Cornelius a Lapide

Actus Apostolorum III


Index


Synopsis Capitis

Sanctus Petrus claudo gressum restituit; inde docet populum se hoc miraculum non sua, sed Christi virtute effecisse, ut in eum credant.


Textus Vulgatae: Actus 3:1-26

1. Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. 2. Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum. 3. Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. 4. Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos. 5. At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. 6. Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. 7. Et apprehensa manu ejus dextera allevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases ejus et plantae. 8. Et exiliens stetit, et ambulabat; et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. 9. Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum. 10. Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi; et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. 11. Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quae appellatur Salomonis, stupentes. 12. Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israelitae, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? 13. Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus Patrum nostrorum, glorificavit Filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. 14. Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis; 15. auctorem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. 16. Et in fide nominis ejus hunc, quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. 17. Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. 18. Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. 19. Poenitemini igitur, et convertimini, ut deleantur peccata vestra, 20. ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui praedicatus est vobis, Jesum Christum, 21. quem oportet quidem coelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo Prophetarum. 22. Moyses quidem dixit: Quoniam Prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tanquam me, ipsum audietis juxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis. 23. Erit autem: omnis anima quae non audierit Prophetam illum, exterminabitur de plebe. 24. Et omnes Prophetae a Samuel, et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. 25. Vos estis filii Prophetarum, et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae. 26. Vobis primum Deus suscitans Filium suum, misit eum benedicentem vobis, ut convertat se unusquisque a nequitia sua.


Versus 1: Petrus Autem Et Joannes Ascendebant

1. Petrus autem et Joannes. — Graecus praefigit ἐπὶ τὸ αὐτὸ, id est in idipsum, hoc est simul, pariter. Verum hoc pertinet ad finem capitis praecedentis, uti jam dixi: licet Cajetanus, Pagninus, Tigurina et alii referant hoc ad cap. III, q. d. Petrus et Joannes ascendebant in templum simul et pariter; vel, ut Cajetanus, sub idem tempus, quo scilicet gesta sunt ea quae audivimus cap. II. Notat S. Chrysostomus combinationem Petri et Joannis, tam hic quam cap. VIII, 14, et Joannis XX, 3, indicem magnae inter utrumque conjunctionis et amicitiae, ut suo exemplo doceant Praelatos et capita congregationum unionem et concordiam. Erant enim hi duo primarii, et quasi duo oculi, non tantum Ecclesiae, sed et Apostolorum. Nimirum sequuntur institutum Christi, qui Apostolos binos misit ad evangelizandum, Matth. X, 1 et Marc. VI, 7. Hoc exemplum sequantur Religiosi, qui nunquam soli, sed semper cum comite, qui vitae sit testis et adjutor, incedant; adeo, ut S. Thomas Aquinas Religiosum, qui solus incederet, vocare sit solitus daemonem solitarium. Hoc enim inter cetera ejus apophthegmata recenset Castiglius in ejus Vita.

Ascendebant in templum. — Templum enim situm erat edito loco in monte Sion, ut toti urbi esset conspicuum, ad quod proinde per gradus ascendebatur, in quibus multi censent recitatos fuisse psalmos, qui inde Graduales dicantur. Templum enim est domus, uti Dei altissimi, ita et orationis, qua colloquimur cum Deo, et ad Deum mente ascendimus. Oratio enim est mentis in Deum elevatio: ita S. Chrysostomus. Porro templum hoc erat atrium laicorum, non Sanctum, multo minus Sanctum sanctorum: in illud enim solis sacerdotibus Aaronicis, in hoc soli pontifici semel in anno patebat ingressus.

Disce hic contra haereticos, meliorem esse orationem quae fit in templo quam alibi, idque quinque de causis. Prima est, quod oratio in templo sit publica Dei invocatio, laus et adoratio coram tota Ecclesia, ideoque major et honorificentior Deo, quam quae fit alibi solitarie. Secunda, quod in templo quasi in domo sua habitet Deus, ac proinde ibi suam praesentiam exhibeat et postulata exaudiat, uti precatus est Salomon, III Reg. VIII, Deusque ei promisit ibidem, cap. IX, vers. 3, dicens: «Erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.» Tertia, quia in templo, ob consociationem, preces unius adjuvantur a precibus et meritis omnium praesentium, ac praesertim sacerdotis; qui speciatim pro omnibus praesentibus sacrificat. Sicut ergo nummus unus non habens justum pondus, si detur creditori, ab eo rejicitur; sin vero multis aliis misceatur, acceptatur, transitque cum ceteris: ita et oratio solitarii, si sit tepida, vaga, negligens, rejicitur a Deo; sin vero multis aliis ferventibus jungatur, earum vi et quasi alis attollitur, et in coelum ad Deum evolat. Quarta, oratio in templis facta adjuvatur a Sanctis, quorum corpora ibidem sepulta sunt. Quinta, eadem dat aliis orandi exemplum aliosque aedificat.

Quare fanatica est haeresis recenter exorta in Hollandia, quae damnat templa et oratoria publica, coetusque fidelium et Ecclesiae non nisi in privatis cubiculis cogendos et celebrandos docet, ibique suos cogit et celebrat, nixa male intellectis Christi contra Pharisaeos, suae devotionis ostentatores, verbis Matth. VI, 6: «Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito.» Ut quid enim jussit Deus Mosi fabricare tam amplum tabernaculum et Salomoni tam augustum templum, promittens se in eo ipsius et fidelium preces exauditurum, III Reg., cap. VIII et IX, nisi quia in eo volebat publice coli et adorari? Ut quid toties David, Christus, Petrus et Joannes hic ascenderunt in templum, nisi publicae orationis causa? Ut quid a tempore Constantini piissimi Imperatores, Reges, Pontifices singulis saeculis aedificaverunt tot basilicas, tot templa tanta amplitudine et magnificentia, quantam ubique terrarum cernimus, nisi ut fideles in iis turmatim adunati Deum unanimiter et propalam invocarent et laudarent? — juxta illud regii Psaltis: «Confitebor tibi in Ecclesia magna, in populo gravi,» id est multo, imo plurimo, «laudabo te.» Et illud Christi: «Apud te laus mea in Ecclesia magna: vota mea reddam in conspectu timentium eum,» Psal. XXI, 26. Et illud: «Omnes gentes, plaudite manibus, jubilate Deo in voce exultationis. Quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram,» Psal. XLVI, 1.

Quocirca Deus horribiliter ulcisci solet templorum violationem vel eversionem: quin et Gentiles Historici multa raraque exempla narrant eorum qui in multas gravesque inciderunt calamitates, eo quod reverentiam debitam templis falsorum suorum deorum non detulissent. Unde Socrates Scholasticus, lib. VII Hist., cap. XXII, sapienter notat profanationem templorum certum esse signum irae Dei, et cladis reipublicae imminentis. Deo ejusque templis honorem, ut suo exemplo alios idem facere doceat.

Id sapiebat Theodosius Imperator, qui adeo venerabatur templa, ut cum armis et diademate illa ingredi noluerit, sed utraque ad eorum fores deposuerit, dictitans hanc reverentiam se debere iis locis, in quibus magis resplendet divinitas et majestas Domini. Ita refertur in Concilio Ephesino, cap. XXI.

S. Gregorius Nazianzenus, orat. 19, laudat Nonnam matrem suam ita venerantem templa, «ut in iis nunquam illius vox audita sit, quod silentio Sancta honorarit, quod venerandae mensae nunquam terga obverterit, nec in divinum pavimentum expuerit.» Nam, ut recte ait S. Augustinus in Regula, et refertur dist. XLII, can. 6: «In oratorio praeter orandi et psallendi cultum penitus nihil agatur, ut nomini huic et opera jugiter impensa concordent.» Est enim et vocatur domus orationis: ibi ergo non aliud agendum, quam ut orationi vacetur. S. Chrysostomus, hom. 2 in epist. II ad Corinth., in fine, agens de liturgia Ecclesiae: «Quidam, ait, adeo sunt incogitantes, stulti ac dissoluti, ut non solum eo tempore, quo haec aguntur cum catechumenis, sed etiam in his quae aguntur cum fidelibus, stent et fabulentur. Hinc subversa sunt omnia, hinc perierunt omnia, et quidem eo tempore, quo maxime Deus erat placandus, illo magis irritato discedimus.»

S. Mauritius tanta reverentia et devotione versabatur in templo, ut nunquam visus sit sedere, sed genuflexus semper, aut stans facie pavida et pallida. Rogatus causam, dixit: «Non pavebo, non tremam, sciens me hic stare coram Deo?» Ita Severus in ejus Vita.

Quin et Abyssini omnes etiam laici, quantumvis senes, in templo ex reverentia nunquam sedent, sed genuflectunt, vel certe stant innixi scipionibus, si senes sint, vel infirmi; id Romae mihi asseverarunt viri graves et Abyssini ipsi.

Moraliter, S. Gregorius Nazianzenus, in Sententiis: «Perpetuum, inquit, sit tibi hoc studium, ut mentem tuam templum Deo extruas: sic enim eum pro spirituali statua in intimo corde habebis.» Modum praescribit idem Nazianzenus, in Monasticis, dicens:

Agendorum initium et finis sit Deus, etc.
Si beneficus fueris, imitaberis Deum.
Fac sis benignus, ut benignum habeas Deum.

Vide dicta in fine Aggaei prophetae.

Ad horam orationis nonam — quae incipiebat hora tertia post meridiem, et finiebatur in vespera solisque occasu. Judaei enim diem et noctem dividebant in quatuor partes et vigilias, puta in horam primam, tertiam, sextam et nonam, et quamque pie ordiebantur a Deo et precibus, juxta illud: «A te principium, tibi desinet.» Fideles enim omnia sua opera a Deo ordiri eaque ac finire decet. Hinc Psaltes, licet totius regni curis districtus: «Septies, inquit, in die laudem dixi tibi,» Psal. CXVIII, vers. 164; et Judaei, e Babylone reduces, «legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die, et quater confitebantur et adorabant Dominum,» ait Esdras, lib. II, cap. IX, vers. 3. Daniel quoque in Babylone «tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat confitebaturque coram Deo suo,» Daniel. cap. VI, vers. 10, ubi causas hujus rei recensui. Rursum Psaltes, Psalm. CXVIII, vers. 62: «Media,» ait, «nocte surgebam ad confitendum tibi.» Ex quibus locis liquet, discrimen horarum orationi destinatarum ante Christum apud Judaeos et veteres fuisse, idemque Ecclesiam recte imitatam esse, imo perfectius facere per septem Horas Canonicas; nimirum, primo, in honorem SS. Trinitatis, ut tertia quaque hora eam laudemus, quam semper laudare deberemus ut angeli; sed cum id curae et necessitates corporis et vitae non permittant, id saltem faciamus initio cujusque horae, puta ad primam, tertiam, sextam et nonam, juxta illud Thren. cap. II, vers. 19: «Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum.»

Secundo, in gratiarum actionem ob beneficium creationis. Septem enim diebus Deus omnia creavit, Genes. cap. I.

Tertio, ob septem primaria mysteria redemptionis, quae totidem horis recolimus. Nam nocturnis horis tam natus, quam captus est Christus. Prima judicatus est, et resurrexit. Tertia condemnatus est, et misit Spiritum Sanctum in Pentecoste. Sexta crucifixus est et in coelum ascendit. Nona mortuus est, et in limbum ad patres liberandos descendit. Vespere e cruce depositus est, omnibusque completis sepultus, quod recolimus Completorio: ita S. Cyprianus, serm. De Oratione Dominica; Tertullianus, Contra Psychicos, cap. X; S. Athanasius, serm. De Virginitate. Vide Bellarminum et Navarrum, tract. De Horis Canonicis.

Porro, apud Judaeos primariae orationis horae erant duae, nimirum prima et nona, ob duplex juge sacrificium agni, quod iis offerebant, nempe matutinum, quod mane hora prima, et vespertinum, quod hora nona immolabant, de quo dixi Exodi cap. XXIX, vers. 39. Initium ergo diei aeque ac finem Judaei dabant Deo, per solemnem adorationem et sacrificium. Idem multo magis facere decet Christianos.

Moraliter, disce hic primo, pietatem omnia a Deo impetrare: quia enim Petrus ascendit in templum pietatis et orationis causa, hinc meruit curare claudum.

Secundo, unum opus bonum disponere et sternere viam ad aliud: ita hic oratio sternit viam ad eleemosynam, eleemosyna ad sanationem et miraculum. Sicut enim peccatum allicit et advocat aliud, ut superbia invidiam, invidia rixam, rixa caedem; ita una virtus provocat aliam: est enim virtutum, aeque ac vitiorum inter se concatenatio, et quasi contesseratio: «Somnus somnum adescat, et vigilias vigiliae pariunt,» ait S. Dominicus Loricatus, ut habet ejus Vita.

Tertio, devotis et euntibus ad orationem omnia prospere succedere, Deumque mira providentia eorum res dirigere, secundare et exaltare.

Denique docet hic S. Petrus fideles, praesertim Ecclesiasticos, observare stata et ab Ecclesia sancita orandi, et horarias preces persolvendi tempora, ut scilicet eas non simul et conjunctim, sed divisim suis quibusque horis et temporibus legant, quantum fieri potest, et quantum officia et occupationes cujusque patiuntur. Hac enim de causa ab Ecclesia per horas distincta et distributa sunt. Qua in re excelluit Illustrissimus Cardinalis Bellarminus piae memoriae, qui licet tot studiorum, lectionum, consultationum negotiis distringeretur, solebat tamen singulas seorsim et stato ab Ecclesia tempore, v. g. Nocturnas noctu, Primam hora prima, Tertiam tertia, Sextam sexta, Nonam nona recitare.

Narrat beatus Petrus Damianus, epist. ad Desiderium, Cassinensem abbatem, S. Severinum, Coloniensem Archiepiscopum, post mortem apparuisse cuidam clerico, ac tactu manus suae tantum ei ardorem indidisse, ut e manu ejus carnes usque ad ossa defluerent, ac dixisse se relegatum ad ignes Purgatorii, hoc solo nomine et culpa, «Quia in aula regia, inquit, constitutus, imperialibus me consiliis vehementer implicui, Canonicae synaxis officia per distincta horarum spatia non persolvi. Mane quippe simul omnia coacervans, tota die negotiis ingruentibus secura libertate vacabam. Ob hanc itaque negligentiam horarum, ardoris hujus fero supplicium.» Idem ex Damiano refert Baronius, tom. XI, anno Christi 1062, ubi tamen recte censet pro Severino legendum Peregrinum, qui creatus est Archiepiscopus Coloniensis anno Domini 1021, et praefuit annis 16.

Magnus ille Sabbas abbas pro suorum negotiis adiens Justinianum Imperatorem, eaque cum illo tractans, audita hora tertia illico ab imperatore transtulit se ad statas illius horae preces; cumque socius ejus Jeremias diceret hoc esse indecorum et incivile, respondit: «Imperator facit officium suum, nos nostrum;» ita habet ejus Vita die 5 decembris.


Versus 2: Vir Qui Erat Claudus Ex Utero Matris Suae

2. Vir — 40 annorum, ut dicitur cap. IV, vers. 22.

Claudus. — Non dubium plures alios a Petro et Apostolis esse sanatos, inquit S. Chrysostomus, et satis insinuat Lucas, cap. V, vers. 12; hujus tamen unius curationem enarrat, tum quia ceteris fuit illustrior, praesertim quia facta est juxta templum, ubi erat turba populi; tum quia ejus occasione concionem habuit S. Petrus ad turbam, qua quinque millia ad Christum convertit, ut patet cap. IV, 4.

Quem ponebant quotidie ad portam templi. — Hinc patet apud Judaeos, pauperes et aegros et mancos prae foribus templi mendicasse, uti fit Romae et apud Christianos multis in locis; idque quatuor de causis: primo, ut Christianis, qui raro hospitalia et carceres visunt, eleemosynae cogitationem mentemque injiciant. Secundo, ut per eleemosynam disponant se ad orationem, sciantque se esse mendicos Dei, et ab eo vicissim eleemosynam petant et accipiant. Rursum, mendici docent nos modum orandi piamque rhetoricen, scilicet affectuose, miserabiliter et clamose miserias nostras Deo proponere, ejusque liberalitatem et opes celebrando, opem et gratiam quasi stipem emendicare. Unde S. Chrysostomus, hom. De Martyribus, quae est tomo V, ordine secunda: «Praeveniuntur, ait, precibus preces: rogantem claudum rogaturi ante audiunt, quam precentur; nec permittit claudus orare illos quos petit, nisi prius acciperet ipse quod optavit.» Tertio, ut admoneantur miseriae et fragilitatis humanae, memores sibi idem contingere posse, quod in mendicis intuentur. Ex eadem carne constamus omnes, et eadem lege nati sumus, eidem peccato originali ejusque poenis obstricti nascimur. Altos ergo spiritus cristasque ponant, Deoque gratias agant, quod in sorte mendicorum eos non collocarit. Quarto, ut mendicorum preces efflagitent, sciantque se plus ab eis accipere quam dare. Quocirca Christus: «Ego,» inquit, «dico vobis, facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula,» Luc. cap. XVI, vers. 9. Mendici ergo sunt janitores coeli, cubicularii Dei, divitum non tam clientes quam patroni; ita S. Chrysostomus, hom. 28 ad Popul.

Porro Antverpiae aliisque multis per Germaniam et Belgium bene ordinatis urbibus, non permittitur ut mendici fores templi obsideant; aut publice, multo minus per templum, mendicent, ne orantes obturbent, ne infirmis et praegnantibus nauseam et abortum moveant, neve mendici audaces et clamosi aliis honestis egentibus, sed timidis et verecundis, eleemosynas praeripiant, imo ipsis dantibus ditiores evadant, uti subinde deprehensum est. Quare Eleemosynarios publicos constituunt, qui templum obeant et eleemosynas petant, quas in egentes per hospitalia a se distributos, pro cujusque necessitate et meritis congrue distribuant. Quod sane uti ordinatius, ita et satius sancitum est, idque olim decrevit Concilium Turonense II, cap. V, nuperque Mediolani renovavit beatus Carolus Borromaeus.

Quae dicitur Speciosa — a specie et pulchritudine. Haec enim est quae a Josepho, lib. XV Antiquit., cap. XIV, inter decem atrii portas pulcherrima describitur, quam proinde Baronius, anno Christi 34, censet esse illam, quae ab eodem Josepho «Corinthia» nuncupatur, eo quod ex aere Corinthio, quod apud veteres praestantissimum et laudatissimum erat, fabricata esset, quae multum, ait idem Josephus, ceteras portas argento inclusas et inauratas decore et honore superabat, quia crassiori argento et auro vestiebatur, quod quidem novem portis infuderat Tiberii pater Alexander. Sic et Ribera, lib. I De Templo, cap. XXXII. Verisimile est hanc portam non fuisse templi, puta atrii, mediam, ut nonnulli volunt, sed extimam; licet enim Josephus, lib. VI Belli, cap. VI, subindicet caecos et claudos templum laicorum, puta atrium, ingredi potuisse, tamen eos ibi mendicasse non est credibile, tum quia id non decebat sanctitatem loci, tum quia ille locus tantum erat Judaeorum et mundorum, extimus vero erat Gentilium quoque et immundorum. Mendici ergo ut tam a Gentilibus et immundis, quam a Judaeis et mundis stipem poscerent, ante extimam extimi atrii portam sese collocabant. Et ita eam extimam, ante atrium Gentium, graphice depingit Adrichomius in tabula Chorographica urbis Jerusalem; qui et addit portam hanc fuisse Orientalem, alias Sur, alias Seir dictam; et Speciosam cognominatam, quod omnium portarum esset maxima, altissima et pulcherrima, per quam etiam principalis in templum erat introitus. Hanc collapsam Joatham rex instauravit, II Paral. cap. XXVII.


Versus 3: Rogabat Ut Eleemosynam Acciperet

3. Incipientes introire in templum. — Cur non potius in egressu post orationem, quam in ingressu hoc miraculum patrarunt? Variae sunt causae: Prima, quia in ingressu statim occurrit claudus hic eleemosynam ab Apostolis petens, quam proinde illico ei praestiterunt, bis enim dat qui cito dat. Secunda, ut hac beneficentia pararent se ad orationem, uti jam dixi. Tertia, ut divina liberalitas Apostolorum preces antevertens ostenderetur. Sic exponit D. Chrysostomus, in fine tom. I, serm. quodam in cap. III Sap.: «O gloriosum, inquit, meritum Apostolorum, qui ante in templo operantur, quam ipsi Dominum deprecentur; ante virtus ostenditur, quam oratio ad Dominum praemittatur: effectus preces praeveniunt; virtutes desideria antecedunt: nec exspectatur ut vota ad Dominum praemittantur; quia Dominus ipse ante efficit, quam oretur.»

Rogabat. — «Quia vidit illos, inquit Chrysostomus, miracula facientes, et pios ex ipso habitu judicavit.»


Versus 4: Respice In Nos

4. Respice in nos. — Jussit claudo Petrus, ut in se respiceret: primo, ut ejus attentionem ad futurum miraculum excitaret; secundo, ut ejus spem erigeret et dirigeret, q. d. Oculos, spem et mentem in nos defige, quasi quid novum et magnum a nobis recepturus; tertio, ut claudus in se respiciens modum miraculi videret sciretque illud a se proficisci invocato nomine Jesu, ac consequenter audiret illud: «In nomine Jesu Christi Nazareni, surge et ambula»; eaque fide dextera apprehensum erigeret et sanaret: quare Christo miraculum deberet et gratias ageret, in eumque crederet, ac idipsum coram aliis profiteretur et celebraret.

Moraliter: docuit Petrus quam potens sit vel solus aspectus Sanctorum. Sicut enim basiliscus suo aspectu eos quos aspicit, enecat; ita Sancti suo aspectu virtutem, gratiam et Dei benedictionem eis quos intuentur, aspirant. Ea de causa S. Chrysostomus, in cap. I et ult. ad Rom., scribit S. Paulum tam officiosum esse in salutationibus, quia sola Sanctorum salutatio efficax est potensque afferre salutem, uti beata Virgo salutans Elisabeth, eam cum prole sanctificavit. Unde ipsa exclamavit: «Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo,» Lucae I, 43.

Vere S. Ambrosius, explicans illud Psal. CXVIII, «Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur»: «Pretiosum est, inquit, videre virum justum: plerisque enim justi aspectus admonitio correctionis est, perfectioribus vero laetitia.» Et mox: «Justi sanat aspectus, et ipsi oculorum radii virtutem quamdam videntur infundere iis qui fideliter eum videre desiderant.» Ita solus S. Francisci aspectus intuentes compungebat et accendebat ad amandum Deum et coelestia, ait S. Bonaventura in ejus Vita. Idem de S. Dominico, S. Francisco Xaverio, beato Aloysio Gonzaga, testantur eorum Vitae.


Versus 6: Argentum Et Aurum Non Est Mihi

6. Argentum et aurum non est mihi. — Apostoli pauperes erant censu, ideo divites erant sensu, spiritu et fide, ut ait S. Jacobus, cap. II, 5. Audi Nazianzenum, orat. 27 De Amore pauperum: «Adeo pauper vivendi genus sibi Petrus praescripsit, ut lupinis famem expelleret.» Lupini sunt pisa amara et agrestia.

Praeclare S. Ambrosius in illud Psal. CXVIII, 57, «Portio mea, Domine»: «Cui, ait, portio Deus est, totius naturae possessor est effectus, videlicet totus quidam cum Domino dominus.» Declarat id exemplo S. Petri, qui, quia relictis omnibus secutus est Dominum, ipse quoque naturae dominus esse meruit; nam claudo petenti eleemosynam dixit: «Quod habeo tibi do: In nomine Jesu Christi, surge et ambula.» Ecce Petrus sub Christi nomine quasi unus Christus, ac ideo omnium dominus factus est, qui naturae damna reparabat. Quomodo ergo poterat naturae damna sentire?» Sic recte dixit S. Chrysostomus: «Agrum pauperis esse crumenam divitis.» Et S. Augustinus, serm. 28 De Verbis Apostoli: «Non tibi displiceat paupertas tua, nihil ea potest ditius inveniri. Vis nosse quam locuples sit? coelum emit. Quibus thesauris conferri possit, quid videmus paupertati indultum?» Hinc et Climacus, gradu 17, asserit pauperem monachum dominum esse mundi, et quia jactavit curam suam in Deum, in eo per fidem possidere omnes res et gentes in servos. Nam «desiderium pauperum exaudivit Dominus, praeparationem cordis eorum audivit auris tua,» Psal. IX. Pergit S. Augustinus: «Deo dives est inops auri, virtutes largitur et gratias confert.» Et superius: «Testimonium virtutis secuturae, est professio paupertatis. Unde Apostolus loquebatur: Nihil habentes, et omnia possidentes. Qui aurum non habet, fidem habet, virtutem habet. Videamus quid amplius coruscet. Aurum, quod nemo tutum habet, nisi qui semper abscondit? Aurum, quod in perniciem Domini fulget? Aurum, quod per tenebras quaeritur, per tenebras custoditur? Aurum, cujus inquisitio damnatos habet, cujus amor Judam facit? Aurum, quod apud avarum animum praefertur Christo? cujus gravis acquisitio aerumnosa possessio.» Haec et plura ibidem sparsim S. Augustinus.

Aliam causam dat S. Ambrosius, lib. X, epist. 82: «Gloriatur, inquit, in paupertate, quasi vere fugiat contaminationem.» Quasi diceret: Contaminatio erat D. Petro, opulentia; gloriatio, inopia: hanc quodammodo ostentare, illam penitus abdicare cupiebat. Certe Jacob pauper et peregrinus in Aegypto, sic abundabat, ut suis filiis omnium bonorum benedictiones impertiret, Genes. XLIX, 2. De qua re D. Ambrosius, lib. II De Jacob et Vita beata, cap. IX: «Quis, inquit, tam dives in regno, quam iste in peregrino loco? Denique reges benedicebat. Nec immerito pauper non erat, qui nullo indigebat; pauper non erat, qui se pauperem non putabat. Et quis pauperem dicat, cujus comparatione dignus non erat mundus?»

Legi vitas plurimorum Sanctorum, et deprehendi eos solos excelluisse miraculorum copia et pondere, qui excelluerunt in paupertate et austeritate vitae, quasi ejus merces et praemium congrue a Deo decretum fuerit donum miraculorum: tales fuere S. Bernardus, S. Dominicus, et tres S. Francisci, nimirum Assisias, de Paula et Xaverius, qui pauperrimus in India 25 mortuos, ut alia taceam, suscitavit.

Legi apud auctores graves, S. Thomam Aquinatem, cum ad Innocentium IV Pontificem venisset, coram quo forte magna vis auri signati numerabatur, et ei Pontifex dixisset: Videsne, Thoma, Ecclesiam non amplius, sicut olim cum primum inciperet, dicere posse: «Aurum et argentum non habeo»? — modeste respondisse: «Fatendum hoc est, Pater sancte; sed etiam Ecclesia modo non potest, sicut primitiva, ad claudum dicere: Surge, ambula, sanus esto.» Et tamen certum est Ecclesiam licite et utiliter, imo necessario, possidere pecunias et praedia, uti docte contra Joannem Wiclefum demonstrat Bellarminus, tom. I, lib. I De Cleric., cap. XXVI. Verum Deus pro rerum et temporum exigentia ita sapientissime sua dona partitus est, ut Ecclesia primitus pauper coruscaret miraculis, ad infidelium conversionem: iis vero conversis, miraculis amplius non indigens, opibus et donis fidelium suum jus et dignitatem tueretur: quin et nonnullis eximiis in ea sanctis etiam Pontificibus, praesertim paupertatis studiosis, gratiam miraculorum concessit, uti S. Martino, qui praeter alia tres mortuos ad vitam revocavit, de quo canit Ecclesia: «Martinus hic pauper et modicus, coelum dives ingreditur,» etc. Et S. Gregorio, cujus vitam et miracula Joannes Diaconus quatuor libris conscripsit: sed et hic censu licet dives, spiritu tamen fuit pauperrimus; adeoque suum patrimonium, quod erat amplissimum, ac factus Pontifex omnes pontificatus redditus et opes in eleemosynas profudit, quibus omnes pauperes Romae et per totam Italiam, quin et in terra sancta aliisque provinciis, vere pauperum pater, aluit et sustentavit.

Quod autem habeo, hoc tibi do. — q. d. Potestatem faciendi miracula quam habeo, tibi applico, per eamque tibi sanitatem dono. Potestatem enim hanc habebat Petrus permanentem, non per habitum (nullus enim habitus dari potest, qui physice quaevis miracula patret), sed instar habitus: Dei enim assistentiam habebat per modum habitus, ut per ejus omnipotentiam sibi paratam, quoties vellet, toties miraculum ederet. Deum ergo Deique potentiam Petrus quasi habebat in manu, ac per eam erat quasi omnipotens. Ecce quid facit Dei amicitia et sanctitas! Ecce quomodo Deus se suaque omnia Sanctis communicat!

Dicit ergo Petrus: «Quod habeo, hoc tibi do,» q. d. ait Ambrosius, in illud Psal. CXVIII, 57, Portio mea, Domine: «Portio mea Christus est. In portione mea dives sum; in portione mea potens sum. Quomodo poterat Petrus portionis suae damna sentire, qui naturae damna reparabat?» Imo felicior est, qui Deum possidet, quam qui totam naturam possideret: hic enim suas saepe jacturas patitur, ille nullas. Unde subdit S. Ambrosius de eo qui Deum possidet: «Portio tua, inquit, non ariditate siccatur, non imbre diluitur, non frigore uritur, non tempestate quassatur. Ea est potior, quam terrenae partes aequare non possunt.»

Moraliter: docet hic S. Petrus, ut in donis acceptis a Deo, communicandis simus liberales: ideo enim a Deo communicatur. Quocirca quisque det quod habet. Qui habet opes, det opes; qui eas non habet, porrigat manum, det linguam, consolando, docendo, etc.; porrigat cor compatiendo, orando, etc. «Esto calamitoso Deus,» ait Nazianzenus, orat. 27, ut vicissim Deum promereare, isque tibi sit Deus, id est beneficus et liberalis.

Quare Petro Deique dissimiles sunt divites avari, qui, ut ait Hieronymus, ad Eustoch. De custodia virginitatis, cap. XIV: «Licet sermone taceant, opere loquuntur: Fidem et misericordiam non habeo; quod autem habeo argentum et aurum, tibi non do.»

In nomine Jesu Christi, — qui, scilicet, est Christus Messias Judaeis promissus.

Nazareni, — scilicet ex Nazareth oppidulo oriundi, quem proinde Judaei per contemptum vocarunt Nazarenum, imo cruci ejus hunc titulum praefixerunt: «Jesus Nazarenus rex Judaeorum.» Quare Deus eum ita humiliatum nunc exaltat, ac in nomine Nazareni te sanat tibique aetatis florem et membrorum vigorem restituit. Nazarenus enim hebraice idem est quod floridus, et floridos efficiens. Talis factus est Christus per resurrectionem, juxta illud Psal. XXVII, 7: «Refloruit caro mea.»


Versus 7: Consolidatae Sunt Bases Ejus Et Plantae

7. Protinus. — Ut appareret esse instantanea, ideoque non naturalis et medicinalis, sed divina sanatio. Fuit haec subita sanatio symbolum nostrae resurrectionis, quae fiet in momento. Unde S. Augustinus, hom. 28 De Verbis Apostoli: «Testimonium, ait, velocis resurrectionis, est velocitas ex debilitate surgentis in momento, in ictu oculi, in novissima tuba.» Hoc miraculum fecit Petrus anno 34 Christi, eodem scilicet quo in Parasceve Christus est passus, in Paschate resurrexit: unde quadragesimo die in coelum ascendit, ac die quinquagesimo in Pentecoste misit Spiritum Sanctum: nam paulo post Pentecosten, de qua cap. praeced., Petrus patravit primum hoc suum miraculum. Lucas ergo hic recenset fructus passionis Christi, et effectus.

Consolidatae sunt bases ejus, — puta crura et tibiae, hisce enim quasi basibus moles corporis fulcitur, ait Lyranus.

Et plantae. — Graece σφυρά, quod Beza vertit «malleoli,» id est ossa juxta talos extantia: sed frigide; σφυρόν enim significat totum pedem, ut a tibia secernatur. Unde σφυρόω idem est quod calceo, et εὔσφυρος, «bene calceatus.» Quare minus recte Pagninus et Tigurina σφυρά vertunt, «tali.» Melius Noster et Syrus vertunt «plantas,» puta pedes, quibus totum corpus insistit; qui in paralyticis, humore aqueo in eos defluente, resoluti sunt, in claudis contracti, debiles et manci.

Mystice: claudus hic erectus a Petro significat Judaeos, quos quasi animas claudicantes, Petrus hoc sanationis miraculo ad fidem adduxit, ait Nyssenus, orat. De S. Stephano. Et S. Ambrosius, serm. 2 De S. Petri et Pauli encomiis, docet merito S. Petrum primum edidisse miraculum in pedum claudi confirmatione, ut ostenderet se esse fundamentum Ecclesiae: «Ut sicut, inquit, in Ecclesia fidei fundamentum continet, ita et in homine membrorum fundamenta (quae sunt pedes) confirmet; ut jam non trepidus, nec imbecillis possit, supra petram Ecclesiae, sed robustus et fortis incedere.» Quocirca saepius hoc miraculum in claudis operatus est S. Petrus.

Memorabile est quod legimus in vita S. Eduardi, regis Angliae, scripta ab Alredo, qui floruit anno Domini 1164, nimirum contractum quemdam utroque pede, missum a S. Petro ad S. Eduardum, ut ei diceret se curatum iri, si Eduardus eum suis humeris impositum, ad templum S. Petri perferret. Quare Eduardum illico id fecisse, itaque ei integram sanitatem gressumque restituisse. Porro revelarat contracto S. Petrus se velle Eduardum in hoc miraculo habere socium, utpote sibi valde devotum: nuncuparat enim votum visitandi limina S. Petri Romae; sed votum jussu Pontificis, ad Anglorum petitionem, commutavit in templum hoc, quod in honorem S. Petri aedificavit.

Tropologice: claudicant qui nunc in vitium, nunc in virtutem, nunc in fidem, nunc in haeresim inclinant, quos consolidat Petrus, id est Pastor et Praelatus vi verbi et gratiae Christi, Hebr. XII, 13. Claudicatio enim haec periculosa est, ut vicina ruinae extremae, ac Deo vehementer injuria et exosa. Componit enim et conjungit Deum cum daemone, eumque Deo quasi aemulum opponit, imo anteponit. Quocirca Elias, III Reg. XVIII, 21, ait ad populum: «Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum.» Et Josue, cap. ult., 19: «Non poteritis servire Domino: Deus enim sanctus et fortis, aemulator est, nec ignoscet sceleribus vestris, etc. Testes vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum, ut serviatis ei.» Et Moyses, Deuter. XXXII, 16: «Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.» Et vers. 39: «Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me.» Et Christus, Matth. VI, 24: «Non potestis Deo servire et mammonae.» Et Paulus, II Cor. VI, 14: «Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conjunctio Christi ad Belial?»

Ita Politici in Republica conjungunt haereticos cum Catholicis, itaque fidem et simul Rempublicam evertunt. Tales fuerunt Cuthaei, sive Samaritae, ex Assyria translati in Samariam, qui coluerunt Deum Israelis, et simul Deos Assyriorum, IV Reg. XVII, 33. Tales sunt quasi chamaeleontes; nam pro varietate locorum et personarum omnibus se conformant, cum haereticis loquuntur haeretice, cum Catholicis catholice, cum piis et castis simulant pietatem et castitatem, cum impiis et impudicis impia et impudica effutiunt; praesentibus adulantur, absentes lacerant; bilingues, trilingues, imo omnilingues sunt. Sedent sellis duabus, imo omnibus: fidem habent labilem, ideoque nullam. Vere noster Frusius de tanta secturum hujus aevi varietate: «Cur nunc tot fidibus luditur una fides?» Talis Proteus fuit Julianus Apostata; ait Nazianzenus, orat. Contra eumdem, qui cum Constantino et Christianis erat Christianus, cum Gentilibus Gentilis; modo palliatus, modo togatus; trocho versatilior, polypi mentem obtinens; biceps ut amphisbaena; anceps ut mulus; Euripo inconstantior, luna mutabilior, pila mobilior, magis varius quam hydra.

Praeclare Cassianus, Collat. 6, cap. XII: «Mens justi, ait, non debet esse similis cerae, quae semper characteri signantium cedens, pro ejus forma et imagine figuratur, etc.; quin potius debet velut quoddam esse adamantinum signatorium, ut inviolabilem mens nostra figuram sui semper custodiens characteris, universa qua incurrerint sibi, qualitate sui status signet atque transformet, ipsa vero insigniri nullis incursibus possit.» Objecit olim Aeschines Demostheni, quod commutata factione, Euripum ipsum inconstantia sua superasset, essetque Euripistes et incertae fidei. Quot hodie sunt Euripistae, quibus nulla est nisi Graeca, aut Punica fides!


Versus 8: Ambulans Et Exiliens

8. Ambulans et exiliens. — In eo ergo impletum est illud Isaiae, cap. XXXV, 6, de Christo et Apostolis oraculum: «Tunc saliet sicut cervus claudus,» ait S. Cyrillus, Catechesi 17. Nota: Hic duplex fuit miraculum: prius, quod claudo restituta sit pedum rectitudo et firmitas; posterius, quod illico prompte incesserit, imo exilierit. Qui enim diu non ambularunt, esto sani sint et valeant pedibus, ut incarcerati, tamen ex longa desuetudine ambulandi, expedite incedere nequeunt; sed sensim ambulare discunt ejusque usum et facilitatem ambulando acquirunt, uti experientia constat: ita Sanchez.


Versus 10: Impleti Sunt Stupore Et Extasi

10. Et impleti sunt stupore et extasi,θάμβους καὶ ἐκστάσεως; Pagninus et Tigurina, «repleti sunt admiratione et stupore»; Syrus, «admiratione et extasi»; Biblia Gothica quae citat Mariana, «stupore et mentis consternatione.» Extasis hic significat admirationem maximam, qua attoniti et perculsi, quasi emotae mentis, extra se fierent, perinde ac in extasi sive raptu proprie dicto mens a terrenis ad coelestia rapitur. Unde S. Augustinus explicans illud Psal. XXX: «Ego dixi in excessu (Graece ἐν ἐκστάσει, hebr. בחפזון bechippazon, id est in trepidatione et pavore) mentis meae: Omnis homo mendax. In excessu mentis, inquit, duo intelliguntur: aut pavor, aut intentio ad superna, ita ut quodammodo de memoria labantur inferna.»


Versus 11: Cum Teneret Petrum Et Joannem

11. Cum teneret (ita et Graeca et Syrus: perperam ergo aliqui legunt «tenerent»; alii, «viderent») autem Petrum et Joannem, — puta claudus a Petro sanatus. Sed cur tenuit eos? Respondet Oecumenius, ex timore, ne, si ab eis disjungerent, rursus in claudicationem incideret; nam apprehensa dextera ejus a Petro, sanus evaserat. Melius S. Chrysostomus censet id eum fecisse ex amore, reverentia et gratitudine, ut suos sanatores arcte complecteretur, stringeret ut ab eis avelli non posset, eosque toti populo ostenderet et depraedicaret.

Ad porticum quae appellatur Salomonis, — ante quam Petrus sanaverat claudum: claudus enim jacebat mendicans ante hujus porticus portam, quae vocabatur Speciosa; sed a Petro erectus, cum eo per portam in porticum hanc introivit, celebrans miraculum et miraculi auctorem Petrum. Unde populus, ut id videret, tam ad claudum curatum, quam ad Petrum curantem cucurrit.

Quaeres, quaenam fuit porticus Salomonis? Nota: Templum Judaeorum proprie duas habebat partes, Sanctum et Sanctum sanctorum: in illud soli sacerdotes ingrediebantur, in hoc solus pontifex semel in anno. Quare pro populo ante Sanctum adjectum fuit atrium, ut populus in eo spectaret sacrificia Deumque oraret. Atrium hoc duplex erat: prius Judaeorum, posterius Gentium et immundorum. Judaeorum bipartitum erat: prior enim ejus pars vicina Sancto, in qua erat altare holocaustorum, cedebat sacerdotibus; posterior laicis, sed mundis. Porro non licebat sub poena mortis Gentibus, puta Romanis, ex suo atrio transire in atrium Judaeorum, nec Judaeis in atrium sacerdotum, teste Josepho, lib. VI Belli, cap. VI. Jam quaestioni huic tripliciter respondent Interpretes.

Primo enim aliqui censent, porticum hanc fuisse exterius adhaerentem ipsi Sancto, quae proinde instar Sancti erat longa viginti cubitos, lata decem, uti dicitur III Reg. VI, 3, perinde ac videmus Romae Basilicis S. Petri, S. Laurentii, S. Caeciliae, et aliis extrinsecus adhaerere porticus, per quas in basilicas introitur; ita Adrichomius in Descriptione Jerusalem. Verum obstat quod in hanc porticum, imo in atrium sacerdotum, quod erat ante porticum, nulli nisi sacerdoti Aaronico fas erat introire. In hanc autem porticum ingressus est Petrus, claudus totusque populus.

Secundo, alii censent porticum hanc fuisse ipsum atrium Judaeorum, dicique Salomonis, eum quia in eodem loco et area erectum fuit ab Herode, in quo olim Salomon suum erexerat; tum ad distinctionem porticus extimae, puta atrii Gentium, quod atrio Judaeorum adjecit Herodes: ita Ribera, De Templo lib. I, cap. XVI et seqq. Censet enim ipse Salomonem aedificasse tantum atrium Judaeorum, non vero atrium Gentium, sed illud adjectum esse ab Herode, ac proinde atrium Judaeorum vocari porticum Salomonis, atrium vero Gentium porticum Herodis. Quare porticus Salomonis fuit templum Judaeorum, in quo Christus docuit et miracula patravit. Verum obstat quod porticus haec erat extima, uti eam vocat Josephus, quodque mendici ante atrium, non interius Judaeorum, sed extimum Gentium desidebant, ut tam a Gentibus introeuntibus, quam a Judaeis stipem poscerent. Non enim decebat sordidos et putidos mendicos in loco Judaeis sanctissimo, tanto numero jugiter desidere: nec Judaei id permisissent, praesertim ne eorum clamore et tumultu in sacrificiis et precibus obturbarentur. Erant enim ipsi in sacris religiosi, imo superstitiosi; et practicabant illud vulgo tritum: «Caeci et claudi non intrabunt in templum,» II Reg. V, 8, etiamsi nulla lege id sancitum esset. Sic et apud Romanos mendicorum statio erat ad pontem, uti etiamnum est, ut patet ex Juvenali, Satyra IV, et Martiali, lib. X, Epigram. V. Ita Sanchez.

Tertio ergo alii censent porticum Salomonis fuisse atrium Gentium, aut certe ejus partem. Hoc enim erat quasi templum Gentium, in quo ipsae Deum adorabant, et ante illud ejusque portam Speciosam sedebant mendici. Erat hoc atrium tale, qualia videmus Romae in palatiis, nimirum sub dio, ita tamen ut ad latera haberet porticus tectas columnis insistentes, ad quas tempore pluviae vel aestus reciperet se populus, eaque de causa vocatur porticus Salomonis, non quod Salomon in eo oraret (orabat enim in atrio Judaeorum, utpote Judaeus et Judaeorum rex), sed quod haec porticus ex incendio templi facto per Chaldaeos, superstes manserit, saltem bona sui parte, ita ut facile a Zorobabele, et postea ab Herode instaurari potuerit, inquit Oecumenius. Ita Villalpandus, De Templo lib. III, cap. IX, ubi idipsum confirmat ex eo quod Gentiles, qui non nisi in atrio Gentium versari poterant, adierint Philippum in porticu Salomonis, ut viderent Jesum. Jesus ergo tunc in atrio Gentium degebat, Joannis XII, 20. Idem, De Templo lib. V, disp. IV, cap. LXVII et LXVIII, in fine, idipsum confirmat ex Josepho, lib. XX Antiquit., cap. XIV, ubi porticum hanc ait fuisse extimam templi, eamque vocat «opus Salomonis,» non Herodis. In hanc ergo porticum, ingrediente Petro cum claudo sanato, accurrit populus turmatim, et concionante Petro conversa sunt quinque millia. Unde liquet porticum hanc, quae tot millia caperet, fuisse ingentem, ideoque fuisse idipsum atrium Gentium. Id enim dictum est «porticus,» tum quia erat extimum, tum quia pro immundis et profanis Gentibus erat quasi immundum et profanum respectu atrii Judaeorum, quod pro fidelibus et sanctis Judaeis quasi mundum et sanctum erat, et vocabatur templum, non porticus. Sic enim etiamnum vestibula ante templa, quia extima et quia extra templum sunt, vocamus porticus, non templum aut templi partem. Atrium ergo Gentium vocabatur «porticus,» ad distinctionem atrii Judaeorum, quod vocabatur «templum,» cui atrium Gentium exterius adjacebat quasi porticus.


Versus 12: Nostra Virtute Aut Potestate

12. Aut potestate. — Legit Interpres in Graeco ἐξουσίᾳ, id est potestate. Quocirca et Syrus vertit, beschultanan, id est «imperio nostro.» Unde Sultani Aegypti, Babylonis, Tartarorum, vocantur eorumdem principes et Imperatores. Jam aliqui legunt εὐσεβείᾳ, id est pietate, itaque in Latinis Bibliis legunt Lyranus, Hugo et Dionysius. Inepte haec Calvinus torquet contra invocationem Sanctorum, quasi nulla sit in eis eorumque reliquiis potestas. Non enim hoc vult Petrus, sed tantum docere potestatem patrandi miracula, quam ex effectu eum habere constabat, non esse suam, id est suarum virium, sed Dei, ab eoque sibi gratis concessam: Sancti enim, inquit S. Gregorius, lib. II, Dialog. 30, faciunt miracula, vel prece, vel potestate, hoc est, nunc invocando Deum, nunc per Dei virtutem sibi communicatam, imperando daemonibus, morbis, etc., ut abscedant.


Versus 13: Sanctum Et Justum

13. Et justum, — tum formaliter, tum causaliter, hoc est, justificantem ceteros omnes, ita ut nemo hominum sit justus, nisi qui justitiam a Christo acceperit eique illam acceptam referat.

Moraliter: Nota hic primos Sanctos sua miracula et dotes non sibi adscribere, sed Deo, cujus sunt, reddere cum gratiarum actione et glorificatione, ac dicere cum Psalte: «Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam»; quod cum facimus, Deus novas in nos gratias effundit: gratia enim congruit daturque grato, quae aufertur ingrato. Vide S. Gregorium, hom. 9 in Ezech., sub finem: «Idcirco, ait, viri sancti semper laudem Creatori reddunt, ut vera stabilitate persistant in ea virtute quam accipiunt.»

Et fides, quae per eum (hoc est, in eum) est, dedit integram sanitatem,ὁλοκληρίαν, id est integritatem corporis et membrorum, puta pedum. Aliter Chrysostomus: Fides, inquit, quae per eum, puta Christum, est praedicata et evangelizata, dedit sanitatem claudo: fides autem a Christo praedicata, est fides in ipsum Christum; verum Petrum modestiae causa id non statim exprimere, sed velare et circumscribere, ne aversos a Christo Judaeos offendat, donec sensim se in mentes eorum insinuans idipsum declaret et clare denuntiet.


Versus 16: In Fide Nominis Ejus

16. Et in fide nominis ejus. — q. d. Per fidem et invocationem nominis Christi, per fidem qua in Christum credimus eumque Salvatorem agnoscimus et praedicamus; vel per fidem quam habemus nomini Christi, id est ipsi Christo a me nominato et invocato, «hunc claudum, quem vos vidistis et nostis, confirmavit,» id est consolidavit et sanavit, «nomen ejus,» puta Christi, q. d. Christus in quem credo, a me nominatus et invocatus confirmavit et curavit hunc claudum, non ego mea medicina, vel virtute. Est hic triplex hebraismus. Primo, enim praepositio «in» ponitur pro «per»: «in fide,» id est «per fidem.» Secundo, «fides nominis» passive hic vocatur fides quae habetur nomini Christi, id est Christo ipsi: non enim active fides Christi hic vocatur illa, quam in se habet Christus (in Christo enim non fuit fides, sed visio); sed passive, quam scilicet nos habemus in Christum, qua credimus Christo. Tertio, nomen Christi metonymice vocatur ipse Christus nominatus et invocatus; vel certe ipsa invocatio nominis Christi.

Nota: Fidei tribuitur hic miraculosa sanatio tanquam causae non primariae, sed instrumentariae. Primo, enim fides est causa applicans nobis merita Christi, per quae sanamur. Secundo, fides est dispositio ad sanitatem mentis et corporis. Tertio, fides et invocatio est quasi causa impetratoria sanitatis: ipsa enim est oratio vel tacita, vel expressa, quae sanitatem a Deo impetrat; unde et eam meretur, non de condigno, sed de congruo. Causa ergo physica principalis curationis claudi fuit Deus, instrumentalis fuit S. Petrus, manu elevans et erigens claudum. Causa vero moralis, puta meritoria, principalis fuit Christus ejusque merita; instrumentalis fuit fides S. Petri, ob tres rationes et modos quos jam recensui; ita D. Thomas, De Potentia, Quaest. VI, ad 19.

Secundo, quanta sit virtus fidei excellentis et heroicae: haec enim omnia quae credit et sperat, impetrat a Deo juxta promissum Christi, Marci XI, vers. 24: «Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.» Talis est fides miraculorum, per quam S. Petrus, S. Paulus, S. Gregorius Thaumaturgus et similes, tot tantaque prodigia ediderunt.

Tertio, quantam fidem, spem et amorem debeamus gerere erga Christum, quem Deus nobis dedit redemptorem, salvatorem, mediatorem omnisque boni datorem, per quem nos benedixit omni benedictione spirituali in coelestibus, uti admirabundus docet et eructat S. Paulus toto cap. I ad Ephes. Unde ipse alibi passim non nisi Jesum et Christum sonat et crepat, dicens se nihil praedicare, nihil scire, nihil sperare, nihil amare, nisi Jesum Christum et hunc crucifixum; imo se in se non vivere, sed Christum: «Vivo, inquit, ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Mihi vivere Christus est, et mori lucrum.»

Idem fuit sensus primorum fidelium, ut S. Ignatii, epist. ad Rom.: «Amor meus crucifixus est,» ac consequenter et fides, et spes mea crucifixa est; S. Joannis, qui in Evangelio et Epistolis, non nisi Christi amorem, quem ex ejus pectore hausit, spirat; S. Polycarpi, S. Dionysii, S. Laurentii, etc., qui Christi amore ebrii ad ignes, furcas et leones ibant quasi ad epulas. Sapienter S. Nazianzenus, in Sententiis: «Alii, inquit, aurum, alii argentum, alii mensas delicatas, id est vitae ludibria in pretio habeant. Ego vero Christum amplissimarum opum instar duco: quem utinam aliquando pura mente mihi intueri contingat; cetera autem mundus habeat.» Praeclare S. Bernardus, De Conscientia, cap. I: «Cum amor Christi, inquit, totum absorbuit affectum hominis, ut negligens et immemor sui, nil nisi solum Jesum Christum et ea quae sunt Jesu Christi, sentiat, tunc demum in eo perfecta est charitas. Non est onerosa ei paupertas; iste non sentit injurias, ridet opprobria, contemnit damna, mortem lucrum deputat; imo nec mori se putat, cum magis de morte ad vitam transire se sciat.» Et cap. III: «Premat corpus, trahat mundus, frendeat diabolus, secura erit conscientia,» in Christo defixa. Vere oleum effusum nomen tuum, Jesu Christe. Vide eumdem, serm. 14 in Cant.


Versus 17: Per Ignorantiam Fecistis

17. Per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. — Sed longe culpabilior fuit principum ignorantia, quam populi, utpote crassissima vel etiam affectata: quia tamen haec quoque aliquo modo in scelere minuit audaciam, impudentiam et irreverentiam in Deum, eo quod minuit voluntarium (gravius enim peccassent si Christum cognitum, quod scilicet ipse esset Messias et Filius Dei, voluntarie et destinata malitia occidissent), idcirco a Petro hic allegatur quasi causa Christicidium excusans, non in toto, sed in tanto. Unde Christus pro iis orans in cruce: «Pater,» inquit, «ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.» Et Paulus, I Cor. cap. II, vers. 8: «Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.»


Versus 18: Quae Praenuntiavit Pati Christum

18. Deus autem, quae (ita Graeca et Rom., non «qui,» uti nonnulli legunt) praenuntiavit (scilicet) pati Christum, — ut sequitur, q. d. Passiones et tormenta Christi, quae Deus praenuntiavit per Prophetas, omniaque de Christo passuro oracula, implevit per vos vestramque ignorantiam, qua factum est, ut Christus de facto pateretur ea omnia quae eum passurum praenuntiarant Prophetae.


Versus 19: Ut Deleantur Peccata Vestra

19. Ut deleantur. — Non tegantur, ut volunt haeretici, non superficie tenus radantur, sed plane deleantur et aboleantur, ac, ut Syrus, expungantur: sicut litterae e tabulis ceratis olim expungebantur, et nunc e membranis expunguntur.


Versus 20: Cum Venerint Tempora Refrigerii

20. Ut cum venerint tempora refrigerii. — Vatablus, «refocillationis,» scilicet a peccatis et ira Dei, subaudi: salvi sitis, vel refrigeremini et vos. Refrigerium, vel, ut Syrus vertit, tranquillitatem et quietem, vocat salutem et beatitudinem aeternam, qua ab aestu tentationum, persecutionum et afflictionum hujus vitae, quibus in hujus vitae pelago assidue jactamur et urimur, quiescemus et refrigerabimur. Alludit S. Petrus ad excidium Jerusalem et Judaeorum mox futurum per Titum, ac ad Judaeorum aerumnas, quibus toto orbe vagi continue agitantur, a quibus in fine mundi liberabuntur.

Porro hoc refrigerium poenitentibus et conversis ad Christum obveniet a conspectu Domini, id est ab ipso Domino praesente et conspiciente. Pro «conspectu,» Graece est προσώπῳ, quod Tertullianus, De Resurrectione carnis, vertit «a persona Domini»; Cajetanus, «a facie Domini»: quia, inquit, facies Christi erit objectum et causa beatitudinis. Visio enim divinitatis Christi est objectum beatitudinis essentialis; visio vero humanitatis ejusdem est objectum primarium beatitudinis accidentalis. Unde Vatablus exponit, q. d. Quae refrigeratio erit, cum rursus conspectus erit Christus. Notat Sanchez pro «refrigerii» Graece esse ἀναψύξεως, quae vox et resurrectionem et refrigerium significat; et utrumque huic loco convenit, q. d. Cum venerit ἀνάψυξις, quae resurrectio est et reanimatio (ψυχή enim est anima), illa ipsa tunc implebit nominis sui mensuram; nam vobis justis erit ipsa refrigerium, aeque ac e morte ad vitam beatam resurrectio. Unde vers. 21, eamdem vocat restitutionem omnium. Unica ergo hac voce duos Symboli articulos complectitur, nimirum: «Credo carnis resurrectionem,» et, «vitam aeternam.»

Qui praedicatus est. — Ita et Pagninus, Tigurina et Vatablus, legentes in Graeco προκεκηρυγμένον, q. d. praeconizatum et proclamatum; alii legunt προκεχειρισμένον, id est «praeparatum,» ut vertit Syrus, itaque legit Irenaeus, lib. III, cap. XII; Tertullianus, De Resurrectione carnis, vertit «praedesignatum»: forte legit προωρισμένον.


Versus 21: Quem Oportet Coelum Suscipere

21. Quem oportet quidem coelum suscipere. — Ambiguum est, ait Cajetanus, an dicere velit quod Jesus coelum suscipiat, sicut rex suscipit regnum; an vero quod coelum suscipiat Jesum, sicut locus suscipit locatum; utrumque enim est verum, et utrumque huic loco convenit; ac prius involvit posterius. Prior sensus augustior, posterior simplicior est, si cum Syro vertas, quem oportet coelo capi. Ex quo contra Ubiquetarios concludas Christi corpus non esse ubique, uti ubique est ejus divinitas. Sed ex eo contendebat Berengarius Christum non esse in Eucharistia, utpote coelo conclusum; quem secutus Beza: Nota, inquit, Christum coelo capi, contra eos qui, pro eo quod fide nobis ascendendum est in coelum, ut capiti nostro conjungamur, Christum iterum e coelo, velut Jovem quemdam Elicium evocandum, pertinacissime tuentur. Sed respondendum: Non docemus Christum coelo evocandum ad Eucharistiam, quasi caelum deserens locali motu ad nos descendat (hoc enim tantum fiet in die judicii), sed quod manens in coelo, per omnipotentiam Dei se praesentem sistat in Eucharistia (sive id fiat per corporis ejus replicationem, sive per acquisitionem duntaxat novi loci, de quo inter se disputant Scholastici), idque invisibiliter et indivisibiliter, cum in coelo sit visibiliter et divisibiliter respectu loci: alio enim in loco est Christi caput, in alio collum, in alio pectus, in alio pedes, cum in Eucharistia omnia Christi membra sint in eodem loco, eodemque hostiae puncto. Christus enim in Eucharistia est sicut anima in corpore, nimirum totus in tota et totus in qualibet ejus parte.

Insuper nota Christum, post ascensum in coelum, subinde visibiliter in terris apparuisse, ut S. Paulo, dum eum convertit, Act. cap. IX, vers. 1, ac S. Petro. Cum enim ipse e carcere rogatu Christianorum fugisset, occurrit ei Christus, rogantique Petro: «Domine, quo vadis?» respondit: «Vado iterum crucifigi.» Ex quo intellexit Petrus Deum velle, ut in carcerem rediret seque pararet ad crucem et martyrium. In cujus apparitionis memoriam, Romae extra portam S. Sebastiani, in ipsomet apparitionis Christi loco erectum est sacellum, cui vulgo nomen «Domine quo vadis?» Sic apparuit S. Antonio post victoriam luctae cum daemonibus, ait S. Athanasius in ejus Vita; item S. Tarsillae, teste S. Gregorio, in Dial., lib. IV, cap. XVI. Quocirca S. Thomas et Cajetanus censent Christum tunc modico tempore coelum reliquisse, ac descendisse in terram ad S. Petrum, Paulum, Antonium, etc. Alii putant has visiones fuisse imaginarias; vel etiam reales, non corporis Christi, sed corporis aerei formati ab angelo, quod repraesentaret Christum, sicut ante incarnationem Verbum in corpore aereo Abrahae, Jacobo aliisque Patriarchis et Prophetis apparuit.

Verius videtur quod Christus aliquando simul in coelo et simul in terra fuerit, et utrobique realiter proprieque sit visus, ut cum apparuit S. Petro et Paulo. Nam, ut hic dicitur, coelum non reliquit, et tamen in terra fuit apparuitque S. Petro et Paulo. Ergo tunc simul fuit utrobique. Insinuat id S. Chrysostomus. Videtur autem Christus coelum modico tempore reliquisse, cum descendit ad B. Virginem in ejus morte: nam cum ea rursum gloriose in coelum ascendit. Obiter ergo tunc coelum reliquit. Quod ergo hic dicitur, «oportet eum coelum suscipere,» intellige quod thronum gloriae suae in coelo firmiter collocarit, ita ut ex eo gloriose et publice non sit descensurus, nisi die judicii, cui non repugnat quod secreto, invisibiliter et obiter ad B. Virginem descenderit. Ita Suarez, III part., Quaest. LVIII, in fine.

Quaeres, an simili modo coelum, purgatorium et infernus teneant et claudant animas ceterorum hominum, ut inde exire nequeant ante diem judicii? Aliqui censent animas damnatorum nunquam egredi ex inferno, ac consequenter nunquam apparere hominibus. Ratio est, quod inferno quasi perpetuo carceri et gehennae sint mancipatae. Rursum, quod in inferno nulla sit redemptio. Ita censet Dominicus Soto, in IV, dist. XLV, Quaest. I, art. 4, ad 1; Victoria, Relectio de Magia, num. 27; et Abulensis, in IV Reg. cap. IV, Q. LVI. Verum alii probabilius opinantur animas tam in inferno et purgatorio, quam in coelo commorantes, subinde egredi et viventibus apparere, idque ad hoc, ut efficacius iis vel gloriam coelestem, vel poenas ignesque inferni sive verbis, sive reipsa per flammas ostendant, itaque majores vel spem, vel metum et terrorem eis incutiant. Nec hoc quidquam de illorum gloria, vel de horum poena decerpit, quia utrique utrumque secum portant. Damnati ergo cum apparent, suum carcerem, puta ignem cui alligati sunt, secum ferunt, uti ex pluribus eorum apparitionibus constat. Ita sentiunt D. Thomas, in IV, dist. XLV, Quaest. I, art. 1, ad 3; Abulensis, in cap. XXV S. Matthaei, Quaest. DCCLIII; Alphonsus Mendoza, Quaest. V Scholastic. De Veris mortuorum apparitionibus, et noster Petrus Thyraeus, lib. I De Spirituum apparitionibus, num. 117 et 249, qui tamen recte addit animas e coelo et ex inferno rarius per se et personaliter apparere, sed crebrius id fieri per angelos. Rursum, animas e coelo apparere, quoties eis libuerit: animas vero ex purgatorio et inferno non posse egredi, nec apparere, nisi ex peculiari dispensatione Dei.

Usque in tempore restitutionis omnium, — usque in diem judicii, quo Deum hominem lapsum in peccatum, aerumnas et mortem, Deo, gloriae et felici immortalitati restituet, itaque instaurabit angelorum ruinas. Pariter tunc cum homine coelum, elementa totumque orbem primaevae integritati, incorruptioni et splendori restituet. Erit enim tunc renovatio et quasi regeneratio totius mundi, uti docet Apostolus, Rom. cap. VIII, vers. 21, et S. Petrus, Epist. II, cap. III, vers. 13.

Omnium, — non tantum temporum, ut vertit Syrus; sed et hominum rerumque omnium, uti jam dixi.

A saeculo. — Hebr. מעולם meolam, q. d. Qui Prophetae ab olim, a priscis saeculis, ante aliquot annorum millia hanc mundi restitutionem, a Christo in die judicii faciendam, praedixerunt.


Versus 22: Moyses Quidem Dixit

22. Moyses quidem dixit. — E multis Prophetis unum citat, eumque primarium, puta Mosen, qui clare de Christo Salvatore prophetavit, Deuter. cap. XVIII, vers. 18. Ejus oraculum ibidem explicavi: quare hic illud non retexam.


Versus 23: Exterminabitur De Plebe

23. Exterminabitur de plebe. — Moses, Deut. XVIII, habet: «Ego (Deus) ultor existam»: quae verba paraphrastice hic explicat et interpretatur S. Petrus: cum enim Deus ad ultionem prosilit, exterminat et occidit vel morte corporali, vel spirituali et aeterna. Utraque hic significatur. Judaei enim Christo increduli excisi sunt corporaliter a Tito, et spiritualiter aeterna morte puniuntur in gehenna.


Versus 24: Dies Istos

24. Dies istos, — adventus et redemptionis Messiae, puta Christi.


Versus 25: Vos Estis Filii Prophetarum

25. Vos estis filii Prophetarum. — «Filii,» scilicet spirituales in fide et religione, q. d. Vos amplectimini et creditis Prophetarum oracula eorumque fidem sequimini, quasi germani eorum in pietate filii. Sicut ergo ipsi in Christum venturum crediderunt eumque praedixerunt, ita et vos in eumdem jam natum, passum et resurgentem credite, ne a majorum vestrorum fide et spiritu degeneretis, imo apostatetis.

Et testamenti. — Hoc est, foederis, pacti et promissionis divinae. Nota Hebraismum: filii foederis vocantur Judaei, ad quos pertinet foedus a Deo cum Abraham patre eorum initum: Deus enim Abrahae et posteris ejus promisit Messiam ejusque benedictionem, id est gratiam, justitiam et salutem, q. d. Vos estis filii Abrahae, ac consequenter filii foederis, quod Deus cum Abraham pepigit; ac promissionis, quam ei dedit de Messiae redemptione et salute: nunc ergo cum illa per me vobis a Deo ostenditur et offertur, avide et ambabus, ut aiunt, manibus illam excipite. Vos enim sicut estis filii et haeredes Abrahae, ita et promissionis illi a Deo factae. Sic et Christiani vocantur filii novi Testamenti, quia illi ascripti sunt per fidem, et ad illos pertinent Sacramenta, gratia omniaque bona, quae in novo Testamento Christus Christianis promisit et exhibuit.

In semine tuo. — In filio tuo, puta in Christo ex semine et posteris tuis nascituro. Ita explicat Apostolus, Galat. cap. III, vers. 26, et ipse Petrus dicens vers. 26, «suscitans filium suum»: hic ergo est semen benedictum Abrahae promissum.

Benedicentur (id est justificabuntur omnemque gratiam et gloriam accipient) omnes familiae terrae, — puta omnes gentes. Dei enim benedictio est efficax, nec verbalis tantum, uti est hominum; sed realis, quae bonum quod dicit et imprecatur, reipsa confert et praestat: Dei enim benedicere, est benefacere, non quomodolibet, sed eximie et divine. Hoc enim decet Deum Deique immensam liberalitatem et munificentiam. Magnum enim magna dare decet, ut aiebat Alexander Magnus. De hac Abrahae benedictione, vide ea quae dixi Genes. cap. XII, vers. 3.


Versus 26: Vobis Primum Deus Suscitans Filium Suum

26. Vobis primum. — Primo enim et directe missus est Christus ad Judaeos, quasi Messias patribus eorum promissus. Unde ab Apostolo vocatur «minister circumcisionis,» Rom. XV, 8, id est circumcisorum, puta Judaeorum, quia per se iis solis praedicavit.

Suscitans,ἀναστήσας in aoristo, id est cum suscitasset eum. Alludit Petrus ad illud Mosis: «Prophetam suscitabit vobis Deus,» quod citavit vers. 22. Jam «suscitans,» id est resuscitans, puta postquam resuscitavit eum a mortuis. Post resurrectionem enim Christus suam benedictionem, id est Spiritum Sanctum, gratiam et salutem, copiose in Judaeos effudit. Resurrectio enim graece vocatur ἀνάστασις.

Benedicentem vobis. — Quia vobis benedicet, id est benefaciet, dando flumina gratiarum in hac vita, et gloriae in futura, ut in die judicii ab eo audiatis: «Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.» Ita «qui crucifixus est, suos crucifixores benedixit,» ait S. Chrysostomus.

Vide hic quantum malum, quamque fugiendum et execrandum sit peccatum; ac ex adverso quanta sit bonitas Dei et Christi, dum nos peccatores ex potestate diaboli, peccati et inferni transfert in regnum gratiae et dilectionis filii sui, facitque haeredes, imo reges coeli, ut illam merito admirari, gratias agere et celebrare debeamus tota vita, uti fecit S. Paulus, S. Magdalena, S. Pelagia aliique poenitentes, imo per totam aeternitatem, uti faciunt Beati in coelo. Quocirca Christus a S. Joanne Baptista hoc elogio, quasi indice toti orbi indicatus et praedicatus est: «Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi,» Joan. I, 29. Quem secutus S. Joannes Evangelista, passim in Apocalypsi Christum indigitat Agnum pro peccatis nostris occisum et immolatum, eumque ut talem a Beatis in coelo adorari et laudari pronuntiat, ut cap. V, 6: «Vidi Agnum stantem tanquam occisum, etc., et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, etc., dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione, et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super terram.» Et cap. VII, 9; cap. XIV, 1; cap. XV, 3; cap. XIX, 7; cap. XX, 9 et 22.

Quare merito hoc eximium Christi donum admirans Michaeas, oracula sua de Christo ita concludit, cap. VII, 18: «Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum haereditatis tuae?» Et mox: «Revertetur et miserebitur nostri, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quae jurasti patribus nostris a diebus antiquis.» Vide ibi dicta.