Cornelius a Lapide

Actus Apostolorum I


Index


Synopsis Capitis

Duae sunt capitis partes. Prior enarrat Christi ascensionem in caelum. Posterior, Matthiam per sortem Judae surrogatum in Apostolatu.


Textus Vulgatae: Actus 1:1-26

1. Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere, 2. usque in diem, qua praecipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: 3. quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. 4. Et convescens, praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: 5. quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. 6. Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel? 7. Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate; 8. sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae. 9. Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. 10. Cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: 11. Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? hic Jesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. 12. Tunc reversi sunt Hierosolymam, a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter. 13. Et cum introissent in cenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus et Joannes, Jacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Jacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi. 14. Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus. 15. In diebus illis exurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti): 16. Viri fratres, oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum: 17. qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus. 18. Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius; et diffusa sunt omnia viscera ejus. 19. Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est ager sanguinis. 20. Scriptum est enim in libro Psalmorum: Fiat commoratio eorum deserta; et non sit qui habitet in ea; et episcopatum ejus accipiat alter. 21. Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum sunt congregati in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, 22. incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. 23. Et statuerunt duos, Joseph qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Matthiam. 24. Et orantes dixerunt: Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum, 25. accipere locum ministerii hujus, et apostolatus, de quo praevaricatus est Judas, ut abiret in locum suum. 26. Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis.


Versus 1: Primum Quidem Sermonem

1. Primum. — Nomen est, non adverbium: tum sermonem feci. Ita S. Chrysostomus, q. d. Scopus meus fuit, et est, scribere historiam Verbi incarnati, puta Christi et christianismi: Christi historiam scripsi in Evangelio, scilicet ejus incarnationem, gesta et mortem per 34 annos vitae, nunc ejusdem prosequor gesta post mortem, scilicet christianismi et Ecclesiae institutionem et propagationem usque ad prima vincula Pauli, quae contigerunt viginti octo annis post mortem Christi. Ergo Lucas tam in Evangelio, quam in Actis hisce pertexit historiam Christi et Ecclesiae, per primos ejus sexaginta duos annos. — Graece enim est tò proteron, id est priorem, scilicet sermonem feci.

Quidem. — Graecum mèn, id est quidem, communiter post se requirit kaì, id est autem, at non semper; subinde enim additur duntaxat ad numerum et pondus narrationis, praesertim in exordio, ut illa alto quasi cothurno incessum ordiatur, uti notant Lexicographi ex Demetrio Phalereo. Utrumque hic facit. Nam et historiae majestatem addit, et implicite priorem posteriori nectit, ab eaque ad hanc transitum parat et facit, q. d. Priorem quidem sermonem in Evangelio feci de vita Christi; nunc autem posteriorem et subalternum faciam de vita Apostolorum Christi.

Sermonem feci, — in Evangelio a me scripto. Syrus vertit, librum scripsi; lógos enim et verbum et sermonem, et librum sive volumen, ut vertit Vatablus et Gagneius, significat. Sic Cicero, lib. III Offic., librum Oeconomicum vertit, vocatque librum Oeconomicum Xenophontis.

Notat S. Chrysostomus, modestiam S. Lucae, quod suum Evangelium non vocet Evangelium, sed sermonem: « Non enim, inquit, dicit: Prius Evangelium quod evangelizavi, sed: Priorem quidem sermonem feci, nimirum Evangelii praedicationem magnificentius quiddam esse ducens, quam pro ipsius dignitate aut viribus. Et tamen Apostolus eum ornat hoc titulo: Cujus laus est in Evangelio, » imo Ecclesia, quae sermonem librumque ejus de Christo indigitat et inscribit « Sanctum Iesu Christi Evangelium secundum Lucam. » Ita humiles, qui se suaque deprimunt, Christus et Ecclesia exaltant. Eadem modestia Lucas in hisce Actis, nullam operum suorum opisque, quam insignem S. Paulo praestitit, facit mentionem, sed sua omnia alto silentio premit.

De omnibus, — praecipuis scilicet mysteriis, vel punctis, quae sufficiunt ad Christo fidem conciliandam et ad ejus doctrinam vitamque explicandam. Nam quae de suscitato Lazaro, de absoluta adultera, de caeco illuminato, de aqua in vinum mutata, etc., S. Joannes in Evangelio enarrat, Lucas tacet et praeterit: quin et Evangelistae omnes simul juncti pauca Christi gesta dictaque conscripserunt, plurima siluerunt: « quae si scribantur per singula, nec ipse mundus capere posset eos qui scribendi essent libros, » ait S. Joannes in Evang., cap. xxi, 25.

O Theophile. — Primo, S. Salvianus, epist. ad Salonium, Theophilum vertit Dei amorem, quasi Lucas hunc librum scripserit et dedicarit amori Dei, qui eum impulit ad scribendum, ut eumdem mentibus legentium imprimeret. « Sic Timotheus, inquit, idem est quod honor Dei. Itaque cum legis Timotheum ad Ecclesiam scripsisse, hoc intelligere debes, pro honore Dei ad Ecclesiam scriptum esse, imo potius ipsum honorem Dei scripta misisse: quia recte ipse scripsisse dicitur, per quem factum est ut scriberetur. » Hoc ingeniosum est, symbolicum et pium, et non litterale, nec genuinum. Theophilus enim et Timotheus nomina concreta sunt, non abstracta, ac proinde non Dei amorem et honorem, sed Dei amantem eumque honorantem significant. Illi ergo, non Deo, Acta haec inscribit dicatque Lucas.

Secundo, melius alii censent Theophili nomen esse commune cujusvis fidelis, non proprium alicujus. Ita Origenes et Ambrosius, in cap. 1 Evang. S. Lucae, et Epiphanius, haeres. 51. Theóphilos enim Graecis idem est quod diligens Deum, ut ait Origenes; vel dilectus a Deo, Deoque gratus, uti S. Ambrosius, cui recte datur epithetum krátistos, id est potentissimus. Amor enim facit amantes Deum omnipotentes, tum quia amicorum omnia sunt communia; tum quia « fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio, » Cant. viii, 6. Sic Theodoretus historiam religiosam S. Anachoretarum inscribit Philotheum (quod inverse idem nomen est quod Theophilus), quia Anachoretae fuerunt Philothei, id est amantes Deum et amati a Deo.

Tertio, Titus Bostrenus, in Lucam I, censet hunc librum a Luca inscribi certae personae, sed incertum esse an ea nomine proprio, an vero communi vocata sit Theophilus, id est Dei amator et cultor.

Quarto et genuine, S. Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Euthymius, Toletus et alii in Lucae I ac V; S. Augustinus, lib. IV De consensu Evang., cap. IV, censent Theophili nomen esse proprium, non commune (uti hodie multi nomine proprio vocantur Theophili) eumque fuisse virum eximium et potentem; hoc enim significat epithetum krátiste, id est potentissime (Noster vertit, optime), quod ei dat Lucas, Evang. cap. 1, vers. 3; olim enim praesides et praefecti vocabantur krátistoi, id est potentissimi vel optimi: ut « optime Felix, » Actor. xxiv, 3; « optime Feste, » Actor. xxvi, 25. Quocirca Theophylactus et Euthymius censent hunc Theophilum fuisse senatorem vel principem; Oecumenius, praesidem provinciae; Nicephorus, lib. III, cap. xxv, Episcopum sextum Antiochiae. Sed epithetum krátiste potius praesidem aut principem (huic enim datur) quam Episcopum fuisse significat; nisi dicas ex principe creatum Episcopum, uti S. Ludovico aliisque contigit. Porro dubitat S. Augustinus an hic Theophilus sit idem cum eo cui Evangelium inscripsit S. Lucas. Sed certum videtur esse eumdem, idque significat hic Lucas, dum se ei posteriorem hunc librum Actorum dicare scribit, quia ei priorem Evangelii dicarat: ita S. Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius, Toletus et alii. Forte hic Theophilus fuit is Antiochenus vir nobilis, quem S. Petrus convertens, ejus domum vertit in ecclesiam, in qua Cathedram suam Antiochenam collocavit, uti narrat S. Clemens, lib. X Recog., cap. ult.; ideoque forte hic omittit Lucas titulum krátiste, id est optime, quo eum compellarat initio Evangelii, quod is magistratu jam se abdicasset, et modestiae Christianae studio vitam privatam et silentem ageret. Ita censet Baronius cujus conjectura proba est, quod scilicet Lucas Antiochenus videatur ad Theophilum pariter Antiochenum quasi civem suum haec scripsisse. Denique quod Theophilo scribit Lucas, hoc nobis scriptum cogitemus, praesertim cum omnes simus, vel ambiamus esse Theophili Deique cultores. Addit Theophylactus, in cap. 1 Evang. S. Lucae, Theophilum Lucae fuisse discipulum et catechumenum.

Coepit Jesus facere et docere. — Jesus est nomen proprium, non Dei, sed hujus hominis a Filio Dei assumpti, sive Verbi incarnati, sicut meum nomen proprium est Cornelius, alterius Petrus, Paulus, etc. Christus enim vocatus est Jesus, id est Salvator, quia a Deo destinabatur orbis Redemptor et Salvator, Matth. i, 21. Vide dicta Philip. ii, 10. Sensus est, q. d. In Evangelio scripsi acta Christi, orsus a primis ejus factis et documentis, imo ab ejus infantia, eaque pertexui usque ad ascensum ejus in caelum.

Moraliter: Nota hic modum, sapientiam et efficaciam Christi in docendo, scilicet prius fecit, deinde docuit; prius docuit exemplo, deinde verbo. Unde primo, nihil docuit, quod prius ipse non fecerit. Idem fecisse S. Basilium docet Nazianzenus, in orat. funebri ejusdem, ac S. Malachiam et S. Franciscum docent S. Bernardus et S. Bonaventura in eorum Vita. Principium ergo faciendi, est via et principium docendi. Secundo, plura fecit quam docuit. Nam per annos primos triginta vitae suae fuit in continua actione, docuit vero tribus tantum ultimis annis ejusdem, nimirum voluit Christus docere tanquam potestatem habens, ac « dare voci suae vocem virtutis, ut instrueret ita alios docere, ut etiam teipsum doceas, » ait S. Bernardus, serm. 59 in Cantic., et epist. 191. Aureum et regale est documentum Pacati, in Panegyr. Theodosii Imperatoris: « Exasperat homines imperata correctio, blandissime jubetur exemplo. » Porro Christum id fecisse, per exempla demonstrat S. Chrysostomus: « Considera, inquit, quo pacto Christus dictis suis per opera fidem conciliarit. Ad mansuetudinem hortatus est dicens: Discite a me quod mitis sum et humilis corde; docuit nos paupertatem, et utrumque factis demonstravit: siquidem Filius hominis, inquit, non habet ubi caput suum reclinet. Rursum, praecepit ut diligeremus inimicos: exhibuit hoc in cruce deprecans pro crucifigentibus. Dixit: Volenti trahere in jus ut tunicam eripiat, permitte ut et pallium auferat: ipse vero non vestimenta tantum, sed sanguinem quoque suum dedit. Idem ut facerent et discipulis praecepit. Unde et Paulus dixit: Sicut habetis formam ex nobis. Nihil enim doctore frigidius qui verbis duntaxat philosophatur. Neque enim hoc doctoris est, sed histrionis et hypocritae. Ideoque Apostoli prius vitae exemplis docebant, deinde verbis: quin potius ne verbis quidem erat opus, cum clamarent opera. » Addit deinde: « Nec aberrarit a vero, qui passionem ejus actionem dixerit. Nam patiendo fecit ingens illud et admirandum opus, quo mortem dejecit reliquaque omnia peregit. »


Versus 2: Usque in Diem qua Assumptus Est

2. Usque in diem, qua praecipiens (Graece est aoristus enteilámenos, id est cum praecepisset: post praeceptionem enim assumptus est: ita Syrus et alii) Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est. — Tò per Spiritum Sanctum habet difficultatem, quo enim refertur? quid significat? Primo, Syrus refert ad quos elegit, ut sit anastrophe, hoc modo ordinanda: « Praecipiens Apostolis, quos elegit per Spiritum Sanctum; » insufflando eis Spiritum Sanctum, dixit: « Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, » Joannis xx, 22. Sed haec anastrophe hiulca et duriuscula est, praesertim quia Romani aliique codices to per Spiritum Sanctum per comma dirimunt et sejungunt a quos elegit.

Secundo, Idacius, lib. III Contra Varimundum, refert ad praedicare, quod ipse subaudit: « in die, inquit, qua Apostolos elegit per Spiritum Sanctum praedicare Evangelium. » Verum tò praedicare Evangelium non est in textu, nec apud ullum Interpretem.

Tertio, S. Chrysostomus refert ad verbum praecepit, q. d. Christi praecepta erant sancta et spiritualia, non carnalia et terrena: quia omnia sua praecepit ex instinctu Spiritus Sancti, quem sibi habuit semper assistentem et inhabitantem, imo comitem et cooperatorem. Unde ait Christus: « Verba quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt, » id est spiritualia et vitalia sunt ex suggestu Spiritus Sancti manantia, Joan. vi, 64.

Quarto, alii referunt ad to assumptus est, q. d. Christus in caelum assumptus est virtute Spiritus Sancti. Sed tunc durius interjicitur to quos elegit. Hunc sensum sequebatur Nestorius, ex eo contendens Christum non esse Deum, utpote qui aliena ope, puta Spiritus Sancti, indiguisset. Verum Spiritus Sanctus non est alienus, sed intimus et homousios Christo qua Deus est.

Quinto, genuine et proprie referas ad tò Apostolis, ut eorum sit titulus et auctoramentum to per Spiritum Sanctum, q. d. Praecipiens Apostolis, nimirum a Christo vocatis, electis et designatis ad apostolatum per instinctum Spiritus Sancti, paulo post ab eodem Spiritu publice in Pentecoste reipsa auctorandi et consecrandi erant Apostoli: intelligitur enim Graecus articulus tois, nimirum q. d. enteilámenos toîs apostólois, toîs dià pneúmatos hagíou, id est, « praecipiens Apostolis, qui tales futuri erant per Spiritum Sanctum. » Est idiotismus Graecorum, apud quos passim relativum cum verbo substantivo subauditur. Addit hoc Lucas, ut auctoritatem tum Apostolis, tum hisce eorum Actis conciliet, utpote gestis per Spiritum Sanctum, cujus ipsi fuerunt organa.

Addit Vatablus: « Per Spiritum Sanctum, » id est, inquit, de Spiritu Sancto, ut to per Spiritum Sanctum partim referatur ad to Apostolis, eo sensu quem jam dedi, partim ad to praecipiens: itaque plenus erit sensus, q. d. Christus Apostolis a se electis, et mox creandis auctorandisque per Spiritum Sanctum, praecepit de eodem Spiritu, scilicet exspectando, ut nimirum Apostoli eum ejusque adventum, et missionem per orbem patienter exspectarent, et ad eum quiete et pie se compararent. Ita enim hoc praeceptum et haec verba explicat, dum mox subdit, vers. 4: « Praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies. » Ecce hoc est tò « praecipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, » et de Spiritu Sancto: nec enim aliud praeceptum Apostolis a Christo in die ascensionis datum legimus. Idem confirmat Lucas Evang. cap. ult., vers. 49, ubi immediate ante ascensum Christi in caelum praemittit ejus promissum et praeceptum: « Ego, inquit, mitto promissum (Spiritum Sanctum) Patris mei in vos: vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. » Nam illud praeceptum: « Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, » datum est Apostolis non in ascensione, sed anterius in monte Galilaeae, ubi Christus post resurrectionem se ex condicto toti discipulorum coetui redivivum ostendit, ut patet Matth. xxviii, 16. Huc facit Glossa, quae to « per Spiritum Sanctum » explicat, « propter Spiritum Sanctum, » q. d. Praecepit Apostolis sedere in Jerusalem propter Spiritum Sanctum, ut scilicet eum ibidem descensurum in Pentecoste reciperent.

Accedit et Cajetanus qui per to « Apostolis per Spiritum Sanctum, » putat undecim Apostolos distingui et secerni a Juda. Judas enim fuit electus in apostolatum a Christo, sed non auctoratus a Spiritu Sancto: unde eo excidit et periit. Hinc patet Apostolos fuisse creaturas Spiritus Sancti, sicut Cardinales creaturae sunt Pontificis. Spiritus Sanctus enim eis dedit, primo, potestatem praedicandi Evangelium ex officio, ut scilicet id facerent quasi legati ipsius, aeque ac Christi; secundo, implevit eos spiritu suo, puta mente et lingua ignea, ut ingenti zelo et efficacia praedicarent, percellerent et converterent omnes gentes; tertio, dedit eis potestatem patrandi miracula, ut eis quasi sigillo Spiritus Sancti praedicationem suam confirmarent et obsignarent; quarto, astitit et direxit eos per omnia, ita ut non tam ipsi, quam Spiritus Sanctus per eos loqui et agere videretur, uti promiserat Christus: « Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis, » Matth. x, 20.

Quos elegit. — Graece hoús exelexato, quos elegerat, scilicet jam pridem, multo ante, nimirum Matth. x, 1 et 2. Hinc Tertullianus, lib. De Praescript., cap. xx, sic legit et intelligit, « quos lateri suo adlegit, » q. d. Quos Christus quasi summus Pontifex, Legatos a latere misit per totum orbem. Hoc est quod ait Paulus, II Cor. v, 20: « Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. »

Assumptus est, — non ab angelis, sed sua virtute et a seipso, puta a sua divinitate, per dotem agilitatis humanitati beatae et gloriosae a se inditam. Assumptus est ergo sursum (hoc enim significat Graecum aná in analémphthē), hoc est ascendit in caelum. Sic analambánein heautón, significat ad seipsum redire, seipsum colligere ex metu, in locum suum se restituere, idque non externa, sed interna et propria vi et virtute. Fecit hoc Christus annum aetatis agens 34, uti habet verior et communior Theologorum et Chronologorum sententia. Sed cur tam cito assumptus est? Cur non pluribus annis suam praesentiam terrae et hominibus adeo desideratam et proficuam exhibuit: juxta id quod queritur Jeremias, cap. xiv, vers. 8: « Exspectatio Israel, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum? Quare futurus es velut vir vagus? » Respondeo: Variae sunt causae: prima, quia Christus venit maxime, ut sua morte nos redimeret et vitam suam pro nobis offerret. Decebat autem illam offerri cum est florentissima, puta florem aetatis, qui est annus 34. Haec enim hostia fuit nobilissima et dignissima Deo, praesertim quia Adam in eadem aetate creatus, illa abusus est ad offensam Dei, quam eadem aetate et flore reparare venit Christus.

Secunda, quia 34 annis perfecit opus suae legationis, puta evangelizavit, fecit miracula, dedit exempla virtutum omnium, obivit totam Judaeam evangelizando: nil restabat amplius. Ipse enim solis Judaeis praedicavit, utpote Messias eis promissus; ne si ad Gentes diverteret, Judaei haberent ansam calumniandi, quod non esset Messias eis promissus, sed alius Gentium.

Tertia, quia Christus paucis annis plurimos et perfectissimos omnium virtutum et officiorum suorum edidit actus, adeoque plures quam nos centum, imo mille annis: consummatus ergo in brevi, explevit tempora multa.

Quarta, quia corpori ejus divino debebatur caelum, quasi proprius ejus locus, ubi ipsum angeli avide exspectabant: ergo non decebat illud diutius quam necessitas legationis requireret, in terra relinqui, ubi Judaeis erat probrum, Gentibus scandalum: praesertim quia diutina conversatio minuit aestimationem et parit contemptum.

Moraliter, ut doceret nos non desiderare longam vitam, sed anhelare ad caelum, illudque: « Annos virtutibus imple, » et illud Sapient. IV, 8: « Senectus venerabilis non diuturna, neque annorum numero computata: cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. »


Versus 3: Praebuit Seipsum Vivum

3. Quibus et, — Haec recte nectuntur praecedentibus. Hisce enim explicat Lucas to assumptus est, modum scilicet et seriem ascensionis Christi ejusque dispositiones praevias, quibus nimirum Apostolis probavit vere se resurrexisse, eorumque animos sensim disposuit, ne aegre ferrent suum discessum abitumque in caelum.

Praebuit seipsum vivum,paréstēsen, id est « astitit, exhibuit, repraesentavit ex morte redivivum, » scilicet suscitando se, et virtute divinitatis suae resurgendo, ac resuscitatus sistens se vivum spectandumque exhibens Apostolis: utrumque enim significat paréstēsen. Unde Franciscus Suarez, III part., tom. I, disp. xlv, sect. 2, cum D. Thoma, docet Christum resurrexisse virtute divinitatis, quasi causae primae et principalis, quae post mortem toto triduo mansit hypostatice unita tam corpori quam animae Christi, ac virtute animae quasi instrumenti, aut potius causae secundae. Licet enim nostra resurrectio futura sit, non ab anima nostra — sed ministerio Angelorum; tamen secus fuit in Christo. Decuit enim animam Christi per se resurgere, ne videretur egere ad hoc ope Angelorum. Anima ergo Christi sufficiens erat principium, sicut ad disponendum corpus, ita etiam ad colligendas partes quae dispersae erant, imo extra sepulcrum, uti erant sanguis, capilli aliique humores in passione sparsim effusi. Haec enim omnia Christi anima duxit in sepulcrum, faciendo ut penetrarent lapidem illud obtegentem, ac rursum insererentur corpori: quod deinde ipsa ad informationem disposuit et organizavit ad sui unionem, ac disposito quasi socio suarum passionum et instrumento meritorum, rursum sese inseruit illudque animavit, vivificavit, beavit et glorificavit. Porro haec virtus connaturalis est animae Christi ratione unionis hypostaticae: quia ex unione ad Verbum habet illa anima potestatem permanentem, et per modum habitus ad efficienda hujusmodi miracula. Unde anima Christi hic se habet non ut merum instrumentum, sed instar causae secundae, quae in se vim agendi habet: haec Suarez. Quocirca Christi morientis et resurgentis hieroglyphicum est sol occidens et oriens, cujus pariter symbolum est phoenix, quem avem finxerunt et pinxerunt cum alis expansis, ut iis solis radios adumbrarent. Porro Christo competit aenigma phoenicis apud Symposium:

Vita mihi mors est, morior si coepero nasci. Sed prius est ante mihi, laetae quam lucis origo. Sic solos manes ipsos mihi dico parentes.

In multis argumentis, — per multa argumenta, graece tekmḗria, id est indicia signaque certa, indubitata et necessaria, ut ex Aristotele docet Quintilianus, lib. V, cap. ix, quibus Christus probavit suam resurrectionem. Talia fuerunt tot Christi apparitiones, manducationes, locutiones, stigmata plagarum, quae ostendit tangique voluit a Thoma; miracula, ut, quod clausis januis, eas penetrando, ad discipulos introiret, et subito cum vellet, dispareret: quae omnia simul sumpta sufficienter faciebant credibilem et credendam resurrectionem Christi, adeoque corpus ejus non tantum redivivum, sed et beatum, subtile et gloriosum demonstrabant, accedentibus praesertim testimoniis Angelorum et sanctae Scripturae, ita ut eis non posset subesse deceptio aut fictio. Loquor de demonstratione et evidentia morali, non mathematica; ita D. Thomas et Suarez, III part., Quaest. LV, art. 6, ubi docet Christum redivivum ostendisse per opera triplicis vitae, scilicet vegetativae, dum comedit et bibit; sensitivae, dum ostendebat se videre et audire; intellectivae, dum loquebatur, et de Scripturis disserebat.

Per dies quadraginta, — non continue, sed per vices et interpolate. Quaeres, cur praecise tot? Respondeo: Prima causa est, quia hic numerus perfectus, et sacer creberque in Scriptura: sacratus enim est jejunio Mosis, Eliae et Christi, multisque aliis.

Secunda, quia in die 50, puta in Pentecoste, missurus erat e caelo Spiritum Sanctum: decebat ergo ut quadragesimo die eo ascenderet, ut cum Spiritu Sancto in caelo de descensu ejus ageret eo tempore, quo discipuli, eo absente, per preces et suspiria ad Spiritus Sancti adventum se disponebant.

Tertia, ut quadraginta horarum absentiam in morte totidem dierum praesentia compensaret, ait Glossa. Mortuus enim est Christus hora nona feriae sextae, et resurrexit in aurora diei Dominicae; ergo a morte ejus usque ad resurrectionem intercesserunt horae 40, quibus anima ejus fuit in inferno; corpus vero jacuit in sepulcro duntaxat 36 horis, nam post tres horas a morte sepultus est. Ita habet sensus Ecclesiae, et docet S. Augustinus, in Dial. ad Orosium, LXV Quaestionum, Quaest. XXVI.

Quarta, ut antitypus typo responderet, scilicet Christus Deo, Petrus Mosi. Deus enim praesentem se exhibuit Mosi, dum per quadraginta dies egit in Sina legemque ab eo excepit: decuit ergo ut Deus incarnatus, puta Christus, in Sion totidem diebus cum Petro et Apostolis, quasi novis et Evangelicis legislatoribus degeret, eisque legem Evangelicam traderet et explicaret.

Symbolica causa est, quod quadragenarius numerus sit symbolum peregrinationis nostrae in hoc mundo. Unde quadraginta annis peregrinati sunt filii Israel in deserto, tendentes in terram promissam: ita pariter Christus quadraginta diebus hic quasi peregrinatus est, et iis peractis ascendit in caelum, ut pari modo doceret nos peregrinari tota hac vita, et quasi peregrinos per saeculum pertransire, nec ulli rei creatae mentem affigere, sed in caelo conversari, quo, peracto quadragenario exilii nostri, perventuri sumus. Hinc rursum quadragenarius symbolum est poenitentiae, purificationis et jejunii, quo rite consummato, cum Christo perveniemus ad Pascha caeleste et ad quinquagesimam jubilaei, quasi ad mercedem laboris et continentiae. Unde S. Thomas, III, Quaest. LVII, art. 1, ad 4: « Per quadraginta dies, inquit, tempus praesentis saeculi, quo Christus in Ecclesia conversatur, potest intelligi: quia homo constat ex quatuor elementis, et eruditur contra transgressionem Decalogi. »

Moraliter: voluit Christus discipulos sensim ablactare et abducere a sua praesentia corporali, ne percellerentur, si subito in caelum ascenderet. Rursum, voluit ostendere Deus quanto ipse liberalior sit in consolationibus, quam poenis et desolationibus irrogandis; nam pro 40 horis absentiae Christi in morte, dedit discipulis quadraginta dies praesentiae ejusdem. Horam ergo afflictionis die consolationis pensavit.

Ubi Christus versatus sit hisce quadraginta diebus, curiosum est quaerere et temerarium definire. Probabiliter suspicantur aliqui cum egisse cum Elia et Enoch in paradiso, sive illo primigenio, Genes. ii, 8, sive quo simili: tum quia hic locus et societas decebant corpus Christi beatum et gloriosum; tum quia id merebatur Elias, qui ei astiterat et testimonium perhibuerat in transfiguratione; tum quia id quasi jure suo poscebat Eliae et Henoch translatio, remoraque et dilatio beatitudinis, ut quia propter Christum per tot annorum millia vivi remanent in terris, nec ad caelum, sicut ceteri viri sancti omnes, transferuntur, ut contemplentur Deum eoque fruantur, saltem viderent humanitatem Christi redivivam in terris agentem eaque gloriosa fruerentur, atque ab ea acciperent legationem qua fungentur, et mandata quae exequentur in fine mundi, cum redibunt ut Christi fidem contra Antichristum propugnent et pro ea martyres occumbant: ita opinantur S. Justinus Martyr in Quaestionibus ad Orthodoxos, Quaest. LXXV, LXXVI et LXXXV; Irenaeus, lib. V, cap. v; Nicephorus, lib. I Histor., cap. xxxi; S. Bonaventura, in Meditat., cap. xci et xcviii. Favet S. Thomas, in III, Dist. xxii, Quaest. III, art. 2, in fine, ubi opinatur animas Patrum qui cum Christo resurrexerunt, fuisse in paradiso terrestri; nam ubi hae fuerunt, ibi fuit et Christus.

Loquens de regno Dei. — Regnum Dei proprie est regnum caelorum: ibi enim Deus per gloriam regnat in beatis, qui per potentiam et providentiam regnat in toto orbe. Ad hoc regnum Deus creavit et vocavit homines a mundi exordio; hic enim est hominis finis et beatitudo. Quocirca S. Joannis Baptistae concionis hoc erat thema: « Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum, » Matth. III, 2. Idem deinde thema fuit Christi, Matth. IV, 17, et ejus jussu Apostolorum omnium, Matth. x, 7. Verum quia hoc regnum Dei sese diffundit, illudque Deus communicat Ecclesiae, et fidelibus Sanctisque in ea militantibus, hinc et Ecclesia militans vocatur regnum Dei, scilicet spirituale, tum quia in ea regnat Deus per fidem, gratiam ceterasque virtutes; tum quia ipsa est via, pars et inchoatio Ecclesiae triumphantis, quae proprie et perfecte est regnum Dei; nam ad eam tendit suosque fideles ducit. Itaque per metonymiam Ecclesia, uti et praedicatio evangelica, fidesque subinde vocatur « regnum Dei, » ut cum ait Christus: « Pervenit in vos regnum Dei, » id est fides evangelica, per quam Deus in vobis regnat, quaeque vos facit membra Ecclesiae, quae est regnum Dei, ut jam ad ejus ditionem et regnum pertineatis. Sensus ergo est, q. d. Christus per 40 hos dies ante suum in caelum ascensum, locutus est Apostolis de regno Dei, tum caelesti, puta de gloria et felicitate aeterna in Ecclesia triumphante; tum terrestri, quod ad caeleste ducit, puta de Ecclesia militante: nimirum docuit Apostolos quomodo Ecclesiam instituere, formare, perficere deberent.


Versus 4: Et Convescens cum Eis

4. Et convescens. — Graeci codices hic variant. Nonnulli legunt synaulizomenos, id est conversans cum eis in eadem aula et hospitio; unde et aliqui codices latini pro convescens legunt conversans. Verum S. Chrysostomus, Syrus, Theophylactus, Oecumenius et alii passim legunt synalizomenos: quod Tigurina, Erasmus et Pagninus vertunt « congregans eos in idem loci, » a voce háma, sive aná, quae concilium sive congregationem significat. Voluit enim Christus abiturus, omnes adesse, ut omnibus extremum vale diceret, ultimaque daret monita, ac coram omnibus ascenderet. Sed melius S. Hieronymus, ad Hedibiam, Q. VII; S. Chrysostomus, Theophylactus, Oecumenius vertunt convescens, ut synalízomai dicatur a salis communione. Nam qui invicem convescuntur, de eodem sale et salino participant: háls enim Graecis idem est quod sal Latinis. Saepe enim Graecam aspirationem Latini in litteram S vertunt, ut hýper, super; hys, sus; hérpō, serpo; hérpyllos, serpyllum; hýlē, sylva. Eodem utraque lectio et versio redit. Nam qui in eodem hospitio degunt, eodem hospitii pane et sale vesci solent, hoc est, congregati sunt. Tuto convescuntur. Hinc Pythagoras, teste Laertio in ejus Vita, censuit salem potissimum in mensa apponendum, quod aequitatis ac justitiae nos admoneat, ut quod servet tueaturque quidquid occuparit, et liquidissimis rebus aqua marique fiat. Rursum, sal symbolum est amicitiae, quia corpora condit et diutissime conservat; hinc sal foederis nuncupatur, Levit. ii, 13. Quare hospitibus ante alios cibos apponi solitum, quo amicitiae firmitas ac perpetuitas significetur. Unde nonnulli ominosum habent, si sal in mensam profundi contigerit. Inde adagium: « Non oportet transgredi salem et mensam, » id est, jus amicitiae. Sicut enim sal ex multis aquis et fusilibus in unum quoddam et solidum coit, ita ex diverso convenientes in unum animi coalescunt, fitque illud Platonis (imo S. Lucae), mía psychḗ, inquit Pierius, Hierog. lib. XIII, cap. x; quocirca Origenes, in Matth. cap. xxvii, agens de Juda proditore: « Neque salis ejusdem, ait, neque mensae, neque panis communicati memor fuit. »

Insuper το synalizomenos notat frugalitatem veterum, quod pani non aliud obsonium adderent quam sal, sicuti potus eis erat aqua. Hinc illud Diogenis, qui, vocatus a Cratere ad hospitium, respondit « se malle Athenis salem lingere, quam alibi opiparis vesci epulis. » Et illud Horatii: « Cum sale panis / latrantem stomachum bene leniet. » Idem alibi Tigellium cantorem ita loquentem inducit: « Sit mihi mensa tripes, et concha salis puri. »

Eodem spectat quod Cicero, lib. De Amicitia, multos cum eo prius salis modios sumendos praecipit, cum quo amicitiam inire cogitas. Plinius, lib. XXXI, cap. vii, ex Varrone, sale pulmentarii vice usos veteres, illosque salem cum pane esitasse testatur. Hinc Homerus salem vocat divinum, et Plato, sacrosanctum, de quo vide Plutarchum, in Sympos., Decad. 5. Hinc et Apostolos sanxisse, ut Christiani feria quarta et sabbato non nisi pane, sale et aqua vescerentur, scribit Epiphanius, lib. V, tom. I, haeres. 75; imo S. Nazianzenus perpetim se non aliud quam haec tria sumpsisse, testatur, Carm. 9, dum ita canit: « Brevisque voluptas / aerumnas multas comites habet. At mihi cordi / est panis rigidus, mihi grata obsonia praebet / sal purum, simplex nulloque instructa labore / mensa, dein latices mihi sobria pocula fundunt. / Hae mihi divitiae summae, Christusque salutis / Auctor. » Iisdem victitasse Anachoretas et Coenobitas priscos, patet ex Vitis Patrum.

Causae fuerunt: Prima, « ne ipsum spectrum et phantasma putarent, » ait S. Chrysostomus. Secunda, ut abiturus insignis dignationis, amicitiae, humilitatis et charitatis (perinde ac fecerat in ultima cena iturus ad mortem) exemplum eis daret, et aculeum ad imitandum et redamandum infigeret. Quis enim non miretur Christum, non jam mortalem et passibilem, sed immortalem et gloriosum, qui cibo angelorum, imo Dei ipsius vescitur, ad rudium et pauperum Apostolorum mensam, escam et salinum vile et luteum se demittere, eis assidere, cum eis convivari, eadem esca et sale vesci, quasi socium eum sociis, amicum cum amicis? Ex adverso Lutherus non Apostolicus, sed Apostaticus et fanaticus, ut sui evangelii auctorem ostenderet, jactabat se cum diabolo modium salis comedisse. Diaboli ergo fuit conviva, socius, Apostolus. Vide nostrum Serarium, lib. De Lutheri magistro. Tertia, ut daret typum et quasi praelibationem convivii caelestis, juxta illud: « Ecce ego dispono vobis, etc., regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, » Lucae xxii, 29-30. Unde sal est symbolum aeternitatis; aeque ac sapientiae et discretionis, quam Christo convescentes Apostoli ab eo participarunt, ut fierent sal terrae. Vide dicta Levit. ii, 13.

Ex hoc loco multi colligunt Christum paulo post peractum prandium, quod fieri solet in meridie, plena luce et palam coram omnibus discipulis in caelum ascendisse. Ita S. Prosper, Sentent. 203, inter sententias ex Augustino collectas, quae habentur in fine tom. III. S. Augustinus certo tradit Christum meridie ascendisse. Quocirca in multis locis pia est consuetudo, ab hora meridiei usque ad horam primam post meridiem, orationi vacare, in memoriam Dominicae Ascensionis, ait Franciscus Suarez, III part., tom. I, disp. 11, sect. 2. Nam statim finito prandio, quod factum est Hierosolymae in coenaculo Sionis, eduxit Apostolos in montem Oliveti: in quo itinere, et in congregandis aliis discipulis aliquid temporis insumptum est; mox in monte Oliveti valedicens et benedicens eis ascendit. Causam dat S. Prosper ex S. Augustino, loco jam citato: « Vigor, ait, fidei christianae tribus temporibus initiatur, vespere, mane et meridie. Vespere enim Dominus in cruce, mane in resurrectione, meridie in ascensione. Unum patientiam occisi, aliud ad vitam resuscitationem, tertium pertinet ad gloriam majestatis in Patris dextera considentis. » Sicut ergo in meridie crucifixus est, sic die merito crucis in meridie ascendit, ut quo tempore se humiliavit ad mortem crucis, eodem et ascendens exaltaretur in caelo. Unde sub idem tempus moriens Ven. Beda secutus est Christum Dominum ascendentem in caelum. Mortuus est enim V. Beda ipso festo Ascensionis Christi, idque sine morbo, cum interesset Vesperis, canens: « Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, » anno Domini 731, aetatis 59. Ita auctor Vitae ejus, et ex eo Baronius, anno Christi jam dicto.

Quaeres, quae et qualis fuerit haec Christi comestio in ore et corpore ejus jam glorioso? Dico primo, auctor De Mirabil. S. Script., lib. III, cap. xiv, apud S. Augustinum, censet fuisse comestionem non veram, sed apparentem, qualis fuit Raphaelis, Tobiae xii, 19, dicentis: « Videbar quidem vobiscum manducare et bibere, sed ego cibo invisibili et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor. » Comestio enim est actio vitalis, qua scilicet vi animae cibus ex ore in stomachum et membra quae anima informat, vitaliter trajicitur et concoquitur. Raphael autem non informabat corpus assumptum, sed ei tantum assistebat: unde locutio ejus, comestio, perfectio, etc., non erant actiones vitales, id est factae vitaliter ab anima informante corpus, sed extrinsecus per corpus et in corpore quasi organo exercitae. Trajiciebat ergo angelus cibum ex ore in stomachum; sed sicut os ejus et stomachus non erat verum et humanum os et stomachus, sic nec vera et humana erat ejus comestio. Verum secus fuit in Christo: Christus enim post resurrectionem verum assumpsit corpus, quod anima vere ut prius informabat, ac proinde sicut vera et vitalis fuit ejus locutio, visio, auditio, sic et comestio. Vitaliter vi animae trajiciebat cibum ex ore in stomachum. Fuit ergo haec ejus comestio non apparens, sed realis et propria, quia eam adhibuit quasi certum argumentum vitae, et consequenter resurrectionis suae: ita passim Patres.

Dico secundo, hic autem cibus non fuit a Christo digestus et in corpus ejus conversus, uti vult Waldensis et Durandus in III, dist. xxii, Quaest. VI, ad 2; corpus enim gloriosum ali et crescere aut decrescere nequit: est enim impassibile et inalterabile. Nam, ut ait S. Augustinus, epist. 49, Quaest. I, et ex eo Beda: « Aliter aquam absorbet terra sitiens, aliter solis radius candens; illa indigentia, iste potentia. » Unde sequitur, quod haec comestio non tam sit animae vegetantis (utpote cujus actiones cessant in corpore glorioso) quam animae sentientis et loco motivae. Est enim quasi applicatio quaedam materiae, in quam exerere possit virtutem suam facultas nutritiva, si nutrimento egeret, aut ejus esset capax, uti est corpus mortale, non autem immortale, quale erat Christi. Christus ergo virtute sua divina subito hunc cibum consumpsit cumque in aerem aut praejacentem materiam resolvit; vel per dotem subtilitatis stomachus Christi penetravit cibum, itaque in alium a cibo locum transivit; ac consequenter cibum a se exclusit eumque in locum quem voluit transtulit: ita Suarez, III part., tom. I, disp. xlvii, sect. 5.

Objicies: ergo non fuit realis et propria Christi comestio, qualis est in nobis, qui ex ea vegetamur et nutrimur. Respondeo, nego consequentiam; nam ad rationem verae et propriae comestionis requiritur et sufficit, ut per vitalem actionem et organa vitae (puta, linguam, dentes, maxillas, fauces, etc.) cibus ore sumptus transmittatur in stomachum: quod non est in angelo, si corpus assumat. Nec enim in eo est actio vitae, sed tantum motio localis per corpus, cui quasi auriga assistit. Verum tamen est in Christo non fuisse tam perfectam comestionem, quam est in nobis. In nobis enim est opus animae tam vegetantis, quam sentientis; in Christo, sentientis duntaxat. Media ergo fuit haec Christi comestio inter nostram et angelorum. Nostra enim est actio animae sentientis et vegetantis; in Christo, sentientis, non vegetantis; in angelo nec vegetantis, nec sentientis, sed loco moventis, sive motum localem circa stomachum et corpus assumptum exercentis.

Praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent. — Quaeres, cur Christus Hierosolymis, non alibi miserit Spiritum Sanctum? Respondeo: Prima causa fuit, quia in Jerusalem fuit passus; Jerusalem enim elegerat passioni, Bethleem nativitati, ait S. Leo, serm. De Pass. Domini, quia gloriam suam abscondere, et ignominiam toti orbi ostendere voluit, ut nos idem facere doceret: passionis autem merito missus est Spiritus Sanctus; decebat enim ut ubi Christus passus erat ignominiam, ibi subiret et gloriam. Nam Spiritus Sanctus fuit Christi gloria, eumque in Judaea et toto orbe celebravit, ut nos doceret pati ignominiam, spe certa, quod illam Deus versurus sit in gloriam.

Secunda, quia in Jerusalem, puta in monte Oliveti, qui imminet Hierosolymae, in caelum ascendit. Ibi ergo pariter misit Spiritum Sanctum, ut significaretur ipsum esse qui mitteret, uti praedixerat et promiserat, non alium.

Tertia, quia in Jerusalem Christus docuit, instituit Apostolos, fundavit Ecclesiam. Ibidem ergo venit Spiritus Sanctus, ut haec omnia confirmaret et promoveret.

Quarta, ut Spiritus Sanctus significaret se, abolito Judaismo (hujus enim metropolis erat Jerusalem), instituere Christianismum. In Pentecoste enim Apostoli, pleni Spiritu Sancto, coeperunt legem novam promulgare. Haec autem promulgatio publice fieri debebat in Jerusalem, ut omnes Judaei eam possent audire et cognoscere, indeque discerent antiquatam esse legem veterem.

Quinta, quia Jerusalem erat caput Synagogae et populi fidelis, uti jam est Roma. Sicut ergo anima magis est vigetque in capite quam in caeteris membris: ita Spiritus Sanctus magis erat et vigebat Hierosolymae (uti jam viget Romae, dum dirigit Pontificem et Cardinales in regimine Ecclesiae, dumque fidelibus ibidem tantum fervorem charitatis opera aspirat), quam in aliis Judaeae urbibus. Adde, in Jerusalem erat Sion et templum, in quo colitur et praeses est Spiritus Sanctus.

Sexta, quia in Sion regnavit David et Salomon, quorum filius fuit Christus eis promissus. Hic ergo pariter in Sion regnare debuit. In Sion itaque fundavit Ecclesiam, quasi suum regnum. Unde illa a Prophetis vocatur Sion, ut Isaiae ii, 3: « De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. » Et cap. lxi, vers. 1: « Spiritus Domini super me, etc., ut praedicarem annum placabilem Domino, etc.; ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere; » et saepe alibi.

Tropologice: Jerusalem, id est visio pacis, symbolum est animae justae, quae pacem colit cum Deo, secum et cum proximis. Haec enim sedes et templum est Spiritus Sancti, juxta illud: « Factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion, » Psalm. lxxv, 3.

Allegorice: Jerusalem typus est Ecclesiae, in qua sola est et ostendit se Spiritus Sanctus, juxta illud: « Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum, » Matth. xviii, 20. Nemo ergo se separet ab Ecclesia, a sua congregatione, ordine, collegio, si velit recipere et retinere Spiritum Sanctum. Rursum quisque fidelis, Clericus, Religiosus frequentet templa coetusque publicos, ut litanias, conciones, collationes, etc.; ibi enim sentiet loquentem Spiritum Sanctum ejusque inspirationes et dona percipiet. Quocirca monet Apostolus fideles dicens: « Non deserentes collectionem nostram, » Hebr. x, 25.

Anagogice: Sion et Jerusalem terrestris, typus est caelestis, in qua Spiritus Sanctus suas opes et gloriae dotes effundit in Beatos, qui ejus gratiae et donorum in terrestri fuere participes, juxta illud Hebr. xii, 22-25: « Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem caelestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Videte ne recusetis loquentem. »

Sed exspectarent, — primo, ad acuendum in eis desiderium Spiritus Sancti; « oportebat enim illos desiderio promissi teneri, atque ita donum accipere, » ait S. Chrysostomus. Secundo, oportebat in caelo comparere naturam nostram et perfectam reconciliationem fieri, ac tum venire Spiritum, quo merum purumque gaudium fieret. Tertio, quia « noluit Christus discipulos ante Spiritus Sancti adventum tanquam inermes et sicut absque auriga equos prodire in publicum, » ait idem Chrysostomus. Succubuissent enim laboribus, tentationibus, persecutionibus, philosophis, tyrannis, nisi Spiritus Sanctus eos armasset, et invictos, imo omnium victores, effecisset. Hinc explicans hoc Christi praeceptum Lucas Evangelista, xxiv, 49: « Vos autem sedete, inquit, in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. » Moraliter: non incogitantibus, torpentibus et dormientibus, sed exspectantibus, orantibus et vigilantibus Spiritus Sanctus ejusque dona obveniunt.

Promissionem Patris. — Est metonymia: ponitur actus pro objecto, puta promissio pro promisso vel re promissa. Promissio ergo est Spiritus Sanctus promissus, tum a Christo, tum a Patre; modestiae tamen causa vocat eum promissionem, non suam, sed Patris, sicut et in Evangelio apud S. Joannem, vocat eum donum, non suum, sed Patris; quia scilicet Pater est primus fons et origo SS. Trinitatis. Ab eo enim haurit Filius suam deitatem et consequenter vim spirandi, ut scilicet cum Patre spiret et producat Spiritum Sanctum. Hujus modestiae testes sunt hi sermones Christi: « Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, » Joann. xiv, 16, q. d. Ego fui prior Paracletus, a Patre ad vos docendos et redimendos missus: docui, redemi vos: peracta ergo mea legatione in caelum redeo: orabo Patrem et impetrabo, ut mei loco alium Paracletum mittat vobis, puta Spiritum Sanctum qui ea quae ego docui, illustret et perficiat, juxta illud vers. 26: « Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis. »

Nota: Spiritus Sanctus est donum et dos propria novi Testamenti, puta legis Christianae et gratiae Christi: illius enim est pignus et promissum; illo proinde caruit vetus Testamentum, puta lex Mosis, Synagoga et Judaei, utpote duri, terrestres et carnales: si qui vero illum habuerunt, ut Elias, Moses, David, illi filii fuere novi Testamenti potius quam veteris. Hinc illud praedixerunt et promiserunt Prophetae, ut Ezechiel xxxvi: « Dabo vobis cor novum, et Spiritum novum ponam in medio vestri, et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum. Et Spiritum meum ponam in medio vestri; et faciam ut in praeceptis meis ambuletis. » Et Jeremias, capite xxxi, vers. 33: « Hoc erit pactum quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum. » Joel ii, 28: « Effundam Spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, » de quo cap. ii.


Versus 5: Joannes Quidem Baptizavit Aqua

5. Quia Joannes quidem baptizavit aqua. — Judaeos quoslibet, imo et Apostolos, antequam a Christo vocarentur, ait S. Chrysostomus, Euthymius et Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. xii (etsi id negare videatur Beda), praesertim Andream ejusque socios, qui erant discipuli Joannis. Vos autem baptizabimini Spiritu Sancto, — scilicet in baptismo Christi. Hunc enim opponit baptismo Joannis, inquit S. Chrysostomus, Theophylactus et Euthymius, in cap. i Joannis, qui consequenter censet Apostolos, Christo moriente, resurgente et ascendente, necdum baptismo Christi baptizatos et per aquam lustratos fuisse. Accedunt ad hanc sententiam alii qui opinantur baptismum Christi non ante, sed post mortem et resurrectionem ab eo institutum fuisse, Matth. cap. xxviii, vers. 19, cum dixit: « Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. » Ita opinatur Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. xi; S. Hieronymus, Dialog. contra Lucifer.; Chrysostomus, hom. 28 in Joan., et obiter S. Thomas, III part., Quaest. lxxiii, art. 5, ad 4. Verum jam diu ante institutum fuisse baptismum a Christo patet Joan. iii, 3, esto promulgatus fuerit post Christi ascensum in Pentecoste, tumque omnes obligare coeperit, ut patet Act. ii, 38. Ita censent passim Interpretes et Doctores cum D. Thoma, III part., Quaest. lxvi, art. 2, ubi id tractat ex professo. Unde et Apostolos Christi, aeque ac Joannem Baptistam, in aqua baptizasse, utique baptismo non Joannis, sed Christi, ideoque ortam esse contentionem inter discipulos de baptismo Joannis et Christi, legimus Joan. iv, 25.

Quocirca S. Evodius, successor S. Petri in cathedra Antiochensi, epist. quae inscribitur Tò Phōs, id est Lumen, asserit Christum suis manibus baptizasse ex mulieribus solam Virginem, ex viris solum Petrum: Petrum autem baptizasse Andream, Jacobum et Joannem; et hos tres baptizasse reliquos Apostolos.

Dico ergo ad litteram, baptismum Spiritus Sancti vocari hic effusionem Spiritus Sancti in Pentecoste, qua copiose instar aquae in Apostolos effusus est, eosque in seipso quasi mersit et absorpsit. Baptismus igitur significat copiam charismatum quam receperunt Apostoli in Pentecoste, adeo ut non tingi, non imbui, sed profundi, repleri et inebriari viderentur. « Ut enim is qui aqua mergitur et baptizatur, undique ab aquis circumdatur, sic et illi a Spiritu baptizati sunt perfecti, » ait Cyrillus, catechesi 17. Opponit itaque Christus mysticum suum baptismum effusionis Spiritus Sancti, litterali baptismo Joannis Baptistae, in eo quod ille duntaxat datus sit in aqua, nec contulerit remissionem peccatorum, gratiam aut justitiam, sed ad eam in baptismo Christi recipiendam disposuerit, inducendo homines et voce et gestu ad poenitentiam et lacrymas, uti docet S. Augustinus, in cap. i S. Joannis, tract. 5, et alii passim; Christi vero baptismus mysticus dandus sit in Spiritu Sancto, ostendente se non in aqua frigida, sed in igne ardenti; quia daturus erat in Pentecoste Apostolis cor igneum et linguas igneas, q. d. Joannes baptizavit in aqua duntaxat, at ego non tantum in aqua, sed et in Spiritu Sancto baptizo. Nam brevi mittam in vos Spiritum Sanctum, qui suo spiritu et sanctitate ita vos opplebit, ac si in eo toti baptizaremini et mergeremini, ut deinceps vos etiam alios possitis baptizare in aqua et Spiritu Sancto. Ita factum est. Nam Apostolis baptizantibus descendebat Spiritus Sanctus in fideles, non tantum invisibiliter, sed et visibiliter in specie ignis, etc., uti primitus in ipsosmet descenderat in Pentecoste: ita S. Chrysostomus, Oecumenius, Beda, Lyranus et alii. Porro, missionem Spiritus Sancti Christus vocat baptismum, quia baptismus significat, primo, purgationem peccatorum et affectionum, quam Apostolis contulit et in dies confert Spiritus Sanctus. Sicut enim aqua in baptismo corpus tangens cor abluit, ut ait S. Augustinus, omneque peccatum ab eo extergit; ita Spiritus Sanctus in Pentecoste cor mentemque Apostolorum ab omni peccato, vitio et cupiditate terrena abluit et expurgavit.

Secundo, vox baptismus significat plenam sanctificationem. Sicut enim baptismus animae a peccatis expurgatae inserit fidem, spem, charitatem et sanctitatem; ita Spiritus Sanctus in Pentecoste indidit Apostolis omnem gratiam, virtutem et sanctimoniam, idque in gradu perfecto et heroico.

Tertio, eadem vox significat plenitudinem et abundantiam charismatum. Sicut enim corpus in baptismo aqua circumdatur et obruitur, ita Apostoli Spiritu Sancto ejusque donis quasi circumdati et obruti fuere.

Quarto, significat ardorem et zelum. Hic enim eorum baptismus fuit igneus, non aqueus; Spiritus Sanctus enim in specie ignis eis insidens ignivit corda eorum. Hoc est quod ipse S. Joannes Baptista Judaeis eum interrogantibus de suo baptismo, respondit: « Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam, qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni, » Matth. iii, 11.

Hinc Theologi triplicem distinguunt baptismum, fluminis, flaminis et sanguinis. Fluminis, est communis, qui fit per aquam. Sanguinis, est martyrium: hoc enim expiat omne peccatum, aeque ac baptismus. Flaminis, est hic Apostolorum, et etiam eorum qui contriti desiderant sacramentum Baptismi, sed ob defectum aquae, aut ministri illud suscipere nequeunt. Hi enim justificantur sua contritione cum voto baptismi, quod aspirat eis flamen, id est Spiritus Sanctus. Denique hic baptismus maximum fuit innovati mundi miraculum. Quocirca vere S. Chrysostomus in Acta: « Hoc ipsum, inquit, maximum est miraculum; aliis miraculis orbem terrarum accurrere, a duodecim pauperibus et illitteratis hominibus attractum. »

Non post multos hos dies, — puta decimo abhinc die in Pentecoste, sed noluit Christus certum diem eis indicare, « ut semper essent vigilantes, ait S. Chrysostomus, ac sollicitius promissum exspectarent, non enim datur, non datur, inquam, gratia, nisi vigilanti. Annon vides quid dicat Elias discipulo? Si videris me cum abripiar, sic erit tibi, hoc est, continget tibi quod postulas, » puta Spiritus meus duplex, IV Reg. ii. « Sic et Paulo non statim data est gratia, sed triduum intercessit, quo fuit caecus, atque interim metu purgatur ac praeparatur. Nam sicut qui purpuram tingunt, prius aliis quibusdam coloribus praeparant id quod tincturam accipiet, ne flos dilutus et evanidus fiat: sic et hic prius animi sollicitudinem Deus praeparat, ac deinde infundit gratiam. Eamdem ob causam nec Spiritum illico misit, sed in die quinquagesimo. »


Versus 6: Domine, Si Restitues Regnum Israel?

6. Igitur qui convenerant, — non soli Apostoli, sed et alii discipuli, coram quibus Christus ascendit. « Simul coeunt, ait S. Chrysostomus, ut pudore quodam ac reverentia multitudinis, quod scire desiderant, extorqueant. » Vox igitur innuit quod Apostoli putarint Christum quasi Messiam, jam post resurrectionem suam restituturum regnum Israel jampridem collapsum, ideoque missurum Spiritum Sanctum, ut id restituat, hancque esse promissionem Patris per Prophetas. Amos enim, cap. ix, 11, sic vaticinatur: « In die illa suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reaedificabo aperturas murorum ejus, » etc. Et Osee, cap. xiv, 6: « Ero quasi ros Israel, germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani. » Et Joel, cap. iii, 20: « Judaea in aeternum habitabitur, et Jerusalem in generationem et generationem, » etc. « Et Dominus commorabitur in Sion. » Et Abdias, vers. 17: « In monte Sion erit salvatio, et erit sanctus; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant. » Denique Gabriel Archangelus, nuntians Christi ortum Virgini Deiparae: « Dabit, inquit, illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, » Lucae i, 32.

Si (id est an, num, ut vertit Pagninus, Tigurina et alii) in tempore hoc (tuae resurrectionis, gloriae et triumphi) RESTITUES (Graece apokathistáneis, id est restituis in praesenti) regnum Israel? — Graece tō Israēl, id est Israeli, q. d. Israel jam perdidit regnum, imo illud translatum est in Herodem Idumaeum et alienigenam. Scimus ex prophetiis, praesertim Jacobi, Gen. xlix, 10, translato jam sceptro propediem Messiam venturum, ut illud Israeli restituat: ergone id modo praestabis? Scimus enim et credimus te esse Messiam, id est novum verumque Davidem Israelis. Errant in eo, quod putent regnum Messiae fore temporale, quale fuit Davidis et Salomonis, non spirituale. Sed hic communis Judaeorum (uti jam est omnium) aevi illius fuit error. Unde Joannes et Jacobus petierunt dextram et sinistram in regno Christi, Matth. xx, 20; et duo discipuli euntes in Emmaus: « Sperabamus, inquiunt, quod ipse redempturus esset Israel, » Lucae xxiv, 21. Quocirca Christus ad quaestionem eorum directam non dat solutionem, quia ejus adhuc erant incapaces, sed retundens eorum curiositatem, indirecte et tacite eamdem solvit, nimirum venturum Spiritum Sanctum, ut intrepide Christi regnum spiritale per fidem, in Judaea et Samaria totoque orbe propagent. Spiritalis enim Israel est populus fidelis et Christianus, ad quem carnalis Israel aggregabitur in fine mundi, quando regnum hoc evadet gloriosum omnesque Sanctos in anima et corpore beabit in aeternum.


Versus 7: Non Est Vestrum Nosse Tempora vel Momenta

7. Non est vestrum nosse tempora, — Successiones, decreta et eventa temporum.

Vel momenta. — Graece kairoús, id est opportunitates temporum; ita Pagninus et alii; Tigurina, articulos temporum; Vatablus, opportunitates, scilicet rei gerendae. Noster docte eas vocat vertitque momenta, quia momentum hic non significat instans, sed pondus et inclinationem temporis. Sic Cicero, lib. V De Finibus, ait: « Inclinationes rerum et momenta temporum, » et Horatius, lib. I, epist. 6: « Certis momentis decedentia tempora. » Rursum Cicero, lib. VI, epist. 10 ad Trebatium: « Omnia, inquit, momenta (id est occasiones) observabimus, neque ullum praetermittemus tui juvandi et levandi locum. » Momentum enim Grammatici deducunt a moveo; momentum enim, sive occasio, est quasi pondus rem movens et inclinans ad rem gerendam: hinc vocantur judiciorum et rerum maximarum magna momenta, id est quae magnum pondus habent et efficaciam, ut res huc illucve inclinet. Sic et Sapiens, cap. xi, 23, dixit: « momentum staterae, » Graece rhopḗ, id est inclinatio, motus, propensio staterae, sive bilancis. Sic vulgo dicimus: « Favor in aulis magnum habet momentum, parvum eruditio. »

Moraliter: Deus regnorum rerumque omnium vicissitudines, exordia, media et fines peragit suis momentis et opportuno tempore. Opportunitas enim rei gerendae magnum affert, tum momentum et pondus, tum facilitatem, tum decorem. Quod si ea desit, Deus procurat ut adsit per congruos providentiae suae modos, quos in reconditis thesauris sapientiae suae reconditos habet, quibus facit ut omnes rerum temporumque successus invicem apposite nectantur, ac velut ansulae sibi invicem inserantur, ut catenam elegantem efficiant. Quocirca Boetius, lib. IV De Consol., prosa 6, providentiam docet esse seriem causarum rerumque in mente Dei, quae omnia suis nectat ordinibus miris arctisque, sed arcanis nodis: veteres fatum appellavere. Stoici enim fatum dixere esse praecedentium causarum subsequentiumque perplexionem quamdam, et instar catenae connexionem. Verum quia hoc, utpote indeclinabile et inevitabile, necessitatem inferre et libertatem voluntati hominis et angeli adimere censuerunt; hinc merito impii, imo fatui sunt, qui fatum vel fando usurpant. Audi S. Augustinum, tract. 37 in Joan.: « O si cor tuum non esset fatuum, non crederes fatum. »

Ita Deus congrue et opportune fecit, ut regnum et monarchia Cyri et Persarum succederet monarchiae Chaldaeorum; Dario deinde et Persis succederet Alexander et Graeci; his Romani, qui regnum Israel per Pompeium et Augustum, intrudendo alienigenam regem Herodem, capite minuerent, et paulo post ob caedem Christi per Titum et Vespasianum delerent: ut ita abolito regno Israel et Judaismo, succederet regnum Christi et Christianismus, cui Israel aggregabitur in fine mundi, idque opportune et congrue. Tunc enim mittet Deus Henoch, ex quo quasi patriarcha prognati sunt Israelitae; et Eliam, qui fuit Judaeus, et propheta celeberrimus Judaeorum, cui proinde Christum annuntianti, quasi civi et prophetae suo credent Judaei, aeque ac Henoch, utpote patri et patriarchae suo.

Idem exemplo suo docet nos Deus, nimirum ut opportune omnia agamus, et occasiones rei bene gerendae studiose captemus, nec effluere sinamus. Nam, ut ait Cato: « Fronte capillata est, a tergo occasio calva, » ut, cum transierit, eam apprehendere nequeas. Et Ovidius: « Temporibus medicina valet: data tempore prosunt, / et data non apto tempore vina nocent. » Phocylidis monitum fuit: « Occasioni obtempera, et noli spirare contra ventos; » Menandri: « Occasio legibus est potentior multo, et multarum rerum est causa: celerrime permutat res, et ipsa celerrime elabitur et avolat; » Vegetii, lib. III De Re milit., cap. xxvi: « Occasio in bello amplius solet juvare quam virtus; » Demosthenis, orat. ad Leptin.: « Parvae occasiones magnarum rerum causae existunt; » alterius: « Occasio anima actionum est; » Livii, lib. II, Decade 3: « Armatus intentusque his neque occasioni tuae desis, neque suam occasionem hosti des. » Sic qui versantur cum puellis, dant daemoni occasionem tentandi se libidine; qui cum superbis, de fastu; qui cum gulosis, de gula; nam si vel filum aut pilum illi concedas, inde plectet tibi funem, quem omni robore vix dirumpes. Antigonus Pyrrho ad bellum provocanti respondit: « Suam militiam non magis armorum, quam temporum esse: Pyrrho, si cum vitae suae taedium cepisset, satis multas ad interitum vias patere: » ita Plutarchus in Pyrrho; Themistocles adolescenti qui occasionem neglexerat: « O adolescens, ait, sero quidem ambo, sed tamen sapere coepimus. » Ita Plutarchus in Apopht. Scipionis Africani dogma fuit: « Non esse pugnandum nisi aut invitaret occasio, aut urgeret necessitas. » Ita Plutarchus in ejus Vita. Quocirca Gentilium prudentia maxime in opportunitate captanda enituit. Egregie Plinius, lib. XV, cap. xxiv: « Morus, ait, novissima omnium germinat, et tamen parit inter primas: ita qui tempus idoneum operiuntur rei conficiendae, etiamsi serius coeperint, tamen maturius conficiunt. » Idem, lib. XI, cap. vi et x: « Apes peragunt opus suum non statis diebus, sed quoties caeli commoditas invitat: ita suo quaeque tempore rapienda est occasio. » Denique S. Chrysostomus, lib. I De Compunctione: « Sicut, ait, in corporibus et fistulis, nisi quis prius humorem influentem sistat, mali fonte non obstructo, incassum omnia facit: itidem et nos, nisi occasionem quasi fontem mali caverimus. » Porro idipsum non tantum in factis, sed et in verbis dictisque locum habet; verbum enim opportune prolatum plus efficiet, quam mille importune. Vere Sapiens, Proverb. xxv, 11: « Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. » Christianus ergo haec sibi adaptet, et occasionibus omnibus ad bene agendum utatur, ut lucra caelestia adaugeat, quae quotidie mire augere potest, si occasiones captet, uti captat mercator occasionem negotiandi, miles vincendi. Post hoc enim breve tempus et occasionem, non erit tempus nec occasio lucrandi.


Versus 8: Sed Accipietis Virtutem

8. Sed accipietis virtutemdýnamin, id est potentiam, robur, vim, efficaciam, quae tanta fuit in Apostolis, ut reges, tyrannos, gentes feras et barbaras totumque orbem subegerint Christo, cum ipsi essent pauci, pauperes, rudes, ignobiles. Hoc est quod ait Christus, Lucae xxiv, 49: « Ego mitto promissum Patris mei in vos: vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. » Praeclare S. Bernardus, serm. 85 in Cant.: « Opus virtute habes, inquit, et non quacumque, sed qua induaris ex alto. Ipsa enim, si perfecta sit, facile facit animum victorem sui, et sic invictum reddit ad omnia. Est quippe vigor animi cedere nescius pro tuenda ratione. Vel sic: Vigor animi, quod in se est, omnia ad rationem cogens vel dirigens, » etc. « Felix anima quae angelis spectantibus praebuit gaudium pariter et miraculum sui, ut audiret de se loquentes: Quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Alioquin frustra nititur, si non innititur. » Et mox: « Quidni cuncta possibilia sint innitenti super eum qui omnia potest? Quantae fiduciae vox: Omnia possum in eo qui me confortat? Nihil omnipotentiam Verbi clariorem reddit, quam quod omnipotentes facit omnes qui in se sperant. » Et inferius: « Verbo innixum et indutum virtute ex alto, nulla vis, nulla fraus, nulla jam illecebra poteris vel stantem dejicere, vel subjicere dominantem. »

Supervenientis. — Graece epelthóntos, in aoristo, id est cum, vel postquam supervenerit. Prius enim datus est Spiritus Sanctus personaliter Apostolis, deinde existens in eis eosque inhabitans, suam virtutem et dona in eos transfudit; perinde ac sol, postquam ortus est, suos radios in orbem diffundit; de quo plura cap. ii.

Spiritus Sancti. — Quis, qualis et quantus sit hic Spiritus, dicam initio cap. ii.

Et eritis mihi. — « Mihi, » meae scilicet incarnationi, morti, redemptioni, resurrectioni, ascensioni caeterisque mysteriis quae hucusque peregi; q. d. Docebitis et testificabimini me esse Filium Dei, qui pro salute hominum incarnatus et crucifixus sum, ac proinde me esse Salvatorem mundi, ideoque eos in me credere debere ut salventur, nec enim extra me est salus.

Testes, — per miracula, per vitae sanctimoniam, per praedicationem, sapientiam et efficaciam non humanam, sed divinam, q. d. Vidistis, o discipuli, o filii mei, vitam meam, doctrinam audistis, spectastis mea miracula, itinera, labores, contradictiones, tormenta, mortem, crucem, resurrectionem, mox spectabitis meam ascensionem et missionem Spiritus Sancti; ubique vidistis meum in homines amorem et zelum, qui me e caelo in terram et in crucem traxit: ite, testificamini, et docete haec in toto mundo, ut suam salutem ament et curent, sicut ego amavi et curavi, ut me ipsos amantem redament: ecce ascendo, ut parem eis locum in caelo: suadete ergo, ut vanas terrae opes pompasque contemnant, ut timeant Dei judicium et gehennam, ambiant aspirentque ad caelum. Ecce quales et quanti hi testes Christo fuerunt.

Vide hic dignitatem Apostolorum, de qua praeclare S. Chrysostomus, hom. De S. Andrea, quae extat apud Surium die 30 novemb.: « Nihil tale, inquit, unquam fuit, quale fuerunt Apostoli. Hi cum Dei Verbi essent ministri, attrectarunt incarnatum illum, qui ut Deus figuram non habet. Secuti sunt ambulantem eum, qui ubique praesens est. Discubuerunt una cum illo, qui nullo loco circumscribitur. Ejus vocem audiverunt, qui verbo fecit omnia. Mundum ipsum lingua, tanquam sagena quaedam concluserunt. Circumierunt suis cursibus fines orbis terrarum. Errores ut zizania eradicarunt; aras ut spinas quasdam amputarunt; idola tanquam feras interfecerunt; daemones ut lupos profugarunt; Ecclesiam ut gregem quemdam collegerunt; orthodoxos tanquam frumentum congregarunt; haereses ut paleas projecerunt; Judaismum tanquam foenum arefecerunt; Graecorum sectam tanquam stipulas quasdam igne combusserunt; humanam naturam cruce ipsa tanquam aratro quodam excoluerunt, et verbum Dei ut sementem quamdam sparserunt; ad summam, omnia illorum facta tanquam sidera quaedam effulserunt. Quamobrem clara voce illis dicebat Dominus: Vos estis lux mundi. Siquidem Orientem habet Christianus homo, illum qui e Virgine natus est: diluculum habet, eum qui baptismatis parens fuit; splendorem habet, Christi crucifixi gratiam; radios, admirabiles illas linguas; diem, futurum illud saeculum; meridiem, tempus quo in cruce ipsa mansit Dominus; occidentem, sepulcri habitationem; vesperam, brevem illam mortem; solis fulgorem, resurrectionem a mortuis. Vos estis lux mundi. Intuere astra haec, et illorum splendorem obstupesce. »

In Jerusalem. — Apollonius, vetus ecclesiasticus scriptor, ait Eusebius, lib. V Histor., cap. xviii, in fine, « meminit Thraseae cujusdam martyris, qui quasi ex traditione priorum se accepisse asseruit Salvatorem praecepisse Apostolis suis, ne ante duodecimum annum ab Hierosolymis discederent. » Sed hoc cum grano salis accipiendum: satis enim constat ex Actis, ob necem Stephani, quae paulo post Christi ascensionem contigit, dispersos fuisse Apostolos; ac eorum divisionem per orbis provincias ante duodecimum annum contigisse, multi Historici et Doctores docent. Nam 1. Jacobum, qui ante duodecimum annum martyr occubuit, in Hispanias profectum, ibique evangelizasse constanter asserunt Hispanicae Annales et continua traditio.


Versus 9: Et cum Haec Dixisset

9. Et cum haec dixisset, — aliaque quae recensent S. Lucas, Matthaeus et Marcus in fine Evangelii. Verisimile est Christum, finito prandio, Apostolos aliosque discipulos prius convocatos (quos 120 recenset Lucas, vers. 15) e Jerusalem per mediam urbem, Judaeis vi divina cohibitis, stupefactis ac attonitis, eduxisse in montem Oliveti, ac ex itinere divertisse in adjacentem Bethaniam, ut ait Lucas, Evang. cap. xxiv, 50, ut valediceret Magdalenae, Marthae et Lazaro, eosque secum pariter eduxisse, ut eis ascensionis suae visionem et consolationem impertiretur, utpote sibi amicissimis: ita Suarez, III part., disp. li, sect. 2. Quae omnia facile horam a prandio exactam significant, antequam Christus perveniret in montem Oliveti ibique suis valedicens ascenderet. Quae fuerint colloquia suavissima et ultima Deiparae Matris et Christi, item amplexus ejus et discipulorum aliaque plura quae studio brevitatis tacet Lucas, contemplari possumus, enarrare nequimus. S. Augustinus, serm. 6 De Ascens., qui est 179 De Temp., ait Apostolos haec Christo dixisse (intellige corde potius quam ore): « Domine, quare nos derelinquis ascendens, qui nos elegisti in via praecedens? Domine, quando sumus verba tua super mel et favum eminus percepturi, et stillantis rorantisque gratiae balsamum de tuis labiis ac faucibus libaturi? Aut instrue quo ascendis, aut ne deseras cum ascendis: quasi scuto benignitatis tuae remansimus in aperto nudati, tanquam pupilli matris amplectentis pennato velamine destituti. Quando venies ad nos, qui redemisti nos? Mors tua fuit peccatum nostrum; sit ascensus tuus pignus nostrum, ne nimis absorpti moerore mergamur, quos en vasti de gemitibus inferorum, » — Christum vero eis respondisse per angelos a se submissos: « Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet, » etc. Unde serm. 7, hosce duos angelos vocat duos praetores et duos palatinos caelestis imperii. « Oportebat enim, inquit, caelestes mitti consolatores, ne remanerent trepidi piscatores. » Noster Ludovicus de Ponte, meditat. de Ascens., pie et probabiliter meditatur Christum abeuntem in caelum, ut majorem sui fidem, spem, amorem et reverentiam discipulis imprimeret, dedisse eis osculandas suas manus et pedes (ut tangerent sacra vulnerum in iis stigmata), ex quibus suavissimus odor fragrabat, quo illorum corda mire recreabantur et confortabantur: matri vero suae obtulisse etiam osculandum latus, quae in illud se abdere, in eoque cum Christo ascendere gestiebat. Discipulos ergo summo amore et reverentia manus et pedes Christi osculatos esse, uti osculata fuerat Magdalena ejusque comites mulieres, Joan. xx, 17, et Matth. xxviii, 9.

Elevatus est. — « Non subito raptus, » ut Elias et Henoch, « non furtim sublatus, sed videntibus illis elevatus est, » ait S. Bernardus, De Grad. humil., cap. 1; idem, serm. De Ascens.: « Quid, ait, putatis, fratres, quantus dolor et timor irruperit Apostolica pectora, cum eum viderunt a se tolli et attolli in aera, non scalis adjutum, non sublevatum funibus, etsi angelico comitatum obsequio, non tamen fultum auxilio, sed gradientem in multitudine fortitudinis suae? » « Elevatus » ergo a se suaque virtute per dotem agilitatis, idque sensim et pedetentim, ut diutius pasceret oculos discipulorum intuentium. Hoc enim significat Lucas, Evang. cap. xxiv, 50: « Et elevatis manibus suis, benedixit eis. Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in caelum. » Ex quibus verbis liquet, primo, Christum elevasse manus, tum ut Deum oraret et invocaret ad benedicendum Apostolis; tum ut elevando et deprimendo, vel certe transversim collocando manus, uti fecit Jacob, Genes. xlviii, 14, signum crucis efformaret, uti docet noster Greiserus, lib. III De Cruce, cap. xvi. Per crucis enim meritum omnem benedictionem nobis impetravit. Unde inoluit in Ecclesia consuetudo, ut tam in publicis et sacris Officiis, quam in privatis benedictionibus Praelatorum, Sacerdotum, Sanctorum vel parentum, is qui benedicit, signum crucis efformet super eum quem benedicit; quam esse traditionem Apostolicam testatur S. Basilius, lib. De Spiritu Sancto, cap. xxvii.

Secundo, liquet Christum discipulis benedixisse, id est Patris opem et gratiam eis apprecatum esse.

Quaeres, quibus de causis Christus mox post resurrectionem ascendit in caelum. Respondeo: Prima est, ut suam legem et doctrinam confirmaret et ostenderet esse caelestem. Se enim e caelis descendisse, ut eam doceret, ideoque eo redire quasi unigenitum Dei Filium, juxta illud Joan. iii, 13: « Nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis qui est in caelo. » Unde S. Maximus, hom. 2 De Pentec.: « Sicut, inquit, aquila humilia deserit, alta petit, caelorum vicina conscendit; ita et Salvator humilia inferni deseruit, paradisi altiora petiit, caelorum fastigia penetravit. »

Secunda, ut caelum hominibus peccato Adae clausum reseraret, utque ostenderet regnum suum non esse terrenum et temporaneum, uti putabant discipuli, sed caeleste et aeternum: quocirca sequacibus suis terram et terrena omnia esse despicienda. Nam, ut ait S. Augustinus, serm. 175 De Temp.: « Cum Christo non ascendit superbia, non avaritia, non luxuria, nullum vitium nostrum ascendit cum medico nostro. Et ideo, si post medicum desideramus ascendere, debemus vitia et peccata deponere. »

Tertia, ut corpori ejus ita in terris humiliato et afflicto justam daret mercedem et gloriam: corporis enim gloriosi congruus propriusque locus est caelum, non terra; haec enim est locus generabilium et corruptibilium. Unde S. Augustinus, serm. 107 De Temp.: « Noster, ait, hic Samson, ablatis portis imperioque inferni et mortis, ascendit per turbinem in caelum. »

Christum sensim ascendisse: hoc enim significat tò recessit, et ferebatur. Manichaei censebant Christum restitisse in caelo solis, ideoque solem quasi numen adorabant, idque ex eo quod scriptum est Psal. xviii, 5: « In sole posuit tabernaculum suum. » Refert et ridet hoc S. Augustinus, tractat. 34 in Joan. Certum est Christum ascendisse super omnes caelos. Hoc enim asserit Apostolus, Ephes. iv, 10. Vide ibi dicta. De fide est Christum non tantum qua Christus Deus est, sed etiam qua homo, ascendisse ad solium Dei Patris, ibique ad dexteram ejus quasi consedere. Id enim docet Apostolus, Coloss. iii, 1; quia enim Christus se in cruce infra omnes creaturas humiliavit, hinc et meruit super omnes exaltari, Philip. ii, 10.

Sexto, Christus sua morte caelum ob peccatum Adae et posterorum clausum reseravit; unde et primus eodem ascendit. Hinc et secum duxit in triumphum omnes animas SS. Patrum et Patriarcharum, quos e limbo eduxerat. Hoc enim est quod ait Psaltes, Psal. lxvii, 19, et ex eo Paulus, Ephes. iv, 8: « Ascendens in altum captivam duxit captivitatem. » Porro praecipui ex illis cum Christo resurrexerunt, ut patet Matth. xxvii, 53, ac consequenter in corpore glorioso cum Christo ascenderunt, quasi resurrectionis ejus primitiae. Hoc est quod ait Michaeas, ii, 13: « Ascendet enim pandens iter ante eos. »

Septimo, Christo per dotem subtilitatis caelos penetranti, quasi Domino regique suo, occurrit tota caelestis aula omnesque omnino angeli, uti docuit S. Cyprianus, Epiphanius, Nyssenus, serm. De Ascens., et alii, et satis colligitur ex illo, Hebr. i, 6: « Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit: Et adorent eum omnes angeli Dei; » qui admirantes ejus gloriam interrogarunt: « Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? » etc., Isaiae lxiii; ac trium prophetarum cecinerunt: « Attollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae, » Psalm. xxiii. Unde S. Augustinus, serm. 3 De Resurrect.: « Viderunt, inquit, caelites cuncti speciosum vulneribus Christum, spolia e castris tyrannicis reportantem, et admirantes fulgentia divinae virtutis vexilla, talibus concrepant hymnis deducuntque laetantes: Quis est iste rex gloriae? » Hoc est quod jubilat Psaltes, Psal. lxvii, 18: « Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium: Dominus in eis in Sina in Sancto. » Et Psal. xlvi: « Omnes Gentes, plaudite manibus, jubilate Deo in voce exultationis. Quoniam Dominus excelsus, terribilis: Rex magnus super omnem terram, etc. Ascendit Deus in jubilo: et Dominus in voce tubae. »

Octavo, Beda, lib. De Locis sanctis, cap. VII, testatur solemnitatem hujus diei quotannis recurrentem, fuisse caelestibus prodigiis in eo loco quo Christus ascendit, illustratam. « Nam in die, inquit, ascensionis Dominicae per annos singulos, Missa peracta, valida flaminis procella de sursum venire consuevit, et omnes qui in ecclesia fuerint, in terram prosternere. Tota ibi ea nocte lucernae ardent, ut non illustrari tantum, sed et ardere mons et supposita loca videantur. » De loco ascensionis dicam vers. 12.

Sentiuntque animae sapientes et sanctae. Christus ergo in fidelibus beatitudinis et regni caelestis fidem solidavit, et spem acuit eo ascendendo: « Ubicumque enim fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae, » Matth. xxiv, 28. Et S. Augustinus, serm. 3 De Ascens.: « Nos, ait, Christi mors vivificavit, nos resurrectio erexit, nos ascensio consecravit. » Et S. Bernardus, serm. 2 De Ascens.: « Quaeramus, ait, quae sursum sunt, quia illic profecto thesaurus noster est Jesus Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, in quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. »

Secundo, ut doceret nos quanti apud Deum meriti sit humilitas, eamque efficaciter nobis persuaderet. Nam, ut ait Apostolus, Ephes. iv, 10: « Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia. » Ita S. Franciscus per humilitatem ascendit ad Seraphinos, uti ex visione cujusdam Sancti testatur S. Bonaventura. Unde S. Bernardus, serm. 2 De Ascens.: « Neque enim, ait, ascendere potes nisi descenderis, quia ut aeterna lege fixum est, omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. O perversitas, o abusio filiorum Adam! quia cum ascendere difficillimum sit, descendere autem facillimum, ipsi et leviter ascendunt, et difficilius descendunt. »

Tertio, ut doceret heroica virtutum opera patrare et dura pati, etiam martyria, juxta illud Apostoli, II Timoth. ii, 10: « Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu, cum gloria caelesti; » quod explicans subdit: « Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus; si sustinebimus, et conregnabimus. » Deus Pater ergo exaltans Christum ad suam dexteram, nos « consedere fecit in caelestibus in Christo Jesu, » ut ait idem, Ephes. ii, 6. Nam, ut ait S. Leo, serm. 1 De Ascens.: « Quia Christi ascensio nostra est provectio, et quo praecessit gloria capitis, eo spes vocatur et corporis, dignis, dilectissimi, exultemus gaudiis et pia gratiarum actione laetemur. Hodie enim non solum cives paradisi firmati sumus, sed etiam caelorum in Christo superna penetravimus. » Idem, serm. 2: « Sursum vocatos animos desideria terrena non deprimant, ad aeterna praelectos peritura non occupent, viam veritatis ingressos fallaces illecebrae non retardent, et ita a fidelibus haec temporalia decurrantur ut peregrinari se in hac valle cognoscant, in qua, etiamsi quaedam commoda blandiantur, non amplectenda nequiter, sed transeunda sunt fortiter. » Et superius: « Hanc fidem ascensione Domini auctam, et Spiritu Sancti munere roboratam non vincula, non carceres, non exilia, non fames, non ignis, non laniatus ferarum, nec exquisita persequentium crudelitatibus supplicia terruerunt. Pro hac fide per universum mundum non solum viri, sed etiam feminae, nec tantum impubes pueri, sed etiam tenerae virgines usque ad effusionem sui sanguinis decertarunt. » Et S. Gregorius, hom. 29 in Evang.: « Ecce, ait, iste venit saliens in montibus, transiliens colles, etc. Vultis ejus saltus agnoscere? De caelo venit in uterum, de utero in praesepe, de praesepi in crucem, de cruce in sepulcrum, de sepulcro rediit in caelum. Quia exultavit ut gigas ad currendam viam, ut nos ei diceremus: Trahe nos post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. Unde, fratres charissimi, oportet ut illuc sequamur corde, ubi cum corpore ascendisse credimus. Desideria terrena fugiamus, nihil jam nos delectet in infimis, qui Patrem habemus in caelis. » Et S. Augustinus, serm. 3 De Ascens.: « Ascendamus post illum, et per vitia ac passiones nostras: si utique unusquisque nostrum subdere eas sibi studeat, ac super eas stare consuescat, ex ipsis sibi gradum construit, quo possit superiora conscendere. Elevabunt nos, si fuerint infra nos: de vitiis nostris scalam nobis facimus, si vitia ipsa calcamus. » Et S. Bernardus, serm. 4 De Ascens.: « Quid, inquit, grave illi videri poterit, qui semper mente tractat, quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam? Quid concupiscere poterit in saeculo nequam, cujus oculus semper videt bona Domini in terra viventium, semper videt aeterna praemia? quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. » Et inferius: « Ascende, Domine, super asinum istum, conculca hos bestiales motus, quia domari debent, ne dominari praevaleant; nisi enim calcati fuerint, conculcabunt nos; nisi premantur, oppriment nos, etc. Sequere etiam ascendentem crucem, exaltatum a terra, ut non solum super eam, sed et super omnem quoque mundum mentis fastigio colloceris, etc.; nulla te mundi oblectamenta inclinent, nullae adversitates dejiciant. » Vide eumdem, serm. 6.

Quarta, ut angelos sua praesentia et gloria exhilararet, ac caelum exornaret; nam « lucerna ejus est Agnus, » Apocal. xxi, 23. Unde et ei acclamarunt: « Dignus est Agnus qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, » Apocal. v, 12. Adde, ut sederet a dextris Dei tanquam contubernalis Patri, a quo in hunc mundum missus fuerat, ait Œcumenius, in cap. iii, vers. 21. Praeclare S. Augustinus, serm. 37 De Tempor.: « Quam mirifico, ait, mysterio noster Jesus Christus vel tactu corporis sui, vel transitu gloriae suae omnem ad momentum creaturam sanctificat, vivificat et illustrat? Aquas enim consecrat, dum baptizatur; terram sanctificat, dum sepelitur; mortuos suscitat, dum resurgit; caelestia glorificat, dum ascendit ad caelum, et sedet ad dexteram Patris. »

Quinta, ut e caelis mitteret Spiritum Sanctum nostramque causam jugiter apud Patrem ageret, ostendens ei sacra sua vulnera. « Talis enim decebat, ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus, » Hebr. vii, 26. « Sic coepit esse divinitate praesentior, qui factus est humanitate longinquior, » ait S. Leo, serm. 2 De Ascens.

Sexta, ut S. Trinitati rationem suae legationis in terra peractae redderet, eique redemptione hominum peracta honorem, laetitiam et gloriam afferret. Unde S. Cyprianus, serm. De Ascens., asserit: « Nec linguis hominum, nec angelorum, nec cujusquam acumine ingenii definiri posse, quae Patris in reditu Filii hilaritas fuerit: perinde ac si ulla ad immutandum illud gaudium esse accessio potuerit. » Et S. Epiphanius, orat. de Ascens.: « Christus, ait, ingenti gaudio triumphans, ovem humanae naturae humeris impositam Patri obtulit, atque pro tali munere munus Spiritus Sancti quod reddat, impetrat. » Et S. Chrysostomus, serm. De Ascens.: « Christus ascendens in caelum naturae nostrae primitias obtulit Patri, et oblatum donum miratus est Pater, quod et tanta dignitas offerebat, et quod offerebatur, nulla macula foedabatur. Nam et suis manibus suscepit oblatum, et suae sedis fecit esse participem, etc. Illa natura est quae audivit: Terra es, et in terram ibis. » Et inferius: « Hodie angeli atque archangeli naturam nostram in sede Dominica immortali gloria fulgentem viderunt. »

Moraliter: Christus coram Apostolis et discipulis ascendit, quasi oculos et cor eorum (utinam et nostrum!) secum vehens in caelum, docens nos primo, ut cum Apostolis oculis animi eum in astra sequamur, et mente in caelestibus habitemus. Ipse enim est amor noster; ubi autem amor, ibi et oculus et cor. Quocirca Apostolus, Coloss. iii, 1: « Quae sursum, inquit, sunt quaerite, ubi Christus est in dextra Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. » Patria enim nostra caelum est, terra vero exilium et carcer.

Et nubes suscepit eum. — Quaeres, quae et qualis fuit haec nubes? Primo, Cajetanus hic et Medina, III part., Quaest. lviii, art. 4, censent nubem hanc non fuisse nubem, sed splendorem, quem Christi corpus ex se sparsit cum caelo appropinquaret, cujus simile est in via lactea. Verum aliud est splendor, aliud nubes: ille clarus et subtilis, haec obscura et densa. Adde, nubes haec velavit Christum, ne eum amplius viderent discipuli: fuit ergo vera nubes.

Secundo, Abulensis, Paradoxo V, capite ix, putat hanc nubem fuisse Christo instar sedis et throni, qua partim nuditatem suam tegeret, partim gloriosus quasi in sella gestatoria e terra in altum ascenderet, non elevatus ab Angelis, sed virtute propria. Verum nubes haec Christum in altum evectum suscepit et abscondit. Unde S. Augustinus, serm. 179 De Temp., eam excelsam appellat. Non ergo fuit ei loco sedis, nec in terra, sed in aethere eum suscepit; Christus enim erectus ascendit, non sedens: hic enim situs decet corpus gloriosum. Ergo nubes haec magis a Christo ferebatur, quam illum ferret, ait Œcumenius.

Tertio ergo et genuine, nubes haec fuit vera, sed gloriosa et eximia luce corusca, ad hoc a Deo adducta, vel producta, ut corpus Christi tegeret, et ab oculis Apostolorum eximeret, simulque suo fulgore majestatem ascendentis ostenderet. Ita Suarez, III part., disp. lii, sect. 2, et S. Chrysostomus, qui et addit: « Hanc nubem fuisse caeli symbolum, declarans quod in ipso signo divinae potentiae ascenderet, juxta illud Psalm. ciii: Qui ponis nubem ascensum tuum. » Passim enim in Scriptura Dei majestas dicitur tegi et velari nubibus. Unde et Sancti rapientur in nubibus obviam Christo in aera, I Thess. iv, 17. Porro nubem hanc Christus secum non deduxit in caelum, sed suo loco in aere reliquit.

Nota: Christus sensim ascendit eo usque quo pertingere poterat Apostolorum visus: deinde subduxit eum nubes; ac mox illico instar fulguris per dotem agilitatis libravit se in caelum empyreum, non quasi transeundo ab extremo in extremum sine medio, ut censet Abulensis, Paradoxo V, cap. xiii, sed successive singulos caelos mira celeritate transeundo, ut tanquam supremus omnium Dominus omnium possessionem acciperet, et quodammodo sua praesentia sanctificaret, juxta illud Ephes. iv, 10: « Ut impleret omnia. » Ita Suarez, disp. ii, sect. 2. Ubi adverte vim dotis agilitatis Christi: per eam enim subito in ictu oculi, instar fulguris se libravit ex aere in verticem et culmen caeli empyrei, quod spatium ingens est et quasi immensum. Alpharabius, nobilis inter Arabes astrologus, asserit tanto intervallo firmamentum, sive octavam sphaeram, in qua sunt stellae fixae, a terra distare, ut vix quisquam octo annorum millibus eo pervenire posset.

Caeteri Astronomi docent, terram distare a concavo firmamenti octoginta millionibus milliarium: spissitudinem vero firmamenti esse eamdem, scilicet octoginta millionum: quanta ergo debet esse distantia, spissitudo et amplitudo caeli noni, decimi, et si qui alii iis sunt superiores, ac maxime caeli empyrei? Iidem docent stellam quamlibet in aequinoctiali positam singulis horis conficere 42 milliones milliarium: lapidem molarem, si e firmamento caderet, casurum per nonaginta annos, antequam terram attingeret: per quatuor millia annorum vix te perventurum ad convexum firmamenti, etiamsi quotidie recta ascendens conficeres centum milliaria, uti ostendi Genes. i, in opere quartae diei. Haec omnia Christus pene in momento transmisit, facitque ut animae sanctae post mortem eadem quasi in momento transmittant. Haec cogita, his te solare, cum quis labor te fatigat, cum tardum pigrumque corpus te in opere pio delassat.

Denique Abulensis, Paradoxo V, cap. xxxiv, censet Christum post resurrectionem, utpote gloriosum, nullas induisse vestes, sed nudum semper, et solo splendore gloriae suae vestitum discipulis apparuisse, ac consequenter nudum e terra in caelum pervenisse sola nube et luce circumdatum. Ratio ejus est, quia alioqui non potuisset vulnus lateris Thomae ostendere, et tangendum exhibere; vestes enim manum Thomae exclusissent. Sed respondendum est, Christum post resurrectionem tales vestes assumpsisse, ut illae quinque vulnera non tegerent, nec vestirent; aut si tegerent, facile retegi possent in locis vulnerum, ut ea ostenderet discipulis, ex iisque probaret se idem corpus habere quod vulnera exceperat. Christus enim Magdalenae apparuit ut hortulanus, duobus discipulis euntibus in Emmaus ut peregrinus: habebat ergo habitum vestesque, quae intuentibus hortulani et peregrini esse videbantur: ergo pariter vestitus ascendit in caelum, quousque visus est ab Apostolis; cum vero nubes eum suscepit, vestimenta dimisit. Corpus enim gloriosum sua dote claritatis vestitur instar Dei, qui amictus est lumine sicut vestimento, Psalm. ciii. Quare Beati in caelis non veste, sed gloria vestiuntur.

Porro Christum in veste rubra et purpurea ascendisse, censet Fredericus Nausea in Catechis., cap. xxxvi, probatque ex illo Isai. lxiii, 2: « Quare ergo rubrum est vestimentum tuum? » Et Apocal. xix, 13: « Vestitus erat veste aspersa sanguine, » nimirum ut illa significet cruentam victoriam Christi sanguine partam. Alii censent Christum in stola candida ascendisse, haec enim decet corpus gloriosum. Unde Christi vestimenta in transfiguratione facta sunt candida ut nix; et Beati a Joanne visi sunt vestiti stolis albis, Apocal. vii, 9, et byssino candido, Apocal. xix, 14. Verum quia Christus coram Apostolis gloriam suam pene abscondit eamque tenuiter tantum ostendit, ut cum iis familiariter agere, videri et tangi posset; hinc crediderim eum in veste communi, qua in vita uti solebat, iis apparuisse, ut idem videretur esse qui resurrexerat, non alius; ac in eadem ascendisse, ita tamen ut ascendendo radios gloriae suae in eam transfunderet, eamque radiantem claritate partim candicante, partim purpurascente efficeret. Sic enim dos claritatis et lucis Beatorum in caelo erit colorata et varia. Nam in Martyribus erit purpurea, in Virginibus candida, in Doctoribus viridis, ait D. Soto in IV, dist. xlix, in fine.


Versus 10: Cumque Intuerentur

10. Cumque intuerentur,atenízontes, id est intendentes, et intentis defixisque oculis, ac, ut S. Ambrosius, serm. 60, suspensi: teínō enim est tendo, α vero epitasin addit augetque. Quis hic Apostolorum admirationem, laetitiam, amorem, spem, omnesque animorum motus, omneque pathos exprimat, imo mente concipiat? S. Bernardus, serm. 3 De Ascensione, addit eos plorasse. Apostolorum typus fuit Elisaeus, sicut Christi Elias ascendens in caelum curru igneo. Unde in eo intendens Elisaeus succlamabat: « Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus. » Et: « Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus, » IV Reg. ii, 9 et 12.

Duo viri, — duo angeli in assumpto corpore apparentes, quasi duo viri eximii et gloriosi.

In vestibus albis. — Hic enim color eorum puritatem Christique gloriam et triumphum denotat. Unde de Beatis Christum sequentibus ait Joannes, Apoc. xix, 14: « Et exercitus qui erant in caelo sequebantur eum in vestibus albis, vestiti byssino albo et mundo. » Notat S. Gregorius, hom. 49 in Evang.: « Christo nascente, non legi candidatos angelos apparuisse: quia in nativitate apparuit Deus humilis, in ascendente ostensus est homo sublimis. »


Versus 11: Viri Galilaei

11. Viri Galilaei. — Apostoli enim e Galilaea erant oriundi, sed alludunt angeli ad etymon et significatum. Galilaeus enim hebr. idem est quod transmigrans; q. d. Estote Galilaei, a terra in caelum mente et vita transmigrate, fortiter depugnantes contra mundum, carnem et diabolum. Erant enim Galilaei bellicosi et pugnaces, teste Josepho, qui Galilaeorum dux cum iis fortiter contra Vespasianum et Romanos depugnavit, uti ipse narrat, lib. De Bello Judaico.

Quid statis aspicientes? — Syrus: « Quid statis et suspicitis, » id est fixe quasi firmo statoque pede suspicitis? q. d. Sat suspexistis: Christus enim jam ab oculis vestris subductus est; eum amplius videre non potestis; sed scitote eum rediturum ad judicium, ut vos secum assumat in caelum. Ergo domum redite, et ad munus Apostolicum quod ipse vobis demandavit, ac ad Spiritus Sancti adventum vos comparate.

Moraliter docent nos Apostoli: crebro oculis tam mentis, quam corporis caelum suspicere, ad illudque anhelare, cogitantes nos in hoc mundo peregrinos esse, patriam vero habere caelum. Conscripti enim sumus cives Sanctorum, et domestici Dei. Sanctis ergo terra est exilium, et sōma est sēma, id est corpus est carcer, ut aiebat Plato: tum quia in eo anima illigatur, deprimitur, affligitur, cruciatur mille aerumnis quasi in carcere, imo quasi in equuleo; tum quia ob cupiditates et tentationes, quas animae suggerit, illi creat periculum damnationis et gehennae; tum quia sancti aspirant ad suum thesaurum et amorem, puta ad Christum, B. Virginem, Angelos et Sanctos, ac ad SS. Trinitatem, ut ejus visione beentur, eamque perpetim adorent, ament, glorificent. Ita S. Martinus jugiter aspiciebat caelum eaque nota a caeteris dignoscebatur, adeo ut vulgo cognominaretur suspex caeli. Unde et moriturus in ardente febre, supinus oculis in caelum intentis orabat, cumque discipuli peterent ut converso corpore tantisper, dum remitteret vis morbi, pronus conquiesceret: « Sinite me, inquit, caelum potius quam terram aspicere, ut suo jam itinere, iturus ad Dominum spiritus dirigatur. » Ita Sulpitius in ejus Vita.

S. Antonius in oratione pernoctans, in iisdem vestigiis consistens, iisdem oculis sursum elatis solem orientem aspiciebat, quibus occidentem aspexerat, ait S. Athanasius.

S. Magdalena non tantum oculis, sed et corpore toto quotidie septies ab angelis elevabatur in caelum, ibique caelestis melodiae musicam audiebat, ut habet ejus Vita.

S. Maria Oigniacensis versabatur cum angelis et Sanctis in caelo, ut eos inter se distinguere posset, quin et realiter ipsos Sanctos audiret cum iisque familiariter colloqueretur; de qua mira scribit Cardinalis Jacobus de Vitriaco, cap. viii Vitae ejusdem.

S. Franciscus ita assidue et affectuose in caelum spectabat, ut corpore in caelum ascenderet: nimirum tanta erat vis amoris et desiderii, ut secum sursum attolleret molem corporis. Quocirca pingitur ipse pede globum terrae calcans, oculis caelum suspiciens cum hoc lemmate: « Quae sursum sunt, non quae super terram. »

S. P. Ignatius, fundator Societatis nostrae, solebat in solarium ascendere, unde libere in caelum posset suspicere, ibique fixis in caelum oculis ubertim lacrymans Deum adorare. Unde illa ejus vox: « Quomodo sordet mihi terra, cum caelum aspicio! » Ita Ribadeneira, lib. V Vitae ejus, cap. 1.

Hic Jesus, — qui vobis fuit eritque semper Jesus, id est Salvator: cujus proinde mellifluum nomen jugiter in corde et ore gerite, dicentes: « Jesu nostra redemptio, amor et desiderium, Deus creator omnium, homo in fine temporum, quae te vicit clementia, ut ferres nostra crimina? »

Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem, — propria virtute, non aliena ope deductum, ait S. Chrysostomus.

In caelum. — Tria hic Apostolis ingerunt angeli, tribusque de causis eis apparuerunt: primo, ut quod discipuli oculis corporis videre non poterant, scilicet Christum in caelum pervenientem, verbis suis docerent ac confirmarent; secundo, ut Apostolos consolarentur, eosque instruerent, ut fide potius quam visu corporeo Christum intuerentur ac exspectarent; tertio, ut significarent Christum ad immutabilem quemdam statum et aeternitatis consortium ascendisse. Hoc enim est quod aiunt: « Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum, » id est in eadem gloria et majestate, et cum eadem anima et corpore, qua nulla temporis duratione alterari poterunt aut mutari. Quae verba ita ponderavit Ignatius, epist. 40 ad Smyrnenses, Chrysostomus et Beda, in Acta, et Tertullianus, lib. De Carne Christi, cap. xxiv, et lib. De Resurrect. carnis, cap. xxxi.


Versus 12: A Monte Oliveti

12. Tunc reversi sunt Hierosolymam, a monte qui vocatur Oliveti, — ab oleis et olivis, quibus consitus et fertilis est, uti juxta Romam mons Tiburtinus. Hinc patet Christum e monte Oliveti in caelum ascendisse. Unde alibi hic mons sanctus et inclytus vocatur. Videtur huc allusisse Zacharias, cap. xiv, vers. 4, cum ait: « Stabunt pedes ejus in die illa supra montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad Orientem. » Vide ibi dicta. Sed cur inde? Respondeo: Primo, quia ibi inchoavit passionem, dum in horto orans sudavit aquam et sanguinem, moxque a Juda proditus, captus, ligatus et protractus est ad Annam et Caipham; ibi ergo pariter decuit eum finire et coronidem imponere passioni suae et vitae terrenae; ut ubi poenam injuste sustinuit, ibi et justitia innocentiaque ejus declaretur et glorificetur. Ecce rursum, ut instrumenta et loca passionis Christi ei vertuntur in gloriam et triumphum.

Secundo, quia in hoc monte saepe Christus oravit et pernoctavit, ut patet Lucae cap. xxi, xxii et xxiii, aeque ac David fugiens Absalonem, II Reg. cap. xv.

Tertio, ut in conspectu impiae et Judaicae Jerusalem, quae eum depresserat et occiderat, gloriosus ascenderet, itaque abolito judaismo Christianismum sanciret et illustraret. Mons enim Oliveti tantae altitudinis est, ut ex eo omnes pene plateae Jerusalem (quin et mare mortuum) conspiciantur.

Quarto, quia olivetum et oleum symbolum est gratiae et misericordiae, quam Christus nobis in hoc monte patiens et ascendens impendit. Hinc pariter in hoc loco judex considebit, cum in fine mundi redibit ut judicium universale peragat. Hoc enim futurum est in valle Josaphat, quae subjacet monti Oliveti, et exiguo spatio inter eum et urbem Jerusalem interjacet, ut Judaei infideles et impii, qui passionis et ascensionis ejus oleum et mel spreverunt, ibidem sentiant gustentque acetum et fel irae ipsius et vindictae.

Quinto, quia mons Oliveti, aeque ac oliva symbolum est Ecclesiae et Sanctorum. Oliva enim symbolum est pacis, concordiae, modestiae, obedientiae, eleemosynae, splendoris, aeternitatis, quae dotes omnes competunt Ecclesiae et Sanctis, uti ostendi Jerem. xi, 16, et Zachar. xiv, 4, et Apoc. xi, 4.

Nota tria continua miracula quibus in monte Oliveti Deus illustravit Christi ascensum. Primum, Christus ad sui suaeque ascensionis monumentum, huic monti petroso instar cerae impressit, et impressa reliquit sacrorum pedum suorum vestigia, quae nulla ratione tot saeculis deleri potuerunt, ibique etiamnum integra visuntur, cum tamen peregrini devotionis causa eo accedant, ut terrae a Christi pedibus quasi sacratae particulas quasi reliquias secum auferant. Ita S. Hieronymus, in Locis Hebr.; S. Paulinus, epist. 11 ad Severum; Sulpitius, lib. II Hist. Sacrae; Beda, De Locis sanct., cap. vii, recentiores Geographi, ac peregrini terrae sanctae. Porro haec Christi vestigia conversa sunt ad Occidentem, et versus Catholicam ex Gentibus Romanam spectant Ecclesiam, ad quam ipse ejus caput, tanquam geminos et illustres oculos, S. Petrum, suum in terris Vicarium, et S. Paulum, doctorem Gentium missurus erat. Ita Adrichomius et alii, in Descript. Jerusalem.

Secundum, locus ille e quo Christus ascendit, nunquam se tegi, aut marmore paviri ornarique est passus, semper excussis, solo respuente, quae manus humana adornandi studio tentabat apponere, uti testatur S. Paulinus jam citatus.

Tertium, eodem in loco postea templum rotundum at magnificum, in honorem ascensionis est erectum a S. Helena, matre Constantini Imperatoris, quod in se includebat Christi vestigia, cujus tectum ea parte qua Christi corpus ascendit nunquam contegi et concamerari potuit, sed transitus ejus e terra ad caelum usque manet apertus, uti Romae videmus in Pantheo. Ita S. Hieronymus et Beda loco jam citato. Adde quartum flaminis et venti, quod verbis Bedae recensui vers. 9.

Porro, S. Athanasius, vel potius Anastasius (nam Quaest. III et VIII citat Epiphanium et Nyssenum, qui S. Athanasio fuerunt posteriores), in Quaest. sanctae Scripturae, Quaest. xxxvii, docet ideo Christianos adorare Deum et Christum convertendo se ad Orientem, quia Christus ascendit in monte Oliveti, qui est ad Orientem Hierosolymae. Affert ibidem duas alias rationes. Prior est, quia in Oriente oritur sol: unde ibidem non solem, uti veteres Romani et Gentiles, sed Deum solis auctorem, et cum sole nobis quasi affulgentem veneramur et invocamus, ut lucem diemque totam nobis prosperet. Posterior, ut memores paradisi, qui erat in Oriente, Genes. xxviii juxta Septuaginta, ex quo per peccatum excidimus, rogemus eo restitui.

Denique multi opinantur Antichristum, Christi ejusque ascensionis et gloriae aemulum, in monte Oliveti daemonum ope elevandum in altum, ut in caelum videatur conscendere, sed siderabit eum Christus spirituque oris sui interficiet, II Thessal. ii, 8.

Sabbati habens iter, — id est distans a Jerusalem tanto spatio, quantum Judaeis in sabbato licebat proficiscendo conficere (Judaeis enim tanta religione praeceptum erat sabbatum, ut capessere non liceret iter nisi modicum, uti liquet Exodi cap. xvi, vers. 29), quod multi censent duorum fuisse milliarium. Milliare est spatium mille passuum; Syrus vertit, septem stadiorum, id est 875 passuum. Verum minus fuisse hoc iter liquet tum ex Josepho, qui lib. VI Belli, cap. iii, asserit Jerusalem a monte Oliveti distare stadiis quinque, ab ejus vero culmine sex: stadium autem continet 125 passus, quinque ergo stadia faciunt 625 passus; tum ex S. Hieronymo, epist. 151 ad Algasiam, Quaest. X, ubi ex R. Akiba, Simeon et Hillel, iter sabbati definit esse ambulationem bis mille pedum: ubi per pedes non passus, uti volunt nonnulli, sed pedes, ut vox sonat, accipit: jam quinque pedes conficiunt passum; ergo bis mille pedes faciunt 400 passus; tum ex Origene apud Œcumenium, qui ait iter sabbati esse milliare duorum millium cubitorum, cubitus est pes cum dimidio: duo ergo millia cubitorum faciunt tria millia pedum, quae faciunt passus 600; tum ex Wilhelmo, Archiepiscopo Tyri, qui lib. VIII Belli sacri, cap. xi, ait montem Oliveti milliario distare ab urbe Hierosolyma.

Favet huic sententiae, quod Josue, III, vers. 3, jusserit, ut populus in aciem progrediens, ab arca distaret spatio duorum millium cubitorum: quia scilicet hoc erat iter sabbati, quod quovis die, etiam sabbato, Levitae conficere poterant, et ad arcam, cum opus erat, accedere; quod accedit ad sententiam Josephi, qui numerat passus 625 a Jerusalem usque ad radices montis Oliveti, sed usque ad culmen ejus, ex quo Christus ascendit, numerat sex stadia, quae faciunt passus 750. Iter ergo sabbati est medium milliare Italicum, et insuper 200, vel 450 passus. S. Chrysostomus to sabbati habens iter putat addi, eo quod Christus ascenderit die sabbati, q. d. Esto Christus ascenderit die sabbati, tamen licuit illi cum Apostolis ire eo die in montem Oliveti, quia illud iter exiguum est, et in sabbato permissum. Verum certum est Christum ascendisse feria quinta, sive die jovis. Si enim a Paschate numeres dies 40, incides in diem jovis: Christus autem quadragesimo die a resurrectione sua ascendit.

Porro quo mense, quotoque ejus die Christus ascenderit, non constat, et variant Doctores, quia variant in consignando die passionis Christi et paschate. Multi enim opinantur Christum passum esse et mortuum in aprili, alii die 16, alii 2, alii 3; plures in martio, alii die 7, alii 23, alii 30. Communior sententia est S. Augustini, lib. XVIII De Civ., cap. ult.; Tertulliani, lib. Contra Judaeos, cap. viii; Chrysostomi, serm. De Nativit. S. Joannis Baptistae; D. Thomae, in cap. ii Joannis; Antonini, Platinae, Usuardi et Suarez, III p., disp. xl, sect. 5, Christum passum esse et mortuum die 25 martii, sicut eadem die incarnatus est; ac consequenter resurrexisse 27 martii, ascendisse in caelum quinta maii, misisse Spiritum Sanctum 15 maii. Idem diserte affirmat Lucius Dexter, praefectus praetorio, in Chronico, quod ipse dedicat S. Hieronymo, uti vicissim eidem dedicavit S. Hieronymus suum tract. De Script. Eccles.: quod Chronicon a Baronio et aliis multis studiose quaesitum, tandem post Baronii mortem nuper repertum et editum.


Versus 13: Cum Introissent in Cenaculum

13. Et cum introissent in cenaculum, ascenderunt. — Ita dispungunt Romana. Sed ex Graeco liquet aliter esse dispungendum, et comma ponendum post introissent, non post cenaculum. Sic enim habet Graecus: Kaì hóte eisēlthon, anébēsan eis tò hyperōon, hoû ēsan kataménontes, hó te Pétros kaì Iákōbos, etc., id est: Et cum introissent (scilicet urbem vel potius domum), ascenderunt in superiorem domus partem, ubi erant manentes et Petrus et Jacobus, etc.; quae lectio perspicua est et clarum dat sensum. Veteres enim Hebraei, aeque ac Romani degebant in superiore parte domus, ibique aulas habebant amplas ad convivia, coetus et coenas, quas proinde coenacula vocabant. Cujus haec domus et coenaculum fuerit, non constat. Nicephorus, lib. I Histor., cap. xxviii, et Cedrenus putant fuisse S. Joannis Evangelistae; Theophylactus, in Matth. xxvi, censet fuisse Simonis leprosi; Euthymius ibidem ait fuisse Josephi ab Arimathaea, Nicodemi, aut similis viri potentis et Christiani. Probabilius Baronius, anno Christi 34, censet fuisse domum Mariae, matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, fuitque consobrinus Barnabae, quo Petrus e carcere liberatus se contulit, ubi et caeteros discipulos ad preces collectos reperit. Idem etiam testatur Alexander in Vita S. Barnabae: « In illo coenaculo, inquit, Dominus pascha fecit, in illo apparuit Thomae Apostolo, cum a mortuis surrexisset; illuc, postquam in caelis assumptus est, discipuli cum reliquis fratribus centum viginti, in quibus erat Barnabas et Marcus, ex monte Olivarum convenerunt; illuc Spiritus Sanctus in linguis igneis ad discipulos descendit in die Pentecostes. Illic collocata nunc est magna et sanctissima Sion, ecclesiarum omnium maxima. » Meminit ejusdem ecclesiae in Sion positae S. Hieronymus, epist. 27, et Beda in Locis sanctis, cap. iii, adduntque in eadem positam fuisse columnam, ad quam ligatus et flagellatus est Christus, de quo plura dixi in fine Chronotaxeos. Favet Martyrologium Romanum, quod 25 martii consignat diem obitus S. Latronis, puta S. Dismae, hic enim cum Christo crucifixus est eodem die et loco.

Hinc liquet coenaculum hoc fuisse in monte Sion, juxta arcem David. Addit Adrichomius, in Descript. Jerusalem, n. 6: « In eodem coenaculo prima Petri concione ter mille Judaei conversi et baptizati sunt. Ibidem Jacobus, frater Domini, cognomento Justus, primus Hierosolymorum Episcopus ab Apostolis est creatus, atque Stephanus et reliqui sex Diaconi sunt ordinati; ibidem Apostoli primum celebrasse Concilium, Act. xv, et in sua divisione, Apostolicum catholicae fidei Symbolum edidisse videntur. Eodem loco S. Helena amplissimum extruxit templum, in cujus postico coenaculum circumclusit; postea in hoc coenaculi loco aedificatum est monasterium Franciscanorum, etc. Turcae ex eorum monasterio palatium sibi fecerunt, locumque hunc in tanta habent veneratione, ut non nisi discalceati eum intrent. »

Petrus. — Petrus hic et alibi passim ab Evangelio primus nominatur, quia primas Ecclesiae et caput Apostolorum. Ita S. Chrysostomus et alii passim.

Jacobus Alphaei, — scilicet filius, qui cognominatus est Justus, fuitque primus Episcopus Hierosolymorum, cujus festum celebrat Ecclesia die 1 maii. Prior enim Jacobus, frater Joannis, fuit filius Zebedaei.

Simon Zelotes, — id est Cananaeus; Hebraeus enim cana significat zelari: inde Cananaeus idem est quod zelotes. Ita Gagneius. Addit Baronius, eum ita dictum a patria, scilicet a Cana Galilaeae: unde cum Nicephoro, lib. VIII, cap. xxx, opinatur hunc Simonem fuisse sponsum in nuptiis in Cana Galilaeae, Joan. ii, 1, a quibus Christus eum avocarit ad apostolatum. Quidquid sit de sponso, videtur plane hic Simon dictus Cananaeus a Cana patria; sed quia Cananaeus hebraice idem est quod zelotes, idque congruebat Simoni, utpote qui zelo fervebat, ait S. Hieronymus, epist. 53 ad Riparium; hinc pariter Zelotes est cognominatus, aeque ac Cephas dictus est Petrus, quia petra Ecclesiae: perinde ac si S. Gregorium indigitares Vigilantium; Theodorum, Deo datum; Phrontiscum, Prudentium. Sic Roma primitus vocata fuit Valentia; rhṓmē enim graece vocatur robur quo pollebant Romani: ita Plinius, lib. III, cap. v, et Solinus Polyhistor, cap. i.

Judas Jacobi. — Supple, frater. Hic Judas alibi cognominatur Thaddaeus, quasi mammeus: tad enim syriace idem est quod hebr. שד sad, id est mamma; alibi Lebbaeus, id est corculum (Hebraeis enim לב leb est cor), sicut Scipio Nasica appellatus est corculum, ob eximiam sapientiam, teste Cicerone, Tuscul. 1; aut leunculus (hic enim vocatur לבי labi). Erant ergo hi quatuor fratres, scilicet Jacobus, qui dicitur Minor, vel Alphaei, vel frater Domini; Joseph, Simon et Judas (Matth. xiii, 55; Marc. xv, 47): omnes cognati Christi, e quibus tres in Apostolos elegit, Jacobum, Simonem et Judam. Ita censent multi; sed hoc discutiendum Matth. cap. xiii, vers. 55. Caetera quae de vocatione, ordine, officio, dignitate, vita Apostolorum dici possent, spectant ad cap. x S. Matth.


Versus 14: Hi Omnes Erant Perseverantes Unanimiter in Oratione

14. Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione. — Nota hic tres virtutes quibus vacarunt Apostoli, ut se disponerent ad adventum Spiritus Sancti: prima est oratio, secunda, unanimitas, tertia, perseverantia. Hae enim ad se provocant et alliciunt Spiritum Sanctum, utpote divinae eique charissimae. Adde quartam, familiaritatem et devotionem erga B. Virginem, de qua sequitur: « Cum mulieribus et Maria matre Jesu. » Haec enim, cum sit Dei Patris filia, Filii Dei mater, Spiritus Sancti sponsa, quidvis obtinet. Quid enim non impetret filia a patre, mater a filio, sponsa a sponso? Nota: Pro perseverantes, graece est proskarteroûntes, quod significat esse assiduum, perstare, insistere rei cuipiam arduae et prolixae, nec ab ea discedere, sed sustinere et fortiter superare molestias, labores, fatigationes, taedia, tentationes, etc., quae vel rei difficultas, vel hostis sagacitas, vel naturae imbecillitas suggerit, qualia experimur in oratione, praesertim longa et continua, qua mens humana instar arcus tenditur et continue extenditur ad caelestia et divina.

Cum mulieribus, — quarum antesignana et princeps in amore et fervore erat S. Magdalena.

Et Maria matre Jesu. — Quasi matrefamilias hujus sacri coetus et familiae Christi. Christus enim paterfamilias abiens in caelum, idcirco in terris reliquit amantissimam matrem, ut loco sui esset quasi mater Apostolorum omniumque fidelium.

Miratur S. Bernardus eam hic ultimo loco poni: « Itane, ait, et mulierem sese ultimam exhibebat, ut novissima omnium poneretur? » Causam dat: « Cum Maria quanto major erat, humiliaret se non modo de omnibus, sed et prae omnibus. Merito facta est novissima prima, quae cum prima esset omnium, sese novissimam faciebat. Merito facta est omnium domina, quae se omnium exhibebat ancillam. Merito denique super angelos exaltata est, quae et infra viduas et poenitentes, infra eam de qua ejecta fuerant septem daemonia, ineffabili sese mansuetudine inclinabat. Obsecro vos, filioli, aemulamini hanc virtutem, si Mariam diligitis, si contenditis ei placere. » Ita ipse, serm. De verbis Apoc. xii, « Signum magnum. » Hisce consonat effigies B. Virginis, quam ex antiquis imaginibus et ex Epiphanio ita pingit Nicephorus, lib. II, cap. xxiii: « Mores autem, formaeque et staturae ejus modus talis (ut inquit Epiphanius) fuit: Erat in rebus omnibus honesta et gravis, pauca admodum eaque necessaria loquens, ad audiendum facilis et perquam affabilis, honorem suum et venerationem omnibus exhibens: statura mediocri, quamvis sint qui eam aliquantulum mediocrem longitudinem excessisse dicant. Decenti dicendi libertate adversus homines omnes usa est, sine risu, sine perturbatione et sine iracundia maxime; colore fuit triticum referente, capillo flavo, oculis acribus, subflavas tanquam oleae colore pupillas in eis habens; supercilia erant et inflexa et decenter nigra, nasus longior, labia florida et verborum suavitate plena; facies non rotunda, nec acuta, sed aliquantulo longior, manus simul et digiti longiores. Erat denique fastus omnis expers, simplex minimeque vultum fingens, nihil mollitiei secum trahens, sed humilitatem praecellentem colens; vestimentis, quae ipsa gestavit, coloris nativi contenta fuit, id quod etiamnum sanctum capitis ejus velamen ostendit. Et ut paucis dicam, in rebus ejus omnibus multa divinitus inerat gratia. » Simili ergo modo Lucas hic ponit pingitque B. Virginem, talem, qualis ipsa in se erat, qualemque se exhibebat: minimam, quia ut minimam se gerebat; novissimam, quia novissimam se exhibebat. Hoc imitatae sunt sanctae matres familias, ut S. Monica, quae « erat serva servorum tuorum, o Domine, etc. Ita curam gessit, quasi omnes genuisset; ita servivit, quasi ab omnibus genita fuisset, » ait S. Augustinus, lib. IX Confess., cap. ix. Et S. Paula, de qua Hieronymus in ejus Epitaph.: « Quae prima, ait, Christianorum virtus est, tanta se humilitate dejecit, ut qui eam non vidisset, et pro celebritate nominis videre gessisset, ipsam esse non crederet, sed ancillularum ultimam. Et cum frequentibus choris virginum cingeretur, et veste, et voce, et habitu, et incessu minima omnium erat. »

Et fratribus ejus, — puta cognatis tam Jesu, quam Mariae; hos enim Hebraei vocant fratres. Hi ergo cognati fuerunt fideles, et crediderunt in Christum. Unde junxerunt se Apostolis, et cum eis exspectarunt Spiritum Sanctum.


Versus 15: In Diebus Illis Exurgens Petrus

15. In diebus illis exurgens Petrus. — Est hic altera pars capitis, qua Lucas enarrat surrogationem Matthiae in locum Judae. Incipit hic Petrus fungi suo officio et primatu, primumque ejus actum exercet; nimirum curat collegium Apostolicum Judae lapsu imminutum, per alterius Apostoli surrogationem instaurari et compleri. Sciebat enim non tantum fidelium, sed et Apostolorum sibi, quasi praesidi et primati, curam a Christo commissam, cum ab eo audivit: « Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, » Luc. xxii, 32. Hanc pastoralem vigilemque Petri sollicitudinem admirans S. Chrysostomus, homil. 3: « Quam, inquit, est fervidus, quam cognoscit creditum sibi a Christo gregem? quam in hoc choro princeps est, et ubique primus omnium incipit loqui? » Et inferius: « Primus omnium auctoritatem usurpat in negotio, ut qui omnes habet in manu. Ad hunc enim dixit Christus: Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. » S. Chrysostomum sequitur Oecumenius: « Surgit, ait, Petrus, et non Jacobus, tanquam ferventior et velut is cui discipulorum praesidentia commissa est. » Id significat vox exurgens, nimirum primo, quasi prae caeteris eminens, et statu graduque excelsior. Secundo, exurgens, ut quasi concionaturus acturusque de republica totius collegii et Ecclesiae, attentionem auditorum excitaret, mentesque, vultus et aures omnium ad se evocaret, accommode faciliterque a singulis adiretur. Tertio, tò exurgens significat pastoralem vigilantiam Petri, utpote qui quasi pastor erectus stet, et totum gregem circumspiciat et circumlustret. Quarto, significat animi confidentiam et celsitudinem, quod quasi vicarius Christi audeat ejus officio se ingerere, ipso succedere, ac coetum Apostolorum ab eo inchoatum supplere et perficere. Quinto, modestiae studio exsurgendo toti coetui Apostolorum et Ecclesiae honorem exhibuit, eumque salutavit ac praesertim B. Virginem, quae praesens aderat, inquit S. Chrysostomus. Sic praeceptor inchoaturus lectionem, surgit et salutat discipulos.

In medio. — Symbolice vox medium notat auream mediocritatem, qua pastor et praelatus debet praecellere, ut inter subditos, qui disparis, imo contrarii sunt humoris, judicii, voluntatis, versetur quasi medius, ut in nullam partem affectu suoque favore inclinet, sed omnibus se indifferentem, benevolum et amicum, imo patrem exhibeat, itaque omnes, licet inter se diversos, in se nectat et uniat, sicut caput in se unit omnes sensus membraque hominis. Vide dicta Habacuc cap. iii, vers. 1. Secundo, tò « in medio » innuit modestiam qua S. Petrus, licet caeteris superior, inter eos tamen se gerebat quasi frater, potius quam pater, secutus exemplum Christi, cujus erat Vicarius, qui ait, Luc. xxii, 27: « Ego in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. » Aurea est gnome S. Bernardi: « Si sis egregius, esto quasi unus e grege. »

Poterat enim S. Petrus solus, uti docet Chrysostomus, successorem Judae eligere et Apostolum duodecimum designare; sed noluit, tum ut ostenderet se non dominari in cleris, sed modesti regiminis dare et initiare exemplum; tum ut majus pondus adderet electo, majoremque ei amorem et reverentiam conciliaret, utpote qui caeterorum calculo fuisset electus; tum denique ut Dei voluntatem in tanto negotio, per Ecclesiae suffragia sortesque exquireret. Constituere enim Apostolum proprium videbatur esse Dei. Quocirca Summi Pontifices, S. Petri exemplo, non facile quippiam majoris momenti, praesertim circa res fidei definiunt, nisi ex consilio et decreto Episcoporum, ad id e toto orbe congregatorum in Concilio Oecumenico. Spiritus Sanctus enim plene planeque assistit capiti Ecclesiae, quando illud suis membris totique corpori (quod Episcopi repraesentant) conjungitur. Tota enim Ecclesia est sponsa unica, uniceque dilecta Spiritus Sancti. Hinc rursum priscis temporibus ii duntaxat ordinabantur Episcopi, quos populus postulasset, ut et ipsi populo chariores, et ipse populus eis charior esset. Audi S. Leonem, epist. 87 vel 89: « Exspectarentur vota civium, testimonia populorum, honoratorum arbitrium, electio clericorum; quae in sacerdotum solent ordinationibus, ab his qui norunt Patrum regulas, custodiri. » Populis ergo competebant vota, id est desideria et testimonia, clericis autem solis jus eligendi.

Erat autem turba hominum. — Graece onomátōn, id est nominum, hoc est capitum quae nominatim censentur. Est metonymia. Similis est Apoc. iii, 4: « Habes pauca nomina, » id est capita et homines, « in Sardis. » Vide ibi dicta. Scribit Climacus ex hisce 120, in quos delapsus est Spiritus Sanctus, prodiisse quatuordecim haeresiarchas. Climacum citat noster Salmeron in illud I Joan. ii, 19: « Ex nobis prodierunt, sed ex nobis non erant; » sed in Climaco idipsum hucusque non reperi. Sane S. Paulus, xx, 30: « Ex vobis ipsis, inquit, exurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se. » Tanta est hominum, etiam sanctorum, infirmitas, inconstantia, vanitas.


Versus 16: Viri Fratres

16. Viri Fratres: — Primo, S. Petrus Apostolos vocat fratres, quia omnes Apostoli in Apostolatu erant pares et quasi fratres, esto ipse eorum esset praeses. Sic Pontifex Cardinales et Episcopos vocat fratres. Secundo, caeteros omnes fideles vocat fratres cognatione, non carnis, sed fidei regeneratione, baptismi, non uteri. Fratres ergo, id est Christiani. Sic omnes Christianae vocabantur et vocabant se invicem sorores. Sic Paulus in Epistolis passim fideles vocat fratres et sorores. Ratio est, quia Christus instituit Ecclesiam quasi familiam suam, in qua voluit fideles sibi invicem esse conjunctissimos et sese invicem amare ut fratres, habentes eumdem patrem Christum, et eamdem matrem Ecclesiam eumdemque uterum baptismi; eamdem domum, scilicet templum, eamdem mensam Eucharistiae, eamdem educationem, eadem Sacramenta, eamdem patriam caelestem, etc. Vox ergo fratres notat summam fidelium conjunctionem et communicationem mutuam bonorum omnium. Nam, ut ait Aristoteles, lib. VIII Ethic., cap. xi: « Fratribus communes sunt parentes, uterus, sanguis, ortus, educatio, domus, generis claritas, res familiaris, patrimonium, disciplina, mores. » Quocirca merito Psaltes jubilat, Psal. cxxxii: « Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum! Sicut unguentum in capite, » etc. Audi Tertullianum, Apolog., cap. xxxix: « Quod, ait, fratres nos vocamus, non alias, opinor, infamant, quam quod apud ipsos omne sanguinis nomen de affectione simulatum est. Fratres autem etiam vestri sumus (o Gentiles) jure naturae matris unius, etsi vos parum homines, quia mali fratres. At quanto dignius fratres et dicuntur et habentur, qui unum patrem Deum agnoverunt, qui unum Spiritum biberunt sanctitatis, qui de uno utero ignorantiae ejusdem ad unam lucem expaverint veritatis? » etc. « Ex substantia familiari sumus fratres, quae penes vos fere dirimit fraternitatem. Itaque quia animo animaque miscemur, nihil de rei communicatione dubitamus: omnia indiscreta sunt apud nos praeter uxores. » Et Minutium, in Octavio: « Fratres, inquit, vocamur, ut unius Dei parentis homines, ut consortes fidei, ut spei cohaeredes. »

Qui fuit dux, — non ut capitaneus, sed ut dux viae: hunc enim proprie significat Graecum hodēgós. Unde Pagninus vertit, dux itineris; Vatablus, commonstrans viam.


Versus 17: Sortitus Est Sortem Ministerii Hujus

17. Sortitus est sortem. — q. d. Judas quasi sortito, vel sorte obtinuit sortem, id est partem, puta duodecimum locum ministerii, hoc est, apostolatus nostri. Nota: Apostolatus hic vocatur sors, quia Apostolis singulis haec dignitas obvenit non ex natura, non ex prosapia (uti posteris Aaronis primogenitis obvenit pontificatus ex jure primogeniturae), non ex jure, non ex merito, sed ex mera Dei dignatione et gratia, qui sine ullis eorum meritis, hosce duodecim ex tot millionibus hominum selegit, vocavit et cooptavit in suos legatos et Apostolos ex suo beneplacito, ita ut ex parte Dei fuerit destinata voluntas et decretum eligendi hos, non alios; ex parte vero Apostolorum fuerit casus et sors felicissima; perinde ac si Deus super eis jecisset aleam ejusque jactus felix incidisset in ipsos: quia ipsi ad Apostolatum nullum habebant jus, meritum, gradum et ordinem. Simili modo Saul sorte ex agasone, et David ex opilione factus est rex. Sic quivis fidelis sorte, id est gratia, non merito, vocatus est ex infidelitate et peccato ad fidem et cultum Dei, juxta illud Apostoli: « Qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, » Coloss. i, 12. Et: « In quo etiam et nos sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum ejus, qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae, » Ephes. i, 11. Fidelis ergo non superbiat de sua fide, nec justus de sua justitia, nec Episcopus de suo episcopatu, nec Apostolus de suo apostolatu, quia haec bona sors ei obtigit non ex ipsorum dignitate, sed ex mera Dei gratia et liberalitate, qui eos ad illam, infinitis aliis iisque nobilioribus, doctioribus, melioribus, aptioribus, etc., praetermissis, eligere et vocare dignatus est.

Hinc liquet Judam non tantum apostolatus gradum, sed et ministerium participasse, ac consequenter evangelizasse, expulisse daemones, fecisse miracula, perinde ut fecerunt ceteri Apostoli a Christo missi per Judaeam et Galilaeam. Ita S. Augustinus, lib. III Contra litteras Petiliani, cap. lv; Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 7; S. Leo, serm. 16 De Passione Domini. Addit Nazianzenus, in Christo patiente: « Quod doctrinae suae verbis multos genuit filios. » Fuit ergo primitus ipse non tantum sanctus, sed et zelo praedicationis suae sanctificans alios, donec procurator a Christo constitutus, loculos habere et amare coepit, indeque effectus est fur et proditor Christi. Ita Tertullianus, lib. De Anima, cap. iv, et alii.

Pro sortem Graece est klēros: unde Clerus et Clerici vocati sunt, qui segregati a laicis, quasi Domini sors et hereditas, deputati sunt peculiari ejus cultui et Ecclesiae obsequio ad procurandas res sacras. Hinc quando Clerici creantur ab Episcopo et tonsuram clericalem accipiunt, audiunt discuntque ab eo quotidie dicere illud Psal. xv, 5: « Dominus pars hereditatis meae et calicis mei: tu es qui restitues hereditatem meam mihi. » Sicut enim olim Levitae nullam habebant hereditatem inter fratres suos, sed Dominus, id est Domini oblationes et victimae, erat eorum hereditas (Num. xviii, 6 et 23): ita in novo Testamento Clericorum sors est Deus Deique cultus et obsequium, ut proinde discant non ambire bona in terra, sed in caelo. Quocirca S. Hieronymus, ad Nepotianum: « Clericus, ait, interpretetur primo vocabulum suum, et nominis definitione prolata nitatur esse quod dicitur. Si enim klēros Graece, vel sors Latine appellatur, propterea vocantur Clerici, vel quia de sorte sunt Domini, vel quia ipse Dominus sors, id est pars, Clericorum est. »

Tropologice: disce hic nullam esse tam sanctam sodalitatem, quae non habeat suam faecem, suum naevum. Quid mirum? Christus in suo coetu, in sua familia habuit Judam. Audi S. Augustinum, suum monasterium purgantem a scandalo quod in eo acciderat, epist. 137: « Quantumlibet, ait, vigilet disciplina domus meae, homo sum, et inter homines vivo; nec mihi arrogare audeo, ut domus mea melior sit quam arca Noe, ubi tamen inter octo homines reprobus unus inventus est; aut melior sit quam domus Abrahae, ubi dictum est: Ejice ancillam et filium ejus; aut melior sit quam domus Isaac, cui de duobus geminis dictum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui; aut melior sit quam domus ipsius Jacob, ubi lectum patris filius incestavit; aut melior sit quam domus ipsius David, cujus filius cum sorore concubuit, cujus alter filius contra patris tam sanctam mansuetudinem rebellavit; aut melior quam cohabitatio Pauli Apostoli, qui tamen si inter omnes bonos habitaret, non diceret quod superius commemoravi: Foris pugnae, intus timores; nec diceret cum de sanctitate et fide Timothei loqueretur: Neminem habeo qui germane de vobis sollicitus sit; omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Christi; aut melior quam cohabitatio ipsius Domini Christi, in qua undecim boni perfidum et furem Judam toleraverunt; aut melior sit postremo quam caelum unde angeli ceciderunt. » Subdit deinde experimentum notabile: « Simpliciter autem fateor charitati vestrae coram Domino Deo nostro, qui testis est super animam meam, ex quo Deo servire coepi, quomodo difficile sum expertus meliores quam qui in monasteriis profecerunt, ita non sum expertus pejores quam qui in monasteriis ceciderunt; ita ut hinc arbitrer in Apocalypsi scriptum: Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc. Quapropter etsi contristamur de aliquibus purgamentis, consolamur tamen etiam de pluribus ornamentis. Nolite ergo propter amurcam, qua oculi vestri offenduntur, torcularia detestari, unde apothecae Dominicae fructu olei luminosioris implentur. »


Versus 18: Et Hic Quidem Possedit Agrum

18. Et hic quidem possedit agrum. — Judas proprie non possedit agrum figuli, quia retulit pretium, et abiens se suspendit; sed eo sacerdotes emerunt agrum in sepulturam peregrinorum: dicitur tamen eum possedisse figurate, quia scilicet possedit pretium, quo postea emptus fuit ager. Quia ergo ager hic comparatus fuit pecunia Judae, hinc Judas dicitur eum possedisse per catachresin. Jure enim quod meo aere emptum est, hoc meum censetur. Unde S. Gregorius, lib. I Moral., cap. ix: « Possedit, inquit, id est possidere fecit. » Et Graece est ektḗsato, quod Tigurina vertit paravit; Oecumenius et Vatablus, acquisivit, per emptionem sacerdotum. Aliter Rabanus, possedit, quia scilicet in eo sepultus est Judas. Sed hoc incertum est, nec satisfacit: sepultus enim non possidet totum agrum, vel coemeterium, sed ut summum fossam et loculum suum. Denique Joannes Alba Electorum, cap. xcviii: « Possedit agrum de mercede iniquitatis, » hoc est, inquit, de mercede iniquitatis ejus possessus vel emptus est ager. Sic cap. viii: « In humilitate judicium ejus sublatum est, » id est sublatus est humilitate judicii, sive humili judicio, vel supplicio abjecto, hoc est, morte probrosa et abjectissima. Similis hypallage est Eccli. xlix, 18: « Ossa ipsius (Joseph) visitata sunt, et post mortem prophetaverunt, » hoc est, prophetavit Joseph de illis (nempe fratribus suis) post mortem suam visitandis a Deo, et de suis ossibus asportandis in Chanaan mandavit eis. Nam, Genes. l, ait: « Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum. » Haec Alba.

De mercede iniquitatis. — Triginta argentei Judae, quibus emptus fuit ager, vocantur « merces iniquitatis, » quia fuerunt merces et pretium proditionis et venditionis Christi, quod fuit summa iniquitas: puta summa simonia, summum sacrilegium, summum parricidium, imo Christicidium et Deicidium. Venditus enim illa fuit Christus ad crucem et mortem.

Et suspensus crepuit medius. — Pro suspensus Graece est prēnḕs genómenos, quod Beza et Bullingerus vertunt « praecipitavit »; putant enim Judam non laqueo, sed praecipitio vitam finiisse. Verum errant; nam Matth. xxvii, 5, de eo diserte dicitur: « Et abiens laqueo se suspendit, » Graece apḗnxato, id est strangulavit: ita Syrus; tò ergo prēnḕs genómenos ad verbum verte cum Oecumenio, Erasmo, Vatablo et aliis passim, « praeceps, » vel « dejecto capite, et in terram prono, » ut legit S. Augustinus, lib. I Contra Felicem Manich., cap. iv, qui est gestus suspensorum; aut, « sese praecipitans. » Videtur enim Judas ad celeriorem mortem fune in collum inserto affixoque arbori, ex ea se praecipitasse, ut valido corporis gravis impulsu et libratione, illico laqueum collo astringeret, itaque se suffocaret.

Addit Theophylactus, in Matth. xxvii, 5, Judam, laqueo rupto, supervixisse, ac tandem post Christi resurrectionem praecipitio vitam finiisse. « Scias, inquit Theophylactus, quod laqueum quidem posuit in collum, et cum penderet ab arbore, ea inclinata supervixit, Deo volente ipsum vel in poenitentiam conservare, vel in traductionem et confusionem. Dicunt enim quod morbo hydropico laborarit, ita quod transire non potuerit orbitam, et deinde pronum cecidisse sive praecipitatum, et crepuisse medium, id est esse disruptum, ut in Actis dicitur. » Addunt alii alia ex Papia, Oecumenio et Euthymio in Matth. xxvii, Judam, rupto laqueo, Christo supervixisse, inflato tamen corpore, atque ita cum se movere non posset, curru occurrente fuisse obtritum et discerptum. Verum haec parum consentiunt cum S. Luca hic, et cum S. Matthaeo (cap. xxvii, 5) dicente: « Abiens laqueo se suspendit; » Graece apḗnxato strangulavit, id est suffocavit et occidit se. Nam « suspensus crepuit medius, » ut sequitur. Dico ergo Judam, post relatos argenteos, ut ab angoribus conscientiae se liberaret, illico se suspendisse et suspendio se strangulasse, ita ut mole corporis, vel potius vindicta numinis crepuerit medius; « ut guttur per quod vox proditionis exierat, laquei nodus necaret, » ait Beda; utque anima sacrilega non per os, quo perfide Christum osculatus fuerat, sed per viscera instar bestiae vel ferae laniatae, egrederetur. Simili modo Arius blasphemus, quasi alter Judas cum visceribus et per viscera impiam animam in secessum effudit, inquit Nazianzenus, orat. in S. Athanasium.

Porro Juvencus poeta et Beda in Locis sanctis, cap. iv, scribunt Judam se suspendisse e ficu, quae suo tempore etiamnum Hierosolymae exstabat. Vulgus inter nos, ait Mariana, ex sambuco suspensum sentit: scilicet Romae canes quotannis ex sambuco suspendebant, eo quod Gallis Senonibus in Capitolium irrepentibus non latrassent, inquit Plinius, lib. XXIX, cap. iv. Et est ea arbor suspendio apta, tum ob duritiem, uti testatur idem Plinius, lib. XVI, cap. xxxix; tum quia infrugifera, ideoque inter infelices arbores, quas reorum suspendio destinabant, juxta illud Livii, lib. I: « I, lictor, caput obnubito, infelici arbori suspendito. »

Ex casu Judae discimus primo, quantum malum sit avaritia; haec enim fuit causa sceleris et proditionis. Secundo, quam profunde ruant qui in alto gradu consistunt indeque prolabuntur, ut de iis dici possit: « Tolluntur in altum, ut lapsu graviore ruant. » Vulgo dicitur: ex vino dulcissimo, si corrumpatur, fit acidissimum acetum; ex Lucifero diabolus, ex Apostolo apostata, ex monacho haeresiarcha, ex Sancto nebulo. Tertio, quantum peccatum sit desperatio. Gravius enim peccavit Judas desperando, quam Christum tradendo; desperatio enim eum ad laqueum et gehennam adegit: « Quia ut laqueo respiratio, ita prohibetur desperatione Spiritus Sanctus, » ait S. Augustinus, hom. 27, inter 50. Quocirca S. Leo, sermon 16 De Pass.: « Tu, inquit, impiissime homo, semen Chanaan, et non Juda, nec jam vas electionis, sed filius perditionis et mortis, utiliora tibi diaboli incitamenta credebas, ut facibus inflammatus avaritiae, ad triginta argenteorum lucrum inardesceres, et quid divitiarum amitteres, non videres. » Et mox: « Unde facinus commercii tui non ideo detestandum est, quia Dominum viliter aestimasti, sed quia redemptorem etiam tuum, ut tibi parceres, vendidisti. Et merito tibi tua poena est commissa, quia in supplicium tuum nemo te saevior potuit inveniri. »


Versus 19: Haceldama, Ager Sanguinis

19. Haceldama. — Syrus חקל דמא chakal dema, et ita videtur vocatus hic ager; Judaei enim post reditum e captivitate non pure hebraice, sed corrupte et semichaldaice, id est, syriace vel syrochaldaice loquebantur. Ita Pagninus, in Nomin. Hebr.

Hoc est ager sanguinis. — Haec interpretatio nominis Syri non est addita a S. Petro, ut vult Hugo, utpote Syris syriace loquente, sed a S. Luca, qui Graecis graece scribens, Syram vocem Haceldama per Graecam est interpretatus. Ager hic vocabatur primo, « figuli »; quia ex ejus argilla figuli vasa figulina formabant. Secundo, « ager Judae, » quia pecunia Judae comparatus, ut dixi vers. 18. Tertio, « sanguinis »; quia pretio sanguinis Christi emptus, idque Dei consilio, ut, cum ipsi suum scelus ac emptionem in speciem pia obruere et sepelire vellent, ipse ager juge esset homicidii, imo Christicidii eorum monumentum; ut, quoties agrum sanguinis nominarent, toties sanguinis Christi a se occisi recordarentur, ait S. Chrysostomus, scirentque hunc sanguinem non alio, quam suo sanguine expiandum, uti factum a Tito et Romanis.


Versus 20: Fiat Commoratio Eorum Deserta

20. Scriptum est enim (Psalm. lxviii, 26): Fiat commoratio eorum deserta. — q. d. Impia parricidarum imo Christicidarum civitas, puta Jerusalem, in qua ipsi secure quasi inexpugnabiles commorantur, capiatur, succendatur et desoletur a Tito et Romanis. Idem praedixit eis Christus ingemiscens et lacrymans: « Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta, » Matth. xxiii, 38.

Et episcopatum ejus accipiat alter. — Combinat hic S. Petrus duos versus diversorum psalmorum. Prior enim habetur Psalm. lxviii, 26; hic vero legitur Psalm. cviii, 8. Pro episcopatum hebr. est פקדתו pekuddato, id est praefecturam, regimen et principatum ejus, puta apostolatum Judae, « accipiat alter, » scilicet Matthias. Nota: toto Psalm. cviii, David dura imprecatur Judae proditori, et Judaeis in typo et persona Doeg proditoris sui apud Saulem, ut docent ibidem S. Augustinus et Theodoretus. Quocirca plenus est minis et maledictis, adeoque nonnulli numerant tot maledictiones, quot argenteos acceperat Judas, nimirum triginta. Prima est, vers. 6: « Constitue super eum peccatorem, » quasi impium judicem et tyrannum ei perfice, qui acriter eum judicet et puniat. Secunda: « Et diabolus stet a dextris ejus, » q. d. Diabolus, id est calumniator ei astet, ut eum apud judicem criminetur, et mortis reum peragat. Rursum, in judicio divino proprie diabolus in eum potestatem accipiat, eum accuset, teneat, praecipitet, exagitet, et ad restim adigat. Sic in Judam ingressus est Satan, Joan. xiii. « Diabolus, ait S. Augustinus in Psal. cviii, stetit a dextris Judae, cum avaritiam praeposuit sapientiae, pecuniam saluti suae, ut Christum proderet; et sic noluit possideri a Christo, sed a diabolo. » Tertia: « Cum judicatur exeat condemnatus » ad mortem praesentem et aeternam. Quarta: « Et oratio ejus fiat in peccatum, » id est in offensam, q. d. Oratio hominis tam impii, jam quasi condemnati et desperabundi, orantis pro remissione, non tam culpae quam poenae, magis offendat et exasperet judicem, tum hominem, tum Deum. Ita Theodoretus Chaldaicum vertit, « oratio ejus sit in condemnationem. » Quid boni exspectandum illi cui nihil superest nisi oratio, quae ei vertitur in tormentum, imo in peccatum? Quinta: « Fiant dies ejus pauci. » Ita paucis horis proditioni suae supervixit Judas, illicoque se suspendit. Sexta: « Et episcopatum ejus accipiat alter. » Vide, et computa reliquas. Episkopos graece idem est quod éphoros, id est inspector, superintendens, custos, speculator, qui alicui rei intendit et invigilat quasi Praefectus: Episcopi enim munus est episkopeîn, id est, intendere rei sibi commissae. Unde, II Esd. xi, 22, Azzi vocatur « Episcopus, » id est inspector et praefectus « Levitarum. » Et Cicero fuit Episcopus orae Campaniae; sic enim ait, lib. VII, epist. ad Atticum: « Vult enim me Pompeius esse, quum tota haec Campania et maritima ora habeat Episcopum, ad quem delectus et negotii summa referatur. » Et Arcadius Imperator, Digest. De Muner. et Honor.: « Hi, inquit, proprie dicuntur Episcopi, qui praesunt pani et caeteris venalibus rebus. »


Versus 21: In Omni Tempore quo Intravit et Exivit Inter Nos Dominus Jesus

21. Qui nobiscum sunt congregati. — Pagninus et Tigurina, conversati.

In omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, — id est, quo inter nos versatus est; est hebraismus: ingredi enim et egredi Hebraeis significat totam vitae seriem et conversationem, puta omnes actiones, sermones, gestus et gesta. Secundo, ingredi et egredi coram coetu vel populo, est ei praeesse, eum ducere et regere. Ducis enim est egredi ante populum, instar pastoris ducentis oves; sic Moses ait, Deuter. xxxi, 2: « Non possum ultra egredi et ingredi, » id est ducere et gubernare populum. Et Salomon, II Paral. i, 10: « Da, inquit, mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo; » quod explicans subdit: « Quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare? » Ingredi ergo et egredi idem est quod judicare et regere populum.


Versus 22: Incipiens a Baptismate Joannis

22. Incipiens a baptismate Joannis. — Inde enim coepit Evangelium et gesta Christi. Joannes enim in suo baptismate omnibus annuntiabat et demonstrabat Christum dicens: « Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi, » Joan. i, 29; ideoque Christus ab eo baptizari voluit, indeque ordiri suam praedicationem.

Testem resurrectionis ejus. — Apostolus ergo idem est quod testis resurrectionis Christi, ac consequenter caeterorum mysteriorum et gestorum ejus, quae in resurrectione, quasi in suo fine et scopo terminantur et concluduntur. Ideo enim natus, passus, mortuus est Christus, ut resurgeret, suaque resurrectione peccatum et mortem aboleret nosque ab iis resuscitaret, juxta illud Rom. iv, 25: « Qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. » Vide ibi dicta. Primitus enim hic articulus resurrectionis creditu erat difficillimus: unde eum maxime inculcabant Apostoli, eoque persuaso facile caeteros persuadebant. Unde S. Petrus vult eligi talem, qui omnium actorum Christi a baptismo Joannis usque ad ascensionem in caelum, sit conscius, eorumque aeque ac resurrectionis possit esse testis, ut testetur et dicat: « Ecce qui edebat, qui bibebat, qui crucifixus est, idem ille resurrexit, » ait S. Chrysostomus.


Versus 23: Et Statuerunt Duos — Joseph et Matthiam

23. Et statuerunt. — Apostoli caeterique fideles communi consensu nominarunt e toto numero duos excellentiores in fide, virtute rerumque Christi cognitione; eos deinde seorsim statuerunt quasi Apostolatus candidatos, ut super utrumque jacerent sortem, quae Apostolum designaret. Haec omnia facta sunt dirigente S. Petro, qui totius hujus operis fuit choragus. Unde S. Augustinus, lib. I De Actis cum Felice Manich., cap. iv, pro statuerunt legit statuit, scilicet Petrus cum Apostolis et per Apostolos. Porro uterque fuit e numero 72 discipulorum, inquit ex Clemente Alexandrino Beda.

Joseph. — Hic Joseph videtur fuisse frater Jacobi Minoris et Judae Apostolorum, ac filius Alphaei et Mariae, ideoque consanguineus Christi. Unde inter matronas astantes Christo crucifixo, nominatur haec « Maria Jacobi et Joseph mater, » Matth. xxvii, 56. Hic Joseph postea creatus est Episcopus Eleutheropolis in Palestina, ait Dorotheus in Synopsi; inter Sanctos relatus legitur in Martyrologio Romano, die 20 julii, hisce verbis: « Eodem die natalis B. Joseph, qui cognominatus est Justus, quem Apostoli cum B. Matthia statuerunt ut locum Apostolatus Judae proditoris impleret; sed cum sors cecidisset super Matthiam, ipse nihilominus praedicationis et sanctitatis officio inserviens, multamque pro fide Christi a Judaeis persecutionem sustinens, in Judaea victorioso fine quievit; de quo etiam refertur quod venenum biberit, et nihil ex hoc tristi propter Domini fidem pertulerit. » Ejusdem meminit S. Dionysius, cap. xi, dicens: « Ipsa divina pax et tranquillitas quam S. Justus (Joseph enim cognominatus est Justus) silentium appellat. »

Qui vocabatur Barsabas. — Barsabas idem est quod filius Sabae, sicut Barabbas idem est quod filius Abbae; Bartimaeus idem est quod filius Timaei, Barjona idem est quod filius Jonae, vel Joannis: pater enim S. Petri vocabatur Joannes, et per crasin Jonas. An idem dicendum sit de hoc Barsaba, quod scilicet pater ejus vocatus vel cognominatus sit Sabas, incertum est. Potest enim tò sabas accipi ut appellativum, non ut proprium, significans vel juramentum, vel saturitatem, vel reversionem, ut Barsabas idem sit quod filius juramenti (perinde ac Bersabee idem est quod puteus juramenti, Genes. xxi, 31), vel saturitatis, vel reversionis, vel conversionis: ita S. Hieronymus et Pagninus, in Nomin. Hebr. Alius est hic Barsabas a Barnaba consobrino S. Pauli, qui pariter vocatus est Joseph, Actor. iv, 36.

Qui cognominatus est Justus, — ab insigni ejus justitia et sanctitate, aeque ac ejus frater Jacobus ab eadem cognominatus est justus et frater Domini. Justus enim non Hebraeum, ut Beda aliique putant, sed Latinum est nomen, estque proprium vel nomen, vel cognomen, sicut hodie multi nomen habent Justus: quocirca graece vocatur pariter Ioustos. Sic multas voces Latinas Evangelistae graece scribentes, usurpant quasi Graecas. Tales sunt praetorium, flagellum, colonia, legio, sudarium, census.

Vide hic, ut ad praelaturas non semper aptiores sint justi et sancti. Aptior enim est qui habet talentum regendi et gubernandi, quod magis in prudentia et gratia, quam in sanctitate consistit, uti dicebat S. Theresia, quae proinde Superiores eligi volebat prudentes potius et discretos, quam sanctos, si alterutrum deesset.

Multi censent hunc Joseph fuisse fratrem S. Jacobi Minoris, Simonis et Judae: hos enim quatuor fuisse fratres insinuat S. Matthaeus, cap. xiii, vers. 35; ac proinde noluisse Christum ut in eum sors caderet, tum ne tot cognatos suos videretur externis praeferre; tum, ne quatuor fratres simul essent in collegio duodecim Apostolorum: perinde ac Canones cavent ne in eadem Ecclesia pater et filius simul beneficium obtineant; et plura Capitula in suum Canonicorum coetum nolunt admittere plures fratres, ne ii inter se conspirent caeterisque dominari velint, itaque factiones et schismata concitent.

Matthiam. — Matthias hebraice idem est quod מתן יה mattan ja, id est donum Dei, vel donatus a Deo. Unde Beda censet nomen ejus fuisse omen quod donandus esset apostolatu. Hinc idem pene est nomen Matthias, quod Matthanias et Natthinaeus: imo Pagninus Matthiam non aliter quam Matthanjach nuncupat. Idem est nomen geminata littera thau Matthathias, qui fuit pater Judae, Jonathae et Simonis Machabaeorum, idemque sonat quod donum Domini, vel interfectio Domini; interfecit enim ipse ducem Antiochi ex zelo. Sane Matthathiae in zelo similis, imo superior fuit Matthias. Addit Beda et alii, Matthias hebr. idem esse quod parvus Dei, quod Apostolorum fuerit ultimus, quodque merito humilitatis evectus sit ad apostolatum, juxta illud Christi, Matth. cap. xi, vers. 25: « Confiteor tibi Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis: » Verum non video unde Matthias idem sit quod parvus Dei, nisi dicas per commutationem litterae m cum p (eo quod utraque sit labialis) Matthias idem esse quod Pethias: pethi enim hebr. significat parvulum; vel certe Matthias conflatum esse ex מה אתה יה ma atta ja, id est quid tu, Deus? Quid tu, Domine, quid ego? tu abyssus entis omnisque boni, ego abyssus nihili omnisque mali. Sic Michael idem est quod « quis ut Deus? » Clemens Alexandrinus, lib. IV Strom., censet Matthiam fuisse Zachaeum, qui ex arbore sycomoro a Christo vocatus sit factusque e 72 discipulis, ac postea ab Apostolis Judae suffectus creatusque Apostolus, dictus sit Matthias. Verum cum Zachaeus fuerit princeps publicanorum, ut patet Luc. xix, 2, multi censent eum fuisse Gentilem: Judaeis enim infame erat hoc nomen et officium; Christi autem Apostoli omnes Judaei fuere, nulli Gentiles. Ita censet Tertullianus, lib. IV Contra Marc., 37, cui assentiri videtur S. Cyprianus, epist. 63 ad Caecilium, S. Ambrosius et Beda in cap. xix Lucae. Sed hanc rationem confutat S. Hieronymus, epist. 146, ex eo quod S. Matthaeus fuerit publicanus, et tamen Judaeus, ideoque Apostolus: rursum Judaeus fuit publicanus, qui cum pharisaeo oraturus ascendit in templum, Luc. xviii, 10. Quocirca Zachaeum fuisse Judaeum censent Euthymius, Lyranus, Cajetanus, Montanus, Jansenius, Salmeron et Barradius, in Lucae cap. xix, tum quia ibidem, vers. 9, vocatur « filius Abrahae; » tum quia dicit Christo: « Si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum, » quod Judaeis praeceptum erat Exod. xxii, 1, non Gentilibus.


Versus 24: Tu, Domine, Qui Corda Nosti Omnium

24. Et orantes dixerunt. — Docent Apostoli orationem communem et publicam praemittendam electioni Pastoris et Episcopi, ut dignissimum Deus concedat; ab eo enim pendet salus vel perditio gregis. Sic Christus designaturus Apostolos pernoctavit in oratione, Lucae vi, 12. Sic Concilium Tridentinum, sess. xxiv, cap. i, jubet ut, Episcopatu vacante, indicantur per totam dioecesim publicae preces pro electione boni Pastoris.

Qui corda nosti omnium. — Graeci unica voce significantius Deum vocant invocantque, kardiognōsta, Domine cordis inspex, qui scilicet solus cordis, id est mentis, sinus fundumque inspicis et perspicis, qui ejus latebras omnes scrutaris, qui pervides liberas et arcanas cujusque mentis cogitationes, consilia, desideria, intentiones etiamsi ipsi menti saepe velatas, fucatas et incognitas; ac proinde optime nosti, quis ad hoc apostolatus officium aptissimus sit. Homines enim in eligendo saepe falluntur, quia exteriora tantum respiciunt, corda vero videre nequeunt, in quibus saepe multa latent, quae hominem pastoratu et officio maxime dignum vel indignum efficient: Deus ergo solus est kardiognṓstēs, non homo, non angelus.

Ostende quem elegeris. — Videntur hi duo, Joseph et Matthias, dotibus fuisse quasi pares, inquit Glossa; aut se habuisse ut « excedens et excessum, » ut, licet unus in uno superaret alium, tamen in altero ab eodem superaretur, ut proinde Apostoli nescierint uter alteri praeferendus esset; ideoque Deum invocarunt, ut is aptiorem designaret. Sciebant enim se, utpote Ecclesiam novellam Christi, ipsi cordi et curae esse, ipsumque in re tanti momenti adfore; ac sicut olim undecim Apostolos elegerat, ita et nunc duodecimum demonstraturum. Hanc fiduciam sibi ab eo aspirari sentiebant, ideoque fidenter orant, non dubii quin voti sint futuri compotes, et id quod orant impetraturi.


Versus 25: Ut Abiret in Locum Suum

25. Accipere locum. — Graece klēron, id est sortem, de qua vers. 17.

De quo praevaricatus est Judas. — Pagninus et Tigurina vertunt, « unde praevaricatus excidit Judas, » hoc est, ex quo per praevaricationem (puta proditionem, desperationem et sui strangulationem) excidit Judas. Est metalepsis. Graece ex hēs parébē, quod aliqui vertunt, « ex quo aberravit, » ut parébē pro parexébē, et parábasis pro parekbasis, id est digressio, alteratio, ponatur. Est enim vocatio nostra et status quasi via et stadium, in quo recta decurrimus ad metam, ut bravium caelestis gloriae nanciscamur: a quo aberrant, qui in avia tendunt, alioque flectunt curvantque cursum.

Ut abiret in locum suum, — se dignum, puta in laqueum quem sibi nexuit, ait Oecumenius; aut, in infernum; quia hactenus occupaverat locum alienum, et ex propriis demeritis damnationis locum suum efficit, inquit Cajetanus. Subtiliter S. Bernardus in Psalm. xc, serm. 8: « In locum suum, id est, inquit, ut suspensus in aere creparet aeriarum collega potestatum; utpote quem veri Dei et veri pariter hominis, qui de caelo venisset operaturus salutem in medio terrae, hujus inquam proditorem, nec caelum reciperet, nec terra sustineret, juxta illud: Si non in caelis, stes ubicumque velis. »

Eratne ergo Judas in loco suo, cum erat in apostolatu? Nequaquam: nam, ut ait Cajetanus, « abiit in locum suum, quia hactenus occupaverat alienum apostolatus et ministerii locum. » Quamvis enim apostolatu insignis videretur, revera apostolatum non habebat, quia illo, ut par erat, non utebatur. Ita plane et pastores, qui suis ovibus regendis non attendunt, nihil minus habent, quam dignitatem pastoralem, de qua ipsi sua se incuria ac socordia deturbant. Quare D. Bernardus, serm. ad pastores in synodo congregatos, in illud Davidicum: « Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos, » Psalm. lii, vers. 6, sic pastores alloquitur: « Et vos, ait, confusi estis in actibus vestris: non honorati, sed onerati dignitatibus vestris, quoniam Deus sprevit vos. » Quae moraliter dicta accipe: nam certum est ad litteram Judam verum habuisse apostolatum, et impios pastores verum habuisse pastoratum.


Versus 26: Et Cecidit Sors Super Matthiam

26. Et dederunt sortes eis. — Syrus, « et conjecerunt sortes »; Pagninus, « et dederunt sortes eorum »; Tigurina, « et miserunt sortes eorum »; Graece enim est autōn, id est eorum in genitivo, non eis in dativo.

Quaeres primo, quae et quales fuerunt hae sortes? Respondeo: Aliqui, ut Gagneius, censent fuisse scrutinium suffragiorum. Accedunt nostri Salmeron et Sanchez, qui censent Apostolos orasse ut Deus illuminaret mentes eorum, ac declararet cui eos vellet suum dare suffragium, et hoc vocare sortem. Probant ex eo quod pro « annumeratus est, » Graece sit sygkatepsēphisthē, id est communibus calculis cooptatus est. Verum sic non fuisset sors et sortitio, sed electio: nec sors cecidisset super Matthiam, sed jure suffragiorum creatus esset Apostolus.

Secundo, S. Dionysius, Ecclesiast. Hierarch., cap. 5, part. III, quem S. Antoninus, Turianus, Baronius, Sanchez et alii sequuntur, censet fuisse signum quoddam divinum; at quale fuerit, non explicat. « Videtur mihi, inquit Dionysius, Scriptura sortem appellasse divini quiddam et praecipui muneris, per quod ille choro sacratissimo insinuaretur, qui esset divina electione declaratus. » S. Antoninus, I part., tit. 6, cap. ii, censet fuisse radium e caelo demissum in Matthiam, sicut radio lucis demonstratus fuit Gregorius Magnus Pontifex et alii nonnulli. Dionysius Carthusianus censet fuisse columbam caelitus delapsam in Matthiam, sicut S. Fabianus illapsu columbae creatus est Pontifex. Alii censent fuisse donum prophetiae, vel sapientiae aspiratum Matthiae.

Si objicias: Quomodo ergo Apostoli dicuntur dedisse eis sortes? Respondeo, hoc sensu, quod Apostoli signum hoc ex instinctu divino praefinierint, dicendo: Super quem descendet radius, aut columba e caelo, ille Dei judicio erit Apostolus; tumque Deum orarunt, ut ipse has sortes ostenderet et ederet, perinde ac fecit Eliezer, servus Abrahae, quaerens uxorem Isaaco, ac per signum oblationis hydriae cognovit et elegit Rebeccam, Gen. xxiv, 14. Simili modo Gentiles sua oracula et responsa deorum vocabant sortes, quia a diis eorumque sacrificulis, consultore quasi sorte, ac saepe per sortilegia reddebantur. Hinc apud Valerium, lib. I, praecipi sortibus idem est quod praecipi oraculis.

Verum dare aut mittere sortes, non hoc, sed longe aliud significat, ut cuivis patet ex communi terminorum significatione et usu. In sorte enim eventus est fortuitus et a casu exspectatur, ut is vincat, in quem sors quasi felix alea ceciderit. Dico ergo Apostolos misisse sortes proprie dictas, ut verba sonant, et sortem cecidisse super Matthiam. Porro qua re et modo missae sint hae sortes, incertum est. Nostri Lorinus et Mariana censent nomen Matthiae uni chartae, nomen Joseph alteri fuisse inscriptum, itaque utrumque injectum in urnam, ibique commistum, ut cujus primo educeretur, is esset Apostolus; ac primo eductum esse nomen Matthiae.

Scimus varias apud veteres sortiendi fuisse rationes et modos. Nam, Proverb. xvi, 33, in sinum conjiciebantur chartulae, tesserae, globuli, aut lapilli; apud Homerum, Iliad. I, in galeam; apud Plautum in Casina, in situlam; apud Ciceronem, lib. IV In Verrem, in hydriam; apud Virgilium, Aeneid. VI, in urnam. Quo modo et ratione usi sint Apostoli, incertum est: certum est Deum per eam declarasse Matthiam, tum dirigendo sortem, ut caderet in Matthiam, juxta illud Proverb. xvi, 33: « Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur; » tum addendo signum aliquod caeleste, v. g. radium aut quid simile, quo sortem comprobaret, uti censet S. Dionysius et alii jam citati. Item S. Augustinus, conc. 2 in Psal. xxx, et Origenes, hom. 23 in Josue; idque ne Matthias caeteris Apostolis, qui a Christo ipso electi erant, esset inferior. Id patet ex oratione Apostolorum sorti praevia, qua Deum rogarunt ut magis idoneum designaret: non dubium autem quin Deus hanc orationem communem Apostolorum et Ecclesiae exaudierit eosque voti compotes fecerit. Quocirca sors haec humana fuit, si sortientes Apostolos spectes; eadem tamen divina fuit, si calculum quem Deus ei adjecit, consideres. Hoc enim ait S. Dionysius, qui utique sortem illam optime norat. Et sic haec tertia sententia jungenda est secundae.

Quaeres secundo, qua conscientia Apostoli rem tantam commiserunt sorti, id est casui et fortunae? Respondent primo, aliqui ex Glossa, eos recte fecisse, eo quod eligendi in dotibus externis essent pares: tum enim sorte res decidi et dirimi potest. Unde S. Augustinus, epist. 119, cap. xx, et epist. 180, docet sorte decidendum esse, qui sacerdotes persecutionis tempore fidelibus assistere debeant, qui vero fugere. Idem censendum tempore pestis similisve necessitatis. Eodem modo sancit Plato, De Republica, dialog. 5, sortis aequalitate in republica utendum esse ad multorum offensas vitandas, ita ut Deum et bonam fortunam in precationibus invocemus, ut ipsi sortem ad id quod justissimum est, dirigant; Deus enim est moderator fortunae, adeoque ipse est fortuna activa et fortunans. Et Plutarchus, in Moral.: « Ut in democratia, inquit, cui sorte contigit imperium, eum oportet imperare; sic in vita hominum quod sors dederit, boni consulendum est. »

Secundo, Apostoli secuti sunt exempla S. Scripturae. Sic enim Saul sorte creatus est rex, I Reg. x, 20. Sic sorte deprehensus est Achan, Josue vii, 16. Sic sorte divisa est terra promissa inter 12 tribus, Josue xv, etc. Unde S. Hieronymus in Jonae cap. i; S. Augustinus, serm. De S. Matthia; S. Chrysostomus et Beda hic, ac S. Thomas I II, Quaest. xcv, art. 8, censent Apostolos adhuc rudes et inexpertos, id fecisse ex consuetudine Patrum veteris Testamenti, antequam recepissent Spiritum Sanctum, ideoque post eum receptum id non fecisse in electione Diaconorum, cap. vi, perinde ac jam omnis sors in electionibus Pastorum et Ecclesiasticorum est prohibita jure Canonico, ut patet cap. Ecclesia, de sortilegiis, sub finem. Nam jure naturae, divino et humano ad beneficia, praesertim habentia curam animarum annexam, eligendus est dignior, uti sancit Concilium Tridentinum, sess. 24, cap. xviii De Reform.; idemque docent passim Theologi cum D. Thoma, quos citat et sequitur noster Lessius, lib. II De Justitia, cap. xxxiv, dub. 14. Simili modo Romani, Gentiles licet, legem tulerunt, ne quis sacerdos sorte aut pretio crearetur, uti Dio, lib. II Hist. Rom.

Tertio et genuine, Apostoli jecerunt hanc sortem licite, quia id fecerunt ex instinctu divino, quo tacite Deus promittebat se suam voluntatem per eam demonstraturum, et magis idoneum designaturum. Ita noster Lessius, lib. II De Justitia, cap. xliii, dub. 9, apud quem vide plura de divisione et varietate sortium, quaeque ex eis licita sit, quae illicita. Simili enim modo jussit Deus Samueli dare sortes pro creatione Saulis regis, et Josue pro deprehensione Achan et pro divisione terrae sanctae, de quibus paulo ante dixi, et S. Francisco sortito capere sententias S. Scripturae primo in Evangeliis occurrentes, easque capessere pro regula vitae, uti refert S. Bonaventura.

Praeclare S. Augustinus, conc. 2 in Psal. xxx, explicans illud: « In manibus tuis sortes meae »: « Sors, ait, res est in dubitatione humana divinam indicans voluntatem. » Et mox sortem interpretatur gratiam Dei: « Quia in sorte, inquit, non est electio, sed voluntas Dei. Nam ubi dicitur, Iste facit, iste non facit, merita considerantur, et ubi merita considerantur, electio est, non sors. Quando autem Deus nulla merita nostra invenit, sorte voluntatis suae salvos nos fecit, quia voluit, non quia digni fuimus. Haec est sors. »

Et cecidit sors super Matthiam. — Ex hac sorte Matthiam fuisse primum Clericum, indeque Clericos originem et nomen accepisse, censet S. Augustinus in Psal. lxvii: « Nam et Cleros, inquit, et Clericos hinc appellatos puto, qui sunt in Ecclesiasticis gradibus ordinati, quia Matthias sorte electus est, quem primum per Apostolos legimus ordinatum. Clericus enim dicitur a klēros, id est sorte, quia sorte in sortem Domini asciscitur. » Idem cum S. Augustino sentit Isidorus, lib. II Etymol., cap. ii, et S. Antoninus loco paulo ante citato, etsi aliis aliud videatur. Sane antiquiorem Clericum Matthia non legimus; atque ex hac sententia Cleri nomen coepit cum Apostolis, imo ab Apostolis, primusque clericus fuit Apostolus.

Moraliter: Primo, sorte hac docuit Christus, in electione ad officia ecclesiastica, se nolle haberi rationem consanguinitatis. Nam Joseph consanguineo suo in Apostolatu praetulit Matthiam extraneum. Secundo, quemque vocationem suam a Deo exspectare debere eaque esse contentam: sicut Joseph non doluit sibi praelatum Matthiam, nec inde in praedicatione Evangelii segnior evasit, sed aeque strenue Christo in aliis muniis deservivit, uti superius dixi. Multi enim repulsam passi ab episcopatu vel officio, schisma vel haeresim invexerunt. Ut Tertullianus, Novatus et nostro saeculo Lutherus. Tertio, apostolatum similesque praeeminentias et gradus non cadere sub meritum de condigno: Deus enim Matthiam caeterosque Apostolos sorte elegit, non merito.

Simili modo alii heroes a Deo missi ad Ecclesiae vel defensionem, vel reformationem, vel illuminationem, ut S. Augustinus, Hieronymus, Basilius, Chrysostomus, Benedictus, Bernardus, Dominicus, Franciscus et similes, sorte, id est gratia Dei, ad hoc electi sunt. Ad hanc tamen gratiam se disposuerunt eamque meriti sunt de congruo sua humilitate profunda, agnoscentes se ad tantum opus plane indignos et ineptos esse, seque ad id destinari sorte et dono Dei (quod sonat nomen Matthias, ut dixi). Quocirca S. Franciscus a multis rogatus, quid haberet gratiae aut boni, ob quod a Deo ad tantum sanctitatis et auctoritatis fastigium esset exaltatus, ut totum mundum ad se suique amorem et venerationem traheret: Tu enim, inquiebant, non es nobilis, non dives, non doctus, non eloquens, non speciosus; qui ergo totus mundus post te currit? Respondit: Idcirco Deus me ad hoc elegit, quia nil habeo in quo gloriari possim, ut ostendat hoc opus non esse hominis, sed Dei.

Hanc ejus humilitatem imitemur eique ingentem zelum gloriae Dei propagandae jungamus, et Deus per nos magna efficiet. Ita David tantus factus est Propheta et Psaltes, quia sensit et dixit: « In manibus tuis sortes meae, » Psal. xxx, 16. Ita de Sanctis in hac vita spretis et humiliatis, sed in die judicii exaltatis et glorificatis admirabundi dicent impii: « Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. Ecce quomodo computati sunt inter Filios Dei et inter Sanctos sors illorum est, » Sapient. v, 3. Unde sero poenitentes gementesque subjungunt: « Ergo erravimus a via veritatis, » etc. Merito errastis, quia dixistis: « Coronemus nos rosis antequam marcescant, nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra, » etc. « Haec est pars nostra, et haec est sors. Opprimamus pauperem justum, » etc., Sapient. ii, 9. Ex adverso, « Felix est sterilis, et incoinquinata, etc., et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima. Dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima, » Sapient. iii, 13. Quocirca monet Ecclesiasticus, xvii, 24: « Cognosce, inquit, justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei. In partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem Deo. » q. d. Sta et constanter persevera in sorte tibi proposita, hoc est, in vocatione tua, tum novae vitae, tum certi status sancti. Similiter persiste in sorte orationis, ut scilicet crebro Deum ores gratiamque impetres, qua digne vocatione tua vivas. Haec enim est utilissima oratio, si jugiter in rebus omnibus ores: Domine dirige me ea sorte, eo statu, illis viis quibus me praevides sancte victurum, et inoffenso pede recta ad caelum sortemque Beatorum perventurum. « In partes vade, » q. d. Per bona opera profice, ut pars saeculi sancti, id est futura gloria caelestis tibi obtingat, adeoque illam hic inchoa Deum laudando ore et opere, cum justis qui adhuc vivunt et dant laudem Deo. In caelis enim perpetua erit laus Dei.

Et annumeratus est. — Graece sygkatepsēphisthē, id est communibus calculis cooptatus est, q. d. Omnes sortem divinam, ac per eam electionem Matthiae consona voce laudarunt et comprobarunt. Vatablus vertit, « suffragiis additus est ad numerum undecim Apostolorum »; Pagninus, « suffragiis additus est undecim Apostolis. » Unde non recte colligas Matthiae sortem fuisse suffragia, sed sorte addita fuisse suffragia. Triplici ergo calculo electus est Matthias, primo sortis, secundo Dei signique divini, tertio Apostolorum sortem Deique calculum collaudantium.

Adde, sygkatepsēphisthē per catachresin transferri ad quamlibet electionem, idemque significare quod eligi, accenseri, annumerari, ut vertit Noster, sive id fiat suffragiis, sive sorte, sive alia ratione.

Vidi et veneratus sum Treviris reliquias S. Matthiae in ecclesia cathedrali, cui hi tituli assignantur, quos recenset S. Antoninus loco jam citato: « Fuit in lege Domini doctissimus, corpore mundus, animo prudens, in solvendis quaestionibus S. Scripturae acutus, in consilio providus, in sermocinatione expeditus, multorum signorum patrator, extensis in caelum manibus martyr spiritum Dei reddidit. » Tria axiomata S. Matthiae recenset Clemens Alexandrinus. Primum, lib. II Strom.: « Oportet admirari praesentia, » nimirum ut admiremur opera Dei visibilia, et ex illis ad invisibilia ascendamus admirantes et contemplantes in eis Dei majestatem, potentiam, sapientiam, bonitatem. Secundum, lib. III: « Si electo vicinus peccavit, peccavit electus. Nam si se ita gessisset ut jubet verbum vel ratio, ejus vitam ita vicinus esset reveritus, ut non peccasset. » Ita S. Bernardini adhuc juvenis sanctitatem ejus coaevi reverebantur, ut eo praesente omnes ad modestiam se componerent dicerentque: Tacete, Bernardinus adest. Tertium, lib. VII, quod et citat Eusebius, lib. III Hist., cap. xxix: « Adversus carnem pugnandum, et in nullo prorsus voluptati ejus ac libidini concedendum; animam vero alendam sapientiae pastibus, et scientiae cibis in majus semper augendam. »