Cornelius a Lapide

Actus Apostolorum IV


Index


Synopsis Capitis

Petrus et Joannes, eo quod praedicant Christum resurrexisse, incarcerantur, atque in concilio vetiti praedicare Christum, constanter respondent oportere magis obedire Deo quam hominibus. Secundo, vers. 23, dimissi et reversi ad suos, laudant et invocant Deum, impetrantque libertatem et robur evangelizandi: in cujus signum terrae motu concussus est locus in quo orabant. Denique, vers. 32, narrat Christianis fuisse cor unum et animam unam, nullumque inter eos fuisse egentem, sed ex pretio agrorum et domorum, quod singuli afferebant ad pedes Apostolorum, divisum fuisse cuique tantum quantum opus habebat.


Textus Vulgatae: Actus 4:1-37

1. Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt Sacerdotes et magistratus templi, et Sadducaei, 2. dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis. 3. Et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum; erat enim jam vespera. 4. Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt, et factus est numerus virorum quinque millia. 5. Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores, et scribae in Jerusalem; 6. et Annas, princeps Sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. 7. Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos? 8. Tunc repletus Spiritu Sancto, Petrus dixit ad eos: Principes populi et seniores, audite: 9. Si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, 10. notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. 11. Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli; 12. et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. 13. Videntes autem Petri constantiam et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: 14. hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. 15. Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere; et conferebant ad invicem, 16. dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Jerusalem manifestum est, et non possumus negare. 17. Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. 18. Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu. 19. Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate: 20. non enim possumus quae vidimus et audivimus, non loqui. 21. At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. 22. Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. 23. Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes Sacerdotum et seniores dixissent. 24. Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti coelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt: 25. qui Spiritu Sancto per os patris nostri David, pueri tui, dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? 26. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum ejus? 27. convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israel, 28. facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. 29. Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, 30. in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. 31. Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. 32. Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una; nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. 33. Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri; et gratia magna erat in omnibus illis. 34. Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, 35. et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. 36. Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum filius consolationis), Levites, Cyprius genere, 37. cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium et posuit ante pedes Apostolorum.


Versus 1: Loquentibus Autem Illis

1. Loquentibus autem illis. — Solus Petrus dicitur locutus, cap. praec., vers. 12; sed Petri verba approbabat Joannes, quasi ejus socius et assecla, itaque per Petrum loquebatur. Adde, Joannem non fuisse elinguem, sed zelo plenum idem asseruisse et praedicasse turbis eum cingentibus, quod publice praedicarat Petrus.

Supervenerunt. — Graecum epestesan, secundo verti potest, institerunt eis; Tigurina, praesto fuerunt illis; Syrus, insurrexerunt in eos.

Magistratus templi. — Tigurina, praefectus templi; Pagninus, dux templi: in tanto enim Sacerdotum, Levitarum et populi e tota Judaea, imo e toto orbe ad templum quotidie confluentis numero, ne quid turbarum, tumultus aut seditionis oriretur, institutus erat magistratus, quasi praetor templi, ait Beda, suos habens satellites et milites, qui omnes in officio contineret, et eos qui turbas aut tumultus concitabant, in carcerem abduceret. Quocirca S. Chrysostomus, magistratum hunc vocat «ducem militum templi.» Et hoc significat Graecum strategos, scilicet unum aliquem caeterorum militum ducem: est enim singularis numeri. Unde patet magistratum fuisse militarem pro reis capiendis, non autem judicandis, vel condemnandis institutum. Ita Sigonius, lib. VII De Rep. Hebr., cap. XIII. Atque hic fuit, qui cum Juda proditore mittens suos aliosque satellites, Christum cepit in horto, Lucae XXII, 4. Videtur ergo hic unus fuisse e pontificibus, socios et milites habens minores sacerdotes et levitas: his enim a Deo commissa erat custodia templi, Num. 4. Ita censent Arias Montanus, Salmeron, Sigonius, lib. VII De Rep. Hebr., cap. XIII, et alii. Ratio est, quia Judaei non tolerassent praetorem Gentilem in loco sacro, imo nulli Gentili templum eorum ingredi licebat sub poena capitis, teste Josepho. Habebant tamen Romani suoque praesidio firmabant Antoniam, quae erat arx amplissima et munitissima vicina templo, ut docet Josephus, lib. XV Antiq., cap. XIV; idque tum ad templi custodiam, tum ne Judaei e templo arcem facerent et Romanis rebellarent. Huic arci ergo et praesidio praepositus dux, vel tribunus Romanus, si gravior tumultus in templo concitaretur, accitus a praetore templi accurrebat cum suis militibus, motusque omnes componebat. Talis videtur fuisse tribunus Romanus, qui accurrit cepitque Paulum, et in Castra, quae erant in arce Antonia, perduxit, cap. XXI. Et hoc tantum probant argumenta Sanchez, qui opinatur praetorem templi fuisse Romanum, puta Antoniae praefectum, non Hebraeum.

Sadducaei. — Ita dicti, quasi justi essent, aut potius quod justos se jactitarent (Hebr. enim צדיק tsaddic vocatur justus), aut potius a Sadoc, eorum auctore, inquit Epiphanius, haeresi 14. Fuit haec una e sectis Judaeorum, a Samaritis prognata: unde cum iis solum Mosis Pentateuchum recipiebat docebatque non esse resurrectionem, nec angelum, nec spiritum, Actor. XXIII, 8, ac consequenter animam non esse immortalem; nec esse Numen res humanas dirigens, pios praemians, impios puniens; sed quemque sibi suae sortis et fortunae esse fabrum. Erant ergo hi Judaeorum quasi Epicurei, reipsa dictitantes illud: «Ede, bibe, lude, post mortem nulla voluptas.» Quocirca Christo et Apostolis praedicantibus Dei judicium et resurrectionem bonorum ad gloriam, malorum ad tormenta, perpetim se opposuerunt. Vide Josephum, lib. XIII Antiq., cap. IX, et lib. XVIII, cap. II.


Versus 2: Dolentes

2. Dolentes,diaponoumenoi, Syrus, indignantes; Tigurina et Pagninus, moleste ferentes; alii, anxii.

In Jesu, — Ita Graeca et Romana, non in Jesum. Jam primo, «in Jesu,» id est in nomine Jesu, per Jesum. Ita Tigurina et Pagninus. Secundo, «in Jesu,» id est de Jesu. Sic enim Hebraei et Graeci saepe «in» usurpant pro «de»: proprie enim Petrus et Joannes praedicabant Jesum resurrexisse; inde tamen colligebant, vel auditoribus colligendum relinquebant, Jesu discipulos quoque ejus ope et virtute resurrecturos. Unde tertio, to in Jesu, explicari posset, instar Jesu: saepe enim Hebraeum ב, id est «in», sumitur pro vicino כ, id est «sicut», instar, Christus enim resurgens est causa nostrae resurrectionis, tam exemplaris, quam meritoria et efficiens.


Versus 3: Posuerunt Eos In Custodiam

3. Posuerunt eos in custodiam. — «In custodiam,» puta in carcerem; Tigurina, dederunt (miserunt) in custodiam. Hic est primus carcer S. Petri, quem deinde multi alii consecuti sunt; Apostolatus enim insigne est persecutio et carcer, non minus illustre et gloriosum quam signa et prodigia, uti docet Paulus, II Cor. XI, 23, qui proinde in vinculis suis solet exultare et gloriari. Vide ea quae notavi Ephes. III, 1. Cum Petro et Joanne incarceratum quoque fuisse claudum sanatum, quasi criminis materiam et objectum, patebit vers. 7, 9 et 10.

Erat enim jam vespera, — utpote post horam nonam ab ortu solis: nona enim sanaverat Petrus claudum, cap. praec., vers. 1 et 7.


Versus 4: Quinque Millia Crediderunt

4. Multi autem qui audierant verbum, — Praedicationem Petri, sanatione claudi et magis intrepida hilarique constantia in carcere, inquit S. Chrysostomus, confirmatam.

Quinque millia. — Diversa prorsus sunt haec quinque millia, a tribus millibus prima Petri concione conversis, cap. II. Quare iis adjecta effecerunt numerum octo millium: tot ergo mox fuere fideles, conversi a Petro. Ita S. Hieronymus in cap. XL Isaiae; S. Augustinus, tract. 39 in Joannem; S. Chrysostomus hic, Lyranus et Beda, qui addit haec quinque millia convertenda fore typice praesignificasse Christum, cum mandavit Apostolis ut quinque hominum millia paucis panibus pascerent, Matth. XIV, 16. Porro haec quinque millia fuerunt «virorum,» ait Lucas, quibus si adjicias feminas et pueros, quos non dubium est tot viris plurimos fuisse permixtos, longe major fuit numerus, femineus enim sexus prae viris magis solet esse devotus. Ecce hic verum est illud S. Chrysostomi, hom. De Virtute et Vitio: «Modicum fermentum Apostolorum magnam farinae massam convertebat; quia non quantitate numeri, sed gratia Spiritus vim suam justi tenent.» Nunc aliquot centeni sacerdotes in civitate vix totidem centenos cives convertunt, quia refrixit utrorumque spiritus. Denique Sophronius, in Fragmento de laboribus S. Petri et Pauli, quod extat tom. VII Biblioth. S. Patrum, asserit S. Petrum constituisse decem millium virorum Ecclesiam: quia scilicet verba ejus animata erant Spiritu coelesti, et quasi jacula igne divino ardentia, corda audientium feriebant et incendebant.


Versus 5: Congregarentur Principes Eorum Et Seniores

5. Ut congregarentur principes, etc. — Fuit hoc magnum concilium 72 virorum, quod Graece sunedrion, indeque Hebr. et Syriace Sanedrin vocatum est, primitus institutum a Deo, Num. XI, 24 et seq., ut ibi dixi. Conflatum erat non ex solis viris tribus Juda, uti volunt Joannes Annius et Lucidus in Breviar. Tempor., nec ex solis sacerdotibus, ut vult Abulensis, sed ex duodecim tribuum duodecim principibus, et ex 24 principibus sacerdotum, qui totidem eorum familiis praesidebant, jussu Dei instituti, et in 24 classes distributi a Davide, I Paral. XV, 6. Harum enim praesides in Evangeliis, Actis, Esdra, etc., crebro vocantur «Principes sacerdotum;» atque ex caeteris populi primoribus, praesertim Scribis et Legisperitis. In hoc concilio damnatus fuit Christus, praesidente eodem Caipha pontifice, qui hic nominatur, ejusque socero Anna, Matth. XXVII, 1. Unde mirum est illos qui recenter tam infensi fuerant erantque Christo, mitius egisse cum ejus Apostolis: sed retinebat eorum furorem Dei manus, et populi, magno numero eis credentis, metus, ne eum in se concitarent ab eoque lapidarentur.

Seniores, — qui tum annorum, tum potius prudentiae et morum maturitate grandaevi sunt, ideoque populo venerabiles, ait S. Gregorius, lib. XIX Moral., cap. XIII. Hinc ab his senibus dictus est Senatus, inquit Cicero.

Scribae. — Sicut Graeci suos sapientes vocabant philosophos, Chaldaei magos, ita Hebraei eos appellabant סופרים sopherim, a ספר sepher, id est littera, vel liber. Septuaginta vocant grammateis, id est litteratos; eorum enim erat S. Scripturam describere, docere, interpretari. Ita Epiphanius, haeresi 15; Josephus, lib. II Contra Appion., et alii. Unde Esdras vocatur Scriba. Sic Appion, Philoponus et alii vocati sunt Grammatici, id est litterati et docti, non solum in Grammatica, sed et Rhetorica, Philosophia omnique litteratura.


Versus 6: Annas Princeps Sacerdotum

6. Et Annas, princeps Sacerdotum. — Videtur ergo Annas jam fuisse summus pontifex. Ipse enim cum Caipha genero suo, alternis annis gerebat pontificatum, a Romanis, ut videtur, emptum. Dices: Paucis septimanis ante, summus pontifex erat Caiphas, qui Christum condemnavit, Joan. XI, 49; ergo Annas non fuit tunc pontifex. Respondent Glossa Interlinearis, Hugo et Gagneius, post mortem Christi, puta in Paschate, de more Caipham annuo pontificatu perfunctum, cessisse illum Annae. Annus enim sacer (quo utebantur in pontificatu ineundo, vel deponendo) apud Judaeos incipiebat a Nisan, id est martio, et a Paschate, utpote festo primo et maximo; idque ex decreto Dei, Exodi XII, 1. Adde, praeponi Annam Caiphae, quia erat senior et socer Caiphae, adeoque felix et venerandus, ut filios suos omnes, numero quinque, pontifices viderit, teste Josepho, lib. XX Antiq., cap. VIII. Aliqui hunc Annam putant esse Jonatham, Annae filium, qui, remoto Caipha, factus est pontifex a Romanis, teste Josepho, lib. XVIII, cap. VI, et vocari etiam Annam de nomine patris credunt. Unde et Nicephorus, in sua Chronol., sic hujus aevi pontifices numerat: Annas, et ex alio genere Ismael; Eleazar, filius Annae; Simon, Caiphas, Annae gener; Jonathas et Theophilus; Annae filii. Pontificatus enim tunc erat annuus. Ita Mariana.

Et Caiphas. — Nota: Paulo ante Petrus in domo Caiphae pavidus, ter cum juramento negarat Christum; jam Spiritu Sancto in Pentecoste recepto roboratus, coram eodem negationem suam retractat, et Christum generose confitetur, itaque priorem lapsum et scandalum sarcit et reparat. Caipham, Scribas et Pharisaeos Christicidii sui justas Deo dedisse poenas, adeoque Caipham, aeque ac Pilatum, necem sibi intulisse, indicat Nicephorus, lib. II Histor., cap. X; quin et Clemens Romanus, lib. VIII Constit., cap. II, et ex eo S. Athanasius vel potius Anastasius, Episcopus Nicaenus, Quaest. XVIII in Script.

Joannes. — Hic unus fuit ex quinque Annae filiis, adeoque pontifex, alio nomine Jonathas appellatus, in pontificatu gerendo aequus et dexter, unde eum laudat Josephus, lib. II Belli, cap. XXV.

Alexander. — Hunc opibus, aeque ac virtute et pietate celebrem, Alexandriae gessisse magistratum Halabarchae, id est Praefecti salis (ἁλς enim Graecis est sal, ἀρχη praefectus, princeps), narrat Josephus, lib. XX Antiq., cap. III, et ex eo Baronius, anno Christi 34, qui et addit: «Hic est Alexander Lysimachus, cujus pater Tiberius portas templi argento et auro sumptuosissime exornavit.»

Quotquot erant de genere sacerdotali, — id est pontificio, ut vertit Syrus, Tigurina et Pagninus; hoc enim significat Graecum archieratikon. Erant ergo hi principes sacerdotum, puta 24 familiarum sacerdotalium capita, uti paulo ante dixi. Hi enim principes vocabantur pontifices, quibus praesidebat unus summus pontifex.


Versus 7: In Qua Virtute

7. In qua virtute,dunamei, id est qua potentia. Ita Pagninus et Vatablus.

Fecistis hoc? — non tam miraculum, quam prodigium magicum claudi sanati; unde per despectum, ait Oecumenius, non vocant miraculum, sed hoc, scilicet vulgo notum et famosum praestigium, quod in claudo erecto cernimus. Volebant scilicet Apostolos obruere sua auctoritate et praejudicio, ut faterentur se non miraculum in nomine Christi, sed ludicrum quid arte mirabili, sive magica edidisse. Ita Chrysostomus. Vere Plato in Theaeteto: «Antiquitatis auctoritas est saepe malum praejudicium.» Ex dictis infert Lyranus claudum ipsum cum Apostolis fuisse incarceratum, et e carcere cum iisdem eductum in tribunal, Annae et Caiphae praesentem astitisse, idque patet vers. 19. Hanc enim ejus praesentiam videtur innuere pronomen «hoc», scilicet novum et mirum, quod videtis in claudo recte gradiente.

Porro Christum ab infidelibus habitum fuisse magum et magiae doctorem, patet Lucae XI, 14, et Joan. VIII, 48, et idipsum de suo aevo testatur S. Augustinus, lib. I De Consensu Evangel., cap. VIII. Unde passim in Actis S. Agnetis, Luciae, Agathae aliorumque martyrum, legimus Christianos a judicibus insimulatos magiae, ideoque damnatos ad ignem: censebant enim miracula eorum, ac praesertim quod a bestiis, equuleis aliisque tormentis exirent illaesi, esse opus magicum patratum ope, non Dei, sed diaboli.


Versus 8: Tunc Repletus Spiritu Sancto Petrus

8. Tunc repletus Spiritu Sancto. — Nova est haec repletio Spiritus Sancti, ab illa quam accepit in Pentecoste: illa enim fuit habitualis, haec actualis, nimirum qua Spiritus Sanctus actu movebat, dirigebat et roborabat Petrum, ut libere, constanter et prudenter responderet, et profiteretur fidem Christi, se scilicet ejus invocatione et virtute claudum sanasse. Hoc est quod Petro et Apostolis promiserat Christus, Lucae XII, 11: «Cum autem inducent vos in Synagogas, et ad magistratus, et ad potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis; Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.» Simili modo quoties Samson patraturus erat opus aliquod heroicae fortitudinis, dicitur prius: «Irruit Spiritus Domini in Samson,» scilicet incitans eum, animans et roborans ad illud tum aggrediendum, tum opere perficiendum, Judic. XIV, vers. 6, 19 et seq. Ad opera enim heroica non sufficit communis et habitualis gratia, sed nova actualis, eaque communi major et potentior requiritur. Saepe enim ista opera habitum gratiae praesentem superant et transcendunt.


Versus 9: Si Nos Hodie Dijudicamur

9. Si nos hodie dijudicamur,anakrinometha, id est, discutimur, in quaestionem et examen vocamur. Ita Graeci: hoc est, examinamur, ut vertit Tigurina et Pagninus; hinc Syrus, si in jus vocamur. Vox conditionalis «si» pendet et expletur a «notum sit omnibus vobis»; potuisset dicere: «Quia dijudicamur»; sed modestiae causa dicit: «Si dijudicamur.»

In benefacto. — Ob beneficium, puta ob sanitatem claudo collatam. Est Hebraismus: Hebraeum enim ב, id est «in», saepe est index pretii vel meriti, significans «ob», «propter», q. d. Nos ob meritum in crimen vocamur: benefecimus enim claudo, et examinamur ut malefici. Tacite ergo perstringit taxatque judices inhumanitatis et injustitiae, qui potius hoc beneficium celebrare et remunerari debuissent. Judaicum ergo et Pharisaicum est, sinistre interpretari et calumniari benefacta, etiam miracula, eaque tribuere, non Spiritui Sancto, cujus sunt propria, sed vitio, imo Beelzebub et diabolo, uti Judaei exprobrarunt Christo, Matth. cap. XII, vers. 24. Hoc faciunt invidi virtutum et bonorum operum; quod proinde est peccatum in Spiritum Sanctum, uti Christus docet loco citato.

In quo, — qua ratione, quomodo, qua vi et virtute. Sic capitur Hebr. במה bamme, id est «in quo». Est enim hoc a modi vel instrumenti, Hebraeis frequens.


Versus 10: In Nomine Jesu Christi Nazareni

10. In nomine, — id est in invocatione, hoc est, per invocationem et virtutem Jesu. Vide dicta cap. II, vers. 38.

Nazareni, — oriundi ex Nazareth oppidulo, ac proinde a vobis despecti, sed a Deo exaltati, cum in resurrectione eum fecit Nazarenum, id est efflorescentem vita, immortalitate, fama et gloria. Vide dicta cap. III, 6.

Quem vos crucifixistis. — Nota hic intrepidam libertatem et heroicos animos Petri, quibus in publico Concilio judicibus objicit Christicidium, ut eos pungat et compungat: crux enim Christi unica est mundi salus, ideoque intrepide ubique praedicata a Petro, Paulo, Andrea caeterisque Apostolis.

Moraliter: disce veritatem, praesertim fidei, cum de ea quis juridice et legitime interrogatur, libere et fortiter profitendam esse, etiam cum periculo vitae. Quaerebant Scribae, vers. 7: «In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos?» Respondet Petrus vere et libere: «In nomine Domini nostri Jesu Christi, quem vos crucifixistis.» Ita fecerunt Martyres omnes, ideoque martyrio coronati sunt.

Deus, — Pater, imo et Deus Filius; sed hoc necdum capere poterant Scribae et Judaei, qui Christum ideo occiderant, quod diceret se esse Deum et Dei Filium; idcirco subticet hoc Petrus, aitque in genere Deus. Ita Oecumenius.

Astat. — Ergo claudus ipse erat praesens in Concilio, utpote e carcere eductus cum Apostolis, ut dixi vers. 7.


Versus 11: Hic Est Lapis

11. Hic est lapis. — Citat Psalm. CXVII, 22: «Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli;» quod Chaldaeus explicat de Davide, q. d. David primo rejectus a Saule ejusque asseclis, deinde creatus rex factus est quasi lapis angularis Synagogae, nectens sibi Judam et Israelem, hoc est tam duas, quam decem tribus. Verum, licet ad Davidem psalmus ille alludat, est enim in eo gratulatio solemnis tum Davidis, tum populi de Davidis coronatione in Hebron, vel potius de arca in pace ab eo translata in Sion, ut patet vers. 19; tamen per Davidis typum describit Christi resuscitati gloriam et regnum, ac fidelium ei acclamantium, vers. 17, gratulationem, nimirum cum turba in die Palmarum ei quasi Messiae regi acclamavit: «Hosanna filio David,» Matth. XXI, 9. Uti enim David, ita multo magis Christus rejectus a pontificibus et Scribis, qui erant quasi architecti Synagogae, post resurrectionem factus est lapis angularis; utpote qui totum Ecclesiae aedificium contineat et nectat, Judaeos scilicet et Gentes, imo angelos et homines, uti fuse explicat Apostolus, Ephes. II, 14 et seq. Vide ibi dicta.

Nota primo: Utitur Psaltes, et ex eo Petrus, metaphora lapidis, dum Christum vocat lapidem, quia loquitur de fabrica Ecclesiae: fabrica autem ex lapidibus consurgit. Unde in Hebraeo est elegans paronomasia inter אבן eben, id est lapis, et בנה bana, id est aedificavit: a bana enim dicitur eben, q. d. Ex eben (lapide) bana (aedificavit) binian, id est ex lapide aedificavit suum aedificium, puta ex Christo Ecclesiam; haec enim est fabrica et domus Dei, non materialis, sed spiritualis.

Secundo, hic lapis est durior marmore: unde nec carie consumi, nec scalpris concidi potest, sed illaesus manet in aeternum: quia sustinet aeternam fabricam, scilicet Ecclesiam duraturam in aeternum, cui nulla vis, adeoque «portae,» id est omnes vires inferorum praevalere nequeunt, uti petra Christus asseruit, et promisit Petro vicario suo, Matth. XVI.

Tertio, hic lapis est probatus a Deo, angelis totoque mundo et pretiosus, ut ait Isaias, cap. XXVIII, vers. 16, quia ipse est pretium et lytrum saeculi, hoc est, omnium hominum. Unde S. Joannes Apocal. XXI, 18, vidit ei inaedificatam Jerusalem coelestem ex duodecim gemmis pretiosissimis; jaspide, smaragdo, amethysto, etc. Ecclesia enim tum militans, tum maxime triumphans, est pretiosissimum palatium Dei, cujus lapides sunt gemmae, puta Apostoli, et fideles omni virtute praestantes; lapis vero angularis et primarius, ideoque pretiosissimus, est Christus. De his vaticinatus est Zacharias, cap. IX, 16: «Lapides elevabuntur super terram.» Vide ibi dicta.


Versus 12: Non Est In Alio Aliquo Salus

12. Et non est in alio aliquo salus. — Non est alius qui salvet homines, tum in corpore, uti sanavit hunc claudum: ita S. Cyprianus, lib. II Contra Judaeos, cap. XVI; tum potius in anima, dando illi gratiam, et per eam post hanc vitam gloriam et salutem aeternam. Unde Syrus vertit, non est in alio aliquo redemptio. Quapropter explicans subdit:

Nec enim aliud nomen est, — id est non est alius quam Jesus Christus, in cujus virtute vel invocatione salvemur. «Nomen» enim sumitur pro re nominata, vel pro persona cujus est nomen, puta pro Christo, quem nomine suo invocamus, sperantes et impetrantes ab eo salutem. Est Hebraica metonymia. Sic dicitur Proverb. XVIII, 10: «Turris fortissima nomen Domini,» id est Dominus nomine suo invocatus. Sic passim Scriptura jubet invocare nomen Domini, id est ipsum Deum omnium Dominum. Hinc grave Theologi docent, post promulgatum Evangelium omnibus hominibus ad salutem, id est ad justitiam et ad felicitatem aeternam acquirendam, necessariam esse necessitate, non tantum praecepti, sed et medii, fidem explicitam Christi: hunc enim «Deus proposuit propitiatorem per fidem in sanguine ipsius,» Rom. III, 24. Quocirca Ethnici et Pagani salvari nequeunt, nisi cognoscant et credant in Christum, esto alias bene viverent. Ita Hugo Victorinus, Magister Sententiarum, S. Thomas, Bonaventura, Alensis, Albertus, Marsilius et Gabriel, quos citat et sequitur Gregorius de Valentia, II II, Quaest. II, puncto 4.

Moraliter: hic disce quam reverendum, amabile et desiderabile cuivis fideli esse debeat nomen Jesu Christi, utpote a quo solo salutem omneque bonum exspectare debeat, quamque ei obedire, eumque in omnibus, quoad fieri potest, imitari debeamus. Nam «hoc solo constat nomine nostra salus.» Vide ea quae dixi cap. III, 6, et Philip. II, 10. Praeclare Clemens Alexandrinus, Adhortatio ad Gentes: «Apparuit, inquit, hominibus hic ipse Verbum, qui solus est ambo, Deus et homo, et est nobis omnium causa bonorum, a quo edocti recte vivere, ad vitam aeternam transmittimur.» Et sub finem ait: «Nullum esse aliud opus Christi, quam ut homo salvus fiat.» Et S. Augustinus, conc. 1 in Psalm. CI: «Christus, inquit, est pellicanus nascendo, nycticorax moriendo, passer resurgendo: quia natus in solitudine,» ut pellicanus; «passus in tenebris Judaeorum tanquam in nocte, in praevaricatione tanquam in ruinis,» ut nycticorax; resurgendo «factus est sicut passer volando, id est ascendendo singularis in tecto, id est in coelo.» Et haec tria fecit, ut nos salvaret. Idem, serm. 55 in S. Joannem: «Filius Dei, inquit, qui semper in Patre veritas et vita est, assumendo hominem factus est via. Ambula per hominem, et pervenis ad Deum. Per ipsum vadis, ad ipsum vadis, etc. Ambula moribus, non pedibus. Multi enim ambulant bene pedibus, et male ambulant moribus.» Et sermon. 54, in fine: «Qui Christum possidet pietate, omnia possidet, quia per ipsum facta sunt omnia.»

Qui factus est in caput anguli. — Alludit ad fabricam Jerusalem, restauratam a Nehemia, de qua Nehemia cap. III, 19, dicitur, «Aedificavit, etc., contra ascensum firmissimi anguli»: Jerusalem enim fuit typus Ecclesiae, Nehemias Christi. Sed proprie citat Psalm. CXVII, 22.

In caput anguli, — id est capitalis et angularis, ut scilicet duos parietes, Gentium et Judaeorum, in se velut angulo conjungat. Nota: «Angulus» in Scriptura symbolum est principis, regis et regni, quia quod in fabrica est angulus, in ostio cardo, hoc in republica est rex et princeps: omnes enim sibi vincit et unit. Christus ergo vocatur «angulus,» quia rex et princeps est Ecclesiae. Vide dicta Isaiae XIX, 13.

Quaeres, quis est hic lapis angularis, an summus, an imus in fabrica? Noster Villalpandus, tom. II in Ezech., pag. 477, censet esse summum. Christus, inquit, factus est in caput anguli, id est in summum angulum, hoc est, in lapidem qui in domo eminet quasi culmen et fastigium, sive frontispicium, quem Hebraei et Latini vocant pinnam. Melius alii passim accipiunt lapidem imum. Nam huc alludens Isaias, cap. XXVIII, 16, vocat hunc lapidem «in fundamento fundatum;» et S. Paulus, Ephes. II, 20, dicit fideles omnes huic lapidi superaedificari, quasi ἀκρογωνιαίῳ, id est imo angulari. Christus ergo factus est caput anguli in fundamento, id est lapis angularis fundamentalis Ecclesiae. Sic enim S. Paulus et alii passim Christum vocant fundamentum Ecclesiae, scilicet primum et imum, cui deinde incumbunt duodecim fundamenta secundaria, puta duodecim Apostoli, Apoc. XXI, 19.

Arroganter et impie Calvinus haec sibi appropriat, jactatque se esse lapidem, qui reprobatus sit a Papa et Ecclesia Romana, sed a Deo factus sit fundamentum et caput Ecclesiae Reformatae, hoc est, deformatae. Ita thraso ille audet se comparare Christo, seque facere caput et Papam Ecclesiae Christianae, cum sit Satanicae: alioqui det ipse signa, quibus se a Deo missum doceat, puta miracula, prophetias, Scripturas, etc., quae dedit Christus.


Versus 13: Videntes Petri Constantiam Et Joannis

13. Videntes (θεωροῦντες, id est considerantes, contemplantes) Petri constantiam, — παρρησίαν, id est in dicendo libertatem. Ita Tigurina; Pagninus, in dicendo audaciam. Nam Apostoli, ut ait Chrysostomus: «Non solis verbis ostendebant se non curare de quibus judicentur, et quod extrema intententur pericula; sed etiam habitu, et voce, et aspectu, in summa omnibus libertatem apud populum demonstrabant, per ea quae loquebantur.»

Sine litteris, — ἀγράμματοι, illitterati, qui non didicerant litteras, utpote mechanici et piscatores.

Idiotae. — «Idiota est qui proprio (idios enim est proprius) tantum naturalique idiomate, seu lingua et scientia contentus, nescit studia litterarum,» ait Beda. Unde Cicero in Pisonem: «Tu, inquit, eruditior quam Piso, prudentior quam Cotta, abundantior ingenio, consilio, sapientia, quam Crassus, ea contemnis quae illi idiotae, ut tu appellas, praeclara duxerunt.»

Et cognoscebant eos, quoniam cum Jesu fuerant, — recordabantur se vidisse eos cum Jesu ambulante et praedicante. Unde Pagninus et Tigurina vertunt, agnoscebant eos fuisse discipulos Jesu, ideoque cum praedicare et celebrare.


Versus 16: Quid Faciemus Hominibus Istis?

16. Quid faciemus hominibus istis? — «Verba haec victis conveniunt, non vincentibus,» ait Isidorus Pelusiota, lib. III, epist. 182. Vincebantur enim tum «facti evidentia,» ait Lyranus, tum constanti asseveratione Petri et Joannis, aeque ac claudi, uno ore asserentium, in nomine Jesu Christi eum sanatum esse: quare videbant se juste non posse eos in carcere detinere, multo minus flagellare, vel occidere; et tamen excaecati malitia, in Christum credere nolunt, imo ejus nomen, praedicationem et memoriam opprimere satagunt. Haec est agnitae veritatis impugnatio, quae est peccatum in Spiritum Sanctum. Unde subdunt:


Versus 17: Comminemur Eis

17. Comminemur. — Graece, minis comminemur, id est, ut Tigurina, minaciter comminemur; Pagninus, minaciter interminemur. Atrocibus ergo minis eos percellere et ad silentium adigere conantur.

Ne ultra loquantur in nomine hoc, — ne scilicet amplius Jesu Christi nomen praedicent, invocent et in ejus nomine miracula faciant. Ecce quo prorumpit invidiae et odii malitia, ut veritatem luce clariorem cernere nolit eamque aliis invideat; quin et ejus beneficia ac miracula populo tam salutaria, imo necessaria, inhibeat. Nota Hebraismum: Loqui in nomine, idem est quod loqui nomen, vel de nomine. Sic, Psal. CXVIII, dicitur: «in tuis justificationibus,» id est tuas justificationes, puta praecepta, «doce me.»


Versus 18: Denuntiaverunt

18. Denuntiaverunt, — παρήγγειλαν, quod et denuntiare et praecipere significat. Unde Syrus et Pagninus vertunt, praeceperunt; Tigurina, edixerunt. Denuntiatio ergo haec fuit non simplex admonitio, sed imperiosa praeceptio, et interminatio cum minis verberum et carcerum, uti praecessit.


Versus 19: Si Justum Est In Conspectu Dei

19. Si justum est. — Tigurina et Pagninus, an justum sit in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. Adeo ergo justitiae justaeque suae causae praefidunt, ut hostes suos ejus constituant judices, dummodo deposita passione et praejudicio, velint a ratione et veritate sincere quasi stantes in conspectu Dei eam dijudicare. Qui enim serio cogitat se stare coram Deo, eumque suorum judiciorum, dictorum et factorum credit judicem et vindicem, hic recte de omnibus judicat et sentit. Hoc ergo cuique sapienti et prudenti in qualibet re et deliberatione faciendum, ut, sepositis affectibus, coram Deo statuat id quod in judicio extremo coram tribunali Christi consistens, volet se statuisse.

Nota: Non tenebantur Apostoli hac in re obedire pontificibus et Synagogae: primo, quia jam ei non erant subditi, eo quod jam per promulgationem Evangelii et Ecclesiae desiisset et mortua esset vetus Synagoga, ac consequenter omnis pontificum auctoritas et judicandi potestas; secundo, quia Synagoga in hac causa resistebat Deo mandanti Apostolis ut praedicarent Christum, idque per miracula confirmanti, ne ignorantiam Synagoga praetexere posset. «Quid enim? inquit S. Bernardus, epist. 7, quod jubet homo, prohibet Deus; et ego audiam hominem surdus Deo?»


Versus 20: Non Possumus Non Loqui

20. Non enim possumus quae vidimus, non loqui. — q. d. Christus voluit nos esse testes suos, ideoque nos suos comites et Apostolos constituit: ergo quae de eo vidimus et audivimus, licite silere non possumus. Secundo, quia, ut ait S. Gregorius, lib. I in lib. II Reg. cap. I: «Vino coelesti ebrii se continere non poterant, et a praedicationis fervore minis victi, tepescere nolebant.» «Non possumus ergo, id est non volumus,» ait Glossa.


Versus 21: Omnes Clarificabant Deum

21. Quia omnes clarificabant, — ἐδόξαζον, id est glorificabant Deum. Ita Pagninus, Tigurina et alii. Ecce populus hic sapientior est, sincerior, aequior et pientior suis principibus, adeoque «vox populi, vox Dei.»


Versus 22: Annorum Erat Amplius Quadraginta Homo

22. Annorum enim erat amplius quadraginta homo. — Cum enim ab utero fuerit claudus, uti dictum est cap. III, 2, talisque manserit per 40 annos, certum erat hanc claudicationem ei fuisse naturalem versamque in naturam, imo ex natura primitus vitiata manantem, ideoque medicinae et naturae, quin et magiae viribus incurabilem; ac proinde Petrum, qui eum subito uno instanti sanaverat, non naturae, nec magiae, sed Dei viribus per miraculum id fecisse.


Versus 23: Venerunt Ad Suos

23. Venerunt ad suos. — Syrus, ad fratres suos.

Quanta, — ὅσα, Syrus, Tigurina et Pagninus, quaecumque. Noster significantius vertit «quanta,» id est quam magna, quam gravia et atrocia eis dixissent et comminati essent.


Versus 24: Unanimiter Levaverunt Vocem

24. Unanimiter. — Non tantum uno animo, sed uno quasi ore eadem verba, non sine magno miraculo proferentes, ait Dionysius. Nam unam eamdemque orationem quae sequitur, omnes una eademque voce protulerunt, inspirati utique a Spiritu Sancto. Densant enim preces, itaque armatas offerunt Deo, eique quasi vim faciunt, ut ab eo robur contra instantem persecutionem impetrent, et, ut ita dicam, extorqueant, ut quae ipse persecutorum consilia infatuet, animosque et iras vel frangat, vel molliat.


Versus 25: Quare Fremuerunt Gentes

25. Pueri tui. — Servi tui: ita Syrus. Est hebraismus, servi enim sunt heris, quod pueri parentibus, discipuli magistris, juvenes senioribus.

Quare fremuerunt (aliqui vertunt, frenduerunt) gentes. — S. Hilarius, in Psal. II, per Gentes accipit Gentiles persecutores Christi et Christianorum, praesertim Imperatores Romanos, qui decem persecutiones pene continuas et atrocissimas, per trecentos annos usque ad Constantinum, contra Ecclesiam concitarunt: per populos vero accipit Judaeos, quales hic erant pontifices et Scribae. Simplicius alii censent idem esse gentes, quod populi. Solet enim Psaltes posteriori hemistichio idem pene inculcare et exaggerare quod dixit priori, sed aliis verbis. Gentes ergo sunt populi tam Judaeorum, quam Gentilium, turmatim conspirantes et insurgentes contra Christum et Christianos. Id ita esse patebit vers. 27.

Inania. — Hebr. ריק ric accipi potest dupliciter. Primo, ut nomen, significans vacuum, inane, et sic acceperunt Septuaginta et ex iis S. Lucas, vertentes κενά, id est vacua. Secundo, ut adverbium, significans vacue, frustra, inaniter, q. d. Pontifices et Scribae agitant consilia de evertendo Christo et Ecclesia, nobisque minantur exterminium, sed inane et inaniter, nec enim tuum, o Domine, de ea consilium et decretum convellere possent: imple ergo quod decrevisti, reque ipsa ostende, quod eorum minae et consilia inania sint, dissipando ea, sicut spuma a mari, bulla a vento dispellitur et dissipatur.


Versus 26: Astiterunt

26. Astiterunt. — Hebr. אויצבו yitiatsebu, id est statuerunt se, erexerunt se; Syrus, קמו kamu, id est insurrexerunt.

Convenerunt in unum. — In concilium congregati sunt, vel conspiraverunt.

Adversus Dominum. — Quia licet colerent Deum, quasi unum omnium Dominum, tamen persequendo Messiam, sive Christum ab eo missum, pugnabant contra Deum: qui enim legatum persequitur, aut injuria afficit, regem, cujus vicem et personam gerit, persequitur et injuria afficit.


Versus 27: Convenerunt In Civitate Ista

27. Convenerunt, — συνήχθησαν; Syrus, congregati sunt.

Vere, — juxta oraculum Davidis, Psal. II, jam citatum, q. d. Illud jam vere et reipsa vidimus in nobis expleri.

Puerum tuum. — Syrus, בריך berich, id est filium tuum. Sic enim se explicat vers. 30.

Quem unxisti, — unctione gratiae, tum unionis hypostaticae, tum habitualis et infusae, uti dixi cap. II, vers. 36.

Cum gentibus et populis Israel. — Ecce quod dixi vers. 25, Gentes et populos esse eosdem, hic liquet. Nam gentes, sive populi, vocantur hic Judaei: neque enim in concilio et coetu hoc Judaeorum, intererant Gentiles.


Versus 28: Facere Quae Manus Tua Et Consilium Tuum Decreverunt

28. Facere quae manus tua. — «Manus,» id est potentia, ait S. Chrysostomus, opus enim redemptionis nostrae e potestate mortis, peccati, diaboli et inferni, peractum per Christi passionem, utpote rem infirmissimam, opus fuit ingentis potentiae Dei. Secundo, «manus,» id est providentia et directio: manu enim omnia dirigimus. Sensus est, ait Œcumenius, q. d. Judaei non praevaluerunt Christo, nec eum sua vi occiderunt, ejusque nomen et fidem deleverunt, uti intendebant; sed Deus omnia moderatus est ad suam voluntatem et gloriam omniaque ad optimum finem, puta ad Christi laudem et Ecclesiae propagationem perduxit. Tertio, «manus,» id est operatio: Deus enim passionem Christi, et per eam redemptionem nostram ac Ecclesiae institutionem operatus est. Quarto, «manus,» id est gratia et beneficentia (haec enim fit manu); opus enim redemptionis nostrae per Christum, fuit opus summae gratiae et beneficentiae Dei: «ut mirabilior esset gratia et potentia Dei, quae de tam duris animis, tam tenebrosis mentibus, tam inimicis cordibus, fecit sibi populum fidelem, subditum, sanctum,» ait S. Prosper, lib. II De Vocat. Gent., cap. XV.

Et consilium, — βουλή; Syrus, voluntas tua; significantius Noster vertit, consilium. Redemptio enim nostra, aeque ac Ecclesia a Christo fundata, fuit opus summae sapientiae et consilii divini, uti docet S. Paulus, I Corinth. cap. II et alibi.

Decreverunt, — προώρισαν, id est praedefinivit.

Fieri, — pati scilicet Christum, ob salutem et exaltationem tum Ecclesiae, tum suam. Perperam ergo Beza pro «fieri» passivo, ponit activum «facere», vertitque «quae definieras facienda,» quasi Judaei vi decreti divini acti et impulsi sint in necem Christi, itaque Deus primus auctor fuerit tam immanis operis et sceleris, puta Christicidii. Graece enim est γενέσθαι, id est «fieri», non «facere». Ita Pagninus, Tigurina et alii passim. Unde Syrus vertit דמהוה demeheue, id est ut fieret; male ergo latinus Syri Interpres vertit active, facienda. Dicit itaque S. Petrus, Deus passionem et necem Christi jam ante ab aeterno decreverat, sed praevisis prius per praescientiam conditionatam perversis Judaeorum voluntatibus, quod scilicet Pontifices et Scribae superbi, avari et impii Christum essent occisuri, si Deus illum eis objiceret vitia eorum et scelera redarguentem; atque ex vi hujus decreti jussit Christo passionem hanc a Judaeis excipere, patique crucem et mortem. Secundo, Deus etiam decrevit positive permittere scelera Judaeorum, et vim quam illaturi erant Christo, ut Christus pati posset, itaque Ecclesiam redimere, quod erat arcanum Dei consilium, Judaeis, imo et daemonibus incognitum. Dei enim providentia et decretum positivum non tantum versatur et attingit id quod positive ab ea decernitur, ut ipse vel per se, vel per creaturas faciat; sed etiam id quod ab ea decernitur, ut permittatur fieri ab impiis. Egregie id declarat S. Leo, serm. 16 De Passione, ubi citatis hisce Lucae verbis: «Quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri»: «Numquid, inquit, iniquitas persequentium Christum ex Dei est orta consilio? et illud facinus, quod omni mala traditorum Judae et Judaeorum voluntate completum, manus divinae praeparationis armavit? Non hoc plane de summa justitia sentiendum est, quia multum diversum multumque contrarium est id quod in Judaeorum malignitate praecognitum, et quod in Christi est Passione dispositum. Non inde processit voluntas interficiendi, unde moriendi; nec de uno extitit spiritu atrocitas sceleris, et tolerantia Redemptoris. Non enim impias furentium manus immisit in se Dominus, sed admisit; nec praesciendo quod faciendum esset, coegit ut fieret, cum tamen ad hoc carnem suscepisset, ut fieret.» Et inferius: «Quod itaque Dominus Iesus Christus furorem frementium pati voluit, in nullo auctor eorum criminum fuit, nec egit ut haec vellent, sed cessit ut possent; et sic usus est occaecatae plebis insania, quomodo et perfidia traditoris, quem ab immanitate concepti sceleris, et beneficiis est revocare dignatus et verbis, assumendo in discipulum, provehendo in apostolum, monendo signis, consecrando mysteriis, ut cui nihil benevolentiae deesset ad correctionem, nihil occasionis superesset ad crimen.»

Tropologice: S. Prosper ad objecta Gallorum responsione 13 docet, per miram Dei providentiam persecutiones cedere in bonum Ecclesiae, adeoque persecutores fabricare coronas iis quos persequentur. «Inspiciatur, ait, primum ipsa crux Christi, in qua magno scelere Judaeorum misericors voluntas Dei, ut pro redemptione nostra unicus filius ejus occideretur, impleta est. Inspiciatur Apostolorum gloriosa tolerantia, inter persequentium fremitus hac unanimi voce ad Deum clamantium: Convenerunt vere adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israel, ut facerent quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. Inspiciantur denique innumerabilium Martyrum palmae, quibus de crudelissima infidelium saevitia felix est parta victoria. Audiatur etiam Apostolus, Ecclesiam Dei ad perseverantiam pietatis instituens: In nullo, inquit, terreamini ab adversariis, quae illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo,» Philip. cap. I. Idem ad excerpta Genuens., respondens, ad dub. 7, ex hisce Lucae verbis docet, «quod in malorum potestate est peccare: ut autem peccando hoc, vel hoc illa malitia faciant, non est in eorum potestate, sed Dei dividentis tenebras et ordinantis eas; ut hinc etiam quod faciunt contra voluntatem Dei, non impleatur nisi voluntas Dei. Male enim velle facillimum est malis, et eorum damnabilem voluntatem non dubium est a Dei potestate concludi, ut effectum cupiditatis suae nisi ille permiserit, habere non possint. Uti autem sapientiam et justitiam Dei etiam malorum operibus, quae ex illorum prodeunt appetitu, ad implenda consilia et judicia sua, nullus vel tenuiter secundum pietatem doctus ignorat, qui videt Dei Patris optimam voluntatem, non parcentis Filio suo, sed pro nobis omnibus tradentis eum.» Judaei ergo, persequendo Christum et Ecclesiam, eos exaltarunt: quia occidendo Christum, fecerunt eum salvatorem mundi et fundatorem Ecclesiae; occidendo fideles, fecerunt eos martyres, seque et rempublicam perdiderunt; ob hoc enim excisi sunt a Tito et Romanis. Sic Aman, persequens Mardochaeum, illum exaltavit, se perdidit. Sic fratres Joseph, vendendo eum, crearunt principem Aegypti. Ecce quam potens, quam mira, quam fidelis Dei providentia in suos!


Versus 29: Respice In Minas Eorum

29. Respice in minas eorum, — ut eas compescas et a nobis avertas; aut nos contra eas armes et robores.

Da servis tuis cum omni fiducia loqui, — μετὰ παρρησίας, quod primo Syrus vertit, clare, manifeste, publice; secundo, Pagninus, cum omni audacia: unde S. Chrysostomus ait fideles hic poscere animum imperterritum; tertio, alii, cum omni libertate; quarto, Noster, cum omni fiducia; haec enim libertatem, audaciam, fortitudinem et constantiam involvit vel adducit. Qui enim Deo fidit, liber est, audax, intrepidus et constans.


Versus 30: In Eo Quod Manum Tuam Extendas

30. In eo quod manum. — q. d. Dabis nobis fiduciam praedicandi, si praedicationem nostram manu tua juves et confirmes, operando per nos ad invocationem Jesu Christi sanitates et signa, quibus ei attesteris, fidemque apud auditores concilies.


Versus 31: Motus Est Locus

31. Et cum orassent, motus est locus. — Primo, ut hoc signo significaretur eorum orationem a Deo esse exauditam, ait Chrysostomus, Beda et Lyranus. Sic orante Paulo et Sila in carcere terra mota est, cap. XVI, vers. 26. Secundo, ut significaretur Deum eis esse praesentem, ad opem ferendam contra omnes terrores et hostes; Deus enim suam praesentiam et magnificentiam solet ostendere per terrae motum, ut sui metum et reverentiam hominibus incutiat. Hinc cum descendit in Sina, daturus legem Mosi et Hebraeis, mota est terra a facie Domini, Psal. CXIII, 6; Exod. XIX, 19. Hinc Psal. LXXIV, 4, dicitur: «Liquefacta est terra (a facie Dei in eam descendentis) et omnes qui habitant in ea; ego confirmavi columnas ejus.» Et Psal. CIII, 32: «Qui respicit terram, et facit eam tremere.» Vide Eccli. XVI, 18. Tertio, ut significaret Deum hostibus eorum minacibus et terribilibus fore terribiliorem, omnesque eorum minas et terrores majori terrore incusso discussurum. Quarto, ut indicaret gentes terrae incolas, audito Evangelii praeconio, ejus metu et reverentia concutiendas eique subjugandas. Ita Beda et Lyranus: idque patet Aggaei II, 7. Quinto, ad acuendas fidelium mentes contra instantes Judaeorum persecutiones. Sexto, symbolum terrae motus signum est et excitamentum laetitiae: terra enim prae gaudio videtur subsilire et Apostolis Deique servis applaudere. Ita Arator canit:

Horum sub gressibus ergo
Lata movetur humus.

Hinc Christo resurgenti terra applaudens tremuit et subsiliit, Matth. cap. ult. Idem fecit cubiculum S. Paulini Episcopi Nolani, eo moriente: gaudebat enim terra, quod tam sancti viri corpus mox gremio suo exciperet, animam vero in coelum transmitteret. Hujus rei symbolo cum populus Israel exiret de terra Aegypti, pergeretque per siccum maris Rubri alveum in terram promissam, quae typus erat caeli, «Montes exultaverunt ut arietes et colles sicut agni ovium,» quasi prae gaudio tripudiantes, Psal. CXIII. Septimo, terrae motus signum erat advenientis in eos Spiritus Sancti, qui daturus erat eis fiduciam ad concutiendum et convertendum terrena et dura hominum corda. Unde explicans subdit:

Et repleti sunt omnes Spiritu Sancto. — Jam in Pentecoste Spiritu Sancto repleti fuerant, sed quasi in habitu; nunc eodem replentur quasi in actu, ut scilicet in persecutione loquantur verbum Dei cum fiducia, per linguas igneas quas tunc receperant. Unde S. Chrysostomus: «Reaccensi sunt, inquit, Spiritu Sancto, et reaccensum in ipsis charisma.» Quocirca «jam non metuunt, quia cor eis Spiritus Sanctus mutavit,» ait S. Gregorius in cap. X lib. I Regum. Hinc discimus gratiam habitualem justi non sufficere ad vincendas ingruentes acres tentationes et persecutiones, sed ad hoc opus esse novo crebroque impulsu et robore Spiritus Sancti, illudque precibus continuis et ardentibus efflagitandum et impetrandum esse, uti hic fecerunt fideles.


Versus 32: Cor Unum Et Anima Una

32. Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una. — Nota τὸ «multitudinis»: jam enim Christiani ad octo millia et amplius excreverant, ut patet ex dictis. Erant tamen pauci, si cum Judaeis et Gentibus conferrentur. Verum, ut recte ait Chrysostomus, hom. 40 ad populum Antiochen.: «Non in numeri multitudine, sed in virtutis probitate multitudo consistit. Elias unus erat, sed totus mundus non erat dignus, qui ipsi reprehenderetur.» Non physice, quia quisque habebat suum cor et suam animam: non enim datur una anima communis, quasi idea Platonica, singulis individuis se communicans; licet enim id sensisse Platonem dicat passim Aristoteles, tamen alia fuit mens Platonis; non etiam datur intellectus unus abstractus singulis assistens: licet enim id sensisse Averroem nonnulli putent, tamen longe alia fuit mens Averrois, uti fuse et erudite explicat noster Dandinus, lib. III De Anim. Erat ergo fidelium cor unum et anima una, non physice, sed moraliter, q. d. Ita animis et sensibus erant concordes, ac si omnes unum idem habuissent cor et unam animam.

Ratio erat, prima, quia per charitatem perfectam, pariter perfectam habebant inter se amicitiam: haec autem in aequalitate et concordia animorum consistit, quasi in omnibus esset una et eadem anima: sicut amicus est alter ipse, inquiebat Pythagoras. Secunda, quia omnes Christum induerant, in eoque summe tam cum ipso quam inter se erant uniti: quae enim sunt unum cum eodem tertio, sunt et unum inter se. Ita enim amabant Christum Christique discipulos, ut parati essent pro eo mori, quem ante poposcerant crucifigi, ait S. Leo, serm. 11 De Passione. Tertia, quia omnes non suam, sed Dei voluntatem cognoscere et implere satagebant: Dei autem voluntas una est et eadem. Unde S. Gregorius, in cap. I lib. I Reg.: «Per intentionem rationis, inquit, solum conditorem aspiciebant, et per affectionem amoris solam ejus faciem videre desiderabant.» Quarta, quia omnes possidebantur et regebantur eodem Spiritu Sancto, quem ad hoc eis a Patre poposcerat Christus, dicens: «Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum voluntate, sicut et nos unum sumus» essentia et substantia, Joan. XVII, 11. Unde S. Augustinus, tract. 14 in Joan., sic legit: «Multitudinis credentium erat illis anima una et cor unum in Deum;» quia scilicet vinculum charitatis mutuae erat Deus et Spiritus Sanctus. Sicut ex adverso «nihil aeque est molestum daemoni ut concordia, etc.; hinc aegerrime fert teneri in terra, quam non potuit conservare in coelo,» ait S. Bernardus, cap. XLI De Modo bene vivendi. Infert S. Augustinus: «Si charitas, inquit, de tot animabus fecit animam unam, et de tot cordibus fecit cor unum, quanta est charitas inter Patrem et Filium?» Quinta, quia omnes uni Petro, tanquam suo Patri et Pastori Ecclesiae, plane et plene obediebant. Obedientia enim mater est unionis et concordiae, uti patet in Religionibus, ubi ea viget. Ergo unum cor et una anima primorum fidelium, erat primo perfecta amicitia et charitas mutua; secundo, idem Christus singulos inhabitans, et quasi animans; tertio, eadem intentio omnium in Deum Deique voluntatem; quarto, idem Spiritus omnes agens et movens; quinto, eadem omnium obedientia et reverentia erga S. Petrum.

Audi Origenem, hom. De Elcana: «Cur, ait, non omnes unum dicantur, quorum cor et anima una esse describitur? Unam semper omnes sapientiam meditantur, unum sapiunt, unum sentiunt, unum Deum venerantur, unum Dominum Jesum Christum confitentur, uno Spiritu Dei replentur. Unde merito et ipsi omnes non solum unum, sed et unus dicuntur, sicut Apostolus designavit dicens: Omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam, I Cor. cap. IX, vers. 24. Vides manifeste quia omnes isti unus est.»

Porro haec unio inter Christianos primaevos diu viguit. Testis est Tertullianus, qui vixit sub annum Christi 200. Is enim, Apolog. XXXIX, scribit totam Evangelicam legem consistere in charitate invicem exhibenda, ita ut communis Gentilium de Christianis esset vox: «Vide ut se diligant, ut alter pro altero mori sint parati.» Et S. Pachomius. Hic enim cum Gentilis esset militaretque in exercitu Constantini Magni, videretque Christianorum in milites egenos charitatem, curam et munificentiam, ad Christum conversus, monachus, quin et monachorum pater et princeps effectus est, uti habet ejus Vita. Hinc Christiani olim se invicem fratres appellabant. Porro «melior est, inquit S. Augustinus, serm. 25, vel, ut alii numerant, 27 (qui sermo habetur quoque inter Ambrosianos, num. 9 et 29) De Verbis Apostoli, fraternitate sanguinis, Christi fraternitas: quoniam illa interdum sibi inimica est, Christi autem fraternitas sine intermissione pacifica est. Illa inter se communia cum aemulatione dividit: haec ea cum gratulatione communicat.»

Refrixit crescente fidelium numero haec unio. Unde ejus retinendae causa instituta sunt coenobia, in quibus tanta fuit unio et communio, ut S. Basilius, Constit. monast. cap. XIX, admiretur «homines ex diversis nationibus et regionibus profectos, per exactam morum ac disciplinae similitudinem adeo velut in unum coaluisse, ut in pluribus corporibus unus tantum animus inesse videatur, vicissimque plura corpora unius animi instrumenta.» Unde et S. Gregorius, in cap. I lib. I Reg., docet monachi nomen non tantum significare solitudinem et unionem cum Deo, ut ait S. Dionysius, Eccl. Hierarch. cap. X, sed et unionem fraternam, puta unanimem multorum in eodem Dei cultu et obsequio consensum et concentum: haec enim est musica Deo gratissima. Sic et S. Augustinus, in Psal. CXXXII, explicans illud: «Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum!» docet id primitus impletum esse in hisce primis fidelibus, quibus erat cor unum et anima una; ac deinceps in Monachis, qui inde sortiti sunt nomen, scilicet a μόνος, id est unus, solus. «Nam qui sic, inquit, vivunt in unum, ut unum hominem faciant, ut sit illis vere, quod scriptum est, una anima et unum cor; multa corpora, sed non multae animae; multa corpora, sed non multa corda: recte dicitur μόνος, id est unus, solus.» Quare signum florentis disciplinae et virtutis vitaeque religiosae in coenobio vel collegio, evidens est, si in eo magna vigeat animorum unio et charitas. Ad eam vero retinendam et augendam Cassianus, Collat. 16, cap. VI, duo necessaria esse docet: primum, ut omnes divitiarum et cujuslibet rei terrenae cupiditates eliminentur; secundum, ut ita quisque suas resecet voluntates, ut alterius potius, quam suo arbitrio stare velit. Optabat eam Plato in idea suae Reipubl., Dialog. V, sed modum eam in praxim apud homines redigendi non inveniebat. «Hanc ergo, ait ille, civitatem, sive rempublicam sive dii alicubi, sive deorum filii una plures incolant, certe beatos omnique gaudio cumulatos esse.» Hac de causa Apostolus toties hanc unionem fidelibus commendat, ac praesertim Ephes. IV, 1 et sequent. Vide ibi dicta. Porro abbas Anub hunc modum concorditer vivendi fratribus praescripsit: «Nos, inquit, qui septem fratres sumus, si vultis ut maneamus simul, efficiamur sicut statua haec, quae contumeliis affecta non turbatur.» Ita habetur in Vitis Patrum, lib. V, cap. XV De humilitate, num. 11. Et lib. VII, cap. XLII, abbas Agathon adolescenti petenti, qua ratione cum fratribus habitare posset et deberet, respondit: «Observa prae omnibus, ut qualis primo die ingrederis apud ipsos, talis reliquum tempus peragas, et cum quiete adimpleas peregrinationem tuam.» Idem rursum: «Si habitas, inquit, cum proximo, esto sicut columna lapidea, quae si injuriatur, non irascitur; si glorificatur, non extollitur.» Porro quam grata sit Deo haec unanimitas, ex hoc Dei oraculo disce. B. Macario anachoretae celebri revelatum fuit, duas mulieres, quae erant uxores duorum fratrum, ipso esse sanctiores, eo quod in eadem domo per quindecim annos ita concorditer vixissent, ut nunquam litem aliquam habuerint, vel verbum asperius invicem dixerint, uti refert Ruffinus in Vitis Patrum, lib. III, num. 97.

Nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat. — Abdicabant ergo rerum proprietatem et dominium, ex studio et voto (ut patebit cap. V, vers. 1) paupertatis aeque ac charitatis et communis vitae. Hoc fecerunt primi Christiani Hierosolymis duntaxat (qui caeteris secuturis sanctiores, eis perfectae sanctitatis dare voluerunt heroicum exemplar), non vero in aliis Gentilium provinciis, quibus praedicabat Paulus. Hos enim possedisse res suas et habuisse proprias opes et fundos, patet ex collectis, quas pro pauperibus fieri jubet, I Cor. XVI, 1, et ex eleemosynis in Christianos pauperes erogandis, ad quas eos adhortatur, II Cor. VIII et IX et alibi, ac S. Joannis Epist. I, cap. III, vers. 17.

Quare erraverunt haeretici, ab aemulatione vitae Apostolicae dicti Apostolici, quos tempore S. Augustini secutus est Pelagius, et nunc Anabaptistae, dum hoc Hierosolymitarum spontaneum propositum volunt esse praeceptum, non consilium Evangelicum. Errat ex adverso Calvinus, qui censet eos retinuisse dominium bonorum, sed ea sponte et liberaliter cum Christianis caeteris communicasse. Non enim habebant quid proprium, sed erant illis omnia communia, ut ait Lucas: ergo abdicabant se dominio, illudque in communitatem, id est in totam Ecclesiam transferebant. Adde, Ananiam et Sapphiram, cap. V, punitos esse morte, quia res suas a se prius consecratas sibi reservaverant.

Quaeres, cur tam studiose primi illi fideles Hierosolymis amplexati sunt paupertatem? Respondeo: Primo, quia audierant a Christo et Apostolis, illam esse primam et summam beatitudinem: «Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum,» Matth. V. Rursum Christus in paupertate constituit perfectionem virtutis et vitae Christianae, non formaliter (perfectio enim hujus vitae formaliter consistit in charitate, futurae vero in visione et fruitione Dei), sed causaliter, quia scilicet paupertas nudat nos amore rerum terrenarum, ut impleat amore Dei rerumque coelestium. Audi S. Hieronymum, epist. 150 ad Hedibiam, Quaest. I: «Vis, inquit, esse perfecta, et in primo stare fastigio dignitatis? fac quod fecerunt Apostoli: vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere salvatorem, ut nudam solamque crucem nuda sequaris et sola. Non vis esse perfecta? sed secundum vis tenere gradum virtutis? dimitte omnia quaecumque habes, da filiis, da propinquis.» Idem ad Nepotian.: «Optimus, ait, dispensator est, qui sibi nihil reservat.» Idem in Epitaph. Nepotiani ad Heliodorum: «Nepotianus, ait, balteo posito habituque mutato, quidquid castrensis peculii fuit, in pauperes erogavit. Legerat enim: Qui vult perfectus esse, vendat omnia quae habet, et det pauperibus, et sequatur me. Et iterum: Non potestis duobus dominis servire, Deo et mammonae. Excepta vili tunica et operimento pari, quo tecto tantum corpore frigus excluderet, nihil sibi amplius reservavit. Cultus ipse, provinciae morem sequens, nec munditiis, nec sordibus notabilis erat.» Et inferius: «Possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant, et suscipiet eos Ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos: Nepotianus noster aurum calcans, schedulas consectatur; et sicut in carne sui contemptor est et paupertate incedit ornatior, ita totum animae investigat ornatum.» Idem ad Rusticum, epist. 4: «Sectare vestigia eorum quos sacerdotium et humiliores facit et pauperes: aut si perfecta desideras, exi cum Abraham de patria et cognatione tua, et perge quo nescis. Si habes substantiam, vende et da pauperibus; si non habes, grandi onere liberatus es: nudum Christum nudus sequere: durum, grande, difficile; sed magna sunt praemia.»

Secunda, quia paupertas ex diametro opponitur, et evertit cupiditatem, quae est radix omnis peccati et mali. Nam ex divitiis oriuntur vitia omnia, ac praesertim superbia et fastus, ac gula et libido: hisce enim opes, arma et fomenta ministrant. «Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae,» puta gula (et libido), avaritia et superbia, ait S. Joannes, Epist. 1, cap. II, vers. 16. Ex avaritia autem oritur superbia et gula: ergo ipsa est radix omnis peccati. Audi Paulum, I Tim. cap. VI: «Habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.»

Tertia, quia paupertas liberat hominem a mille distractionibus et curis, facitque ut sit liber et expeditus ad vacandum sapientiae, contemplationi, Evangelio et rebus divinis. Unde S. Bernardus: «Noli, ait, amare (bona terrena) quae possessa onerant, amata inquinant, amissa cruciant.» «Nonne ipsa sunt quae concupita inardescunt, adepta vilescunt, amissa vanescunt?» ait S. Augustinus. Et S. Chrysostomus, hom. 47 in Matth.: «Si, inquit, intueri volueris animam hominis aurum amantis, invenies eam ut vestimentum a decem millibus vermium corrosum, ita eam perforatam undique a sollicitudinibus, et a peccatis putrefactam et aerugine plenam. Verum non talis est anima pauperis voluntarii, sed potius fulget ut aurum, splendet ut gemma, efflorescit ut rosa. Non est illic tinea, neque fur, neque sollicitudo negotiorum hujus vitae, sed sicut angelus ita conversatur. Non subjacet daemonibus, non assistit Regi, sed assistit Deo; non militat cum hominibus, sed cum angelis; non habet thesaurum terram, sed coelum; non indiget servis, magis autem habet servos possessiones et cogitationes, quae rebus dominantur. Quid igitur hoc paupere melius? At non habet equos et currum: quid vero his opus est ei, qui super nube vehi debet, et esse cum Christo?»

Quarta, quia paupertatis merces et praemium a Christo promissum sunt opes coelestes, immensae et aeternae. Sicut ergo mercator sapit, qui aureo uno emit merces, quas postea decem aureis divendet; ita multo magis sapit Christianus, qui paupertate emit opes divinas. Paupertas enim facit hominem peregrinum terrae, civem caeli, socium angelorum, domesticum Dei: pauper ergo soli, dives est coeli. Unde S. Augustinus in Sententiis, sententia 250: «Dives, ait, qui talis est, ut contemnat in se quidquid illud est, unde inflari superbia solet, pauper est Dei,» ideoque homo coelestis, angelicus et divinus. Angeli enim et Beati ex alto despiciunt et rident exiguum hoc terrae punctum omnesque ejus opes et dotes. «Generosi enim magnique animi est, nihil admirari praeter Deum,» ait S. Cyprianus. Quare vere et praeclare Climacus, gradu 17: «Paupertas, ait, est abdicatio sollicitudinum saeculi, iter ad Deum sine impedimento, expulsio omnis tristitiae, fundamentum pacis, munditia vitae, quae nos liberat omnibus curis vitae transeuntis, et facit ut Dei mandata perfecte exequamur.» Facit enim paupertas, ut animus ab amore rerum temporalium abstractus, non putet se hic habere civitatem permanentem, sed cum Abrahamo futuram semper inquirat, cujus artifex et conditor est Deus, Hebr. XI, 10.

Quinta, quia paupertas facit ut homo totus Deo adhaereat, in eoque omnem spem et amorem collocet: quocirca Deus vicissim vicariis providentiae suae brachiis eum ut suum amplectitur, ditatque non tantum omni gratia, sed et rebus omnibus ad vitam necessariis. Hoc est enim centuplum, quod pauperibus promisit Christus, Matth. XIX. Et Psaltes, Psal. LIV, 23: «Jacta super Dominum curam tuam, ipse te enutriet,» quem versiculum suis fratribus pro viatico dare solebat S. Franciscus. Et Psal. XXXIII: «Divites,» inquit, «eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.» Quocirca S. Bernardus, serm. 21 in Cant., docet quod Christus de se dixit: «Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum,» idem omnibus ejus fratribus esse commune, quibus omnia non solum adjiciuntur, sed etiam subjiciuntur, dummodo se terrenis rebus liberent, ac super illas se elevent. «Quod si ita est, inquit, non putent divites hujus saeculi fratres Christi sola coelestia possidere, quia audiunt dicentem: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Non eos, inquam, aestiment sola coelestia possidere, quia ea sola audiunt in promissione. Possident et terrena, et quidem tanquam nihil habentes et omnia possidentes, eo pro certo magis domini, quo minus cupidi. Denique fideli totus mundus divitiarum est. Totus plane, quia plane tam adversa quam prospera ipsius, aeque omnia serviunt ei et cooperantur in bonum. Ergo avarus terrena esurit ut mendicus, fidelis contemnit ut dominus. Ille possidendo mendicat, iste contemnendo servat.»

Sexta, quia Christus Dominus, Verbum et Sapientia Patris aeterni, e coelis in terram venit, ut paupertatis pretium et dignitatem non tantum verbo, sed et exemplo sanciret: «Ego,» inquit, «mendicus sum et pauper,» Psal. XXXIX. Quocirca pauperem elegit matrem, patrem fabrum; nec in domo, sed in stabulo nasci voluit; nec in cunis, sed in praesepio, eoque alieno reclinari. Tota vita nil proprium possedit, sed aliorum eleemosynis vixit: «Vulpes,» ait, «foveas habent, et volucres coeli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet,» Matth. VIII. Discipulos et Apostolos instituit non divites, sed piscatores, plebeios et pauperes. Quocirca Christum in paupertate secuti sunt S. Petrus, Paulus, Apostoli et discipuli omnes, et posterioribus saeculis Praelati et viri Apostolici, S. Basilius, S. Nazianzenus, S. Chrysostomus, S. Martinus, S. Augustinus, S. Gregorius, etc.

Floruit hoc paupertatis studium in pace Ecclesiae sub Constantino Magno. Post saeculum enim Martyrum, quod fuit ante Constantinum, secutum est saeculum Monachorum et Anachoretarum, quorum dux et antesignanus fuit sanctus Antonius, cujus vitam a se conscriptam Romam detulit S. Athanasius, eaque multos Romanos divites et potentes commovit ad eamdem imitandam: inter quos prima fuit S. Marcella, ait S. Hieronymus in ejus Epitaphio. Sub idem tempus Gallicanus, destinatus Constantiae sponsus, et Constantini Magni gener, ac Romanus Consul, relictis omnibus, ad Ostia Tiberina hospitale aedificavit, in quo ipse pauper pauperibus et aegris serviebat; qui deinde a Juliano Apostata occisus paupertatis studium martyrii laurea coronavit.

Idem studium paulo post suscitavit exemplo aeque ac verbo S. Paulinus, ex Consule Romano monasticen amplexus, indeque creatus Episcopus Nolanus; item S. Hieronymus, quando cum S. Paula secessit in Bethleem eoque traxit nobilitatem Romanam. Porro S. Paula ita paupertatis erat amans, ita omnia sua (quae erant amplissima et opulentissima) erogabat in pauperes, ut nec obolum sibi relinqueret, sed in aliena sindone sepeliri peroptaret; quod et ei contigit. Matrem secuta est filia Eustochium, et caeterae, ac gener Pammachius, qui, ex Consule Romano factus monachus, domum suam in ecclesiam convertit, quae etiamnum titulo S. Pammachii inscripta visitur, et nuncupatur S. Joannis et Pauli: quem proinde mire celebrat ejus incentor S. Hieronymus, Epistola ad eumdem Pammachium De Obitu Paulinae uxoris: «Nobis, inquit, post dormitionem somnumque Paulinae, Pammachium monachum Ecclesia peperit posthumum, et patris et conjugis nobilitate patritium, eleemosynis divitem, humilitate sublimem.» Et mox: «Quis hoc crederet ut Consulum pronepos, et Furiani germinis decus, inter purpuras Senatorum furva tunica pullatus incederet, et non erubesceret oculos sodalium, ut deridentes se derideret? Lucet margaritum in sordibus, et fulgor gemmae purissimae etiam in luto radiat.» Et inferius: «Nunc omnes Christi Ecclesiae Pammachium loquuntur, miratur orbis pauperem, quem hucusque divitem nesciebat, etc. Parva dimisimus, et grandia possidemus. Centuplicato fenore Christi promissa redduntur, etc. Fecit hoc Crates Thebanus, fecit Antisthenes: plus debet Christi discipulus praestare, quam mundi Philosophus, gloriae animal et popularis aurae atque rumorum venale mancipium. Tibi non sufficit opes contemnere, nisi Christum sequaris. Christus sanctificatio est, sine qua nemo videbit Deum. Christus redemptio, idem redemptor et pretium. Christus omnia, ut qui omnia propter Christum dimiserit, unum inveniat pro omnibus, et possit libere proclamare: Pars mea Dominus, etc.» Et paulo post: «Sive legas, sive scribas, sive vigiles, sive dormias, amor tibi semper buccina in auribus sonet, hic lituus excitet animam tuam; hoc amore furibundus, quaere in lectulo tuo quem desiderat anima tua, et loquere confidenter: Ego dormio, et cor meum vigilat. Cumque inveneris eum, et tenueris, ne dimittas.»

Subdit deinde de Pammachii xenodochio: «Audio te xenodochium in portu fecisse Romano, et virgam de arbore Abraham in Ausonio plantasse littore: primus inter monachos in prima urbe, primum sequeris Patriarcham. Haec moneo, frater carissime, pietate qua te diligo, ut non solum pecuniam, sed et teipsum Christo offeras hostiam viventem, sanctam, placentem Deo, et imiteris Filium hominis, qui non venit ministrari, sed ministrare. Quantumcumque te dejeceris, Christo humilior non eris. Esto nudis incedas pedibus, fusca tunica vestiaris, aequeris pauperibus, inopum cellulas dignanter introeas, ipse aquam portes, ligna concidas, focum extruas; ubi vincula? ubi alapae? ubi sputa? ubi flagella? ubi patibulum? ubi mors? Et cum haec omnia feceris, ab Eustochio tua Paulaque vinceris, si non opere, certe sexu.» Haec et plura sparsim S. Hieronymus.

Hos in paupertatis instituto secutus est S. Benedictus, S. Bernardus, S. Dominicus, S. Franciscus, qui paupertatem ita adamavit, ut eam quasi sponsam sibi suisque desponsarit. Unde rogatus saepe a Fratribus, «quaenam virtus maxime nos Christo commendaret gratosque faceret?» cum jubilo respondit: «Paupertas; haec est enim via salutis, humilitatis fomes, perfectionis radix, quae fructus nobilissimos eosque multiplices producit, sed occultos et paucis cognitos.» Quocirca ipse Romae ad sepulcrum S. Petri et Pauli cum lacrymis supplicans, ut sese de thesauro paupertatis instruerent, meruit eos videre, qui et eum osculo salutantes, dixerunt: «S. Francisce, quia hoc petis quod Christus et Apostoli servarunt, certiorem te reddimus tuum desiderium esse exauditum: en thesaurus sanctae paupertatis tibi tuisque asseclis perfecte conceditur; ac quicumque eum capessent, de regno beatitudinis erunt securi et a Domino benedicti.» Hinc idem dictitabat: «Pauper est typus Christi, qui propter nos egenus factus est, ut nos sua inopia divites efficeret; qui ergo pauperi maledicit, Christo maledicit. Ex adverso pecunia servis Dei non est aliud quam diabolus et coluber venenosus.» Ejus discipula, et in instituto Religioso filia S. Clara, cum esset nobilis et opulenta, sua omnia distribuit in pauperes, Ordinem pauperum Religiosarum instituit, ac palam professa est suum hoc collegium fore stabile et Deo gratum, quamdiu paupertate fuerit opulentum. Quamobrem ab Innocentio III Pontifice novum et eo usque inauditum paupertatis privilegium petiit et impetravit, quod et Pontifex propria manu conscripsit. Cum deinde Gregorius IX Pontifex ipsi suaderet, ut in Ordinem possessiones admitteret, seque de facto ipsam a voto, illis adverso, absolvere, respondit: «Nolo, Pater Sancte, a Christi sequela in perpetuum absolvi.» Porro ipsa caeteris raro praeivit exemplo: licet enim per viginti octo annos gravi morbo affligeretur, tamen simplici tunicula et rudi panno vestiebatur, perpetuo rigidoque ab setis porcinis ad nudam carnem cilicio utebatur, nudipes incedebat, vili tenuique cibo vescebatur, non cubabat in lecto, sed humi vel super asseres. Haec et plura habet ejus Vita.

Denique tanta tamque varia et illustria sunt paupertatis bona, ut eam ambierint Gentiles quoque philosophi et principes, vel ut sapientiae, vel ut gubernaculis reipublicae toti vacarent, eaque clarissimi evaserint. Hinc S. Chrysostomus, lib. II Contra Vituperatores vitae monasticae, comparat pauperes cum opulentis regibus, Diogenem cum Alexandro, Platonem cum Dionysio, Socratem cum Archelao, docetque illos gloriosiores fuisse sua paupertate quam hos suis regnis. Laudat quoque Epaminondam, Thebanum principem, qui in concionem vocatus, cum venire non potuisset, quia vestem laverat, nec aliam habebat, omnibus qui eo venerant illustribus viris spectatior et illustrior fuit. Crates Thebanus, ait S. Hieronymus, epist. 13, magnum auri pondus projecit in mare, quod diceret non posse se divitem satis bene philosophari: «Mergam, inquit, vos, ne mergar a vobis.» Seneca, magnus paupertatis et frugalis vitae encomiastes, epist. 17: «Si vis, inquit, vacare animo, aut pauper sis oportet, aut pauperi similis. Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura.» Apuleius, in Apologia: «Paupertas, inquit, est apud Graecos in Aristide justa, in Phocione benigna, in Epaminonda strenua, in Socrate sapiens, in Homero diserta.»

Sed audi Aelianum breviter eorum heroica paupertatis facinora, sane memoranda, recensentem, lib. XI Variae Histor., cap. IX: Aristides, inquit, Lysimachi filius, qui multa praeclare domi militiaeque gessit, et Graecis tributum imperavit, non tantum post obitum reliquit, ut exequiis celebrandis sumptus esset; Phocion etiam egenus erat; attamen cum mitteret ei Alexander centum talenta, interrogavit: «Quam ob causam haec mihi donat?» Qui cum responderent: «Quoniam te solum ex omnibus Atheniensibus bonum honestumque virum judicat. — Sinat igitur, inquit, me talem esse.» Etiam Epaminondas, Polymnidis filius, pauper erat. Cum autem Jason ei quinquaginta aureos nummos mitteret: «Injuriam, inquit, mihi facere incipis.» Et quinquaginta drachmas a cive mutuatus, ut essent pro viatico, profectus est in Peloponnesum. Cum vero nuntium allatum esset, armigerum ejus a captivo quodam pecunias accepisse: «Mihi, inquit, da scutum. Tu vero tibi cauponam eme, in qua vivas. Non enim ulterius pericula subire voles, cum dives sis factus.» Pelopidas, cum objurgarent eum amici quod pecuniariae rei ad vitam tuendam conferentis nullam curam gereret: «Et, inquit, me hercule res utilis est, verum huic Nicomedi,» intento digito in hominem quemdam claudum et mutilum. Scipio, 54 annorum vitae spatium emensus, neque emit, neque vendidit quidquam; adeo paucis fuerat contentus. Cum autem quidam ei scutum eleganter apparatum ostenderet, dixisse fertur: «Atqui Romanum civem par est in dextera spem ponere, non in sinistra,» puta in gladio qui dextera, non in scuto quod sinistra geritur. Ephialtes, Sophonidae filius, pauperrimus fuit; etsi vero amici ei decem talenta dono darent, non accepit: «Haec, inquiens, me cogerent, siquidem reverenter vos haberem, aliquid praeter jus concedere: sin minus vos observarem, ingratissimum videri.» Haec Aelianus.

Aeque memoranda sunt quae recenset Antonius in Melissa, part. I, serm. 33: Democritus, inquit, audiens quemdam de paupertate sua conquerentem, dixit: «Si non multa desideres, pauca tibi multa videbuntur. Desiderium enim contractum, paupertatem divitiis aequipollentem reddit.» Idem dictitabat, «Pauperis conditionem divitis multo beatiorem esse. Pauperes quippe maximis malis non infestantur, ut insidiis, odio, invidia, quibus divites quotidie expositi sunt.» Aristides diviti sibi pauperiem objectanti, dixit: «Mihi quidem nihil adferet mali paupertas, tibi vero divitiae non paucas perturbationes.» Aristoteles aiebat, «paupertatem multis quidem indigere, inexplebilitatem autem omnibus.» Cato dicebat honestam paupertatem impiis divitiis longe praeferendam esse; hoc enim opprobrii, illud miserationis causa fieri solet. Haec Antonius.

Talia quoque sunt quae narrat Stobaeus, serm. 95. Socrates Archelao ipsum ditare volenti, renuntiari jussit: «Quod farinae choenices quatuor obolo venirent Athenis, et fontes aquam funderent. Nam si res meae mihi non sufficiunt, at ego ipsis sufficio, et sic etiam ipsae mihi.» Diogenes sibi pauperiem exprobranti respondit: «Infelix, quid ais? At ego neminem vidi tyrannidem gerere propter paupertatem, omnes vero propter divitias.» Idem paupertatem appellabat virtutem «autodidactos», id est quae per se discitur. Divites indigent multis praeceptis ut frugaliter vivant, ut corpus exerceant, ne pompis inhient, etc., quae omnia seipsam docet paupertas: ipsa ergo cogit ad virtutem. Haec Stobaeus. Idem Diogenes gloriari solebat, quod esset ἄοικος, ἄπολις, ἀπάτρις, ἀχρήματος, ἄσιτος, καὶ ἐφημερόβιος, id est carens domo, civitate, patria, pecunia, nullam habens certam sedem, sed erro, et in diem vivens. Ita Laertius, lib. VI.

Sic nostro aevo de se jocantem audivimus Henricum IV, postea Franciae regem, quod rex esset sine regno, et maritus sine uxore, ac dux belli sine pecunia. Plutarchus, in Lacon., narrat Lycurgum rogatum, «quomodo Sparta salva et invicta contra hostes consistere posset?» respondisse: «Si pauperes fueritis, nec alius alio plus requirat. Ad opulentos enim spes praedae invitat hostem, nec facile potest elabi qui sarcinis et impedimentis retardatur. Adhaec tutiores sunt ab hostium incursu apud quos est aequalitas, et ex aequalitate concordia.» Haec illi lumine naturae viderunt, et fecerunt reipublicae, philosophiae et laudis causa: sed ad paupertatem Evangelicam, quae inducit bonorum communionem, quaeque unius Dei et vitae aeternae amore suscipitur, assurgere non potuerunt. Ad eam assurrexerunt primi hi Christiani, quorum proinde vita fuit interpretatio Evangelii et doctrinae Christi, uti docet S. Augustinus, lib. De Mendacio, cap. XV: «Divinae Scripturae, ait, non solum praecepta continent, sed etiam vitam moresque justorum; ut, si forte occultum est, quemadmodum accipiendum sit quod praecipitur (vel consulitur), in factis justorum intelligatur.»

Erant illis omnia communia. — Quia propria fecerant communia. Omnia ergo possidebant in communi, et sic quisque pro uno prius sibi proprio, conferendo illud in commune, possidebat omnia caeterorum in communi. Hoc ergo uti commodius est et lucrosius, ita nil derogat paupertati et perfectioni, uti patet in modernis Religiosis plerisque, qui bona possident in communi: esto aliqui majoris resignationis et fiduciae in Deum studio, nil omnino, ne in communi quidem, habere velint, sed vivere in diem mendicato. Porro haec communio bonorum nascebatur ex communione animorum, «ut qui eodem consortio religionis tenebantur, eodem consortio fruerentur et vitae; ut quibus erat una fides, esset una substantia; quibus erat communis Christus, communis esset et sumptus. Non quaerit charitas quae sua sunt,» ait S. Augustinus, serm. 27 De Verbis Apost., qui in lib. VI Confess., cap. XIV, narrat se ante conversionem agitasse consilium cum sociis de vita communi ineunda, ut remoti a turbis otiose viverent: «Ut unam, inquit, rem familiarem conflaremus ex omnibus; ut per amicitiae sinceritatem non esset aliud hujus, et aliud illius, sed quod ex cunctis fieret unum, et universum singulorum esset, et omnia omnium. Et placuerat nobis, ut bini annui tanquam magistratus omnia necessaria curarent, caeteris quietis. Sed posteaquam coepit (Romanianus unus e sociis) cogitare, utrum hoc mulierculae sinerent, quas et alii nostrum jam habebant, et nos habere volebamus, totum illud placitum, quod bene firmabamus, dissiluit in manibus, atque confractum est. Inde ad suspiria et gemitus convertebamur, et gressus ad sequendas latas et tritas vias saeculi.»


Versus 33: Virtute Magna

33. Et virtute magna. — Graece, δυνάμει, id est potentia, robore. Ita Syrus, Tigurina et Pagninus. Robur hoc consistebat tum in fiducia et audacia praedicandi Christum, tum in patrandis miraculis, uti rogarant Deum, vers. 29.

Reddebant. — Quasi depositum sibi a Christo commissum. Hoc enim est ἀπεδίδουν. Ita Chrysostomus.


Versus 34: Gratia Magna Erat In Omnibus Illis

Et gratia magna erat in omnibus illis. — Tum «quia gratiam habebant ad omnem plebem,» ut dixit cap. II, vers. 47, id est toti plebi erant amabiles et gratiosi; tum quia Deus eos sua gratia et donis spiritualibus cumulabat, quae in eorum vultu, verbis omnique actione resplendebat: unde Pagninus vertit, «gratia magna erat super omnes illos»; tum proprie, quia fideles in mutua conversatione ostendebant magnam gratiam, benevolentiam et beneficentiam, ut viderentur esse fratres, imo angeli et gratiarum filii. Unde Tigurina vertit, «gratiaque magna (Syrus bonitas) erat omnibus illis.» Hunc esse sensum patet ex ratione quam subdit: «Neque enim quisquam egens erat inter illos,» etc.


Versus 35: Ponebant Ante Pedes Apostolorum

35. Et ponebant ante pedes Apostolorum. — Tum studio humilitatis et reverentiae erga Apostolos: unde Hugo et Glossa censent eos, flexis genibus, sua obtulisse Apostolis; tum ut ostenderent opum contemptum, quasi eae non manibus tractandae, sed pedibus calcandae essent; unde Arator:

Calcandumque docent quod subdunt gressibus aurum,
De quo terrenae veniunt ad pectora curae;

tum ut ostenderent se non tam gratiam facere, quam recipere ab Apostolis. Audi S. Chrysostomum, in I Corinth. cap. XI: «Majoris ducebant quod ab eis reciperentur, quam quod darentur dona; hoc enim est potissimum contemnere opes, hoc est pascere esurientem Christum, si absque arrogantia et fastu id facias, sicque des quasi tibi ipsi plura, quam danti beneficia dare videaris.» Das enim terram, imo terrae particulam, et recipis coelum.

Denique S. Chrysostomus hic, homil. 11, conatur hanc primorum fidelium devotionem, et bonorum communionem suadere suis civibus Constantinopolitanis, ut omnia sua in commune conferant vivantque in commune, promittens eis similem Dei benedictionem, ita ut nihil cuiquam desit, sed omnia ad vitam necessaria affatim adsint: sed in tanta civium (erant enim in urbe ut minimum centum millia Christianorum, ut ipse ait) multitudine divitibus et opulentis id persuadere non valuit. Quare haec vitae communitas et aequalitas apud primos tantum fideles Hierosolymis modico tempore constitit; mox ab eis ad sacerdotes et clericos transiit; ab his illico digressa est ad Monachos et Religiosos, qui soli eam retinent et tuentur.

Porro, ex hac primorum fidelium reverentia erga Apostolos, videtur manasse priscus mos demittendi se ad pedes, non tantum Pontificis, sed et Episcoporum ac virorum sanctorum, juxta oraculum Isaiae XLIX, 23: «Vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent.» Vide ibi dicta. Ita S. Domna, illustrissima et pulcherrima femina, 24 annorum gentilitiis deorum sacrificiis praefecta, legens Acta Apostolorum, ad Christum conversa est, et a Cyrillo, Nicomediensi Episcopo, instructa: inde, quod in Actis Apostolorum primos fideles fecisse legerat, quaecumque habuit, ut gemmas, thesauros et vestes pretiosas, ad Cyrilli pedes in pauperes eroganda portavit. Quare accusata et in carcerem detrusa, post longum agonem martyrio coronata est tempore Maximiani Imperatoris: ita ex Actis Martyrum Nicomediensium Baronius, tom. II, anno Christi 293.


Versus 36: Joseph, Cognominatus Barnabas

36. Joseph autem. — Hujus unius exemplum ponit S. Lucas, tum quia vir fuit illustris et inter fideles primarius; tum quia deinceps ejus crebram et magnificam faciet mentionem: fuit enim ipse socius S. Pauli, destinatus a Spiritu Sancto ad evangelizandum Gentibus quaquaversum; tum quia haec ejus oblatio et donum fuit eximium; nam Alexander monachus, in Vita S. Barnabae, narrat eum cum ditissimus esset, non agellum quempiam, sed latifundium amplissimum magnificis decoratum aedificiis Christi causa vendidisse, pretiumque ad pedes Apostolorum obtulisse; atque hac ratione se ad apostolatum disposuit, ad eumque evehi meruit, de quo cap. XIII.

Qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis. — Alius ergo est a Barsaba, qui fuit compositus S. Matthiae, eique postpositus in apostolatu, cap. I. Esto uterque vocatus sit Josephus. Ita S. Chrysostomus.

Quod est interpretatum filius consolationis. — Id est totus consolatorius, plenus consolatione, ingens consolator, consolationem omnibus afferens. Causam dat cur ei Apostoli mutarint nomen, vel potius Josepho dederint cognomen Barnabas, quia scilicet Barnabas idem est quod filius consolationis. Talis autem erat Joseph: Primo, quia hoc suo praeclaro oblationis exemplo Apostolis consolationem omnibusque aedificationem attulit, qui proinde certatim eum imitati sunt. Secundo, ob eximiam mansuetudinem, hilaritatem, suaviloquentiam, gratiam, sanctitatem, pollebat gratia consolandi afflictos et miseros. Ita Alexander in ejus Vita. Tertio, quia pauperes suis eleemosynis consolatus est. Ita Oecumenius.

Nota: Hae interpretatio videtur nonnullis non a S. Luca, sed ab Interprete addita, et S. Lucae inserta, tum quia non solet Lucas etyma interpretari, tum quia haec interpretatio non videtur etymo consentire. Verum certum est S. Lucam eam inseruisse, quia ea non tantum in interpretatione et Bibliis Latinis, sed in ipso autographo Graeco Lucae textu, quin et in Syriaco habetur. Voluit enim Lucas rationem reddere cur Joseph cognominatus sit Barnabas, quia scilicet erat plenus consolatione, quod hebraice significat Barnabas. Sic nomen Elymae interpretatur magus, cap. XIII, 8.

Quaeres: Quomodo Barnabas hebraice significat filium consolationis? Primo, Erasmus et alii nonnulli nomen Barnabas derivant a בר bar, id est filius, et נפש naphas, id est respiravit, q. d. Filius respirationis et refrigerii, puta consolationis in aestu tentationum et tribulationum: a naphas enim dicitur נפש nephes, id est anima, spiritus, halitus, respiratio refrigerans et consolans cor: sicut Graecis ψυχή, id est anima, dicitur a ψύχω, id est refrigero, ait Plato in Cratylo. Verum obstat quod Barnabas scribatur per «b», naphas autem per «p», nisi dicas has duas litteras, utpote labiales et ejusdem pene soni, esse commutabiles, uti Germani eas commutant, dum pro «b» dicunt «p». Pro Barnabas dicunt Barnapas. Addit Erasmus se dubitare, annon pro Barnabas legendum sit Barnachum, id est filius consolationis; nacham enim proprie significat consolari. Verum omnia exemplaria habent Barnabas, non Barnachum, et ita deinceps audiemus eum vocari in apostolatu et comitatu Pauli.

Secundo, «Barnabas» proprie dicitur quasi בר נבי bar nabi, id est filius Prophetae: Propheta enim dicitur is, qui exhortatur et consolatur (unde Graece vocatur filius παρακλήσεως, id est tam exhortationis, quam consolationis). Hoc enim est ejus officium, ut ait Paulus, I Corinth. XIV, 31. Unde cap. XV, 32, ait Lucas: «Judas autem et Silas, et ipsi cum essent Prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.» Hinc et Isaias, princeps Prophetarum, «consolatus est lugentes in Sion,» ait Ecclesiasticus, cap. XLVIII, 27. Unde Isaias, cap. XL, 1, proclamat: «Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester: loquimini ad cor Jerusalem;» et cap. LXI in persona Christi: «Spiritus Domini super Me, etc., ut consolarer omnes lugentes, et ponerem lugentibus in Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium gaudii pro spiritu maeroris.»

Tertio, Pagninus, in Nomin. Hebr., Barnabas deducit a bar et נבע naba, id est eructavit, emanavit, scaturivit, ebullivit, prolocutus est. Unde מביע mabbia est vena, fons, scaturigo, scatebrae, ebullitiones, q. d. Filius ebullitionis et eloquii ebullientis, id est sermone profluus, hoc est, consolator. Eloquentes enim et verbis proflui, quibus sermo in ore quasi bullit, solent pollere gratia consolandi et exhilarandi. Sunt enim velut venae et fontes jugiter emanantes aquas dulces blandi et suavis eloquii, quibus cor angustiatum refrigeratur, reficitur et consolatur.

Forte etiam radix naba illo aevo S. Lucae proprie significabat consolari. Jam enim valde restricta est lingua Hebraea et Syra, ideoque multa verba et verborum significata illius aevi ignoramus. Id enim exigere videtur hoc loco textus Lucae. Favet quod ex naba, per aphaeresin literae nun, deductum videtur Syrum modernum baia, id est consolari; unde buino nostris Syris est consolatio. Hinc et Lexicon Syriacum: Barnabas, inquit, idem est quod filius consolationis, vel filius refugii; sed etymon non indicat, forte quia peregrinum erat, v. g. Cyprium priscum, Barnabas enim fuit Cyprius.

Aut potius etymon est Syrum jam dictum, puta baia, id est consolatus est, exhilaravit; unde mebaita est consolator, id ita esse patet ex interprete Syro, qui Barnabas hoc loco interpretatur ברא דבויאא bera debviaa, id est filius consolationis.

Levites. — Licet enim Levitae, Num. XVIII, 20, vetentur possidere agros in Judaea, non tamen extra eam, imo nec in Judaea, si ii sint pascuales duntaxat ad alenda pecora, ut patet Num. XXXV, 3. Unde Hugo censet hunc Barnabae agrum fuisse in Cypro; Alexander vero, in Vita S. Barnabae, ait eum fuisse in Judaea.

Cyprius genere. — Judaei enim post tot captivitates sparsi erant per totum orbem, et ubique gentium fixerant domos, uti et modo fixerunt. Addit Alexander Barnabam, natum in Cypro, habitasse Hierosolymis, ibique una cum Stephano et Saulo sacris Litteris imbutum fuisse a Gamaliele; ac demum ad Christum venisse una cum consobrino suo Joanne, qui cognominatus est Marcus, in cujus domo coalescere coepit nova haec Christi ecclesia, ut dixi cap. I. Unde Barnabam fuisse unum e 72 Christi discipulis tradit S. Epiphanius, haeres. 1; Eusebius, lib. III Histor., cap. XXXIII, et alii.

Porro Sophronius, Patriarcha Hierosolymitanus, in Fragmento de laboribus S. Petri et Pauli, quod extat tomo VII Biblioth. S. Patrum, tradit S. Petri uxorem fuisse filiam Aristobuli, fratris Barnabae, ex qua susceperit filium et filiam. Sophronio astipulatur Helecas, Episcopus Caesaraugustanus, in Addition. ad Chronicon Lucii Dextri et M. Maximi, quod anno Domini 1393 repertum et editum est Caesaraugustae. Sic enim scribit: «S. Petrus in honore habetur in Hispaniis, et uxor ejus Concordia passa Romae sub Nerone, non multo prius quam ipse pateretur. Fuit haec (ut docet M. Maximus ad epistolam S. Petri) filia Aristobuli, id est Zebedaei, et Salomes, socrus S. Andreae, qui duxit alteram sororem Concordiae, et Jacobi et Joannis. Fuit autem Aristobulus, cognomento Zebedaeus, frater Barnabae apostoli Domini. Idem Zebedaeus et Barnabas consobrini Joannis, cognomento Marci, et nepotes Mariae, ubi Christus coenam ultimam celebravit, et ubi Spiritus Sanctus venit in Apostolos.» Sic ergo juxta Helecam, Barnabas fuit frater Aristobuli, qui alio nomine dictus est Zebedaeus, fuitque pater S. Jacobi et S. Joannis Apostolorum, quorum proinde Barnabas fuit patruus, aeque ac uxorum S. Petri et S. Andreae: quare primarii hi Apostoli fuerunt consanguinei, vel affines. Porro de Zebedaeo, fratre Barnabae, haec addit Helecas: «In Britannia celebris est memoria multorum Martyrum, praecipue S. Aristobuli, unius de septuaginta duobus discipulis, qui dictus est etiam Zebedaeus, pater Jacobi et Joannis, maritus Mariae Salomes, qui cum Petro Romam petivit: inde, relictis domesticis suis, missus in Angliam Episcopus, occubuit martyr anno secundo Neronis.» Et inferius de uxore ejus: «Celebris, ait, memoria est apud Hispanos S. Mariae Salomes, matris S. Jacobi et uxoris Zebedaei, quae cum attigisset annum nonagesimum anno Christi 42, sub Jacobo, filio Alphaei, Episcopo Hierosolymitano, die 24 maii sanctissime decessit ad coelos in Italia, diciturque Verulis quiescere, et mors ejus multis nobilitata miraculis.» Idem tradunt Verulenses. Caeterorum, utpote novorum, nec ab aliis traditorum, fides sit penes Helecam et Sophronium.