 75, Lini 6, Vespasiani 4.

S. Apollinaris a S. Petro Ravennam missus, cum 29 annos illi sedi praefuisset, et continuum pene martyrium perpessus esset, varie tortus martyr in coelum evolavit. Successit ei in episcopatu Aderitus, et post eum Eleucadius, olim Platonicus philosophus.

Josephus Judaeus historicus, Romae in honore est apud Domitianum, uti fuerat apud Titum et Vespasianum.

Philosophi orbem circumeunt, ut instar Christi discipulos post se trahant. Tales fuere Apollonius Thyanaeus, Euphrates, Demetrius, Musonius, Damis Pythagoreus, Epictetus Stoicus, Lucianus Epicureus, Diogenes junior, qui ob maledicentiam a Vespasiano capite mulctatus est. Verum hos omnes obtrivit et sepelivit S. Joannes Apostolus, Ecclesiae columna et Patriarcha, cum suis sociis et asseclis, et Dionysio Areopagita, Ignatio, Herma, Polycarpo, Clemente, etc., quibus proinde Deus vitam longaevam concessit et in multos annos prorogavit.

Eodem anno occisum esse S. Thomam apud Indos asserit Onuphrius in Chron.

Annis Christi 76, 77, 78, 79, 80; Lini 7, 8, 9, 10, 11; Vespasiani 5, 6, 7, 8, 9.

Anno Christi 77, templum Pacis augustissime aedificatum, dedicatum est, in eoque ornamenta e toto orbe quaesita, sed praesertim e templo Hierosolymitano sublata, sunt reposita. Ita Josephus, lib. I Belli, XXIV. Titulus templi erat: « Paci aeternae. »

Anno Christi 80, Linus pontifex, cum sedisset annos 11, jussu Saturnini consularis martyrio coronatur die 23 septembris. Succedit ei Cletus.

Anno Christi 81, Cleti 1, Vespasiani 10, Titi 1.

Vespasianus agens annum aetatis 69, Imperii decimum, moritur; succedit ei filius Titus, orbis deliciae, qui urbis luxum et luxuriam castigavit. Unde de eo Martialis, lib. VI, epigr. IX:

Plusque tibi debet Roma, pudica quod est.

Adeo vero beneficus fuit, ut, cum semel super coenam recordaretur se eo die nemini beneficium contulisse, exclamarit: « Amici, diem perdidi; » iis qui in necem suam conjurarunt, pepercerit, dicens: « Periturum se potius, quam perditurum, » et: « Principes fato dari. » Ita Suetonius in Tito, cap. XI; Dio, cap. VIII et IX.

Anno Christi 82 et 83, Cleti 2 et 3, Titi 2 et 3.

Urbs Roma, immisso divinitus incendio, tribus diebus totidemque noctibus conflagravit. Ita Dio in Tito. Titus Amphitheatrum Romae aedificat, et in dedicatione ejus quinque millia ferarum occidit. Ita Eusebius in Chron. Hoc solum cum Pantheo, ex veteris Romae magnificentia reliquum, in urbe etiamnum spectamus.

Anno Christi 83, Titus Imperator veneno a fratre Domitiano (ut fama fuit) sublatus est annum agens aetatis 41, Imperii tertium. Succedit ei Domitianus, natura saevus, ingenio ferox et vafer. Ita Suetonius, Dio et alii in Tito et Domitiano.

Annis Christi 84, 85, 86, 87, 88, 89, 90, 91; Cleti 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11; Domitiani 1, 2, 3, 4, 5, 6, 7, 8.

Anno Christi 84, Titus a Senatu inter deos refertur. Ita Eusebius in Chron.

Domitianus philosophos urbe exegit, ac inter alios Musonium, Dionem Chrysostomum, Epictetum Stoicum et Peregrinum; nonnullos vero occidit, ut Rusticum Arulenum et Maternum Sophistam. Ita Eusebius in Chron., et Dio in Domitiano.

Domitianus delubrum Jovis Capitolini concrematum, ingenti sumptu restauravit. Ita Suetonius et Dio in Domitiano.

Anno Christi 87, Anianus, cum post S. Marcum 22 annos praefuisset Ecclesiae Alexandrinae, e terris in coelum abiit. Ita Eusebius, lib. III, cap. XII.

Anno Christi 88, Domitianus sanxit ut deinceps anni numerarentur per agones Capitolinos; sicque ab hoc anno primus agonalis caeptus est numerari. Agonalis instar Olympiadis quatuor continebat annos. Ita Censorinus, De die natali, cap. XIV.

Anno Christi 89, Domitianus jussit octobrem mensem Domitianum vocari; se vero Deum et Dominum appellari. Unde illud: « Edictum Domini Deique nostri. » Ita Suetonius in Domitiano, cap. XIII. Idem quotidie secretam quietem captabat, in qua nihil aliud curabat, nisi muscas praeacuto stylo configere. Ita Eusebius in Chron.

Apollonius Tyanaeus Romae a Domitiano incarceratus, per magiam invisibilis factus evanuit, et Puteolis improvisus apparuit, indeque Ephesum concessit, ubi cum S. Joanne certavit.

Anno Christi 92, Cleti 12, Domitiani 9.

S. Joannes Apostolus Epheso Romam, ad Domitianum Imperatorem reus impietatis, a Proconsule Asiae vinctus mittitur: ubi ante portam Latinam in ferventis olei dolium missus, integer et illaesus exivit, teste Tertulliano, lib. De Praescript., cap. XXXVI. Quare a Domitiano relegatur in insulam Pathmos, Apocal. I, 9. Exstat Romae martyrii S. Joannis locus ecclesia illustratus, ac dies in tabulas Ecclesiasticas relatus est 6 maii.

Domitianus, ait Eusebius, lib. VI, cap. XIII, alteram post Neronem in Christianos movet persecutionem. Erat enim crudelis admodum: unde a Gentilibus vocatus est alter Nero. Audi Juvenalem, sat. 4:

Cum jam semianimum laceraret Flavius orbem Ultimus, et calvo serviret Roma Neroni:

Sub Domitiano ergo, sequentibus ejus annis, multi passi sunt Martyres, inter quos illustriores fuere S. Eutropius, Episcopus Santonensis, in Gallias a S. Clemente missus, ascriptus Martyrol. die 30 aprilis; Lucianus, Episcopus Bellovacensis, die 8 januarii, ac Maximianus et Julianus presbyteri; Carnoti vero Ceraunus, 28 maii; item Nicasius, Episcopus Rothomagensis; Quirinus Presbyter, Scabiculus Diaconus, Patientia virgo, item S. Romulus; Fesulanus in Tuscia Episcopus, illuc a S. Petro missus; Ptolemaeus, Episcopus Tuscaniae; Eugenius, Toletanus Episcopus; Mancius, civis Romanus Eborae, et alii.

Anno Christi 93, Clementis 1, Domitiani 10.

Cletus Pontifex, cum sedisset annis 12, martyrio coronatur. Succedit ei S. Clemens.

S. Joannes in Pathmos omnes insulae accolas ad Christi fidem et pietatem instituit, ait Oecumenius, prooemio in Apocal.

Sub hoc tempus Antipas martyrium subiit Pergami in Asia, de quo dixi Apocal. II. 13.

Anno Christi 94, Clementis 2, Domitiani 11.

Acilius Glabrio superiori anno consul Romae cum aliis martyrio afficitur. Ita Dio in Domit.

Anno Christi 95, Clementis 3, Domitiani 12.

S. Clemens scripsit Epistolam ad Corinthios de pace et concordia, quam celebrat Eusebius, lib. III, cap. XII. Plures alias scripsit atque Constitutiones Apostolicas.

Anno Christi 96, Clementis 4, Domitiani 13.

Hoc anno Josephus historicus, ut ipse testatur in fine lib. XX, Romae finit commentarium De Antiquitatibus Judaicis in viginti libros distributum, in quo videns Jerusalem cum templo et judaismo eversam, videns pariter Vespasianum defecisse, cui vaticinatus tribuerat, quod Christo a Prophetis praenuntiatum erat, imperium; jamque tempus Messiae praeteriisse, ipse, licet Judaeus, convictus tamen rei evidentia, luculentum Jesu nostro crucifixo perhibuit testimonium, quod ipse sit Messias, sive Christus. Sic enim de eo scribit, lib. XVIII Antiq., cap. IV: « Eodem tempore fuit Jesus, vir sapiens, si tamen virum eum fas est dicere. Erat enim mirabilium operum patrator et doctor eorum qui libenter vera suscipiunt, plurimosque tam de Judaeis, quam de Graecis sectatores habuit. Christus hic erat: quem accusatum a nostrae gentis principibus, Pilatus cum addixisset cruci, nihilominus non destiterunt eum diligere, qui ab initio coeperant. Apparuit enim tertia die vivus, ita ut divinitus de eo vates hoc et alia multa miranda praedixerant, et usque hodie Christianorum genus ab hoc denominatum non deficit. » Hunc locum ex Josephi translatione Hebraea, ab ipsis facta, sustulerunt Judaei, sed Josephus scripsit Graece: exemplaria autem Graeca et Latina ita habent, ut retuli. Ita Romae cuidam Rabbino id objicienti, respondi.

Anno Christi 97, Clementis 3, Domitiani 14.

Hoc anno S. Joannes a Domitiano relegatus in Pathmos, ibi per exilium pro Christo, meruit ab eo accipere Apocalypsin, sive revelationem eorum quae futura erant in Ecclesia et orbe, praesertim in fine mundi, ut iis fideles a fide metu persecutionum, vel blandiloquentia Ebionis, Cerinthi aliorumque haereticorum aberrantes, aut vacil-

-lantes, in eadem confirmaret roboraretque eos eorumque posteros, ad instantes reliquas octo generales Ecclesiae persecutiones, a totidem Imperatoribus concitandas, constanti animo sustinendas. Ipse enim ex omnibus Apostolis solus superstes et grandaevus, quasi fidelium omnium pater et patriarcha, molem Ecclesiae, veluti Christi familiae sibi ab eo commissae, sua auctoritate, sapientia et sanctitate quasi Atlas sustentabat. Ita Irenaeus, lib. V, in fine, Baronius et alii.

S. Dionysius Areopagita scripsit Epistolam, quae numero est decima, ad S. Joannem in Pathmos, significans sibi a Deo revelatum esse quod brevi ab exilio liberandus foret, tumque sese invicem essent visuri et fruituri. Ita factum mox post mortem Domitiani, quae anno sequenti contigit.

Domitianus eos qui de genere erant David, interfici praecepit, ut nullus Judaeorum regno reliquus foret, itaque Messiae exspectationem eis eriperet. Ita Eusebius in Chron., et alii.

Anno Christi 98, Clementis 6, Domitiani 15.

Flavius Clemens, Consul Romanus, cognatus Domitiani (cujus sororem Flaviam Domitillam habebat uxorem) et S. Clementis Pontificis, a Domitiano, eo quod religionem Christianam coleret, occiditur, cum antea ejus filios successores Imperii destinasset, alterumque Vespasianum, alterum Domitianum appellasset. Ita Suetonius in Domitiano, cap. XV. Eadem de causa saeviit in Clementis uxorem et neptem, utramque scilicet Flaviam Domitillam, aliosque ejus domesticos Christianos. Hoc ergo anno Flaviam Domitillam juniorem, Flavii Clementis Consulis ex sorore Plautilla neptem, in insulam Pontiam relegavit: ita Eusebius, lib. III, cap. XIV. Haec est illa Domitilla celebris virgo et martyr, cujus mater Plautilla a S. Petro instante martyrio conversa et baptizata, filiam hanc Domitillam tradidit Christianis virtutibus imbuendam S. Clementi, qui eamdem, cum virginitatem suam Deo incitantibus eam S. Nereo et Achilleo eunuchis vovisset, sacro velamine consecravit. Quare Aurelianum sponsum respuens, in Pontiam relegatur, quo eam secuti sunt Nereus et Achilleus: qui inde abstracti et Tarracinam missi, ibi post varia tormenta capite mulctati sunt. Flavia vero post longum exilium, tandem sub Trajano gloriosum obiit martyrium. Ita habent Acta SS. Nerei et Achillei.

Hoc anno Domitianus ob crudelitates, praesertim in Christianos excitatas, a conjuratis, ac nominatim a Stephano, S. Flaviae Domitillae procuratore, confossus occubuit, annum aetatis agens 45, imperii 15; quare statuae ejus omnes arcusque illico eversi fuere, nomen etiam e saxis eradi jussum. Ita Dio in Domitiano, et Suetonius, cap. XVII. Vidit hanc Domitiani necem Apollonius Tyanaeus Ephesi existens, per magiam, revelante daemone. Nam concionans ad populum, torvis oculis in terram aspiciens, dixit: « Percute tyrannum; » ac postea tabellarii Roma venientes nuntiarunt eodem tempore occisum esse Domitianum. Ita Philostratus, lib. VIII Vita Apollonii.

Domitiano successit Nerva Cocceius tam senatus consensu, quam militum, imperavitque annum unum, quem mire laudant Historici, qui omnes exules in patriam reduxit vetuitque quempiam religionis causa accusari. Ita Dio in Nerva. Quare S. Joannes Apostolus tunc ex Pathmos, ubi exulabat, Ephesum est reversus, atque Asiae Ecclesias gubernavit. Ita Eusebius, lib. III, cap. XV, qui et cap. XVII, recenset mirum charitatis S. Joannis exemplum in juvene, olim discipulo suo, a latrociniis revocando, cum diceret Episcopo, cui eum commendarat: « Age, Episcope, depositum nobis redde, quod ego et Christus Ecclesia teste, quam gubernas, tibi commisimus. Adolescentem repeto, animam fratris. »

Tunc quoque S. Joannes certans cum Apollonio Tyanaeo thaumaturgo, mortuum suscitavit aliaque complura miracula in fidei et fidelium confirmationem patravit. Ita Eusebius, lib. V, cap. XVII; Sozomenus, lib. VII, cap. XXVI; Baronius et alii. Quin et L. Dexter in Chronico, anno Christi 100: « Stacteus, inquit, Zotici, vel Getulici filius; qui Zoticus Ephesi negotiorum causa morabatur: mortuus Stacteus a Joanne ad vitam revocatur. Convertitur Zoticus et Symphorosa cum filiis ad fidem, qui reversi ad Italiam passi sunt. » Haec ille de cujus fide dicam in fine Chronotaxis.

Dionysius Areopagita, Athenarum Episcopus, adit S. Joannem ex Pathmos reducem, ejusque, ut videtur, consilio Romam ad Clementem Pontificem se contulit, a quo cum Rustico et Eleutherio in Gallias missus est, ut Martiali, Eutropio, Luciano aliisque a S. Petro eo missis, et jam vita martyrioque perfunctis in Evangelii praedicatione succederet: qui multis conversis, tandem sub Adriano Imperatore Apostolatum illustri martyrio decoravit. Porro Dionysio in Atheniensi Episcopatu successit Publius, Publio Quadratus. Ita Eusebius, lib. IV, cap. XXII; et S. Hieronymus, lib. De Script. Eccl., in Quadrato.

Anno Christi 99, Clementis 7, Nervae 1.

S. Joannes, post reditum ex Pathmos, coactus ab Asiae Episcopis et multarum Ecclesiarum legationibus, post indictum publicum jejunium et supplicationes, scripsit Evangelium, et quasi filius tonitrui illud prooemium e coelo veniens eructavit: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, » ait S. Hieronymus, Praefat. in Evangel. S. Matthaei. Addit Metaphrastes, quem sequitur Baronius, S. Joannem scripturum Evangelium, quasi alterum Mosem, legem novam coelitus accepturum, ascendisse in verticem montis, et elevatis manibus mentem a sensibus abstraxisse: « Tuncque horrenda tonitrua, inquit, terrores et fulgura, his

praesertim cum suis precibus fontem, ad levandam aquarum penuriam, indicante locum agno effecit: quo miraculo mire ibidem propagata est Christi fides et religio.

Flavia Domitilla una cum Euphrosyna et Theodora, cum a Christiana religione divelli nullatenus possent, incenso cubiculo martyrium consummarunt. Persecutio in Christianos efferbuit. Erat enim Trajanus magnus deorum cultor, vinolentus et masculorum concubitor; atque inter alios Adrianus, consobrini filius, qui in imperio ei successit, ejus paederastiae inservivit.

similia, quae antea Mosi legem recipienti contigerant, facta sunt. Ad extremum tonitrua in vocem exprimuntur, atque resonant, In principio erat Verbum. » Porro Graece scripsit Evangelium contra Ebionem et Cerinthum, tunc grassantes, qui docebant Christum esse merum hominem, et ante Mariam non fuisse. Quocirca totus est in divinitate Christi astruenda, atque gesta Christi ante Incarcerationem Joannis Baptistae, a caeteris Evangelistis praetermissa, supplet et persequitur. Ita S. Hieronymus, lib. De Script. Eccl., in Joan., cap. IX.

Scripsit pariter S. Joannes tres Epistolas canonicas, e quibus duas priores contra Basilidem et alios Christi carnem negantes, docentesque non veram, sed phantasticam fuisse Christi incarnationem, passionem, mortem, etc., exaravit. Unde haeresin hanc elidens ita orditur: « Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de Verbo vitae: et vita manifestata est, et vidimus, et testamur. » Quocirca S. Hieronymus, epist. 85 ad Evagrium: « Clangit, inquit, tuba filius tonitrui, quem Jesus amavit plurimum, qui de pectore Salvatoris doctrinarum fluenta potavit: Presbyter electae Dominae et filiis ejus, quos diligo in veritate. » Porro sicut doctrinarum, sic et ignis ac flammarum fluenta e Christi pectore potavit: unde totus spirat amoris charitatisque ignes et incendia.

Eodem anno Apollonius Tyanaeus magus, occultam appetens mortem (quo immortalis crederetur in coelum esse translatus), incerto exitu diem clausit extremum. Ita Philostratus, lib. VIII.

Nerva videns se senio fatiscentem, ut consuleret imperio, praeteritis sibi sanguine junctis, M. Ulpium Trajanum Hispanum adoptavit in filium ac Caesarem nominavit. Ita Dio et Plinius in Panegyr. Trajani.

Anno Christi 100, Clementis 8, Nervae 2, Trajani 1.

Nerva agens annum aetatis 65, ait Dio, senio et morbis consumptus, magno omnium luctu diem obiit die 27 januarii. Successit ei Trajanus agens Agrippinae, quem anno praecedente in filium sibi Nerva adoptarat. Decreto senatus Nerva inter deos refertur. Ita Eusebius in Chron.

Anno hoc saeculari mire crevit et floruit Christi Ecclesia: deorum fana, delubra, oracula, arae velut fulmine icta collabebantur.

Plinius Secundus, praefectus Bithyniae, scripsit ad Trajanum, quid de Christianis fieri vellet? nihil aliud se de sacris eorum comperisse, quam quod antelucanis coetibus hymnos Christo canerent. Rescripsit Trajanus, « Eos inquirendos non esse, oblatos vero puniri oportere, coetusque et sodalitates, quas haeterias vocant, prohiberi. » Ita Plinius, lib. X, epist. 97.

Trajanus Clementem Pontificem in Tauricam Chersonesum jussit deportari: ubi Christianos ad marmora secanda damnatos mire consolatus est,

Anno Christi 101, Clementis 9, Trajani 2.

S. Joannes Apostolus et Evangelista, Apostolorum ultimus eorumque quasi Mathusalem, Ephesi moritur annum agens 97, et juxta urbem sepultus est, cum prius omnes fideles ad charitatem fraternam crebro et impenso esset exhortatus, adeoque dum prae senio non posset plura voce verba contexere, illud tantum per singulas solebat proferre collectas: « Filioli, alterutrum diligite; » cumque discipuli taedio affecti quod semper idem audirent, rogarent, Cur semper eadem loqueretur? dignam respondit Joannes sententiam: « Quia praeceptum Domini est, et, si solum fiat, sufficit, » uti refert S. Hieronymus in epist. ad Galat., lib. III, cap. vi. Plura vide apud Baronium.

S. Joanni in Episcopatu Ephesino successit Onesimus, Pauli discipulus, vir eximiae charitatis. S. Joannis auditores insignes fuerunt, Papias, Episcopus Hieropolitanus; Ignatius Antiochenus et Polycarpus Smyrnaeus. Paulo post S. Joannem, nimirum anno sequenti, qui fuit Christi 102, S. Clemens, S. Joanni amicissimus, jussu Trajani anchora ad collum appensa projectus in mare, martyrii lauream obtinuit. Orante vero populo, retrocessit mare ad tria fere milliaria, quo ingressi Christiani, invenerunt in figuram templi marmorei habitaculum a Deo paratum, et illic situm corpus S. Clementis cum anchora. Singulis deinde annis simili modo, in die transitus illius retrocessit mare. Contigitque semel incuria parentum puerum quemdam illic relinqui, qui anno vertente vivus repertus est, ita habent Vita et Acta S. Clementis.

Nota: Ante annos fere 1200, aevo S. Hieronymi et Augustini, Fl. Lucius Dexter, filius S. Patiani, postea Episcopi Barcinonensis, Praefectus praetorio Orientis sub Theodosio Imperatore, Hispanus et Hispanorum encomiastes, scripsit Chronicum a natali Christi usque ad annum Christi 430, quo mortuus est S. Augustinus, illudque dedicavit S. Hieronymo (et eo jam vita functo, Paulo Orosio), uti ipse testatur lib. De Script. Eccles., in fine, quem librum S. Hieronymus vicissim eidem L. Dextro inscripsit. Quaesivit illud Cardin. Baronius, sed non reperit: post mortem ejus inventum est in Bibliotheca Barcinonensi, eo olim

translatum ex Bibliotheca Fuldensi, uti ferunt, typisque editum est in Hispania Caesaraugustae anno Domini 1619, cum appendicibus Maximi, Braulionis et Helecae, Episcoporum Caesaraugustanorum, qui illud alternatim et successive usque ad sua tempora continuarunt et prorogarunt. Multi viri docti, praesertim Hispani, illud avide arripiunt citantque. Nonnulli tamen eruditi, quibus acris est crisis, spurium censent, vel certe aliorum laciniis assutum et vitiatum: tum quia varia ejus circumferuntur exemplaria, quae inter se evariant et dissonant; tum quia stylus rudior, Dextri stylum non aequat; tum quia paradoxis et parachronismis inspersum videtur; tum quia ubi, quando et a quo post tot saecula primo repertum sit, ignoratur. Sane Fuldae illud studiose perquisivi, nec inveni. Nolim ego in hac lite sedere arbiter, nec tanti auctoris judicium mihi vindicare, ut fidem illi derogem, vel arrogem. Audio esse in Hispania qui illud recusuri et limaturi, eique fidem arrogaturi sint. Subinde; sed parce, illud citabo, praesertim ubi verisimiliora et rariora narrans, aliorum gravium auctorum testimonio fulcitur et roboratur.

Denique totam seriem peregrinationis S. Pauli ordinarunt, et ad amussim conscripserunt multi, ut Orontius Finaeus, Petrus Appianus, Marcus Jordanus, Arias Montanus et alii; eamque in tabula Chorographica spectandam exhibet Ortelius, in Theatro, pag. 114. Actum ergo non agam.


Effigies Sancti Pauli, sive Idea Vitae Apostolicae

Sanctus Paulus caeterique Apostoli adeo virtutibus omnibus excelluerunt, adeoque singulas continue per actus heroicos exercuerunt, ut a Deo cunctis fidelibus per omnia secula, positi sint in perfectione earum exemplar et speculum, quod omnes pro viribus aemulari satagant. Nam ut saepe inculcat S. Chrysostomus in homiliis octo De Laud. S. Pauli, Paulus eamdem nobiscum habuit naturam, idem corpus, eamdem animam, ac proinde quod ille effecit, et nos efficere possumus per gratiam Christi, quam Deus uti Paulo elargitus est, ita et singulis fidelibus eam postulantibus, eique strenue collaborantibus liberaliter offert et impertitur, eamque majorem semper et majorem pro merito orationis et operationis. Auxit ille mirifice Dei gratiam per quotidianos pro fide labores et agones, nos quoque simili ratione eamdem miris quotidie per opera praeclara, praesertim heroica, incrementis augere possumus. « Fuerunt Apostoli praecones Christi, pugiles veritatis, athletae Dei, organa Spiritus Sancti, religionis praesides, Ecclesiae principes, sanctitatis antistites: » nostrarum partium est eos sequi contento passu, ac licet is eis sit impar, eum tamen jugiter agglomerando, quos eminus sequimur, tandem cominus si non assequemur, certe insequemur. Huc nos invitant eorum certamina, coronae, trophaea, huc tituli et elogia, quibus eos condecorant et celebrant Patres ad unum omnes. Accipe pauca e multis selecta.

S. Chrysostomus, hom. 1 De Laudibus S. Pauli: « Nihil prorsus, inquit, erraverit, qui pratum insigne quoddam virtutum, et paradisum spiritualem Pauli animum nuncupaverit: tam mira enim gratia floruit, tamque huic gratiae congruente vitae perfectione resplenduit: quoniam enim vas electionis effectus est, et bene seipsum emendare curavit, largissime in eum Spiritus Sancti munus effusum est. Quae autem lingua inveniatur laudibus ejus aequalis, cum omnia quae sunt in hominibus bona una anima possidebat, et ea cuncta plene ac cumulate, quae non solum hominum sunt, sed quod amplius est, angelorum? » Rursum: « Paulus coeli civis, Ecclesiarum columna, angelus terrestris, coelestis homo. Sicut enim missum in igne ferrum, totum profecto ignis efficitur, sic Paulus charitate succensus totus effectus est charitas. » Idem suavius et uberius in cap. x S. Matth.: « Misit, inquit, Christus Apostolos quasi sol radios suos, quasi rosa suavitates odoris sui, quasi ignis scintillas suas dispersit, ut sicut sol in radiis apparet, sicut rosa in odoribus suis sentitur, sicut ignis in scintillis suis aspicitur, sic in illorum virtutibus Christi potentia agnoscatur. Quis enim videns discipulos bene instructos, non scientiam magistri collaudet? » Breviter, sed nervose, S. Augustinus in serm. 1 De Apost. Petro et Paulo: « Paulus, ait, dum urget gladiis sanctos, fidei suscipit jugum et magister factus est Gentium, forma Martyrum, formido daemonum, indultor criminum fonsque virtutum. » Idem: « Dedit, ait, Dominus Apostolis potestatem super naturam, ut eam curarent; super daemones, ut eos everterent; super elementa, ut ipsa immutarent; super mortem, ut eam contemnerent; super angelos, ut corpus Domini consecrarent. » Haec etiam potestas data est eorum successoribus, secundum illud Apoc. xi, 6: « Illi habent potestatem claudendi coelum et convertendi aquam in sanguinem. »

Porro aeque heroica et admirabilis fuit eorum mors, ac fuerat vita. Audi S. Augustinum, serm. jam citato: « Nullatenus, ait, potest explicari, quibus modis interfectio Apostolorum pretiosa pensetur. Moriuntur abjecti, et orbis terrarum capiunt principatum. Moriuntur terrenae dignitatis extranei, et eorum opificio coelum reseratur et clauditur. » Idem, serm. 5 De Dedic. Ecclesiae: « Per illos ergo est salus confirmata credentium; quia videmus eos veritatem, quam annuntiarunt praedicando, confirmasse moriendo: rebus, non sermonibus declarantes, quantum sit bonum illud spe certum, in retributione gloriosum, in possessione jucundum, pro quo lux negligitur, gladius non timetur, anima incunctanter afficitur. » Idem, lib. I De Civit., cap. xxxii, Scipionem praefert diis Romanorum: « Tolerabilius, inquit, divinos honores deferretis illi Scipioni, quam deos ejusmodi coleretis. Neque enim erant illi dii suo pontifice meliores. » Et Tertullianus, in Apol., cap. xi, dicit satius fuisse deos fieri, sapientiae Socratem, justitiae Aristidem, militiae Themistoclem, eloquentiae Ciceronem, felicitatis Syllam, opum Crassum, sublimitatis Pompeium, gravitatis Catonem: hi enim diis ipsis praestabant hisce rebus. Quid jam dicemus de Apostolis? hi enim

non unius gentis, sed omnium, non unius virtutis, sed universarum fuerunt culmina, imo fulmina. Hi ergo Christianis non humani, sed divini fuere Pontifices, Scipiones, Socrates, Aristides, Themistocles, Cicerones, Pompeii, Catones. Illis enim vere competit illud Psal. LXXXI, 6: « Ego dixi, Dii estis, et filii Excelsi omnes. » Et illud Psal. CXXXVIII, 17: « Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus, nimis confortatus est principatus eorum. » Et illud Psal. XVIII, 1: « Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. » « Ecclesia, inquit S. Bernardus, serm. 27 in Cant., habet coelos suos, homines spirituales vita et opinione conspicuos, fide puros, spe firmos, laetos charitate, contemplatione suspensos. Et hi pluentes pluviam verbi salutaris, tonant increpationibus, coruscant miraculis. Hi enarrant gloriam Dei. »

Jam particulatim Pauli et Apostolorum mores depingamus, ut eos melius contemplari, admirari et aemulari possimus. Distinguam eos ordinis et memoriae causa in tria capita. Primum erit de iis qui Deum concernunt; secundum, de iis qui seipsum; tertium, de iis qui proximum spectant. Paulum prae caeteris ex Luca pingo. Nam cum S. Chrysostomo, hom. 41 in Genes.: « Flagro amore hujus viri, et propterea continuo versatur in ore meo, et quasi in archetypum aliquod exemplar, ita in illius animam respiciens, obstupesco in hoc viro miram affectionum calcationem, fortitudinis excellentiam, amoris in Deum fervorem, et arbitror quod unus homo omnes virtutes congregarit et perfecerit. » Idem, hom. 22 ad Populum: « Paulus, inquit, Apostolus, Gentium doctor, etc., Christum in se habens loquentem; terrestris angelus et coelestis homo, receptaculum Spiritus Sancti, qui in corpore corruptibili paradisum habitavit: zelo incomparabilis, charitate magnus, Ecclesiarum Dei sollicitus curator, orator pietatis, imbecillium deductor, credentium pronubus, Judaeorum redargutio, nostri omnium sagena, post mortificationem ductor, et post mortem praeco, qui nobis demonstravit quomodo in coelos ascendere oporteat. » Quocirca Paulus per excellentiam et antonomasiam vocatur Apostolus, ait S. Augustinus, qui et lib. XIV De Civit., cap. ix: « Invenimus, ait, doctorem Gentium in fide et veritate, qui et plus omnibus suis coapostolis laboravit et pluribus epistolis populos Dei instruxit: illum, inquam, verum athletam Christi, doctum ab illo, unctum de illo, crucifixum cum illo, gloriosum in illo, in theatro hujus mundi, cui spectaculum factus est, et angelis et hominibus, legitime magno agone certamen et palmam supernae vocationis in anteriora sectantem, etc. »

Quare quod S. Gregorius Nazianzenus, orat. 20 De Laudibus S. Athanasii dicturus, ita orditur: « Athanasium laudans, virtutem laudabo. Idem enim est illum dicere, quod virtutem laudibus efferre: quoniam virtutes omnes in unum collectas tenebat, et etiamnum tenet: virtutem autem laudans, Deum laudabo, a quo virtus hominibus est. » Idem potius de Paulo dicam: Paulum laudans, apostolatum laudabo, imo Deum, qui Pauli et apostolatus est auctor. Nam, ut ait S. Leo, serm. 1 De SS. Petro et Paulo: « De illis Ecclesiae apicibus, imo oculis, qui omnem loquendi superant facultatem, nihil diversum, nihil debemus sentire discretum, quia filos et electio pares, et labor similes, et finis fecit aequales. »

Caput I: De Pauli Moribus et Virtutibus Deum Concernentibus

Prima dos et virtus: singularis Dei electio et vocatio, ejusque humillima agnitio, gratiarum actio et admiratio

Primo, Paulus singulari Dei gratia ab aeterno praedestinatus est, non tantum ad fidem et sanctitatem, sed etiam ad Apostolatum, eumque eximium, ut nimirum prae caeteris Apostolus fieret admirabilis Evangelii praeco, et doctor Gentium ubilibet degentium. Ita ipse, ad Ephes. I, 11, agens de praedestinatione Christi omnia instaurantis: « In quo, ait, et nos sorte vocati sumus secundum propositum ejus, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem gloriae ejus nos, qui ante speravimus in Christo. » Et Actor. IX, 15, de eo Deus ait Ananiae: « Vas electionis (ab aeterno a me electum, et e tot hominum millionibus selectum) est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel. » Hic verum est illud: « Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei, » Rom. IX, vers. 16. Porro Apostoli orbem commoverunt amore, Prophaetae vero terrore. Prophaetae enim terrent, Apostoli suadent. « Deus enim nunc virga utitur, nunc flagello. Virga, ut corrigat; flagello, ut suadeat. Recta illic, hic inflexa praeceptio, qua peccatoris conscientia velut lento verbere flagellatur. Aliae sunt enim terrores prophetici, aliae apostolicae suasiones: in utroque tamen unius verbi est disciplina, » ait S. Ambrosius, lib. IX in Luc., cap. xix, in fine capitis. Idem, lib. VII: « Eos, inquit, misit ad seminandum fidem, qui non cogerent, sed docerent; nec vim potestatis exercerent, sed doctrinam humilitatis attollerent. »

Secundo, Paulus eadem Dei gratia, in tempore ab eo vocatus est ad gratiam simul et ad Apostolatum uno eodemque instanti; quae gratia fuit eximia, tum in se, tum ex hoc capite, quod ipse vocatus sit in ipso ardore persecutionis, cum scilicet spiraret minas et caedes in Christianos. Tunc enim subito irradiante Deo, ex lupo factus est ovis, ex Saulo Paulus, ex persecutore praedicator,

Act. IX, 6; imo mox ab occiso et lapidato a se Stephano conversus, illico illi in praedicatione successit: « Nam postquam siluit os Stephani, mox sonuit tuba Pauli, » ait S. Chrysostomus, homil. De Convers. S. Pauli. Haec fuit ejus antecedens, et quasi in actu primo vocatio ad Apostolatum; consequens enim et quasi in actu secundo fuit ea, qua Antiochiae consecratus episcopus, proxime missus est evangelizatum Gentibus, Act. XIII, 2, dicente Spiritu Sancto: « Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. » Porro, Paulus abundantiorem caeteris Apostolis accepit gratiam, ut Deus magis ostenderet suum esse quod dat, non hominis: sicut medicus excellentiam artis suae ostendit in aegro desperato, ait S. Augustinus in Psalm. CXXX. Unde et caeteros Apostolos Christus vocavit verbo, Paulum vero prosternendo et caecando coegit ad fidem, ait idem Augustinus, epist. 50 ad Bonifacium.

Tertio, Paulus huic Dei vocationi illico plane pleneque obedivit, dicens: « Domine, quid me vis facere? » Act. IX, 6. Unde baptizatus « continuo in Synagogis praedicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei. » Ibidem, vers. 20, et ad Galatas I, 15: « Cum autem placuit ei qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, continuo non acquievi carni et sanguini, etc. » Quare illico se pro Christo periculo vitae exposuit, Judaeis in ipsum quasi apostatam frendentibus, ultro sese evangelizando objiciens. Paulus enim acri fuit ingenio et ardenti indole, ac natura igneus, ut patet Act. IX, 1. Unde, accedente et naturam informante Dei gratia, factus est organum Dei electum, efficax et eximium; quare S. Bernardus, serm. De Convers. S. Pauli: « Conversus Paulus, inquit, conversionis minister factus est universo mundo, etc., et ne adhuc quidem cessat ab hominum conversione: dico autem exemplo, oratione, doctrina. »

Quarto, Paulus ubique hanc Dei in se gratiam admiratur, et mira animi demissione, gratitudine et exultatione celebrat et depraedicat. Unde epistolas ita fere orditur: « Paulus vocatus Apostolus, non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum. » Et: « Mihi, inquit, omnium Sanctorum minimo data est gratia haec, in Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quae sit dispensatio Sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit, » Ephes. III, 8.

Quinto, Paulus hac Dei vocatione demandatam sibi Evangelii praedicationem intelligens, ad eam se obligari censuit, adeo ut si eam negligeret, grave peccatum admitteret. Hoc est enim quod ait, I Cor. IX, 16: « Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit; vae enim mihi est si non evangelizavero. » Et: « Deus posuit in nobis verbum reconciliationis.

Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo, » II Cor. V, 20. Paulum imitentur, qui se a Deo ad statum Apostolicum vocari sentiunt, ut Deo vocanti alacriter obediant strenueque cooperentur. Nam, ut ait S. Basilius in cap. I Isaiae: « Nisi in fundamento Apostolorum perseveremus, aedificantes pretiosa et honore digna, quasi nullo subnixi fundamento, praecipites ibimus, fietque ruina nobis non exigua. »

Secunda dos et virtus: Missio legitima

Primo, Paulus immediate a Christo per revelationem edoctus est didicitque Evangelium, ut ipse diserte asserit Galat. I, 12. Hinc nonnulli Gnostici docebant, ex Apostolis solum Paulum cognovisse veritatem, eo quod per revelationem manifestatum ei esset mysterium, quos refutat Irenaeus, lib. III, cap. XIII.

Secundo, Paulus proxime iturus evangelizatum Gentibus, raptus est in tertium coelum anno Christi 44, a conversione sua nono, ibique audivit arcana verba quae non licet homini loqui, II Corinth. XII, 2, ut quasi alter Moses a Deo mitti, et quasi e coelo coelestis Gentium doctor prodire videretur. Unde S. Bernardus, serm. 23 in Cant.: « Thomas, inquit, in latere, Joannes in pectore, Petrus in sinu Patris, Paulus in tertio coelo secreti hujus gratiam sunt assecuti. Thomas in solido fidei, Joannes in lato charitatis, Paulus in intimo sapientiae, Petrus in luce veritatis. » Et S. Ambrosius, in Psalm. XLVII: « Vide, ait, Paulum cum persequeretur Ecclesiam Dei, latus Aquilonis fuisse. Vide nunc cum legitur in Ecclesia, montem esse speculatorium (Sion) per quem Christi gloriam cognoscimus et videmus. »

Tertio, nihilominus instinctu Dei contulit suum Evangelium et doctrinam cum S. Petro aliisque Apostolis, ut illi eam probarent eique veritatis testimonium apud fideles darent: « Contuli, inquit, cum illis Evangelium quod praedico in Gentibus, etc., ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem, » Galat. II, 2. Et vers. 9: « Cum cognovissem gratiam quae data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dederunt mihi dextras societatis, ut nos in Gentes, ipsi autem in circumcisionem. »

Quarto, Paulus, etsi a Deo electus Apostolus, tamen auctoratus fuit ab Ecclesia. Unde jussu Spiritus Sancti ab ejus primoribus consecratus est Episcopus missusque praedicatum Gentibus, Act. XIII, 2. Ordo enim hierarchicus a Deo institutus id poscit, ut homines inferiores ab hominibus superioribus regantur et mittantur, ne fraus et dolus subesse possit. Sic enim pseudoprophaetae et haeretici mentiuntur se mitti a Deo, cum mittantur a diabolo, ideoque omnem Pontificum Ecclesiae missionem et directionem respuunt, de quibus jure queritur Dominus per Jeremiam, cap. XXIII, vers. 21, dicens: « Non mittebam Pro-

phetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. »

Quinto, Paulus in dubiis et controversiis de servandis legalibus, adiit S. Petrum et Apostolos, eorumque sententiam secutus, eamdem toti Ecclesiae Antiochenae capessendam servandamque proposuit, Act. XV. Ita S. Hieronymus, licet doctor Ecclesiae, tom. II, epist. 57 ad Damasum Pontificem, ab eo petit decisionem quaestionis: An in Deo dicendae sint tres hypostases, an una? « A pastore, inquit, praesidium ovis flagito. Cum successore piscatoris et discipulo crucis loquor. Ego nullum primum nisi Christum sequens, beatitudini tuae, id est cathedrae Petri, communione consocior. Super illam petram aedificatam Ecclesiam scio, etc. Quicumque tecum non colligit, spargit; hoc est, qui Christi non est, Antichristi est. »

Tertia dos et virtus: Praestans potensque fides, etiam ad patrandum miracula

Primo, Paulus fide excelluit. Nam quasi doctor eam ubique praedicavit et propugnavit contra Judaeos, philosophos, oratores, magos, reges et tyrannos. Praeclare S. Chrysostomus in cap. xx S. Matthaei, explicans illud: At illi magis clamabant: « Talis, inquit, est natura fidei, quanto magis vetatur, tanto magis accenditur. Virtus fidei in periculis secura est, in securitate periclitatur. Quid enim sic laxat vigorem fidei, sicut longa tranquillitas? » Idem in cap. XXV S. Matth.: « Fides, inquit, lampas est; quia sicut lampas illuminat domum, ita fides animam. » Idem in illud Symboli, Credo in Deum: « Fides, ait, lumen est animae, ostium vitae, fundamentum salutis aeternae. »

Secundo, Paulus raptus in tertium coelum, vidit mysteria quae fide credimus, II Cor. XII, 2. Quin S. Augustinus, lib. XIII De Trinit., cap. II, docet fidem nostram suo modo et videre et videri, in suis scilicet operibus et effectis. Sic rursum per opera heroica ingentem suam fidem toti orbi conspicuam exhibuit Paulus. Sapienter S. Bernardus, serm. 24 in Cant.: « Mors fidei, inquit, est separatio charitatis. Credis in Christum? fac Christi opera, ut vivat fides tua. Fidem tuam dilectio animet, actio probet. Non incurvet terrenum opus, quem fides coelestium erigit. » Et S. Ambrosius, serm. 1: « Fides Christiana, inquit, quasi granum sinapis, prima fronte videtur esse parva, vilis, tenuis, non ostendens potentiam suam; at ubi diversis tentationibus teri coeperit, statim vigorem suum prodit, acrimoniam indicat, calorem Dominicae credulitatis aspirat, et tanto divini ignis ardore jactatur, ut et ipsa ferveat, et participantem sibi ardere compellat. »

Tertio, Paulus fidem suam, Prophetarum et Apostolorum celebrat passim, ac praesertim toto cap. XI ad Hebr.: « Fides, inquit, est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. » Vide caetera quae sequuntur.

tam electam. Quam beatum est hoc jaculo vulnerari!»

Secundo, Paulus optabat mori, ut suo Christo frueretur: «Coarctor, inquit, e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo,» Philip. I, 23. Et: «Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» Rom. cap. VII, vers. 24. Paulus ergo erat columba gemens et suspirans in coelum, teste S. Augustino, in Psal. LIV; dicebat cum Sponsa: «Fulcite me floribus, stipate me malis; quia amore langueo,» Cant. II, 5.

Tertio, Paulus provocabat hostes, aerumnas, pericula, diabolos totumque infernum et mundum, quasi ad duellum pro amore Christi: «Quis, ait, nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro,» Rom. cap. VIII, vers. 35.

Quarto, ex tam incenso Dei amore manabat ardens amor in proximos, adeo ut totum orbem ad Christum convertere satageret, de quo plura inferius. Vere S. Hieronymus, epist. 14 ad Celantiam: «Grandem, inquit, vim obtinet vera dilectio: et qui perfecte amatur, totam sibi amantis vindicat voluntatem. Nihil est imperiosius charitate. Nos si vere Christum diligimus, si ejus nos redemptos sanguine recordamur, nihil magis velle, nihil omnino debemus agere, quam quod illum velle cognoscimus.»

Quinto, Paulus adeo Christum amabat, ut in eum transformatus videretur. Amoris enim effectus, imo apex, est intima unio, excessus, raptusque in amatum: anima enim magis est ubi amat, quam ubi animat. Hoc sonant illae Pauli voces: «Mihi vivere Christus est, et mori lucrum,» Philip. I, 21. «Christo confixus sum cruci. Vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me,» Galat. II, 20. Et cap. VI, 14: «Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.» Et vers. 17: «De caetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.» Christus ergo videbatur esse mens, anima, vita et spiritus S. Pauli, qui per eum loquebatur, operabatur, patiebatur. «An, inquit, experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus?» II Corinth. XIII, 3. Hinc S. Hieronymus Pammachio hanc vitae et amoris normam praescribit: «Christus omnia, ut qui omnia propter Christum dimiserit, unum inveniat pro omnibus, et libera possit voce proclamare: Pars mea Dominus.» Denique Paulus Christo confixus cruci, clavis non ferri, sed amoris, in ipso vivebat vitam amatoriam, ut ait S. Dionysius, cap. IV, De Divin. nomin., quia Christus in eo vivebat tanquam principium, regula et finis omnium ejus cogitationum, desideriorum, sermonum et operum. Et hoc est quod ait: «Mihi vivere Christus est;» q. d. Vita mea est Christus, cogitatio mea est Christus, desiderium meum est Christus, amor meus est Christus; meum velle, meum loqui, meum operari est Christus; aliud non volo, aliud non sapio, aliud non ago, aliud non cogito et loquor quam Christum.

Sexto, Paulus et Apostoli quasi amore Dei ebrii, eum ubique eructabant celebrantes magnalia Dei, Actor. II, 13. Vide ibi dicta: «Sive enim, inquit, mente excedimus, Deo: sive sobrii sumus, vobis. Charitas enim Christi urget nos, etc., ut et qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit,» II Cor. V, 13. Hinc passim eum efflat aliisque afflat: «Implemini, inquit, Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini Jesu Christi, Deo et Patri,» Ephes. V, 19.

Septimo, nomen Jesu erat Paulo in deliciis, ac mel in ore, melos in aure, jubilus in corde. Unde illud in paucis suis parvisque epistolis iterat ducenties decies novies, Christi vero quadringenties et semel. «Non est, inquit Chrysostomus, lib. III De Sacerdotio, qui Paulo vehementius Christum dilexerit; nemo qui apud Deum gratiosior quam Paulus fuerit.» Hinc vicissim Jesus eum ita suis consolationibus mulcebat, ut voluptates carnis et mundi sperneret, imo detestaretur ut stercora. Dicebat ergo cum Sponsa: «Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est,» Cant. V. Et: «Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, donec aspiret dies et inclinentur umbrae.» Sic legimus de S. Ephrem, eum ita abundasse dulcedine divina, ut exclamaret: «Contine, Domine, undas dulcedinis tuae, quia sustinere non valeo.» Et S. Xaverius Indorum Apostolus: «Satis est Domine, satis est.» Et B. Aloisius Gonzaga: «Recede a me Domine.»

Sexta: Profunda Dei reverentia et religio

Primo, Paulus ubique Deum prae oculis habens, venerabatur, cogitans se in divino ejus conspectu angelorumque omnium versari, agere et loqui. «Spectaculum, inquit, facti sumus mundo, et angelis, et hominibus,» I Cor. IV, 9. Ita S. Bernardus cum Deo in nube versabatur et habitabat. Sic et S. Benedictus, qui proinde erectis in coelum

« Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, » I Cor. II, 9. Rursum idem vocat « investigabiles divitias Christi, dispensationem Sacramenti absconditi a saeculis in Deo, multiformem sapientiam Dei; ut possitis, inquit, comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum, scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei, » Ephes. III, 8 et 18.

Septima virtus fuit: Plena voluntatis suae cum divina conformitas et in eam resignatio.

Primo, Paulus per omnia se suosque conformabat voluntati divinae: « Ut probetis, inquit, quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta, » Rom. xii, 2. Hinc rectissimam in omnibus actionibus habebat intentionem, intendens per omnia soli Deo placere; unde hominum judicia, laudes et vituperia nihili faciebat; neque se ullius amore vel odio, blanditiis aut minis, a justo et recto abduci sinebat; sed ubique sincerus erat, rectus, constans, immobilis et imperturbabilis, quasi in Deo defixus, ideoque superior rebus universis, tam prosperis quam adversis: « Mihi, inquit, pro minimo est, ut a vobis judicer, aut ab humano die; sed neque meipsum judico. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum; qui autem judicat me, Dominus est. Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo, » I Cor. IV, 3. Hinc rursum Paulus in omnibus, sive adversis, sive prosperis, Deo agebat gratias, Coloss. III, 17, ejusque providentiam laudabat, dicens cum Psalte: « Benedicam Dominum in omni tempore. » Idem S. Hieronymus praescribit Pammachio: « Sanus sum, inquit, gratias refero Creatori; langueo, et in hoc laudo Domini voluntatem. Quando enim infirmor, tunc fortior sum, et virtus spiritus in carnis infirmitate perficitur. » Ita S. Servulus pauper et paralyticus, ait S. Gregorius, IV Dialog. XIV: « Studebat semper in dolore gratias agere, hymnis Deo et laudibus diebus ac noctibus vacare. » Unde moriens suis psallentibus ait: « Tacete, numquid non auditis quantae resonent laudes in coelo? » Quibus intendens animam Deo reddidit, cum mira quam spirabat odoris fragrantia.

Secundo, Paulus profunda cordis corporisque demissione Deum colebat et adorabat: « Habemus, inquit, gratiam, per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia. Etenim Deus noster ignis consumens est, » Hebr. xii, 28. Et: « Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, » Ephes. III, 14. Et: « Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente, » I Cor. xiv, 15.

Tertio, Paulus Deum crebro invocabat, et Christianorum orationes poscebat, ut Deus fidelium et infidelium, quibus praedicabat, mentes illuminaret: « Gratias, inquit, ago Deo meo, in omni memoria vestri, semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, » Phil. I, 3. Et: « De caetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Dei currat et clarificetur, sicut et apud vos, et ut liberemur ab importunis et malis hominibus, » II Thessal. III, 1. Et: « Orationi instate, etc., orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, » Coloss. IV, 3. Idem scribit Ephes. cap. vi, vers. 18 et 19.

Quarto, Paulus, ait S. Chrysostomus, homil. 1 de ejus laudibus: « Semetipsum Deo per singulos dies immolabat; quam hostiam dupliciter offerebat, cum quotidie moriens, tum corpori suo mortificationem sine intermissione circumferens. Nam et ad pericula jugiter parabatur, consummans voluntate martyrium, et naturam in se mortificando carnis, nihil minus quam immolatae hostiae Deo munus implebat, imo etiam multo amplius. Propter quod dicebat: Ego enim immolor, sanguinem utique suum immolationem vocans. Neque vero his tantum sacrificiis contentus fuit, sed quia seipsum consecraverat Deo, etiam orbem universum studuit offerre. »

Quinto, Paulus Deum, S. Trinitatem ejusque opera et consilia obstupescit et obmutescit: « O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula. Amen. » Rom. xi, 33. Praesertim vero admiratur mysterium redemptionis, incarnationis, passionis et crucis Christi, ac vocationis Gentium et reprobationis Judaeorum, illudque profunde scrutatur et magniloque circumscribit, vocans illud « mysterium temporibus aeternis tacitum, quod nunc patefactum est per scripturas Prophetarum, secundum praeceptum aeternum Dei ad obeditionem fidei, » Rom. xvi, 25. Et ultimum spiritum inter verba orationis efflavit, ait S. Gregorius, lib. II Dial., cap. XXXVII.

Secundo, Paulus Dei voluntatem ubique executus est, quasi angelus terrestris. Unde eum Angelis comparat S. Chrysostomus, hom. 1 De laudibus S. Pauli; de iis enim scriptum est, Psal. ciii, 4, et Hebr. I, 7: « Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. » Et Psalm. cii, 20: « Potentes virtute, facientes verbum illius. » Paulus enim praecepta Dei non tantum implevit, sed et superavit, addens consilia evangelica, ut quod sine sumptu gratis evangelizaret: « Quae est, inquit, merces mea? Ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium, » 1 Cor. IX, 18.

« Paulus, inquit Chrysostomus, hom. 1 De laud. S. Pauli, velut ignis ac spiritus totum terrarum percurrit orbem, percurrendoque purgavit. Et hoc omnino mirabile: quia talis versabatur in terris, et mortali adhuc carne circumdatus cum incorporalium potestatum virtute certabat. Quanta ergo sumus condemnatione digni, cum uno homine bona omnia in se congregante, ne minimam quidem eorum partem studeamus imitari? Haec assidue mente volventes, et nos ipsos inculpabiles praepeamus, et ad illius zelum studeamus accedere, ut ad eadem bona pervenire mereamur. »

Tertio, Paulus in omnibus faciebat id quod perfectius est et Deo gratius. Id se facturam vovit B. Theresia, multo magis Paulus. Hinc evangelizans laborabat manibus, ne cui esset oneri. Hinc vixit in perpetua paupertate, castitate et obedientia instar Religiosi, imo quasi dux et patriarcha Religiosorum. De quo mox plura.

Quarto, Paulus mentem per orationem et contemplationem habebat conjunctam cum Deo, non tantum per diem, sed etiam per noctem. Unde Philippus in carcerem conjectus cum Sila, media nocte orans laudansque Deum, terrae motu carcerem concussit, ostiaque omnia reseravit, Act. xvi, 25. Ita S. Jacobus, frater Domini, ut habet ejus vita, callosa habebat genua, ex crebra longaque genuflexione in oratione. Ita S. Paula invitans S. Marcellam in Bethlehem, epist. 17, apud S. Hieronymum: « Ecce, inquit, in hoc parvo terrae foramine coelorum conditor natus est! Cum per Silo et Bethel ad nostram speluncam redierimus, canemus jugiter, crebro flebimus, indesinenter orabimus, et vulneratae jaculo Salvatoris in commune dicemus: Inveni quem quaesivit anima mea, tenebo eum, et non dimittam illum. Et: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. »

Quinto, Paulus ingentem habebat zelum honoris divini propagandi: « Ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim, inquit ipse, Evangelium Christi, » Rom. xv, 19. Hoc zelo opposuit se S. Petro, suo et caeterorum Apostolorum principi, eumque libere coram omnibus redarguit, dicens: « Si tu cum Judaeus sis, gentiliter vivis, et non judaice, quomodo Gentes cogis judaizare? » Galat. ii, 14. Quocirca vere Nazianzenus, Orat. 25: « Nonne, inquit, Apostoli peregrini fuerunt? nonne multarum nationum atque urbium hospites? in quas divisi sunt, ut Evangelium quaquaversum curreret, ne quidquam triplicis luminis (S. Trinitatis) expers esset, ac veritatis luce minime perfusum, adeo ut iis etiam qui in tenebris et umbra mortis sedebant, ignorantiae cargo discuteretur. »

Caput II: De Moribus et Virtutibus S. Pauli Circa Seipsum

Prima virtus: Patientia

Primo, Paulus admirabilis, adamantinae et amplissimae fuit patientiae. Eam enim quasi fundamentum vitae Apostolicae in anima sua collocavit. Quocirca ipse perfectum virum Apostolicum depingens, II Corinth. vi, 4: « In omnibus, ait, exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate; in Spiritu Sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam: ut seductores, et veraces: sicut qui ignoti, et cogniti: quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tanquam nihil habentes, et omnia possidentes. » Unde S. Hieronymus, ad Nepotianum: « Per bonam famam, inquit, et malam, a dextris et a sinistris Christi miles graditur, nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur; non divitiis tumet, non contrahitur paupertate: et laeta contemnit et tristia: per diem sol non urit eum, neque luna per noctem. » Talis exemplo Pauli fuit S. Athanasius qui per 46 annos toto orbe fugitans, Arianorum persecutiones invicto animi robore sustinuit, cui proinde merito hoc dat elogium S. Gregorius Nazianzenus, orat. 20: « Athanasius fuit percutientibus adamas, diffidentibus magnes. »

Secundo, Paulus hanc patientiam per totam vitam ubilibet exercuit, et exercendo quasi in immensum auxit. Quocirca S. Chrysostomus, hom. 1 De laud. S. Pauli, eum praefert S. Job, « qui, inquit, est athleta mirabilis, et qui Paulum ipsum velut ex adverso possit aspicere, ob patientiam puritatemque vitae, ob testimonium Dei propter illam cum diabolo fortissimam pugnam, propter victoriam quae pugnam secuta est; at Paulus non mensibus tantum, sed annis plurimis in agone perdurans, tam clarus emicuit, non terrae gleba saniem carnis eradens, sed in ipsius intelligibilis os leonis frequenter incurrens, et pugnans adversus tentationes innumeras, omni erat lapide tolerantior, qui non a tribus aut quatuor amicis, sed a cunctis infidelibus, a falsis etiam fratribus opprobria sustinebat, consputatus ab omnibus atque maledictus. » Et post pauca: « Sed vermes et vulnera saevos ac intolerabiles S. Job dolores inferebant; et ego fateor. Verum si per tam multos annos Pauli verbera et cum jugi fame etiam nuditatem, catenas, carcerem, insidias, pericula

que consideres, quae a domesticis, ab extraneis, a tyrannis, a toto postremo patiebatur orbe; addas etiam his profecto amariora, id est pro eis qui labebantur, dolores, sollicitudinem quam pro Ecclesiis, ustionem quam pro scandalizatis singulis perferebat, videbis quam erat omni saxo durior anima ista perpetiens, et ferrum atque adamantem superans. »

Tertio, tres sunt gradus patientiae: Primus, pati patienter; secundus, libenter; tertius, exultanter, in eoque gloriari, ac passiones et persecutiones ambire. His omnibus excelluit Paulus: gloriabatur enim in tribulationibus, Rom. v, 3, in iisque Deo gratias agebat. S. Franciscus Xaverius in acerrimis persecutionibus et tribulationibus, ita consolationibus divinis exuberabat, ut eas non capiens diceret: « Satis est, Domine, satis est; » de laboribus vero et persecutionibus diceret, posceretque: « Amplius, Domine, amplius. Non me liberes hac cruce, nisi graviorem immittas. » Ita habet ejus Vita et Acta canonizationis. Hoc didicerat, hoc hauserat a S. Paulo et S. Jacobo, qui ait, cap. I, vers. 2: « Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis, scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur; patientia autem opus perfectum habet. » Ita Paulus in vinculis exultat: « Ego, inquit, vinctus in Domino, » Ephes. III, 1, hocque titulo magis gloriatur quam diademate coronatus, ait Chrysostomus. Vide ibi dicta. Hinc et S. Petrus, Epist. I, cap. IV, vers. 13: « Communicantes, inquit, Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exultantes. »

Quarto, Paulus a Deo electus Apostolus, simul auctoratus fuit dux passionum et patientiae, ut disceremus Apostoli insigne esse omnigenam patientiam: « Vas, inquit, electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram Gentibus. » Causam subdit: « Ego enim ostendam illi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati, » Act. ix, 15. Vide ibi dicta. Hinc Paulus, I Cor. IV, 11: « Usque in hanc horam, inquit, et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris; maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus. » Et epist. II, cap. xii, 12: « Signa, ait, Apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. »

Particulatim vero suos agones recensens, in iisque quasi trophaeis triumphans, cap. xi, 23: « In laboribus, inquit, plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate; praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum, » etc.

Quinto, Paulus mira patientia sustinuit suos aemulos, invidos, detractores, calumniatores. Vide II Cor. cap. x et xi. Et Philip. I, 17: « Quidam, inquit, ex contentione Christum annuntiant, non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. Quid enim? dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur, et hoc gaudeo, sed et gaudebo, etc., quia in nullo confundar, sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. » Et: « In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus, » II Cor. IV, 8. Vere S. Gregorius, hom. 35 in Evang.: « Patientia, ait, est martyrium occulta cogitatione. »

Sexto, Paulus plurimas non tantum infirmitates et angustias corporis, sed et animi, adeoque graves, et continuas carnis tentationes heroice sustinuit et superavit: « Ne magnitudo, inquit, revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo. Cum enim infirmor, tunc potens sum, » II Cor. XII, 7.

Secunda virtus: Poenitentia et jugis mortificatio

Primo, Paulus suum infidelitatis et persecutionis Christianorum peccatum, licet ex ignorantia commissum, jugiter deflevit et publice saepe confessus est magno doloris sensu, quem suis scriptis ad omnes posteros omniaque saecula transmisit. « Ego, inquit, sum minimus Apostolorum: qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei, » 1 Cor. xv, 9. Et: « Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus (non tempore, sed malignitate, ait S. Augustinus in titul. Psal. LXX) ego sum: sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam, » I Timoth. I, 15. Sic S. Petrus singulis noctibus ad galli cantum procidens in genua petensque veniam, deflebat peccatum negationis Christi uberrimis lacrymis, adeo ut oculi jugiter ruberent, quasi sanguine respersi, et in genis canalis, lacrymis quasi excavatus, appareret, ut

testatur oculatus testis ejusque discipulus S. Clemens, et ex eo Nicephorus, lib. II, cap. xxxvii. Sic S. Hieronymus, epist. 3 ad Florentium: « Ego, inquit, cunctis peccatorum sordibus inquinatus, diebus ac noctibus opperior cum tremore reddere novissimum quadrantem: sed tamen quia Dominus solvit compeditos, et super humilem et trementem verba sua requiescit, forsitan et mihi in sepulcro scelerum meorum jacenti dicat: Hieronyme, veni foras. »

Secundo, Paulus, ut pro hoc peccato satisfaceret, longe magis inhiavit propagationi fidei, quam prius ejus persecutioni studuerat, ideoque omnes homines omnesque Gentes immensis laboribus ad Christum traducere contendebat.

Tertio, Pauli vita non fuit aliud, quam continua patientia et poenitentia, cui voluntarias poenas a se sponte susceptas addidit: « Castigo, inquit, corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar, » I Cor. IX, 27. Causam dat S. Hieronymus, ad Eustoch. de virgin. custod.: « Magnis, ait, inimicorum circumdamur agminibus, hostium plena sunt omnia: caro fragilis, et cinis futura post modicum, pugnat sola cum pluribus; cum autem fuerit dissoluta et venerit princeps hujus mundi, et invenerit in ea nihil, tunc secura audiet per Prophetam: Non timebis a timore nocturno. » Et inferius: « Si Apostolus post nuditatem, jejunia, fames, carcerem, flagella, supplicia, exclamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? tu te putas securam esse debere? »

Quarto, Paulus jugiter studuit omnigenae mortificationi carnis, sensuum et affectuum: « Semper, inquit, mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. Semper enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis, » II Cor. IV, 10. Causam duplicem subdit. Priorem, vers. 16: « Licet is qui foris est noster homo, corrumpatur: tamen is qui intus est, renovatur de die in diem. » Secundam, vers. 17: « Id enim quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna sunt. »

Quinto, Paulus hanc mortificationem fidelibus commendat: « Qui, inquit, sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, » Galat. v, 24. « Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis, » Rom. viii, 13.

Tertia virtus: Humilitas

Primo, Paulus se aestimabat et vocabat, non tantum minimum Apostolorum et Sanctorum omnium, Ephes. III, 8, sed et peccatorum omnium primum et maximum, I Timoth. I, 14. Hinc suis non mandat, sed supplicat: « Obsecro, inquit, vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, » Ephes. IV, 1. Idem Rusticum docet S. Hieronymus, Epist. IV: « Servias, inquit, fratribus, hospitum pedes laves, passus injuriam taceas, praepositum monasterii timeas ut dominum, diligas ut parentem. Credis tibi salutare quidquid illi praeceperit, nec de majorum sententia judicet, cujus officii est obedire et implere quae jussa sunt, dicente Moyse: Audi Israel et tace. » Et inferius: « Ne ad scribendum cito prosilias, multo tempore disce quod doceas: ne credas laudatoribus tuis, imo irrisoribus aurem ne libenter accommodes, qui cum te adulationibus foverint, et quodam modo impotem mentis effecerint, si subito respexeris, aut ciconiarum deprehendes post te colla curvari, aut manu auriculas agitari asini, aut aestuantem canis protendi linguam. »

Secundo, Paulus ima humilitate subjecit se non tantum Deo et angelis, sed et omnibus hominibus, eorum quasi servum et mancipium se efficiens. « Factus sum, inquit, infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem: omnibus omnia factus sum, » omnium infirmitates, animi angustias, opprobria, verbera humiliter excepi et toleravi, « ut omnes facerem salvos, » 1 Cor. ix, 22. Hinc esto esset Apostolus et Episcopus, subditos tamen non tam imperando, quam obsecrando et monstrando regit, docens magis exemplo quam verbo, juxta illud S. Petri, Epist. I, cap. v, 2: « Pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. » Sapienter S. Hieronymus, ad Paulinum: « Quantumcumque, ait, te dejeceris, Christo humilior non eris. » Et, Epist. 7, scribens de monasterio S. Paulae in Bethleem: « Humilitatis inter omnes, ait, hic contentio est. Quicumque novissimus fuerit, hic primus reputatur. » Et, in Vita S. Paulae: « Paula cum frequentibus Virginum choris cingeretur, et veste, et voce, et habitu, et incessu minima omnium erat. »

Tertio, Paulus nihil virtutis et tantorum meritorum sibi, sed totum Deo ejusque gratiae ascripsit. « Gratia, inquit, Dei sum id quod sum, » I Cor. xv, 10, et cap. IV, 7: « Quis te discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis. » Et cap. I, 26: « Videte vocationem vestram fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles, sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia elegit Deus et ea quae non

sunt, ut ea quae sunt destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus. » Praeclare S. Hieronymus, ad Eustochium, De Custodia Virg.: « Nolo, inquit, tibi superbiam venire de proposito, sed timorem. Onusta incedis auro; latro tibi vitandus est: stadium est haec vita mortalibus: hic contendimus, ut alibi coronemur. Nemo inter serpentes et scorpiones securus ingreditur. Et inebriatus est, inquit Dominus, gladius meus in coelo, et tu pacem arbitraris in terra, quae tribulos generat, et spinas quas serpens comedit? »

Quarto, Paulus in omnibus non suam, sed Christi gloriam quaesivit. « An quaero, inquit, hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem, » ad Galat. I, 10. Et: « Loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo qui probat corda nostra, etc., nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. » Idem docet Corinthios, epist. I, x, 31: « Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. » Et Romanos: « Nemo, ait, nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur, » Rom. xiv, 7. Vere Nazianzenus, epist. 43, vel juxta aliam editionem 30 ad Greg. Nyssenum: « Ingloriam vocat gloriam, et daemonum pessimam ambitionem. » Gloriosa enim gloria, et angelorum optima, est humilitas, qua quis non suam, sed Dei gloriam quaerit. Haec est « legitima ambitio, » ut idem ait, Orat. 33, animi nimirum morumque modestia et moderatio. Porro qualis et quanta debeat esse Apostoli et praedicatoris humilitas, aureis sententiis et documentis depingit S. Gregorius, lib. XXIII Moral., cap. 1, in fine: « Sanctae, inquit, Ecclesiae praedicator in cunctis quae dicit, solerti cura se inspicit, ne in eo quod recta praedicat, vitio se elationis extollat; ne vita a lingua discordet; ne pacem quam in Ecclesia annuntiat, in seipso dum bene dicit, et male vivit, amittat. Sed studet summopere contra maledicos rumores adversantium, et defendere loquendo quod vivit, et ornare vivendo quod dicit. Nec in his omnibus suam, sed auctoris gloriam quaerit: atque omnem sapientiae gratiam, quam ut loqueretur accepit, non suis se aestimat meritis, sed eorum intercessionibus, pro quibus loquitur accepisse. Sicque dum se infra dejicit, superest; quia suae nimirum magis mercedi proficit, eo quod bona quae exserere praevalet, alienis meritis reddit. Indignum se omnibus judicat, etiam cum dignius cunctis vivat. Scit enim quod bona quae innotescunt hominibus, sine periculo esse vix possunt. Et quamvis sapientem se esse sentiat, vellet tamen esse sapiens non videri, atque hoc sibi omnimodo quod loquendo proditur, pertimescit; et si liceat tacere, appetit, dum esse multis tutius silentium cernit; eosque se feliciores putat, quos intra sanctam Ecclesiam locus inferior per silentium occultat: et tamen ut sanctam Ecclesiam defendat, quia ad loquendum vi charitatis impellitur, ex necessitate quidem officium locutionis suscipit, sed ex magno desiderio otium taciturnitatis quaerit. Hoc servat voto, illud exercet ministerio. Hanc autem dicendi formulam arrogantes ignorant. Neque enim loquuntur quia causae eveniunt, sed causas evenire appetunt ut loquantur. Quorum nunc Heliu speciem signat, qui in locutione sua immensa se vitio elationis exaltat. »

Quinto, Paulus omnium etiam vilissimorum exactam gerebat curam: unde multis sermonibus servos et ancillas, quin et anus instruit, ad Titum, II, 1 et seq.; Ephes. v.; Coloss. III, 22; imo propter Onesimum servum fugitivum scripsit totam Epistolam ad ejus herum Philemonem, ut illum ei reconciliet. Vide ibidem dicta in argumento. Ita S. Paulinus Nolae Episcopus, se in servum pro filio viduae redimendo Vandalis tradidit, eaque re meruit omnes cives suos e servitute eadem liberare, cujus proinde humilitatem et charitatem celebrat S. Augustinus, S. Gregorius totaque Ecclesia, quasi vivum Christi, qui pro nobis ex Domino omnium factus est omnium servus, exemplum et speculum.

Sexto, Paulus palam praedicat sua peccata, scilicet quod fuerit infidelis, persecutor Ecclesiae et blasphemus: suasque infirmitates et tentationes, ut stimulum carnis, II Cor. XII, 7, et motus concupiscentiae, Rom. vii, 8 et seq.; occultat vere suas visiones, virtutes et charismata, nec nisi coactus illa prodit, uti raptum in tertium coelum. « Factus sum, inquit, insipiens: vos me coegistis, » II Cor. XII, 11. Eo utique major, quo minor esse cupiebat; eo celebrior, quo occultior: Deus enim ejus sapientiam, virtutes et magnitudinem toti mundo patefecit. Nimirum vera animi magnitudo est humilitas, qua quis magnitudinem suam abscondit instar Verbi incarnati, quod se in carne celavit; imo eamdem ignorat. Vera magnitudo est in magnis esse et exhibere se parvum, magna despicere, parva ambire; ut, esto sis egregius, nolis tamen esse singularis, sed sis velut unus e caeterorum grege: hic enim magnis omnibus major est et celsior. Vera magnitudo est, magna omnia Deo arrogare, non sibi; ac nihil magnum aestimare, nisi quod aeternum est et immensum: Deum inquam, qui est ipsa rerum omnium immensa magnitudo et celsitudo. Hoc est quod monet Eccli., cap. III, 20: « Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam. » Unde S. Augustinus, De Virgin., cap. xxxi: « Mensura humilitatis, inquit, cuique ex mensura ipsius magnitudinis data est, cui est periculosa superbia, quae amplius amplioribus insidiatur. »

Quarta virtus: Magnanimitas et animi celsitudo

Primo, Paulus uti in se rebusque suis fuit humillimus, ita in iis quae ad Christum Deique gloriam pertinent, animo fuit erecto et celsissimo.

Unde officium et apostolatum suum exaltat: « In quo, inquit, ego positus sum praedicator, et Apostolus et doctor Gentium, » II Tim. I, 11. Et: « Quandiu quidem ego sum Gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo, » Rom. xi, 13. Vide cap. III, epist. II ad Corinth., quo toto ministerium apostolatus, prae ministerio Mosis et Aaronis exaltat.

Secundo, Paulus honores, opes, gloriam, omniaque terrae bona pedibus calcabat: « Quae mihi, inquit, Philip. III, 7, fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verum tamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi, propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, » quae et vilitate, et sordibus, et fetore odiosa sunt. Ratio est, quia in coelo mente habitans, celsior erat terra, omniaque terrena sub se despiciens, vilipendebat. Idem se relicto seculo fecisse in monasterio scribit S. Gregorius, lib. I, epist. V: « Nihil, inquit, in hoc mundo appetens, nil pertimescens, videbar mihi in quodam rerum vertice stare, ita ut in me pene impletum crederem, quod pollicente Domino ex Propheta (Isai. LVIII, 14) didicissem: Sustollam te super altitudines terrae. Super enim ipsam altitudinem terrae sustollitur, qui et ipsa, quae alta et gloriosa praesentis videntur saeculi, per mentis despectum calcat. » Et, ut idem ait, lib. XXXI Moral., cap. xix: « Altitudines terrae sunt lucra rerum, blandimenta subditorum, divitiarum abundantia. Honor et sublimitas dignitatum, quae quisquis per ima adhuc desideria incedit, eo ipso alta aestimat, quo magna putat. At si semel cor in coelestibus figitur, mox quam abjecta sint cernitur, quae alta videbantur. » Unde tales sunt aquilae de quibus Job xxxix, 27: « Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum? » Sancti enim nidum suum habent in coelo, dicuntque cum Paulo: « Nostra conversatio in coelis est. » Nam, ut ait S. Chrysostomus, hom. 45 ad Pop.: Sicut si quis e summo altissimi montis vertice deorsum prospiciat, omnia ei pusilla videntur, ac non solum homines et arbores, sed etiam urbes integrae et magni exercitus formicarum instar super terram ire videntur; sic qui animo erecto in superna, transcendens nubes, in coelis consistit, ibique sedem figit, illi omnia humana, omnis potentia, gloria, opes, ita minuta et exigua apparent, ut ne digna quidem judicet, quibus hanc immortalis animi nobilitatem applicet. Hinc primo, omnibus est admirationi; secundo, si quem habet inimicum, ab ejus telis et insidiis tutus est, utpote extra, imo supra omnem teli jactum positus; tertio inferiora ista, tanquam a se tanto intervallo remota, quaedam vix videt, quaedam ne videt quidem. Hinc

Tertio, Paulus quasi terra major, ejusque turbinibus celsior, jugiter in adversis, aeque ac prosperis, summa animi pace et tranquillitate fruebatur. Quid enim in eum humana mutabilitas possit, qui omnibus quae mutationi obnoxia sunt, relictis, omnes ejus aditus interclusit? Quocirca quasi supra ventorum flatus in Olympo positus, immobilis semper manens omnibusque eventibus superior, jugi mentis serenitate gaudebat. Vere S. Cyprianus, tract. De Orat. Domin.: « Qui, inquit, renuntiavit jam seculo, major est honoribus ejus et regno; et ideo qui se Deo et Christo dedicat, non terrena, sed coelestia regna desiderat. » Et S. Gregorius, lib. V Moral., cap. xxxiv: « Magnus est, ait, qui aeterna concupiscit. » Huc accedit S. Hieronymus in Threnos, lib. I, cap. III: « Is vere et non ex parte magnus est, qui et in eremo squalorem solitudinis, et in coenobio infirmitates fratrum aequali magnanimitate sustentat. »

Quarto, Paulus libere praedicabat philosophis, regibus, tyrannis, quasi omnibus superior omniumque magister: quare intrepide eos monebat, arguebat, castigabat. Nam, ut ait S. Gregorius, lib. VII Moral., cap. xv: « Sancti velut in magni vertice montis siti, praesentis vitae gaudia plene despiciunt, seque ipsos per spiritualem celsitudinem transcendentes, subjecta sibimet intus vident, quaecumque per carnalem gloriam foris tument. Unde et nullis contra virtutum potestatibus parcunt, sed quos attolli per elationem conspiciunt, per spiritus auctoritatem premunt. » Ita Paulus coram Felice praeside animose disserens de justitia, castitate et futuro judicio, eumdem perculit et tremefecit, Actor. xxiv, 23. Ita in vinculis Christum, propter quem vinctus erat, audacter praedicabat Festo praesidi et judici, qui proinde exclamans, ait: « Insanis, Paule, multae litterae te ad insaniam redigunt. » Cui Paulus: « Non insanio, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor. » Et Agrippae regi dicenti: « In modico suades me Christianum fieri, » respondit: « Opto apud Deum et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his, » Actor. xxvi, 24 et 29. Sic Athenienses Sophos et Areopagitas libere vocavit superstitiosos, Actor. XVII, 22. Sic Actor. XVI, 37, magistratus Philippenses per custodem Paulum carcere eximi jubentes, magnanime injustitiae arguit, dicens: « Caesos nos publice indemnatos homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita, sed veniant, et ipsi nos ejiciant. Timueruntque audito quod Romani essent, et venientes deprecati sunt eos. » Quanta Pauli celsitudo, qui judices sibi fecit supplices? Ita ad Ananiam pontificem inique jubentem se percuti: « Percutiat, inquit, te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra leges jubes me percuti? » Actor. xxiii, 3. In repentinis enim et improvisis periculis maxime apparet fortitudinis habitus, ait Aristoteles, III Ethic. viii.

Quinto, eadem magnanimitate Paulus maxime daemonibus erat formidabilis, eosque plecte

martyria. Ita certus ex continuo Dei oraculo a Judaeis vinciendum, et, ni Deus impediret, occidendum, si Hierosolymam pergeret, eo tamen intrepidus alacerque invitis suis sociis ceterisque Christianis perrexit, dicens: « Quid facitis flentes, et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu, » Act. xxi, 13. Rursum, Paulus magnanime excussit pulverem pedum in faciem Judaeorum, repellentium Evangelium Antiochiae Pisidiae, ut tam impia terra non solum se dispulveraret, sed et prorsus expulveraret, Actor. xiii, 51.

Octavo, Paulus jubet Christianos omnes esse generosos et magnanimos, quasi qui duellum inituri sint cum diabolo, imo cum toto daemonum exercitu omnibusque inferni viribus. « Non est nobis, inquit, colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus: propterea accipite armaturam Dei. » Unde mox eis arma suggerit, et panopliam a capite ad talos, nimirum pro scuto fidem, pro galea spem, pro gladio verbum Dei, pro lorica justitiam, pro cingulo veritatem, pro ocreis praeparationem ad Evangelium toto orbe circumferendum, Ephes. vi, 12, 13, 14. Hos Pauli animos induit noster Edmundus Campianus, nobilis fidei athleta, Angliae Apostolus et Martyr, quando evidentia causae et fidei certitudine confisus, omnes in Anglia Calvini doctores provocavit ad disputationem: cujus provocationis rationes decem edens, eas concludit exhortando omnes, ut salvi esse velint, veritatem fulgentem oculis excipiant, illecebras Lutheranas despiciant. At quaenam hae? inquit: « Aurum, gloriae, deliciae Veneris: contemnite. Quid enim aliud ista sunt, nisi terrarum ilia, canorus aer, popina vermium, bella sterquilinia? Spernite, Christus dives est, qui vos alet. Rex est, qui ornabit. Lautus est, qui satiabit. Speciosus est, qui felicitatum omnium cumulos largietur. Huic vos adscribite militanti, ut cum eo triumphos, vere doctissimi vereque clarissimi reportetis. » Praeclare enim Nazianzenus, orat. 25: « Magnis, ait, et excelsis viris patria una est superna Jerusalem in quam conversionem nostram recondimus: omnibus genus unum, si inferiora haec spectare velis, pulvis; si superiora, spiraculum illud cujus participes facti sumus, quodque conservare jubemur, et cum quo mihi ad tribunal sisti necesse est, ut divinitus inditae nobilitatis imaginisque rationem reddam. »

Ita certus ex continuo Dei oraculo expellebat. Ita Elymam magum avertentem Sergium Paulum proconsulem a fide, perculit, dicens: « O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas? Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus, » Actor. xiii, 10. Ita daemonem Pythonem, licet se laudantem, e puella expulit, Actor. xvi, 18. Ita ejus sudaria fugabant spiritus immundos, Actor. xix, 12.

Sexto, Paulus hac animi celsitudine contempsit omnes Neronis et tyrannorum minas, vincula, equuleos, ignes, gladios, bestias et cruces; « Paulus occidi potest, superari non potest, » ait S. Gregorius, lib. XXXI Moral., cap. xv. Aurea S. Chrysostomus, hom. 2 De Laudibus S. Pauli, eum non tantum tyrannis et daemonibus, sed et Angelis superiorem facit: « Hujus rei studio, inquit, non tantum urbes, gentes, exercitus, provincias, pecunias, potestates velut arenam vilia reputavit; sed et pro Christi dulcedine non angelorum, non archangelorum admiratus est dignitatem, nec quidquam simile concupivit. Quod enim majus erat omnibus, Christi amore fruebatur: cum hoc beatiorem se cunctis putabat, sine hoc autem neque dominationum, neque principatuum socius esse cupiebat; sed cum hac dilectione magis esse extremus optabat, imo etiam ex numero punitorum, quam sine hac inter summos, et honore sublimari. » Causam assignat, aitque: « Perfrui enim charitate Christi, hoc illi vita erat, hoc mundus, hoc angeli, hoc praesentia, hoc futura, hoc regnum, hoc promissio, hoc bona videbantur innumera. Praeter haec vero nihil in tristium parte ponebat. Horum enim quae hic habentur nihil asperum, nihil etiam suave reputabat, sic despiciebat universa quae cernimus, ut solet herba jam putrefacta contemni. Tyrannos vero ipsos, ac populos spirantes furorem, velut quosdam culices aestimabat; mortem vero, et cruciatus, et mille supplicia quasi ludum putabat esse puerorum, dummodo propter Christum aliquid sustineret. Haec enim amplectebatur libenter, et decorabatur vinctus catena magis, quam diademate coronatus. Etenim coarctatus carcere habitabat coelum, ac libentius verbera excipiebat et vulnera, quam alii bravia diripiunt: dolores non minus quam praemia diligebat, cum ipsos utique dolores loco duceret praemiorum; propterea enim illos et gratiam nominabat. » Quocirca Paulus Romae in primis vinculis, multos ex aula Neronis convertit, de quibus Philip. iv, 22: « Salutant, inquit, vos omnes Sancti, maxime qui de Caesaris domo sunt; » e quibus plures martyrio laureati sunt, ut dixi in Chronotaxi, anno Christi 67. In secundis vero vinculis pellicem Neronis convertit, et ab eo abstraxit, adeoque martyrii palmam tulit, ut dicam inferius.

Septimo, Paulus adeo fuit magnanimus, ut non fugeret, sed sciens et prudens ambiret et adiret certissima vitae pericula, vincula, tormenta et martyria.

Quinta virtus: Paupertas Evangelica

Primo, Paulus et Apostoli Christum pauperem pauperes secuti sunt: « Egeni in terris, in coelis divites, spiritales divitias credentibus largiebantur, » ait S. Ambrosius in II Corinth. vi. Audierant enim a Christo, Matth. v, 3: « Beati pauperes...

spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. » Unde et eidem dixerunt Matth. xix, 27: « Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? » « Hoc votum potentissimi voverant, » ait S. Augustinus. Apostoli ergo fecerunt votum paupertatis, uti jam faciunt Religiosi; aeque ac castitatis et obedientiae, uti ostendam Actor. v, 2. Ipsi enim fuerunt vitae religiosae et perfectae antistites, parentes et choragi. Quin et S. Hieronymus, vitam Clericorum ita ex Apostolis pingit Nepotiano: « Clericus qui servit Ecclesiae, interpretetur primo vocabulum suum, et nominis definitione prolata, nitatur esse quod dicitur. Si enim κλῆρος Graece, sors Latine appellatur, propterea vocantur Clerici, vel quia de sorte Domini sunt, vel quia ipse Dominus sors, id est pars ipsorum Clericorum est. Qui autem ipse pars Domini est, vel Domini partem habet talem se exhibere debet, ut et ipse possideat Dominum. et possideatur a Domino, » non ab auro, aliave re creata.

Secundo, Paulus vixit in fame, siti, nuditate, fatigatione, I Corinth. iv, 11, et II Corinth. xi, 27. Et Philip. iv, 12: « Scio, inquit, et humiliari (inopiam pati), scio et abundare (ubique et in omnibus instructus sum), et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat. » « Paulus, inquit Chrysostomus, hom. 4 in epist. II ad Timoth., homo erat, qui saepe cum fame luctatus est, dormivitque incoenatus, homo nudus, et cui vestitus ipse saepe necessarius deerat. In frigore, inquit, et nuditate. » Vere S. Hieronymus, ad Heliodor.: « Affatim, inquit, dives est, qui cum Christo pauper est. » Hinc S. Paula in Bethlehem pauper cum Christo in votis habebat, ut mendicans moreretur, ut unum nummum filiae (Eustochio) non derelinqueret, et in funere suo aliena sindone involveretur. Trini hujus voti plene facta est compos, itaque plane ut optarat ei, accidit. Ita S. Hieronymus in ejus Vita.

Tertio, Paulus exemplo Christi pedes obivit multas magnasque provincias, uti ostendam Act. xx, 13. Apostolos ergo, imo Christum sequuntur, qui cum S. Francisco non in equis et curribus, sed pedibus evangelizando obeunt pagos et urbes. Romae in templo S. Pauli, ostensa mihi est pars baculi S. Pauli, cui innixus Romam pedes ingressus dicitur. Idipsum Christus Apostolis ut facerent, praescripsit Matth. x, 10 et 14. Unde in regula S. Francisci, quae Apostolicum vivendi modum exprimit, cap. III, in Constit. Benedicti Papae XII, sub gravissimis poenis interdicitur, « ne quis obequitet, nisi gravis cogat necessitas, aut valetudo. » Idem Societatis nostrae Religiosis, qui Apostolorum more obeunt provincias, graviter ac serio commendat Congregatio 3 generalis, can. 12. Sic S. Vincentius Ferrerius vir Apostolicus, qui evangelizando peragravit Italiam, Galliam, Angliam, Hiberniam, Hispaniam, etc., iter non equitando, sed propriis pedibus peregit, solo baculo, cui inniteretur, contentus: idque quindecim annis continuis fecit. Verum postea ex quadam aegritudine quae ei supervenit in tibia, necessitate compulsus, habuit asinum, quo veheretur, ait auctor Vitae ejus, lib. II, cap. vii.

Quarto, Paulus in tot tantisque Evangelii laboribus, noluit a fidelibus sumptus accipere, sed operatus est manibus suis scenofactoriam exercens, ut non tantum sibi, sed et suis omnibus victum pararet: quod sane admirabilem ejus paupertatem, charitatem et zelum liquido demonstrat: « Argentum, inquit, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut ipsi scitis: quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae: omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos, et meminisse verbi Domini Jesu; quoniam ipse dixit, Beatius est magis dare quam accipere, » Act. xx, 34. Paulum eminus imitatus est celebris ille Spiridion Trimithuntis Episcopus, qui pecuariam exercuit, de quo Ruffinus, lib. X, cap. v; Sozomenus, lib. I, cap. xi; Nicephorus, lib. VIII, cap. xlii. Et Zenon, Majumae Episcopus, qui lanificium exercuit, non paupertatis, sed humilitatis studio et exemplo, de quo Sozomenus, lib. VII, cap. xxvii, et Nicephorus, lib. XII, cap. xlvi. Unde et S. Hieronymus praefat. in Job, Nepotianum et Rusticum ad opus manuale provocat. Vide Isidorum Pelusiotam, lib. I, Epist. 470, ubi opus manuum probat exemplo Pittaci Mitylenei regis, qui pistrinum versans, farinam et panem quo vesceretur sibi parabat. Quin et Concilium Carthaginense IV, cap. li, et liii, et Concilium Nannetense, atque ex iis can. 2, 3, 4, dist. 91, praecipiunt, ut Clerici sibi victum vestitumque agricultura aut honesto artificio comparent, quod intellige, cum sunt pauperes, nec Ecclesia eos alere potest. Ita olim: nunc enim decreto Concilii Tridentini, sess. xxi, cap. ii, et aliorum vetustiorum sancitum est, ut nemo ordinetur, nisi qui seipsum ex bonis vel propriis, vel Ecclesiae alere potest.

Paulum hoc saeculo imitatus est P. Andreas Oviedo, qui e Societate nostra a Pontifice creatus est Patriarcha Aethiopiae, ibidem usque ad mortem vixit in tanta paupertate, ut propriis manibus aratrum duceret sereretque fruges quas comederet; unde revocatus a Gregorio XIII Pontifice, litteras ad eum dedit exaratas in marginibus, quas e Breviario suo praeciderat, eo quod aliam ad scribendum chartam non haberet; quibus enixe obsecrabat Pontificem, ut permitteret se Ecclesiae suae, quam sibi desponderat, usque ad finem vitae assistere. Visis hisce litteris illacrymatus est Gregorius, suamque illi benedictionem impertiit. Atque hujus paupertatis et constantiae jam fructus videmus, nimirum Aethiopiae imperatorem ejusque fratrem et proceres Ecclesiae Romanae reconciliatos, novum expetere Patriarcham, Episcopos et Religiosos, qui vastum illud imperium plane plene...

que convertant. Porro S. Hieronymus ad Rusticum epist. 4: « Facito, inquit, aliquid operis, ut te semper diabolus inveniat occupatum. Si Apostoli habentes potestatem de Evangelio vivere, laborabant manibus, ne quem gravarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritualibus debebant metere carnalia, cur tu in tuos usus cessura non praepares? Vel fiscellam texe junco, vel canistrum lentis plecte viminibus: sarriatur humus, areolae aequo limite dividantur. Apum fabricare alvearia. Texantur et lina capiendis piscibus. Scribantur libri, ut manus operetur cibum, et animus lectione saturetur. In desideriis est omnis otiosus. »

Sexta: Sobrietas et Castitas angelica

Primo, Paulus in tanta paupertate necessario sobrie vixit. Sic enim videmus opifices, qui ex opere manuali vivunt, ut sibi suisque alimenta comparent, sobrie victitare. Sapienter S. Hieronymus, epist. ad Eustoch. de custod. virgin., ei hanc sobrietatis diaetam praescribit: « Sit tibi moderatus cibus et nunquam venter expletus. Plures quippe sunt, quae cum vino sint sobriae, ciborum largitate sunt ebriae. Sint tibi quotidiana jejunia, et refectio satietatem fugiens: nihil prodest biduo triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si pariter obruatur, si compensetur saturitate jejunium. Illico mens repleta torpescit, et irrigata humus spinas libidinum germinat. » Idem ad Paulin. epist. 43: « Sit vilis, ait, et vespertinus cibus; olera et legumina, interdumque pisciculos pro summis deliciis ducas. Qui Christum desiderat, et illo pane vescitur, non quaerit magnopere de quam pretiosis cibis stercus conficiat; quidquid post gulam non sentitur, idem sit tibi quod panis et legumina. »

Secundo, Paulus crebro jejunabat, uti ipse asserit II Cor. xi, 27; deliciis, vino et carne abstinebat. Nam, ut ait S. Hieronymus ad Nepotianum: « Fortissimum jejunium est aqua et panis; sed quia gloriam non habet, et omnes pane et aqua vivimus, quasi publicum et commune, jejunium non putatur. » Idem, ad Heliodor. epist. 3: « Nepotianus, inquit, jejunia in aurigae modum, pro lassitudine et viribus temperabat. » Idem, ad Rusticum epist. 4: « Jejunia, ait, moderata sint, ne nimia debilitent stomachum, et majorem refectionem poscentia erumpant in cruditatem, quae parens libidinum est. Modicus ac temperatus cibus et carni et animae utilis est. » Idem faciebant caeteri Apostoli, nisi ab aliis invitati, convivio interessent. Tunc enim ex praecepto Christi, omnibus quae apponebantur, vescebantur, tum urbanitatis causa, tum vitandae singularitatis ergo, tum ne hospiti suo molesti essent. Id liquet exemplo Timothei, cui scribit Paulus Epist. I, cap. v: « Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. » Idem patet ex voto Nazaraeatus, quod fecit Paulus, Act. xxi, 26, statimque postero die explevit: Nazaraei enim vino, sicera et deliciis abstinebant. « Si esca, inquit, scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, » I Cor. viii, 13. Et: « Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum, » Rom. xiv, 21. Quod aliis consuluit Paulus, utique et sibi ipsi. Ita S. Petrus victitabat lupinis, teste S. Nazianzeno, orat. De cura pauperum. Ita S. Jacobum fratrem Domini carne, vino et sicera abstinuisse, pane et aqua vixisse, ex Eusebio lib. II Historiae, cap. xxiii. Nicephoro et aliis scribit Baronius, anno Christi 36, et alii in ejus Vita. S. Matthaeum carnibus abstinuisse asserit Clemens Alexandrinus, lib. II Paedag., cap. i. Ratio est, quia Apostoli debebant dare exemplum sobrietatis omnisque virtutis toti Ecclesiae, omnibusque statibus et saeculis: erant enim ipsi dati mundo in exemplar sanctitatis, perfectionis ac vitae coelestis, ad quam omnes verbo, et magis exemplo incitare debebant. Ridicule enim satur hortabitur alios ad jejunium, deliciosus ad abstinentiam, incestus ad castitatem, vino madens ad aquae potum. Ita S. Franciscus Xaverius Indorum Apostolus, vino et carne abstinebat nisi esset apud hospites, semelque in die tantum cibum sumebat eumque vulgarem et modicum, ne pane quidem explens famem, ait Tursellius in ejus Vita, lib. VI, cap. vii. Quin et S. Augustinus Episcopus Hipponensis « mensa usus est frugali et parca, quae inter olera et legumina etiam carnes aliquando, propter hospites, vel quosque infirmiores continebat, » ait Possidonius in ejus Vita, cap. xxii.

Tertio, Paulus parvi erat somni magnamque noctis partem vigilabat, tum orando, tum laborando, tum sollicite curando salutem omnium Ecclesiarum. Unde ipse ait, se vixisse in vigiliis multis, II Cor. xi, 27. Pastoris enim propria virtus est vigilantia, qua gregi suo invigilet. Quare minus vera et plena videtur illa temporis et horarum distributio, quam nonnulli Paulo assignant, nimirum Glossa in Act. ix, 9, ex Beda (sed in Beda id non invenitur): « Tradunt quidam, inquit, quod ab hora quinta usque ad horam nonam et decimam disputationem protraheret Paulus, ita ut horas operi (scenofactorio) quinque, alias quinque doctrinae, duas cibo et orationi daret. » Sed addit, « nulla hoc auctoritate firmari; » et merito, ait Hugo, et Lorinus ibidem. Quid enim reliquis duodecim diei naturalis horis agebat? certum est eum non dormisse, sed post exiguum somnum orationi et operi se dedisse. Unde media nocte in carcere inventus est orans, Act. xvi, 25. Vere S. Hieronymus ad Eustoch.: « Sanctis, ait, ipse etiam somnus oratio est. Esto cicada noctium: psalle spiritu, psalle et mente, lava per noctes lectum tuum, lacrymis tuis stratum tuum riga. »

Quarto, Paulus castitate fuit angelica. Unde vixit caelebs, imo virgo per omnem vitam. Hinc fidelibus proponens consilium virginitatis et castitatis...

tatis Evangelicae, ait: « Volo, (velim, optarim) omnes vos esse sicut meipsum, » I Cor. vii, 7; ita S. Ambrosius ibidem, S. Hieronymus, Contra Jovin., et alii passim. In hac castitate mire crevit per continuam luctam cum stimulo carnis, cum assidue comprimens et subjugans, II Cor. xii, 7. Hinc inter juvenculas et matronas versabatur quasi angelus, easque non tantum ad fidem, sed et ad castitatem traducebat: uti a Nerone abstraxit pellices, persuadens eis castitatem, ideoque a Nerone occisus est, factus castitatis hostia, uti docet S. Chrysostomus.

Quinto, Paulus etsi haberet donum castitatis, in eaque aeque ac in gratia esset a Deo confirmatus, tamen non tantum studiose vitabat tentationes et pericula, sed etiam carnem suam severe macerabat et austere castigabat, I Cor. ix, 27. Sine hoc enim difficile, et quasi impossibile est servare castitatem, uti asserebat S. Carolus Borromaeus. Hinc noluit mulieres pias, quae eum alerent, se comitari: « Numquid, inquit, non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi, sicut et caeteri Apostoli? » I Cor. ix, 5 et 15; « ego autem nullo horum usus sum. » Quin et S. Theclam ab ore Pauli pendentem eumque sequi volentem prohibuit, eamque domum amandavit, uti habet S. Theclae Vita. Idem fecit aliis; mox enim ut eas converterat, alio migrans, illas ibi relinquebat. Magnum enim et castitati et famae periculum creatur ex crebra cum mulieribus, etiam piis et devotis, conversatione. Vide S. Cyprianum, tract. De singularitate Clericorum. Quocirca S. Franciscus Xaverius, licet vir esset coelestis, « nunquam tamen cum femina ulla, nisi luce palam et adhibitis arbitris, de rebus utique necessariis collocutus est, ratus mulieres adiri minori emolumento quam periculo, » ait Tursellius, in ejus Vita, lib. VI, cap. vi. Quin et S. Hieronymus Nepotiano Clerico ita praescribit: « Hospitiolum tuum aut raro, aut nunquam mulierum pedes terant: omnes puellas et virgines Christi aut aequaliter ignora, aut aequaliter dilige. Ne sub eodem tecto mansites, nec in praeterita castitate confidas. Nec sanctior Davide, nec Samsone fortior, nec Salomone potes esse sapientior. Memento semper, quod paradisi colonum de possessione sua mulier ejecerit. » Idem ad Rusticum, epist. 4: « Matrem, ait, ita vide, ne per illam alias videre cogaris, quarum vultus cordi tuo haereant, et tacitum vivat sub pectore vulnus. Ancillas quae illi in obsequio sunt, tibi scias esse in insidiis: quia quanto vilior earum conditio, tanto facilior est ruina. Et Joannes Baptista sanctam matrem habuit, pontificisque filius erat, et tamen nec matris affectu, nec patris opibus vincebatur, ut in domo parentum cum periculo viveret castitatis. Vivebat in eremo, et oculis desiderantibus Christum, nihil aliud dignabatur aspicere. Vestis aspera, zona pellicea, cibus locustae melque silvestre, omnia virtuti et continentiae praeparata. Quamdiu in patria tua es, habeto cellulam pro paradiso: varia Scripturae poma decerpe, his utere deliciis. Si scandalizat te oculus, pes, manus, projice ea. Nulli pareas, ut soli pareas animae, » etc. « Vas electionis, in cujus ore Christus resonabat, macerat corpus suum et subjicit servituti, et tamen cernit naturalem carnis ardorem suae repugnare sententiae, ut quod non vult, hoc agere compellatur, et quasi vim patiens vociferatur et dicit: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et tu te arbitraris absque lapsu et vulnere posse transire, nisi omni custodia servaveris cor tuum, et cum Salvatore dixeris: Mater mea et fratres mei hi sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei? Crudelitas ista pietas est, » etc. « Mihi oppidum carcer, solitudo paradisus est. » Et inferius: « Volo ego te non habitare cum matre, ne oleum igni adjicias, et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod nocte cogites. » Scribit de S. Augustino Possidonius in ejus Vita, cap. xxvi: « Feminarum, inquit, intra domum ejus nulla unquam conversata est, nulla mansit, nec germana quidem soror, quae vidua Deo serviens multo tempore, usque in diem obitus sui praeposita ancillarum Dei vixit; sed neque patrui sui filiae, et fratris sui filiae, quae pariter Deo serviebant. » Et mox causam dans: « Ob hoc ergo, inquit, dicebat, nunquam debere feminas cum servis Dei, etiam castissimis, in una manere domo, ne aliquod scandalum vel offendiculum tali exemplo poneretur infirmioribus. Et si forte ab aliquibus feminis ut videretur, vel salutaretur, rogabatur, nunquam sine clericis testibus ad eas intrabat, vel solus cum solis unquam est locutus, nisi secretorum aliquid interesset. »

Septima: Modestia, Gravitas et Comitas

Primo, Paulus « gravitatem morum hilaritate frontis temperabat » (quod Nepotiano ad Heliodorum scribit S. Hieronymus), eratque vultu sereno et amoeno, utpote indice animi sereni et amoeni, eoque omnes ad se alliciebat. Vultum hunc ejus repraesentant Romae imagines antiquae, ac in primis illa S. Sylvestri Constantino Imperatori per visum exhibita. Hinc Nicephorus, lib. II, cap. xxxvii, Paulum ita pingit: « Paulus, inquit, corpore erat parvo et contracto, et quasi incurvo, ac paululum inflexo, facie candida, annosque plures prae se ferente, capite modico; oculis multa inerat gratia, supercilia deorsum vergebant; nasus pulchre inflexus, idemque longior, barba densior et satis promissa, eaque non minus quam capitis coma, canis respersa. Ambo autem Christi discipuli (Petrus et Paulus) cum inspicerentur, divinum quiddam prae se ferebant. Spiritu Sancto et divina gratia ita referti, ut qui eos viderent fideles, ex aspectu solo arcanam quamdam et latentem conciperent gratiam, moresque et vitam una cum fide conformarent, et...

in melius converterent. » Hinc semper idem ei erat animus, idem vultus, mores per omnia similes. Secus faciunt leves et ficti, de quibus dicitur: « Intus Nero, foris Cato. » Et: « Prima leo, postrema draco, media ipsa Chimaera, » ait S. Hieronymus ad Rusticum.

Secundo, modestiam hanc fidelibus commendans: « Modestia, ait, vestra nota sit omnibus hominibus, » Philipp. iv, 5. Et vers. 8: « De caetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae; si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate. » Et cap. III, vers. 17: « Imitatores mei estote fratres, et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nostram. » Et I Cor. xiv, 40: « Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant. »

Tertio, Paulus in verbis mire fuit affabilis et gratiosus, in sermone jucundus, in conversatione benignus et blandus: « Facti, inquit, sumus sicut parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos. Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras, quoniam charissimi nobis facti estis, » I Thess. ii, 7.

Quarto, Paulus officiosus est in salutando, tam omnes in communi initio epistolarum, quam singulos nominatim in fine earumdem; tum ut suam in eos comitatem ostendat; tum quia efficax est Sanctorum salutatio. Salutem enim quam apprecatur, suis meritis impetrat et praestat: uti B. Virgo salutans Elisabetham, eam cum foetu sanctificavit, et Baptistam Christi prodromum effecit, Luc. i, 44. Unde S. Chrysostomus, in II Timoth. i: « Sufficit, ait, sola Pauli salutatio gratia implere eum, qui ea salutatur. » Quin et Paulus vinctus ad Neronem missus, « salutavit Neronis pocillatorem et concubinam, » ait Chrysostomus, hic hom. 54. Creditur illa fuisse Poppaea Sabina, quae prae caeteris in deliciis a Nerone habebatur, inquit Baronius, ac forte per eam Neronem sibi conciliavit, ut liber dimitteretur e primis Romae vinculis.

Quinto, Paulus oculis, ore, opere, gestu, habitu omnique actione et motu spirabat animi morumque compositionem, pietatem, devotionem, sanctitatem vitamque coelestem. « Paulus, ait Chrysostomus hom. 1 De ejus laudibus, semetipsum mundo crucifigens, non solum humanorum corporum pulchritudines, sed etiam omnia quae videntur rebus clara atque decorata, ita cernebat, sicut nos favillam cineremque despicimus, qui quasi mortuus prorsus ad mortuum immobilis permanebat. » S. Franciscus animo et vultu in coelum intentus non aliud vita et voce, habitu et gestu concionabatur, quam « ad coelum, ad coelum. » Audi S. Bonaventuram, cap. IV Vitae ejusdem: « Evangelicus praeco civitates circuibat et castella, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in virtute spiritus annuntians regnum Dei. Videbatur intuentibus homo alterius saeculi; quippe qui mente ac facie in coelum semper intentus, omnes sursum trahere conaretur. » Et cap. XII: « Omnis aetas omnisque sexus properabat virum novum mundo coelitus datum cernere et audire. » Sic et illi homonymus ac suppar noster S. Franciscus Xaverius, Indorum Apostolus, mente oculisque in superna defixus, nonnisi paradisum cogitabat, spirabat, praedicabat, ac quasi homo coelo lapsus, ad coelum omnes traducere satagebat. Multo magis horum dux et princeps Paulus, in paradisum raptus coelestes induerat mores, ac quasi angelus coelo lapsus, ad homines in coelum revocandos missus a Deo videbatur. Hinc cum Psalte admirando clamabat: « Filii hominum, ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Quae sursum sunt quaerite, quae sursum sunt sapite, non quae super terram. » Deorsum corpora, sursum sint corda. Despice terrena, suspice coelestia. « Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum? » Praeclare S. Chrysostomus in epist. I ad Timoth., hom. 2: « Hujusmodi, ait, tibi unguenta eme, quorum odor implere possit orbem. Talem fragrantiam Apostoli spirasse noscuntur. Odor enim, inquit, suavitatis sumus, aliis quidem in mortem, aliis vero in vitam. Quid autem hoc vult? Fertur nempe et sus fragrantia odoris suffocari. Non autem corpus Apostolorum tantum, sed et indumenta ipsa unguento spiritualis gratiae plena erant. Ita enim Pauli indumenta suavissimum spirabant odorem ut etiam daemones pellerent, Act. xix, 12. Quod folium, quam casiam, quam myrrham hujusmodi odor non suavitate et utilitate transcendit? »

Octava: Studium proficiendi

Primo, Paulus, esto in virtutis culmine consisteret, tamen quotidie seipsum superare et ad altiora conscendere satagebat. Hinc sibi persuadebat se esse imperfectum: « Non quod jam acceperim, inquit, aut perfectus sim; sequor autem si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora extendens meipsum, ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis in Christo Jesu, » Philipp. iii, 12. Sapienter S. Hieronymus ad Paulinum: « Nihil in te mediocre esse contentus sum; totum summum, totum perfectum desidero. »

Secundo, Paulus quotidie augebat labores: hinc novas et novas semper regiones adibat et evangelizando obibat. Paulus, ait S. Chrysostomus, hom. 2 De ejus laudibus, quotidie celsior assurgebat, majores ambiens agones, majora certamina, majora pericula, majora tormenta pro Christo, perinde ac flamma in sylvam immissa...

jugiter proserpit, donec totam sylvam subigat, et in immensum crescat incendium.

Tertio, Paulus fideles in spiritu et virtute provehere et perficere studebat, omnesque ad sanctitatis incrementa incitabat. Unde Ephes. iv, 15: « Veritatem, inquit, facientes in charitate crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus. » Et vers. 23: « Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. » Modum crescendi praescribit Rom. xii, 11: « Sollicitudine, ait, non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, in tribulatione gaudentes, orationi instantes, » etc. Et S. Petrus, Epist. II, i, 10: « Fratres, ait, magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis. » « Paulus, ait S. Augustinus, serm. 11 in Evangel. secundum Matth., homines deos vel angelos esse cupiebat. »

Quarto, Paulus curabat ut Episcopi et pastores Ecclesiae essent eximii in doctrina et virtute. Unde non nisi maxime idoneos promovebat, eos scilicet, qui maxime videbantur Christianos in re Christiana promoturi. Vide quot quantaque hac de re praescribat Timotheo Episcopo Ephesino, Epist. I, toto cap. III, et Tito, cap. i, vers. 6 et seq. Ita S. Gregorius Thaumaturgus, Comanae in Ponto, postpositis multis nobilibus et primariis, qui a variis proponebantur, Episcopum creavit Alexandrum Carbonarium, licet reluctantem, qui cum esset vir sapiens, studio latendi, ad carbones in urbem devehendos se abjecerat, eo quod nullus eo esset magis idoneus; qui proinde adeo praeclare rexit istam Ecclesiam, ut pro ea sanguinem fuderit eamque martyrio suo condecorarit. Testis est Gregorius Nyssenus in vita Thaumaturgi.

Quinto, Paulus, etsi haberet scientiam a Deo revelatam et infusam, tamen per otium sacris litteris et lectioni dabat operam. Unde vinctus in carcere a Nerone sibi a Timotheo suos afferri jubet libros et membranas, II Timoth. iv, 13. Et idem praescribit, Epist. I, iv, 13, dicens: « Dum venio, attende lectioni. » Et Epist. II, ii, 15: « Sollicite, inquit, cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. » Si haec faciebat Paulus, qui erat arca virtutum et pelagus sapientiae, spiritus et zeli, quid nos facere convenit. Ita Nepotianus, ait S. Hieronymus, in ejus Epitaphio ad Heliodorum, lectione assidua et meditatione diuturna « pectus suum bibliothecam fecerat Christi. »

Sexto, Paulus erat quasi homo igneus (sic et caeteri Apostoli, ait Chrysostomus, hom. 4 in Acta, erant quasi homines ignei) et quasi flamma immissa in stipulas et silvam, quae quotidie proserpens, in majus et majus semper crescebat incendium. Unde sicut ignis non timet multitudinem stipularum vel asperitatem, nec ab ea laeditur, sed potius augetur omniaque in se convertit: ita et Paulus nulla hominum hostiumque copia, nullis minis et persecutionibus terrebatur aut laedebatur; sed haec omnia erant fomenta ac flabra, quae ignem hunc charitatis quotidie magis accendebant; ille enim omnia devorabat et in se convertebat, juxta illud Cant. viii, 6: « Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades ejus, lampades ignis atque flammarum. Aquae multae non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam. » Hinc et Christus constituens Petrum suum Vicarium, Episcopum, Pastorem et Apostolum totius orbis, ter rogavit: « Petre, amas me? » eoque respondente: « Domine, tu scis quia amo te; » subjunxit: « Pasce oves meas; » ut significaret pastorem animarum quotidie crescere debere in amore, ut pariter crescat in pastura, adeoque mensuram amoris esse mensuram pasturae. Vir ergo Apostolicus dum apostolatum init, et v. g. Indiam, Aethiopiam, Angliam, Hollandiam adit, sibi persuadeat se jam prorsus alium esse debere ab eo qui fuit, ac ex Saulo fieri Paulum, ex animali spiritualem, ex terrestri coelestem, ut sit quasi novus homo coelo lapsus, veniens in novum orbem, qui amorem et ardorem divinum ore, vultu, gestu, oculis spiret, vibret et effulguret; idque magis semper et magis: ac proinde cum S. Xaverio quotidie, crebro ardentibus suspiriis invocet Spiritum Sanctum ejusque hymnum ardenter recitet, ut is eum magis magisque accendat et igniat.

Septimo, Paulus fidelibus quibusque quos ad Christum convertebat, inspirabat suum animarum zelum, etiam plebeiis et feminis. Unde singulos quasi faciebat Apostolos, ut singuli satagerent Christi gloriam et fidem propagare, ad eamque parentes, filios, cognatos, servos, ancillas, vicinos adducere. Atque hac ratione statim per urbes et oppida mire propagata est religio Christiana, granumque sinapi crevit in magnam arborem et segetem. Idem faciant viri Apostolici; sic enim non unius apostolatus, sed plurimorum habebunt laudem, fructum, meritum et gloriam. Alioqui unus solus parum efficiet.

Caput III: De Virtutibus Pauli Proximum Spectantibus

Prima: Indefessa Evangelii praedicatio

Primo, Paulus non aliud praedicabat quam Jesum Christum et hunc crucifixum, I Corinth. ii, 2. Et Ephes. iii, 8: « Mihi, ait, omnium Sanctorum minimo data est gratia haec, evangelizare in Gentibus investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit, ut innotescat principibus et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam; multiformis sapientia Dei... praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro.»

Secundo, Paulus praedicabat non in humana sapientia et eloquentia, sed magna efficacia et zelo, «in ostensione spiritus et virtutis,» I Cor. cap. II, vers. 4. Nam, ut ipse ait, cap. IV, vers. 20: «Non in sermone est regnum Dei, sed in virtute.» Unde S. Hieronymus in Apolog. ad Pammach., pro libris adversus Jovinianum: «Paulum, inquit, Apostolum proferam, quem quotiescumque lego, videor mihi non verba audire, sed tonitrua, etc.; quocumque respexeris fulmina sunt.» Hinc praedicabat gratis: non enim quaerebat lucrum, sed animas. Rursum intrepide, libere, sincere, fortiter, asseveranter: «Licet nos, inquit, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit,» Galat. I, 8. Et II Timoth. IV, 1: «Testificor, ait, coram Deo et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos per adventum ipsius et regnum ejus; praedica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina.»

Tertio, Paulus studiose catechizavit infideles et fideles, praesertim rudes et parvulos primi illius aevi Christiani, adeoque pleraeque ejus conciones non fuerunt aliud quam catecheses. Docebat enim et confirmabat prima fidei rudimenta: «Facti, ait, sumus sicut parvuli in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos,» I Thessal. II, 7. Et: «Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi,» I Corinth. III, 1. Id primitus sanxit et praestitit Christus: «Sinite, inquit, parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos; talium enim est regnum Dei,» Marci X, 13. Id secutus S. Petrus optat omnes repuerascere, Epist. I, cap. II, vers. 2: «Deponentes, ait, omnem malitiam et omnem dolum et simulationes, sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem.» Nam, ut ait S. Hieronymus, epist. 12 ad Gaudentium, «ut aqua in areola digitum sequitur praecedentem, ita aetas mollis et tenera in utramque partem flexibilis est, et quocumque duxeris trahitur.» Sic olim, teste Eusebio, lib. VI Histor., cap. III, VIII et XII, catechumenis instruendis in Alexandrina Ecclesia praefuerunt Pantaenus, Clemens, Origenes, Heraclas; ac praecedenti saeculo Joannes Gerson, Cancellarius Parisiensis, qui pueros catechismum docebat eorumque confessiones audiebat. Et S. Vincentius Ferrerius vir Apostolicus, de quo ita scribit Petrus Ranzanus in ejus Vita: «Neque tantum provectos erudiebat, sed etiam pueros certis ad se horis evocatos instituebat, docens eos cruce se signare, orationem Dominicam, Salutationem Angelicam, fidei Symbolum, Deum colere, parentibus et proximis quibusque honorem habere, et debita officia persolvere.» Hi enim sunt Reipublicae seminarium, qui in viros civesque probos adolescent. Quocirca S. Ignatius fundator Societatis nostrae, cum primis patribus studiose catechesin exercuit, eamdemque omnibus Sociis impense commendavit. Vide Ribadeneiram, lib. III Vitae ejus, cap. XXIV. Unde S. Franciscus Xaverius apostolatus sui in India fundamenta jecit per catechesin rudium et puerorum, adeoque per pueros, parentes, famulos, ancillas convertit: quin et per eosdem miracula magna et multa patravit, uti narrat Tursellinus in ejus Vita, lib. II, cap. III, VI et VII. Xaverium secutus est Gaspar Barzaeus, qui Armuziam per pueros quasi convertit, ac inter alia fanum Saracenorum dejecit, uti refert Nicolaus Trigautius in ejus Vita, lib. II, cap. IV et XIX. Ita Deus humilibus favet, et per parvos pueros et innocentes mira operatur.

Quarto, Paulus socios suae praedicationis et peregrinationis plures allegit, ut Barnabam, Silam, Lucam, Titum, Timotheum, Clementem, etc., quos omnes quasi fratres, imo filios complectens, trajiciebat in viscera sua ac si eos unum faceret secum: et seipsum vicissim transmittebat in interiora eorum, quasi se faceret unum quid cum illis; ita ut in seipso omnes intueretur, et seipsum in omnibus, omnia illorum bona et mala tanquam propria aspiciens. Unde fiebat id quod de Religiosis scribit Chrysostomus, hom. 77 in Joannem, nimirum quod multi per charitatem sint unus ita ut per eamdem charitatis unionem singuli sint multi: «Unio, inquit, decem Religiosorum efficit, ut unus sit decem: nam unus est in omnibus decem, et omnes decem in uno. Quare unusquisque habet viginti manus, viginti oculos, et ita respirat et spirat per decem animas, tantam enim quisque curam gerit de altero, quantam de seipso. Ideoque oculi, manus et pedes omnium decem serviunt unicuique: nullus enim contentus est cura sui ipsius, sed etiam curam gerit reliquorum. Ac idcirco unus potest multa, quia potest sicut decem. Quod si unio est centum Religiosorum, unusquisque poterit quantum centum possunt.» Haec Chrysostomus. Hoc symbolice significant sancta illa animalia Cherubica, Ezech. I, quae erant numero quatuor, et tamen, Ezech. X, 15 et 20, vocantur unum animal: per unionem enim omnia quatuor erant unum, et ita quatuor erant in uno, ut unumquodque vicissim esset in quatuor. Unde et addit, cap. I, 9: «Junctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum.» Paulus enim se solo non poterat omnia praestare. Per Titum ergo catechizabat, per Timotheum privatim hos illosve instruebat, per Silam alibi praedicabat, per Lucam scribebat, etc. Apostolatus ergo plures et plurium conspirationem exigit. Id vidit S. Ignatius fundator Societatis nostrae, nimirum se solum parum posse in fide et pietate Christiana per totum mundum propaganda. Quocirca socios sibi adjunxit, et Societatem instituit, quae toto orbe sparsa, per hanc unionem et gratiam Dei tanta praestat, quanta cum gaudio videmus et audimus. Sic S. Vincen-

tius Ferrerius evangelizando obiens provincias, multos secum ducebat presbyteros, qui eum adjuvarent et poenitentium confessiones exciperent, ut habet ejus Vita. Porro Paulus, fide et Ecclesia aliquo loco plantata, illico eidem aliquem ex sociis, aut ex aliis dabat Episcopum, qui plantata a se rigaret et proveheret. Ita Ephesiis dedit Timotheum, Cretensibus Titum, Rheginis Stephanum, etc.

Quinto, Paulus adibat metropoles, ut Corinthum in Achaia, Ephesum in Asia, Athenas in Graecia, Philippos in Macedonia, Romam in Italia. His enim conversis, reliquae urbes et pagi eis subjecti facile convertuntur; quaelibet enim suae metropolis et principis fidem ac religionem sequitur. Ita S. Xaverius Meacum, Japoniae metropolim, indeque ad regem Sinarum contendit: eo enim converso, totam Chinam et Japoniam, quae Chinae religionem sequitur, convertisset.

Sexto, Paulus prima ubique jaciebat fidei et Ecclesiae fundamenta. «Sic, inquit, praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem, sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intelligent,» Rom. XV, 20. Ipse ergo ubique ingenti animo et conatu, primus glaciem et aciem perfringebat; ipse primus aratrum fidei in novale gentilismi, evulsis errorum vepribus et spinis, immittebat. Unde scribens Corinthiis, Epist. I, cap. IV, 15, ait: «Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.» Hoc imitatus est noster Xaverius, de quo ita scribit P. Nicolaus Trigautius, lib. I De Vita Gasparis Barzaei, cap. XV: «Erat S. Xaverius ex iis imperatoribus, qui non modo nunquam plus militi suo imponebat, quam ipse sibi sumeret; sed qui, ut apud Lucanum Cato, dicere suis posset: Pericula vestra praetentate meo. Solebat enim ipse aliis ad difficillima quaeque vitam praemunire, et initia omnia quae fere solent esse difficiliora, praelibare.»

Septimo, Paulus raptus in paradisum, «illic arcana sacrorum disciplina a veritate initiabatur, atque illinc ad obediendum fidei in omnibus gentibus, vim sermonis accipiebat. Unde totius propemodum orbis terrarum pater exstitit,» ait Nyssenus in Laud. S. Basilii.

Octavo, Paulus praedicabat tum verbis, tum magis precibus et vitae exemplo. Unde ait: «Imitatores mei estote, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram,» Philipp. III, 17. Notat solerter S. Bernardus, serm. 2 De Resurrect., Christum dum Petro pastori commendaret suas oves, ter ingeminare: «Pasce oves meas,» Joan. XXI, 15, ut significet eum tripliciter pascere debere, nimirum mente, lingua, manu. «Pasce, inquit, mente, pasce ore, pasce opere. Pasce animi oratione, verbi exhortatione, exempli exhibitione.» Idem, epist. 201: «Pasce, ait, verbo, pasce exemplo, pasce sanctarum fructu orationum.» Hinc rursum ait Paulus: «Imitatores mei estote, sicut et ego Christi,» I Cor. XI, 1. Hoc ex Paulo didicit S. Basilius, de quo praeclare dixit Nazianzenus in ejus Epitaphio: «Basilii oratio erat tonitru, quia vita erat fulgur.» Denique Paulus semper et ubique praedicabat, etiam in vinculis et martyrio, tum verbis, tum epistolis quarum plures et ardentiores scripsit e carcere. Porro S. Chrysostomus, lib. IV De Sacerdotio, in epistolis Pauli agnoscit «Isocratis tersum leporem, Demosthenis amplam sublimitatem, Thucydidis verendam majestatem, Platonis excellentem dignitatem.» Idem, hom. 6 De Paenit., Paulum vocat «Christi rhetorem, mundi piscatorem, qui per quatuordecim Epistolas, veluti spiritualia retia, ad salutem captat.»

Secunda: Prudentia

Primo, Paulus rerum occasiones prudenter captabat. Unde captus a Judaeis, cum videret judices suos partim esse Pharisaeos, partim Sadducaeos, exclamavit se esse Pharisaeum, et de resurrectione mortuorum judicari, itaque Pharisaeos in suam partem attraxit, qui eum contra Sadducaeos tutati sunt, Act. cap. XXIII, vers. 6. Rursum Paulo prima sui erat cura: «Ne forte, inquit, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar,» I Cor. IX, 27. «Quid enim prodest homini si universum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?» Adde, sui cura et sanctitas est optima dispositio et via ad curandum et sanctificandum alios. Sic enim mater, quo majores et meliores cibos comedit, eo plus generat lactis quod infantibus impertiatur.

Secundo, Paulus, ait Chrysostomus, hom. 5 De ejus Laud., «in verbis et actibus erat varius et multiplex, non mutando sententiam, nec alter factus ex altero; sed ipse quod erat semper manendo, eorum quae dicta sunt usum pro causarum opportunitate variabat. Sic enim medicum videmus nunc urentem, nunc foventem; nunc jejunium, nunc cibum indicentem; nunc aquam calidam, nunc frigidam propinantem: quia hoc aegri et aegritudinis variatio deposcit. Hinc Paulus nunc custodit legem, nunc despicit; nunc servat praesentem vitam, nunc contemnit; nunc postulat pecunias, nunc refutat; nunc circumcidit, nunc circumcisionem excludit.» Quocirca S. Gregorius Nazianzenus Paulum et Apostolos vocat ambidextros. «Bonum ducem efficient labor in negotiis, industria in agendo, in providendo consilium, et celeritas in conficiendo,» ait Cicero. Talis per omnia fuit Paulus.

Tertio, Paulus prudenter se personis accommodabat, ut cum Judaeis videretur Judaeus, cum Gentilibus Gentilis, cum infirmis infirmus: «Omnibus, inquit, omnia factus sum, ut omnes salvos facerem.» Idem egregie imitatus est S. Xaverius.

Hinc prudenter uterque studuit conciliare sibi principes et magistratus, laudando eorum officium et politiam quasi a Deo institutam, ac jubendo ut Christiani eis, licet Ethnicis, obedientiam, honorem et tributum praestent, Rom. XIII, 1 et seq. Hoc imitentur viri Apostolici, ac principes tam laicos quam ecclesiasticos sibi devinciant: illi enim eorum operas valde vel promovere, vel impedire possunt. Unde et S. Petrus, Epist. I, cap. II, vers. 13: «Subjecti, inquit, estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis, ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: quia haec est voluntas Dei.» Hac de causa Paulus impense orari jubet «pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et castitate,» I Timoth. II, 2.

Quarto, Paulus eleemosynas pro pauperibus Christianis qui erant Hierosolymae, per Timotheum et socios colligebat, ne quis suspicaretur eum pro se petere, aut aliquid in proprios usus convertere, II Corinth. VIII, 20. Ita et S. Xaverius Gaspari Barzaeo mandat, ut eleemosynas sibi oblatas ad eleemosynarios amandet, multasque hujus rei causas et utilitates assignat, quas recenset Tursellinus in ejus Vita, lib. VI, cap. XII.

Quinto, Paulus prudentissimus erat morborum animi medicus; cuique enim congrua et propria exhibebat pharmaca, quae ex eo hausit et accurate dispersit S. Gregorius, tota III parte Pastor., ubi fuse docet qua ratione et modo admonendi sint viri, qua feminae; qua laeti, qua tristes; qua subditi, qua Praelati; qua hebetes, qua sapientes; qua verecundi, qua impudentes; qua aegri, qua sani; qua pigri, qua praecipites; qua mansueti, qua iracundi; qua pertinaces, qua inconstantes; qua humiles, qua elati, etc. Idem, part. II, vivam veri Pastoris ideam ita depingit: «Sic necesse est cogitatione mundus, actione praecipuus, discretus in silentio, utilis in verbo, singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus, internorum curam in externorum occupatione non minuens, exteriorum providentiam internorum sollicitudine non relinquens,» quae deinde sigillatim ordine toto libro prosequitur.

Tertia: Zelus

Primo, Paulus charitate complexus est totum orbem eumque studuit «Deo offerre, ait S. Chrysostomus, hom. 1 De ejus Laudibus; qui terram videlicet ac mare, Graeciam simulque Barbariam, omnemque prorsus quanta sub coelo est regionem, quasi volitans circumivit, non simplici labore, velut in vacuum itinera percurrens, sed peccatorum spinas pariter evellens, et verbum seminans ubique pietatis, fugans errores, veritatem reducens, ex hominibus angelos faciens; quinimo ipsos homines quasi ex daemonibus in angelos provehens.» Hinc quasi fulgur, ut ait Chrysostomus, hom. 2, celerrime orbem pertransiit et subegit. Pinxit Apelles Alexandrum Magnum fulgur manu tenentem, eo quod instar fulguris eum pervaserit et subjugarit. Unde et Alexander usurpare poterat illud Julii Caesaris: «Veni, vidi, vici.» Paulus superavit Alexandrum, quia orbem subegit verbo, non ferro, Christo non Alexandro. Ita S. Chrysostomus, cujus verba recitabo, Act. xx, 16. Ex hoc zelo plus caeteris Apostolis laboravit, ut ipse ait, I Cor. xv, 10.

Secundo, cor Pauli ita magnum erat, latum et amplum, ut totus mundus ei videretur exiguus. Audi S. Chrysostomum, hom. 32 in epist. ad Rom., in Morali: «Cordis illius, ait, pulverem videre vellem: quod si quis totius orbis cor dixerit, et elementum primarium salutis nostrae, non erraverit. Cor istud adeo latum fuit, ut in se susceperit integras urbes, populos et gentes. Cor enim, inquit, meum dilatatum est, sed ut latum fuerit, tamen saepe numero occupavit et pressit illud quod ipsum dilatabat dilectio. Ex multa quippe tribulatione, inquit, et anxietate cordis scripsi vobis. Et dissolutum etiam videre vellem cor istud, erga unumquemque pereuntium accensum et ignitum, secundo parturiens filiorum abortus, Deum videns hostiam factum, coelis ipsis sublimius, orbe latius, radiis solaribus exhilaratius, igne ferventius, adamante solidius, fluvios emittens (flumina siquidem fluent ex ventre ejus, inquit, aquae vivae), ubi erat fons exiliens et rigans non terrae superficiem, sed animas hominum. Unde non solum fluvii, sed et fontes lacrymarum noctes atque dies emanarunt. Cor, inquam, quod novam vitam, non hanc nostram, vixit. Vivo enim, inquit, jam non ego, vivit vero in me Christus. Cor itaque Christi erat cor Pauli tabulaque Spiritus Sancti, atque charitatis volumen.»

Tertio, Paulus habebat zelum admirabilem animarum. Hic enim eum impulit ad tantos labores pro iis continue exantlandos omniaque vitae discrimina animose subeunda. «Aemulor, inquit, vos Dei aemulatione: despondi enim vos uno viro virginem castam exhibere Christo,» II Cor. XI, 2. Zelo ergo videbatur esse angelus, imo Seraphinus. Nam, ut ait S. Ambrosius, in Psal. CXVIII, serm. 18: «Angeli sine zelo, nihil sunt, et substantiae suae amittunt praerogativam, nisi eam zeli ardore sustentent.» Et paulo post: «Et quid miremur, si angeli eum habent? Ipse Deus Pater ait: Zelans zelabo Jerusalem zelo magno: quia Deus magnus, ideo et zelus magnus est; et pro uniuscujusque potentiae qualitate, ita et zelus aut mediocris aut magnus est. Zelo vindicatur Jerusalem, zelo Ecclesia congregatur, zelo fides acquiritur, zelo pudicitia possidetur. Dominus quoque Jesus ait: Zelus domus tuae comedit me.» Et rursum: «Zelum habere debet sacerdos, qui incorruptam servare studet Ecclesiae castitatem.

Ita Phinees sacerdos, zelo suo occidens principem idololatrantem, idololatriam compescuit, indignationem Dei et vindictam sedavit, meruitque pontificatum perpetuum, Num. XXV, 11. Pergit Ambrosius: «Bonus zelus et utilis in sacerdote, praecipue ne negligens, ne remissus sit (unde vulgo dicitur: Qui non zelat, non amat); zelus Dei vita est. Zelum habuit Elias, et ideo raptus ad coelum est. Zelans, inquit, zelavi pro Domino Deo exercituum,» III Reg. XIX, 10. «Zelum habuit Mathathias, qui adversus sacrilegia Antiochi excitavit plebem ad resistendum,» I Mach. II, 27.

Quarto, Paulus zelum exercuit in idola, daemones, vitia et vitiosos, illa extirpando, hos corrigendo, secutus Christum, qui ait, Lucae XII, 49: «Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?» et Psaltem, qui ait, Psal. CXVIII, 139: «Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.» Unde S. Ambrosius loco jam citato: «Zelum qui habent, inquit, omnes sibi inimicos suos putant, qui sunt hostes Dei, quamvis patrem, fratres, socios. Omnibus dicit: In hostes facti sunt mihi, sicut David ait.» Et S. Gregorius, II part. Pastor., cap. VI: «Sit rector, inquit, per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus, ut et bonis in nullo se praeferat; et cum pravorum culpa exigit, potestatem sui protinus prioratus agnoscat, ut erga perversos jura rectitudinis exercere non formidet.» Sic Paulus jubet Tito, cap. I, vers. 13, ut duros dure increpet.

Quinto, Pauli quasi hominis ignei, sermo pariter erat igneus, instar Eliae, de quo dicitur: «Surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat,» Eccli. XLVIII, 1. Unde et curru igneo raptus est in coelum. Nam, ut ait Psaltes, Psal. CXVIII, 140: «Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.» «Hoc igne, ait S. Ambrosius, ibid., apostolicum illud aurum probatur. Hoc igne calefactus dicit Jeremias: Et erat ignis flammigerans in ossibus meis. Hoc igne pretiosi illi lapides illuminantur, faenum autem et stipula consumitur. Mundat ergo hic ignis animum, consumit errorem. Hic est ignis qui ardet ante Dominum: nisi enim quis flagrantiam devotionis sumpserit, praesentiam Domini habere non poterit. Hoc igne urebatur rubus, et non exurebatur. Urit enim sermo divinus, ut corrigat conscientiam peccatoris, non exurit ut perdat.» Praeclare S. Augustinus, in Psal. LXVIII: «Quis, ait, comeditur zelo domus Dei? qui omnia quae forte ibi videt perversa, satagit emendare, cupit corrigere, non quiescit: si emendare non potest, tolerat, gemit. Non excutit de area granum, sustinet paleam, ut intret in horreum, cum palea fuerit separata.» Et S. Chrysostomus, hom. 52 in Acta: «Qui igne, inquit, Christi captus fuerit, talis fit, qualis esset homo solus super terram habitans: adeo nihil ei curae est gloria et ignominia. Tentationes autem sic contemnit, et flagella, et carceres, quasi in alieno corpore pateretur; vel perinde ac si adamantinum possideret corpus. Quae autem suavia sunt in hac vita, ita ridet, et non sentit, sicut nos ipsi mortui corpora mortua: et sicut muscae in medium flammae non incidunt, sed fugiunt, ita et affectiones animi illos accedere non audent.» Celebrant Gentiles plenis buccis duodecim labores et heroica facinora Herculis, quos ita decantat Poeta:

Compressit Nemeae primum virtute Leonem. Extincta est anguis quae pullulat, Hydra secunda. Tertius evictus Sus est Erymanthius ingens. Cornibus auratis Cervum necat ordine quarto. Dejicit horrisono quinto Stymphalidas arcu. Abstulit Hippolytae sexto sua vincula victae. Septimus Augiae stabulum labor egerit undis. Octavo domuit magno luctamine Taurum. Tum Diomedis equos nono cum rege peremit. Geryonem decimo triplici cum corpore vicit. Undecimo abstractus vidit nova Cerberus astra. Postremo Hesperidum victor tulit aurea mala.

Longe verius et potiori jure celebrat sancta Scriptura heroica gesta Samsonis, Davidis, Judae et fratrum Machabaeorum; sed hos omnes superavit Paulus, non corpora, sed animas vinciens et vincens; non bruta, nec homines duntaxat, sed et daemones subjugans; non unam gentem, sed totum orbem Christo subjiciens. Paulus ergo est verus Christi Hercules, verus Samson, verus David, verus Machabaeus, qui non duodecim, sed mille trophaea erexit, mille triumphos peregit.

Quarta: Compassio

Primo, Paulus omnium infirmitatibus una compatiebatur et cruciabatur, ac si omnium esset mater: proinde eas curare ac in se suscipere satagebat, secutus illud Isaiae de Christo, cap. LIII, vers. 4: «Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit.» Praeclare S. Gregorius, praedicatores vocat cervas et ibices, quae prae caeteris animalibus difficillime, maximoque nisu et cruciatu pariunt. Unde de eis mystice explicat illud Job, cap. XXXIX, vers. 1: «Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas considerasti? Incurvantur ad foetum, et pariunt, et rugitus emittunt. Video, ait, Paulum quasi cervam quosdam in suo partu magni doloris rugitus emittentem: O insensati, ait, Galatae, quis vos fascinavit? Et: Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, carne consummemini? Currebatis bene, quis vos impedivit veritati non obedire? Qualis in hujus cervae partu rugitus fuit, quae diu conceptos foetus cum tot difficultatibus peperit, et quandoque partus ad malitiae uterum redisse cognovit? Consideremus quid doloris habuerit, quid laboris, quae et postquam potuit concepta edere, rursum compulsa est exstincta suscitare.» Vide eumdem, lib. XXX Moral., cap. IX et X.

Secundo, Paulus per compassionem crebro flebat. Unde aliquo in peccatum labente, moestitia, omni verme molestior, eum consumebat, ait S. Chrysostomus, homil. 1 De ejus Laud.: « Hinc et juges lacrymarum fontes, inquit, ex eo non diebus solum, sed etiam noctibus affluebant, omnique muliere parturiente vehementius affligebatur in singulis, propter quod etiam dicebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis, » Galat. IV, 19. « Et in causa ejus qui fuerat fornicatus, ait S. Chrysostomus, hom. 3 De Laud. S. Pauli, non minus ipso qui pro peccato suo lamentabatur, dolet, proque illo alios deprecatur dicens (II Cor. II, 8): Confirmate in illum charitatem. Sed etiam quando illum ab Ecclesiae corpore separabat, quam multis hoc lacrymis gemituque faciebat: Ex multa, inquit, tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrymas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam charitatem habeam abundantius in vos, » ibid., vers. 4. Idem, hom. 6 in Matth.: « Paulus, inquit, crebro flevisse legitur, risisse nunquam, aeque ac Christus. » Idem, hom. 2 De Laud. S. Pauli: « Nullus, ait, tanto affectu mala propria, quanto Paulus deflebat aliena. »

Tertio, Paulus videns avariores et arctiores Christianorum a se conversorum animos ad dandam et debitam jure naturae et divino alimoniam, non refrixit in evangelizando, sed majori charitate eos complexus, eorum oblationes et dona recusavit, gratisque eis praedicavit, nocte et die cum lacrymis docens, et monens unumquemque eorum, uti ipse ait, Act. xx, 31. Vide S. Chrysostomum, hom. 44, cujus verba ibidem recitavi. Hinc rursum ait Corinthiis tenacioribus, Epist. II, cap. xII, vers. 15: « Ego libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris, licet plus vos diligens, minus diligar. »

Quarto, Paulus sicut omnes lapsos benigne in gratiam recipiebat, ita labantes omni ope sustentabat. « Quis, ait, infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? » II Cor. xi, 29; et de iisdem sollicitus, cap. xii, 20: « Timeo, ait, ne forte cum venero, non quales volo inveniam vos, et ego inveniar a vobis, qualem non vultis; ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, etc., sint inter vos; ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos. » « Omnem enim, inquit Chrysostomus, hom 3 De Laud. S. Pauli, prorsus hominem Deo exhibere cupiebat, et omnes quantum ad ipsum spectat, exhibuit: quasi enim universum mundum genuisset, sic perturbabatur, sic currebat, sic omnes in regnum Dei festinabat inducere, docendo, pollicendo, meditando, orando, supplicando, terrendo, daemones animarum corruptores fugando: aliquando epistolis, aliquando praesentia: nunc sermone, nunc rebus: nunc per discipulos, nunc per semetipsum conabatur erigere labantes, stantes vero firmare, humi jacentes erigere, sanare contritos, torpentes oleo exhortationis animare. »

S. Paulum imitatus est Nepotianus, de quo S. Hieronymus in ejus Epitaph. ad Heliod.: « Clericatum, inquit, non honorem intelligens, sed onus, primam curam habuit, ut invidiam humilitate superaret, subvenire pauperibus, visitare languentes, provocare hospitio, lenire blanditiis, gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus; caecorum baculus, esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium fuit. Ita in singulis virtutibus eminebat, quasi caeteras non haberet. Inter presbyteros et coaequales primus in opere, extremus in ordine. »

Quinto, Paulus non tantum animarum, sed et corporum curam gerebat. Unde studiose in Achaia et Macedonia collectam pecuniarum fecit pro pauperibus Hierosolymitanis, II Cor. viii et ix. Ipse ergo sibi labore manuum victum parans, alios insuper alebat; ipse pauper, alios ditabat; ipse esuriens, alios pascebat; ipse pedibus incedens, socios navi imponebat, Act. xx, 13 et 34: « Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos: nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis, » ait ipse, II Cor. xii, 14. Vere S. Hieronymus ad Paulinum: « Verum Christi templum, ait, anima credentis est: illam exorna, illam vesti, illi offer donaria, in illa Christum suscipe. » Idem, epist. 4 ad Rusticum: « S. Exuperius, inquit, Tolosae Episcopus, viduae Sareptensis imitator, esuriens pascit alios, et ore pallente jejuniis, fame torquetur aliena, omnemque substantiam Christi visceribus erogavit. Nil illo ditius, qui corpus Domini canistro vimineo, sanguinem portat in vitro, qui avaritiam ejecit e templo, etc. »

Sexto, Paulus suo et Christi exemplo, impense Christianis commendat, ut mutuas et aliorum quorumlibet infirmitates tolerent, sustentent et curent. Hoc enim non tantum indicium esse magnae et robustae virtutis; sed et causam meritoriam, ut Deus vicissim nostras infirmitates toleret et curet. « Debemus, inquit, nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, » Rom. xv, 1. Et cap. xiv, vers. 1: « Infirmum autem in fide assumite. » Et Galat. vi, 2: « Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. » Vide ibi dicta.

Septimo, Paulus studiose vitabat et cavebat quodlibet scandalum: « Sine offendiculo, inquit, estote Judaeis et Gentibus, sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant, » I Cor. x, 32. Hinc vetuit idolothyta comedi ob scandalum. Vide Rom. cap. xiv, et I Cor. viii. Sapienter S. Hieronymus, in Epitaphio Nepotiani ad Heliodorum Episcopum: « Domus, ait, tua et conversatio quasi in specula constituta, magistra est publicae disciplinae: quidquid feceris, id sibi omnes faciendum putant. Cave ne committas, quod aut

qui reprehendere volunt, digne lacerasse videantur; aut qui imitari, cogantur delinquere. »

Quinta: Amor inimicorum

Primo, Paulus Judaeos hostes et insidiatores suos infensissimos, qui ejus sitiebant cruorem eumque quotidie discerpere gestiebant, ait S. Chrysostomus, ita amavit, ut eis jugiter praedicarit, ubique prius ingrediens synagogas Judaeorum, quam ad Gentes diverteret, ut patet ex Actis, cap. xiii et seq. Ubi admirare heroicam Pauli constantiam, qua toties repulsus a Judaeis, semper ad eos rediit, sperans se eos conversurum. Nam, ut ait S. Chrysostomus, hom. 1 ad Populum: « Mollis et ignavus ex primo statim impetu concidit, vehemens autem et excitatus, licet millies interpelletur, tanto magis divinis rebus instabit, quantum in se est omnia implens. Amantis enim maxime est, nunquam ab his quae amato complacent, absistere. »

Secundo, optabat pro eorum salute millies mori, imo gehennae tormenta subire, Rom. IX, 1: « Veritatem, inquit, dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto, quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, » puta pro Judaeis. Vide ibi dicta.

Tertio, Paulus pseudoapostolos sibi invidentes humilitate sustinuit, patientia fregit, prudentia discussit, magnanimitate superavit, charitate subjugavit. Vide totum cap. x et xi, epist. II ad Corinth., et ea quae ibi dixi. « Quanto amplius, inquit Chrysostomus, hom. 3 De Laud. S. Pauli, efferabantur inimici, tanto eorum magis miserabatur insaniam. Ut enim aliquis indulgentissimus pater afficitur erga filium phrenesi comprehensum, cujus quanto magis conviciis ictibusque pulsatur, tanto potius eum miseratur et deflet: ita Paulus qui ipsam magnitudinem passionum eorum a quibus affligebatur, existimaret furorem, majora illis adhibebat fomenta pietatis: saepe lacrymabatur, vehementer pro illis dolebat; volentes illis insultare prohibebat, excusabat. Mordebatur enim vehementer, ac penitus dissecabatur, cum eos pereuntes videret. »

Quarto, Paulus fidelibus impense commendat dilectionem inimicorum quasi notam Christi et Christianismi: « Si esurierit, inquit, inimicus tuus, ciba illum. Si sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum, » Rom. xii, 20. Christus enim idipsum sanxit prae gentilibus Philosophis et Judaeis, Matth. v, 43: « Audistis, inquit, quia dictum est (Judaeis): Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. »

Quinto, Paulus persecutiones, contradictiones, infortunia aliaque impedimenta sibi in praedicatione objecta, ascribebat diabolo. Unde ejus machinationes sapienter indagabat, et fortiter ac constanter superabat. Ita fornicarium Corinthium a se excommunicatum, post poenitentiam jubet absolvi, ne in pusillanimitatem et desperationem incidat, « ut non circumveniamur, inquit, a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus, » II Cor. ii, 11. Et cap. xi, 14: « Satanas transfigurat se in angelum lucis. » Et cap. xii, 7: « Datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. » Et I Thessal. ii, 18: « Voluimus venire ad vos, etc., sed impedivit nos Satanas. » Unde orat, Roman. xvi, 20, dicens: « Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. » Et Ephesios, cap. iv, 27, monet: « Nolite locum dare diabolo. » Sic et S. Petrus, Epist. I, cap. v, 8: « Sobrii, inquit, estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide. »

Sexta: Martyrium

Primo, Paulus toto apostolatus sui tempore fuit Martyr: longum enim in perpetuis periculis, aerumnis, persecutionibus, quas ipse recenset, II Cor. xi, obivit martyrium. Hinc ipse e primis sub Nerone vinculis, quasi martyrii candidatus, illud avide exspectans et ambiens, scribens ad Philip., cap. ii, 17: « Sed et si immolor, inquit, supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus vobis, » q. d. Sacrificium meum est praedicatio Evangelii, vos estis mea hostia quam sacrifico, libamen sit sanguis meus: libens ergo sanguinem pro vobis fideque vestra profundam, ut eo vos quasi hostiam condiam, sanciam, libem offeramque Deo. Et, I Cor. xv, 31: « Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro. » Unde S. Bernardus, serm. 1 in die S. Petri et Pauli: « Isti, inquit, sunt praeclari Martyres, Martyrum duces, Apostolorum principes, duo magna luminaria, quos Deus in corpore Ecclesiae suae constituit, quasi geminum lumen oculorum. Illi mihi traditi sunt in magistros, et in mediatores, quibus secure me committere possim. »

Secundo, Paulus laureae apostolatus sui imposuit coronidem martyrii. Cum enim Romanos a Simone Mago, pellicem a Nerone ad Christum traduxisset, ait Chrysostomus, lib. I Contra Vituper. vitae monasticae, a Nerone anno imperii sui 13, securi in columna, quae etiamnum juxta Romam ad aquas Salvias visitur, percussus, cursum suum glorioso martyrio conclusit et decoravit. Quis animi ipsius in ultimo illo vitae articulo sensa ultima, quis animae Dei Christique desiderio ardentis vota et preces, quis colloquia cum Christo, quis suspiria, quis gaudia, quis raptus commo-

moret, imo cogitatione assequatur? Sane in illo vitae et mortis confinio, in illo temporis et aeternitatis horizonte jam quasi coeli civis, imo quasi Seraphinus, toto in Christum mentis rapiebatur excessu. Unde et ore et voce Jesum ingeminans, caput, licet a cervice recisum, tres ingentes dedit saltus, quibus totidem miraculo ingenti fontes e terra elicuit, quibus etiamnum Roma fruitur, perennibus utique testibus fontium doctrinae et gratiae, quos vivens in Romam et totum orbem scaturivit et eructavit. Hinc etiam insolito vultus vocisque ardore, lictores suos militesque ad Christum convertit. Denique e cervice recisa non sanguis, sed lac emanavit, ut non tam cruentatus emori, quam lacteus vivere solitumque doctrinae suae lac fidelibus, etiam moriens porrigere videretur. Vere S. Hieronymus, ad Eustoch. de custod. virg.: « Pretiosa, inquit, in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Haec est sola digna retributio cum sanguis sanguine compensatur, et redempti cruore Christi pro Redemptore libenter occumbimus. »

Tertio, Paulus martyrii fidelibus fuit dux et antesignanus, eoque caeteris Martyribus tanto exemplo praeivit, ut Romae et alibi multa centena fidelium millia cum animose secuta, sanguinem pro Christo fuderint, martyriumque non tantum obierint, sed et ambierint. « Ut tu sine offensione gradiaris, discipuli Domini amictu proprii sui corporis exuentes, inter adversa turbarum viam tibi suo stravere martyrio, » ait S. Ambrosius, lib. IX in Lucam. Idem S. Ambrosius, lib. VII, epist. 1, quae inter omnes est numero 53, narrat S. Paulum sibi apparuisse et revelasse locum in quo sepulta erant corpora S. Gervasii et Protasii martyrum, discipulorum et asseclarum suorum, ac jussisse ut ea eximeret et Ecclesiam eorum nomine fabricaret, in qua honorifice illa reconderet. « Apparuerunt (S. Gervasius et Protasius) mihi, inquit, cum tertia persona, quae similis esse B. Paulo Apostolo videbatur, cujus me vultum pictura docuerat, in tantum ut ipse mecum, illis tacentibus, loqueretur dicens: Isti sunt qui monitis meis obtemperantes, praedia et divitias respuentes, secuti sunt Domini nostri Jesu Christi vestigia; nihil terrenum, nihil carnale concupiscentes, in media hac Mediolanensi urbe per decem annos in Dei servitio perdurantes, ad hoc pertingere meruere, ut Christi Martyres fierent. Quorum corpora in eo loco invenies, in quo stas et oras. »

Porro Paulus moriens animam coelo, famam aeternitati, fideles Ecclesiae, corpus et sanguinem cum fide Romae transmisit et consecravit, factusque non tantum civis, sed et Consul ac Imperator Romanus, ibidem arcem imperii obtinuit, deturbatoque daemonum et Gentilitatis cultu, Christi crucis vexilla constituit, ut jam Roma Ethnica facta Christiana, Christo non tantum suum, sed et totius orbis sibi subjecti, caput submittat. Vere Tertullianus, in Scorpiaco, cap. xv: « Orientem fidem, ait, Romae primus Nero cruentavit. Tunc Petrus ab altero cingitur, cum cruci-astringitur. Tunc Paulus civitatis Romanae consequitur nativitatem, cum illic martyrii renascitur generositate. » Idem, De Praescript. adversus haeret., cap. xxxvi, Romanam Ecclesiam celebrans: « Statu felix Ecclesia, inquit, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt. » Vide S. Chrysostomum, hom. 32 in epist. ad Roman., in Morali, ubi inter alia ait: « Quis mihi nunc dabit circumfundi corpori Pauli, affigi sepulcro, videre pulverem oris illius, per quod locutus est Christus? Voto potitus est non in vita, sed post mortem. Nam corpus S. Chrysostomi Romam translatum, conditum est ad limina Apostolorum Petri et Pauli, ut eorum ostiarius esse videatur: ubi eum quasi Pauli discipulum et asseclam illi associatum, eo quo par est cultu et devotione veneramur. Porro Chrysostomus, hom. 6 De Paenit., Neronem vocat victum, Paulum vero victorem: « Respuebat, inquit, Cilix pellium sutor, vinctus, pauper fameque confectus, Romanae opulentiae regem imperantem omnibus. Quis ergo clarior? qui vincebat in vinculis, an qui superabatur in purpura? qui contemnebatur imperans, an qui jussus nihil curabat jubentis imperium? qui solus cum esset, vicit, an qui innumero vallatus exercitu victus est? Vinctus catena diadematum prostravit regem. » Denique Paulus fuit

Quidam quasi in terris obambulans Deus, Et sanctus in carne angelus: In regeneratione similis futurus Dei Filio, Suaque mensura Deus.

Haec de effigie Pauli breviter dicta sunt. Nam eamdem plenius et copiosius efformat noster P. Thomas Massutius integro opere, quod hoc titulo et argumento adornat.


Votum Auctoris

Ex S. Hilario, lib. I De Trinit.

« Ego hoc vel praecipuum vitae meae officium debere me tibi, Pater, omnipotens Deus, conscius sum, ut te omnis sermo meus et sensus loquatur. Neque enim ullum aliud majus praemium hic ipse usus mihi a te concessus loquendi potest referre, quam ut praedicando te tibi serviat, teque quod es, Patrem scilicet Unigeniti Dei, aut ignoranti saeculo, aut neganti haeretico demonstret. Et in hoc quidem tantum voluntatis meae professio est: caeterum auxilii et misericordiae tuae munus orandum est ut extenta fidei nostrae confessionisque vela flatu Spiritus tui impleas, nosque in cursum praedicationis initae propellas. » Amen.