Cornelius a Lapide
Index
Introductio
Tria hic praemittenda sunt: primum, de libri argumento; secundum, de fine et scopo; tertium, de auctore.
De Libri Argumento
Quoad primum: Argumentum liquet ex titulo. Inscribitur enim hic liber a Graecis Πράξεις, a Latinis Actus, a Syro Historia Apostolorum, quia eorum gesta, non omnia, sed praecipua magisque illustria circa Evangelii promulgationem et propagationem enarrat. Quocirca S. Chrysostomus eum cognominat Librum dogmatum de Spiritu Sancto, et Œcumenius Evangelium Spiritus Sancti (perinde ac Itali Pentecosten nuncupant Pascha Spiritus Sancti: prius enim Pascha est Christi resurgentis); nam uti, inquit, quatuor Evangelistae scribunt Evangelium Actaque Christi, sic Lucas hic describit Evangelium Actaque Spiritus Sancti, quae scilicet ipse gessit in Apostolis et per Apostolos. Sicut enim Filius Dei amore nostri e caelis descendens incarnatus est, ut ore proprio nos doceret viam virtutis et salutis, atque arcana Patris abscondita a constitutione mundi; ita post Christum ad nos visibiliter descendere voluit Spiritus Sanctus, et quasi Christi aemulus, quodammodo incarnari in linguis igneis, ut iis imbueret Apostolos primosque fideles. Quia, ut ait S. Gregorius Nazianzenus et ejus interpres Nicetas, orat. 44: « Cum Filius corpore sensibili et conspicuo nobiscum consuetudinem habuisset, par erat, ut Spiritus quoque corporaliter appareret; sicut etiam apparuit primum in forma columbae, nunc in forma linguarum ignearum. Et cum Christus ad ea quae Deo conveniebant, reversus esset, suaeque gloriae restitutus, Spiritum ad nos post Christum descendere oportebat, » ut testimonium Christo perhiberet ejusque coepta compleret. Qua de causa plura et praeclariora gessit quam ipse Christus. Christum enim decebat in humilitate carnis et passionis redemptionem nostram peragere: qua peracta, congruebat ut Spiritus Sanctus eum per miracula, praedicationem Evangelii, conversionem et subjectionem omnium gentium toto orbe celebraret et glorificaret, juxta id quod ait Apostolus, Philip. II, 8: « Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, etc. Propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum. »
Spiritus Sanctus ergo a Christo Apostolis promissus, et post ejus in caelum ascensum in Pentecoste ad eos missus, quasi alter Christus, non jam mortalis, sed immortalis et gloriosus, eos implevit sapientia, robore, zelo, virtute miraculorum omnique charismate caelesti, quibus ipsi quasi panoplia, a capite ad talos armati debellarunt idola, daemones, philosophos, oratores, reges et principes, ac triumphantes totum orbem subegerunt Christo. Hoc enim opus fuit non hominum paucorum et rudium, sed Spiritus Sancti. « Conspicies hic, inquit Chrysostomus, Apostolos seu volucres terram mariaque percurrentes, ac timidos illos quondam rudesque subito in alios homines esse versos, fastu divitiarum, gloria, ira, concupiscentia, breviter rebus omnibus superiores esse factos; » utique non alia vi, quam Spiritus Sancti eos agentis et impellentis. « Apostoli, ait S. Hilarius in cap. v Matth., vers. 13, sunt rerum caelestium praedicatores et aeternitatis velut salores, immortalitatem omnibus corporibus, quibus eorum sermo aspersus fuerit, conferentes. » Ex Actis ergo discimus, quanta sit virtus et sanctitas Christi et christianismi, ac quam apud paucos primaeva illa remanserit.
Disputat hic Valla, et alii, an hic liber potius Actus vocandus sit, an Acta? Sed hoc leviculum de syllabis litigium grammaticis dirimendum relinquamus. Romani aliique docti indigitant Actus, quae vox prope respondet Graeco Πράξεις, uti Valla aliique fatentur. Actus hosce esse Scripturam Canonicam, de fide est, uti censuit Ecclesia saeculorum omnium et consentiunt haeretici omnes moderni. Historia ergo haec certissima est, jucundissima, utilissima, augustissima. Narrat enim gesta non tam Apostolorum, qui Ecclesiae fuere principes, quam ipsiusmet Spiritus Sancti per Apostolos.
Hoc itaque libro describitur infantia Ecclesiae Christianae et primaevi Christianorum mores, fervor et sanctitas aspirata a Spiritu Sancto per praedicationem Apostolorum, praesertim S. Pauli, cujus comes individuus et oculatus testis, imo cooperator fuit S. Lucas, quem hujus libri auctorem esse habet inscriptio Graeca, Complutenses et omnes consentiunt. Audi S. Hieronymum, lib. De Scriptoribus Ecclesiasticis, in Luca: « Aliud quoque edidit volumen egregium, quod titulo Πράξεις Ἀποστόλων praenotatur, cujus historia usque ad biennium Romae commorantis Pauli pertinet, id est, usque ad quartum Neronis annum: ex quo intelligimus in eadem urbe librum esse compositum. » Idem habet inscriptio marmorea, quam vidi Romae in Ecclesia S. Mariae in Via lata, quae fuit statio S. Pauli et Lucae in primis vinculis. Captus est enim Paulus a Judaeis Hierosolymae, et appellans Caesarem, a Festo praeside missus est Romam ad Neronem anno secundo ejusdem, ibique mansit per biennium: ubi S. Lucas hanc suam historiam finit, et concludit dicens, cap. ult., vers. ult.: « Mansit autem (Paulus) biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, praedicans regnum Dei, et docens quae sunt de Domino Jesu cum omni fiducia, sine prohibitione. » Hinc sequitur, hunc librum 27 annorum circiter acta complecti. Tot enim fluxerunt ab ascensione Christi in caelum, quae contigit anno ejus 34, a qua orditur Lucas, usque ad annum 4 Neronis, ubi finit, qui incidit in annum Christi 60: ita S. Hieronymus. Quanquam Baronius biennium (puta finem biennii) hoc carceris S. Pauli consignat anno 3 Neronis, qui fuit annus Christi 61, ita ut 28 annorum hic texatur historia, quot pariter libri sunt capita. Unde sequitur, eodem anno Christi 60 vel 61, librum hunc a Luca esse conscriptum, vel perscriptum et finitum.
Duae sunt praecipuae libri partes. Priore, a cap. I usque ad decimum, recensetur fundatio fidei et Ecclesiae in Judaea et Samaria, juxta praeceptum Christi, Actor. I, 8. Posteriore, a cap. X usque ad finem enarratur propagatio Evangelii per Syriam, Lycaoniam, Pamphyliam, Graeciam aliasque gentes opera Apostolorum, praesertim S. Pauli, facta. Ubi notat Irenaeus, lib. III, cap. xiv, Lucam non omnia Christi acta vidisse, sed quaedam vidisse, quaedam audivisse. Unde S. Gregorius, loco jam citato, censet Lucam fuisse comitem Cleophae, et utrique Christum se revelasse in Emmaus per fractionem panis, Lucae XXIV, 23 et seq.
Stylus planus est; quare in eo explicando mora meo exactus ero, sed brevis: qui plura cupit variamque eruditionem, legat nostrum Lorinum, quo nemo fusius, nec eruditius commentatus est. Mihi propositum est lectoris quaquaversum commodis consulere iisque obsequi, ideoque quae ab aliis fuse, vel confuse, vel involute et obscure dicta sunt, ea breviter, methodice, aperte et clare dicere complectique contendo; quae vero ab aliis tacita, vel omissa sunt, addo. Sequor enim brevitatem, methodum, claritatem, integritatem et copiam: an assequar, judicet lector. Deum rogo, ut quod minus ego, ipse plenius assequatur; utque haec mea vota uni ipsius gloriae bonoque publico plene planeque serviendi secundet, praestet et compleat. Amen.
Praeter Commentaria S. Chrysostomi, Œcumenii et aliorum, pulchro carmine Acta Apostolorum vertit et explicuit Arator Diaconus, tempore Justiniani Imperatoris, sub annum Domini 530.
De Fine et Scopo
Quoad secundum: Finis et fructus hujus libri est, ut in eo aureum primitivae Ecclesiae saeculum intuentes, videamus quantum ab illo desciverimus, omnique studio ad idem redire conemur. Sane cum priscos et primaevos Christianorum mores adeo sanctos vitamque admirabilem et actus heroicos intuemur, pudere et gemere nos oportet, ac cum Jeremia in Threnis, cap. iv, 1, exclamare: « Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum? Egressus est a filia Sion omnis decor ejus. Filii Sion inclyti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli? » O domus antiqua, quam dispari domino dominaris! Primi Christiani plerique omnes sanctitate et sapientia erant argentei et aurei, nunc multi cupiditate sunt terrei, imo aenei et ferrei. Unde haec rerum tanta vicissitudo? Primi illi hoc praemeditatum et in mente fixum gerebant, quod ab eis didicit docuitque S. Hilarion, teste S. Hieronymo in ejus Vita, « praeterire figuram hujus mundi, et eam esse veram vitam, quae vitae praesentis emeretur incommodo. » Audierant a Paulo, I Corinth. VII, 29: « Hoc itaque dico fratres: Tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, tanquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur. Praeterit enim figura hujus mundi. »
Nimirum mundus hic non habet rerum veritatem, sed umbram duntaxat et figuram; ejus opes, pompae et gaudia umbratica sunt, ficta et picta, non vera et solida. Hoc sciebant, hoc ruminabant primi fideles, ideoque terram et terrena spernebant, caelum et caelestia ambiebant dicebantque cum S. Hieronymo: « Terra eram, caelum factus sum » per baptismum et Christianismum. Secus jam faciunt multi, qui quasi aspides terrae inhiant, ideoque in terrenis acutum vident ut lynces, in caelestibus caecutiunt ut noctuae. Asserit S. Chrysostomus, in titulum Psalm. L: « Prophetas esse velut quosdam pictores virtutis ac militiae qua contra peccata et diabolum decertamus. » Ita scilicet Abraham quasi pictor, in seipso suaque vita vivis coloribus pinxit nobis fidem, Isaac obedientiam, Joseph castitatem, Job patientiam, Abel innocentiam, Moses mansuetudinem, David psalmodiam, Elias zelum: pictores Christi fuerunt Evangelistae, pictor Apostolorum vitaeque Christianae et Paulinae est S. Lucas. Pinxit ipse penicillo imagines Virginis Deiparae, et Verbi incarnati, imo infantis, quas etiamnum Romae magna veneratione intuemur et colimus: at longe excellentius in hisce Actis pinxit ideam vitae Christianae, perfectae et Apostolicae, ut eam posteris omnibus quasi speculum et exemplar quod aemularentur, proponeret, et ad eam consectandam primorum Christianorum exemplo accenderet. Quis enim non accendatur ad contemptum rerum terrenarum, ad amorem caelestium, ad charitatem, ad zelum, ad martyrium, quando legit primos fideles, quasi homines caelestes et angelos quosdam terrestres, opes calcasse, ad caelum suspirasse, jugiter orationi et Eucharistiae vacasse; carceres, mortes et martyria pro Christi amore non fugisse, sed quaesiisse? Quis non inflammetur ad fortiter luctandum cum carne, mundo et daemone, ad generosam sui suarumque passionum et cupiditatum victoriam, ad animarum lucrum, ad Christi regnum propagandum, quando classicum Lucae audit?
Quocirca vere et apposite S. Hieronymus ad Paulinum: « Acta Apostolorum, inquit, nudam quidem videntur sonare historiam, et nascentis Ecclesiae infantiam texere; sed si noverimus scriptorem eorum Lucam esse medicum, cujus laus est in Evangelio, animadvertemus pariter omnia verba illius, animae languentis esse medicinam; » praesertim quia passim inculcat Christi nostramque resurrectionem et vitam aeternam, quae omnium dolorum est levamen et stimulus ad omnia ardua vel agenda, vel toleranda. Unde S. Augustinus, in Psalm. CIX: « Spes, ait, vitae immortalis est vita vitae mortalis. » Quapropter vere S. Chrysostomus: « Quod maxime, inquit, agit hic liber, est resurrectionis declaratio: quae si credita fuerit, et caeteris aperta est via. » Haec Acta ergo docent, in cruce et morte Christi non fuisse extinctam et sepultam ejus scholam (uti optabant et putabant Judaei) et Ecclesiam, sed potius tunc coepisse ejus regnum et gloriam per resurrectionem Christi ejusque fidelium, eamque duraturam in aeternum, uti promisit per Prophetas et per angelum, Lucae I, 32. Igitur Πράξεις Ἀποστόλων docent praxim Evangelii et doctrinae Christi: hanc enim in praxim redegerunt et in actus contulerunt Apostoli. Unde merito dolet S. Chrysostomus, argumento in epist. ad Philemonem, acta eorum plurima, etiam minutissima intercidisse: « Utinam, inquit, non defuisset, qui Apostolorum nobis historiam diligentissime traderet, non solum quid scripserint, quidve locuti sint, sed ut sese per omnem vitam habuerint, quid et quando comederint, quando sederint, quo ierint, quid diebus singulis gesserint, et in quibus partibus vixerint, quam introierint domum, quo navigaverint, ubinam applicuerint, atque omnia diligenter exponeret, adeo illorum omnia eximia utilitate referta sunt! Si enim cum loca tantum cernimus, ubi sederunt, seu vincti sunt, loca inquam inanima, illuc saepe dirigamus animum virtutesque illorum conspiciamus, et expergiscamur, et promptiores evadamus, multo id profecto magis fieret, si verba illorum et reliqua gesta audire contigisset. Certe de amico quis perlibenter interrogat, ubinam degit? quid facit? quo procedit? non longe dignius de communibus orbis magistris id fieri decuit? »
« Repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Quotidie perdurantes in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis, collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Quotquot (non sacerdotes, sed laici et conjugati) possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. Ibant gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Obedire oportet Deo magis quam hominibus. Ecce video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei; » et plurima talia per singula capita.
De Auctore
Quoad tertium. Auctor hujus libri est S. Lucas, medicus Antiochenus, inter omnes Evangelistas linguae graecae eruditissimus, ait S. Hieronymus, epist. 145 ad Damasum, qui patrio idiomate, puta Graeco eleganter primo Evangelium, deinde Acta conscripsit, perinde ac civis ejus et assecla S. Joannes Antiochenus graece concionatus est et scripsit; qui ab eminenti Graecanicae linguae eloquentia Chrysostomus, id est os aureum, est cognominatus. Antiochia enim, utpote a Graecis, puta ab Antiochis, Alexandri Magni successoribus condita et gubernata, eorum idioma Graecum suscepit, esto et proprium haberet, puta Syrum, utpote Syriae metropolis.
Quaeres, qualis fuit S. Lucas? Respondeo: Primo, fuit Evangelista, scripsit enim Evangelium, in quo prae caeteris documenta Christi ad mores et perfectionem spectantia enarrat. Fuit ergo Cherubinus, uti mox ostendam, scilicet unus e quatuor Cherubim quos vidit Ezechiel, cap. I, et S. Joannes, Apoc. IV, 7. Ergo Lucas ex medico corporum factus est medicus animarum.
Secundo, fuit virgo aut caelebs: nunquam enim uxorem duxit. Ita S. Hieronymus in Luca.
Tertio, S. Epiphanius, haeres. 51; S. Gregorius, Praefat. in Job, cap. I; Dorotheus, in Vita S. Lucae; Mariana et alii censent eum fuisse unum e 72 Christi discipulis: sed contrarium insinuat ipse Lucas initio Evangelii, ubi ait se id scribere non ex visu, sed ex auditu. Fuit ergo ipse non Christi, sed Apostolorum, puta S. Pauli discipulus. Ita Irenaeus, lib. I, cap. xx; Tertullianus, lib. IV Contra Marcion., cap. ii; Theodoretus, in Praefat. Vit. SS. Patrum; S. Hieronymus, in cap. LXV Isaiae; Baronius et alii.
Quarto, Apostolus, tum quia apostolatus Pauli, laborum et periculorum fuit comes et cooperator, idque ex suffragiis et electione Ecclesiarum, uti asserere videtur Apostolus, II Cor. VIII, 19; unde liquet eum Spiritu Dei prae caeteris plenum et eximium fuisse: idem « patet ex miraculis quae nunc per illum fiunt, » ait S. Chrysostomus; tum quia, postquam Roma discessit, ait Œcumenius, prooemio in Lucam, in Orientem est reversus, rursumque Libyam petiit, et Thebanos Christiana religione instituit, et, ut ait Epiphanius, haeres. 51, praedicavit primum in Dalmatia ac Gallia, et in Italia ac Macedonia. Multos ergo labores, aerumnas, persecutiones in hoc suo apostolatu pro Christo sustinuit usque ad annum aetatis 84, teste S. Hieronymo. Quocirca hoc ei elogium dat Ecclesia: « Qui crucis mortificationem jugiter in suo corpore, pro tui nominis honore portavit. » Idcirco apposite inter quatuor animalia Cherubica, Ezech. I, 10, et Apoc. IV, 7, sicut aquila assignatur S. Joanni, homo S. Matthaeo, leo S. Marco, ita bos S. Lucae: bos enim laborum est patiens, et assidue in agro heri ad segetem et messem exercetur. Hinc aliqui viri docti censuerunt apposite Lucam prisca lingua Latina significare bovem, decepti verbis Plinii dicentis, lib. VIII, cap. vi: « Elephantes Italia primum vidit Pyrrhi regis bello, et boves lucas appellavit, in Lucanis visos anno Urbis CCCCLXXII. » Haec enim verba significare videntur boves ab Italis vocatos esse lucas: sed longe alius est Plinii sensus, nimirum Italos, qui ante Pyrrhum elephantes non viderant, ob monstrorum magnitudinem, eos vocasse boves lucas, id est Lucanos, eo quod in Lucania in Pyrrhi exercitu primum eis visi sint: bovem enim vocabant maximum animal, quale est elephas, sed cum cognomento luca, quia in Lucania primum visus. Ita Varro, lib. VI De Lingua Latina, diserte asserit bovem lucam vocari elephantem, non tam a Lucania, ut vult Plinius, quam, inquit, « quod longe relucebant propter inauratos regios clypeos, quibus eorum tum ornatae erant turres. » S. Lucas ergo est bos lucens: bos, quia victima laboris, mortificationis et martyrii; lucens, per doctrinam et Evangelium. Idem est bos luca, puta elephas, quia sicut elephas inter animalia est sapientissimus et proxime ad hominis rationem accedit, ita et S. Lucas sapientia excellit, ac prae caeteris evangelistis sapientiam Verbi incarnati ejusque sapientia dicta, dogmata ac consilia practica, et ad mores conformandos apposita enarrat.
Lucas ergo, si Latinum etymon usumque scruteris, est elephas; si Hebraeum, Lucas est doctor, qui scientiam vel historiam a majoribus acceptam posteris tradit, a radice לקח erhach, id est doctrina accepta et tradita: Hebraeum enim chet in Graecum et Latinum s liquescit, uti ex Maschiach fit Messias. Si Graecum etymon spectes, Lucas est lotor, scilicet peccatorum, a λούω, id est lavo, inquit Pagninus in Nominibus Hebraicis, qui et addit, Lucas hebraice idem esse quod תקום (tequm), id est ei resurrectio, scilicet competit ob labores et passiones: aut Lucas idem esse quod Lucius, quod Latinum est nomen a luce dictum, quasi lucidus, quod etiam sensit Origenes in Epist. ad Rom., in fine, et noster Sanchez hic. Qui enim a Graecis Lucas ἀπὸ τῆς λουκῆς, id est a luce, idem Latinis Lucius a luce pariter dici videtur; quin et Varro, lib. VI, elephantes vocat boves lucas, id est lucentes. Lucas ergo videtur esse nomen etymon habens Graecum et Latinum, sed terminationem Syram, utpote in Syria. Praeclare S. Augustinus, lib. II De Doctrina Christiana, cap. xvi, notat nomina peregrina, ut « Hebraea, non parvam habere vim atque adjutorium ad solvenda aenigmata Scripturae, si quis possit ea interpretari. » Nam, ut idem ait cap. vi, lib. De Genesi ad litteram imperfecto, « nomen appellatur quasi notamen, quod rem notet. » Unde infert Sanchez Lucam fuisse cognatum S. Pauli: fuisse enim ipsum Lucium, quem inter cognatos suos numerat Paulus, Rom. XVI, 21; Lucae enim dedisse Latinum nomen Lucius, quia ad Romanos scribebat, ideoque forte Pauli comes fuit individuus.
Quinto, S. Lucam martyrio vita functum et laureatum indicat S. Nazianzenus, orat. 1 in Julian., dum ait: « Non victimas pro Christo caesas es reveritus? non magnos pugiles extimuisti; Joannem illum, Petrum, Paulum, Jacobum, Stephanum, Lucam, Andream, Theclam, eos qui et post illos, et ante illos capitis sui periculo veritatem protexerunt: qui cum igni et ferro, et belluis, et tyrannis, et praesentibus malis, et denuntiatis, alacri animo, veluti in alienis corporibus, imo quasi corporum expertes dimicarunt? » Paulinus Nolanus his item versibus ipsum nominat Martyrem:
Hic pater Andreas, et magno nomine Lucas
Martyr, et illustris sanguine Nazarius.
(Ita Paulinus Nolanus de S. Luca martyre.)
Rursum Gaudentius, Episcopus Brixianus, qui claruit eodem quo Ambrosius saeculo, haec habet: « Horum quatuor habemus in praesenti reliquias; qui regnum Dei et justitiam praedicantes ab incredulis et impiis occisi, Deo semper viventes operationum suarum virtutibus demonstrantur: Joannes in Sebaste Palaestinae, Thomas apud Indos, Andreas et Lucas apud Patras Achaiae civitatem consummati referentur. » Ita ipse, serm. in Dedic. Eccles.
De eodem haec Nicephorus, lib. II, cap. xliii, paucis vitam illius complectens: « Lucas Antiochiae, quae est in Coelesyria, ortus, medicus simul et pictor egregius, Thebis ad Paulum venit; atque ibi nuntio patrio errori remisso, ad Christum accessit, pro corporum curatione animarum medicus factus. Evangelium suum Paulo praecipiente scripsit, atque itidem Acta Apostolorum. Cum Paulo autem Romae cum fuisset, in Graeciam est reversus, plurimosque ibi divinae doctrinae et cognitionis luce illustravit; et tandem a divini verbi contemptoribus ex fructiferae oleae arbore suspensus, quod aridi ligni, unde crux fieret, copia non esset, Deo spiritum commendavit, cum octoginta, ut dicitur, annos natus esset. »
Pergit deinde Nicephorus narrare miracula ad ejus sepulcrum patrari solita, deque Christi, Deiparae, Petri et Pauli imaginibus ab eo pictis. Eadem de martyrio in olea peracto habet Glycas, lib. III Annal., additque liquorem medicum ex reliquiis scaturire, eoque indice illas esse repertas. Eadem habet Cedrenus in Compendio Historiae.
Denique in Luca et per Lucam completum est illud Psaltis, Psal. XVIII, 5: « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum; » ut merito ei attribuas quod de Thoma Aquinate (quem condiscipuli ob juge silentium vocabant bovem mutum) dixit Albertus Magnus: « Bos mutus talem vocem edet, quam audiat totus orbis. » Denique caput S. Lucae S. Gregorius, cum esset apocrisiarius Constantinopoli, detulit Romam, ubi etiamnum in basilica S. Petri visitur et colitur.