Cornelius a Lapide

Actus Apostolorum VI


Index


Synopsis Capitis

Ad sedandum murmur Graecorum, Apostoli creant septem Diaconos, inter quos eminens S. Stephanus, vers. 19, disputans cum Judaeis, eosque convincens, ab eis capitur, et reus violatae legis Mosaicae in concilio agitur.


Textus Vulgatae: Actus 6:1-15

1. In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum. 2. Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. 3. Considerate ergo fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. 4. Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. 5. Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum, advenam Antiochenum. 6. Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum; et orantes imposuerunt eis manus. 7. Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde; multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. 8. Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. 9. Surrexerunt autem quidam de Synagoga, quae appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano; 10. et non poterant resistere sapientiae et spiritui qui loquebatur. 11. Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiae in Moysen et in Deum. 12. Commoverunt itaque plebem, et seniores et Scribas; et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium. 13. Et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem. 14. Audivimus enim eum dicentem: Quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses. 15. Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tanquam faciem angeli.


Versus 1: Factum Est Murmur Graecorum Adversus Hebraeos

1. IN DIEBUS ILLIS — quibus incarcerati et flagellati fuerunt Apostoli, uti praecessit. Ita S. Chrysostomus. Lucius Dexter in Chronico tradidit Diaconos hos creatos anno Christi 34, paulo post ejus ascensum in coelum, nutu et consilio B. Virginis: « Apostoli, inquit, septem Apostolicos Diaconos, ex Graecis omnes creant. » Eodem anno eos creatos docet Baronius, qui et ex Eusebio in Chronico addit, eodem anno Jacobum Alphaei, fratrem Domini, a S. Petro ordinatum esse Episcopum Hierosolymorum, 27 die decembris, ac sedisse annis 29.

CRESCENTE NUMERO. — Per persecutiones enim semper crevit crescitque Ecclesia: « Plures efficimur quoties metimur a vobis: semen est sanguis Christianorum, » ait Tertullianus, Apolog., cap. ult. Tanta enim modestia, pietas, innocentia, fortitudo, charitas, tantus tormentorum et mortis contemptus, tantus ardor patiendi pro Christo, elucebat in vultu Apostolorum et Martyrum, ut Gentiles ad eorum fidem et vitam capessendam raperet. Videbant enim has dotes esse supra naturae vires, nec ab alio quam a Deo posse aspirari. Hinc S. Hieronymus, in Vita S. Malchi: « Persecutionibus, inquit, crevit Ecclesia, martyriis coronata est. »

FACTUM EST MURMUR GRAECORUM ADVERSUS HEBRAEOS. — Ecce post persecutiones schismata vexant Ecclesiam, quorum causa fuit duplex. Prima, multitudo et turba: inter paucos stetit una anima et unum cor, inter multos multorum subintrarunt animae et multa corda, diversa scilicet judicia, desideria, voluntates, cupiditates, quae unionem hanc ex parte disciderunt. Idem videmus factum in Ordinibus et monasteriis, juxta illud: « Multiplicasti gentem: non magnificasti laetitiam, » Isaiae ix, 3. Secunda, diversitas nationum: Graeci enim certant cum Hebraeis. Solet enim quisque suam gentem prae extera amare, quin et exteram parvipendere, imo subinde aversari et odisse. Quocirca Paulus crebro fideles monet, in Christo et Ecclesia ponenda esse haec gentium, linguarum et morum dissidia: « Non est Judaeus, » inquit, « neque Graecus; non est servus, neque liber; non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu, » Galat. III, 28.

GRAECORUM.Hellēnistōn, id est Graecistarum, sive Graecizantium, puta Judaeorum, qui extra Judaeam in Graecia nati, aut in ea diu versati, Graeca utebantur lingua Graecisque moribus. Hi enim non Hellēnes, id est Graeci, sed Hellēnistai, id est Graecistae, vocabantur. Hebraeos enim colonias in Graeciam, ut Lacedemona, et in Ioniam duxisse, tradit Josephus, lib. XII Antiq., cap. v; et lib. XIV, cap. ix; et lib. XVI, cap. iv. Nam Gentiles necdum videntur admissi fuisse ad Ecclesiam et Christianismum: primus enim ad eam admissus videtur fuisse Cornelius, de quo cap. x. Contrarium tamen censet Glossa et alii, qui per Graecos accipiunt Gentiles: aliquos enim Gentiles mixtos Judaeis, probabile est audita praedicatione Petri, ad Christum esse conversos, de quo plura, cap. x. Notat Bozius, De Signis Eccles., lib. XIX, cap. iii, Graecos, uti primi murmurarunt, ita primos schisma fecisse et discessisse ab Ecclesia, utpote in novitates et factiones proclives: quanquam Graeci hic, sive Graecizantes, vocentur non solum illi qui e Graecia, sed etiam qui ex Cilicia, Parthia, Media aliave quavis Gentilium regione venerant: nam post tempora Alexandri Magni et Antiochi, Judaei omnes Gentiles vocabant Graecos. Unde Apostolus, Roman. I, 16, et alibi, opponit Judaeum Graeco, id est Gentili.

HEBRAEOS. — qui in Judaea nati Hebraice, sed corrupte, hoc est Syriace, loquebantur.

EO QUOD DESPICERENTUR IN MINISTERIO QUOTIDIANO VIDUAE EORUM. — Quis hic despectus? quod ministerium? Primo, Rabanus censet Graecas mulieres ab Hebraeis deputatas ad viliora ministeria nimioque labore oppressas. Secundo, S. Chrysostomus et Beda censent Graecas viduas quasi rudiores repulsas fuisse ab Hebraeis a ministrando, ut rarius ministrarent quam Hebraeae. Tertio, Oecumenius, quem sequuntur Gagneius et Cajetanus, ministerium hoc non active, ut Beda, sed passive accipit, quo scilicet illis dividebantur et ministrabantur necessaria ad victum, q. d. Male alebantur viduae Graecorum. Omnes hi sensus probabiles et connexi sunt. Viduis enim competebat ministerium non tantum passivum, sed et activum proprie dictum: ipsae enim, utpote seniores matres familias, ministrabant et dividebant aliis necessaria. Nam in earum locum ad hoc ministerium ordinati sunt Diaconi. Apostoli enim murmuri occursuri, active dicunt: « Non est aequum nos ministrare mensis, » ideoque creant Diaconos, qui loco viduarum illis ministrent. A viduis ergo totum murmur proserpit ad viros: feminae enim, uti minus habent judicii quam viri, ita magis privatis ducuntur affectibus. Origo ergo murmuris videtur fuisse haec, quod viduae Hebraeae, eo quod Hebraeae essent, arrogarent sibi honoratiora et locupletiora ministeria, praesertim distribuendi cibos et vestes, ut patebit vers. 3, viliora vero et tenuiora relegarent ad Graecas. Rursum, quod in distributione ciborum et vestium, magis favere plusque dare viderentur Hebraeis, quam Graecis.

Moraliter: hinc disce, in omni republica et communitate, pacis et concordiae causam esse aequalitatem, si videlicet omnes pari jure et modo tractentur; murmuris vero et discordiae causam esse inaequalitatem, si alii aliis dominari, vel plus habere velint. Ita videmus in monasteriis, ubi haec aequalitas exacte servatur, perfectam esse pacem et disciplinam: ubi vero non, utramque languere et interire.


Versus 2: Non Est Aequum

2. NON EST AEQUUM (Tigurina, non est commendabile; Pagninus, non est placitum Deo et hominibus; Syrus, non est res pulchra; alii, non est conveniens: omnia haec significat areston) NOS DERELINQUERE VERBUM DEI (docere et praedicare) UT ministrare mensis. — q. d. Nostrum est pascere animas vestras cibo spirituali, puta verbi Dei: ergo par est ut non distineamur cura pascendi corpora vestra cibo corporali: aliis ergo minus occupatis eam demandemus. Hinc patet « ministerium, » in quo despiciebantur viduae Graecorum, ideoque murmurabant, fuisse « ministrare mensis, » puta curare ea quae ad cibum et potum vitaeque sustentationem pertinent. Ubi nota mensas has partim fuisse sacras, partim profanas et communes. Primo enim hi primi fideles celebrabant Eucharistiam, deinde agapen, id est convivium commune omnium fidelium in signum charitatis; et ad utrumque ministerium deputati, imo ordinati sunt Diaconi, de quo mox plura. A ministerio enim nuncupati sunt graece Diakonoi, id est ministri.

Notent hic Episcopi et Praelati, procurationem rerum suarum temporalium aliis demandare, sibi vero Ecclesiae regimen et praedicationem competere. Id cognoscebant S. Basilius, S. Nazianzenus, S. Augustinus, qui ne quidem de rebus suis temporalibus loqui, aut earum rationes audire sustinebant, ut patet in eorum Vita, ac praesertim S. Augustini, apud Possidonium, cap. xxiv. Vide S. Bernardum, lib. IV De Consid. cap. IX.


Versus 3: Viros Boni Testimonii Septem, Plenos Spiritu Sancto

3. BONI TESTIMONII.marturoumenous, id est, ut Vatablus, bono testimonio probatos: Tigurina, spectatae probitatis, quibus scilicet populus praebeat testimonium prudentiae, fidei et probae vitae, puta qui sint bonae famae. Sic S. Leo, epist. 87, cap. 1, in Episcoporum electione requirit « votativum, testimonia populorum, honoratorum arbitrium, electionem clericorum. » Testimonium ergo ad populum spectat, electio ad Clericos, ordinatio ad Episcopos. Refert Sophronius, vel potius Joannes Moschus, in Prato Spirit., cap. CXLIX, hunc S. Leonem ad sepulcrum S. Petri in oratione pervigilasse, ac peccatorum suorum veniam postulasse, eique S. Petrum respondisse: « Oravi pro te, et dimissa sunt tibi peccata tua; praeterquam impositio manuum: hoc solum abs te requiretur, sive bene, sive fortasse male egeris. » Videant ergo Episcopi, quales ordinent, eosque diligenter prius examinent et perscrutentur.

SEPTEM. — ad instar septem angelorum: sicut enim illi Deo quasi primarii ministri assistunt et ministrant, ita hi septem Diaconi assistebant et ministrabant S. Jacobo caeterisque Apostolis. Vide dicta Apocal. I, 4. Ergo delegerunt septem Diaconos in Ecclesia militante, ut illi responderent totidem Diaconis, id est ministris Dei, in Ecclesia triumphante. Utraque enim haec Ecclesia est una et eadem, una alteri connexa est et subordinata. Horum ad instar Romae constituti sunt olim septem Diaconi vocati Regionarii, a septem urbis regionibus, quibus a Fabiano Pontifice, ut habet ejus Vita, praepositi fuerunt. Evaristus quoque Pontifex septem Diaconos sanxit, qui Episcopum concionantem custodirent. In Concilio Romano II, sub Sylvestro, statuitur, can. 6, ut Diaconi Cardinales in urbe sint septem. Idem sanxerunt aliae Ecclesiae, ut patet in Concilio Aquisgranensi, cap. vii. Sed crescente fidelium numero, hic Diaconorum numerus pariter laxatus et amplificatus est.

PLENOS SPIRITU SANCTO. — tum ad patienter ferendum ac sedandum oblocutiones et murmura viduarum et orphanorum, ut vult Oecumenius; tum ad alia Diaconorum munia, de quibus mox, rite obeundum.

QUOS CONSTITUAMUS SUPER HOC OPUS. — Hinc S. Chrysostomus, Oecumenius, Beda et Mariana censent hos septem Diaconos constitutos fuisse duntaxat mensarum praefectos, non autem ordinationem aliquam sacram adeptos: itaque diversos eos fuisse a nostris Diaconis, qui ordinantur ad ministerium Eucharistiae et Ecclesiae. Ulterius progrediuntur haeretici, quin et e Catholicis Durandus, in IV, Dist. xxiv, Quaest. II, qui absolute negat Diaconatum esse Sacramentum: solum enim Sacerdotium esse Ordinis sacramentum. Durando consentit Cajetanus, tom. I, tract. 41. Et scribens in hunc locum Actorum, negat Diaconos fuisse ministros altaris. Idem habet spurius Canon sextae Synodo affixus, cap. x, apud Theodorum Balsamum. Verum dico utrumque esse falsum; etsi enim non sit de fide (eo quod nec in Scriptura expressum, nec ab Ecclesia definitum sit), tamen communis sententia Patrum et Doctorum est, Diaconatum esse Sacramentum, eoque hic initiatos septem hosce primos Diaconos.

Id ita esse patet primo, quia hi septem Diaconi ordinati sunt per impositionem manuum, id est simili ritu quo Episcopi et Presbyteri: ergo sicut illi, sic et Diaconi suscipiunt sacramentum Ordinis.

Secundo, quia in Diaconos hic non alii electi sunt, nisi qui a populo haberent probitatis testimonium, plenique essent Spiritu Sancto et sapientia: haec autem non requiruntur ad ministerium mensarum, quod antea obierant communes viduae, sed ad sacram ordinationem. Hinc rursum eosdem ordinaverunt praevia oratione, uti fieri solet in ordinatione Sacerdotum.

Tertio, quia S. Stephanus paulo post ordinationem coepit praedicare Evangelium, idque tanta vi spiritus et gratiae, quam in ordinatione acceperat, ut nemo Judaeorum ei posset resistere.

Quarto, quia S. Paulus semper conjungit Diaconos cum Episcopis, sub quibus comprehendit et Sacerdotes, ab eisque magnam sanctitatem et perfectionem exigit. Insuper Ephesi, Philippis et Cretae eos instituit, ubi tamen non erat vita, neque mensa fidelium communis, ac proinde non erant ibi mensarum praefecti: ergo Diaconi ibidem aliud et altius habebant ministerium. Vide I Timoth. cap. III, vers. 2; ad Titum, cap. I, vers. 6; Philipp. I, 1.

Quinto, quia Diaconi in absentia Sacerdotum possunt baptizare, Eucharistiam ministrare, reconciliare poenitentes publicos, praedicare, etc., ut patet ex Conc. Nicaeno, cap. xiv; S. Cypriano, lib. III, epist. 17; S. Gregorio, lib. IV, epist. 88; Conc. Valensi II, cap. II, et ex Vita S. Vincentii Martyris et Diaconi, qui jussu Episcopi praedicabat: imo olim ordinarie Diaconi sanguinem Domini populo ministrabant, ut patet ex actis S. Laurentii, et ex S. Cypriano, serm. 5 De Lapsis, et ex S. Justino, Apolog. II, et ex Concil. Carthag. lib. IV, cap. xxxviii. Ergo sicut ad haec ordinantur Sacerdotes gratiamque ad haec rite obeunda recipiunt, ita et Diaconi.

Sexto, Diaconatus semel susceptus amitti aut iterari nequit; ergo imprimit characterem: ergo est Sacramentum.

Septimo, Diaconatus ex Apostolorum instituto habet annexum caelibatum, ut docet Concilium Carthag., lib. II, cap. II. Idem sancitum est in Concilio Ancyrano, cap. ix vel x; Agathensi, sub Symmacho; Arelatensi II, cap. II; Arausicano I, cap. xxii; a Syricio, epist. ad Episc. African., cap. II; S. Leone, epist. 93; et aliis: ergo est Ordo sacer.

Octavo, quia Diaconis ex officio competit solemnis recitatio vel decantatio Evangelii, oratio cum Pontifice, cura silentii et pacis in Ecclesia, ut ait S. Clemens, lib. II Constit., cap. vi, cura vasorum sacrorum et thesauri Ecclesiae, eleemosynarum distributio; quae sane postulant ministrum sacrum et sacratum.

Nono, id convincitur ex Patribus. S. Dionysius Diaconos quasi Ordinis sacri ponit in sua Eccles. Hierarch., cap. II et sequent., aitque, inter alia, eos panem sanctum et calicem benedictionis, id est consecrationis Eucharistiae, imponere altari. S. Ignatius, epist. ad Heronem Diaconum, qui ipsi in Episcopatu Antiocheno successit: « Nihil, ait, sine Episcopis facito: sacerdotes enim sunt, tu vero sacerdotum minister: baptizant, sacrificant, eligunt, manus imponunt; tu vero illis ministras, ut S. Stephanus Jacobo. » Idem, epist. ad Trallianos: « Oportet et Diaconos, mysteriorum Christi ministros, per omnia placere: nec enim ciborum et potuum ministri sunt (nota), sed Ecclesiae Dei ministratores. » Et inferius: « Quid vero Diaconi, quam imitatores Angelicarum virtutum? qui purum et inculpatum ministerium illis (Sacerdotibus) exhibent, uti S. Stephanus B. Jacobo, Timotheus et Linus Paulo, Anacletus et Clemens Petro: qui igitur his non obedit, atheus prorsus et impius est. » Idem tradit S. Cyprianus, lib. III, epist. 9; docet hos Diaconos ab Apostolis ordinatos esse ad hoc, « ut haberent Episcopatus sui et Ecclesiae ministros. » S. Polycarpus, epist. ad Smyrnenses, asserit Diaconos esse ministros non hominum, sed Christi.

Porro septem hosce primos Diaconos sacrum Diaconatus Ordinem suscepisse docet S. Dionysius, Eccles. Hierarch., cap. v; Cyprianus, epist. ad Rogatianum; S. Augustinus, serm. 4 De Sanctis; Arator, Baronius, Salmeron et passim alii hic. Quin et S. Clemens, lib. VIII Constit., cap. xvii et xviii, tradit Episcopum ordinare Diaconum imponendo ei manus et certis precibus, quibus postulat ei dari plenitudinem Spiritus Sancti, sicut eo impletus est S. Stephanus. Et S. Hieronymus, epist. I, asseverat Nicolaum, unum e septem hisce Diaconis, ministrasse calicem Domini.

Concilium Aquisgranense, cap. vii, docet Diaconos in Ecclesia ordinari ad instar septem horum primorum Diaconorum quos repraesentarunt Levitae in veteri Testamento: imo Ecclesia in Diaconorum ordinatione orat, ut digni existant gradu et ordine, quo in septenario numero Apostoli Stephanum cum sociis elegerunt. Quocirca Concilium Neocaesar., can. 14, asserit Diaconos ab Apostolis institutos regulam esse Diaconorum.

Insuper Diaconi, uti juvenes aetate, vigore et spiritu, sustinuerunt pondus Ecclesiae, praesertim in persecutione, in eaque robore et alacritate corporis et animi Pontifices superarunt, totique Ecclesiae exemplum constantiae et exemplar martyrii dederunt, uti fecit S. Laurentius, tempore S. Sixti Pontificis; Vincentius, tempore Valerii, Episcopi Caesaraugustani; S. Cyriacus, Largus, Smaragdus, etc., tempore S. Marcelli, sub Diocletiano, quibus omnibus praeivit et praeluxit hic S. Stephanus quasi eorum primicerius et choragus.

Dices: S. Anacletus, epist. 2; S. Cyprianus, lib. III, epist. 9, et Damasus, epist. 3, asserunt Diaconos non a Christo, sed ab Apostolis esse institutos: ergo Diaconatus non est Sacramentum; omnia enim Sacramenta a Christo, non ab Apostolis, sunt instituta, uti definit Concilium Tridentinum, sess. VII, cap. 1.

Respondeo, hos Patres tantum velle dicere quod Christus nullos ordinarit Diaconos, sicut ordinavit Episcopos et Presbyteros: inde tamen non sequitur Christum non instituisse Diaconatus sacramentum, sed tantum ejus executionem commisisse Apostolis. Pari modo Christus nullum confirmavit, et tamen instituit Confirmationis sacramentum, jussitque Apostolis et Episcopis ut illud administrarent.

Dices secundo: Diaconi hic instituuntur occasione murmuris, et mensis duntaxat praeficiuntur: ergo non fuerunt ordinati ad aliud sacrum ministerium.

Respondeo primo, occasionem instituendi hosce Diaconos fuisse murmur de mensis, inde tamen non sequi eos duntaxat praefectos fuisse mensis. Nam Apostoli hac occasione usi, executi sunt praeceptum Christi de creandis Diaconis, eisque demandandi omnia officia a Christo sancita, tam spiritualia, quam corporalia, quale erat mensarum et eleemosynarum distributio. Ita Innocentius III, lib. III De Myster. Missae, cap. v et LVI.

Respondeo secundo, mensas has fuisse sacras, nimirum celebrationis Eucharistiae; et post eam, agapes, sive convivii communis in signum charitatis. Primi enim Christiani quotidie communicabant, et post communionem simul coenabant, ut patet I Cor. XI, 21. Unde non sumebant cibum corporalem, nisi prius sumpsissent sacrum. Diaconi ergo instituti sunt, ut ministrarent tum sacerdoti in mensa, hoc est altari Eucharistiae, quam constat omnino esse sacram; tum populo in mensa agapes, quae, licet corporalis esset, erat tamen spiritualis quoque et sacra; tum quia erat appendix et quasi clausula ac consummatio Eucharistiae; tum quia mensa haec benedicebatur a sacerdote sacrificante; tum quia instituebatur communis, in symbolum amoris et charitatis; tum denique quia instruebatur ex bonis fidelium Deo oblatis et dicatis, quae proinde jam erant ecclesiastica et sacra, non laica et profana. Ergo Diaconi utrique mensae ministrantes, obibant ministerium non profanum, sed sacrum; ad quod proinde rite obeundum exigebatur peculiaris Dei gratia, quae eis dabatur in impositione manuum Apostolorum, puta in ordinatione.

Denique praeter officia Diaconorum jam recensita, eorum erat, primo, circumspicere omnia quae in Ecclesia fiebant eaque referre ad Episcopum. Unde S. Clemens, lib. III Constit., cap. xix, Diaconum vocat « animam et sensum, » puta oculum, auditum, os et cor « Episcopi. »

Secundo, ex Diaconis eligebantur Apocrisiarii, id est nuntii et legati Sedis Apostolicae, ut patet ex S. Gregorio, lib. XI, epist. 43.

Tertio, Diaconorum erat obire carceres; et Confessores futurosque Martyres consolari, animare, alere omnique ope spirituali et corporali adjuvare, ut patet ex S. Cypriano, lib. III, epist. 45.

Quarto, eorum erat gestare et curare sacras reliquias, ut patet ex Victore Uticensi, lib. IV Persecut. Wandal. Plura eorum officia recenset S. Clemens, lib. III Constit., cap. xix, quae et enumerantur in Decreto, distinct. 93, cap. Diaconi Ecclesiae.

Idem Clemens, lib. II Constit., cap. lxi: « Diaconus, inquit, loca videat, ut quilibet ingrediens (in ecclesiam) in suum locum concedat, ac praeter decorem ne sedeat. Attendat ne quis murmuret, neve conniveat, vel nutet. »

Et mox: « Diaconi absoluta oratione, alii oblationi Eucharistiae sint intenti, ministrantes corpori Domini; alii turbas videant quietemque illis imperent. »

« Dicat autem qui assistit Pontifici Diaconus, populo: Ne quis contra aliquem, ne quis in hypocrisi, » scilicet accedat ad S. Eucharistiam.

Idem, lib. VIII, cap. vii et ix, tradit Diaconum solitum emittere ex Missa energumenos et catechumenos stato tempore, uti finita Missa omnes fideles dimittit, dicens: « Ite, missa est. » Ac cap. xiii, ait Diaconum solitum indicere preces populo pro Episcopis, Presbyteris, viduis, virginibus, orphanis, catechumenis omnique statu Ecclesiae.

Porro recte notat Baronius, anno Christi 34, hos septem Diaconos non ita praefectos fuisse mensis ut (quod ministrorum mensarum est) caeteris accumbentibus, ipsi quae ad cibum potumque pertinebant, illuc inferrent; sed quod ea quae cuique essent opus, eleemosynas dividendo, curarent: quod usu retentum esse S. Leo, in serm. De S. Laurentio, testatur dum de eo ait: « Non solum ministerio Sacramentorum, sed etiam dispensatione Ecclesiasticae substantiae praeeminebat. » Idem patet ex Actis S. Sisinnii, Cyriaci, Largi et Smaragdi, Diaconorum, qui Christianis ad lutum et lateres in thermis Diocletiani damnatis eleemosynas fidelium distribuebant. Sic et Titus Diaconus pecunias pauperibus dispertiens, occisus martyr occubuit, teste Prospero in Chronico, anno Domini 429. Idem de Diaconis tradunt S. Ambrosius, lib. De Offic., cap. ult., et S. Hieronymus, in Ezech., cap. xlviii.

Adeo vero erat Diaconis commissa cura rerum Ecclesiae, ut adversus Episcopos eas dilapidantes se constanter erigerent, uti fecit Honoratus, Archidiaconus Ecclesiae Salonitanae, teste S. Gregorio, lib. II, epist. 13.

Hinc et Romae aliisque in locis, ubi Romana Ecclesia latifundia possidebat, diaconiae erectae erant, in quibus eleemosynae a Diacono, rectore diaconiae, et fructuum ex latifundiis collectorum dispensatore distribui solebant, uti passim in epistolis docet S. Gregorius; quae diaconiae etiamnum Romae extant, priscumque nomen retinent. Romae ante S. Gregorium diaconiae aeque ac Diaconi Cardinales erant septem, sed ejus tempore duplicatus est numerus creatique quatuordecim, juxta totidem regiones vel vicos in quos urbs erat distributa, ut quaecumque regio suam haberet Diaconum Cardinalem, qui sub se alios habebat Diaconos, per quos pauperibus omnibus regionis sibi commissae eleemosynas distribuebat. His quatuordecim Gregorius III Pontifex adjecit alios quatuor, ut universim essent octodecim, teste Onuphrio in ejus Vita. Atque haec est origo octodecim Cardinalium Diaconorum, qui olim in collegio Cardinalium visebantur: in quo ante Leonem X numerabantur quinquaginta duo Cardinales. Auxit hunc numerum Leo X, et sequentes Pontifices. Quare ne vagus et nimius esset Cardinalium numerus, Sixtus V, in bulla quae incipit: Vetus ille, sanxit ut universim essent septuaginta, juxta numerum septuaginta seniorum quos Deus addidit Mosi in regimine populi, Num. XI, 16. Idem, in Const. Postquam, quae est 50, statuit ut inter septuaginta Cardinales, quatuordecim sint Diaconi, quot fuerunt tempore S. Gregorii; sex Episcopi, caeteri Presbyteri.

Itaque Diaconorum primi et principes erant Archidiaconi, qui Romae appellabantur Diaconi Cardinales, uti colligitur ex Concilio Romano II, cap. vii. Cardinales enim in tres classes sive ordines distributi sunt: alii enim sunt Cardinales Episcopi, alii Cardinales Presbyteri, alii Cardinales Diaconi; et ad hos omnes, eosque solos spectat electio Papae, utpote qui ejus sunt familiares et consiliarii: quae consuetudo coepit anno Domini 1059, si credimus Sigonio, lib. IX De Regno Italiae; qui et lib. III, docet sancitum esse a Stephano III Pontifice, anno Domini 779, ne quis aliunde quam ex Cardinalium numero Pontifex eligatur.


Versus 4: Nos Vero Orationi

4. NOS VERO ORATIONI. — Nota hic primum Apostolorum officium fuisse orare pro se et tota Ecclesia, atque in oratione hauriebant a Deo ea quae erant docturi et praedicaturi. Idem imitentur Episcopi, Praelati, Doctores et Concionatores, « ut quieti contemplantes sorbeant, quod occupati erga proximos loquentes refundant, » ait S. Gregorius, lib. VI Moral., cap. xvii, vel juxta aliam editionem, xxv. Nisi enim Spiritus Sanctus eorum corda accendat linguamque imbuat et inflammet, frustra praedicant.


Versus 5: Elegerunt Stephanum

5. ELEGERUNT STEPHANUM. — Electio haec non fuit ordinatio, nec institutio aut creatio Diaconorum. Haec enim spectabat ad Apostolos, non ad populum; sed oblatio et praesentatio, q. d. Populus ex omnibus discipulis selegit Stephanum cum sociis, quasi caeteris aptiores ad hoc munus, eosque auctorandos et ordinandos obtulit Apostolis, si illi eorum electionem probassent. Sic hodie principes laici, qui habent jus patronatus beneficiorum, seligunt aliquem quem praesentant Episcopo, ut is ei beneficium conferat, eumque Canonicum vel Pastorem, etc., creet et instituat. Porro S. Epiphanius, haeresi 21, censet hos Diaconos electos esse e numero 72 discipulorum Christi. Sed S. Augustinus, serm. 94 De Diversis, dubitat an Stephanus ad Christum conversus sit post ejus ascensionem.

STEPHANUM. — « Stephanus » Graecum est nomen, significans coronam, a στεφανόω, id est corono: licet Beda censeat esse Hebraeum, et significare regula vestra, quia primus martyrium obiit caeterisque Martyribus exemplar patiendi et moriendi pro Christo dedit: sed non video a qua radice hebraea vel etymo. Unde Pagninus et alii passim censent Stephanum, uti et caetera horum Diaconorum nomina esse Graeca. Unde videtur quod ipsi, licet genere essent Hebraei, patria tamen fuerint Graeci. Elegerunt ergo Graecos, non Hebraeos, ut magis satisfacerent murmuri Graecorum, Graecos Diaconos praeponendo mensis et eleemosynis. Ita Lucius Dexter in Chronico, anno Christi 34, diserte asserit omnes hos Diaconos fuisse Graecos. Favet quod multorum sententia sit, S. Stephanum fuisse cognatum S. Pauli: Paulus autem erat Cilix, puta Tarsensis: Graecus enim hic idem est quod inter Gentiles natus vel educatus.

Nota: Primus et quasi princeps Diaconorum fuit S. Stephanus. Ille enim caeteris eminebat plenitudine gratiae, fidei et spiritus, item vi disputandi et efficacia praedicandi. Hinc et primus pro Christo certamen obiit factusque est Proto-martyr. Unde Lucianus, epistola De inventione S. Stephani, vocat eum primicerium aliorum et Archidiaconum. Damascenus, lib. IV De Fide, cap. XVI, vocat eum primum Diaconum, id est ministrum Christi: ibidem vocat eum Apostolum. Et S. Augustinus, serm. 94 De Diversis, ait quod inter Diaconos erat « primus, ut inter Apostolos Petrus. » Et Nicetas apud Metaphrasten: « Erat, inquit, inter Apostolos Apostolus, Propheta inter Prophetas, Doctor inter Doctores. » Addit S. Augustinus, serm. 2 De Sanctis, S. Stephanum fuisse juvenem speciosum, ac virginem: unde et faciem habuit angeli, vers. 15. Damascenus asserit eum praestanti fuisse indole, in eaque Spiritum Sanctum gratiae radios fulgentiores effecisse. S. Hieronymus, lib. I Contra Jovinian., et Nyssenus, orat. De S. Stephano, negant eum gratia inferiorem fuisse Apostolis: nam officio, puta Diaconatu, constat fuisse iis inferiorem. S. Augustinus, serm. 5 De Sanctis, ait eum eminuisse castitate: « In hac re, inquit, quod praepositus est feminis (viduis), testimonium meruit sincerissimae castitatis. » Et serm. 6: « Stephano martyri et pulchritudo erat corporis, et flos aetatis, et eloquentia sermocinantis, et sapientia sanctissimae mentis, et operatio divinitatis. »

PLENUM FIDE. — Primo, fides Christiana: unde eam propugnavit usque ad mortem. Secundo, « fide, » id est fidelitate: haec enim maxime in dispensatore eleemosynarum requiritur. Tertio, « fide, » id est sapientia Christiana: haec enim requiritur in diaconatu et dispensatione rerum Ecclesiae. Quarto, « fide, » id est fiducia in Deum, quod necessaria subministraret ad alendum tot viduas et pauperes. Quinto, « fide, » id est robore fidei, ad superandum non tantum murmura pauperum, sed et lapides ac tormenta Judaeorum. Sexto, « fide, » id est excellentia fidei tanta, ut etiam miracula patraret, quae est fides miraculorum, eadem cum fide Catholica, sed excellens, et annexam habens ingentem fiduciam in Deum, v. g. patrandi hic et nunc miraculum, uti dixi in Evangeliis.

ET SPIRITU SANCTO, — puta septem donis Spiritus Sancti, omnibusque virtutibus et gratiis, tum gratum facientibus, tum gratis datis, ac praesertim charitate et zelo. Unde Nicetas, apud Metaphrasten, ait de S. Stephano, « quod magis ardebat charitate, quam omnes Sancti sui temporis, » puta fideles caeteri: excipiuntur enim Apostoli, qui plenitudine Spiritus, uti et apostolatu, caeteris antecellebant.

PHILIPPUM. — Hic, utpote Diaconus, alius est a Philippo Apostolo. Hic tamen ab Eusebio, lib. III Hist., cap. ult.; Tertulliano, lib. De Baptismo, cap. VIII; Isidoro Pelusiota, lib. I, epist. 147 et sequent., vocatur Apostolus, non quod unus fuerit e duodecim Apostolis, uti nonnulli falso opinati sunt, sed Apostolus, id est vir Apostolicus. Unde idem, cap. XXI, vers. 8, vocatur Evangelista, quia scilicet instar Apostoli Evangelium praedicavit, ut patebit cap. VIII. Habuit quatuor filias Prophetissas, cap. XXI, vers. 9. De eo sic legimus in Romano Martyrol., die 6 junii: « Caesareae in Palaestina natalis B. Philippi, qui fuit unus de septem primis Diaconis. Hic signis et prodigiis clarus Samariam ad fidem Christi convertit, et Candacis, Aethiopum reginae, eunuchum baptizavit, ac demum apud Caesaream requievit: juxta quem tres virgines ejus filiae Prophetissae tumulatae jacent: nam quarta filia ejus, plena Spiritu Sancto, Ephesi occubuit. » Adhuc tempore S. Hieronymi, Caesareae aedicula Philippi, et cellulae filiarum integrae permanebant, quas omnes S. Paula profectura Hierosolymam invisit, ut idem scribit, epist. 27 ad Eustochium.

PROCHORUM. — Hic inter sanctos relatus extat in Martyrolog. Roman., die 9 aprilis, ubi sic dicitur: « Antiochiae S. Prochori, qui fuit unus de septem primis Diaconis, et fide ac miraculis clarus martyrio coronatus est. » Extat tom. VII Biblioth. SS. Patrum, Vita S. Joannis scripta a Prochoro, sed multa eo indigna et fabulosa continet. Quare auctor, ut sibi fidem conciliaret, Prochori nomine mentitus est. Caeteroqui veteres testantur Prochorum scripsisse Acta S. Joannis, inter quos Lucius Dexter, in Chronico, ad annum Domini 94, ita loquitur: « Prochorus scripsit res gestas S. Joannis, unus ex septem Diaconis. » Sed hic Prochorus deperiit, nec hactenus comparuit.

NICANOREM. — De hoc ita legimus in Martyrol. Roman., die 10 januarii: « In Cypro B. Nicanoris Diaconi de septem primis, qui gratia fidei et virtute admirandus gloriosissime coronatus est. »

TIMONEM. — De hoc die 19 aprilis, in Romano Martyrolog., haec habentur: « Natalis S. Timonis Diaconi de septem primis, qui primo apud Beraeam Doctor resedit, ac deinde verbum Domini disseminans venit Corinthum, ibique a Judaeis et Graecis (ut traditur) flammis injectus; sed nihil laesus, demum cruci affixus martyrium suum implevit. »

PARMENAM. — De hoc 23 januarii Martyrologium Roman. scribit: « Philippis in Macedonia S. Parmenae, qui fuit unus de septem primis Diaconis. Hic traditus gratiae Dei, injunctum sibi a fratribus officium praedicationis plena fide consummans, sub Trajano martyrii gloriam est adeptus. »

NICOLAUM. — Hic fuit causa et auctor, ut tradunt Irenaeus, lib. I, cap. XXVII; Epiphanius, haeresi 25; Tertullianus, lib. De Praescript. cap. XLVI, et alii, vel certe occasio, ut volunt alii, haeresis Nicolaitarum, quae docet licere fornicari, de qua dixi Apoc. cap. II, vers. 6 et 15; vide ibi dicta. Nicolaum enim ab hac turpitudine et haeresi excusat Clemens Alexandrinus, lib. III Strom., cap. III; Eusebius, lib. III Histor., cap. XXIII; Augustinus, lib. De Haeres., cap. V, Baronius et alii: ob hoc dubium, solus e septem Diaconis Nicolaus non est ascriptus Sanctorum catalogo in Martyrolog.

ADVENAM,προσήλυτον, id est proselytum. Erat ergo hic Nicolaus gentilis, sed conversus ad judaismum, talis enim graece vocabatur proselytus, latine advena.

ANTIOCHENUM, — oriundum Antiochia.


Versus 6: Orantes Imposuerunt Eis Manus

6. ORANTES. — Sub oratione comprehendit sacrificium Eucharistiae, uti indicat S. Clemens, lib. VIII Constit., cap. ult. Unde etiamnum non nisi in sacrificio ordinantur Diaconi. Addit S. Chrysostomus jejunium, cujus expressa fit mentio in Ordinatione Sauli et Barnabae, cap. XIII, vers. 3. Unde etiamnum Ecclesia ordinationi semper praemittit publicum et solemne jejunium.

IMPOSUERUNT EIS MANUS. — Hinc patet Diaconatum esse Ordinem et ordinationem sacram. Imponere enim manus apud Apostolos est ordinare. Unde ordinatio a Graecis vocatur χειροτονία, id est manuum impositio. Ergo hi Diaconi praecipue non sunt ordinati ad ministrandum mensis (ad hoc enim non requiritur ordinatio solemnis, uti patet in oeconomis aliisque mensarum ministris), sed ad ministrandum Ecclesiae et Apostolis in Missa, concione aliisque ministeriis sacris, ut patet ex usu et traditione totius antiquitatis. Secundo, hinc videtur quod impositio manuum non sit quid accidentale, sed materia essentialis sacramenti Ordinis, uti recte contra D. Soto docet Bellarminus, lib. I De Ordinat., cap. IX. Immo hic non poterat esse alia materia: nam liber Evangeliorum, qui nunc datur Diaconis in ordinatione, estque materia Ordinis diaconatus, ut definit Concilium Florentinum in Bulla unionis, tunc nondum extabat, quia nondum scriptus erat. Hinc S. Paulus, I Tim. cap. IV, vers. 14, et alibi, docet per impositionem manus dari gratiam; idque visibili signo columbae, aut simili ostendit Deus in ordinatione S. Chrysostomi et aliorum SS. Episcoporum. Et Concilium Tridentinum, sess. XXIII, cap. IV, docet dari gratiam quando Episcopus super ordinandum (utique manus imponendo) dicit: « Accipe Spiritum Sanctum. » Causa est, quod impositio manus repraesentet illapsum Spiritus Sancti, ejusque obumbrationem et plenitudinem, quae requiritur in iis qui ordinantur, ideoque postulatur et datur in ordinatione, ut scilicet Spiritus eum roboret, illuminet, dirigat in omnibus suis ministeriis, quae commune Ecclesiae bonum spectant. Ita ex S. Dionysio Amalarius, lib. I De Eccles. Officiis, cap. I, vers. 12.

Mystice, significatur ordinandum offerri Deo quasi victimam et holocaustum: huic enim in lege veteri manus imponebatur juxta legem, Levit. cap. I, vers. 4, ut moneantur ordinandi se quasi victimas debere seipsos suaque omnia consecrare et expendere ad Dei obsequium et cultum. Plura de impositione manuum in ordinatione dixi I Timoth. cap. IV, vers. 14.

Porro viduae hae amotae a mensis et cedentes Diaconis, aliis minoribus officiis deputatae sunt, factaeque Diaconissae, quarum tria erant munia praecipua: primum, nudare feminas ad baptismum et sacram unctionem; secundum, custodire portas feminarum feminisque praeesse in templo; tertium, tempore persecutionis, ab Episcopo vel Parocho mittebantur ad fideles, praesertim in carcere, juvandos et animandos. Vide dicta I Tim. cap. V, vers. 9.


Versus 7: Et Verbum Domini Crescebat

7. ET VERBUM DOMINI CRESCEBAT, — in numero, aeque ac in fide et opere credentium, ait Glossa: quia Apostoli liberati cura mensarum, magis totosque se dabant orationi et praedicationi, sicut crescente agricolatione, irrigatione et cura agricolae, crescit seges in agro. Alludit ad parabolam seminis et seminantis, cui a Christo comparatur verbum Dei, Marc. cap. IV, vers. 26.

MULTA ETIAM TURBA SACERDOTUM, — communium et minorum (hi enim vocantur turba), non summorum et principum, uti videtur velle S. Chrysostomus, qui et miratur hic Spiritus Sancti gratiam, et Christi clementiam, quod eos qui paulo ante blasphemarant Christum in cruce dicentes: « Alios salvos fecit, seipsum salvum facere nequit, » perduxerit ad fidem et salutem.

OBEDIEBAT FIDEI. — Syrus, auscultabat, id est assentiebatur fidei, puta credebat in Christum. Ad fidem magis requiritur voluntatis pia inclinatio, quam intellectus propensio; res enim fidei sunt obscurae et supra rationis captum. Unde ad eas credendas pia voluntas movet intellectum, hic caecutientem, eumque subjicit et quasi captivat in obsequium fidei, ut ait Apostolus II Cor. cap. X, vers. 5.

Tropologice, obedit fidei Christianus, qui facit ea quae fides facienda dictat et jubet, qui scilicet juste, pie et sobrie vivit: pie Deo, sobrie sibi, juste proximo; cujus proinde vita fidei respondet, et mores professione adaequantur: sic enim vivit ut credit.


Versus 8: Stephanus Plenus Gratia Et Fortitudine

8. PLENUS GRATIA. — Syrus, ܛܒܘܬܐ tabuta, id est bonitate. Graeca nunc habent πίστεως, id est fide, de qua dixi vers. 5.

ET FORTITUDINE. — Lyranus, gratiam, multa heroica operandi; fortitudinem, multa dura patiendi accipit. Verum dico, per gratiam, quodlibet charisma et virtutes omnes, utpote gratiae comites et quasi filias (hae enim omnes sunt gratiae, quia gratis a Deo infusae), intelligi, ac consequenter ipsam quoque fortitudinem; sed quia in ea excelluit S. Stephanus, hinc ait, et fortitudine, q. d. Plenus erat omni gratia, sed maxime fortitudine, tum ad agendum, praesertim ad intrepide praedicandum, disputandum et convincendum Judaeos; tum ad offerendum se minis, periculis, tormentis, lapidationi et martyrio; tum ad patrandum signa et prodigia, quibus suam fidem et doctrinam de Christo confirmabat, uti sequitur.

Nota hic vim et effectum Sacramenti ordinationis; nam ante eam, nec gratia plenus fuit Stephanus, nec praedicavit; nec miracula patravit; post eam vero, imo per eam, omnia haec praestitit, uti advertit S. Chrysostomus.


Versus 9: De Synagoga Libertinorum

9. DE SYNAGOGA. — Non quod una omnium sequentium fuerit Synagoga, ut vult Cajetanus, sed « de Synagoga, » id est de Synagogis. Est enallage numeri. Judaei enim Alexandrini suam habebant synagogam Hierosolymis, suam Cyrenenses, suam Cilices, etc.: ita Chrysostomus; perinde ac Romae Germani suum habent collegium, Angli suum, Scoti suum, Maronitae suum, Graeci suum. Sicut enim nunc Roma, ita tunc Jerusalem erat metropolis fidei, religionis et sapientiae, ad quam proinde Judaei sparsi per orbem mittebant suos filios, ut lege et sapientia Dei imbuerentur et ad hoc variarum nationum collegia, quas synagogas vocabant, erant instituta.

QUAE APPELLATUR LIBERTINORUM, — id est filiorum qui prognati erant ex parentibus in servitutem a Pompeio aliisque Romam aliove abductis, sed libertate donatis. Ita S. Chrysostomus, Beda, Cajetanus et alii. Hi enim, utpote e servili genere prognati, videntur a caeteris, quasi liberis rejecti, ideoque peculiarem constituisse synagogam. Alii Libertinos censent vocari oriundos ex Libya. Ita Oecumenius, Glossa, Gagneius, Hugo et Lyranus. Unde nonnulli suspicantur corrupte legi « Libertinorum, » pro « Libyrtinorum, » vel potius « Libystinorum, » q. d. Libyes, qui inter Cyrenaicam et Aegyptum habitant, quique suam habebant in Jerusalem synagogam, quae a gente et regione vocabatur « Libystinorum. » Verum omnia exemplaria Graeca et Latina habent Libertinorum, non Libystinorum. Quare prior expositio est verior, quae confirmatur ex eo quod Romae Judaei vocabantur Libertini, qui libertate donati in Transtiberina regione habitabant; de iis enim ita scribit Philo in Legatione ad Caium, sub medium: « Non passus fuisset Augustus trans Tiberim bonam urbis partem teneri a Judaeis, quorum plerique erant Libertini: quippe qui belli jure in potestatem redacti, ab heris suis manumissi fuerant, permissi ritu majorum vivere: hos sciebat suas habere proseuchas, in quibus suos coetus facerent, praesertim sabbatis. »

Cyrene alia erat in Syria, alia in Media, alia in Africa. De tertia hic agi censent Chrysostomus, Oecumenius, Gagneius: quia Cyrenenses hic junguntur Alexandrinis, qui pariter sunt Afri. Sic ergo fama Stephani tres orbis partes pervagata est. Disputavit enim cum Libertinis Romanis, qui sunt in Europa; cum Cilicibus, qui sunt in Asia; cum Cyrenensibus et Alexandrinis, qui sunt in Africa.

ALEXANDRINORUM, — qui oriundi erant Alexandria, metropoli Aegypti, de quo dixi Nahum cap. III, vers. 8.

EORUM QUI ERANT A CILICIA, — quae hodie Caramania dicitur, ut patet ex Theatro orbis Ortelii, in Turcia. Ex hac synagoga videtur fuisse S. Paulus, aeque ac S. Stephanus, utpote Pauli consobrinus, ut censet Sanchez, Salmeron et alii. Fuit enim S. Paulus Cilix, puta Tarsensis; ideoque S. Stephano, usque ad verba et verbera, ipsamque mortem se opposuit, ut patet cap. VII. Erat enim ipse ardenti ingenio, et zelator legis veteris, ideoque cum collegis suis in Stephanum, utpote cognatum suum, et ejusdem secum scholae ac synagogae, quasi in Apostatam acrius insurrexit. Fratrum enim, et consanguineorum, ac collegarum odia sunt acerbissima; amor enim acuit iras.

ET ASIA, — Minori, quae Ciliciae adjacet: ea nunc vulgo Turcia vocatur. Hinc disce quanta fuerit gratia, virtus, efficacia, sapientia, prodigia, fulgor S. Stephani, quae omnium in se synagogarum oculos convertit, animosque et linguas armavit, utpote gloriae ipsius invidentium.


Versus 10: Non Poterant Resistere Sapientiae Et Spiritui

10. ET NON POTERANT RESISTERE SAPIENTIAE — divinae qua plenus erat S. Stephanus. Hac enim eos convincebat, et ex sanctis Scripturis aliisque notis et signis demonstrabat Jesum Christum esse Messiam orbisque Salvatorem.

ET SPIRITUI, QUI LOQUEBATUR. — Legit Interpres, ᾧ ἐλάλει; jam legunt ὃ ἐλάλει, id est quo, vel per quem loquebatur. Glossa addit, cum omni fiducia et sine timore. Ecce in Stephano impletur illa promissio Christi: « Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis, » Matth. cap. X, vers. 20. Et: « Ego dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere, et contradicere omnes adversarii vestri, » Luc. cap. XXI, vers. 15.


Versus 11: Tunc Submiserunt Viros

11. TUNC SUBMISERUNT,ὑπέβαλον, id est, ait Tigurina, subornarunt; Pagninus, clam acceperunt viros qui dicerent, etc.

VERBA BLASPHEMIAE;βλασφημία graece idem est quod δυσφημία, id est mala fama ab altero sparsa, vituperatio, calumnia, maledictio: in ecclesiastico autem usu significat injuriam, vel probrum in Deum et Sanctos jactum, ut hic in Mosen et legem ejus.

Hanc enim accusationem intentant S. Stephano, eum scilicet dixisse contra Mosen, quod lex Mosis a Christo jam abolita sit, ideoque non fuerit ex Deo; ac consequenter quod Moses mentitus sit, cum dixit eam esse divinam foreque aeternam: contra Deum vero eum blasphemasse, eo quod dixisset Deum velle per Christum abolere legem veterem, quasi illa non fuisset data a Deo vero et sempiterno, quodque Deus finxerit se Mosi eam dedisse, falsoque promiserit eam fore perpetuam.

Notat S. Augustinus, serm. 93 De Sanctis, hosce falsos testes eamdem pene calumniam impingere S. Stephano, quam paulo ante Scribae impegerant Christo. Nam falsum hoc suum testimonium explicantes vers. 13, dicunt: « Homo iste non cessat loqui adversus locum sanctum et legem; audivimus enim eum dicentem, quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moses. » Contra Christum vero dixerunt: « Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud, » Matth. cap. XXVI, vers. 60.

Rursum notat S. Augustinus, hanc eorum accusationem verum fuisse oraculum, perinde ac fuit sententia Caiphae contra Christum, Joan. XI, 50. Porro eos mentiri et calumniari S. Stephanum patet, quia Stephanus nihil dixerat contra locum sanctum, id est contra templum, vel Jerusalem, quae erat civitas sancta, neque contra legem: nam et Christus de se dixerat: « Non veni solvere legem, sed adimplere, » imo perficere, Matth. V, 17; neque dixerat quod Jesus destrueret templum, vel Jerusalem; aut quod mutaret traditiones, τὰ ἔθη, id est ritus, caeremonias, cultum, legesque et instituta a Mose tradita. Et esto id dixisset, si legem mutare erat crimen, non Stephanum id vaticinantem, sed Jesum id facientem invadere debebant. Unde exclamat S. Gregorius Nazianzenus, orat. De S. Stephano: « O injustam audientium sententiam! Quoniam, inquiunt, Jesus mutavit leges, lapidetur Stephanus. »

Summa ergo accusationis et criminis quod Stephano intentant, est haec: Stephanus dixit quod lex nostra in evangelium sit transitura, judaismus in christianismum, Moses in Christum, qui est Dei Filius: ergo blasphemavit legem nostram et Deum, dando ejus divinitatem Jesu Christo, quem scimus fuisse merum hominem. Verum dicunt in sua sententia, puta in sua perfidia et judaismo, et vere haec praedicabat Stephanus, et sic vere coram concilio Judaico eum capitis reum agebant, uti Christum reum egerant; sed alia immiscent falsa: impingunt enim Stephano multa quae ipse non dixerat, uti jam dixi. Porro alludunt ad id quod dixerat Christus, templum cum urbe vastandum a Romanis, Luc. XIX, 44. Sed de suo mendaciter addunt, id facturum esse Jesum, cum id non dixerit Jesus (multo minus Stephanus), sed potius dixerit id facturas esse Gentes, puta Romanos. Denique martyr est Stephanus, quia pro praedicatione Christi et Evangelii occubuit: in illud enim transituram legem veterem, Moses et Prophetae praedixerant; sed haec eorum oracula intelligere nolebant, et etiamnum nolunt Judaei.


Versus 15: Viderunt Faciem Ejus Tanquam Faciem Angeli

15. VIDERUNT FACIEM EJUS TANQUAM FACIEM ANGELI. — Erat Stephanus naturali specie vultuque speciosissimus, ait S. Augustinus, serm. 6 De Sanctis; sed supra naturam hic ei addita fuit pulchritudo. Facies enim angeli significat eximium quid, augustum et coeleste in vultu, puta speciem et majestatem angelicam. Patet id ex illo Esther, cap. XV, 16, ad Assuerum regem: « Vidi, » inquit, « te, Domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae. Valde enim mirabilis es, Domine, et facies tua plena est gratiarum. »

Contulit ergo Deus Stephano novum mirumque splendorem, et quasi radios corporis gloriosi, quales contulit Mosi, Exodi XXXIV, 1, et S. Antonio, S. Francisco nostroque S. Ignatio. Unde S. Augustinus, serm. 99 De Diversis, ait, « Faciem Stephani radiasse instar solis; » idque primo, ut exterior fulgor vultus indicaret internum fulgorem et pulchritudinem mentis. Nam, ut ait S. Hilarius Arelatensis, hom. De S. Stephano: « abundantia cordis transierat in decus corporis, et in faciei pulchritudinem candor splendorque animi exundabat, ac abscondita pectoris ornamenta speculum frontis irradiabant, atque cum haberet in se Spiritum Sanctum, os prae se gestabat angelicum. » Secundo, quia S. Stephanus in moribus et doctrina, puta in disputando et praedicando aemulabatur puritatem, innocentiam, libertatem, fortitudinem, sapientiam, zelum et sanctitatem angelicam: quare in amico et aemulo angelorum Evangelica similitudo apparuit, ait S. Augustinus, serm. 6 De Sanctis. Tertio, ut gloria sui corporis resurrectionem Christi jam factam, et nostram futuram incredulis repraesentaret; utpote de qua cum Judaeis disputaverat, et quam aegre audiebant, praesertim Sadducaei. Unde S. Augustinus, loco jam citato, ait quod S. Stephanus « ad confusionem illorum, revelata facie speculans in coelum gloriam Filii Dei, resurrectionis annuntiabat Sacramentum. » Quarto, S. Hilarius Arelatensis, hom. jam citata: « Facies, ait, Stephani assumpsit speciem resurgentis, adversariis ad poenam peccati, et tormentum invidiae, et exprobrationem impietatis, et testimonium criminis. » Judaeis ergo facies Stephani visa est formidabilis, Christianis vero amabilis et admirabilis. Quinto, quia S. Stephanus jam erat quasi candidatus martyrii, et triumphi gloriaeque coelestis: unde ejus praelustres quosdam radios evibrabat. Hinc quasi mox evolaturus in coelum exclamabat: « Ecce video coelos apertos, et Jesum stantem a dextris virtutis Dei. » Stupeant ergo omnes in vultu Stephani gloriam triumphantis, ait Petrus Damianus, serm. De S. Stephano. Hinc et Tertullianus, lib. De Resurrect. carnis, cap. LV, ait S. Stephanum, instar Christi in transfiguratione, angelicum fastigium induisse.

Allegorice: Doctoribus novi Testamenti, qualis erat S. Stephanus, dictum est a Christo: « Vos estis lux mundi, » Matth. V, 14. Hinc et Christi, utpote Doctoris mundi, facies resplenduit quasi sol, Matth. XVII, 2. Nam, ut ait Apostolus, II Corinth. III, 9: « Si ministratio damnationis (id est legis Mosaicae, quae minatur mortem et damnationem) gloria est; multo magis ministerium justitiae (in Evangelio) abundat in gloria. »

Anagogice: « Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates, » Daniel. cap. XII, 3.

Tropologice: Impiorum mens et facies nigrescit ut olla, piorum serena est et nitescit ut jubar aurorae; mentis enim decus vel dedecus in vultu emicat. Unde Chaldaeus, Cantic. I, vers. 5, paraphrastice haec addit: « Quando Israelitae fecerunt vitulum, denigratae sunt facies eorum sicut Aethiopum, qui habitant in tabernaculis Cedar; et quando egerunt poenitentiam, et dimissum iis fuit peccatum, multiplicatus est splendor gloriae vultus eorum sicut vultus angelorum. » Denique S. Chrysostomus, commentans in cap. VII, vers. 55, censet, Stephanum faciem angelicam induisse ex conspectu gloriae Dei et Christi; ait enim, vers. 55: « Ecce video coelos apertos, et Jesum stantem a dextris Dei. » Hanc enim visionem eum ab initio habuisse, sed prudenter tacuisse, ne Judaeos hoc spectro offenderet. Sic Mosi ex aspectu et consortio Dei afflati sunt radii, et quasi cornua lucis, Exodi XXXIV, vers. 29. Deus enim quasi sol lucidissimus suis suam lucet afflat: nam facies angelica Stephani maxime sita erat in radiis lucis et splendore angelico. Idem sentit S. Augustinus, serm. 6 De S. Stephano: « Stephanus, ait, revelata facie speculabatur in coelum gloriam Dei Filii, ideo videbant vultum ejus Judaei tanquam vultum angeli Dei. Et nunc tantummodo, beate martyr Stephane, terram despice, coelum conspice; et pontificem sperne, Patrem attende. »

Atque haec videtur propria et litteralis causa fuisse faciei angelicae in S. Stephano. Simili modo Christus in transfiguratione radios sui splendoris et gloriae afflavit Mosi et Eliae, qui pariter visi sunt in gloria et majestate, ut ait Lucas, Evang. cap. IX, 31.

Addit S. Chrysostomus, ob hunc angelicum faciei decorem Judaeos, licet hostes Stephani infensissimos, permisisse tamen diutius eum libere concionari, ut tanto decore oculos pascerent. Verum in sua perfidia pertinaces, hoc splendore interius non illuminati, sed magis excaecati obduruerunt, ideoque ejus faciem aeque ac doctrinam obscurare et lapidibus opprimere sategerunt.

Simili modo S. Joannes Baptista castitate, vita, sermone, zelo, vultu fuit angelicus, ideoque a Christo vocatus est angelus, Matth. XI, 20.

Malachias propheta a moribus, praedicatione et suaviloquentia vocatus est Malachias, id est angelus Domini; imo Origenes eum, aeque ac Joannem Baptistam, censuit fuisse vere angelum, non hominem, uti dixi initio Malachiae.

S. Caecilia familiariter cum angelo virginitatis suae custode conversans, puritatem, alacritatem, efficaciam, gratiam speciemque induit angelicam: unde et Valerianum sponsum, ejusque fratrem Tiburtium, ac 400 alios ad Christum convertit. Quocirca in officio Ecclesiastico de ea canit Ecclesia: « O beata Caecilia, quae duos fratres convertisti, Almachium judicem superasti, Urbanum Episcopum in vultu angelico demonstrasti. »

S. Basilius gravitate, devotione, ordine hierarchico, vultuque angelico perculit Valentem Imperatorem, cumque saevientem contra Catholicos compescuit, et pene exanimavit. Nam, ut refert S. Gregorius Nazianzenus, orat. De Laudibus S. Basilii, cum Valens multis satellitibus stipatus, in festo Epiphaniae templum ingressus, « audivit psalmodiam instar tonitrui personantem, plebisque pelagus vidit, omnemque ordinem et concinnitatem, angelicam potius quam humanam; atque ipsum Basilium ante populum recto corpore stantem, nec oculis, nec animo, perinde ac si nihil novi contigisset, ullam in partem se moventem, sed Deo et altari affixum; eos autem a quibus cingebatur, cum timore quodam ac reverentia stantes: humanum quidquam passus est, atque oculorum vertigine ac tenebris totus impletur, etc. Ita enim titubare coepit, ut, nisi quispiam ex Sacrarii ministris vacillantem supposita manu retinuisset, misere utique et luctuose prolapsurus fuerit. » Subdit eum tanta sapientia et gratia cum Valente prolocutum, ut Dei voces esse viderentur, quibus proinde Valentis iras flexit et sedavit. Addit Amphilochius, in Vita S. Basilii, eum dum sacrificaret, ab Eubulo visum clarissimo lumine ac angelis circumdari.

Ita S. Zosymas, cum audisset vitam angelicam S. Mariae Aegyptiacae, eamque vidisset supra flumen Jordanis ambulantem, ac in oratione raptam in aerem, rediens et requirens eam, orans dicebat: « Ostende mihi, Domine, absconditum thesaurum, quem mihi, peccatori, manifestare dignatus es. Ostende mihi, obsecro, Domine, in corpore angelum, cui totus comparari indignus est mundus, » uti ipse refert in ejus Vita. Vere enim Anastasius Nicaenus ad Antiochum, Quaest. XXX, angelum ita definit: « Quid est angelus? Est vivum rationale, hymnisonum immortale. »

S. Thomas Aquinas ab innocentia et castitate baptismali, quam per omnem vitam conservavit, ut nunquam stimulum carnis senserit ab eo tempore, quo angeli lumbos ejus cingulo castitatis accinxerunt; insuper ab intellectus, sapientiae et doctrinae eminentia, nuncupatus est Doctor Angelicus.

S. Mechtildis, ait Engelhardus in ejus Vita, cap. V, « silentium tantum indixerat sibi, ut mutam crederes: si vero loqueretur, cum angelo te conferre putares; » quae proinde, cum quadam vice ei inadvertenter verbum otiosum excidisset, illud diu multis lacrymis et voluntariis poenis castigavit. Silentium ergo angelicum nos docet cum angelis, et ab angelis cum hominibus angelice loqui. Unde et de S. Thoma Aquinate, quem condiscipuli ob juge silentium « bovem mutum » appellabant, dixit Albertus Magnus ejus magister: « Hic bos mutus brevi tantam dabit vocem, ut eam audiat totus orbis, » imo omnia saecula eam quasi angelicam admirentur.

Noster B. Aloysius Gonzaga virginitate, modestia, mansuetudine, blandiloquio, verecundia, oratione, contemplatione, vultu erat angelicus: unde a matre Comitissa Castillionensi non aliter vocabatur, quam « meus angelus. » Quin et Auditores Rotae in processu Canonizationis ejusdem, ipsi « Angelici » titulum ultro et motu proprio dederunt.