Cornelius a Lapide

Actus Apostolorum II


Index


Synopsis Capitis

Tria hic agit Lucas. Primo, a vers. 1 ad 14 describit Spiritus Sancti adventum in Pentecoste, sub specie spiritus venti validi et linguarum ignearum. Secundo, a vers. 14 ad 42, enarrat primam concionem S. Petri, qua convertit tria hominum millia. Tertio, a vers. 42 usque ad finem, describit continuas orationes, synaxes, charitatem et mores sanctos primorum Christianorum.


Textus Vulgatae: Actus 2:1-47

1. Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco; 2. et factus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. 3. Et apparuerunt illis dispertitae linguae tanquam ignis, seditque supra singulos eorum; 4. et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. 5. Erant autem in Jerusalem habitantes Judaei, viri religiosi ex omni natione quae sub coelo est. 6. Facta autem hac voce convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. 7. Stupebant autem omnes et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt? 8. Et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus? 9. Parthi, et Medi, et Aelamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Judaeam et Cappadociam, Pontum et Asiam, 10. Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani. 11. Judaei quoque et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. 12. Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem dicentes: Quidnam vult hoc esse? 13. Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti. 14. Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam et locutus est eis: Viri Judaei, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. 15. Non enim sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia; 16. sed hoc est, quod dictum est per prophetam Joel: 17. Et erit in novissimis diebus (dicit Dominus), effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae; et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. 18. Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt; 19. et dabo prodigia in coelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi. 20. Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. 21. Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. 22. Viri Israelitae, audite verba haec: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis quae fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: 23. hunc definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: 24. Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. 25. David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi ne commovear: 26. Propter hoc laetatum est cor meum, et exultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: 27. Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. 28. Notas mihi fecisti vias vitae; et replebis me jucunditate cum facie tua. 29. Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulcrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. 30. Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus. 31. Providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. 32. Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. 33. Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. 34. Non enim David ascendit in coelum, dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, 35. donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. 36. Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Jesum quem vos crucifixistis. 37. His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? 38. Petrus vero ad illos: Poenitentiam (inquit) agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, in remissionem peccatorum vestrorum; et accipietis donum Spiritus Sancti. 39. Vobis enim est repromissio et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. 40. Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. 41. Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt; et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia. 42. Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis et orationibus. 43. Fiebat autem omni animae timor, multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. 44. Omnes etiam qui credebant erant pariter, et habebant omnia communia. 45. Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat. 46. Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis, 47. collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.


Versus 1: Cum Complerentur Dies Pentecostes

1. Et cum complerentur dies Pentecostes. — Puta dies quinquaginta a Paschate, ita ut jam adesset dies quinquagesima; Pentecoste enim Graece significat tam dies 50 praevios, quam ipsam diem quinquagesimam, quae erat festum Pentecostes. Latinus ergo Interpres Pentecosten sumit priori modo, Graecus vero textus posteriori. Sic enim habet, ἐν τῷ συμπληροῦσθαι τὴν ἡμέραν τῆς Πεντηκοστῆς, in impleri, hoc est, dum impleretur dies Pentecostes, id est dum advenisset dies quinquagesima a Paschate et resurrectione Christi. Pentecoste enim unica duntaxat die, puta quinquagesima, celebrabatur; cum ex adverso Pascha, uti et Scenopegia, per septem dies continuos celebraretur, ut docet Philo, lib. De Decalogo, et liquet ex Levit. xxiii, 43. Hinc sequitur, vocem compleri ex phrasi Hebraea sumi hic in actu inchoato, non perfecto. Die enim quinquagesima inchoata, puta mane, venit Spiritus Sanctus, non vero in vespera et fine diei. Simile est Luc. ii, 22: «Postquam impleti sunt dies purgationis ejus,» hoc est postquam impleri coeperunt, cum scilicet advenisset et illuxisset dies quadragesimus a partu Deiparae. Et Jerem. xxv, 12: «Cum impleti fuerint septuaginta anni.» Nam, ut ex Josepho et Chronologis liquet, laxata est captivitas Babylonica anno septuagesimo ineunte, non finiente.

Nota primo: Judaeis indictum erat a Deo festum Pentecostes duplici de causa. Prior fuit in memoriam datae illo die legis per Mosen in Sina, Exodi xix, 1. Posterior, in gratiarum actionem pro novis illius anni frugibus, quas tum metere incipiebant: unde earum primitias, puta duos panes ex frugibus illius anni pistos, Deo offerebant in Pentecoste. Haec fuerunt typus et umbra Christianae Pentecostes, in qua promulgata est lex nova a S. Petro et Apostolis per Spiritum Sanctum apparentem in linguis igneis: unde in ea pariter primitiae fidei, puta tria millia animarum oblata et dicata sunt Christo. Praeclare S. Chrysostomus, homil. 2 De Pentecoste: «Quae igitur lex, inquit, quam hodie e coelo datam discis? Spiritus gratia. Quae rationales tuae tabulae, in quibus haec lex insculpitur? Anima et corpus. Quae tua spiritualis circumcisio? Omnis malae concupiscentiae excisio, et ab ea aversio. Quod tuum altare? Mens tua spiritualis. Quod spiritale tuum sacrificium? Omnis bona operatio. Quis altaris tui ignis? Compunctionis calor. Quod templum tuum a Deo conditum? Mundum cor, in quo Deus habitare amat.»

Nota secundo: Prima Christianorum Pentecoste incidit in diem Dominicum: in Dominica enim descendit Spiritus Sanctus, aeque ac Christus resurrexit. Numera enim a Dominica resurrectionis dies quinquaginta, et reperies quod Dominica septima sit dies quinquagesima, id est Pentecoste. Unde sequitur, primam Pentecosten Christianorum, quam hic describit Lucas, fuisse diversam et distinctam a Pentecoste Judaeorum. Illi enim eam celebrarant in sabbato immediate praecedente, Apostoli vero eam celebrarunt in Dominica subsequente; ut significaretur legem novam veteri succedere, veteremque in novam desinere, illique, quasi peracto cursu suo, lampada tradere. Cum ergo ait Lucas: «Dum complerentur dies Pentecostes,» Pentecosten Christianam, non Judaicam intellige. Sicut enim Christiani differunt a Judaeis in celebrando Paschate, ita et consequenter in Pentecoste. Judaei enim Pascha celebrabant 15 die primi mensis, quaecumque ea sit, indeque dies quinquagesima est eorum Pentecoste, sive ea incidat in feriam primam, sive secundam, sive quam aliam. Christiani vero Pascha celebrant in Dominica, quae proxime sequitur decimam quintam lunam, sive diem primi mensis, sive aequinoctii verni, idque in honorem resurrectionis Christi, qui in Dominica resurrexit: atque exinde numerando 50 dies, consequenter Pentecosten celebrant in Dominica; quia in illa pariter descendit Spiritus Sanctus, qui per Apostolos legem novam promulgavit in Sion. Et hoc enarrat hic Lucas: est enim ipse Historicus primitivae Ecclesiae, qui ejus infantiam, progressum, festa, religionem, etc., ordine prosequitur. Unde Evangelio suo haec Acta subnectere se scribit cap. 1, 1, quasi continuationem Historiae Christi et Ecclesiae. Sicut ergo finit Evangelium in primo Paschate Christiano, puta in resurrectione Christi, ita ab illa mox hic in Actis numerat primam Pentecosten Christianam, non Judaicam, in qua per Spiritum Sanctum facta est promulgatio legis novae: praesertim, quia ipse haec scripsit 28 annis post Christi ascensionem in coelum, uti dixi in Proemio, quo tempore abolita erat Pentecoste Judaica, et ubique apud Christianos celebris erat Pentecoste Christiana, cujus originem ipse hic describit. Ita Franciscus Suarez, III part., Quaest. LIII, disp. xLVI, sect. 1; Vatablus et alii. Pluribus idipsum confirmavi Levit. xxiii, 45.

Moraliter: Notat R. Moses, filius Maymon, in Resolutione dubiorum legis, lib. III, cap. xliv, Deum statuisse 50 hosce dies ante suum in Sina ad Mosen et populum adventum, ut per tot dierum moram sui adventus desiderium in eis accenderet: «Sicut, ait, qui exspectat visionem amici quem diligit ex animo, numerat dies donec videat ipsum.» Unde tradunt aliqui Judaeos a Paschate quotidie convenire solitos in Synagoga, ibique post preces et benedictionem numerare et proclamare solitos: Hic est primus dies, hic secundus, hic tertius, etc., usque ad Pentecosten. Ita numerabant Apostoli et primi fideles singulos dies ab ascensu Christi, avide exspectantes Pentecosten et Spiritum Sanctum. Idem faciant Christiani. Quid enim optabilius adventu Spiritus Sancti, qui sicut primitus in Apostolos cum donorum suorum plenitudine descendit in Pentecoste, ita in eadem quotannis descendit in fideles, qui ad ejus adventum se digne praeparant et aspirant. Est enim Pentecoste festum proprium Spiritus Sancti ejusque jubileum. Sicut enim annus quinquagesimus erat jubileum, in quo servi fiebant liberi, omnesque redibant ad avitas haereditates, etiamsi millies fuissent divenditae, ita per Spiritum Sanctum redimus ad gratiam et amicitiam angelorum, ad libertatem gloriae filiorum Dei, ad haereditatem et regnum caeleste.

Quocirca Graeci negantes Spiritum Sanctum procedere a Patre et Filio, sed a solo Patre, cum de hoc errore saepius, ac ultimo in Concilio Florentino a Latinis reprehensi fuissent, perstiterunt tamen in illo. Unde in Concilio Florentino praedixit eis Nicolaus V Pontifex per litteras, fore ut triennio exacto in Turcarum potestatem venirent: quod ita plane evenisse testatur Gennadius, ipsorum Patriarcha, in eo libro quem contra Graecorum errorem scripsit. Idem multo prius praedixerat illis S. Brigida, ut notavit Thomas Bozius in Signis Ecclesiae, sign. 99. Et ne quis dubitaret eos ob blasphemiam in Spiritum Sanctum hac poena mulctatos, capta est Constantinopolis a Turcis, occisus Constantinus, ultimus Graecorum Imperator, et deletum penitus Orientale Imperium die tertia Pentecostes, anno Christi 1453. Juste Turcis Deum unum confitentibus et trinum negantibus, ideoque Spiritum Sanctum respuentibus, traditi sunt Graeci, qui Latinis SS. Trinitatem et Spiritus Sancti divinam ex Patre et Filio processionem confitentibus consentire et subdere se noluerunt. Juste durum Turcarum jugum subeunt, qui suave Ecclesiae Romanae jugum excusserunt. Juste Turcis quasi mancipia serviunt, qui ad Turcarum errorem accesserunt, quique fraternam unionem et germanitatem cum Ecclesia Latina per immane odium et schisma dirupere. Implicite enim tollunt e medio Spiritum Sanctum. Si enim Spiritus Sanctus non procedit a Filio, ergo ab eo non distinguitur, sed est ipse Filius. In divinis enim non est personarum distinctio, nisi per processionem: ex hac enim oritur relationum oppositio, et ex ea personarum distinctio.

Erant omnes. — Christiani numero 120, de quibus cap. praeced. a vers. 15 hucusque egit agitque Lucas. Ita S. Chrysostomus et S. Cyprianus, serm. De Spiritu Sancto; imo Joel, quem S. Petrus citat vers. 17. Quare inepte et imperite Beza restringit ad solos Apostolos hunc Spiritus Sancti adventum, ac ab eo excludit B. Virginem, ridetque pictores, qui eam pingunt in medio Apostolorum recipientem Spiritum Sanctum. Notat S. Augustinus, serm. 116 De Tempore, Spiritum Sanctum a Christo promissum duodecim Apostolis, datum vere numero decuplato: decies enim duodecim faciunt centum viginti. Ea est fidelitas, imo liberalitas Christi, docens nos pauca promittere, sed decuplo plura praestare.

Pariter. — Graece ὁμοθυμαδόν, id est unanimiter. Unanimis enim concordia, consentio et oratio elicuit ad se Spiritum Sanctum, qui est amor increatus, ideoque amator concordiae.

In eodem loco, — coenaculi, de quo dixi cap. I, vers. 13.


Versus 2: Et Factus Est Repente De Coelo Sonus

2. Et factus est repente de coelo sonus. — Hic sonus symbolum erat sonitus Evangelii toto orbe ab Apostolis recepto Spiritu Sancto praedicandi, juxta illud Psal. xviii: «In omnem terram exivit sonus eorum,» coelorum scilicet, non tam materialium, quam spiritualium, puta Apostolorum, «et in fines orbis terrae verba eorum.»

Ad litteram, hic sonus excitabat tum animos fidelium ad devote excipiendum Spiritum Sanctum adventantem, tum Judaeos per orbem sparsos, ut ejus fragore exciti accurrerent ad coenaculum Apostolorum: in illud enim sonus hic ferebatur illique incumbebat, perinde ac tonitru et fulmen certum locum domumque ferit.

Repente. — Duplici de causa. Prior est, ut ostenderet Spiritus Sanctus hanc sui plenitudinem suaque dona, praesertim linguarum, aliaque gratis, sine fidelium merito aut dispositione sufficienti, ex mera ejus liberalitate ipsis infundi. Posterior, ut declararet suam celeritatem, vim et efficaciam, qua repente homines terrenos in coelestes transmutat: perinde ac S. Paulum repente ex persecutore fecit Apostolum, Magdalenam ex peccatrice poenitentem et sanctam. «Nescit enim tarda molimina Spiritus Sancti gratia,» ait S. Ambrosius, in cap. I Evang. S. Lucae. Sic in Samsonem, quoties patraturus erat opus heroicae et supernaturalis fortitudinis, dicitur irruisse Spiritus Domini, quasi eum ad id praeparans, excitans, elevans et corroborans.

Praeclare S. Gregorius, hom. 30 in Evang.: «O qualis est artifex iste Spiritus! Nulla ad discendum mora agitur in omne quod voluerit. Mox enim ut tetigerit mentem, docet, solumque tetigisse, docuisse est. Nam humanum subito ut illustrat, immutat affectum: abnegat hoc repente quod erat, exhibet repente quod non erat. Pensemus sanctos Praedicatores nostros, quales hodierna die reperit, quales fecit!» Et paulo ante: «Ecce gaudet Petrus in verberibus, qui ante in verbis timebat, et qui prius ancillae vocem requisitus timuit, post adventum Spiritus Sancti vires principum caesus premit.»

De coelo. — Primo, quia in coelo est thronus gloriae Dei et Spiritus Sancti. Secundo, ut significaret se Apostolos et fideles ad coelum vocare et evehere eosque facere coelestes, ut ipsi caeteros homines pariter ad coelum vocent et deducant. Audi S. Chrysostomum, serm. 1 De Pentecoste: «Hodie nobis terra facta est coelum, non stellis de coelo in terram descendentibus, sed Apostolis ad coelos ascendentibus; quia effusa est copiosa gratia Spiritus Sancti, et universum orbem operata est coelum, non immutans naturam, sed voluntatem emendans. Invenit namque publicanum, et Evangelistam effecit; invenit persecutorem, et Apostolum reddidit; invenit latronem, et in paradisum induxit; invenit meretricem, et virginibus coaequavit; invenit magos, et Evangelistas ostendit; fugavit malitiam, et induxit benignitatem; exterminavit servitutem, et induxit libertatem; concessit debitum, et intulit gratiam Dei. Ideo coelum factum est terra, et hoc saepius dicens non cessabo. Quae enim tales stellae sicut Apostoli? Stellae in coelo, Apostoli super coelos. 'Quae sursum sunt (inquit Apostolus), sapite, ubi Christus est in dextera Patris sedens.' Stellae de igne insensibili, Apostoli de igne intelligibili. Stellae in nocte lucent, in die obscurantur: Apostoli in die et in nocte suis radiis, hoc est virtutibus, effulgent. Stellae orto sole obscurantur, Apostoli sole justitiae resplendente sua claritate lucescunt. Stellae in resurrectione cadent sicut folia, Apostoli in resurrectione rapientur in aera in nubibus. Et in illis quidem sideribus alius Noctifer, alius Lucifer appellatur: in Apostolis autem nullus Noctifer est, omnes Luciferi, et ideo stellis majores Apostoli.»

Et paulo post: «Vinitores erant, et illis absentibus corpore, vinea florescit et botros affert. Etenim vinitores erant et piscatores, et turres, et columnae, et medici, et duces, et doctores, et portus, et gubernatores, et pastores, et athletae, et pugnatores, et coronas gestantes. Columnae quidem, quoniam virtute sua Ecclesiae robur sunt; fundamentum autem, quia in confessione ipsorum fundata est Ecclesia, dicente Domino: 'Tu es Petrus, et super hanc petram fundabo Ecclesiam meam.' Portus autem, quia tempestates impias represserunt. Gubernatores, quoniam orbem terrarum viam rectam docuerunt. Pastores, quoniam lupos abegerunt, et oves conservaverunt. Aratores, quoniam spinas eradicaverunt. Vinitores, quoniam labruscas eradicaverunt, et semina pietatis plantaverunt. Medici, quoniam vulnera nostra curaverunt. Et ut discas me non incassum haec dixisse, adducam Paulum in medium haec omnia facientem. Vis eum plantatorem videre? Audi: 'Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit.' Vis eum structorem videre? 'Sicut sapiens architectus fundamentum posui.' Vis eum dimicantem videre? 'Sic pugno, non ut aerem caedens.' Vis eum videre cursorem? Ab Hierosolyma et in circuitu usque ad Illyricum, et inde ad Hispanias et in ultimas partes repletum est Evangelium Christi. Vis eum videre athletam? 'Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem.' Vis eum videre ducem? 'Assumite arma Dei, et induite loricam fidei, et galeam salutis et gladium Spiritus Sancti.' Vis eum videre certantem? 'Certamen bonum certavi, fidem servavi.' Vis videre coronatum? 'De cetero reposita est mihi corona justitiae.' Et cum esset unus, omnia faciebat, Dominum suum imitans. Etenim cum sit divinitas unius substantiae, et immutabilis, pro nostra salute omnibus omnia fit.» Idem, hom. 2: «Spiritus Sanctus nostrae imaginis est reformatio, mentis perfectio spiritalis, mentalium oculorum nostrorum sol, interni nostri hominis lumen, Lucifer in pectoris coelo. Spiritus Sanctus est copula unionis nostrae in Christo, animarum exultatio, cordis tripudium, ignis, fons rorulentus. Spiritus Sanctus lugentium consolatio, maestitudinis depositio, mentis requies, sapientiae communicatio, prudentiae inventio, praescientiae illustratio. Hoc Prophetae illustrantur, Reges inunguntur, Sacerdotes ordinantur, Doctores declarantur, Ecclesiae sanctificantur, altaria fundantur, unguentum consecratur, aquae purgantur, daemones abiguntur, morbi curantur.» Et mox: «Ostendit animae intrinsecus quasi in speculo, cum ineffabili gaudio futurum aeternum gaudium, adhortaturque eam, et dicit: Veni ad Patrem, veni ad supernam patriam, veni ad supernum regnum, veni ad incorruptibilem sponsi thalamum.»

Ex dictis liquet quam insana fuerit arrogantia et haeresis Manichaei, qui docebat Spiritum Sanctum non per Apostolos, sed per Manichaeum ad nos venisse, ideoque hanc Lucae historiam Actaque Apostolorum velut conficta respuebat, quem recte confutat S. Augustinus, lib. De Utilitate credendi, cap. iii, et lib. XIX Contra Faustum, cap. xxxi. Ita juxta nomen suum Manes, id est insanus (hoc enim Graece est μανία: unde mania est insania), insanivit; qui proinde impietatis et insaniae suae meritas dedit poenas, cum a rege Persarum vivus excoriatus est, eo quod ejus filium aegrum, quem se sanitati restituturum promiserat, pro vivo mortuum stiterit, teste Socrate, lib. I Hist., cap. xvii, ubi et addit, quod Curbicus, qui se Manem appellavit, se non tantum Apostolum, sed et Paracletum nuncuparit.

Tanquam advenientis spiritus. — Graece πνοῆς, id est flatus venti.

Vehementis. — Graece βιαίας, id est violenti. Unde S. Cyprianus, lib. III Testimon. contra Judaeos, legit, «quasi ferretur flatus vehemens;» Vatablus, «similis flatui violento qui fertur;» Pagninus, «tanquam impetu venientis» (hoc enim est φερομένης πνοῆς, flatus vehementis). Hic ergo spiritus non fuit Spiritus Sanctus, sed flatus, sive ventus vehemens, ac proinde cum impetu veniens et quasi irruens in coenaculum, ut repraesentaret efficaciam, vehementiam et impetum Spiritus Sancti adventantis in Apostolos, quo eos facturus erat efficaces, validos et impetuosos ad invadendum, debellandum et subjugandum totum orbem Christo. «Flatus ille a carnali palea corda purgabat, ignis ille foenum veteris concupiscentiae consumebat,» ait S. Augustinus, serm. 188 De Tempore.

Nota: Spiritus Sanctus varie in variis figuris, pro varietate operationum et significationum apparuit. Nam primo, apparuit in Christi baptismo in specie columbae, ad significandam innocentiam et foecunditatem bonorum operum, quae Christo et baptizatis facienda suggerit. Secundo, in transfiguratione apparuit tanquam nubes resplendens ad significandam pluviam doctrinae, quam tradit, et protectionem quam accipit, suorum fidelium. Tertio, in coenaculo a Christo fuit datus tanquam aspiratio ad significandam spiritualem vitam, quam per Sacramenta nobis confert. Unde et discipulis insufflans Christus dixit: «Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis,» Joan. xx. Quarto, in Pentecoste datus est in specie tum ignis, quia instar ignis mentes purificat, illuminat, accendit et ad res coelestes elevat; tum spiritus vehementis, ad significandam efficaciam praedicationis Apostolorum, eis inditam a Spiritu Sancto. Ita S. Thomas, 1 part., Quaest. XLIII, art. 7 ad 6.

Sicut enim validus ventus, turbo et procella, praesertim si ecnephias, non tantum sternit segetes, frutices, arbores, sed et domos integras a fundamentis evellit, et in altum rapit alioque transfert; ita pariter omnem mundi potentiam, sapientiam, eloquentiam, etc., straverunt Apostoli, et a gentilismo in Christi Ecclesiam transtulerunt, juxta illud: «In spiritu vehementi conteres naves Tharsis,» Psal. XLVII, 8. Et: «Vox Domini in virtute, vox Domini in magnificentia,» Psal. xxviii, 4. Quocirca sonus hic Apostolos et fideles non perculit, nec exanimavit, sed ad amorem, reverentiam et desiderium Spiritus Sancti acuit et excitavit, simulque significavit quales ipsos et caeteros fideles esse oporteret, nimirum vehementes in stadio virtutis et salutis, «regnum enim coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud»: ita Cyrillus, Catech. 17.

Ex adverso, Eliae zelanti et indignanti idololatris, optantique eorum necem et excidium, apparuit Spiritus Sanctus in vento et aura, non vehementi, sed leni, ut ejus indignationem et zelum nimium leniret, eique spiritum patientiae et mansuetudinis inderet, III Reg. xix, 11. Nam ut ait S. Bernardus, serm. 23 in Cant.: «Tranquillus Deus tranquillat omnia, et quietum aspicere quiescere est.» Vide septem dotes et commoda ventorum quae recensui Daniel. III, 65, eaque mystice accommoda Spiritui Sancto.

Denique multi censent hic realem fuisse ventum, qui cum impetu perflaverit coenaculum Apostolorum: sicut realis fuit sonus a vento perstrepente, ut videtur, productus. Alii tamen censent realem fuisse sonum, sed non ventum, tum quia Lucas ait: «Tanquam advenientis spiritus,» festo Pentecostes: «Orantibus Apostolis Deum venisse nuntiat.» Auditus est sonus et fragor ingens, qualis excitari solet a vento valido ingruente; esto hic non esset talis ventus. Deus enim fragorem et sonum, quem causare solet ventus, sine vento producere potest: quin et homines certa arte et collisione corporum similem sonum repraesentant, perinde ac nonnulli vocem philomelae aliarumque avium et bestiarum ita imitantur, ut a voce ipsarum avium discerni nequeant. Tum quia si realis fuisset ventus, ejus vehementia laesisset et stravisset Apostolos, humique afflixisset; tum denique quia pariter linguae igneae non fuerunt reales et propriae, sed earum species et similitudo duntaxat, uti mox dicam.

Moraliter S. Chrysostomus, hom. De Spiritu Sancto: «Da mihi navim vacuam, gubernatorem, nautas, funes, anchoras, omnia disposita, et nusquam esse spiritum venti, nonne tardat omnis quantuscumque est apparatus, si desit operatio spiritus? Ita fieri solet, licet sit ampla sermonis supellex, et mens profunda, et eloquentia, et intelligentia, si non adsit spiritus qui vim suppeditat, otiosa sunt omnia.»

Et replevit (sonus venti, non ventus, ut jam dixi) totam domum. — Ut significaret incolas domus replendos Spiritu Sancto. Unde symbolum hoc explicans subdit, vers. 4: «Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto.» Per domum ex phrasi Hebraea intellige coenaculum: in eo enim erant sedentes Apostoli et fideles; qui enim extra illud erant, non receperant Spiritum Sanctum. Unde S. Cyprianus, lib. III Testim., cap. 21, legit: «Et implevit totum illum locum.»

Ubi erant sedentes. — Vel proprie, uti censet Cajetanus. Sessio enim quietis et collectae mentis (quae optima ad recipiendum Spiritum Sanctum est dispositio) est symbolum. Unde in vita S. Bernardi legimus eum fere sedendo contemplationi vacasse. Hinc illud Philosophi: «Anima sedendo fit sapiens.» Vel «sedentes,» id est degentes et commorantes, hoc enim significat Hebr. יָשַׁב iaschab, id est sedere. Credibile enim est fideles orationi vacasse et invocasse Spiritum Sanctum, cum ipse in eos advenit: ac proinde vel genibus nixos, vel stantes more Judaeorum idipsum fecisse, juxta id quod canit Ecclesia in festo Pentecostes: «Orantibus Apostolis Deum venisse nuntiat.»

Nota: Voluit Spiritus Sanctus hoc visibili signo se quasi visibilem exhibere, et visibiliter Apostolis illabi. Causam dat Nazianzenus ejusque interpres Nicetas, orat. 44: «Nam cum Filius corpore sensibili et conspicuo nobiscum consuetudinem habuisset, par erat ut Spiritus quoque corporaliter appareret: sicut etiam apparuit primum in forma columbae, nunc in forma linguarum ignearum. Et cum Christus ad ea quae Deo conveniebant, reversus esset, suaeque gloriae restitutus, Spiritum ad nos post Christum descendere oportebat.» Sicut ergo Christus incarnatus est, ut ore proprio doceret nos viam virtutis et salutis, atque eructaret in sinu Patris abscondita a constitutione mundi, ita post Christum quasi incarnatus est Spiritus Sanctus in linguis igneis, ut iis imbueret Apostolos et fideles.


Versus 3: Et Apparuerunt Illis Dispertitae Linguae

3. Et apparuerunt illis dispertitae linguae. — «Dispertitae,» id est distributae per singulos, ita ut quisque suam haberet partialem linguam capiti suo insidentem, licet integram et indivisam, uti communiter pictores eos depingunt. Multi tamen probabiliter censent linguas singulas proprie fuisse dispertitas, id est dissectas, ut vertit Tigurina (hoc enim significat Graecum διαμεριζόμεναι), ita ut sectili forma apparuerint, quam ita possumus concipere, ut imaginemur singulis incubuisse plures partiales linguas, quae tamen inferne in unam quasi radicem coalescerent, ita ut inferne videretur esse una totalis lingua, de qua dicitur: «Seditque supra singulos eorum;» quae exurgens in plures linguas quasi culmos et calamos, sese dispertiret et divideret. Unde Ecclesia in missa Pentecostes, infra Actionem, dicit linguas hasce fuisse innumeras. Ignis enim, cujus speciem habebant hae linguae, ob suam agilitatem et volubilitatem in varias partes quasi linguas facile se dividit et dispertit. Ratio est, quia hae linguae significabant Spiritum Sanctum incumbentem Apostolis, eisque indentem omnium linguarum tot gentium, ad quas ituri erant, cognitionem: multae ergo linguae multiplices gentium linguas (quas Apostolis indebat Spiritus Sanctus) repraesentabant. Addit S. Cyprianus, serm. De Spiritu Sancto, hac multiplicitate linguarum significari multiplicitatem donorum, quam cuique communicabat Spiritus Sanctus, juxta illud I Corinth. XII, 4: «Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus.»

Simile est quod narrat Diodorus Siculus, lib. II, cap. ult., in insula quadam reperiri homines qui habent dissectam linguam, ita ut simul dupliciter, ideoque cum duobus loqui possint: una enim parte linguae loqui uni, alia alteri. Verum viri cordati jure id pro fabula habent, praesertim cum nulli Historici classici tanti prodigii meminerint. Porro serpentes, quorum prudentiam imitari nos jubet Christus, Matth. X, 16, linguam habent trifidam et trisulcam, eamque ardentem et urentem, ut trilingues esse videantur.

Linguae. — Quaeres, cur specie linguae Apostolis insedit Spiritus Sanctus? Respondeo: Primo, quia Apostolos hic constituebat praedicatores Evangelii: praedicationis autem instrumentum est lingua. Per linguas ergo accipiebant donum linguarum. Ubi nota: Donum linguarum complectitur tria: primo, ipsam cognitionem vocum variarum; secundo, significationem earumdem; tertio, habituationem potentiarum motivarum et organorum, ad voces diversorum idiomatum recte et prompte formandas, per quam habituationem habebant habitualem facultatem debite componendi, coordinandi et pronuntiandi voces et sententias cujuscumque linguae. Haec enim habituatio alia est in lingua Hispanica, alia in Germanica, alia in Gallica. Et in hoc proprie consistit habitus, sive donum habituale linguarum. Adde quarto, cum linguis inditam fuisse Apostolis perfectam sapientiam et cognitionem rerum fidei ac sublimium mysteriorum, ad quae praedicandum destinabantur, idque significabatur per linguas, tum quia linguae et voces symbola sunt rerum et veritatum eis significatarum, tum quia eaedem sunt instrumentum ad eas praedicandum. Si enim Spiritus Sanctus dedit eis instrumentum accessorium, ergo multo magis dedit ipsum principale, quod est motor et fons talis doctrinae et praedicationis. Hoc autem est clara fides et contemplatio veritatis salutaris ad hominum salutem necessariae vel convenientis, inquit S. Bernardus, serm. 4 in Pentecoste. Insuper acceperunt Apostoli hic prudentiam supernaturalem, qua provide et prudenter omnes suos actus et sermones per tot difficultates, pericula, rerum et personarum diversitates componerent et dirigerent ad suam aliorumque salutem. Denique acceperunt audaciam et zelum cæterasque virtutes et dotes ad tantum munus necessarias, easque in actu perfecto et heroico. Cui enim sol ille divinus fulget, huic facile cuncta refulgent.

Secunda causa est, quia, ut ait S. Gregorius, hom. 30 in Evang., habet cognationem maximam lingua cum verbo. Sicut enim verbum mentis producit vocem linguae, sic a verbo spiratur et producitur Spiritus Sanctus. Ita Nazianzenus, orat. 44 de Pentecoste, per linguam censet significari cognationem et vinculum quod est inter Filium et Spiritum Sanctum. Rursum, sicut lingua est ejusdem naturae cum ore et caeteris membris, ita Spiritus Sanctus est consubstantialis Patri et Filio, ita ut quasi lingua eorum arcana et secreta nobis enuntiet, juxta illud 1 Cor. XII, 3: «Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.» Ita S. Gregorius, hom. 30 in Evang.

Tertia, sicut lingua discernit sapores et distinguit dulce ab amaro, sapidum ab insipido, ita Spiritus Sanctus mentem illuminans, facit eam distinguere res coelestes et aeternas a terrenis et caducis, ut illas eligamus, has contemnamus. Hac de causa ait Apostolus, I Cor. II: «Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus,» quia scilicet non habet gustum sincerum nec linguam hanc Spiritus Sancti. Linguae ergo hae significabant quod Spiritus Sanctus intimos gustus rerum divinarum vimque gustativam ipsarum divinitus Apostolis dabat, ait S. Bernardinus, serm. 1 de Pentecoste, cujus sermones pios et eruditos manu ipsius propria scriptos anno Domini 1427 magna cum animi voluptate vidi, legi et deosculatus sum Romae in illustri Bibliotheca Ducis de Altemps, qui proinde eosdem aureo involucro ornavit.

Quarta, quia lingua multum juvat digestionem, nam cum dentibus cibum dividit, masticat et quasi in chilum vertit. Unde Physici docent primam digestionem fieri in ore, secundam in stomacho, ac proinde sanum et perutile esse ut cibus bene prius masticetur in ore, antequam in stomachum trajiciatur. Ita Spiritus Sanctus facit, ut per meditationem quasi linguam ruminemus et masticemus verba Dei, itaque ea in mentem trajiciamus nobisque incorporemus.

Quinta, quia lingua est membrum homini vel utilissimum, vel maxime noxium. Nam ut dicitur Proverb. XVIII, 21: «Mors et vita in manu linguae.» Et S. Jacobus ait, cap. III, 8: «Linguam nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero.» Quare opus est Spiritu Sancto, qui linguam domet, regat, sanctificet, juxta illud Prov. XVI: «Hominis est praeparare cor, Domini autem gubernare linguam.» Spiritus Sanctus enim docet pauca loqui cum discretione et multa operari cum fervore, ac jugiter laudare Deum. In hoc enim perfectio vitae spiritualis consistit.

Viderunt id per umbram Gentiles. Scitum est illud Anacharsis, qui rogatus, «quid esset in homine pessimum et quid optimum?» respondit: «Lingua.» Haec enim utilissima est, si recta ratione gubernetur; pestilentissima vero, si secus. Ita Laertius, lib. I De Vitis Philosoph., cap. IX. Stobaeus, serm. 34, narrat Theocritum Chium, cum Anaximenes dicturus esset, ita praefatum esse: «Incipit verborum flumen, mentis gutta;» significans illum esse multiloquum, sed parum sapientem. Demosthenem vero rogatum, «cur homo haberet unam linguam, aures vero duas?» respondisse: «Quoniam duplo magis audire hominis expedit, quam loqui.» Unde Zeno adolescenti in convivio loquaci dixit: «Aures tibi in linguam defluxerunt,» ut refert Laertius, lib. VII, cap. I.

Tanquam ignis. — Vox tanquam videtur significare has linguas non fuisse verum ignem, sed ignis duntaxat habuisse speciem et similitudinem, primo, in colore rubeo; secundo, in fulgore; tertio, in volubilitate et motu. Ita Cajetanus. Verum multi probabiliter censent verum fuisse ignem et verus fuit sonus. Vox enim tanquam vel ut, saepe in Scriptura non similitudinem, sed veritatem significat, ut: «Vidimus gloriam ejus quasi unigeniti,» Joan. I, 14. Adde, tanquam significare potius multitudinem fuisse in linguis, quam in igne, ut sit hypallage, q. d. «Linguae tanquam ignis,» hoc est ignis tanquam linguae, aut potius: Linguae hae non erant verae linguae, humanae et carneae (hae enim fuissent crassae et indecentes, ac incongruae ad repraesentandum Spiritum Sanctum, qui subtilissimus est spiritus), sed erant similes igni; quia ignis hic in linguae specie apparebat et insidebat Apostolis.

Prior sententia uti simplicior, ita germanior videtur, tum quia vox tanquam significat fuisse ignis similitudinem, non veritatem; tum quia graece est ὡσεὶ πυρός, id est tanquam ignis, in genitivo, q. d. Linguae hae non erant verae, sed instar ignis, sive erant linguae non carneae, sed ignis speciem referentes, perinde ac si ex igne fuissent effictae. Sicut ergo non fuerunt linguae carneae et humanae, sic nec verus fuit ignis, sed ejus species et similitudo, sicut pictores pingere solent ignem. Hic autem vivacior fuit ignis pictura et specie, quia videbatur ardere, agitari et in altum assurgere instar veri ignis. Tum denique, quia non fuit vera columba, sed ejus duntaxat species, quae descendit in Christum dum baptizaretur in Jordane, Matth. III, 16, uti graviores doctores censent, et significat Matthaeus dicens: «Et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam.» Vox enim «sicut» indicat fuisse columbae similitudinem. Simile fuit de vento, ut dixi vers. 2; denique si fuisset verus ignis, afflasset et combussisset capillos et capita Apostolorum. Videtur ergo ignis hic similitudinarius fuisse aer aut vapor densior, cui Deus indidit lucem roseam et rubeam instar ignis, in linguae speciem conformatus, ita ut videretur esse lingua ignea, tum quia ignis per se pyramidalis est, sensimque se arctans in conum assurgit, uti facit et lingua; tum quia Deus hunc ignem proprie in linguae modum efformabat. Fuerunt itaque linguae ignis, id est ignis, puta flammae ignis, quae longe acutiores sunt, quam linguae nostrae.

Quare plane pyramidales erant et in acumen assurgebant et desinebant, idque quinque de causis. Prima est ut significaretur quod Spiritus Sancti ardor mentem acuit et profunda Dei penetrare facit. Secunda, in signum quod corda discipulorum subtilissime et acutissime subintrabat et penetrabat. Tertia, in signum quod ea faceret suspirare et anhelare ad coelum et coelestia. Quarta, in signum quod linguis eorum ad penetrandum et inflammandum mentes auditorum miram efficaciam inderet, juxta id quod Christus promiserat Luc. XXI: «Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.» Quinta, in signum quod daret eis donum discretionis spirituum, quo penetrarent mentes, affectiones et secreta cordium, ut iis congrue ad salutem loqui, praedicare et consulere possent. Hoc enim donum iis qui animas tractant, ut Confessariis, Concionatoribus, Rectoribus est valde utile et opportunum.

Quaeres, cur linguae hae fuerint igneae? Respondeo: Primo, quia Deus, ac praesertim Spiritus Sanctus, est amor subtilissimus, efficacissimus, potentissimus, agillimus. Unde ejus symbolum est ignis, juxta illud Deut. IV, 24: «Deus tuus ignis consumens est.» Idipsum per multas analogias ostendi Levit. IX, 23. Rursum, sicut lex vetus fuit data in Sina per ignem et cum igne, imo cum fumo, tonitruis et fulguribus, ut dicitur Exodi XIX, 16 et 18; ita multo magis ejus antitypa lex nova danda fuit per ignem. Ille enim ignis repraesentavit has linguas igneas, tonitrua repraesentarunt sonum venti vehementis, fulmina conciones et miracula Apostolorum, fumus contritionem et poenitentiam Judaeorum et Gentium. Causam dat Isidorus Pelusiota, epist. 494: «Ut unus Deus in utroque Testamento cognosceretur, quod scilicet idem ipse utriusque esset auctor, ideoque pro jure et arbitrio suo vetus aboleret novumque ei surrogaret.»

Secundo, quia sicut Spiritus Sanctus auctoravit Prophetas per ignem, ita multo magis decebat ut auctoraret et Apostolos. De Prophetis liquet: nam Isaiam, cap. VI, 6, creavit Prophetam et sui aevi Apostolum, tangens purgansque labia ejus carbone ignito. Sic de Elia ait Ecclesiasticus, XLVIII, 1: «Surrexit Elias quasi ignis, et verbum ejus quasi facula ardebat;» unde et raptus est in coelum curru igneo, IV Reg. II, 11; et Jeremias, Thren. cap. I, vers. 13: «De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me.» Et Ezechiel quatuor Cherubinos stipatores currus gloriae Christi ita describit, cap. I, 13: «Aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium et quasi aspectus lampadarum.» Hi autem typi fuerunt Apostolorum, qui quasi Cherubini, imo Seraphini, currum Ecclesiae et gloriae Dei egerunt per totum orbem, dum Dei et Ecclesiae magnificentiam toto orbe celebrarunt et propagarunt. Quocirca Christus idipsum praedixit dicens, Luc. XII, 49: «Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur?» Hinc et Spiritus Sanctus repraesentatus fuit columna ignis et nubis, quae praeivit et deduxit castra Hebraeorum per desertum in terram promissam, uti dixi Exodi XIII, 21.

Tertio, ut significaret legem Christi, quam mox promulgaturus erat, esse legem ignis, id est charitatis et zeli, juxta illud Deut. XXXIII, 2: «In dextera ejus ignea lex.» Ignis ergo significat incendium amoris, quod Apostolis et fidelibus immittat Spiritus Sanctus.

Quarto, ut significaret effectum quem Spiritus Sanctus operaturus erat in animis Apostolorum caeterorumque fidelium, nimirum quod in eis torporem, timorem, concupiscentias et vitia consumeret et combureret quasi ignis, eosque igneos, id est zelosos, efficaces et agiles ad omne bonum efficeret, sicut ignis ignit ferrum, ait Cyrillus, Catechesi 17. «Hic ignis,» ait Chrysostomus, hom. 4, «mundi peccata quasi sylvam exussit.» Et inferius: «Sicut enim igneus homo, si in medias incidat stipulas, nihil laedetur, sed magis vim exeret suam; ita hic evenit.» Et S. Gregorius, hom. 30 in Evang.: «In linguis igneis apparuit Spiritus, quia omnes quos repleverit, ardentes pariter et loquentes facit. Linguas igneas doctores habent, quia dum Deum amandum praedicant, corda audientium inflammant. Nam et otiosus est sermo doctoris, si praebere non valet incendium amoris. Hoc doctrinae incendium ab ipso veritatis ore conceperant, qui dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas?» Verum est illud Ciceronis de oratore praeceptum, lib. II De Orat.: «Ardeat orator, si judicem velit accendere.» Oportebat ergo hoc igne ardere Apostolos, ut eo totum orbem frigore torpentem et gelidum inflammarent.

Quinto, Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 17: «Ignis portendit tribulationem magnam et multiplicem, quam passuri erant Apostoli et fideles; sed superaturi per ignem amoris divini, quem idcirco hic eis indidit Spiritus Sanctus.»

Sexto, ignis significat acre examen et lumen quod menti suggerit Spiritus Sanctus. Audi S. Bernardinum, serm. 2 De Pentecoste: «Quid a te quaerit, qui tanta sollicitudine te quaesitum venit, nisi te sollicitum ambulare cum Deo tuo? Hanc sollicitudinem non facit, nisi Spiritus Sanctus, qui scrutatur profunda pectorum nostrorum, discretor cogitationum et intentionum cordis, qui nec minimam paleam intra cordis, quod possidet, habitaculum patitur residere, sed statim igne subtilissimae circumspectionis exurit. Spiritus dulcis et suavis, qui nostram voluntatem flectat, imo erigat et dirigat magis ad suam, ut eam et veraciter intelligere, et ferventer diligere, et efficaciter implere possimus.»

Denique S. Augustinus, serm. 185 De Tempore: «Ipse (Spiritus Sanctus) Apostolos suos vivae lucis fonte perfudit, ut ipsi postmodum universum mundum, tanquam duodecim solis radii, ac totidem lampades veritatis illuminent, et inebriati novo vino repleant atque irrigent sitientia corda populorum.» Quocirca idem toto affectu eum invocans in Medit. IX: «Jam, divini amor numinis, Patris omnipotentis prolisque beatissimae sancta communicatio, omnipotens Paraclete Spiritus, moerentium consolator clementissime, jam cordis mei penetralibus potenti illabere virtute, et tenebrosa quaeque laris neglecti latibula, corusci luminis fulgore pii habitator laetifica, tuique roris abundantia, longo ariditatis marcentia squalore, visitando foecunda. Saucia interioris hominis arcana tui amoris jaculo, et torpentis medullas jecoris flammis salutaribus penetrando succende, sanctique fervoris igne illustrando intima mentis et corporis universa depasce. Pota me torrente voluptatis tuae, ut nil jam mundanorum degustare libeat venenatae dulcedinis. Judica me, Domine, et discerne causam meam de gente non sancta, doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu: Credo ergo, quia quemcumque inhabitaveris, Patris ac pariter Filii domicilium condis: Beatus qui te merebitur hospitari, quoniam per te Pater et Filius apud eum faciunt mansionem. Veni jam, veni, benignissime dolentis animae consolator, protegens in opportunitatibus, in tribulatione adjutor. Veni, mundator scelerum, curator vulnerum; veni, fortitudo fragilium, relevator labentium; veni, humilium doctor, superborum destructor.»

Viderunt idipsum Gentilium Philosophi. «Stoici,» ait S. Cyrillus, lib. I Contra Julian., «Deum vocant ignem artificialem, via incedentem ad nativitatem mundi. Democritus asserit Deum esse mentem in igne orbicularis speciei, esseque animam mundi.»

Seditque super singulos eorum. — «Sedit,» id est institit, incubuit: nec enim lingua, vel ignis proprie sedet. Jam sedit, non sonus, aut ventus: hic enim non sedebat, sed agitabatur et perflabat totam domum, sed ignis hic linguarum, vel lingua ignea, ac consequenter Spiritus Sanctus, hisce linguis repraesentatus, qui unus erat in omnibus linguis. Unde ait sedit, non sederunt: tum quia una erat lingua totalis, licet in varias partiales dispertita, quae singulis insidebant, ut dixi vers. 3; tum quia unus erat Spiritus Sanctus, cujus index erat lingua. Syrus tamen vertit, et sederunt, scilicet linguae igneae, quae plures erant in pluribus, imo in eodem, sed partiales, ut dixi. Ita S. Cyprianus, lib. III Testimon., cap. CI: «Et visae sunt illis linguae divisae quasi ignis, qui et insedit in unumquemque illorum.» Communiter Patres censent linguas has insedisse capitibus Apostolorum, licet aliqui eas in os eorum se inseruisse censeant. Causam dat Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 17: «Sedit super illos, ut novae coronae spirituales per linguas igneas imponantur capiti illorum.» Secundo, quia in Apostolis quasi in Cherubico throno resedit majestas Spiritus Sancti, ait Nazianzenus, orat. 44. Tertio, ut eos auctoraret orbis Doctores eosque ostenderet esse coelestes, ideoque coelesti sapientia et facundia praeditos. Ita Ammonius hic. Quarto, ut ostenderet Spiritus Sanctus, inquit Chrysostomus, se in iis eorumque successoribus permansurum usque ad finem mundi, juxta promissum Christi, Joannis XIV, 16. Quinto, sessio haec significabat primo, tranquillitatem animae omnique appetituum; secundo, stabilitatem et constantiam mentis, ne prosperis elevarentur et adversis dejicerentur; tertio, gravitatem et maturitatem morum, quam eis indebat Spiritus Sanctus. Sexto, addit noster Franciscus Turrianus, lib. I De Hierar. ordinat. Minist., cap. II, citans S. Dionysium, De Eccles. Hierarch., et S. Hieronymum, Dial. contra Lucifer.; item Ammonius, Damianus et alii, Apostolos hoc symbolo creatos esse Episcopos in Pentecoste, cum prius a Christo in ultima coena dicente: «Hoc facite in meam commemorationem,» creati essent Presbyteri. Ratio eorum est, quia in Pentecoste acceperunt Apostoli potestatem dandi Spiritum Sanctum, per impositionem manuum, puta per sacramentum Confirmationis et Ordinis. Verum ad hoc dici potest Apostolos potestatem hanc tunc accepisse in actu secundo, cum eam prius accepissent in actu primo; nam non congruebat eos hac potestate uti in actu secundo, antequam ipsi Spiritus Sancti plenitudinem in Pentecoste recepissent. Tunc enim ipsi in gratia confirmati, coeperunt confirmare et ordinare alios. Quare verius est eos creatos esse Episcopos ab ipso Christo post resurrectionem, cum eis dixit, Joan. XX, 21: «Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.» Hisce enim verbis creavit suos Vicarios orbisque Doctores, ac consequenter suum officium et auctoritatem, puta omnem potestatem Ecclesiasticam eis communicavit, ac proinde eos creavit Episcopos, uti ibidem asserunt S. Cyrillus, Chrysostomus, Theophylactus, Rupertus et alii.

Denique aliqui, ut Dionysius Carthusianus, censent Apostolos hic confirmatos esse in gratia per assistentiam et protectionem continuam Spiritus Sancti, quae eis hic ab illo deputatur et addicitur, ita ut deinceps ab ea excidere, nec mortaliter, sed venialiter duntaxat, peccare possent. Confirmatos enim eos fuisse in gratia docet S. Ambrosius, lib. De Benedict. Patriarch., cap. IV, et passim Scholastici: nec apparet ubi confirmati sint in ea, nisi in Pentecoste; tunc enim Spiritus Sancti plenitudinem acceperunt, perinde ac baptizati, in sacramento Confirmationis dicuntur in gratia baptismo accepta confirmari, roborari et perfici ac repleri Spiritu Sancto, licet non ea plenitudine qua Apostoli. Unde Eusebius Emissenus (vel quisquis est auctor), hom. De Pentecoste, asserit in sacramento Confirmationis illud robur Spiritus Sancti conferri, quod collatum est Apostolis in Pentecoste.


Versus 4: Et Repleti Sunt Omnes Spiritu Sancto

4. Et repleti sunt omnes. — Qui antea habebant Spiritum Sanctum, jam ejus plenitudinem acceperunt, ait S. Leo, serm. 3 De Pentecoste. Porro non omnes parem acceperunt gratiam, sed alius majorem, alius minorem, quisque scilicet pro suo, tum officio et gradu, tum dispositione, sicut vasa minora et majora replentur vino; sed majus plus recipit capitque quam minus, ob majorem capacitatem. Capacitas autem major ad recipiendum dona majora Spiritus Sancti, est major. S. Augustinus, serm. 185 De Tempore: «Quanta et quam ineffabilis pietas Redemptoris! Hominem portavit ad coelum, et Deum misit ad terras. Quanta est auctori cura pro instauratione facturae suae? Ecce iterum nova de supernis medicina mittitur, ecce iterum infirmos suos per seipsam majestas visitare dignatur. Ecce iterum humanis divina miscentur, id est vicarius successor Redemptoris, ut beneficia quae Salvator inchoavit, peculiari Spiritus Sancti virtute consummet, et quod ille redemit, iste sanctificet; quod ille acquisivit, iste custodiat.»

Ubi nota: S. Augustinus Spiritum Sanctum vocat Vicarium, id est successorem Christi. Spiritus Sanctus enim voluit descendere in mundum, ut imitaretur Verbi, puta Christi, descensum, ejusque coepta et acta compleret. Quocirca descensus Spiritus Sancti in Apostolos similis fuit descensui Christi in mundum, puta incarnationi. Primo, quoad substantiam. Sicut enim Verbi substantia descendit in carnem, sic Spiritus Sanctus substantialiter descendit in Apostolos. Secundo, quoad modum. Sicut enim modus incarnationis fuit unio hypostatica, sic hypostasis Spiritus Sancti unita fuit Apostolis modo quodam simili. Unde sicut Verbum in carne fuit quasi ignis in carbone, ideoque illud carboni ignito assimilant S. Cyrillus, Damascenus et alii; ita pariter Spiritus Sanctus fuit quasi ignis incidens Apostolis. Ignis enim quoad splendorem repraesentat Verbum, quod est sapientia, lux et splendor Patris: ignis vero quoad calorem repraesentat Spiritum Sanctum, qui est calor, id est amor Patris et Filii: linguae vero repraesentant carnem, quae sunt pars carnis nobilissima, ac connexionem habent cum pulmone et corde, ex quo omnis spiritus, sanguis et vita carnis oritur. Tertio, quoad causam. Tam enim descensus Spiritus Sancti quam Christi causa fuit amor immensus et divinus, quo ipse quasi Deus et summum bonum, cupivit summe benefacere hominibus iisque se summo modo, adeoque substantialiter et personaliter communicare et donare. Quarto, quoad proprietates. Sicut enim proprietates humanae naturae in Christo attribuuntur Deo et Verbo, et vice versa per communicationem idiomatum, qua Deus dicitur natus, esuriisse, sitiisse, passus, mortuus, crucifixus, quia scilicet humana natura quam assumpsit, nata est, esuriit, passa est, mortua et crucifixa; ac vicissim hic homo dicitur esse Deus, omnipotens, immortalis, aeternus, quia scilicet persona Verbi cui juncta est humanitas, est Deus omnipotens, immortalis, aeternus: ita pariter est quaedam communicatio idiomatum inter Spiritum Sanctum et Apostolos, per quam communicationem Apostoli dicuntur effecti divini, spirituales, sancti, ob Spiritum divinum et sanctum quem receperunt, ac vicissim ipse Spiritus Sanctus dicitur apostolicus, multilinguis, propheticus, doctor, praedicator, quia tales effecit Apostolos, adeoque per eorum ora et linguas locutus docuit et praedicavit. Quinto, quoad fructus et effectus. Sicut enim Verbum incarnatum purgavit nos a peccatis, illuminavit, omni gratia donavit, perfecit, beavit et ad gloriam aeternam perduxit: ita pariter purgat, illuminat, perficit, beat nos Spiritus Sanctus.

Spiritu Sancto. — Quaeres, quis, qualis, quantus est Spiritus Sanctus? Respondeo et dico: Primo, Spiritus Sanctus vocatur tertia persona S. Trinitatis quam spirant et spirando producunt Pater et Filius, sicut homo spirando producit flatum, sive anhelitum et spiritum. Sicut enim cor per os producit flatum, ita Pater per Filium producit Spiritum Sanctum, ipse ergo est spiritus et anhelitus Patris et Filii. Aut potius, sicut anima ex intellectione rei amabilis spirat et producit amorem ejusdem, ita Pater per Verbum spirat Spiritum Sanctum. Ergo Spiritus Sanctus est et dicitur Amor castus et sanctus, spiratus et productus a Patre et Filio. Amor enim est quasi spiritus quem expirat affectus: unde et amantes apud homines languent. Hinc et de Sapientia, cujus fons est Spiritus Sanctus, ait Sapiens, VII, 25: «Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera.»

Nota: Hic Spiritus non est extrinsecus Deo ab eoque emissus et efflatus, sed intrinsecus et substantialis. Est enim Spiritus hic non creatura, sed vere et proprie Deus, et tertia persona S. Trinitatis, in eadem numero Deitate cum Patre et Filio subsistens, ab iisque ab aeterno naturali emanatione spiratus et productus, ideoque utrique consubstantialis, coaeternus et per omnia aequalis. Audi S. Cyrillum Hierosolymitanum, Catechesi 17: «Unus est Spiritus Sanctus, subsistens, qui ubique Patri et Filio adest, non qui ab ore Patris et Filii loquente formetur, vel effletur, ut in aerem diffundatur, sed substantialis, loquens ipse et operans.» Hinc S. Gregorius Thaumaturgus in sua confessione, quam refert Gregorius Nyssenus, in orat. De illius Laudibus, Spiritum Sanctum vocat imaginem Filii, quia scilicet a Filio, ut a sui principio et exemplari procedit: «Unus Spiritus Sanctus ex Deo ortum et existentiam habens, qui per Filium apparuit, imago perfecta Filii perfecti.» Et S. Athanasius, in Symbol.: «Spiritus Sanctus a Patre et Filio non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens.» Idem, serm. 4 Contra Arianos, ostendens quomodo in uno Deo sint tres personae, affert simile de sole. Sicut enim in sole sunt splendor et calor, quos duo ex se emittit, ita in Patre est Filius et Spiritus Sanctus, quos ambos ex se producit, Filium generando, Spiritum Sanctum spirando: «Non enim tria principia, aut tres Patres introducimus, sicut Marcionistae, cum non tres soles ad comparationes adducamus, sed unicum solem, ejusque splendorem, unicamque ex ambobus lucem.» Alias similitudines arboris et fontis affert Tertullianus, lib. Contra Praxeam: «Tertius est Spiritus a Deo (Patre) et Filio, sicut tertius a radice fructus ex frutice, et tertius a fonte rivus ex flumine, et tertius a sole apex ex radio. Nihil tamen a matrice alienatur, a qua proprietates suas ducit.»

Dico secundo: Sicut Filius procedit ab intellectu et intellectione Patris, qua se Pater intelligit et comprehendit, quasi hujus intellectionis terminus adaequatus, et Verbum consubstantiale, ideoque genitus et Filius, sic Spiritus Sanctus procedit a voluntate et dilectione, qua se invicem Pater et Filius infinite diligunt, quasi hujus dilectionis terminus adaequatus et amor consubstantialis, ideoque Spiritus Sanctus, spiratus, non genitus. Unde Richardus de S. Victore, epist. ad S. Bernardum, de Processione Spiritus Sancti: «Si tu recte diceris amare te amore cordis tui, cur non etiam recte dicantur Pater et Filius amare se amore cordis sui, qui est Spiritus Sanctus?» Et communis est haec sententia Patrum: «Pater et Filius diligendo se invicem, producunt Spiritum Sanctum,» ait Franciscus Suarez, de Deo trino et uno, lib. XI, cap. II. Spiritus Sanctus ergo ex vi processionis suae est amor notionalis, primus, increatus, immensus, divinus, ipseque Deus: ac proinde hunc amorem nobis communicat, dum seipsum cum charitate creata quam nobis infundit, nobis communicat, juxta illud Apostoli, Roman. V: «Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.» Hinc verum est illud Philosophi: «Deus est circulus, qui incipiens in se, desinit in seipsum.» Incipiens enim in Patre generare Filium, desinit in Spiritum Sanctum qui idem Deus est cum Patre et Filio; «Deus enim charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo,» 1 Joan. IV, 16. Deus ergo charitas est ei cui charus ante omnia est Deus. Rursum S. Augustinus, lib. XI Civit., cap. XXIV: «Vocatur Spiritus Sanctus tanquam sanctitas substantialis et consubstantialis amborum.» Hinc idem S. Augustinus, lib. VI De Trinit., cap. V, Spiritum Sanctum vocat «unitatem, charitatem et sanctitatem Patris et Filii.» Et S. Bernardus, serm. De Pentec., ait, «Spiritum Sanctum procedere tanquam firmissimum et indissolubile vinculum Trinitatis.» Et serm. 8 in Cant., eum vocat «osculum Patris ad Filium.»

Hinc dico tertio: Spiritus Sanctus est primum et increatum donum Patris et Filii, in quo suam essentiam cum omnibus divinis attributis ei donarunt, ut eamdem nobis donare et communicare posset; ita S. Augustinus, lib. IV De Trinit., cap. XX: «Spiritui Sancto donum Dei esse, est ex Patre (Filioque) procedere.» Idem, lib. V, cap. XV: «Quia Spiritus sic ab aeterno procedebat, ut posset donari, jam donum erat antequam esset cui donaretur. Aliter enim intelligitur cum dicitur donum, aliter cum dicitur donatum. Nam donum potest esse et antequam detur: donatum autem nisi datum fuerit, nullo modo dici potest.» Vide D. Thomam et Scholasticos, I part., Quaest. XXXVIII. Audi S. Basilium, lib. V Contra Eunomium, sub finem: «Spiritus imago Filii dictus est, et Dei spiritus, et verbum, et Spiritus oris, et bonus Spiritus, et rectus, et principalis, et Spiritus potentiae, et Dominus, et Deus dictus est Dei Spiritus, sicut etiam ipsum verbum.» Ubi nota improprie per catachresin Spiritum dici imaginem et Verbum, quia scilicet Patri et Filio, a quibus procedit, est similis, licet ex vi processionis suae formaliter non procedat ut similis: hoc enim proprium est generationi Filii, qui proinde solus proprie est imago et Verbum Patris, ac proinde ejusdem character, splendor et pulchritudo. Pulchritudo enim nihil est aliud, nisi summi boni splendor in Verbo, ac per Verbum in creaturis refulgens.

Dico quarto, reipsa et physice nobis donari ipsam personam Spiritus Sancti, cum gratia et charitate, ac consequenter Patrem quoque et Filium; id patet ex Joan. xiv, 23: «Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.» Ergo mansio Dei et sedes, templum ac thronus Dei et S. Trinitatis est anima justi, ac proinde proprie magisque intime est in ea praesens Deus, quam est in rebus creatis per essentiam, praesentiam et potentiam; imo si per impossibile Deus non esset in anima per essentiam, praesentiam et potentiam, per gratiam et justitiam inciperet ibi esse realiter praesens, inquit Suarez, loco mox citando, sicut incipit esse corpus Christi sub speciebus panis per verba consecrationis, et sicut deitas Verbi coepit esse praesens humanitati Christi, cum eam sibi hypostatice univit; adeo ut, si ante non fuisset in ea praesens, per hanc unionem hypostaticam coepisset in ea realiter existere et esse praesens: coepit enim ibi esse hypostatice, id est personaliter; sic et hic. Est enim hic summa Dei unio inter Deum et animam sanctam, qua nulla creaturae purae potest dari major. Nam, ut ait S. Petrus, per eam fimus divinae consortes naturae. Sicut ergo Beatis realiter est praesens Deus, cum illis suam essentiam ostendit, eamque fruendam et possidendam communicat; sic et est in anima sancta, ac proinde mox in ea suam gratiam, charitatem aliaque dona divina diffundit et communicat: uti sol, ubi oritur, mox suam lucem, radios et calorem spargit. Posita ergo ultima dispositione ad justitiam, v. g. contritione, statim subintrat in animam Deus et S. Trinitas, ac deinde eidem suam charitatem et gratiam communicat. Hoc significat to «mansionem apud eum faciemus.» Ita S. Bonaventura, in I, dist. xiv, art. 2, Quaest. 1; ibid. Magister, Scotus, Gabriel, Marsilius ac D. Thomas, I part., Quaest. XLIII, art. 3 et 6; ibidem ejus discipuli, ac Gregorius de Valentia, Vasquez, et fuse Franciscus Suarez, lib. XII De Deo trino et uno, cap. v, ubi et aliam rationem moralem adjungit, scilicet hanc: Plena amicitia exigit praesentiam amici; justitia autem et charitas est amicitia Dei plena: ergo Deus animae sanctae, quasi amico suo, est praesens in eaque habitat quasi in templo suo, ut anima eum praesentem colat, amet et veneretur. Quocirca S. Basilius, homil. De Spiritu Sancto, docet justos per gratiam fieri Deos agereque vitam divinam, quia inhabitat eos Spiritus Sanctus, qui quasi anima eos vivificat et agit ad omne bonum. Verba S. Basilii sunt: «Habet homo per inhabitatorem Spiritum dignitatem propheticam, apostolicam et angelicam, cum antea fuerit terra et cinis.» Et mox: «Hujus gratia Deus est quisque Sanctorum; dictum enim illis a Deo est: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Et: Deus Deorum (utique Sanctorum) locutus est. Et: Videbitur Deus Deorum (videlicet Sanctorum) in Sion. Necesse est autem divinum esse Spiritum, et ex Deo esse, qui Diis divinitatis est causa.» Et paulo post: «Sicut in igne caliditas est partim quam in se habet, partim quam affert aquae; ita et Spiritus in seipso habet vitam, et qui participes illius sunt, divino quodam modo vivunt, vitam adepti divinam ac coelestem. Quapropter et omnia in illo perfecta sunt, dilectio, gaudium, pax, tolerantia, bonitas, prudentia, sapientia, consilium, securitas, pietas, scientia, sanctimonia, redemptio, fides, operationes virtutum, dona sanationum et quaecumque alia illis similia. Qui se illi conjunxerit, et quasi in unum coierit, audiet illud Apostoli: Qui Domino adhaeret, unus cum illo spiritus est.» Idem, lib. III Contra Eunom.: «Sicut ferrum quod in medio ignis jacet, ferri naturam non amisit, vehementi tamen ignis actione ignitum, cum universam ignis naturam in semetipsum acceperit, et colore, et calore, et actione ad ignem transit: sic sanctae virtutes ex communicatione, quam cum illo habent qui natura sanctus est, per totam suam subsistentiam receptam, jam quasi innatam sanctificationem habent: diversitas vero ipsis a Spiritu Sancto haec est, quod Spiritus natura sanctitas est, illis vero participatione inest sanctificatio.» Quocirca Cyrillus, Catechesi 16, Spiritum Sanctum vocat gratiarum parochum, id est praebitorem, largitorem ex officio. Parochus enim vocatur, cui officium rem aliquam curandi et praestandi incumbit.

Dico quinto, omnibus quidem justis dari Spiritum Sanctum, sed tamen non dici mitti ad quempiam, «nisi quando proficit in aliquem novum actum, vel novum statum gratiae, ut puta cum aliquis proficit in gratia miraculorum, aut prophetiae; vel in hoc quod ex fervore charitatis exponit se martyrio, aut abrenuntiat his quae possidet, aut quodcumque opus arduum aggreditur,» ait D. Thomas, I part., Quaest. XLIII, art. 6, ad 2. Sic in Pentecoste missus est ad Apostolos, quia contulit eis excellentiam donorum omnium. Idem significat to «repleti sunt,» ita nimirum ut eo quo pleni erant, quasi supereffluentes in alios effunderent. Praeclare Richardus de S. Victore, serm. De missione Spiritus Sancti, tres in eo gradus ponit et distinguit, nimirum Sancti Spiritus infusionem, diffusionem, effusionem. Infusio est, cum suam gratiam animae infundit, etiamsi eam non impleat; sicuti cum vinum vasi infunditur usque ad vasis dimidium. Diffusio, quando per totam animam diffunditur, ita ut nullam ejus partem vacuam relinquat. Effusio, quando ita eam replet, ut supereffluat, eumque in alios effundat. Et sic Apostoli hic aliique fideles in Actis dicuntur repleti Spiritu Sancto. Unde S. Augustinus, serm. 185 De Tempore: «Affuit in hac die fidelibus suis non jam per gratiam visitationis et operationis, sed per ipsam praesentiam majestatis, atque in vasa non jam odor balsami, sed ipsa substantia sacri defluxit unguenti.» Idem asserit Nazianzenus, orat. 44. Et S. Leo, serm. De Pentecost.: «Spiritus Sanctus inspirator fidei, doctor scientiae, fons dilectionis, signaculum castitatis, et totius est causa virtutis.» Et, serm. 2, asserit Apostolos in Pentecoste accepisse «constantiam illius charitatis, quae omnem formidinem foras mitteret et furorem persequentium non timeret; quia Spiritus Sancti nova abundantia repleti, ardentius velle et efficacius posse coeperunt, proficientes a praeceptorum scientia ad tolerantiam passionum; ut sub nulla jam tempestate trepidantes, fluctus saeculi et elationes mundi fide supergrediente calcarent, et morte contempta omnibus Gentibus Evangelium veritatis inferrent.» Invocemus ergo sanctum hunc Spiritum, dicamus cum Poeta Christiano, imo cum S. Ecclesia:

Aura potens, amor ignipotens, spirabile numen, Amborum (Patris et Filii) communis amor, coeli aurea flamma, Sancte, veni, sanctis accende ardoribus orbem. O divum flamen, nostris te mentibus afflate. Reple tuo nos flamine, flumine, lumine, numine. «Veni, creator Spiritus, mentes tuorum visita, imple superna gratia, quae tu creasti pectora. Accende lumen sensibus, infunde amorem cordibus: infirma nostri corporis virtute firmans perpeti. Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me.» Denique proprietates, epitheta et dotes plurimas Spiritus Sancti recenset Sapiens, cap. VII, vers. 22, dicens: «Est enim in illa (Sapientia, cujus fons et auctor est Spiritus Sanctus) spiritus intelligentiae sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, bene faciens, humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.» Hinc vocatur «Spiritus,» non tantum ratione essentiae et modi procedendi, quia scilicet spiratur vi spiritus, uti dixi initio: sed etiam ratione efficaciae et efficientiae, quia subtilis est, penetrans, efficax, etc., ut spiritus, ut patet ex verbis jam citatis. Additur «Sanctus,» quia purissimus et sanctissimus est, omnisque sanctitatis creatae fons et causa.

Et coeperunt loqui. — Non poterant se continere Apostoli Spiritu Sancto quasi musto pleni, quin illico in Dei laudes erumperent, ac donum sibi a Spiritu inditum monstrarent et in alios effunderent. Ad hoc enim eos urgebat vis et plenitudo Spiritus, perinde ac B. Virgo, Verbo concepto, Deo plena erupit cecinitque: «Magnificat anima mea Dominum,» etc. Praeclare S. Leo, serm. 1 De Pentecoste, exclamat: «O quam velox est sermo sapientiae; et ubi Deus magister est, quam cito discitur quod docetur! Ab hoc igitur die tuba Evangelicae praedicationis intonuit, ab hoc die imbres charismatum, flumina benedictionum omne desertum et universam aridam rigaverunt.» Et S. Augustinus, in Psal. LIV: «Per superbos homines divisae sunt linguae, per humiles Apostolos congregatae sunt linguae. Spiritus superbiae dispersit linguas, Spiritus Sanctus congregavit linguas.» Idem, lib. De Blasphemia in Spiritum Sanctum: «Ideo Apostoli linguis omnium Gentium locuti sunt, quia per linguas constat consociatio generis humani. Et oportebat per linguas omnium gentium significari istam societatem filiorum Dei et membrorum Christi futuram in omnibus gentibus, ut, quemadmodum tunc ille apparebat accepisse Spiritum Sanctum qui loquebatur linguis omnium, ita nunc ille se cognoscat accepisse Spiritum Sanctum, qui tenetur vinculo pacis Ecclesiae, quae effunditur in omnibus gentibus.»

Variis linguis: — tum quia unus una, alius alia lingua, v. g. Andreas parthice, Joannes graece, Jacobus persice, Simon germanice loquebatur. Quaeres: Quomodo id factum? Aliqui censent Apostolos una duntaxat lingua locutos, nimirum patria, quae erat syro-hebraea; sed a variis variarum linguarum gentibus fuisse intellectos, sicut S. Vincentius Ferrerius hispanice loquens et concionans, ab Italis, Gallis, Flandris et Anglis intelligebatur; et S. Xaverius unica responsione duodecim diversa quaerentibus satisfaciebat. Favet huic sententiae quod dicitur, vers. 11: «Audivimus eos loquentes nostris linguis.» Et quia implicat eumdem eodem tempore simul diversis linguis loqui. Non enim potest quis simul nisi unam vocem et orationem proferre. Ita censent S. Cyprianus, serm. De Spiritu Sancto, Arator, Oecumenius et Dionysius Carthusianus hic. Verum dico Apostolos et fideles singulos hic vicissim et successive variis linguis esse locutos. Probatur primo, quia id clare hic dicitur: «Loquebantur variis linguis,» graece ἑτέραις, id est, «aliis et diversis a sua patria,» quae erat Syrochaldaica et Galilaea. Syrus, Loquebantur lingua et lingua, id est pluribus linguis. Secundo, quia alioquin miraculum hoc non tam loquentium, quam audientium fuisset: non enim fuisset in Apostolis, sed in Judaeis, qui eos audiebant. Deus autem hoc dono linguarum ornare et glorificare voluit ipsos Apostolos. Ita Nazianzenus, orat. 44. Tertio, quia idipsum promisit Isaias, cap. XXVIII, uti explicat Apostolus, I Corinth. xiv, 21, dicens: «In aliis linguis, et in aliis labiis loquar populo huic.» Unde et Apostolus ibidem gloriatur: «Gratias ago Deo meo quod omnium vestrum lingua loquor.» Hoc est, quod eis pollicitus est Christus: «Linguis loquentur novis,» Marc. XVI, 17. Quarto, quia idipsum significat Ecclesia in Missa Pentecostes, dum infra Actionem ita orat: «Communicantes, et diem sacratissimum Pentecostes celebrantes, quo Spiritus Sanctus Apostolis innumeris (id est plurimis) linguis apparuit.» Quinto, quia multis miraculis fuisset opus, si ipsi una lingua loquentes, a variis gentibus in variis linguis fuissent auditi: debuisset enim sigillatim vox et lingua cujusque a Deo in aere formari, itaque ad aures ejus deferri. Sin autem ipsos variis linguis locutos dicamus, unum duntaxat fuit miraculum, scilicet infusio linguarum facta Apostolis. Deus autem et natura non solent opera et miracula sine necessitate multiplicare. Frustra enim fit per plura, quod fieri potest per pauciora. Sexto, quia ita censent Cyrillus, Catech. 17; S. Augustinus, tract. 93 in Joan.; S. Ambrosius, in Psal. xviii, ubi idipsum probat ex ejus vers. 4: «Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum;» Nazianzenus, orat. 44; S. Leo, serm. 1 De Pentecoste; S. Gregorius, hom. 30 in Evang., et alii.

Addo tamen Apostolos subinde una lingua loquentes et concionantes, ab auditoribus variarum linguarum fuisse intellectos; ac consequenter utroque modo habuisse hoc donum linguarum quasi duplicatum. Si enim id concessum fuit S. Vincentio aliisque viris Apostolicis, multo magis ipsis Apostolis. Sane S. Franciscum Xaverium utroque modo habuisse donum linguarum testatur processus canonizationis ejusdem. Unde Illustrissimus Cardinalis de Monte, in revelatione facta in Consistorio coram Gregorio XV Pontifice, ita ex Actis de eo profitetur: «Diversarum gentium linguis quas non didicerat, cum eas Evangelii causa adiret, expedite et eleganter loquebatur, ac si ibi natus et educatus esset; et contigit non raro, ut eum concionantem diversarum nationum homines, sua quisque lingua plane et polite loquentem audiverit: id quod pro maximo miraculo ab ea gente habitum, non solum auxit.» Quin et deinceps primis illis Ecclesiae saeculis, multis hoc donum datum fuit. Nam Irenaeus, lib. V, cap. vi, testatur «audisse se multos universis linguis loquentes.» Sic S. Basilius, ait Amphilochius in ejus Vita, Syrum, Graecum, Armenium et Hebraicum loquebatur. Sic S. Antonius Ulyssipponensis coram Pontifice praedicans, a variarum nationum et idiomatum auditoribus intellectus est. Sic Bernardinum in Concilio Florentino latine loquentem, Graeci, Indi aliique latini sermonis ignari, intellexerunt. In his ergo verum est illud Sap. I: «Spiritus Domini replevit orbem terrarum, in hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis;» ac proinde eam suis, quibus vult, communicat et aspirat. Sic etiamnum Patres Societatis nostrae, qui quasi Apostoli Indias obeunt, magnam facilitatem in addiscendis earum linguis, ex dono Spiritus Sancti, ad illas gentes convertendas necessario sentire se scribunt. Si enim natura non deest in necessariis, multo minus Deus et Spiritus Sanctus. Qui ergo linguas igneas desiderat, vitam Apostolicam ambiat easque ardenter et crebro efflagitet a Spiritu Sancto. Memorabile est exemplum F. Gentilis Franciscani, qui sub annum Domini 1330 in Persidem Evangelii causa profectus, cum Babylone degeret, neque in ediscendo Arabico idiomate, cujus illic usus est, magnopere proficeret, decrevit in Italiam regredi; in ipsa autem via accurrit ei adolescentulus, qui, causa cognita, redire eum jussit, quoniam Deus illius linguae notitiam ei inderet: itaque ab ea hora tam bene et expedite Arabice locutus est, ac si in Arabia natus fuisset. Ita habent Chronica Franciscanorum, et ex iis Hieronymus Platus, lib. II De bono Status relig., cap. xxx.

Porro, Apostoli acceperunt hic cognitionem omnium linguarum totius orbis, quia ad omnes gentes destinabantur, omniumque erant Apostoli et doctores. Ita S. Ambrosius, epist. 33. Numerantur autem a plerisque primaevae linguae septuaginta: tot enim in divisione linguarum tempore fabricae turris Babel, totidem familiis ex Noe prognatis indita fuisse censent. Verum Gen. x, 32, ostendi, eo tempore 35 tantum fuisse familias, ac consequenter totidem linguas; sed ex illis multae aliae tot labentibus saeculis prognatae sunt, multae etiam novae adinventae. Legi in una duntaxat valle Indiae Occidentalis numerari septingentas linguas, adeoque quamlibet urbem saepe habere propriam linguam, ne ab incolis vicinae urbis, cum quibus hostilitatem exercet, intelligatur, neve cum hostibus vel in lingua communicet. An hae omnes Apostolis inditae sint, incertum est. Sed certum est omnes primaevas et primarias lateque patentes eis esse inditas: item dialectos earumdem, et particulares alias, quae illarum gentium ad quas Deus eos ituros praevidebat, erant propriae. Facile est enim Spiritui Sancto haec et plura indere, sicut eidem facile fuit omnibus angelis in primo instanti creationis indere species et scientias rerum omnium, earumque signa et linguas spiritales, quibus ipsi suos conceptus aliis enuntiare et inter se colloqui possent. Hinc S. Leo, serm. 1 De Pentec.: «Nec dubium, in illo omnium humanarum vocum exultante concentu, majestatem Sancti Spiritus fuisse praesentem.»

Ex quo sequitur, non solos Apostolos, sed et caeteros fideles numero 120, tum viros, tum feminas, hoc donum linguarum accepisse, praesertim B. Virginem ac S. Magdalenam: ipsa enim fuit Apostola, ac ut talis praedicavit Massiliensibus, eosque convertit, uti habet ejus Vita. Ita contra Cajetanum id de B. Virgine negantem, docet inter alios Franciscus Suarez, III part., Quaest. XXXVII, disp. xx, sect. 2. Erat enim ipsa Apostolorum omniumque fidelium ad se, quasi ad Christi matrem, et toto orbe visendi causa confluentium doctrix et consolatrix, ac consequenter ut eos resalutare, animare et instruere posset, debebat eorum callere linguam. Addit Suarez eam ante adventum Spiritus Sancti habuisse hoc donum; nam cum tribus magis eorum lingua locuta est.

Prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. — Graece ἀποφθέγγεσθαι, id est praeclare et sententiose loqui quasi gnomas divinas et apophthegmata coelestia, inquit Chrysostomus, non ad elegantiam et pompam composita, sed ardentia, et ad corda audientium compungenda et inflammanda, igne Spiritus Sancti succensa. Improbabile est quod asserit Jacobus de Valentia super Magnificat, Apostolos hic vidisse Dei essentiam quasi obiter et per transennam, in eaque audisse arcana verba quae non licet homini loqui: nec enim Mosi, nec Paulo, nec ulli Prophetae, vel Apostolo, id in hac vita concessum fuisse ostendi II Cor. xii, 4, et Exodi xxxiii, 19. Porro loquebantur «magnalia Dei,» ut patet vers. 11.

Moraliter: disce hic Apostolos et viros sanctos non loqui ea quae natura, imaginatio aut voluntas propria, sed quae Spiritus Sanctus suggerit. Ille enim in mente eorum degit sicut sol in mundo, illuminans eam; sicut rex in suo regno, gubernans eam; sicut pater in familia, regens eam; sicut magister in schola, erudiens eam; sicut hortulanus in horto, irrigans eam. Est enim ipse lux intellectus, ardor voluntatis, suscitator memoriae, fraenum timoris, anchora spei, sal gustus spiritualis animae, medicina passionum, nauclerus appetituum et desideriorum.

Rursum disce quemque loqui ex spiritu intus in corde dominante: hic enim spiritus cor ad loquendum per os movet. Si sanctus est, movet ad sancta verba; si malus et impurus, ad mala et impura. Vis ergo scire cor et secreta cujusque? Vis scire qualis quisque sit? Considera qualia crebro et libenter loquatur. Si videris eum delectari colloquiis vanis, curiosis, turpibus, superbis, invidis, rixosis, maledicis, scito cor ejus esse vanum, curiosum, turpe, superbum, invidum, rixosum, maledicum; sin gravibus, pudicis, humilibus, benignis, beneficis, sapientibus, spiritualibus, scito eum gravem, pudicum, humilem, benignum, beneficum, sapientem, spiritualem. «Ex abundantia enim cordis os loquitur,» ait Christus. Quin et Socrates: «Loquere, adolescens, ut te videam. Imago enim et speculum mentis est sermo.» Hinc Apostoli, quia pleni erant Spiritu Sancto, non nisi sancta, divina, ignea eructabant. Vas enim per orificium exhalat odorem ejus rei, qua intus plenus est: si vino plenum, exhalat odorem vini; si aceto, aceti; si melle, mellis; si foetore, foetoris, etc. Quare assidue invocandus est Spiritus Sanctus doctori, concionatori et cuivis fideli, ut cor ejus possideat, ex eoque linguam regat, ut eo modo doceat, concionetur, loquatur, quo audientium mentes feriat illasque Dei cognitione illuminet, ejusque timore et amore accendat, uti sibi concionanti accidisse narrat S. Augustinus, apud Possidonium, in ejus Vita, cap. xv. Ita Esther conversura Assuerum orat Deum, dicens: «Tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis,» Esther xiv, 13.


Versus 5: Erant Autem In Jerusalem Habitantes

5. Erant autem in Jerusalem habitantes, — id est commorantes, degentes ad tempus, ad celebrandum ibi festum Pentecostes, juxta legem Exodi, xxiii, 17, aut studiorum, vel pietatis causa, perinde ac multi Romam veniunt, ibique aliquot septimanas vel menses commorantur, ut visitent loca sancta; alii per plures annos, studiorum, vel negotiorum causa. Nam ex sequentibus liquet hos in aliis provinciis natos recedisse. Aiunt enim, vers. 8: «Audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus, Parthi, et Medi, et Aelamitae, et qui habitant Mesopotamiam.» Unde et a Judaeis in Judaea natis et habitantibus, se distinguunt vers. 11, dicentes: «Judaei quoque et Proselyti, Cretes et Arabes.» Denique expresse, vers. 7, inter eos nominantur «advenae Romani.» Ita Nazianzenus, orat. 44, Œcumenius et alii.

Nota: In Jerusalem, quasi in matrice et metropoli Synagogae, erant collegia et hospitia omnium gentium: Judaei enim per gentes dispersi, aeque ac proselyti, in Jerusalem confluebant tum religionis, tum sapientiae et legis addiscendae causa. Talia jam sunt Romae.

Viri religiosi. — Syrus, timentes Deum; alii, cultui Dei addicti; alii, Dei et pietatis cultores, quales vulgus jam devotos vocat. Non enim erant religionis votis, tribus religionis Deo seligati et astricti, quales jam sunt: sed Religiosi a virtute religionis, cui proprium est, ut Deo cultum reddat, illi debitum majestati, tum ob ejus praestantiam et excellentiam, tum ob beneficia quae ab eo accepimus et perpetuo accipimus. Unde Cicero, lib. II De Natura deorum, religionem dici putat a relegendo, ut qui omnia quae ad Dei cultum pertinent, diligenter pertractarent et tanquam relegerent, Religiosi appellarentur. S. Augustinus vero, lib. De Vera religione, circa finem, religionem a religando deducat, quasi haec virtus sit, quae quasi vinculum Deo nos alligat et religat, utpote creaturam suo Creatori, hominem suo Numini. Sic ait S. Jacobus, cap. I, 27: «Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo;» quia scilicet virtus religionis hos actus misericordiae, puritatis et innocentiae non elicit, sed imperat.

Praeclare S. Augustinus, tract. 29 in Joan.: «Quid tam tuum, quam tu? Quid tam non tuum, quam tu, si alicujus es, quod es?» Nam ut jumentum quidquid est, hominis est, sic homo multo magis totus est Dei. Et S. Gregorius, lib. X Moral., cap. x: «Necesse est ut homo in cunctis suis motibus sub dispositione disciplinae religetur, et tanquam domesticum animal loris vinctum serviat atque aeternis dispositionibus restrictum vivat.» Et S. Bernardus, serm. De quadruplici debito: «Ecce in januis est qui fecit coelum et terram; et Creator tuus est, tu creatura: tu servus, ille Dominus; ille figulus, tu figmentum. Totum ergo quod es, illi debes; a quo totum habes, illi praecipue Domino, qui et te fecit, et benefecit tibi, qui tibi ministrat siderum cursus, aeris temperiem, foecunditatem terrae, fructuum ubertatem. Huic revera totis medullis, totis viribus serviendum, ne forte indignationis oculo te respiciat et despiciat, et conterat in aeternum.» Ita Psaltes, imo Christus, Psal. XXI: «Anima mea illi vivet, et semen meum serviet ei.»

Ex omni natione. — Judaei enim ob varias persecutiones, praesertim Antiochi Epiphanis, toto orbe dispersi, ubivis gentium degebant, uti etiamnum degunt. Ita Nazianzenus, orat. 44. Porro Deus ita disposuit, ut ex omni natione adessent, qui hujus prodigii testes, domum reversi, illud apud suos enarrarent, itaque essent semina futurae praedicationis in toto orbe: ita Chrysostomus. Hi ergo fuerunt quasi praecursores Apostolorum eisque viam ad evangelizandum straverunt. Nota to «ex omni,» id est ex plurimis. Est hyperbole, non enim erant absolute ex omni natione; quia non legimus hic adfuisse Indos, Japones, Sinas, imo nec Gallos, Germanos, Hispanos, Sarmatas.


Versus 6: Facta Autem Hac Voce

6. Facta autem hac voce, — tum soni vehementis, vers. 2, hic enim quasi tuba sonora excivit omnes incolas Hierosolymae ad coenaculum Apostolorum, cui incumbebat, ut dixi vers. 2: ita Syrus; tum locutionis Apostolorum variis linguis. Unde liquet Spiritum Sanctum sonoram et tubalem vocem, aeque ac mentem ardentem Apostolis indidisse, quae procul audiretur, praesertim cum tot hominum, puta 120 fidelium, concurrerent et simul resonarent. Sic de S. Paulo ait S. Hieronymus, epist. 61 ad Pammachium: «Paulus vas electionis, tuba Evangelii, rugitus leonis nostri, tonitru Gentium, quem quotiescumque lego, videor mihi non verba, sed audire tonitrua.» Adde, hanc vocem a paucis auditam, in plures fuisse divulgatam. Unde Tigurina vertit, is rumor cum increbuisset, convenit multitudo, non tantum ob vocis citationem, sed maxime ob impulsum Spiritus Sancti, qui eos interius incitabat, ut causam hujus vocis inquirerent, eaque ratione Petri concionem audirent, converterentur et crederent in Christum. Ita Cajetanus.

Multitudo, — multorum millium. Nam mox ex ea tria millia conversa esse ait Lucas, vers. 41. Coenaculum ergo hoc per omnium linguarum et gentium confluxum fuit quasi compendium mundi et microcosmus.

Et mente confusa est. — To «mente» non est in Graeco, sed tantum συνεχύθη, quod primo, Syrus vertit, conturbata est. Secundo, Chrysostomus, perculsi sunt, ob pavorem conscientiae suggerentis se occidisse Christum, ejusque sceleris vindictam Deum eis hoc fragore comminari et intentare. Tertio, Beda, «confusa,» inquit, id est commista est, «sicut olim confusum est labium universae terrae, et vocatum est nomen loci ejus Babel,» Gen. xi, 9. Quarto, alii «confusa,» inquiunt, «est» pudore, q. d. Erubuit ad tantum prodigium quo Deus glorificabat Christum, quem ipsi occiderant. Quinto, alii, tumultuata est, uti solet fieri in hominum confluxu et turba ad spectaculum insolitum et prodigiosum. Alii enim stupebant, alii rogabant: Quidnam vult hoc esse? Alii irridebant dicentes, eos esse musto plenos, ut patet vers. 12. Sexto, et genuine, «confusa est» admiratione, stupore sacroque timore, reverentia et horrore tanti tamque novi et insoliti miraculi. Ita Vatablus, Cajetanus et alii. Nam, ut sequitur, vers. 7: «Stupebant omnes et mirabantur.» Unde causam hujus confusionis simulque ipsam confusionem explicans subdit Lucas:

Quoniam audiebant unusquisque lingua sua illos loquentes. — Dubitat Nazianzenus, orat. 44, quo referri debeat to «lingua sua,» an ad audiebat, q. d. Quisque sua lingua audiebat et intelligebat illos loquentes una lingua, scilicet patria et Hebraica: an vero ad loquentes, q. d. Quisque audiebat eos loquentes variis linguis, ac consequenter et sua in qua natus erat. Verum dico ad utrumque pertinere: quia enim Apostoli variis linguis loquebantur, hinc audientium quisque audiebat in eis suam pariter linguam, uti dixi vers. 4.


Versus 7: Stupebant Autem Omnes

7. Stupebant,ἐξίσταντο, id est extra se rapiebantur quasi in extasin.

Galilaei sunt. — Mirantur Galilaeos esse polyglossos, quia Galilaei hebetiori, sed martio ingenio, magis ad arma quam ad litteras et linguas erant idonei, ait Glossa.


Versus 9: Parthi Et Medi Et Aelamitae

9. Aelamitae. — Duplex est Aelam, una in Persia, altera in Media, contra quam prophetat Jeremias, cap. xlix. Vide ibi dicta.

Qui habitant Mesopotamiam et Judaeam. — q. d. Tam ii qui Mesopotamiam, Parthiam, Cappadociam, etc., quam qui ipsam Judaeam incolunt. Mirabantur enim ipsi Judaei in Judaea habitantes, Apostolos Judaeos non tantum judaice, sed tot peregrinis linguis loqui, esto ipsi eas non intelligerent. Nota, Spiritum Sanctum Apostolis gentium plurium, quam hic nominentur, linguas indidisse. Nec enim nominantur hic Brasilii, Mexicani, Peruani, Germani, Galli, quorum tamen linguas calluerunt Apostoli, utpote ad eos propediem mittendi et ituri.

Et Asiam. — Asia est tertia pars orbis, sed magnitudine caeteris duabus, puta Europae et Africae, par imo major, adeoque ipsa est quasi dimidia pars orbis: complectitur enim Indias usque ad Sinas inclusive. In Asia, puta juxta Babylonem, fuit paradisus terrestris. Asia est duplex, major et minor. Hugo hic Asiam minorem accipit, quae hodie Turcici imperii melior et feracior est portio, vocaturque Anatolia, eo quod ἀνατέλλειν, id est Orientem spectet, inquit Ortelius in Theatro orbis. Verum quia haec complectitur Cappadociam et Phrygiam, quae quasi discretae ab Asia hic recensentur, hinc distinctius alii per Asiam accipiunt Propontidem, de qua Ptolemaeus, lib. V, tab. I Asia, et S. Petrus, Epist. I, cap. 1, vers. 1: «Petrus, Apostolus Jesu Christi electis advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae, etc.» Ita Salmeron, Lorinus et Sanchez hic, qui secundo addit, «Asiam» accipi posse civitatem in eo tractu praecipuam, ejusdem cum provincia nominis, ut in Africa est civitas Africa, a qua provincia nomen accepit; et in Hispania sunt metropoles Valentia, Toletum, Corduba, Hispalis, Murcia, a quibus provinciae integrae nomen sortitae sunt.


Versus 10: Libyae Quae Est Circa Cyrenem

10. Libyae, quae est circa Cyrenem, — ideoque a sua metropoli Cyrene, apud Cosmographos vocatur Cyrenaica. Ex hac ortum fuisse Simonem Cyrenensem, patrem Alexandri et Rufi, quem Judaei angariaverunt ut Jesu crucem bajularet, censet Gagneius et alii; licet alii ex alia Cyrene, quae est in Cypro, aut ea quae est in Syria, prognatum putent.

Advenae Romani. — Syrus, qui venerunt ex urbe Roma, nimirum erant Judaei Romae commorantes, qui Hierosolymam religionis vel negotiorum causa venerant.


Versus 11: Judaei Quoque Et Proselyti

11. Judaei quoque et Proselyti. — Paulo ante nominavit eos «qui habitant Judaeam:» hic ergo «Judaeos» vocat eos qui ex Judaeis ubivis terrarum et gentium, quas hucusque recensuit, erant prognati. Opponit enim eos Proselytis, qui scilicet erant oriundi ex Gentibus, sed Judaismum erant amplexi, q. d. Quos hactenus nominavi, «Parthi, Medi, Aelamitae,» etc., tam Judaei fuerunt, quam Proselyti. Cajetanus per Judaeos accipit eos qui orti erant ex tribu Juda, ac diversa a caeteris Judaeam incolentibus dialecto loquebantur.

Proselyti. — Est vox Graeca προσήλυτοι, id est advenae, vel adventitii, qui scilicet ex Gentibus advenientes aggregabant se Judaeis eorumque circumcisionem et sacra capessebant. Hi ergo erant Gentiles natione, sed Judaei religione. Nota: Lucas non curat hic situm et ordinem nationum: unde subdit: «Cretes et Arabes,» qui a Cretensibus remoti, prae Parthis, Medis, etc., Judaeis sunt vicini, imo contermini. Tantum hac enumeratione significat, promiscue quoslibet populos audisse suam linguam ex ore Apostolorum resonantem, non tantum Judaeos, sed et Proselytos.

Magnalia Dei, — Syrus, mirabilia Dei facinora, tum olim per Mosen, Patriarchas et Prophetas edita; tum paulo ante per Christum, et modo per Spiritum Sanctum patrata. Celebrabant enim Christi nativitatem, vitam, miracula, mortem, redemptionem, ascensionem, missionem Spiritus Sancti, aeque ac Spiritus Sancti erga se et Ecclesiam amorem, dignationem et magnificentiam: perinde ac cecinit B. Virgo Dei erga se munificentiam qua Dei mater est effecta, dicens: «Magnificat anima mea Dominum.» Idem videre est in cantico Annae, I Reg. II. Erant ergo linguae Apostolorum quasi canorae citharae, organa et plectra Spiritus Sancti, ore quasi decachordo personantia et modulantia Dei laudes et magnalia.


Versus 12: Et Mirabantur

12. Et mirabantur,διηπόρουν, quod Tigurina vertit haesitabant; alii, interrogabant: διαπορέω enim multa significat, nimirum dubito, ambigo, ancipitis animi sum et consilii inops, admiror, interrogo, inquiro. Hi enim affectus connexi sunt: nam ex admiratione sequitur dubitatio, ex dubitatione interrogatio.


Versus 13: Alii Autem Irridentes Dicebant

13. Alii autem irridebant. — Verisimile est hos fuisse Scribas et Pharisaeos, eorumque asseclas. Hi enim uti Christum, ita et Christianos, praesertim Apostolos irriserunt et persecuti sunt: irrisio enim haec profecta est, non ex ignorantia, sed ex malitia, facile enim videbant Apostolos non vino, sed Spiritu Dei agi: nullum enim vinum est, quod peregrinas linguas inspiret. Ita Œcumenius.

Musto pleni sunt isti. — Graecum γλεῦκος et mustum, et vinum succumque dulcem significat. Unde alii hic vertunt, «vino dulci pleni erant.» Nam haec dixerunt in Pentecoste, puta in maio, cum non sunt uvae, ut ex eis mustum vinumque recens exprimi possit. Verum irridendo et sub maledice loqui, q. d. Isti videntur ebrii et insanire, perinde ac si mustum bibissent. Mustum enim, quia lentum, turbidum et faeculentum magis inebriat turbatque cerebrum, quam vinum vetus et defaecatum, praesertim quia ob dulcedinem avidius et majori copia bibitur, atque ob lubricitatem facile cerebrum permeat. Ita Oecumenius. Unde ab Ovidio, lib. III Tristium, elegia X, vocantur fervida musta. Et Plinius, lib. XIV, cap. XX: «Pugnacibus mustis crapulae plus inditur, lenibus parcius.» Unde et Cicero, lib. De Claris orator.: «Sic ego istis censuerim, et novam istam quasi de musto ac lacu fervidam orationem fugiendam»: licet alii contrarium censeant, scilicet vinum vetus, utpote potentius, magis inebriare novo, puta musto.

«Vera dicunt Judaei,» inquit Cyrillus, Catechesi 17, «sed irridendo. Novum enim vere erat illud vinum, novi Testamenti gratia. Sed novum hoc vinum est a spirituali vinea, quae jam antea saepe in Prophetis fructum ferebat, et in novo Testamento refloruit. Ut enim sensibilis vinea semper manet eadem, successu autem temporis novos affert fructus; sic et Spiritus Sanctus, idem semper manens sicuti est, qui saepe in Prophetis operabatur, nunc novum quiddam et admirandum declaravit.» Et inferius: «Non ita sicut vos existimatis, isti ebrii sunt, sed sicut scriptum est: Inebriabuntur pinguedine domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Inebriati sunt sobria ebrietate, quae peccatum mortificat, et cor vivificat: ebrietate omnino contraria illi corporeae ebrietati. Illa enim et cognitorum inducit oblivionem, haec etiam ignoratorum notitiam donat. Inebriati sunt bibentes vinum spiritualis vitis illius, quae dicit: Ego sum vitis, vos palmites.» Considera hic utriusque ebrietatis, corporalis scilicet et spiritualis, analogias.

«Ebrietas,» inquit S. Bernardus, lib. De Modo bene vivendi, cap. XXV, «corpus debilitat, mentem illaqueat. Ebrietas generat perturbationem mentis. Ebrietas auget furorem cordis. Ebrietas nutrit flammam fornicationis. Ebrietas ita alienat mentem, ut homo nesciat semetipsum; nec est aliud ebrietas quam manifestissimus daemon.» Similis, sed in opposito genere, est ebrietas spiritalis; et sicut ebrius vino, videtur incarnatus diabolus, sic ebrius amore et Spiritu Sancto videtur incarnatus angelus.

Primo, enim sicut ebrietas corporalis rationem naturalem adimit, ita et spiritalis facit hominem emotae mentis, ac a ratione naturali ad supernaturalem eum transfert, ut amplius non sapiat terrena et humana, sed coelestia et divina.

Secundo, sicut ebrius non cognoscit amicos, sed eos impugnat et ferit, ita ebrius Spiritu Dei non curat parentes, fratres, cognatos, cum se a Dei cultu, a religione, a martyrio avocare conantur, uti fecerunt Levitae jussu Dei occidentes idololatras, etiamsi fratres essent, filii et patres, juxta illud Mosis, Deut. XXXIII, 9: «Qui dixit patri suo et matri suae: Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro vos, et nescierunt filios suos, hi custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt.»

Tertio, sicut ebrius discurrit per plateas, et obvios invadit; ita Apostoli discurrerunt per orbem invadentes reges et principes, eosque subjugarunt Christo.

Quarto, ebrius laetissimus est, ita et Apostoli. Audi S. Bernardum, tract. De diligendo Deo: «Tunc prorsus inebriat charissimos suos, tunc torrente voluptatis suae potat: quoniam quidem in complexu illo arctissimo et castissimo sponsi et sponsae, fluminis impetus laetificat civitatem Dei.»

Quinto, vinum accendit hominem, ita et charitas gratiaque Spiritus Sancti. Unde S. Bernardus, ibidem: «Hinc sobria illa ebrietas vero, non mero, ingurgitans: non madens vino, sed ardens Deo.» Et serm. 49 in Cant., explicans illud Cant.: Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me charitatem: «Ebria est sponsa, sed amore, non vino, nisi quod amor vinum est. Erant Apostoli ebrii, sed Spiritu Sancto, non musto.» Hanc ebrietatem sobriam sanctamque bibunt eximii Sancti in Eucharistia, de qua Psaltes, Psalm. XXII, 5: «Et calix meus inebrians quam praeclarus est;» et Zacharias, cap. IX, 17: «Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?» Vide ibi dicta.

Sexto, ebrius exhalat et eructat vinum et crapulam, quo plenus est, cantat et vociferatur: sic et Apostoli «bulliebant musto, et musto bulliente linguae gentium profluebant,» ait S. Augustinus, serm. 486 De Tempore. Et serm. 488: «Jam enim facti fuerant utres novi, sanctitatis gratia renovati, ut vino novo, hoc est Spiritu Sancto repleti, linguis omnibus loquendo ferverent, et Ecclesiam Catholicam per omnium Gentium linguas futuram, evidentissimo illo miraculo praesignarent.»

Septimo, ebrius vino aestuans, animosus et pugnax nil timet, sed intrepidus ruit in enses et ignes. Unde Kosaki aliique milites pugnaturi implent se vino adusto, eoque pleni non nisi pugnas et minas spirant: ita Apostoli antea timidissimi, post receptum Spiritum Sanctum facti animosissimi, non nisi bellum contra infidelitatem, impietatem et daemonem spirarunt, ac intrepide in pericula, carceres et martyria se confecerunt. Audi ebrium Apostolum: «Quis nos separabit a charitate Christi: tribulatio? An angustia? An fames? Etc.» Rom. VIII.

Octavo, ebrietas parit insaniam. Nam, ut aiebat Anacharsis, primus calix qui bibitur, est necessitatis, secundus hilaritatis, tertius voluptatis, quartus insaniae: ita ebrii Spiritu fiunt mundo et mundanis insani. Pulchre S. Bernardus, tract. De Natura divini amoris, cap. III: «Audi sanctam insaniam: Sive mente, inquit Apostolus, excedimus Deo, sive sobrii sumus, vobis. Vis ad haec audire insaniam? Si dimittis, inquit, eis hoc peccatum, dimitte: sin autem, dele me de libro vitae,» Exodi, cap. XXXII. «Vis aliam? Ipsum audi Apostolum: Optabam, inquit, anathema esse a Christo. Haec ad Sancti Spiritus adventum Apostolorum fuit ebrietas, haec Pauli insania, cum diceret ad eum Festus: Insanis, Paule. Mirumne erat si insanire pronuntiabatur, qui in ipso mortis periculo, ipsos judices suos a quibus pro Christo judicabatur, ad Christum convertere nitebatur? Non hanc insaniam multae litterae in eo faciebant, sicut dicebat Rex veritatem intelligens, sed dissimulans; sed, ut dictum est, Sancti Spiritus ebrietas, in qua et in parvo et in magno similes eos sibi facere gestiebat, qui eum judicabant. Et ut cetera omittam, quae major, quae magis inopinata insania, quam hominem relicto saeculo desiderantem et ardentem inhaerere Christo; pro Christo rursum necessitate obedientiae et charitatis fraternae inhaerere saeculo; tendentem in coelum semetipsum mergere in coenum? Hic est Benjamin adolescentulus, qui in mentis suae excessu nec suum aliquid sentit, sed eum solum in quem totus excessit. Hac insania insani erant Martyres, inter tormenta ridentes. Cur hic non dicam, quod in fervore lasciviae suae lascivus Poeta dixit: Insanire libet?» Sicut ergo vinum, ita et amor facit insanos. Videre hoc est in iis, qui perdite amant feminam quampiam: quid non agunt, quid non tentant, quae pericula non adeunt, ut ejus gratiam consequantur? Nil aliud cogitant, nil somniant, nil loquuntur nisi de ea, quasi insani. Idem, sed potentius, facit amor incensus zelusque Dei, qui hominem ita inebriat, ut non aliud cogitet, somniet, loquatur, quam Deum, et ea quae Dei sunt. Cupit enim ubique Deum celebrare omnesque ad Dei cultum et amorem pellicere, imo impellere. Quocirca multa dicit et facit, quae mundani aestimant insaniam. Denique optat pro Deo quotidie subire mille pericula, labores et mortes.

Graphice hanc ebrietatem describit S. Augustinus, serm. 185 De Tempore, cujus proinde sensa plena spiritu hic ad verbum, in gratiam et commodum lectoris ascribam. Sic ergo ait: «Hoc musto inflammantur, et hoc praeclaro poculo quotidie inebriantur etiam corda fidelium, et animae convertentium. Quod frequenter fieri videmus, quando pro desiderio salutis suae parentes et patriam suam fugiunt. Exeunt, nullo compellente, de terra et de cognatione sua; et mortui huic mundo alios spiritualiter animarum inquirunt parentes, et liberi sub jugo veniunt, et paulo ante elati atque sublimes humilia affectant, superba fastidiunt et cupiunt esse quod antea despexerant: et odisse incipiunt quod fuerant. Praesentium hospites, futurorum appetitores, aeternam illam patriam, contempta temporalium falsitate, suspirant. Hoc itaque musto spiritales animae inebriatae, et penitus commutatae, abstinentiam deliciis, vigilias dulcibus somnis, paupertatem divitiis anteponunt. Arduum contra vitia laborem, jucundissimam computant voluptatem: dulcescunt eis vilia, et quae prius fuerant pretiosa, vilescunt: diligunt inimicos suos, et benefaciunt his qui se oderunt. Non convincuntur indignantibus, non irritantur in opprobriis; non franguntur in injuriis: prorsus horum nihil sentiunt propter fervorem Spiritus Sancti et propter aeternam retributionem. Hoc spiritali mero calebant Martyres, quando abjicientes et post se jactantes omnia saeculi blandimenta, ibant ad passiones, oblivisscentes facultates et affectiones, patrimonia ac matrimonia sua, et vincentes armatam contra se parvulorum pignorum fletibus pietatem, vociferantes quidem parentes, pulverem mittentes in capita sua, et matres facies suas avulsis crinibus dilacerantes. Sed illi haec omnia tanquam ebrii non videbant, nec cognoscebant suos: quia infuso praecordiis suis Spiritu Sancto ad dolores, ad supplicia, tanquam ad consolationes et ad praemia festinabant.»


Versus 14: Stans Autem Petrus

14. Stans autem Petrus, — quasi Primas Apostolorum caputque Ecclesiae. Unde ipse solus pro omnibus loquitur, et prodigii rationem reddit ac legem Evangelicam solemniter promulgat. In Pentecoste a Petro, quasi Christi vicario, fieri debuit haec prima et solemnis in Sion legis Christi promulgatio, qua abrogata est lex vetus, ita ut deinceps obligare desierit, uti docet D. Thomas et Theologi passim. Porro erexit se Petrus stetitque, ut a tot millibus videri et audiri posset. Unde et levavit vocem, id est elata voce clamavit. Verisimile enim est, tot millia coenaculo capi non potuisse, sed circum illud in locis vicinis ipsaque platea constitisse; nisi quis dicat cum nonnullis, Petrum eduxisse turbam in templum ibique concionem hanc ad eam habuisse.

Tropologice: To «stans» significat constantiam et celsitudinem animi in Petro post receptum Spiritum Sanctum, qui prius ad vocem ancillae expaverat et negarat Christum. Audi S. Chrysostomum, hom. 4 in Acta: «Erat Petrus os omnium, causam fidei agit pro omnibus, doctrina sua instruit omnes: ipse praecipuus fidei assertor est, praecipuus Catechista habetur, et primus extitit verbi concionator, et primus coegit Ecclesiam, eamque non ex Hierosolymitanis, et circumcirca habitantibus Judaeis; sed ex Parthis, Medis, Phrygiis, Libycis, Aegyptiis, Arabibus, advenis Romanis et aliis. Et qui omnium pastor fuit a Domino institutus, ex omnibus nationibus cogere coepit oves: docuit eos fidem, simul et Apostolicos mores, nempe renuntiare omnibus, simul convenire in oratione et panis a Christo edocta fractione.»


Versus 15: Non Enim Hi Ebrii Sunt

15. Non enim, etc., hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia. — Ab ortu solis Judaeis dies erat duodecim horarum, quas in quatuor partes dividebant, nimirum primam, tertiam, sextam, nonam, cuique ternas horas assignantes. Prima computabatur ab ortu solis, et complectebatur tres horas; quibus evolutis succedebat tertia, cum totidem horis, post quas in meridie sequebatur sexta, quae teste Plutarcho, lib. VIII Symp., Quaest. VI, apud omnes pene Gentes solet esse tempus et hora prandii. Unde et prandium, ait Plutarchus, dicitur quasi παρ' ἔνδιον, id est juxta meridiem, vel meridianum. Ita Josephus in Vita sua, et ex eo Baronius, tradunt Judaeos in festis omnibus abstinere solitos usque ad sextam.

Hinc patet, Spiritum Sanctum descendisse in Apostolos tempore matutino, puta hora ab ortu solis tertia: idque primo, quia eo tempore homines post somnum vigiles, et ante cibum jejuni, solent esse aptiores ad recipiendos Dei illapsus. Secundo, quia iisdem de causis auditores magis idonei erant ad hoc prodigium considerandum et ad praedicationem Petri audiendam. Tertio, quia illa hora, ait Beda, apud Judaeos erat orationi destinata, uti et nunc est apud Christianos. Quocirca hac hora solent celebrari Missae, quia eadem in orantes Apostolos descendit Spiritus Sanctus, ait Rupertus, lib. X Officior., cap. xviii. Quarto, quia hora tertia, scilicet finiente, crucifixus est Christus, ait S. Marcus, cap. xv, vers. 25, qui proinde eadem hora implevit quod in vita promisit et in cruce promeruit, scilicet missionem Spiritus Sancti, ait S. Cyrillus, Catech. 17. Symbolice Hugo: «Hora tertia significat dari orbi tertiam legem. Prima enim fuit lex naturae, secunda Mosis, tertia Christi.»


Versus 17: Effundam De Spiritu Meo

17. Effundam de Spiritu meo. — Id est effundam Spiritum meum, ut vertit noster Interpres, Joel. cap. II, vers. 28. Est Hebraismus. Hoc Joelis oraculum exposui Joelis cap. II, vers. 28, eo enim spectat: quare quae ibi dixi, hic non repetam.


Versus 22: Virum Approbatum A Deo

22. Virum approbatum.ἀποδεδειγμένον, quod Pagninus vertit, designatum; Tigurina, exhibitum; Vatablus, demonstratum, quem scilicet multis signis ostendit a se esse missum; Tertullianus, lib. De Carne Christi, cap. xv, destinatum; Syrus, qui a Deo apparuit; Noster, approbatum a Deo, quem scilicet Deus multis demonstrationibus comprobavit esse suum filium et legatum. Non ergo necesse est dicere cum Erasmo, nostrum Interpretem legisse ἀποδεδειγμένον, ἀπὸ τοῦ ἀποδέχομαι, id est recipio, approbo; imo haec lectio frigidum et alienum dat sensum. Non enim vult dicere Lucas Christum susceptum fuisse a Deo, sed orbi demonstratum et comprobatum per multa prodigia.

In vobis. — Syrus, apud vos; Pagninus et Tigurina, erga vos, vestri scilicet causa, ut vestris animis et corporibus consuleret vosque in utroque homine salvaret.

Virtutibus, et prodigiis, et signis. — Haec tria idem, vel pene idem sunt, connotata duntaxat differentia; sed exaggerationis causa junguntur, ut multitudinem et magnitudinem miraculorum Christi significent. Miracula enim vocantur virtutes, Graece δυνάμεις, quia sunt opera virtutis, id est omnipotentiae Dei, quae hominum et angelorum vires transcendunt. Eadem vocantur prodigia, quia portentosa et stupenda sunt, praesertim cum in aere aut coelis fiunt. Eadem vocantur signa, quia significant res vel futuras, vel praesentes, v.g. Christum, eorum auctorem, esse Messiam Dei Filium, tum quia Messiam illa patraturum praedixit Isaias aliique Prophetae, tum quia Christus illa hoc fine faciebat, ut iis Judaeis probaret se esse Dei Filium.


Versus 23: Hunc Definito Consilio

23. Hunc definito consilio. — Hoc dicit, ne Judaei putent Christum casu, aut necessitate et violentia crucifixum, q.d. Ne putetis vos vestris viribus vim intulisse Christo, eumque non potuisse manus vestras evadere; fuit id ab aeterno decretum in consistorio S. Trinitatis, ac consequenter ab ipsomet Christo, qua Deus est: libere ergo et sponte mortem ipse subiit eique se obtulit. Poterat enim se subducere, poterat vos omnes arefacere, occidere, imo annihilare. Merito Tertullianus, Apolog., cap. xxv, ridet Gentiles, quod deos et Jovem subjicerent fato: «Misera illa conjux Jovis et soror, adversus fata non valuit (tueri Carthaginem contra Romanos) plane. Fato stat Jupiter ipse.»

Moraliter S. Chrysostomus: «Petrus tentat liberare eos a crimine, ut quondam fratres suos Joseph, a quibus venditus fuerat, dicens, Genes. cap. XLV, vers. 8: Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum.» Et cap. L, vers. 19: «Nolite timere; num Dei possumus resistere voluntati? Vos cogitastis de me mala, sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, et salvos faceret multos populos.» Secundo, per «definito consilio,» significat quam Christus libenter ac libere passionem subierit, et a Deo praefinitis ea operatus sit, ait Oecumenius.

Et praescientia. — Imperite et impie Calvinus, Beza, pro praescientia, vertunt, providentia et decreto. Censent enim Deum esse auctorem operum omnium, tam malorum, quam bonorum, v.g. tam proditionis Judae, quam vocationis Petri; tam crucifixionis Christi, quam conversionis S. Pauli. Deum enim esse primam rerum et actionum omnium causam, ac proinde actiones omnes, tam malas, quam bonas, quae in tempore fiunt, ab aeterno decrevisse et sanxisse ut fierent, atque ex vi hujus decreti Deum easdem in tempore procurare et efficere ut fiant. Unde sequitur, Deum esse auctorem peccati, aeque ac virtutis: quae horrenda etiam Gentilibus et saeculis omnibus inaudita est impietas et blasphemia. Hoc excludit hic Petrus dicens προγνώσει, id est praescientia, hoc est praenotione et praevisione, qua scilicet praevidebat impias Judaeorum voluntates, quae Christum eis a se traditum et objectum avide susciperent (quod significat Graecum λαβόντες) et morte afficerent. Haec ergo fuit series et combinatio praescientiae cum decreto Dei. Praevidebat Deus per suam omniscientiam, Scribas et Pharisaeos tali tempore et loco fore tam impios et perversos, ut, si Christum eis objiceret, praesertim taxantem eorum scelera, ipsi eum invaderent et crucifigerent. Tunc decrevit et dixit: Volo Christum eis objicere, ac volo ut ipse crucem et mortem ab eis infligendam patiatur et subeat, ut per eam satisfiat offensae et injuriae mihi factae per peccatum Adae et posterorum ejus, itaque redimatur et salvetur genus humanum. Praescientia ergo fuit impietatis Judaeorum, decretum vero passionis Christi et redemptionis nostrae. Hoc est quod Theologi communi axiomate celebrant: Actio displicuit, passio grata fuit. Actio, scilicet occisio et crucifixio Christi facta a Judaeis, summe displicuit Deo, quia fuit immane parricidium, imo Christicidium et Deicidium. Passio vero Christi, hanc crucem suscipientis, summe placuit Deo, quia fuit actus summae humilitatis, obedientiae, charitatis et religionis, qua se in holocaustum Deo pro nobis obtulit. Vide S. Leonem, serm. 16 De passione. Poterat Deus decernere et jubere alicui Regi aut Prophetae, ut Christum immolaret, sicut praecepit Abrahae immolare filium Isaac. Sed noluit, quia non decuit. Maluit ergo uti ad hoc impiis Judaeorum voluntatibus, quas ipse tali tempore certo fore certoque id facturas praevidebat.

Dices: Posita hac Dei praescientia et decreto, infallibile et necessarium erat Christum a Judaeis occidi: praescientia enim Dei falli nequit, ideoque impossibile est ut non eveniat, quod ipse praescit fore. Ergo posita hac Dei praescientia, necessarium erat et fatale Judaeos occidere Christum. Quare occisio eorum fuit necessaria, quomodo ergo eis fuit libera?

Respondeo: Duplex est necessitas, aeque ac impossibilitas: una antecedens actum liberum, sive consensum liberi arbitrii: altera eumdem consequens. Antecedens tollit libertatem facitque ut consensus voluntatis non sit liber, sed necessarius. Tale est Dei decretum, aeque ac gratia efficax et praedeterminans, quam ponit Calvinus. Haec enim se sola actum producit in voluntate, ea nihil libere cooperante. Consequens necessitas non tollit libertatem actus, sed eam sequitur et praesupponit. Talis est necessitas praescientiae Dei; haec enim sequitur actum liberum eumque praesupponit. Ideo enim vidit Deus Judaeos occisuros Christum, quia ipsi libere eum erant occisuri, si ipse illis eum objiceret; non vero e contrario, ideo Judaei occiderunt Christum, quia Deus praeviderat illos eum occisuros, hoc enim falsum est. Visio enim sequitur et praesupponit rem visam, quasi suum objectum: quod enim non est, videri nequit: prius ergo necesse est ut sit, ac deinde quasi posterius sequitur, ut videri possit, actuque videatur, uti recte docet S. Augustinus, lib. V Civit., cap. x.

Instabis primo: Praescientia Dei est ab aeterno, actus vero liber fit in tempore: Prior ergo est praescientia, quam sit actus liber. Ergo necessitas praescientiae est antecedens libertatem, non consequens. Ergo libertatem ab actu libero tollit, eique necessitatem imponit, quia quidquid antecedit actum liberum, ita ut ex eo necessario sequatur actus, hoc actum determinat facitque necessarium, non liberum. Talis autem videtur esse Dei praescientia.

Respondeo: Necessitas praescientiae est antecedens tempore, sed consequens causalitate. Antecedit enim actum liberum tempore, imo antecessit ab aeterno, eumdem tamen consequitur objective, et in genere causae materialis. Deus enim sua praescientia praevertit existentiam rerum futurarum, atque eminus quasi ex alta specula aeternitatis praevidet actus, qui post multa saecula futuri sunt. Itaque tempore eos antecedit, sed objective eos sequitur. Prius enim est rem esse futuram, quam futuram a Deo praevideri; sicut prius est hominem ambulare, quam a me videri ambulare. Sicut ergo visio mea, qua video Petrum ambulantem, illi non imponit necessitatem ambulandi, quia, ea non obstante, potest quandocumque vult cessare ab ambulatione eamque sistere; ita et praescientia Dei non imponit necessitatem actibus liberis futuris: quia, ea non obstante, potest voluntas quandocumque vult ab iis cessare, imo contrarium facere, itaque tollere Dei praescientiam, ac facere ut eos amplius Deus non praeviderit. Ergo necessitas praescientiae simpliciter non est antecedens libertatem, sed consequens, quae consensum voluntatis liberum sequitur et praesupponit, etiamsi tempore, imo aeternitate eam antecedat.

Instabis secundo: Impossibile est haec duo inter se componi, simulque consistere et esse vera, nimirum Deum praescire actum futurum, et tamen illum non fore, sive non esse futurum. Ergo posito quod Deus praesciat eum futurum, necessario fit; ponitur autem Deus nunc eum praescire, ergo nunc necesse est ut quandoque fiat sitque futurus.

Respondeo: Haec impossibilitas et necessitas est ex suppositione actus futuri, ideoque consequens, non antecedens. Ideo enim impossibile est ut non sit futurum, quod Deus praescit futurum, quia impossibile est ut id quod futurum est, ideoque praescitur a Deo esse futurum, non sit futurum; sed sicut futurum est libere, ita et Deus praevidet illud libere futurum: nullam ergo ei sua praescientia necessitatem imponit, qua necessario sit futurum. Haec ergo necessitas non est alia quam ea, qua res dum est, necessario est; dum est praeterita, necessario est praeterita; dum est futura, necessario est futura: quae rem reique existentiam consequitur; ideoque non tollit libertatem, sed eam praesupponit. Sic Antichristus peccabit libere; posito tamen quod peccabit, necessarium est ut peccet. Impossibile enim est, ut idem simul sit futurum, et non futurum, sive ut idem simul sit, et non sit. Sic posito quod videam Petrum ambulantem, necessarium est ut ambulet: nec enim videre possum id quod non est; et tamen libere ambulat Petrus, quia potest visionem meam non ambulando tollere.

Instabis tertio: Id quod videtur et praevidetur, jam est extra causas, jamque existit, et est in facto esse: ergo impossibile est ut non existat, et sit infectum: ergo necessario existit, non libere.

Respondeo: Actus liber dupliciter potest spectari: primo, ut est in fieri; secundo, ut est in facto esse: priori modo est liber, posteriori necessarius: libere enim egreditur a libera electione voluntatis, ita ut in potestate voluntatis sit eum elicere, vel non elicere, imo contrarium elicere; postquam tamen egressus est, non potest non esse egressus; utrumque sua praescientia praevidet Deus: praevidet enim eum libere egredi a voluntate, et postquam jam egressus est, non posse non esse egressum, ideoque priori consideratione esse liberum, posteriori necessarium: praevidet enim rem ut in se fit, omnemque ejus et dum incipit, et dum completur seriem modumque contemplatur. Haec dixi obiter ob quorumdam objectiones, qui iis se mire torquent: sed unica distinctione necessitatis in antecedentem et consequentem, et altera, qua consideratur actus nunc in fieri, nunc in facto esse, res tota facilis est clareque perspicitur, aeque ac concordia gratiae efficacis et praedestinationis cum libero arbitrio; utraque enim innititur praescientiae Dei. Gratia enim efficax est, quae ita allicit mulcetque liberum arbitrium, ut illi persuadeat eliciatque effectum, puta liberum arbitrii assensum: quare efficax non est, et consequenter praevideri nequit, nisi praevideatur quod liberum arbitrium libere sinet se ab ea flecti, quodque eam acceptabit eique libere consentiet, cum facile possit eamdem refutare illique dissentire, si velit. Idem est de praedestinatione, quae gratiae efficaci, et consequenter praescientiae Dei innititur. Praedestinatio enim non est aliud quam gratiae praeparatio, puta decretum Dei, quo decernit, v.g., Petro dare gratiam efficacem eamque continuare usque ad finem vitae. Hoc non intellexit Calvinus, ideoque censuit praescientiam et praedestinationem Dei esse quasi fatum inevitabile, quod homini liberum adimat arbitrium; sicut ex adverso Cicero ita liberum statuit arbitrium, ut Dei negaret praescientiam; utque tolleret fatum, sustulit providentiam, atque ita dum homines fecit liberos, fecit sacrilegos, ait S. Augustinus, lib. V De Civit., cap. ix et seq.

Ex dictis sequitur, falso plebeios nonnullos culpare praescientiam Dei, in eamque conjicere suas et sortes et casus, quin et damnationem vel salutem. Narrat et reprehendit S. Augustinus, lib. De Bono persever., cap. xv, quemdam sui monasterii Religiosum, qui cum de defectibus suis argueretur, respondebat: «Qualiscumque nunc sim, talis ero qualem me Deus futurum esse praescivit.» Melius dixisset: «Talem me Deus fore praescivit, qualis vel per me peccando, vel per gratiam Dei bene agendo esse voluero.» Nam suo illo axiomate negligens curam suae salutis eamque in Deum rejiciens, tandem monasterium deserens, factus est velut canis reversus ad suum vomitum.

Traditum.Ἔκδοτον, id est expositum; Syrus, segregatum. Nota: Traditus est Christus, tum a Patre, Rom. viii, 32, et a seipso, Galat. ii, 20; tum a diabolo, Joan. xiii, 2, ac a Juda, a Judaeis, a Pilato in mortem et crucem: sed passive et objective a Patre et a se; a diabolo vero caeterisque ejus asseclis active et positive. Rursum fine diverso, nam a Patre et a se traditus est, ut mundum salvaret; a diabolo, ut Judaeos ad Christi parricidium impelleret; a Juda, per cupiditatem pretii; a Judaeis, per malignitatem; a Pilato, per metum. Ita Origenes et S. Thomas, in Matth. xxvi.

Per manus iniquorum. — Haec verba referri possunt tum ad traditum, quod praecessit: Christus enim traditus fuit per manus iniqui Judae et satellitum ejus, Annae et Caiphae pontificibus; tum ad affigentes, scilicet cruci, ut habet Syrus; Christus enim cruci affixus est per manus iniquorum militum.


Versus 24: Quem Deus Suscitavit

24. Quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni. — Hoc «inferni» legit quoque Irenaeus, lib. III, cap. xii; S. Augustinus et alii apud eum, epist. 99 ad Evodium, et Syrus qui vertit, solutis funibus inferorum. Hebr. enim חבל chebel, et funem, et dolorem significat: quia dolor est quasi funis ligans, arctans et stringens, acriterque pungens afflictum. Verum Graeca habent λύσας τὰς ὠδῖνας τοῦ θανάτου, id est solvens dolores mortis, idque clarius et planius est. Sed eodem res redit, nam idem quasi est mors et infernus, quia olim ante Christum omnes qui moriebantur, ibant in infernum. Unde tunc teneri morte, vel inferno, idem esse videbatur: anima enim post mortem ibat ad infernum, corpus ad sepulcrum. Unde de utroque resuscitando subdit, vers. 27: «Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.»

Quaeres, qui sunt dolores mortis et inferni, quos Deus solvit suscitans Christum? Primo, Calvinus censet esse poenas, anxietatem et desperationem, quam damnati patiuntur in inferno. Hanc enim nobis debitam, in se luendam suscepisse Christum, ideoque in cruce desperasse, dum clamavit: «Deus meus, Deus meus, ut quid Me dereliquisti?» Verum hoc non minus stolidum est, quam blasphemum et impium, uti ostendi Hebr. v, 7.

Secundo, alii censuerunt hic significari quod Christus moriens liberarit damnatos ex inferno, idque videtur innuere S. Augustinus, epist. 99. Verum haec est haeresis, quam recenset et refutat idem S. Augustinus, haeresi 79, et S. Gregorius, lib. VI, epist. 179. Melius alii censent Christum morientem vel omnes, vel plurimos ex Purgatorio liberasse eisque dedisse primam et plenariam indulgentiam, uti dixi Zachar. ix, 13.

Tertio, alii ex Syro censent dolores vel funes mortis hic vocari vires mortis, quibus quasi funibus corpus Christi mortui ligabat et detinebat in sepulcro, animam vero in inferno.

Quarto, Cajetanus ex S. Thoma censet dolores mortis et inferni vocari poenalitates, quas naturaliter et communi sorte ac jure patiebatur Christi corpus in sepulcro, et anima in inferno, quae duae erant. Prior, quod anima esset separata a corpore, quasi a suo compare, ad quod naturalem habet inclinationem, itaque quasi esset altera sui parte trunca et mutila. Posterior, quod detineretur in loco tam vili et infimo, qualis est sepulcrum et infernus. Verum dolor et poena omnis Christi finita est in ejus morte. Et certum est Christi animam non fuisse detentam in inferno, nec corpus in sepulcro in vindictam, vel supplicium, aut satisfactionem alicujus peccati; sed fuit hoc corpori mortuo quasi naturae debitum et commoditas, animae vero fuit potius honor et triumphus: quia per eam Christus quasi victor inferni et liberator Patriarcharum, eo descendit.

Quinto, alii respondent quod Christus dolores vel funes inferni paratos ut se constringerent, sicut alios omnes morientes constrinxerant et constringunt, solvit, id est discussit et dispulit, fecitque ne iis constringeretur. Rursum de facto solvit eos in aliis qui in limbo vel Purgatorio iis constricti tenebantur, dum eos inde liberavit et eduxit. Ita S. Augustinus, epist. 99. Hic sensus probabilis et appositus est.

Sexto, S. Chrysostomus et Oecumenius respondent dolores hos non fuisse Christi, nec fidelium, sed ipsius mortis: «Mors enim illum detinens doluit, sicut cetus absorpto Jona quasi indoluit, ideoque eum evomuit,» q.d. Deus per Christi resurrectionem ipsam mortem a doloribus quasi parturientis liberavit: mors enim et infernus suo utero tantum Christi onus et pondus ferre non volentes, quasi dolorem patiebantur cum eum clauderent, quem tenere et capere non poterant. Verum hoc subtilius est quam solidius et germanius.

Septimo ergo et genuine, dolores mortis et inferni metonymice vocantur dolores gravissimi, qui hominibus mortem afferunt eorumque animas in infernum mittunt, ut ibi quasi in tenebris et carcere ineluctabili perpetuo detineantur et degant. Hinc illud Psal. xvii, 5: «Circumdederunt me dolores mortis, dolores inferni circumdederunt me, praeoccupaverunt me laquei mortis,» quo alludit hic Petrus. Unde pro dolores mortis, Interpres, II Reg. xxii, 5, vertit, contritiones mortis; et pro dolores inferni, vertit funes inferni. Hebraei enim dolores metaphorice vocant חבלי, chable, id est funes, quia instar funium stringunt et affligunt. Ita S. Basilius et Theodoretus, in Psal. xvii, et Suarez, III part., Quaest. LII, disp. XLIII, sect. 1.

Sensus ergo est, q.d. Deus suscitavit Christum, solutis doloribus mortis et inferni, hoc est, superata per Christi suscitationem morte et inferno cum omnibus doloribus illam comitantibus, puta tum praecedentibus in agonia, passione et cruce; tum qui illam subsequi solent in inferno, q.d. Deus per Christum resurgentem dissolvit et destruxit mortis et inferni regnum, cum omnibus suis doloribus et aerumnis. Rursum per hypallagen, dolor mortis et inferni accipi potest mors dolorosa, sive dolor mortalis et infernalis; qualis est morbus vel cruciatus lethalis, qui animam e corpore sua acerbitate avellit et extorquet, q.d. Per resurrectionem Deus solvit et abolevit mortem, quae in Christo fuit dolorosissima. Huc accedit expositio Riberae in Oseae cap. xiii, vers. 14, qui sic explicat: «Solutis doloribus mortis,» id est solvens et irritans id, quod per tot dolores et cruciatus mors effecerat, ut scilicet anima Christi a corpore separaretur, dum eam separatam rursum in resurrectione corpori univit. Mors enim et infernus suis aerumnis et doloribus, quasi funibus, videbantur Christi animam et corpus quasi colligata et incarcerata detinere, ut non videretur esse spes inde exeundi et remeandi ad vitam. Sed Deus haec vincula et hosce funes dissolvit, dum Christum ex iis ad lucem et vitam redivivum reduxit. Morti, sive inferno dat epithetum et titulum «dolorum,» tum quia mors in se est plena doloribus: unde «terribilium omnium terribilissimum est mors,» ait Aristoteles; tum quia proprie significat dolores Christi, quos in passione et morte habuit plurimos et maximos, adeo ut superarint omnes dolores omnium Martyrum. Ita S. Leo, serm. 1 De Ascensione: «Post passionem, ruptis mortis vinculis, quae vim suam in eum qui peccati erat nescius, incedendo perdiderat, infirmitas in virtutem, mortalitas in immortalitatem, contumelia transivit in gloriam.»

Tropologice S. Hieronymus et S. Augustinus, in Psalm. xvii: Dolores inferni, inquiunt, sunt invidiae detrahentium et calumniantium et exprobrantium, quae mortem infernalem operantur, animamque in mortem secundam et infernum praecipitant, quales a Scribis et Judaeis passus est Christus, etiam pendens in cruce, dum ab iis audiit: «Vah! Qui destruis templum Dei, et in triduo reaedificas illud: salva temetipsum. Si Filius Dei es, descende de cruce,» Matth. cap. xxvii, vers. 40.

Juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. — Inferno scilicet et morte: tum quia Christus erat innocentissimus et sanctissimus; mors autem et infernus sunt poena et carcer peccatorum; tum quia Christi divinitas, aeque ac humanitatis vis et robur claudi et detineri nequibant morte et inferno, sed potius Christus quasi victor, dominator et triumphator ea sua manu et potestate clausit, imo dissolvit, enervavit, abolevit.


Versus 25: Providebam Dominum

25. David enim dicit in eum. — De eo: ita Syrus, puta de Christo. Vel, «in eum,» id est in persona ejus, ait Cajetanus, David enim in Christi persona haec dixit:

Providebam Dominum in conspectu meo semper. — q.d. In omni Mea actione, passione, cruce et morte prospiciebam ad Dominum eumque Mihi proponebam, fortiter fortique spe omnia agens et sustinens, quasi decertans pro Deo in ejus conspectu; perinde ac milites acriter pugnant, dum sunt in conspectu sui ducis. Sciebam enim Me jugiter a Deo conspici, ac proinde vicissim jugiter eum conspiciebam, dicens cum Elia: «Vivit Dominus, in cujus conspectu sto,» III Reg. cap. xvii, vers. 1; ac proinde omnem Meam spem, amorem et affectum in Domino Me contuente defixi, certus quod ex omni tribulatione Me liberabit et a morte ad vitam gloriosam suscitabit. Unde subdit: «Quoniam a dextris est mihi,» tanquam hyperaspistes, protector et propugnator, «ne commovear,» etc. «Et caro Mea» crucifixa, mortua et sepulta «requiescet in spe» resurrectionis, quod scilicet tertio die eam a morte ad vitam suscitabis. Ita Sancti omnes ambularunt in conspectu Dei, cogitantes se semper et ubique praesentem habere Deum, ac in ejus praesentia omnia operari et pati, ideoque per omnia studuerunt ei placere. Hic enim acer est stimulus ad virtutem. Unde S. Ephrem, serm. De Virtute, cap. x, asserit, «continua Dei recordatione animae passiones recedere, instar maleficorum praetore accedente.» Hinc Deus praecepit Abrahae: «Ambula coram Me, et esto perfectus,» Gen. xvii, 1. Vide ibi dicta. S. Basilius, Admonit. ad filium spiritalem: «Memento te sub Domini conspectibus stare, qui occulta cordis prospicit et abdita mentium novit. Quodcumque opus inchoaveris, primo invoca Dominum, et ne desinas gratias agere, cum perfeceris illud. Quaere Dominum, et invenies eum: nec dimittas cum tenueris, ut copuletur mens tua in amore ejus. Hoc stude in vita tua, ut orationem puram offeras Deo. Qualem cupis erga te esse Dominum, talis esto ipse erga conservum tuum. In omni opere quod cogitas facere, prius examina si secundum Dominum est, quod cogitas. Et si rectum est coram Deo, perfice: si vero adversum fuerit repertum, amputa illud ab anima tua.»

A dextris est mihi. — q.d. Mihi Christo, qua homo sum, Deus Pater proxime adest et assistit, ut Me protegat, conservet et resuscitet; Deus vero Filius Mihi assistit quasi hypostasis et suppositum Me sustentans, per unionem hypostaticam, quam nunquam dissolvet: ac proinde esto in morte separetur anima a corpore, tamen divinitas utrique manebit unita; perinde ac qui panem manu frangit, partes panis a sese invicem separat, sed utramque manu retinet, unam dextra, alteram sinistra.

Ne commovear. — «Sed stabiliter in eo permaneam,» ait S. Augustinus, in Psalm. xv.


Versus 27: Non Derelinques Animam Meam In Inferno

27. Quoniam non derelinques animam meam in inferno. — Ergo de fide est Christi animam post mortem descendisse ad inferos, ut habet Symbolum Apostolorum. Ita S. Ambrosius, serm. 74 De Mart.; S. Hieronymus, in Psal. xv; S. Augustinus, epist. 99, et alii passim. Inepte ergo et impie Beza secutus Calvinum, vertit: «Non derelinques cadaver meum in sepulcro;» animam in cadaver, infernum in sepulcrum inaudita metamorphosi histrionica levitate transmutans. Negat enim ipse cum suo Calvino Christum descendisse ad inferos, itaque reipsa tollit hunc articulum e Symbolo: «Descendit ad inferos,» dum eum ita interpretatur, ut idem sit quod descendit ad sepulcrum: explicat enim, inquit (imo obscurat, depravat et evertit), id quod praecessit: «Et sepultus est.» Inepte, inquam. Nam, ut alia taceam, opponitur hic anima carni. De carne enim praecessit: «Caro mea requiescet in spe;» et sequitur: «Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem,» scilicet in sepulcro. De anima vero per antithesin subjungit: «Non derelinques animam meam in inferno.» Secundo, quia Graecum ᾅδης semper infernum, nunquam sepulcrum significat. Vide Bellarminum, lib. IV De Anima Christi, cap. xii. Nota hoc «quoniam»: haec enim vox dat causam ejus quod praecessit: «Et caro mea requiescet in spe,» q.d. Ideo caro Mea secure in sepulcro quiescet in spe resurrectionis, quoniam Tu, Domine, non derelinques animam Meam in inferno, uti praedixisti et promisisti per Davidem, Psal. xv, sed tertio die eam ex inferno ad sepulcrum reduces, ut carnem rursum induat, vivificet et glorificet.

Inepte rursum Calvinus et Brentius censent descendere in infernum idem esse quod exstingui, perire et interire, q.d., inquit Calvinus: Non sines animam meam interire et exstingui, quia divinitate suffulta est. Unde recte inferas caeterorum hominum animas, quae unione hypostatica divinitatis non suffulciuntur, interire et exstingui, perinde ac animas brutorum. Vide hic ut Calvinus viam sternat atheis et atheismo.

Nec dabis Sanctum tuum. — (אַל תִּתֵּן al titten, id est non sines, non permittes.) Graece est vox masculina τὸν ὅσιόν σου, qua notatur Christus, qui est Sanctus per antonomasiam, utpote Sanctus Sanctorum, q.d. Non sines, o Domine, Me Christum secundum corpus corrumpi, quia sum Sanctus Sanctorum, quem non decet corruptio, sed incorruptio et immortalitas. Ubi nota: Sola unio hypostatica non sufficiebat (esto id exigebat) servare Christi corpus a corruptione; sed praeter eam requirebatur actio physica divinitatis, quae corpus conservaret, et tueretur ab aere, humoribus aliisque rebus quae corpora mortua corrumpere et putrefacere solent. Unde S. Augustinus, in Psal. xv, hunc locum sic exponit: «Neque sanctificatum corpus, per quod alii sanctificandi sunt, corrumpi patieris.» Idipsum ad sanguinem a Christo patiente effusum extendunt Durandus et Gabriel, quos citat et sequitur noster Suarez, III part., tom. II, disp. xlvii, sect. 3, scilicet sanguinem hunc in triduo mortis Christi non fuisse corruptum, uti corrumpi solet sanguis ab aliis hominibus effusus, eo quod eum a corruptione tutaretur Verbi divinitas, cui, aeque ut ante, manebat hypostatice conjunctus, ut fuse ibidem probat Suarez, aitque id definitum videri a Clemente VI et Pio II. Contrarium tamen, scilicet sanguinem Christi in triduo mortis ejus corruptum fuisse, mansisse tamen unitum hypostatice Verbo, non est improbabile: licet enim corruptus fuerit quoad formam vitalem (sive illa sit anima, sive alia) quam habuerat in corpore Christi vivo, idem tamen mansit incorruptus quasi sub forma cadaveris sibi accommodata; atque eo modo quo mansit ille sanguis quasi mortuus, seu quasi cadaver sanguinis, ita pariter mansit unitus Verbo.

Videre. — Id est sentire, experiri. Est catachresis: visus enim omnium sensuum nobilissimus, pro quolibet sensu ponitur in Scriptura: hic pro tactu ponitur.

Corruptionem. — Christi viventis corpus vidit corruptionem, quia mortuum est: mors enim est hominis et vitae corruptio. Christi vero morientis corpus non vidit corruptionem, Graece διαφθοράν, puta putrefactionem et incinerationem. Caeterorum enim hominum corpora post mortem putrefiunt: ex putrefactione nascuntur vermes et bufones, qui carnem usque ad ossa depascuntur: quo facto ipsi, deficiente alimento, moriuntur, putrescunt, et in sua elementa, terram et aquam, resolvuntur. Cadaver ergo abit in putredinem et vermes, inde in terram, itaque impletur prima Dei in hominem peccantem sententia: «Pulvis es, et in pulverem reverteris,» Gen. iii, 19. Christi vero corpus ab hac sententia immune fuit, tum quia peccato immune et sanctum; tum quia hypostatice unitum erat Verbo; tum denique quia passione sua meruit dominium mortis et corruptionis, ejusque exterminium per suscitationem sui et nostri.


Versus 28: Notas Mihi Fecisti Vias Vitae

28. Notas mihi fecisti vias vitae. — (Syrus, manifestasti, ostendisti, exhibuisti) vias (Hebr. et Syriace, viam) vitae, id est, Me ex morte et inferno ad vitam reduxisti et revocasti. Resurrectio enim et glorificatio corporis sunt viae quibus Christus progressus est ad vitam immortalem et gloriosam, nosque progredi faciet in universali resurrectione. Unde pro «notas mihi fecisti,» Hebr. est הוֹדִיעֵנִי todieni, quod cum sit futurum in Hiphil, proprie significat, facies Me docere, notas facere, demonstrare vias vitae, ut scilicet eas ostendam et exhibeam, tum Patriarchis et Sanctis Mecum resurrecturis, tum Meis fidelibus in die judicii Mea virtute resurrecturis. Hae vocantur viae vitae, tum quia ducunt ad novam resurgentium vitam; tum quia ducunt in coelum, quae est terra vitae et viventium. Hinc Theologi docent quod Christus in hac vita fuerit viator usque ad resurrectionem, operando et merendo nobis salutem, sibi resurrectionem: esto simul fuerit comprehensor, quia anima ejus videbat Dei essentiam, eaque visione erat beata.

Tropologice S. Augustinus, in Psalm. xv, exponit: «Notas fecisti per Me humilitatis vias, ut ad vitam redirent homines, unde per superbiam ceciderant; in quibus quia ego sum, notas mihi fecisti.» Christus enim est via, veritas et vita. S. Bernardus, serm. I in festo Apost. Petri et Pauli: «Putas parva res est, scire vivere? Magnum aliquid, imo maximum est. Non vivit qui superbia inflatur, qui luxuria sordidatur, qui caeteris inficitur pestibus; quoniam non est hoc vivere, sed vitam confundere et appropinquare usque ad portas mortis. Bonam autem vitam ego puto et mala pati, et bona facere, et sic perseverare usque ad mortem.» Et paulo post: «Arbitror autem quod tu, qui in congregatione es, bene vivis, si vivis ordinabiliter, sociabiliter et humiliter. Ordinabiliter tibi, sociabiliter proximo, humiliter Deo. Ordinabiliter, ut in omni conversatione tua sollicitus sis observare vias tuas, et in conspectu Domini, et in conspectu proximi: cavens et tibi a peccato, et illi a scandalo. Sociabiliter, ut studeas amari et amare, blandum te et affabilem exhibere; supportare non solum patienter, sed et libenter infirmitates fratrum tuorum, tam morum quam corporum. Humiliter, ut cum haec omnia feceris, spiritum vanitatis studeas exsufflare, qui ex hujusmodi nasci solet; et quantumcumque illum senseris, negare consensum.» Et S. Ambrosius, serm. 22: «Martyres, sicut viam passionis Christi experti sunt, ita experientur et vitae. Scriptum est enim: Notas mihi fecisti vias vitae. Hoc utique in resurrectione ex persona dicitur Salvatoris, ut qui dum post mortem ab inferis redit ad superos,» ac proinde amplius non fuisse in sepulcro. Nam verius est Sanctos qui cum Christo resurrexerunt, non rediisse ad mortem et sepulcrum, sed resurrexisse ad vitam immortalem atque cum Christo in corpore et anima gloriosos et triumphantes ascendisse in coelum. Hoc enim decebat triumphum Christi, ut cum in corpore glorioso triumpharet, haberet pariter Sanctos in corpore triumphi sui asseclas et stipatores, quos quasi captivitatem et praedam morti ereptam, triumphans secum duceret in coelum. Hoc etiam decebat ipsos Sanctos, quibus sane miserius fuisset rursum mori, quam optabile resurgere ad vitam tam brevem. Adde, animae eorum jam erant beatae, ac proinde par erat eas non uniri corporibus nisi gloriosis et immortalibus. Ita Origenes, S. Hieronymus, Beda, Anselmus, D. Thomas, in Matth. xxvii, 58; Clemens Alexandrinus, lib. VI Strom.; Eusebius, lib. IV Demonstr., cap. XII; Epiphanius, haeresi 75, et passim Recentiores.


Versus 30: De Fructu Lumbi Ejus

30. De fructu lumbi ejus. — In lumbis enim est origo seminis, quod ex iis per venas in membra generationi destinata descendit. Fructus ergo lumbi, vel ventris, ut vertit Syrus, sunt proles et posteri. Nota: Textus Graecus hic addit κατὰ σάρκα ἀναστῆσαι Χριστὸν, q.d. Sciens quod Deus sibi jurasset de fructu lumbi ipsius, nimirum Christum, secundum carnem suscitaturum, vel resurrecturum (nam τὸ ἀναστῆσαι, vel active suscitaturum, vel passive resurrecturum vertias), quem collocaret super sedem ejus. Vel, ut Œcumenius, q.d. Cum jurasset de fructu ventris ponere super sedem ejus, secundum carnem resurrecturum Christum praevidens, locutus est de ejus resurrectione. Verum haec verba nec habet Syrus, nec noster Interpres, et sine iis sensus constat. Unde Erasmus suspicatur ea in Graeco ab eruditulo quopiam, cui sensus non videbatur esse adeo clarus et absolutus, fuisse adjecta in margine, indeque postea in textum esse translata.

Et sepulcrum ejus est apud nos. — q.d. Corpus Davidis usque ad hunc annum jacuit in sepulcro: ergo corruptum, putrefactum et in pulverem redactum fuit. Ergo David non de se, sed de Christo prophetavit, cum dixit: «Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem.» Nota: Caute dicit S. Petrus: «Sepulcrum ejus est apud nos,» non corpus, aut caro ejus: quia videtur David paulo ante inter alios Patriarchas, puta Adam, Abraham, Isaac, Jacob, Mosen, etc., cum Christo ex sepulcro resurrexisse, Matth. xxvii, 53, ac proinde amplius non fuisse in sepulcro.

Sedere super sedem ejus, — occupare regnum Davidis patris sui in ejusque throno quasi regem sedere. Hoc Christi regnum non fuit temporale, uti Davidis, sed spirituale et aeternum. Regnum ergo Christi est Ecclesia, primum in Judaea, deinde per totum orbem sparsa, jam militans, quae in fine mundi erit triumphans. Christus enim stirpem et regnum Davidis collapsum restituit, sed augustius et nobilius: nam pro terreno coeleste, pro caduco perenne substituit. Hanc regni sui instaurationem a Prophetis promissam, avide Judaei tempore Christi exspectabant, uti etiamnum exspectant. Unde Gabriel nuntians Deiparae Christi conceptionem et incarnationem, Lucae I, 32: «Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis.» Quare frustra miseri et abjecti Judaei hoc sui Messiae regnum carnale, exile et caducum praestolantur.


Versus 31: Providens

31. Providens,προϊδών, id est praevidens. Ita Syrus.

Quia neque derelictus est in inferno, — quoad animam, sed illa ex eo egrediens ad sepulcrum carnem suam resumpsit, et cum ea gloriosa resurrexit.


Versus 33: Dextera Igitur Dei Exaltatus

33. Dextera igitur Dei exaltatus, — dum per dexteram, id est potentem Dei virtutem et operationem, quasi victor et triumphator peccati, mortis, daemonis et inferni, gloriose resurrexit et ascendit in coelum.

Promissione Spiritus Sancti accepta a Patre. — q.d. Christus accepit a Patre potestatem promittendi et mittendi Spiritum Sanctum, vel accepit a Patre, ut posset mittere in Apostolos Spiritum Sanctum quem eis promiserat. Nam Deus Pater quasi promisit Christo, Christus nobis, Spiritum Sanctum.

Effudit hunc (Spiritum Sanctum) quem vos videtis (in linguis igneis) et auditis, — per os nostrum variis linguis loquentem magnalia Dei. Hinc Patres probant contra Arianos, Christum esse Deum. Nam «quomodo Deus non est, qui dat Spiritum Sanctum? Imo quantus Deus est, qui dat Deum?» ait S. Augustinus, lib. XV De Trinit., cap. xxvi.


Versus 34: Non Enim David Ascendit In Coelum

34. Non enim David ascendit in coelum. — q.d. Ergo David cum ait, Psal. cix, uti jam citabo, «Sede a dextris meis,» non de se loquitur, sed de Christo resuscitato, quia ascendit in coelum, sedetque ad dextram Patris, ac inde effudit Spiritum Sanctum in nos. Romae quidam eruditus, Rabbino-Christianus, mihi asseruit S. Petrum hoc dixisse contra μετεμψύχωσιν Pythagorae: censuit enim Pythagoras animas de uno corpore in aliud transmigrare. Qui error Hebraeos quoque pervasit, ut antiqua sit ipsorum Cabala: unde dicunt ipsorum Cabalistae, Adam tres habere litteras, quae singulae virum illustrem significant: prima est A, quae significat Adamum; secunda est D, quae significat Davidem; tertia est M, quae significat Messiam, sive Christum. Hos ergo tres facere Adam, id est unum quasi hominem; eo quod anima Adae migrarit in Davidem, et ex Davide in Christum. Quocirca S. Petrum hunc errorem hic perstringere, ac dicere animam Christi, non Davidis, ascendisse in coelum. Ita ipse. Nam alias, inquit, quis nescit David esse mortuum, nec ascendisse in coelum? Aut quis alius unquam deliravit dixitque quod David ascenderit in coelum, ut Petro idipsum hic refutandum esset? Favet, quod simili ratione Herodes putabat animam Joannis Baptistae, a se occisi, transmigrasse in Christum, Matth. xiv, 2. Et Judaei animam Phinees censent transmigrasse in Eliam, Eliae vero animam in Joannem Baptistam. Unde eum interrogant: «Elias es tu?» Joan. I, 21.

Dixit autem ipse. — Hinc patet quod David sit auctor Psal. cix, non Melchisedech, nec Eliezer, servus Abrahae, aut quis alius, uti fingunt Rabbini. Canit enim David illo psalmo non Abrahae, nec Davidis, nec Ezechiae, uti somniant Judaei, sed Christi regnum per resurrectionem et ascensionem in coelo et in terra, quo ex Sion coepit regnare in omnes gentes, donec impios conterat in die judicii.

Dixit. — Hebr. נאם neum, id est dictum, effatum, pronuntiatum, decretum, oraculum Domini de Christo Domino meo.

Dominus (Deus Pater) Domino meo. — Hebr. אדוני adoni, q.d. Christo, qui meus, puta Davidis, cum sit filius, est tamen et Dominus, non tantum qua Deus est, sed et qua homo. Nam qua homo, jure et titulo redemptionis, aeque ac unionis hypostaticae, qua in immensum omnes homines et angelos antecellit, omnium hominum et angelorum, ac consequenter meus, id est Davidis, est Dominus. «Dixit» ergo Deus Pater Christo homini, cum triumpho ascendenti in coelum:

Sede a dextris meis, — id est mihi proximus in summa mea gloria regna. Ita S. Hieronymus et Theodoretus, in Psal. cix. Quomodo Christus sedeat ad dextram Dei, fuse explicui Colos. III, 1. Citant hunc Psalmi cix versum Christus, Matth. xxii, et S. Paulus, Hebr. I, 13, ex eoque probant Christum esse majorem angelis, esseque Deum: hoc enim dominium in Davidem omnesque homines Christus homo obtinuit, non vi humanitatis, sed unionis hypostaticae, quia scilicet ipse non est purus homo, sed homo Deus.


Versus 35: Donec Ponam Inimicos Tuos

35. Donec ponam inimicos tuos (in die judicii) scabellum pedum tuorum, — ut scilicet plane victi, tibi tuisque pedibus subjecti sint, et substrati quasi vile scabellum. Sic Sapores, rex Persarum, Valerianum Imperatorem bello victum fecit scabellum pedum: dorsum enim quasi scabellum praebebat pedibus Saporis in equum ascensuri, inquit Eutropius et Victor in Valeriano. Idem fecit Tamberlanes Bajazeti, Turcarum Imperatori victo et capto. Nota: τὸ «donec» non significat quod eousque duntaxat sessurus sit Christus ad dexteram Dei, quasi deinceps non sit sessurus et regnaturus; sed potius contrarium, q.d. Sede et regna apud me donec omnes hostes tibi subjiciam, quando longe magis sedebis et regnabis: nam non tantum apud me, sed toto orbe dominaberis, quia omnes hostes tibi subjugabo. Simile est Matth. I, 25: «Non cognoscebat eam donec peperit filium suum,» q.d. B. Virgo non concepit ex Joseph, quia non cognovit eam usque ad partum; multo minus cognovit eam post partum. Per inimicos vocat infideles, Saracenos, Paganos, haereticos omnesque impios, qui Christo noluerunt se subjicere et obedire.

Omnis domus (id est tota familia, tota posteritas, tota gens) Israel, — id est Jacobi patriarchae.


Versus 36: Et Dominum Eum Et Christum Fecit Deus

36. Quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Jesum. — q.d. Deus Pater evexit Jesum ad hoc dignitatis fastigium, ut sit Dominus universorum et Christus sive Messias, hoc est, unctus gratiae plenitudine, de qua omnes accepimus: evexit, inquam, eo ipso quo eum divinae personae et naturae in incarnatione univit. Quare perperam Ariani haec verba torquent contra divinitatem Christi; q.d. Petrus: Christus non fuit Deus et Dominus per naturam divinam, sed a Deo Patre factus et denominatus est per communicationem divinae auctoritatis et potestatis. Nam S. Petrus loquitur de Christo, non qua Deus, sed qua homo est: Jesus enim est nomen proprium hujus hominis, et qua homo factus est Dominus omnium, et Christus orbisque redemptor, dum a Judaeis crucifixus est. Ita S. Cyrillus, lib. IX Thesauri, cap. III; S. Basilius, lib. IV Contra Eunomium, et alii. Perperam quoque Theodorus Mopsuestenus docens Christum fuisse merum hominem, quia sua sanctitate meruerit conjunctionem cum divina natura, idipsum ex hoc loco probabat. Audi Vigilium: «In suprascripto xxxix cap. rursum illud quod B. Petrus dixit, Actor. II, Jesum a Nazareth, quem unxit Deus spiritu et virtute, exponens dicit, per unctionem spiritus quod meruit, et immaculatum eum per omnia factum, et ad divinam naturam meruisse conjunctionem: quae verba Christum purum hominem aperte significant. Qui ergo haec ita sapit, docet, credit, aut praedicat, anathema sit.» Ita Vigilius papa in codice Vaticano, quem citat Baronius, anno Christi 553, pag. 417.

Quem vos crucifixistis. — Hic ingens est stimulus quo S. Petrus mira libertate et sinceritate pupugit corda Judaeorum, q.d. Videte quantum scelus commiseritis: crucifixistis enim Jesum, id est Salvatorem mundi, qui est Dominus universorum et Messias, sive Christus vester. Unde notat S. Chrysostomus multos ex Judaeis, qui coram Pilato contra Christum clamaverant: «Crucifige, crucifige eum,» huic Petri concioni interfuisse, eaque compunctos se ad Christum, quem crucifixerant, convertisse.


Versus 37: Compuncti Sunt Corde

37. Compuncti sunt, — intimo dolore et contritione, quod Christum occidissent et sprevissent. Utrum hic miremur magis, Christi in suos parricidas potentiam? An clementiam? An potius utrumque? Clementia enim eos ad poenitentiam vocavit, et poenitentes in gratiam recepit habuitque loco carissimorum filiorum: potentia mentes eorum hostiles et saxeas compunxit, et commovit fecitque benevolas et amicas, ut Christum, quem antea summe oderant, diligerent. Haec mutatio dexterae Excelsi. Haec vis compunctionis.

Praeclare S. Bernardus, tract. De Modo bene vivendi, serm. 10: «Maria Magdalena per compunctionem et lacrymas meruit a Domino audire: Remittuntur tibi peccata tua. Bona compunctio thesaurus est desiderabilis, et inenarrabile gaudium in mente hominis. Anima quae in oratione habet compunctionem, proficit ad salutem. Lacrymae poenitentium pro baptismate reputantur apud Deum. Compunctio cordis sanitas est animae. Compunctio lacrymarum remissio est peccatorum. Compunctio Spiritum Sanctum reducit ad se, quia cum Spiritu Sancto mens visitatur, statim homo peccata sua plorat.» Subdit deinde quatuor causas et motiva compunctionis: «Ploramus enim propter peccata nostra, et propter miseriam hujus mundi, ac propter compassionem proximi, et propter dilectionem coelestis praemii. Propter peccata flebat ille qui dicebat: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Idem de miseriis hujus mundi gemebat, cum dicebat: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est! Habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea. Dominus per compassionem flevit super Lazarum et super civitatem Jerusalem, dicens: Quia si cognovisses et tu. Etiam Paulus Apostolus, qui praecepit gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus, per compassionem dolebat, dicens: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Cum dilectione coelestis praemii plorabant justi dicentes illud Psalmistae: Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui Sion.» Actus vero heroicus effectusque compunctionis est, quem assignat S. Chrysostomus, lib. II De Compunctione, dicens: «Haec est humiliati cordis vera compunctio, magna agere et humilia loqui: justa operari et super peccatores timere ac tremere.»


Versus 38: Poenitentiam Agite Et Baptizetur

38. Poenitentiam agite. — Poenitentiae ante baptismum requisita et necessaria est contritio, non perfecta, quae est dolor de peccatis ex amore Dei, quia scilicet homo per eum Deum super omnia diligit, quem olim offendit: quem tamen requirit Navarrus in Enchirid., cap. 1, n. 38; sed imperfecta, quae a Theologis dicitur attritio, estque dolor de peccatis ob metum gehennae et damnationis. Hac enim dispositione posita, baptismus, qui est regeneratio animae, ei gratiam, quasi novam primamque Spiritus vitam infundit: alioqui, si contritio perfecta requireretur, cum haec maneat ex perfecto amore Dei, ideoque hominem justificet et vivificet, sequeretur vitam requiri ante vitam; nec baptismum regenerare, sed contritionem illi praeviam. Excitandi tamen sunt poenitentes baptizandi ad veram contritionem, utpote perfectiorem, uti Petrus hic eos, licet compuncti essent, excitat ad compunctionem augendam, declarandam et perficiendam.

Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi, — puta in fide, professione, virtute, meritis et baptismo Jesu Christi (non Joannis Baptistae, aut Pharisaeorum, qui sua multaque habebant baptismata), credendo et profitendo hunc esse Christum, unicumque mediatorem a Deo Patre propositum ad assequendam remissionem peccatorum, justitiam et salutem. Porro baptismus Christi est is qui confertur in nomine SS. Trinitatis, dicendo: «Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.» Tres enim personae SS. Trinitatis (hujus enim confessio et professio est baptismus) explicite et distincte in baptismo exprimendae sunt. Licet enim de hac re olim nonnulli dubitarint, imo negarint id esse necessarium, censentes sufficere ut baptizans dicat: «Ego te baptizo in nomine Jesu Christi,» eo quod id hic dici videatur, tamen contrarium declaravit et definivit Ecclesia. Vide Franciscum Suarez, III part., tom. III, disp. xxi. Adde, fortasse Apostolos primis illis temporibus, formae baptismi addidisse nomen Jesu Christi dicendo: «Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii Jesu Christi, et Spiritus Sancti,» ut huic novo nomini fidem, amorem et reverentiam conciliarent. Quare certum est S. Petrum, antequam hosce poenitentes baptizaret, catechizasse eos ac docuisse mysterium SS. Trinitatis aliosque symboli articulos; ac deinde eos in nomine S. Trinitatis baptizasse: quae omnia compendio perstringens S. Lucas, ait eum dixisse: «Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi.» Nam, ut notat S. Augustinus, lib. III Contra Maximin., cap. xvii, una persona SS. Trinitatis aliam non excludit, sed includit: quocirca Scriptura nunc unam, nunc aliam, nunc omnes nominat, ut significet omnes tres esse ejusdem essentiae et potentiae. Et Theophylactus, in fine Evang.: «Christi, id est uncti, nomen, in se continet et Patrem ungentem, et unctionem Spiritum, et unctum Filium.»

Tropologice S. Chrysostomus, hom. 42 in II ad Corinth.: «Cum per Jesum Christum mortuum vivamus, ei utique ob quem vivimus, vivere debemus.» Et S. Bernardus, serm. De quadruplici Debito: «Christo Jesu debes omnem vitam tuam, quia ipse vitam suam posuit pro tua, et cruciatus amaros sustinuit, ne tu perpetuos sustineres.» Ac post multa ita concludit: «Cum ergo ei donavero quidquid sum, quidquid possum, nonne istud est sicut stella ad solem, gutta ad fluvium, lapis ad montem, granum ad acervum?» Idem, tract. De Dilig. Deo: «Si totum me debeo pro me facto, quid addam jam pro refecto, et refecto hoc modo? Nec enim tam facile refectus quam factus; nam qui me semel, et tantum dicendo fecit, in reficiendo profecto et dixit multa, et gessit mira, et pertulit dura; nec tantum dura, sed et indigna. In primo opere me mihi dedit, in secundo se; et ubi se dedit, me mihi reddidit. Datus ergo et redditus, me pro me debeo, et bis debeo. Quid Deo retribuam pro se? Nam etiamsi me millies rependere possem, quid sum ego ad Deum?» Idem, serm. 20 in Cant.: «Dignus plane est morte, qui tibi, Domine Jesu, recusat vivere, et mortuus est; et qui tibi non sapit, desipit; et qui curat esse nisi propter te, pro nihilo est, et nihil est. Propter temetipsum, Deus, fecisti omnia, et qui vult esse sibi et non tibi, nihil esse incipit inter omnia.»

Et accipietis donum Spiritus Sancti. — Primo, q.d. Accipietis ipsum Spiritum, qui est primum et increatum Dei donum, uti ostendi, vers. 4. Secundo, q.d. Accipietis gratiam et justitiam, quae est donum Spiritus Sancti. Tertio, Franciscus Suarez, tract. De Sacramento Confirmationis, disp. xxxii, sect. 1, per «donum Spiritus Sancti» accipit gratiam sacramenti Confirmationis, quae eximia est et singulare donum Spiritus Sancti. Unde sacramento Confirmationis hunc effectum tribuit Scriptura, quod conferat Spiritum Sanctum, ut patet Act. viii et cap. xix. Olim enim cum grandaevi baptizabantur, mox a baptismo conferebatur eis sacramentum Confirmationis.


Versus 39: Vobis Enim Est Repromissio

39. Vobis enim est repromissio, — ad vos quasi filios Abrahae, pertinet promissio Abrahae facta de Christo, quod scilicet per eum benedicendae, id est justificandae et salvandae, essent omnes gentes, Gen. xxii. Haec ergo promissio est de Christo, ac consequenter de Spiritu Sancto, quem aeque ac Apostoli recepturi erant in baptismo, si crederent in Christum.

Omnibus qui longe sunt, — a Deo, Ecclesia, fide et salute, puta Gentilibus, quibus ait Apostolus, Ephes. II, 12: «Eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes et sine Deo in hoc mundo. Nunc autem in Christo Jesu vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.»


Versus 40: Salvamini A Generatione Ista Prava

40. Testificatus est, — διεμαρτύρετο, id est quasi testibus adhibitis asseverabat, confirmabat et contestabatur vera esse sua dicta et dogmata de Christo. Testes hi erant, tum Scriptura et prophetiae de Christo, tum commemoratio sanctitatis et miraculorum vitae et passionis Christi, tum ipsi Apostoli caeterique fideles, quin et ipsi Judaei, qui Christi vitam, miracula et mortem viderant.

Exhortabatur. — Syrus, postulabat, vel efflagitabat ab eis.

Salvamini a generatione ista prava. — q.d. Per fidem et baptismum Christi vitamque Christianam segregate vos ab hoc saeculo infideli et impio, puta a Judaeis et Gentibus infidelibus et impiis, ut salvetis animas vestras. Praeclare S. Eucherius, epist. ad Valerianum: «Vera beatitudo est, saeculi beatitudinem spernere, neglectisque terrenis in divina flagrare. Abrumpatur illa interminabilis saecularium negotiorum catena. Nihil est magnum re, quod parvum tempore: nec longis dilatatur gaudiis, quidquid arcto fine concluditur.»

Moraliter nota, conversationem cum saecularibus et impiis esse periculosam ac ducere ad interitum aeternum. Pauci enim tam fortes et constantes sunt, ut tot pravis exemplis, sermonibus, invitationibus, irrisionibus, minis, etc., impiorum semper resistant, nec iis se ad eorum mores flecti sinant. Qui ergo sapit, cum Loth fugiat de Sodoma, ne ejus incendio afflictetur. Verum enim est illud Eccles. xiii: «Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et qui communicaverit superbo, induet superbiam.» Et illud S. Hieronymi, epist. 7: «Proclivis est malorum imitatio, et quorum virtutes assequi nequeas, cito imitaris vitia.» Nam, ut ait S. Cyprianus, lib. De Spectac., «nihil facilius, quam ut superbia superbiam, iracundia iracundiam, omne denique vitium, sui generis vitium in aliorum animis pariat, non modo nescientibus et non advertentibus, sed saepe etiam invitis.» Exemplo est S. Augustinus, qui lib. II Confess., cap. iii et ix, deplorat quod juvenis inter coaetaneos suos jactantes vitia sua, ipse etiam stimulabatur non modo ad eadem facienda, sed etiam ad fingenda quae non fecerat, ne videretur abjectior, quo erat innocentior; et ne vilior haberetur, quo erat castior. Nimis enim contagiosam rem esse malos sodales, cum dicitur: «Eamus, faciamus,» et pudet non esse impudentem. Similis huic concioni Petri est concio S. Joannis, Epist. I, cap. ii, dum ait: «Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae.» Et S. Leonis serm. 5 De Quadrages.: «Plena omnia periculis, plena laqueis. Incitant cupiditates, insidiantur illecebrae; blandiuntur lucra, damna deterrent; amarae sunt obloquentium linguae, nec semper veracia sunt ora laudantium.» Quocirca sapienter S. Bernardus, epist. 103: «Beatus qui post illa non abiit quae possessa onerant, amata inquinant, amissa cruciant.» Vide S. Ambrosium, lib. De Fuga saeculi.


Versus 41: Appositae Sunt Animae Circiter Tria Millia

41. Appositae sunt — Ecclesiae et coetui fidelium qui tum collecti erant pauci numero, puta 120, super quos descendit Spiritus Sanctus. Sic ait Jeremias, L, 5: «Apponentur ad Dominum foedere sempiterno.»

Animae, — homines. Est synecdoche: pars enim ponitur pro toto.

Tria millia. — Vide hic fructum sanguinis Christi: vide et linguam igneam Spiritus Sancti, per os Petri jaculantem ignea verba quasi tela, quibus totum auditorum coetum amore Christi accendit et inflammavit. Erant hae primitiae fervoris et spiritus.


Versus 42: Perseverantes In Doctrina Apostolorum

42. Erant autem perseverantes, — προσκαρτεροῦντες, id est perdurantes magna continuaque instantia et constantia. Vide dicta cap. 1, 14.

In doctrina Apostolorum, — audienda, ruminanda, meditanda.

Et communicatione fractionis panis. — Graece communicatione et fractione panis. «Communicatione,» scilicet bonorum, inquit Vatablus, et officiorum mutui obsequii, ait Cajetanus, q.d. Primi Christiani mutuo suas opes, res et obsequia magna charitate communicabant: erant enim ipsis omnia communia. Verum de hac operum communione dicet Lucas, vers. 44. Quare melius noster Interpres τὸ et accepit quasi exegeticum, pro id est, uti alibi saepe accipitur; aut potius censuit esse hendiadyn, qua unum per duo dicitur, ut apud Virgilium: «Aurum frenosque momordit,» id est aureos frenos momordit. Sic «in communicatione et fractione panis,» id est in communicatione fractionis panis, vel quae communicatio erat fractio, sive in fractione panis: alioqui τὸ «communicatione» caret genitivo, nec explicatur cujus rei fuerit haec communicatio.

Unde pro «communicatione,» Graece est κοινωνία, id est communio, sive communis unio, quo nomine a S. Paulo et Patribus vocatur Eucharistia quatuor de causis. Prima est, quia ipsa est mensa et cibus communis, cui assident et communicant omnes fideles. Unde Graeci coenam quasi κοινήν, id est communem, nuncupari censent. Secunda, quia in Eucharistia communicamus cibo plane eidem et individuo, puta corpori Christi, quod non fit in aliis coenis, ubi unus hanc cibi partem, alius aliam sumit et manducat. Unde S. Chrysostomus, hom. 88 in Matth., ait «nos per communicationem cum Christi corpore fieri massam unam;» et Cyrillus Alexandrinus, lib. IV in Joan., cap. xvii: «Sicut cera cerae liquefactae miscetur, et ignis ferro ignito se insinuat, ita nos miscemur corpori Christi,» ac consequenter ejus divinitati; itaque efficimur «concorporei et consanguinei Christi,» imo Christiferi. Quocirca Isidorus Pelusiota, lib. I, epist. 228, asserit «communionem vocari, propter conjunctionem cum Deo, et quia regni participes reddit.» Hoc est quod ait Paulus, I Corinth. x, 16: «Calix benedictionis cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est?» Ubi et tertiam rationem subdit, dicens: «Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus omnes, qui de uno pane participamus,» q.d. Eucharistia est communis omnium fidelium unio; nam unit omnes eidem corpori Christi, ac consequenter unit omnes inter se. Quae enim sunt eadem uni tertio, sunt et eadem inter se. Quocirca S. Dionysius, Eccles. Hier., cap. III: «Divinissima unius ejusdemque panis atque poculi communis pacificaque communicatio, divinam illis velut convictoribus morum conjunctionem sancit;» additque quod Eucharistia sit omnium «Sacramentorum consummatio et perfectio.» Denique Eucharistia uniendo nos Christo, omnibus et singulis Christi sanguinem, passionem et merita communicat.

Fractionis panis. — Beza et haeretici, ac nonnulli Catholici accipiunt panem communem, q.d. Christiani habebant mensas communes, agitabant convivia communia. Verum haec non est laus Christianorum, sed Epicureorum. Dico ergo Graece esse τοῦ ἄρτου, id est illius panis, scilicet Eucharistici et divini. Unde Syrus clare vertit, Eucharistiae: hoc enim nomen, licet Graecum, retinuerunt Syri, uti et Latini. Et patet ex circumstantiis: haec enim fractio panis interjicitur inter doctrinam Apostolorum et orationes. Erat ergo ejusdem ordinis, puta spiritualis, uti illa erant spiritualia, non carnalis. Alludit enim Lucas ad verba sui Pauli, I Corinth. x, 16, paulo ante citata, ubi Eucharistiam vocat fractionem panis, ob causas quas ibidem recensui; quibus adde primos Christianos post Eucharistiam agitasse commune convivium, quod ob symbolum charitatis vocabant agapen, in qua eumdem panem cibumque frangebant et manducabant, de quo dixi, I Corinth. xi, 24. Porro haec mox a Pentecoste prima descensuque visibili Spiritus Sancti contigerunt. Post eam ergo illico a fidelibus coepit frequentari Eucharistia, indeque tantus eorum fervor. In cujus rei memoriam, festum Corporis Christi institutum ab Urbano IV Pontifice, ab eodem jussum est celebrari feria quinta post Octavam Pentecostes. Nam, ut ait S. Thomas, in Officio Eccles. illius festi, «congruit ut tanti Sacramenti institutionem illo tempore specialiter recolamus, quo Spiritus Sanctus corda discipulorum edocuit, ad plene cognoscenda hujus mysteria Sacramenti: nam et in eodem tempore coepit hoc Sacramentum a fidelibus frequentari.»

Nota hic tria primaria primorum Christianorum munia et exercitia, nobis, quoad possumus, imitanda et frequentanda. Perseverabant enim primo, in doctrina Apostolorum: ita et nos in concionibus verboque Dei audiendo, legendo, ruminando perseveremus. «Qui enim ex Deo est, verba Dei audit,» ait Christus, Joan. viii, 47. Verbum Dei est lux animae et semen orationis, meditationis omniumque bonorum operum, juxta illud Psalm. cxviii, 105: «Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lux semitis meis.»

Secundum est, sancta communio Eucharistiae, per quam ipsi Christo realiter et substantialiter unimur. Sicut enim cibus unitur corpori, et in illud convertitur; ita Christus quasi cibus unitur nobis: verum non se in nos, sed nos in seipsum convertit, juxta illud quod dixit S. Augustinus: «Non me mutabis in te, sed tu mutaberis in me.» Qua de causa primi fideles quotidie communicabant, uti hic innuit S. Lucas, eaque praecipua fuit causa tantae sanctitatis et perfectionis eorum. Idem facere etiamnum dicuntur Abyssini sub Preto-Joanne. Hoc est quod oramus in oratione Dominica: «Panem nostrum quotidianum,» Graece ἐπιούσιον, id est supersubstantialem, ut vertit Interpres S. Matthaei, cap. vi, 11, «da nobis.» Hinc Tertullianus, lib. De Oratione, cap. ult., ait «solvendam esse orationem, corpore Domini accepto.» Hac de causa olim fideles Eucharistiam domum deferebant, praesertim tempore persecutionis, ac quotidie eam sumebant, ut se armarent ad martyrium; eaque fuit causa fortitudinis tot Martyrum, uti docet S. Cyprianus, lib. De Spectac., et Exhort. ad Mart. Quocirca Concilium Florentinum docet effectum Eucharistiae esse augmentum gratiae, et omnem illum effectum, quem materialis cibus in corpore efficit. Et infra subdit Eugenius Pontifex: «Hujus Sacramenti effectus, quem in anima efficit digne sumentis, est adunatio hominis ad Christum; et quia per gratiam homo Christo incorporatur, et membris ejus unitur, consequens est, quod per hoc Sacramentum in sumentibus digne gratia augeatur.» Et Tridentinum, sess. xiii, cap. ii, docet «hoc Sacramentum esse institutum tanquam spiritualem animarum cibum, quo alantur et confortentur viventes vita illius qui dixit: Qui manducat me, et ipse vivet propter me; et antidotum quo liberemur a culpis quotidianis et a peccatis mortalibus praeservemur.»

Hinc vocatur «panis,» sed sacer et transsubstantiatus, non tantum quia habet speciem panis, sed etiam quia ad omnem cibum adhibetur panis; unde panis a pascendo dicitur. Hinc et ab Hebraeis quilibet cibus et pabulum dicitur panis. Eucharistia autem omnimodo pabulo animam pascit; est ergo panis et plusquam panis.

Praeclare S. Cyprianus, De Coena Domini: «Qui manducat ex hoc pane, ultra non esurit: qui bibit, ultra non sitit; quoniam mysterii hujus sic sufficit gratia, sic reficit intelligentia, ut cuicumque tantae rei innotuerit plenitudo, omnis consummationis fine invento, Christi bajulus ipsum ferat in pectore, ipsum gerat in mente, et omni tempore habitatori suo dicta et facta jubilatione consona laudes resonent et gratiarum actiones decantent. Haec ebrietas non accendit, sed exstinguit peccatum: in hoc vino non est luxuria, nec movetur ad ludum post hunc potum lascivia. Cum sopivit oblivio cuncta carnis ludibria, mira sunt quae sentit, magna quae videt, inaudita quae loquitur: quem Agnus iste paschalis inhabitat, cujus animam meri hujus fortitudo hilaritate inexplicabili laetificat et delectat.»

Tertium est, oratio qua Deum laudamus, gratias agimus, novamque gratiam poscimus et impetramus. Ubi obiter nota, Lucam hic tribus verbis describere ritum et ordinem quem primi fideles servabant in suis coetibus et synaxibus: primo, enim audiebant verbum Dei; secundo, communicabant; tertio, Deo canebant hymnos, psalmos et cantica spiritualia, uti ostendi, I Corinth. cap. xiv. Haec enim tria sunt necessaria Ecclesiae et cuivis fideli, ejusque sunt quasi anima et vita. Sicut enim ad vitam corpoream requiruntur tria, scilicet sol, panis et halitus sive respiratio, ita totidem requiruntur ad vitam spiritualem, nimirum spiritualis sol, puta verbum Dei; spiritualis panis, puta Eucharistia; et spiritualis halitus, puta oratio: hac enim halitum spiritum divinum e coelo attrahimus et haurimus, juxta illud Psal. cxviii, vers. 131: «Os meum aperui, et attraxi spiritum.» Haec tria adumbrata fuerunt tribus vasis in templo veteri, puta in Sancto, quae erant candelabrum septiceps, mensa panum propositionis et altare thymiamatis: candelabrum enim repraesentat verbum Dei; mensa panum, Eucharistiam; altare, orationem, haec enim est thymiama Deo odoratissimum et gratissimum, ut patet Apoc. viii, 3. Porro, «oratio perfecta est,» ait S. Bernardus, tract. De Natura divini amoris, cap. III, «in qua tanta sit fides, ut speret omnia; tanta devotio, ut Deum videatur cogere (qualis erat S. Catharinae Senensis, dicentis: Domine, non dimittam te, nisi hanc illamve animam, virtutem aut gratiam mihi concesseris); tantus amor, ut omnia quae petit, in ipsa oratione se sentiat obtinere; tam benigna humilitas, ut in omnibus non suam, sed Dei voluntatem in se fieri praeoptet.» Talis fuit horum primorum fidelium, ideoque omnia quae poposcit a Deo, protinus impetravit.

Panis. — Ex hoc loco colligitur, sufficere laicis sumere Eucharistiam sub una specie panis, nec requiri alteram, puta calicis. Crescente enim in immensum numero fidelium, difficile et pene impossibile erat omnibus dari calicem. Adde, multos esse abstemios, qui abhorrent a vino; esseque in tanto numero evidens periculum irreverentiae et effusionis sanguinis, praesertim in turba rudium et rusticanorum. Objiciunt haeretici, sub pane intelligi calicem; nam certum est Apostolos et sacerdotes obtulisse sacrificium, in quo requiritur consecratio tam vini, quam panis. Respondeo: Lucas hic non loquitur de sacrificio sacerdotum, ad quod requiritur utraque species, sed de communione fidelium laicorum, in qua cum duntaxat nominet panem, colligimus eum solum fuisse datum et distributum in tot millium turba.


Versus 43: Fiebat Autem Omni Animae Timor

43. Fiebat autem omni animae timor. — «Timor» hic erat sacer quidam horror et reverentia, qua videntes linguas igneas et audientes sermones igneos, timebant et venerabantur Apostolos quasi homines coelestes et divinos, qui miracula patrare, et cum Elia ignem e coelo devocare et in hostes vibrare possent. Sic «primus in orbe deos fecit timor,» ait Poeta. Sic, visis Christi prodigiis, dicuntur turbae timuisse, Lucae vii, 16: timor hic non erat aliud quam religio et reverentia erga Christum, ex ejus miraculis concepta. Sic Matthaeus, cap. ix, 8, sanato paralytico a Christo, ait: «Timuerunt turbae,» Graece ἐθαύμασαν, id est admiratae sunt; admirationis enim effectus est timor, sive reverentia. Unde S. Lucas idem narrans, cap. v, 26 Evang., scribit: «Apprehendit omnes» ἔκστασις, id est ecstasis, puta timor ex stupore manans et in Dei glorificationem erumpens. Ecce ut Spiritus Sanctus apostolos antea timidos veluti cervos, facit omnibus terribiles quasi leones. Ecce quanta est vis sanctitatis, quam etiam impii verentur et expavescunt.

Prodigia. — Hisce enim a Deo erat confirmanda nova primaque fides de Christo, ut per ea credibilia fieret hominibus; alioqui temere credidissent. Quare similia ab haereticis nova dogmata afferentibus poscenda et exhibenda sunt, si sibi credi velint. Vere Richardus Victorinus, lib. 1 De Trinit., cap. II: «Si error est quod credimus, a te decepti sumus: ista enim in nobis iis signis et prodigiis confirmata sunt, quae non nisi a te fieri potuerunt.»

Et metus erat magnus in universis. — Haec verba desunt in Graeco et Syro, quia idem sunt cum eo quod praecessit: «Fiebat autem omni animae timor,» illudque exaggerant et inculcant.


Versus 44: Omnes Qui Credebant Erant Pariter

44. Omnes etiam qui credebant, erant pariter. — Graece ἐπὶ τὸ αὐτὸ, erant in idipsum; Syrus, erant simul; Tigurina et Pagninus, erant conjuncti, non quod simul habitarent; hoc enim erat impossibile in tanta hominum, praesertim conjugatorum et mechanicorum turba. Quae enim domus tot millia fidelium cepisset? Erant ergo simul, quia statis horis simul ad synaxin, puta ad concionem, communionem et orationem, de quibus paulo ante dixit Lucas, in templum conveniebant. Id nostri Anabaptistae, quasi simiae imitantur in Moravia: quisque enim eorum suam domum et officinam habet, sed statis horis ad suas synaxes coeunt omnes. Adde, Apostolos et capita Ecclesiae, puta primarios fideles, simul habitasse juxta templum in porticu Salomonis. Hoc est enim quod ait Lucas, cap. v, 12: «Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.» Denique sociabant se, ut vicini invicem habitarent circa templum, quoad poterant, et quantum officia rerumque status cuique permittebant, uti videmus in urbibus recte constitutis, cives qui ejusdem sunt sectae, nationis, mercaturae, vel opificii, simul habitare in eadem platea. Et hoc innuit Lucas dicens, vers. 46: «Frangentes circa domos panem.»

Et habebant omnia communia. — Meum enim et tuum est causa omnis discordiae, ait S. Chrysostomus. Plato ideam perfectae reipublicae describens deposcit, ut in ea omnia sint communia, ad perfectam civium unionem et concordiam, etiam uxores. Sed in eo foede erravit: uxorum enim communitas repugnat legi naturae, quae sancit unam cum uno copulandam ad prolis certitudinem et debitam educationem. Primi Christiani ergo hoc sustulerunt omniaque habuerunt communia praeter uxores, ac proinde vixerunt quasi Religiosi; imo religiosae vitae fundamenta ab eis jacta esse, docent S. Hieronymus, lib. De Viris illustr., in S. Marco; S. Augustinus, epist. 109, et S. Basilius in Regul. fusior., Reg. XIX et XXXII. Vidit hoc per umbram Pythagoras, cum auream hanc gnomen edidit: «Amicorum omnia communia;» ex quo Diogenes colligebat, «sapientis esse omnia quae in orbe sunt:» haec enim sunt Dei, cujus amicus est sapiens; testis est Seneca, lib. VII De Beneficiis, cap. XII.

Ex hoc ergo loco, quod primi Christiani haberent omnia κοινά, id est communia, ortum est coenobiale vivendi institutum, puta Coenobia et Coenobitae, inter quos primi fuerunt Essaei, quorum parens fuit S. Marcus, de quorum sanctitate mira scribit Eusebius, lib. II Hist., cap. XVII; S. Hieronymus, lib. De Script. Eccles., in Vita S. Marci. Quocirca recte idem S. Hieronymus, eodem libro in Philone: «Talis primo credentium fuit Ecclesia, quales nunc Monachi esse nituntur et cupiunt, ut nihil usquam proprium sit, nullus inter eos dives, nullus pauper: patrimonia egentibus dividantur, orationi vacetur et psalmis, doctrinaeque et continentiae, quales et Lucas refert primum Hierosolymis fuisse credentes.» Quocirca ex tunc coepit vita Religiosa et Coenobitica a viris perfectionis avidis, qui primaevam Apostolorum et fidelium vitam aemulari conabantur, quorum ingens fuit multitudo per orbem sparsa, uti testatur S. Dionysius, Eccl. Hierarch., cap. X. Eam deinde post annum Domini 300, instauravit S. Antonius in Aegypto, S. Basilius in Graecia, S. Hieronymus in Syria, S. Augustinus in Africa, S. Benedictus in Italia totoque Occidente, quem deinde secuti sunt S. Bernardus, S. Dominicus, S. Franciscus, etc.

Porro haec communio bonorum, magnum est virtutis et perfectionis compendium. Nam primo, ingens est charitatis mutuae incentivum. Unde S. Laurentius Justinianus, lib. De Obedientia, cap. XVIII: «Quid aliud esse dixerim Religiosorum monasteria, et Deo famulantium loca, quam stadia militaria atque spiritualia castra pugnantium? Nonne in eisdem frequentissimae devotionis lacrymae, compunctionis gemitus, suspiria pietatis, compassionis et charitatis ad Deum incessanter effunduntur vota?» Et paulo post: «Quid oro locupletius, quam nihil habere et omnia possidere? Carere rebus superfluis, et uti necessariis? Proprium spernere patrimonium, et Christi esse haeredem? Monasteriorum quippe redditus thesauri sunt Salvatoris, ii profecto communes fiunt omnibus in commune viventibus. Non secernitur persona divitis, non potentis statui defertur; sed prout cuique expedit, erogantur; quod est opus divinum, commendatio gratiae, charitatis officium et naturae exemplum.»

Secundo, quia amorem et affectum avocat ab opibus et deliciis terrenis, quasi vilibus et exilibus, eumque totum transfert in Deum et res coelestes: quo fit, ut in coelo defixus quasi aquila, pompas omnes et dignitates terrae velut formicas aspiciat et despiciat, ac quasi rex omnibus emineat et dominetur, juxta illud ab Isaia, cap. LVIII, promissum: «Sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob patris tui.» Nam, ut ait S. Cyprianus, tract. De Orat. Domin.: «Qui renuntiavit jam saeculo, major est honoribus ejus et regno; et ideo qui se Deo et Christo dedicat, non terrena, sed coelestia regna desiderat.» Coenobita ergo celsior est mundo, dominus universi, par angelis, civis Sanctorum, domesticus paradisi, haeres Dei, cohaeres Christi. Vide S. Chrysostomum, homil. 15 ad Popul. Hinc nullum, licet potentem et principem, timet, nulli adulatur, sed libere quorumvis vitia carpit, audacter tyrannis resistit, ut Elias restitit Achab, Nathan David, Eliseus Joram, Moses Pharaoni, qui proinde a Deo audivit: «Constitui te Deum Pharaonis,» Exod. VII.

Tertio, parit meritorum et bonorum omnium communionem. Unde S. Basilius, Const. monast., cap. XIX: «Communis eis est Deus, communis pietatis mercatura, communis salus, communia certamina, communes labores, communia praemia et certaminum coronae, ubi multi unus, et unus, non solus, sed in pluribus.»

Quarto, aufert materiam litium, cupiditatum, vitiorum et tentationum omnium; ac ex adverso materiam tempusque et aptitudinem suggerit vacandi sibi et Deo, meditandi, exercendi opera pietatis, spei, charitatis et virtutum omnium. Juxta illud Psal. XXXIX: «Ego autem mendicus sum et pauper: Dominus sollicitus est mei.» Vere S. Augustinus, serm. 33 De Verbis Apost.: «Amor rerum terrenarum viscus est spiritualium pennarum. Ecce concupisti, haesisti. Quis dabit tibi pennas ut columbae? Quando volabis ubi vere requiescas, quando hic ubi male haesisti, perverse acquiescere voluisti?»

Quinto, parit animi pacem, serenitatem, laetitiam et jubilum perpetuum. Haec ergo vita accedit ad vitam quam egit Adam et Eva in paradiso, estque inchoatio vitae coelestis, quam Beati agunt in coelo. Quocirca haec primorum Christianorum «vita erat angelica,» ait S. Chrysostomus, juxta illud Christi: «Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo,» Matth. xix, 21. Et illud Psalm. LXXII: «Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram, Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum?» Unde S. Laurentius Justinianus, Opusc. De Monastica conversat., cap. II, pulchritudinem vitae coenobiticae, qualem agunt claustrales, describens: «Est claustrum hortus conclusus, paradisus deliciarum, thalamus nuptialis, cubile immaculatum, virtutum schola, tabernaculum foederis, reclinatorium sponsi, bellatorum statio, sanctitatis domus, castitatis custos, prudentiae firmamentum, religionis magisterium et obedientiae sanctae speculum singulare.»


Versus 45: Possessiones Et Substantias Vendebant

Possessiones. — Agrorum aut domorum, ut explicat Lucas, cap. IV; unde possessio dicitur quasi pedum sessio aut positio, ait Festus: fundi enim aut domus possessio capiebatur immittendo in eam pedem, quasi in rem propriam et peculium.

45. Et substantias (bona mobilia, ut pecora et supellectilia) vendebant, — studio tum paupertatis et perfectionis calcantes terrenas opes et anhelantes ad coelestes; tum vitae communis et charitatis, ut ea in fratres, puta Christianos, praesertim egentes distribuerent; tum ex instinctu Dei quasi praesagientes imminentem persecutionem, ne bona haec a Judaeis confiscarentur, sed ut ipsi ex eorum pretio viverent aliisque fidelibus in persecutione bonis suis spoliatis succurrerent, juxta illud Apostoli, Hebr. cap. X, vers. 34: «Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.» Unde Melchiades Pontifex, XII, Quaest. I, cap. Futuram, ait quod futuram Ecclesiam in gentibus Apostoli praevidebant, idcirco praedia in Judaea minime sunt adepti, sed pretia tantummodo ad fovendos egentes: praesertim quia praevidebant Jerusalem et Judaeam paulo post a Tito et Romanis plane vastandam. Idem fecerunt deinceps Christiani, qui, vigente persecutione, parabant se ad martyrium, ut S. Valerianus, S. Cæcilia, S. Sixtus, S. Laurentius, qui bona etiam Ecclesiae divendebant et distribuebant inter fideles egenos, ne persecutores ea confiscarent et raperent, prudenti sane pioque consilio.

Prout cuique opus erat. — «Non quod pueriliter quis gestire poterat: nil ibi otiosum erat, ac multo minus superbum: quod opus erat, hoc est, quantum ad indumenta, quod et nuditatem tegeret et frigus repelleret,» ait S. Bernardus, Apolog. ad Gul. Abb.


Versus 46: Frangentes Circa Domos Panem

46. In templo. — Hoc imitantur hodie Coenobitae et saeculares pii, tam viri, quam matronae, quae omne tempus quod a negotiis liberum habent, in templo orationi, lectioni et concioni impendunt. Ubi enim quis melius, jucundius, utilius, nobilius versetur, quam cum Deo in ejus domo?

Et frangentes circa domos panem, — (Graece κατ' οἶκον, id est circa domum, puta Dei, hoc est templum, ait Œcumenius) qui proinde cum multis aliis censet panem hunc quem in templo frangebant, fuisse Eucharistiam. Unde pro panem, Syrus vertit munus benedictum, puta panem consecratum et transsubstantiatum, Deoque quasi minchah in sacrificium oblatum. Idque est valde probabile, quia Eucharistia a Paulo et Luca vocatur fractio panis. Nec obstat, quod Noster Graece κατὰ οἴκους vertat circa domos, puta domatim, per domos singulas, idque recte ex graecismo; quia, crescente numero fidelium, per varias domos eos distribuere in iisque Eucharistiam celebrare oportebat. Atque exinde ortae et distinctae paroeciae, quibus singulis suus praeest Parochus, sive Pastor, cum primitus una esset οἶκος, sive domus et coenaculum fidelium, uti patet cap. I, vers. 13. Alii tamen, ut Lyranus, Cajetanus et Carthusianus significant hunc panem fuisse usualem et communem, q.d. «Frangebant,» id est distribuebant per domos panem, id est cibum, pro numero, qualitate et quantitate incolarum cujusque domus. Unde notat Chrysostomus, dici panem, q.d. Alimentum necessarium, non delicias. Huic sensui favet id quod sequitur: «Sumebant cibum cum exultatione,» sed hoc recte accipias de agape post Eucharistiam, q.d. Post Eucharistiam sumebant agapen, sive cibum in epulo et convivio communi, instituto in memoriam ultimae cenae Christi communis, ad symbolum et stimulum charitatis. Unde pro sumebant, graece est μετελάμβανον, id est simul sumebant cibum communem, scilicet in agape, quam post Eucharistiam celebrabant.

Cum exultatione, — tum ob receptam Christianismi gratiam, tum ob supradictam Eucharistiam, tum ob agapen tantamque in se invicem charitatem mutuam. Videbant enim novam in mundo rempublicam Christianam, qualis nunquam visa fuerat in mundo, eamque similem vitae coelesti et angelicae; seque in eam per Dei gratiam esse cooptatos, ac proinde omnium Spiritus Sancti charismatum in ea factos esse participes. «Nullum enim majus signum inhabitantis Spiritus est, quam laetitia spiritualis,» ait S. Bernardus. Rursum: «Secura mens quasi juge convivium,» ait Sapiens. Nimirum: «Vox exultationis et salutis in tabernaculis justorum,» Psal. CXVII. Ita in S. Synaxi exultabat S. Franciscus, ut ait S. Bonaventura, in ejus Vita, cap. IX: «Flagrabat erga Sacramentum Dominici corporis fervore omnium medullarum, stupore admirans permaximo illam charissimam dignationem et dignantissimam charitatem: saepe communicabat et tam devote, ut alios devotos efficeret, dum ad immaculati Agni degustationem quasi spiritu ebrius, in mentis ut plurimum rapiebatur excessum.»

Porro Tertullianus bona et delectationes Christianismi, in quibus jure exultant Christiani, ita strictim recenset et compensat, lib. De Spectaculis, cap. XXIX: «Quid jucundius quam Dei Patris et Domini reconciliatio, quam veritatis revelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro criminum venia? Quae major voluptas, quam fastidium ipsius voluptatis, quam saeculi totius contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra, quam vita sufficiens, quam mortis timor nullus; quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis, etc., quod Deo vivis? Hae voluptates, haec spectacula Christianorum sancta, perpetua, gratuita.» Et mox: «Vis et pugillatus et luctatus? Praesto sunt non parva, sed multa. Aspice impudicitiam dejectam a castitate, perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia obumbratam; et tales apud nos sunt agones, in quibus ipsi coronamur. Quale autem spectaculum in proximo est adventus Domini jam indubitati, jam superbi, jam triumphantis? Quae illa exultatio angelorum, quae gloria resurgentium Sanctorum? Quale regnum exinde justorum? Qualis civitas nova Jerusalem? Qualia illa sunt quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt?» Unde paulo ante concludit: «Delicatus es, Christiane, si et in saeculo voluptatem concupiscis, imo nimium stultus, si hoc existimas voluptatem. Dicas velim, non possumus vivere sine voluptate, qui mori cum voluptate debebimus? Nam quod est aliud votum nostrum, quam quod et Apostoli, exire de saeculo et recipi apud Dominum? Haec voluptas ubi et votum.»

Et simplicitate cordis, — id est sine malitia, dolo, suspicione, invidia, moestitia; benevole, candide, sincere, integre, hilariter, liberaliter. Significat omnia bona fide esse gesta; nullas exquisitas fuisse delicias, nullas etiam sectas vel schismata; sed quemque sua libenti et alacri animo fratribus communicasse, ait Chrysostomus, ac vicissim quae ex distributione sibi obtingebant, simpliciter, candide, hilari et grato animo accepisse, non respiciendo an alteri melior vel major pars distributa fuisset.

Nota: Sicut in rebus naturalibus simplicia dicuntur corpora, quae non sunt mixta et composita, qualia sunt coelum et elementa, ex quibus reliqua corpora componuntur et conflantur: ita in moralibus simplices vocantur, qui carent fuco, dolo et cupiditatum passionumque mixtura. Quocirca Deus simplicissimus est, tam physice in natura, quam moraliter in virtute, candore et puritate. Unde praeclare S. Augustinus, lib. XI Civit., cap. X: «Est bonum solum simplex, et ob hoc solum incommutabile, quod est Deus. Ab hoc bono creata sunt omnia bona, sed non simplicia, et ob hoc mutabilia. Creata sane, id est facta, non genita. Quod enim de simplici bono genitum est, pariter simplex est,» puta Verbum et Filius Dei. Et mox: «Ideo simplex dicitur, quoniam quod habet, hoc est,» utpote «cui non sit aliquid habere, quod vel possit amittere; vel aliud sit habens, aliud quod habet, sicut vas aliquem liquorem, aut corpus colorem, aut aer lucem, aut anima sapientiam. Nam neque vas liquor est, nec corpus color, nec aer lux, neque anima sapientia est. Hinc est quod etiam privari possunt rebus quas habent.» Et inferius: «Secundum hoc ergo dicuntur illa simplicia, quae principaliter vereque divina sunt, quod non aliud est in eis qualitas, aliud substantia; nec aliorum participatione, vel divina, vel sapientia, vel beata sunt.» Unde idem alibi: «Simplex eris, si te mundo non implicaveris, sed explicaveris: explicando enim te a mundo (unies te cum Deo simplicissimo, itaque) simplex, implicando duplex eris.» Et Ficinus, in cap. VII Timaei Platonis: «Simplicitas suprema super aeternitatem extat, a qua in divinis mentibus sit integritas, et in animalibus rationabilibus aeternitas tempori mixta, et in mundi sphaeris sempiternitas temporalis: in his autem quae sphaerarum motu virtuteque fiunt, quaedam portio temporis.» Quo ergo quis simplicior est, eo proximius ad Deum et divinitatem accedit. Quocirca monet Christus: «Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae,» Matth. X; q.d., ait S. Hieronymus, epist. ad Rustic.: «Habeto simplicitatem columbae, ne cuiquam machineris dolos; et astutiam serpentis, ne aliorum supplanteris insidiis: quia non multum distat in vitio, aut decipere, aut decipi posse.» Idem, in cap. VII Oseae: «Prudentia absque simplicitate malitia est, et simplicitas absque ratione stultitia nominatur.»

Simplicitati opponitur hypocrisis, quae virtutum simulatione clausum vitium abscondit et arte palliat, quam proinde acriter passim insectatur Scriptura. Hypocrita enim est vulpes, histrio, Mercurius triceps et simia in purpura. Ut camelopardalis collo refert equum, pedibus et cruribus bovem, capite camelum, maculis tigrim aut pardum: ita inter hypocritas sunt qui varias hominum formas exprimunt. Si cultum inspicias, sanctum quempiam esse existimes; si orationem audias, satrapam loqui putes; si vitam expendas, nebulonem invenies; si scripta, bubulcum. Vide S. Gregorium, lib. X Moral., cap. XXVII, in illud: «Deridetur justi simplicitas,» ubi graphice simplicium, aeque ac duplicium sensa et mores depingit; et Climacum, gradu XXIV, ubi inter alia ait, simplicitatem esse habitum animae varietate carentem totiusque perversae cogitationis ignarum, et qui nulla mala cogitatione moveatur. Sic S. Paulus exhortans ad eleemosynam, jubet ut eam faciant in simplicitate: «Qui tribuit, in simplicitate,» Rom., cap. XII, vers. 8. Vide ibi dicta. Simplicitatis insignis et primaevae fidelium aemulae, domesticum in Societate habemus exemplum et speculum R. P. Paschasium Broetum, qui, unus e decem primis Patribus S. P. N. Ignatii sociis, creatus Nuntius Apostolicus per Hiberniam, ac prae caeteris omnibus a S. Ignatio dignus judicatus patriarchatu Aethiopiae, ob raram sapientiam et sanctitatem cum miro candore et simplicitate conjunctam; adeo ut ab eodem Societatis angelus nuncuparetur. Sic enim de eo scribit noster Sacchinus, tom. II Hist. Societ., lib. VI, num. 97: «Propria ejus laus dicebatur simplicitas mixta prudentiae. Hanc principio complexus, toto vitae cursu tenuit. Hanc praedicabat ipse frequenter, et commendari ab omnibus cupiebat;» idque tribus de causis: «Prima, quia materia maxime capax coelestium donorum simplicitas est: perennis fons beatae cordis tranquillitatis, impenetrabile diabolo munimentum, virtutum caeterarum conciliatrix, altrix et decus. Nam quod in ore formoso est hilaritas, hoc est in virtutis quasi vultu simplicitas. Secunda, quod ipsa sit alienae benevolentiae rapax illicium. Nihil enim ita blandum et amabile, ut candidum et apertum, et cui te securus credas, ingenium; ut nescius cuiquam nocere, ac cuivis prodesse paratus animus. Tertia, quod simplicium congressu et Deus et homines mirifice delectantur. Denique simplicitas in eum maxime statum reponit humanam sobolem, unde serpentis fraus parentem primum dejecit.» Simplicitatis quoque illustre nuper dedit exemplum Illustrissimus Cardinalis Bellarminus; adeo ut, cum quidam liberius diceret eum non fuisse evectum ad pontificatum, eo quod haberetur simplex, candide et hilariter responderit: «Felix simplicitas, quae me tanto onere liberavit!»


Versus 47: Collaudantes Deum Et Habentes Gratiam

47. Collaudantes Deum. — Notat eos post cibum gratias egisse Deo, eumque de suis alimentis quasi donis collaudasse. Hinc post agapen canebant Deo hymnos et cantica spiritualia, ut ait Apostolus, Ephes. v, 19. Qui rursum, I Tim. IV, 4: «Nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur.» Vide ibi dicta.

Et habentes gratiam, — id est amabiles, grati et accepti toti plebi. Pro gratiam, Syrus vertit רחמית rachame, quod significat visceralem affectionem, et ex intimis visceribus manantem compassionem, amorem et benevolentiam. Porro hanc gratiam et dilectionem populi fidelibus «conciliabat beneficentia eleemosynae, et morum candor atque simplicitas,» ait S. Chrysostomus; item modestia, mansuetudo, sanctitas in vultu, verbis omnique actione relucens.

Dominus autem augebat, — προσετίθει, id est addebat numero coetuique fidelium, puta Ecclesiae, ut habet Graecus, de quo mox, plures alios «qui salvi fierent,» inspirando eis fidem et desiderium baptismi ac Christianae vitae, quibus justificarentur, et, si in iis usque ad vitae finem perseverarent, salvarentur et aeternam beatitudinem consequerentur.

In idipsum, — id est simul, videlicet in Ecclesia, ut habent Graecus et Syrus. Porro Graecus ἐπὶ τὸ αὐτὸ, id est in idipsum, rejicit ad initium capitis sequentis. Verum videtur Lucas scripsisse hic ἐπὶ τὸ αὐτὸ, quod aliquis explicuerit addens in margine, τῇ ἐκκλησίᾳ, id est in Ecclesia; quod deinde ab alio putante hoc ad textum pertinere, in textum translatum est, excluso ἐπὶ τὸ αὐτὸ in caput sequens. Sed quocumque modo legas, idem est sensus. In idipsum enim idem est quod simul, pariter, puta in Ecclesia, ut dixi. Denique tam exacte S. Lucas hic et in sequentibus enarrat virtutes et vitam primorum fidelium, quia ipsa fuit interpretatio Evangelii et praxis doctrinae Christi, quae ejus legem nobis ad vivum factis exprimit, ac proinde ipsa nobis viva est lex et norma vitae Christianae. «In Sanctorum vita cognoscimus quid in Scriptura legere debeamus,» ait S. Gregorius, hom. 10 in Ezech. Et vice versa Evangelium et «lex scripta est commentarius vitae Sanctorum,» ait Philo, lib. De Abraham.