Cornelius a Lapide

Actus Apostolorum VII


Index


Synopsis Capitis

Stephanus suam causam agens, docte et fuse perorat in concilio, alteque exordiens refricat historias Abrahae, Isaac, Jacob, Mosis et Prophetarum, qui praenuntiarunt Christum, quibus uti restiterunt prisci Judaei, multosque ex eis occiderunt, ita nunc posteros eorum persequi Christum ejusque discipulos libere proclamat. Unde ingenti zelo, libertate ac spiritu, vers. 51, in illos detonat: « Dura, » inquit, « cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos, » vocatque proditores et homicidas Christi. Quocirca illi stridentes et furentes rapiunt eum, ac lapidibus obruunt: ille vero interritus, oculis in coelum intentis, videns gloriam Dei et Jesum, inquit: « Domine Jesu, suscipe spiritum meum. »


Textus Vulgatae: Actus 7:1-60

1. Dixit autem princeps sacerdotum: Si haec ita se habent? 2. Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriae apparuit patri nostro Abrahae cum esset in Mesopotamia, prius quam moraretur in Charan, et dixit ad illum: 3. Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi. 4. Tunc exiit de terra Chaldaeorum et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis. 5. Et non dedit illi haereditatem in ea, nec passum pedis; sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium. 6. Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis; 7. et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus, et post haec exibunt et servient mihi in loco isto. 8. Et dedit illi testamentum circumcisionis; et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo; et Isaac Jacob, et Jacob duodecim Patriarchas. 9. Et Patriarchae aemulantes, Joseph vendiderunt in Aegyptum, et erat Deus cum eo; 10. et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis, regis Aegypti, et constituit eum Praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam. 11. Venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan, et tribulatio magna; et non inveniebant cibos patres nostri. 12. Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Aegypto, misit patres nostros primum; 13. et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus. 14. Mittens autem Joseph accersivit Jacob patrem suum, et omnem cognationem suam in animabus septuaginta quinque. 15. Et descendit Jacob in Aegyptum, et defunctus est ipse et patres nostri. 16. Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor, filii Sichem. 17. Cum autem appropinquaret tempus promissionis, quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus et multiplicatus est in Aegypto; 18. quoadusque surrexit alius rex in Aegypto, qui non sciebat Joseph. 19. Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros, ut exponerent infantes suos ne vivificarentur. 20. Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo, qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui. 21. Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium. 22. Et eruditus est Moyses omni sapientia Aegyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis. 23. Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israel. 24. Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Aegyptio. 25. Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis; at illi non intellexerunt. 26. Sequenti vero die apparuit illis litigantibus; et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis, ut quid nocetis alterutrum? 27. Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum dicens: Quis te constituit principem et judicem super nos? 28. numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Aegyptium? 29. Fugit autem Moyses in verbo isto, et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. 30. Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi. 31. Moyses autem videns, admiratus est visum, et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens: 32. Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare. 33. Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim in quo stas, terra sancta est. 34. Videns vidi afflictionem populi mei, qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Aegyptum. 35. Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes: Quis te constituit principem et judicem? Hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli, qui apparuit illi in rubo. 36. Hic eduxit illos, faciens prodigia et signa in terra Aegypti, et in Rubro mari, et in deserto annis quadraginta. 37. Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tanquam me, ipsum audietis. 38. Hic est, qui fuit in Ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris: qui accepit verba vitae dare nobis. 39. Cui noluerunt obedire patres nostri; sed repulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum, 40. dicentes ad Aaron: Fac nobis deos, qui praecedant nos; Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei. 41. Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et laetabantur in operibus manuum suarum. 42. Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? 43. Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis, adorare eas. Et transferam vos trans Babylonem. 44. Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus, loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. 45. Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David, 46. qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob. 47. Salomon autem aedificavit illi domum. 48. Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut Propheta dicit: 49. Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis locus requietionis meae est? 50. Nonne manus mea fecit haec omnia? 51. Dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis, sicut patres vestri, ita et vos. 52. Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis; 53. quia accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis. 54. Audientes autem haec dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. 55. Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in coelum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. 56. Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. 57. Et ejicientes eum extra civitatem lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis, qui vocabatur Saulus. 58. Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. 59. Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.

Nota: Historiae pleraeque quae hoc capite recensentur a S. Stephano, petitae sunt ex Genesi et Exodi, ubi eas explicui: quae ergo ibi dixi, hic non repetam. Porro in multis Stephanus videtur repugnare Genesi. Septem enim hic occurrent Stephani antilogiae, partim in Genesi solutae, partim hic breviter solvendae.


Versus 2: Viri Fratres et Patres

2. VIRI FRATRES ET PATRES. — « Fratres » vocat sibi aequales et coaevos; « patres » vero, seniores, pontifices et judices coram quibus causam suam agebat in concilio. Ita Lyranus et Hugo.

DEUS GLORIAE, — scilicet origo, fons et causa, hoc est, Deus gloriosissimus, cui competit omnis honor et gloria, eaque divina et immensa; quique angelis et hominibus omnem gloriam, quam habent, communicat. Notat S. Chrysostomus id dicere S. Stephanum contra Judaeos, putantes gloriam Dei alligatam esse templo et legi ipsorum, q. d. Deus ante legem et templum fuit Deus gloriae, suamque gloriam ostendit Abrahae et patribus vestris, quos divites, victoriosos, felices, gloriosos effecit: ergo pari modo potest suam gloriam nunc avocare a templo et lege vestra, eamque transferre in Christum et Ecclesiam. Vide quae de Dei gloria et glorificatione dixi Rom. xi, 33, et Isaiae vi, 3, et Apocal. iv, 8.

APPARUIT PATRI NOSTRO ABRAHAE. — Incipit ab Abraham, quia is Judaeorum, hoc est fidelium et Synagogae, fuit primus pater et patriarcha, primusque promissionem explicitam accepit de Christo ex se nascituro.

Accusarant Judaei Stephanum quod locutus esset contra eorum Deum, legem, templum, Mosen et Prophetas. Refellit id Stephanus, honorifice loquendo de Deo Abrahae, ac vocando eum Deum gloriae; deque ipso Abraham, vocando eum patrem nostrum, ac de lege, templo, Mose et Prophetis. Ostenditque Judaeos potius iis obloqui et resistere, dum Christum a Deo, Mose et Prophetis promissum, ac in lege et victimis templi adumbratum, ejusque discipulos persequuntur, q. d. « Accusatis me quasi blasphemum, eo quod Christum praeponam Mosi et Prophetis, afferamque eum esse Dei Filium et redemptorem mundi. At vero idipsum credidit Abraham, Moses et Prophetae, qui et idipsum praedixerunt. Imitamini ergo patrem vestrum Abraham, legislatorem Mosen vestrosque Prophetas, ac in Christum jam natum credite, sicuti ipsi in Christum nasciturum crediderunt; eumque vobis praedixerunt et promiserunt: alioqui non ego, sed vos a fide Abrahae, Mosis et Prophetarum degeneres, iis adversos et hostes vos ostendetis. » Ita S. Augustinus, serm. 93 De Diversis.

IN MESOPOTAMIA. — Est hic prima antilogia. Videtur enim Stephanus hic pugnare cum Mose, Genes. xii, 1, juncto cum Genes. xi, 31, ubi dicitur quod Abraham vocatus et eductus sit de Ur Chaldaeorum.

Respondeo, S. Stephanum « Mesopotamiam » hoc loco late accipere, pro omni regione quae est trans Euphratem; opponit enim eam terrae Chanaan Judaeis promissae, quae se extendebat usque ad Euphratem; hic enim ejus limes statuitur a Deo, Deuter. xi, 24. Quare sub Mesopotamia, comprehendit hic Chaldaeam. Id ita esse patet ex vers. 4, ubi ait: « Tunc exiit de terra Chaldaeorum. » Porro quomodo Genes. xii, 4, dicatur Abraham egressus de Haran, ibidem explicui: eo enim pertinet.

CHARAN. — Charan, sive Haran sunt Charrae, quae fuit urbs Parthorum, sita in finibus Mesopotamiae versus terram Chanaan, juxta quam caesus est M. Crassus a Parthis, de quo Lucanus, lib. I De Bello civili:

« Assyrias Latio maculavit sanguine Charras. »


Versus 3: Exi de Terra Tua

3. EXI DE TERRA. — Praeclare S. Hieronymus, qui Stridonem et Dalmatiam patriam suam deserens, per orbem discendi causa peregrinatus, tandem in Bethlehem consedit et conquievit, epist. ad Paulinum: « Credenti, ait, totus mundus divitiarum est, et facile contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum. » Et Poeta:

« Omne solum forti patria est, ut piscibus aequor. »

Hinc Socrates dicebat se esse cosmopolitam, id est civem mundi. Et ex Platone Plotinus, apud S. Augustinum, lib. IX De Civit., cap. vi: « Fugiendum est, ait, ad clarissimam patriam; et ibi pater, et ibi omnia: quae igitur classis, aut fuga? Similem Deo fieri. Si ergo Deo tanto similior, quanto fit quisque propinquior, nulla est ab illo tanta longinquitas, quanta ejus dissimilitudo. » Sumus enim ab aeterno ab eo conscripti cives Sanctorum et domestici Dei, quasi ejus filii et haeredes, cohaeredes autem Christi: patria ergo nobis est coelum, terra vero exilium. Hicque fuit communis Abrahae et Sanctorum omnium sensus, uti multis ostendi, Hebr. xi, 9.


Versus 4: Tunc Transtulit Illum

4. TRANSTULIT,μετοίκισε, id est habitare fecit; S. Augustinus, lib. XVI De Civit., cap. xvi, legit collocavit; Syrus, mutavit; scilicet Abrahae domum, sedem et habitationem transtulit ex Haran in Chanaan.

IN QUA VOS NUNC HABITATIS, — non ego, quia terram et omnia terrena cum Apostolis reliqui, et vicinus morti ad coelum propero. Ita Glossa.


Versus 5: Non Dedit Illi Hereditatem, Nec Passum Pedis

5. ET NON DEDIT ILLI HAEREDITATEM IN EA, NEC PASSUM PEDIS. — Graecum βῆμα, primo significat vestigium, ut vertit Syrus, Pagninus et Tigurina. Secundo, passum, ut patet ex Plutarcho in Demetrio; passus autem est mensura quinque pedum: hos enim efficit distensio et divaricatio unius pedis ab altero, q. d. Ne minimam quidem terrae mensuram dedit illi. Est hic secunda antilogia. Nam, Genes. xxiii, 9, Abraham in Chanaan emit et possedit speluncam duplicem, ad sepulturam Sarae et suorum. Respondeo: primo, illam non dedit ei Deus, sed pretio suo eam sibi comparavit Abraham. Ita S. Augustinus, Quaest. LVI in Genes. Secundo, non possedit illam quasi haereditatem, scilicet ut vivus eam quasi praedium coleret vel incoleret, sed ut sepulturam, in qua mortuus quiesceret. Sepulcrum enim non est haereditas nec domus, vel ager vivorum, sed potius crypta subterranea mortuorum. Ita Glossa.

CUM NON HABERET FILIUM. — Hoc auget promissionem Dei et fidem Abrahae. Deus enim promisit Chanaan Abrahae, id est posteris ejus, cum tamen nondum haberet filium, sed ipse esset senex, et uxor ejus Sara sterilis; atque Abraham promittenti Deo credidit, quia credebat Deum esse omnipotentem, atque senibus et sterilibus posse restituere vim generativam, idque hic juxta promissa facturum, uti de facto fecit, cum iis dedit virtutem generandi Isaac, qui cum posteris, Deo dante, futurus erat haeres Chananaeae.


Versus 6: Erit Semen Ejus Accola in Terra Aliena

6. QUIA ERIT SEMEN EJUS ACCOLA IN TERRA ALIENA. — Pro accola graece est πάροικος, id est advena, peregrinus, in terra aliena, non incola et civis in propria, q. d. Posteri tui, o Abraham, erunt peregrini in Chanaan (uti exprimunt Septuaginta, Exod. xii, 40) et in Aegypto, ibique Aegyptii cogent eos servire sibi per annos quadringentos.

ANNIS QUADRINGENTIS. — Est hic tertia antilogia. Nam, Exod. xii, 41, et Galat. iii, 17, numerantur anni 430, et ita hic legendum censent Rabanus, S. Thomas, Cajetanus et Glossa. Respondeo, a vocatione Abrahae quae facta est anno vitae ejus 75, fuisse annos 430, hic vero eos computari a nativitate Isaac, qui natus est Abrahamo post 25 annos, puta anno vitae ejus centesimo. Inde enim usque ad exitum Hebraeorum ex servitute Aegyptiaca, fluxerunt anni 405 praecise, qui hic vocantur quadringenti, numero et computu rotundo, omissis quinque, qui hunc computum excedunt. Scriptura enim saepe ponit numeros integros et rotundos, praesertim centenarios, etiamsi pauculi iis desint vel supersint. Sic enim dicimus nos vidisse centum milites, etiamsi duo vel tres huic numero desint. Sensus enim est: vidi centum, id est circiter centum, plus minus centum. Pari modo hi anni praecise numerantur quadringenti infra, cap. xiii, 20, et Gen. xv, 13. Vide ibi dicta.


Versus 7: Judicabo Ego

7. JUDICABO, — id est condemnabo, ulciscar et puniam: ita Vatablus. Deus enim occidit Pharaonem et Aegyptios oppressores Hebraeorum, mergendo eos in mari Rubro; Chananaeos vero mactavit in praeliis per Josue.

EXIBUNT, — de Aegypto in Chanaan, quam eis promisi.


Versus 8: Dedit Illi Testamentum Circumcisionis

8. ET DEDIT ILLI TESTAMENTUM CIRCUMCISIONIS. — « Testamentum, » id est foedus vel pactum: Deus enim conditionem foederis inter se et Abraham ejusque posteros initi, voluit esse circumcisionem, promittens se Abrahae et posterorum fore Deum, provisorem et protectorem, si ipsi ex ejus voluntate et lege se circumciderent, ac vicissim eum colerent, non idola. Vide dicta Genes. xvii, 7 et sequent.


Versus 9: Aemulantes Joseph Vendiderunt

9. AEMULANTES, — invidentes. Ita Tigurina.

JOSEPH VENDIDERUNT. — Meminit Joseph, quia is expressus prae caeteris fuit typus Christi venditi, capti et afflicti a Judaeis, idque tacite hic eis insinuat et objicit S. Stephanus.

ET ERAT DEUS CUM EO, — educens eum e carcere, sublimans in principem Aegypti, omniaque ejus opera secundans et prosperans, uti mox explicat S. Stephanus. Vide Sapient. cap. x, 13 et 14.


Versus 13: Et in Secundo

13. ET IN SECUNDO, — scilicet adventu fratrum Joseph in Aegyptum; Syrus, in secunda vice; Tigurina et Pagninus, cumque iterum misisset eos.

IN ANIMABUS SEPTUAGINTA QUINQUE. — « Animabus, » id est hominibus, puta filiis et nepotibus ex Jacob prognatis. In his enim stabat tota cognatio, id est prosapia et posteritas Jacob. Est synecdoche.

Est hic quarta antilogia. Nam Gen. xlvi, 26, numerantur tantum 70, et non 75. Respondeo, fuisse 70. Sed Septuaginta, quos sequitur S. Stephanus, numerant 75, quia annumerant filios et nepotes Joseph natos in Aegypto, ut dixi Gen. cap. xlvi, vers. 26.


Versus 16: Translati Sunt in Sichem

16. ET TRANSLATI SUNT IN SICHEM. — « Sichem, » sive Sichar, urbs erat Samariae praecipua, quae post Mabartha, teste Josepho, lib. V Belli, cap. iv, vel ut ait Plinius, lib. V, cap. xiii, Mamortha dicta est, deinde Flavia Caesarea a Flavio Domitiano, qui eo coloniam deduxit; denique Neapolis est appellata, nunc Naplos dicitur, in qua natus est S. Justinus Philosophus et Martyr, S. Stephani in fide propugnanda aemulus: unde gloriosum illius ad instar, pro ea martyrium obiit anno aetatis circiter 50, Christi 168, ut habet Chronicon Alexandri, licet Baronius id consignet anno Christi 165.

Est hic quinta antilogia. Nam Abraham, Isaac et Jacob sepulti sunt in Hebron, ut patet Gen. xxv, 9, et l, 13. Respondeo, Abraham, Isaac et Jacob sepultos esse in Hebron, duodecim vero Patriarchas qui fuerunt filii Jacob, sepultos esse in Sichem. Ita S. Hieronymus, in Epitaphio S. Paulae. Aut certe hi quoque primum ex Aegypto translati et sepulti sunt in Sichem, inde in Hebron, uti diserte docet Josephus, lib. II Antiq., cap. iv, ubi asserit omnes, excepto Joseph, sepultos esse in Hebron. Josephum quasi gnarum et fidum suae gentis historicum, sequuntur Magister, Hist. Schol., Dionysius et Gagneius, atque idipsum hic significat Stephanus, cum subdit: « Et positi sunt in sepulcro quod emit Abraham, » utique in Hebron, ut patet Genes. xxiii, non in Sichem.

ET POSITI SUNT IN SEPULCRO, QUOD EMIT ABRAHAM PRETIO ARGENTI A FILIIS HEMOR, FILII SICHEM. — Est hic sexta antilogia, eaque maxime implicata et difficillima: nam Abraham sepulcrum emit ab Ephron, filio Seor, Genes. XXIII, 16, non a filiis Hemor, filii Sichem. Ab illis enim partem agri in Sichem emit Jacob, non Abraham, Genes. cap. XXXIII, vers. 19.

Respondent primo, Beda, Rabanus et ex iis Melchior Canus, in fine lib. II De Locis Theolog., S. Stephanum totum alteri rei, puta causae suae de Christo, intentum, hic lapsum esse memoria, et pro Jacob nominasse Abraham: confudisse enim duas emptiones, et commiscuisse in unam, scilicet priorem Abrahae, de qua Genes. XXIII, 16, et alteram Jacob, de qua Genes. XXXIII, 19. Verum quis hoc credat de S. Stephano, qui plenus erat fide et Spiritu Sancto, imo in quo loquebatur Spiritus Sanctus; praesertim cum ipse hic publice coram doctissimis Rabbinis, suis adversariis, concionaretur tractaretque controversiam de Christo, aeque ac causam suae religionis et fidei, vitaeque et necis? Erat enim jam martyrii coelique candidatus, viditque gloriam Dei. Minus improbabile est quod censent alii, nomen Abrahae pro Jacob hic irrepsisse, aeque ac nomen Jeremiae irrepsisse Matth. XXVII, 9, multi viri docti autumant. Si enim pro Abraham ponas Jacob, aut ex puncto Abraham repetas nomen Jacob, quod paulo ante praecessit, tota sententia plane fluit, nec ullum ingerit scrupulum. Ita Eugubinus et Lipomanus in Catena, Genes. XXXIII; ac Andreas Masius in cap. ultim. Josue, vers. 32. Verum omnia exemplaria Graeca, Latina et Syra constanter habent Abraham, non Jacob; nec ullus veterum pro Abraham legit Jacob, nec est quidquam quod ad ita legendum cogat; sunt enim alii hac loca conciliandi modi, iique magis probabiles et expediti.

Unde, secundo, respondet Vatablus, Sanchez et alii, Abraham patronymice sumi, ut idem sit quod Abrahamides, puta Abrahae filius, scilicet Jacob: q. d. Abraham, qui primus et famosissimus fuit parens Israelitarum, ac haeres terrae promissae a Deo institutus, emit suis hunc agrum, non per se, sed per nepotem suum Jacob, Genes. XXXIII. Sic Christus vocatur Israel, id est Israelitides, sive Israelis filius, Isaia, cap. XLIX, vers. 3: « Servus meus es tu Israel. » Idem vocatur David, id est Davidides, sive Davidis filius, Ezech. cap. XXXIV, vers. 23: « Suscitabo super eos servum meum David. Ego autem ero eis in Deum, et servus meus princeps in medio eorum. » Idem vocatur Salomon, in titulo Psal. LXXI, id est Salomonides. Sic Trojanus vocatur Tros, a Troe parente, Aeneid. VI:

« Tros Anchisiade, facilis descensus Averni. »

Et lib. I:

« Tros Tyriusve mihi nullo discrimine agetur. »

Idem vocatur Dardanus, id est Dardanides, puta Dardani soboles, Aeneid. IV:

« Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus. »

Sic Trojani vocantur Teucri, a Teucro progenitore; Graeci vocantur Danai, a Danao, rege Argivorum. Sic Romani a Romulo, ab Horatio, lib. IV Carm., vocantur gens Romula. Verum hae phrases conveniunt Poetis et Prophetis, non vero Historicis, qualis est hic S. Stephanus.

Tertio, Cajetanus et alii censent esse hyperbaton; verba enim sic esse ordinanda: « Et translati sunt a filiis Sichem patres nostri filii Jacob, et positi sunt a filiis Sichem, filii Hemor in sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti in Hebron. » Causamque dat, quod Sichimitae, memores cladis acceptae a Simeon et Levi, filiis Jacob, non passi sint eorum corpora apud se manere in Sichem, ideoque ea transtulerunt in Hebron. Verum hoc fictitium videtur: potius enim insepulta abjecissent; et hyperbaton illud durum et contortum apparet. Adde, Cajetanus mutat genealogiae seriem. Ait enim: « a filiis Sichem, filii Hemor, » cum textus ex adverso habeat: « a filiis Hemor, filii Sichem. »

Quarto, Gagneius respondet eumdem agrum in Sichem prius emptum fuisse ab Abraham, etiamsi id non narretur in Genesi, eumque abalienatum, rursus emptum esse a Jacob post 417 annos, cum ex Mesopotamia rediit in Chanaan. Sed et hoc sine fundamento asseritur.

Quinto, ergo et verisimillime, S. Gregorius, lib. VII, epist. 55, Lyranus, Lorinus et alii hic, ac fuse Pererius, in Genes. XXIII, num. 46 et sequentibus, censent hic sermonem esse de emptione speluncae facta ab Abraham Genes. XXIII, non agri facta a Jacob Genes. XXXIII, 19. Probatur id primo, quia « Abraham » diserte habent omnes codices, non « Jacob. » Secundo, quia S. Stephanus loquitur de emptione sepulcri; hoc autem pro Sara uxore defuncta emit Abraham, non Jacob: Jacob enim emit agrum ad altare, non ad sepulcrum. Tertio, quia S. Stephanus ait sepulcrum hoc emptum esse pretio argenti, scilicet quadringentis siclis argenti, de quibus dicit Ephron venditor sepulcri ad Abraham emptorem, « illud est pretium inter me et te, » Genes. XXIII, 15. Jacob autem emit agrum non pretio argenti, sed centum agnis, ut dicitur Genes. XXXIII. Denique Hemor ille Jacobi, dicitur fuisse pater Sichem: hic vero Abrahae, dicitur fuisse filius Sichem; quare diversus ab eo fuit, esto idem habuerit nomen. Sed ad hoc responderi posset, Hemoris patrem, aeque ac filium vocatum fuisse Sichem: unde Graece est τοῦ Συχέμ, quod tam patrem, quam filium Sichem significat.

Dices: Abraham sepulcrum emit ab Ephron, filio Seor, non a filiis Hemor, filii Sichem. Respondeo, Ephronis patrem fuisse binomium: vocatus enim est Seor, vocatus est et Hemor. Hebraei enim multi fuerunt binomii, ut patet, si nomina quae initio lib. I Paralip. recensentur, conferas cum iis quae ponuntur in Genesi. Porro Hemor fuit filius Sichem, non illius, a cujus filiis emit agrum Jacob, sed eo longe antiquioris. Hemor autem multos habuit filios, inter quos major et primogenitus videtur fuisse Ephron, qui nomine caeterorum fratrum sepulcrum vendidit Abrahae.

Dices secundo, quomodo verum est quod ait Stephanus: Jacob et Patres nostri translati sunt in Sichem, et positi in sepulcro Abrahae? hoc enim erat in Hebron, non in Sichem: nec Jacob ex Aegypto translatus est in Sichem, sed in Hebron, Genes. L, 13.

Respondi paulo ante dupliciter: Primo, Jacob cum Isaac et Abraham, sepultum esse in Hebron, Jacobi vero filios in Sichem. Est synecdoche: partialiter enim haec explicanda sunt; quia S. Stephanus concise loquitur, et paucis multa conglomerat et perstringit. Cum ergo ait « Patres nostri, » intelligit non tantum Jacobi filios, sed et parentes, scilicet Abraham et Isaac, quos nominavit vers. 8, ubi genealogiam eorum descripsit, non mortem, nec sepulturam. Utramque ergo hic generatim consignat, dicens eos defunctos et positos in sepulcro quod emit Abraham, puta juxta Hebron. Secundo, duodecim Jacobi filii primo translati sunt in Sichem, deinde in Hebron, uti ex Josepho et aliis asserui. Nec id negat S. Hieronymus in Epitaphio S. Paulae. Ibi enim tantum dicit duodecim Patriarcharum sepulcra adhuc sua aetate ostendi solita in Sichem: quia enim ibi primo sepulti sunt, hinc sepulcra eorum ibidem manserunt, et religiose a posteris asservata et frequentata sunt; esto ipsi deinde ex Sichem in Hebron translati sint, uti asserere videtur hic S. Stephanus.

Paulo aliter respondet Pererius, nimirum, cum S. Stephanus nominat Jacob et patres nostros, solum intelligere Jacobi filios, non parentes: filios autem sepultos esse in Sichem, Jacobum vero in Hebron; ut sit enallage numeri, positi, pro positus; sicut discipuli dicuntur apud Matth., cap. XXVI, vers. 8, murmurasse contra Magdalenam effundentem unguentum super caput Christi, cum solus Judas murmurarit, ut ait Joannes, cap. XII, vers. 4. Verum haec enallage hoc loco duriuscula est, praecedit enim: « Et translati sunt in Sichem, » quod in plurali accipiendum esse, omnes consentiunt. Ergo et id quod ei copulatur, scilicet: « Et positi sunt in sepulcro quod emit Abraham, » in plurali ut sonat accipiendum videtur, non in singulari de solo Jacob.


Versus 17: Quam Confessus Erat

17. QUAM CONFESSUS, — id est professus erat, ut legunt nonnulli codices, hoc est promiserat cum jurejurando. Syrus, quam pollicitus erat cum juramento. Graeca enim jam habent ὤμοσεν, id est juraverat. Ita Tigurina. Forte Interpres noster legit ὡμολόγησεν, id est confessus, professus erat.


Versus 18: Non Sciebat

18. NON SCIEBAT, — ignorabat quanta beneficia Joseph Hebraeis contulisset Aegypto, ideoque ab Hebraeis aversus eos affligebat.


Versus 19: Hic Circumveniens Genus Nostrum

19. HIC CIRCUMVENIENS GENUS NOSTRUM,κατασοφισάμενος, id est sophismatibus implicans, dolosis artibus quasi retibus capiens; Syrus, dolos componens. Exodi I, 10, Hebr. est נִתְחַכְּמָה (nithchakkemah), id est sapientiores simus eo: quod Noster clare vertit, sapienter, id est astute, opprimamus eum. Neque enim Aegyptii Hebraeos manifeste opprimere audebant, aut poterant, cum nullam hujusce rei causam haberent. Porro doli hi et fraudes Pharaonis narrantur Exodi I, scilicet: primo, quod vectigalibus et laboribus lateritiis eos afflixerit; secundo, quod obstetricibus mandarit, ut infantes eorum masculos in partu clam occiderent; tertio, quod jusserit, ut jam natos in flumen projicerent.

UT EXPONERENT INFANTES SUOS. — q. d. Pharao coegit patres nostros exponere infantes suos, dum per ministros suos ita perscrutabatur domos Hebraeorum, ad rapiendum et mergendum infantes eorum, ut Hebraei eos non possent domi abscondere, sed cogerentur eos in agris, vel ripis fluminum exponere, uti a matre expositus est Moses, Exod. II, 3. Alium sensum dat Syrus, qui Graecum αὐτῶν vertit eorum, non suos, ut Noster. Sic enim habet: « Mandavit ut essent abjecti filii eorum ne viverent, » q. d. Praecepit Pharao suis Aegyptiis, ut filios Hebraeorum abjicerent in flumen ibique eos mergerent et occiderent. Utraque versio est commoda et vera. Utrumque enim fecit Pharao, et Graecum ἔκθετα, tam expositos, quam ejectos et projectos, scilicet in flumen, significat.

NE VIVIFICARENTUR. — Refert hoc ad Pharaonem non ad patres infantium, q. d. Coegit Pharao Patres nostros exponere suos infantes, ne vivificarentur, id est vivi servarentur, sed expositi, vel fame morerentur, vel a lupis et feris devorarentur, vel reperti a ministris suis submergerentur. Graece est εἰς τὸ μὴ ζωογονεῖσθαι, id est ne vivi gignerentur, vel producerentur: quia antequam nascerentur, ab eo morte erant damnati, et paulo post nativitatem occidendi.


Versus 20: Moyses Fuit Gratus Deo

20. MOYSES FUIT GRATUS DEO. — Graecum ἀστεῖος significat elegantem, ut vertit Noster, Exod. II, 2, urbanum, festivum: sed quia additur τῷ Θεῷ, hinc hoc loco idem est quod χαρίεις, vel εὐχάριστος, id est gratiosus, gratus, charus Deo, q. d. Moses infans adeo erat elegans, decorus et gratiosus, ut tam Deum, quam homines in sui amorem alliceret: elegantia enim corporis praeter solitum Mosi a Deo indita, effectus et indicium erat elegantiae, quae animae erat ab eodem indita et indenda. Unde Syrus vertit, fuit dilectus Deo. Sic et S. Chrysostomus et Œcumenius, qui tamen secundo, ἀστεῖος vertit, irreprehensibilis. Tertio, recentior quidam sic interpretatur: « Moses erat elegans Deo, id est insigniter elegans, eximie pulcher: » quae enim Deo pulchra sunt, eximia sint oportet. Sic in Scriptura vocantur « cedri Dei, montes Dei, » id est cedri et montes excelsissimi. Hinc Deus Mosen diligens, eum a submersione et morte, in vita mirabiliter servavit, eumque suis donis et gratiis cumulavit, ac tandem ducem populi sui creavit, qui per plagas et portenta admiranda Israelem educeret ex Aegypto. Aliter Cajetanus, q. d. « Fuit Moses Deo acceptus, non ex propriis meritis, sed ex Dei bonitate, tanquam aeternaliter praedestinatus, eique ad plurima bona opera agenda praeordinatus. » Ostendit hic Stephanus se Mosis non esse hostem, ut objiciebant Judaei, sed amicum et encomiasten.

Allegorice, Moses elegans fuit typus Christi, qui fuit « speciosus forma prae filiis hominum, » Psalm. XLIV, 3, quia corpus perfectissimum habuit, utpote formatum et organizatum a Spiritu Sancto, ut index esset animae ipsius elegantissimae, pulcherrimae. Divinitas enim velut sol resplendebat per humanitatem Christi, eique suam pulchritudinem afflabat. Vide Abulensem, Paradoxo I, et Nicephorus, lib. I Histor., cap. ult., ubi Christi formam et figuram describit. Vere auctor Panegyrici ad Constantinum: « Natura ipsa, ait, magnis mentibus domicilia corporum digna metatur. » Et S. Ambrosius, lib. II De Virgin.: « Corporis, ait, species simulacrum est mentis figuraque probitatis. » Simile dat Maximus Tyrius, serm. 10: « Ut ante sol exoriens, inquit, praemittit fulgorem, qui cacumina montium illustret, uberioris lucis spe; ita splendescenti animo praefulget in superficie corporis decor, spem afferens multo melioris. » Id patet in Salomone, Sap. VII, 11; Davide, I Reg. XVI, 12; Josepho, Genes. XXXIX, 6; Judith, X, 4. Porro splendidum est mendacium Plinii, lib. XXX, cap. 1, Mosen magnum fuisse socium Jannis (qui fuit magus Pharaonis, contra Mosen decertans), imo magicae factionis apud Judaeos auctorem. Sic et alii Historici Gentiles de Mose et Judaeis, utpote sibi invisis, miras narrant fabulas et calumnias.

Reliqua quae de Mose hic recenset Stephanus, explicui Exod. II, et sequent.


Versus 25: Existimabat Autem

25. EXISTIMABAT AUTEM. — Stephanus tacite perstringit Judaeos et judices suos, q. d. Patres vestri in figura non cognoverunt nec receperunt Mosen missum sibi a Deo Salvatorem: sic nec vos Christum Mose adumbratum et a me praedicatum agnoscere aut recipere vultis; idque clarius significat et inculcat vers. 35: « Hunc Mosen quem negaverunt, » etc.


Versus 29: In Verbo Isto

29. IN VERBO ISTO, — ad verbum istud, quia videbat propalatam esse suam caedem, quam putabat occultam.


Versus 34: Descendi

34. DESCENDI. — « Descensus Dei, ait S. Augustinus, lib. XVI De Civit., cap. V, significat aliquid in terra fieri praeter usitatum naturae cursum. » Descendere igitur dicitur Deus, non quasi de loco supero ad inferum se transferat, cum sit ubique; sed ἀνθρωποπαθῶς, cum in terra insigne quid operatur, praesertim circa ultionem impiorum, vel protectionem piorum, uti hic descendit ad liberandum Hebraeos de tyrannide Pharaonis, et ad Pharaonem cum suis perdendum. Sic descendisse dicitur Deus ad fabricam et fabros turris Babel, cum opus disturbavit per linguarum confusionem, Genes. XI, 5. Sic descendit in Sodomam, et protinus secuta est urbis et Pentapolis conflagratio, Genes. XVIII, 21. Sic descendit in montem Sina, cum in eo legem dedit Mosi et Hebraeis, Exod. XIX, 20.


Versus 35: Quem Negaverunt

35. QUEM NEGAVERUNT, — uti vos negatis Christum Mosis antitypum; sed sicut iis invitis Deus Mosen constituit « principem et redemptorem, » Graece λυτρωτήν, id est liberatorem, scilicet populi sui ex Aegyptia servitute: ita et Christum nunc vobis invitis constituit principem et redemptorem mundi.

CUM MANU ANGELI, — id est per manum, puta per opem, operam et ministerium, sive ductum angeli: nam « manus » significat tum potentiam, tum causam mediam et executricem. Manus enim omnium artium et operum est administra, ait Cicero.


Versus 37: Prophetam Suscitabit Vobis Deus

37. HIC EST MOYSES, QUI DIXIT FILIIS ISRAEL: PROPHETAM SUSCITABIT VOBIS DEUS, — puta Christum, Prophetarum principem. Ecce hic est scopus dictorum de Mose a S. Stephano, nimirum ut ostendat Mosen prophetasse de Christo, ac proinde se non adversari Mosi, sed potius consentire dum Christum praedicat: Judaeos potius adversantes Christo, adversari quoque Mosi, Christi praenuntio.


Versus 38: Hic Est Qui Fuit in Ecclesia

38. HIC EST QUI FUIT IN ECCLESIA, — puta in populi fidelis coetu et congregatione, cui ipse praeerat.

VERBA VITAE, — Decalogum aliasque Dei leges, quarum observatione ad vitam beatam et aeternam in coelis ingredimur.


Versus 39: Aversi Sunt Cordibus Suis

39. AVERSI SUNT CORDIBUS SUIS IN AEGYPTUM, — scilicet redire volentes. Aliter Vatablus, q. d. Desiderio Aegypti flagrarunt: est hebraismus.


Versus 41: Et Vitulum Fecerunt

41. ET VITULUM FECERUNT. — Recte: hoc enim est sensus lectionis Hebraeae; Syrus vero, verbum alia forma legens, vertit in singulari, et vitulum fecit, scilicet Aaron. Aaronem id fecisse, non magos Aegyptios, ut vult Lippomanus, patet Exod. XXXII, 2 et 3. Certum est ergo Aaronem hic graviter peccasse, quia debebat potius morti se exponere, quam furenti populo idolum fabricare. Ita Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi II. Metus tamen mortis, et « furor » populi qui eum coegit fabricare vitulum, effecit ut hoc ejus peccatum minus esset: coactio enim et metus minuunt voluntarium quod requiritur ad culpam et peccatum. Et hoc tantum volunt S. Ambrosius, epist. 32, Theodoretus, Lyranus, Abulensis, Hugo et alii, in Exod. XXXII, dum Aaronem excusare conantur. Nota Deum permisisse duos summos Pontifices, unum veteris, alterum novi Testamenti, labi in re tam gravi, qualis erat idololatria et negatio Christi, scilicet S. Petrum et Aaronem, ut doceret eos et posteros compati lapsibus subditorum.

ET LAETABANTUR IN OPERIBUS MANUUM SUARUM, — puta in idolo, scilicet vitulo quem fabricarunt, circum illum quasi Deum choros et choreas agendo, cantando, convivando, etc.


Versus 42: Convertit Autem Deus

42. CONVERTIT AUTEM DEUS.ἔστρεψε, quod Vatablus vertit, avertit se ab eis Deus; Pagninus, convertit se; alii, retraxit se ab eis. Melius Noster vertit active, convertit: στρέφω enim idem est quod flecto, converto, inflecto, q. d. Deus videns Judaeos continue sibi rebelles, convertit et tradidit eos servire militiae caeli, id est adorare solem, lunam et astra: convertit, inquam, et tradidit eos, non positive impellendo, sed permissive et occasionaliter, nimirum deserendo eos sua ope et gratia, atque occasiones objiciendo, idque in poenam rebellionis et praecedentium peccatorum ipsorum: nimirum omnes gentes vicinas, quae idola astraque colebant, ditando et prosperando, quae proinde Judaeos ad idolorum cultum provocarunt, spe similis prosperitatis rerumque abundantiae. Quem modum plenius explicui, cap. 36 et 37 in Prophetas Majores.

IN LIBRO PROPHETARUM. — Amos, cap. 5, vers. 22, cujus verba, quae hic recitat Stephanus, ibidem explicavi: hic ergo ea non repetam, nec actum agam.


Versus 43: Moloch et Rempham

43. MOLOCH. — Meloch, Melech, vel Melchom, id est « rex eorum, » est Saturnus, vel Jupiter, vel sol, qui in militia coeli eminet et effulget ut rex. Rempham est Lucifer, sive stella Veneris: hanc enim etiamnum colunt Saraceni et Turcae nomine Cubar; unde adorantes exclamant: Alla ova Cubar, hoc est, « Deus et Venus, » quod ipsum memorat Constantinus Imperator [Porphyrogenitus], lib. De Administr. Imp., ad Romanum filium, cap. XIV. Vide dicta Amos, cap. V, vers. 25.


Versus 44: Tabernaculum Testimonii

44. TABERNACULUM TESTIMONII, — id est foederis; dicitur testimonii, quia continebat arcam in qua erat lex sive tabulae legis, quae vocatur testimonium, quia Judaeis testabatur voluntatem Dei, quid scilicet eis praeciperet, quidque ab eis exigeret Deus. Tabernaculi fabricam vide Exod. cap. XXVI, vers. 1.

UT FACERET ILLUD SECUNDUM FORMAM QUAM VIDERAT. — Deus ideam tabernaculi Mosi ostendit in Sina, ut juxta eam illud fabricaret. Hoc est enim quod ei ait: « Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est, » Exod. cap. XXV, vers. 40.


Versus 45: Quod et Induxerunt Patres Nostri

45. QUOD ET INDUXERUNT. — q. d. Patres nostri tabernaculum cum arca, duce Jesu, id est Josue, induxerunt in Chanaan, quae erat possessio gentium, id est Chananaeorum quos Josue ea expulit. Arca enim praeibat castra, et in arca Deus quasi residens, pro Hebraeis pugnans cadebat Chananaeos, Josue III, 14.

USQUE IN DIEBUS DAVID, — id est, ut habent Graeca et Syriaca, usque ad dies David, q. d. Tabernaculum Mosis duravit usque ad tempora Davidis: nam David per Salomonem, vice Tabernaculi exigui et mobilis, stabile et augustum aedificavit templum. Ita Lyranus, Glossa et alii. Unde explicans subdit:


Versus 46: Qui Invenit Gratiam ante Deum

46. QUI INVENIT GRATIAM ANTE DEUM (puta gratus, dilectus et e toto Israele in regem electus fuit a Deo), ET PETIIT UT INVENIRET TABERNACULUM DEO JACOB, — cum nimirum « juravit Domino, et votum vovit Deo Jacob: Si introiero (id est quod non introibo) in tabernaculum domus meae, etc., donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob, » locum scilicet, in quo Deo templum (in quo tabernaculum Mosis includam) erigam; Psal. CXXXI, vers. 2 et seq. Hoc autem videtur vovisse David in plaga qua Deus per angelum percussit populum, ob eum a Davide numeratum, II Reg. XXIV, 1. Tunc ergo, ut Deum sibi populoque infensum placaret, vovit se non introiturum domum suam donec Deus ei revelaret locum quem petebat, nimirum in quo ei aedificaret templum ad solemnem perennemque cultum, supplicationes et sacrificia. Unde Deus tunc per Gad prophetam revelavit ei se velle coli in Moria monte, super quem conspexerat angelum gladium vibrantem in populum. Quocirca David illico in eodem Deo sacrificium obtulit, emitque arcam Ornan Jebusaei caeteraque omnia ad fabricandum in ea templum opportuna comparavit. Ita tradunt Hebraei.

DEO JACOB. — Quem scilicet coluit Jacob, qui alio nomine dictus est Israel, omnesque ejus posteri, puta Israelitae: quique vicissim se Jacobo et Israelitis jugiter Deum, id est patrem, protectorem et benefactorem eximium exhibuit, cum multi ex posteris Abrahae, puta Ismaelitae, et ex posteris Isaac, puta Idumaei, Deum non coluerint, nec vicissim ab eo pro populo suo habiti sint. Dei enim Ecclesia, sive populus fidelis, duntaxat erat domus Jacob, id est populus Israel.


Versus 47: Domum

47. DOMUM, — templum. Hoc enim est domus Dei apud homines.


Versus 48: Non Excelsus in Manufactis Habitat

48. SED NON EXCELSUS IN MANUFACTIS HABITAT. — q. d. Deus proprie non eget, nec habitat in domibus, puta templis manu fabrorum aedificatis et factis; ipse enim est עליון Elion, id est Excelsus et Altissimus, qui non tantum terram, sed et coelos omnes sua majestate et gloria, aeque ac situ et immensitate transcendit, ideoque ubique est, et ubique latria colendus. Notat Stephanus Judaeos, qui Deum templo suo delectari eique quasi affixum putabant, unde putabant se esse invictos: Deum enim nunquam passurum domum suam capi et possideri a Chaldaeis. Hinc Jeremiae, cap. VII, templi excidium praedicenti, acclamabant: « Templum Domini, Templum Domini, Templum Domini est. » Dicit ergo Stephanus: Ne insolescatis vestro templo ejusque ritibus judaicis, quasi illi perpetuo futuri sint; neve despiciatis Christum et Ecclesiam, quasi adhuc carentem templo. Nam suo tempore non unum, ut vos, sed plurima et augustissima toto orbe habebunt templa. Deus enim proprie non habitat in templo, ut vos putatis; sed formaliter habitat in seipso suaque divinitate, immensitate; participative vero et effective per operationem habitat in toto mundo, praesertim vero in mentibus fidelibus et sanctis, quales nunc habent Christiani, non Judaei.

SICUT PROPHETA DICIT. — Isaias, cap. LXVI, ubi haec ejus verba explicui.


Versus 49: Quis Locus Requietionis Meae

49. QUIS LOCUS REQUIETIONIS MEAE. — q. d. Ego habito et quiesco in meipso, uti antequam mundum crearem per aeterna saecula in meipso habitavi et quievi: nulla ergo mihi a vobis, o Judaei, aedificari potest domus et templum, nisi ad hoc tantum, ut in illo a vobis colar, vos exaudiam, vobis adsim et prosim: vobis, inquam, non mihi.


Versus 51: Dura Cervice et Incircumcisi

51. DURA CERVICE, — ut eam cum mente flectatis Deo Christoque ejus, q. d. Duri, cervicosi, inflexibiles, pervicaces estis in resistendo Christo et Evangelio.

Quaeres, cur Stephanus, hucusque lenis et mansuetus, nunc subito acer conetur et fulminet in Judaeos? Respondet primo, Œcumenius, quia videbat illos non advertere animum his quae dicebantur, sed persistere in sua pertinacia et perfidia persequendi Christum et Christianos, ipsumque Stephanum occidendi. Duros ergo dure increpat, juxta praeceptum Apostoli ad Tit. I, 13. Forte etiam eos intuitus, vidit magis a se aversos, magisque in vultu et gestu accendi eorum odia et iras, eo quod saepius taxasset patres eorum quasi Mosis rebelles, ac dixisset Deum non egere, nec habitare in templo Hierosolymitano. Jure ergo eorum duritiem increpat et contundit agens cum iis quasi desperatis.

Secundo, ut ostenderet zelum in Christum Christique fidem, insectando Judaeorum incredulitatem et perfidiam. Unde S. Augustinus, serm. 1 De Sanctis, docet S. Stephanum hic significare se perfecto odio odisse non Judaeos, sed Judaeorum pervicaciam.

Tertio, ut declararet libertatem et fortitudinem Evangelici, imo Apostolici spiritus.

Quarto, quia ambiebat et anhelabat ad martyrium, quod exterius videbat sibi a Judaeis parari, et interius a Deo sentiebat se ad id agi et incitari.

Tropologice, S. Fulgentius, serm. De S. Stephano, docet S. Stephanum dare hic formam concionatoribus et Praelatis, ut vitia subditorum acriter insectentur, et tamen apud Deum pro eis intercedant; hanc enim esse perfectam charitatem: « Ita ut ideo, ait, in oratione quam postea pro eis fudit, audiri meruerit lenitas ejus, quia sine charitate non fuit in correctione severitas; et Ecclesiasticum dispensatorem erudierit, ut ad corrigendum cujuslibet peccati errorem, non desit in ore correptio, et ad Deum pro eo supplex effundatur oratio; ut qui malum fecit, per increpationem de malis operibus confundatur, et per orationem apud Deum adjuvetur. » Aeque acris objurgatio, Isai. I et X; Jer. XXII et XXIII, Ezech. et aliorum Prophetarum correptio non tantum populi, sed et principum regumque Juda. Similis fuit Machabaeorum in Antiochum, II Mach. VII, S. Laurentii in Valerianum, S. Vincentii in Dacianum, S. Sebastiani in Diocletianum, aliorumque Martyrum in tyrannos libertas, fortitudo, zelus et increpatio. Pulchre S. Augustinus, serm. 1 De Sanctis: « Eia, ait, S. Stephane, dic aliquid Judaeis, ut incipias lapidari, et possis coronari; jaculare verba, et excipe saxa. Dic aliquid de incircumcisis cordibus, et morieris lapidibus. »

ET INCIRCUMCISIS CORDIBUS ET AURIBUS. — q. d. Vos estis rebelles et obstinati, qui cor et aures infidelitatis pellicula obductas habetis, ut credere non possitis, quia illam circumcidere et auferre non vultis. Hinc Constantinus Imperator rebellibus Judaeis jussit amputari auriculas, uti tradit S. Chrysostomus, hom. 2 Contra Judaeos. In hujus rei symbolum S. Petrus Malcho, contra Christum prae caeteris insolescenti, amputavit auriculam dextram, ut repraesentaret Judaeos perdituros aurem dextram, qua spiritualia et coelestia Christi dogmata capiant, nec nisi sinistra aure Dei et Mosis mandata percepturos, qua videlicet res temporales tantum curent, ut ait S. Ambrosius, in cap. XXII Lucae, donec Christus in fine mundi per Eliam eis aurem dextram restituat, ut nunc omnis Israel salvus fiat.


Versus 52: Cujus Vos Nunc Proditores et Homicidae Fuistis

52. JUSTI, — Christi. Hic enim antonomastice vocatur justus, quia ita eminenter justus est, ut omnes in se credentes justificet. Unde a Daniele, cap. IX, vers. 24, vocatur « Sanctus Sanctorum et justitia sempiterna. » Vide Isai. XLV, 8, et Jerem. cap. XXIII et sequent.

CUJUS VOS NUNC PRODITORES ET HOMICIDAE FUISTIS. — Quia per Judam eum prodidistis, ejusque proditioni consensistis, imo eam pecunia emistis. Rursum prodidistis eum Pilato, postulantes eum occidi et crucifigi.


Versus 53: In Dispositione Angelorum

53. IN DISPOSITIONE ANGELORUM. — Graecum διαταγὴ significat dispositionem, ordinationem, praeceptum: διατάττω enim significat collocare, disponere, in ordinem componere, edicere, mandare. Unde Syrus, Tigurina et Vatablus vertunt: « Per praecepta et mandata Angelorum. » Angelus enim vice Dei quasi legatus, proclamans legem ex Sina, jubebat eam omniaque ejus praecepta servari. Verum Noster melius vertit, in dispositione Angelorum, id est: primo, ministerio Angelorum; secundo, proprie in dispositione, quia Angeli recto ordine legem disponentes, tradiderunt Mosi. Nam primo, Exod. XX, tradiderunt legem naturalem, puta Decalogum: inde cap. XXI, vers. 22, tradiderunt leges judiciales; denique cap. XXV et seq., tradiderunt leges caeremoniales. Rursum Angeli ita disposuerunt legem Mosaicam, ut media esset inter legem naturae, quasi ea perfectior, et legem Evangelii, quasi ad eam, utpote perfectiorem, se suosque dirigens et ducens.

Tertio, dispositio haec complectitur omnes dispositiones (Graece enim est διαταγάς, in plurali) et prodigia quae, quasi pompa, vel antecesserunt, vel comitata, vel secuta sunt legem, puta quod Angeli jusserint populo, ut se praepararet ad accipiendum legem per purificationem et sanctificationem, id est lotionem vestium et abstinentiam ab uxoribus; Mosi vero, ut ascenderet in Sina montem; quod Angeli daturi legem descenderint in Sina cum igne, fumo et terrae motu; quod voce tubali Decalogum ex Sina proclamarint, etc., quae narrantur Exod. XIX. Haec enim pompa optime disposita, vocatur hic dispositio: per eam enim populo rudi significabatur legis et legislatoris dignitas, terror, potentia et magnificentia, ut eam religiose observarent, nec violare auderent.

Quarto, dispositio significat distributionem legum in tres classes, quae plene et perfecte quoquoversum disponebant, formabant et componebant vitam moresque Hebraeorum. Prima enim classis erat Decalogi et legis naturalis, quae recte eos in se componebat, ut actus eorum tum interni, tum externi essent conformes rectae rationi et legi aeternae. Secunda erat legum caeremonialium, quibus rite et sancte colerent Deum, eique debitum honorem exhiberent. Tertia erat legum judicialium, quibus disponebantur ut recte se gererent erga proximos, eisque sua jura et debita tribuerent.

Mystice et anagogice, haec dispositio significabat eos qui legem servarent, se disponere ad vitam statumque Angelorum, ut inter Angelos coelestes quasi Angeli terrestres angelice vivant Deoque serviant, et post hanc vitam inter eorum ordines et hierarchias pro meritis disponantur et referantur. Ita Œcumenius: « Christi, ait, proditores et occisores dicit, quod eorum essent participes qui ipsum crucifixerunt, idque cum legem accepissent ordinationes habentem, quae facerent eos qui ipsam opere complerent, Angelis similem servare politiam. »

ANGELORUM. — S. Chrysostomus, Ambrosiaster, Euthymius, Theophylactus, S. Thomas et alii commentantes in Galat. III, 19, per angelos accipiunt Dei nuntios, puta Mosen, Aaronem et Josue. Verum simplicius illi ipsi, et alii passim veros accipiunt angelos. Idem docet S. Paulus, Galat. III, 19, et Hebr. II, 2. Angeli enim sunt administratorii spiritus a Deo in ministerium missi, ut ait Apostolus, Hebr. I. Porro dicit angelos in plurali, quia etsi unus fuerit primarius angelus, v. g. S. Michael, qui nomine Dei decalogum proclamavit in Sina, is tamen honoris causa multos alios inferiores angelos habuit asseclas, qui ignem, fumum, terrae motum, tonitrua caeteraque prodigia partitis inter se operis excitarunt.

Porro S. Stephanus legem veterem vocat Angelorum, non Mosis: Primo, ut ostendat quanti eam faciat et refellat calumniam Judaeorum, qui eum quasi contemptorem et hostem legis Mosaicae accusabant. Secundo, ut arguat Judaeorum ingratitudinem et inobedientiam, qui legem angelicam, utpote a Deo per angelos datam, non custodierint; nec Christum in lege adumbratum et praedictum receperint. Blasphemiam ergo legis contemptae, quam adversarii ipsi objecerant, in ipsosmet retorquet.

Tropologice: verius arguas Christianos, qui legem Evangelicam, quae non per angelos, sed per ipsum Dei Filium, ea de causa incarnatum, data est, non observant, qui proinde graves ipsi poenas dabunt, uti minatur Apostolus, Hebr. II, 2, et XII, 25.


Versus 54: Dissecabantur Cordibus

54. DISSECABANTUR,διεπρίοντο, id est disserrabantur, serra scilicet irae, angoris et indignationis. Vide dicta cap. V, 33. Notat S. Chrysostomus angoris Judaeorum causam fuisse, quod vellent occidere Stephanum, nec tamen ad id justam causam invenirent. Stephanus enim legem laudarat, sed ipsos violatae legis accusarat: furunt ergo et strident frendentque in eum dentibus, quod verum dixerit, ipsosque acriter taxarit, nec tamen honestum se de eo vindicandi titulum captare queant. Esto enim eum, ut in suos maledicum calumniari, ejicere aut flagellare possent; non tamen occidere, quod volebant.

Pulchre S. Augustinus, serm. 6 De Sanctis: « Super martyrem Stephanum, inquit, dentibus colubrinis stridebant, quem quasi serpentem in corde habebant. »


Versus 55: Plenus Spiritu Sancto Vidit Gloriam Dei

55. CUM AUTEM ESSET PLENUS SPIRITU SANCTO (Syrus, plenus fide et Spiritu sanctitatis), INTENDENS IN COELUM. — Significatur hic nova plenitudo, puta novus illapsus et impulsus Spiritus Sancti roborans Stephanum contra furorem Judaeorum, ut eum constanter ferret et etiam desideraret, et ut in eo exsultaret, magno amore et desiderio Christi.

Moraliter: Petrus Damianus, serm. De S. Stephano, notat Spiritum Sanctum docere oculos intendere in coelum: « Quia, inquit, qui Spiritu divinitatis afflatur, conculcatis terrestribus, coelestibus inhiat et aeternis: » ubi enim est oculus, ibi et cor et amor. Ex adverso mundani terram intuentur, quia terrenis inhiant: qui de terra est, terra loquitur. Rursum, pii in tribulationibus in coelum aspiciunt dicuntque cum Davide: « Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi, » Psal. cxx, 4. Mundani ad humana auxilia respiciunt eaque conquirunt: ideoque justo Dei judicio ea non inveniunt. Vide dicta cap. I, vers. 9 et 11. Causa fortitudinis est intentio in coelum. Unde Plato, in Cratylo: « ἀνδρεία, inquit, id est fortitudo, dicitur quasi ἄνω ῥοή, id est sursum fluxus: quia fortitudinis est malis obviis obniti, sursumque ferri. » Qui id facit, est ἀνήρ, id est vir, et ἄρρην, id est mas, non femina. Unde idem in Apologia Socratis, eum injuste damnatum ad mortem, eo quod deos plures negaret, unicumque duntaxat esse assereret, ita se consolantem laetoque animo morientem inducit, ut dicat: « Nihil unquam bono viro quidquam mali evenire posse, nec vivo, nec mortuo; neque unquam ejus res a diis negligi. Nec sane meae res istae fortuito contigerunt, sed hoc mihi certum perspicuumque est; mihi et mori, et negotiis adeo liberari melius esse atque condicibilius. Illic versabor cum Orpheo, Musaeo, Hesiodo, Homero, cum Minoe, Rhadamanto, cum Ajace et aliis injuste damnatis, uti ego injuste damnor. »

VIDIT GLORIAM DEI. — Primo, aliqui censent Stephanum vidisse Dei essentiam. Ita aliqui apud Lyranum. Favet Gregorius Nyssenus, orat. De S. Stephano, dum ait « eum vidisse ipsum lumen in lumine Dei, plena mentis comprehensione, atque Deum et Trinitatem. » Et Hilarius Arelat., hom. De S. Stephano, asserit eum jam tunc accepisse praemium, et vidisse Deum; et quod sperabatur desideriis, oculis ejus demonstratum, et spem in re, spiritu adhuc intra carnem militante, perfectam. Et S. Augustinus, serm. 96, affirmat « eum vidisse revelata facie Patrem, Filium et Spiritum Sanctum. » Et serm. 99: « Vidisse Deum, ac Trinitatem ipsam et divinitatem. » Verum, Exod. xxxiii, 11, et II Cor. xii, ostendi nec Mosen, nec Paulum in raptu, nec quem alium in hac vita vidisse Dei essentiam. Secundo, alii censent Stephanum vidisse Deum Deique gloriam, non in se, sed in imagine aliqua, puta in phantasmate a Deo in phantasia ejus efformato repraesentatam, quomodo Isaias, cap. VI, vidit Deitatem et Trinitatem per schema quoddam corporeum, uti ibidem dixi. Unde Beda, Retract. in Acta, ait Stephanum futurae vitae gaudia in hac adhuc vita, cum divinitus sublimatus esset, esse speculatum eo modo quo Paulus cum raptus est ad tertium coelum.

Tertio, Dionysius Carthusianus censet hanc Stephani visionem non fuisse imaginariam, sed pure intellectualem in apice mentis, qualis solet esse contemplantium et exstaticorum, per splendidissimam quamdam irradiationem increatae lucis aeternae.

Quarto et simplicius, Cajetanus et alii censent Stephanum vidisse gloriam Dei, id est claritatem quamdam corporalem eximiam et augustam, ita ut Dei praesentiam testaretur et prae se ferret: hanc enim vidit Stephanus oculis corporeis, dum eos in coelum intendit; aeque ac iisdem vidit Jesum stantem a dextris virtutis Dei: nulla enim est qualitas, quae nobis Majestatem et gloriam Dei magis repraesentet, quam lux, claritas et fulgor insolitus. Et sic Moses et Hebraei saepe dicuntur vidisse gloriam Dei, quia viderunt coelestem quamdam lucem et splendorem, quae Dei Majestatem repraesentaret. Sic Exod. xxiv, 17, dicitur: « Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens. » Similia sunt, Num. xiv, 10; et III Reg. viii, 10, et alibi. Et sic Apostoli in transfiguratione viderunt gloriam Christi, quia resplenduit facies ejus sicut sol, Matth. xvii.

Porro, cum oculis corporis S. Stephani elevati sunt a Deo pariter oculi phantasiae et mentis, ut sublimius coeli empyrei Deique gloriam, quasi ejus jam candidatus, contemplaretur, uti dixerunt auctores secundae et tertiae sententiae. Unde Petrus Damianus, serm. De S. Stephano: « Si, ait, vidit oculis corporalibus, certum est hunc omne hominum genus disparitate gloriae praetervolasse, et pennis fidei et virtutum incorporeis, etsi non comprehendisse, apprehendisse tamen luminibus. » Et hoc tantum videntur voluisse S. Augustinus, Hilarius et Nyssenus citati pro prima sententia: dum enim dicunt Stephanum vidisse Deum, intellige non in essentia sua, sed in imagine vel specie sua, partim corporea, qualis est lux et claritas; partim incorporea, qualis est phantasma et visio mentalis.

ET JESUM STANTEM A DEXTRIS DEI. — Sic lego cum Romanis et Graecis: ergo dele « in virtutis, » quod nonnulli interserunt. « Dei, » id est gloriae, sive lucis augustae, quae Deum repraesentabat, uti paulo ante dixi. Porro Christus dicitur stare a dextris Dei Patris, non quasi ei non sit consubstantialis qua Deus est, sed qua homo Verbo unitus, eo sensu quem dedi Coloss. iii, 1. Ubi et addidi Christum dici sedere a dextris Dei, ad significandam ejus regiam Majestatem, dominium et potestatem judiciariam: stare vero, primo, quia hic situs est naturalis corporis valentis et gloriosi. Ita S. Chrysostomus, Œcumenius, Beda et S. Gregorius, hom. 29 in Evang., et S. Augustinus, Quaest. LXXXVIII inter Quaest. novi Testamenti. Secundo, stat quasi miles et dux, cum, et pro Stephano pugnaturus contra Judaeos. Unde Petrus Damianus, orat. De S. Stephano: « Christus, ait, cum Patre stante stabat, et cum bellante bellabat, nec minor erat illo, » ut suum juvaret et propugnaret athletam. Et S. Ambrosius, in Psal. lxi, ait Stephanum interritum inter hostes et saxa stetisse, quia immobilis fide immobilem Christum vidit, illique se totum animo obtutuque affixit. Addit S. Augustinus, serm. 98 De Diversis, Stephanum vidisse quoque angelos, quasi milites Christum ducem suum sequentes, et pro se quasi commilitone suo decertantes. Ferunt Alexandrum Magnum prandere solitum ad tibias, cumque tibicines, mutato tono delicioso, bellicum intonarent, subito arrectum sine sensu corripuisse lanceam; quod evidens erat indicium pugnacis animi et virtutis imperatoriae. Longe verius Christus in coelo empyreo deliciis affluens, suorum fidelium rebus et luctis ita intendit, ut simul ac increpuerit luctantium clamor, illico a deliciis assurgat ad arma. Stat ergo hic armatus omnipotentia sua, ut Stephanum Judaeis insuperabilem reddat. Ita stetit astititque S. Antonio certanti contra daemones, uti scribit S. Athanasius in ejus Vita.

Tertio, stat Christus quasi advocatus et quasi sacerdos Stephanum in martyrio, quasi victimam et holocaustum suavissimum Patri oblaturus, ait S. Ambrosius, lib. III De Fide, cap. ult. Quarto, stat quasi agonotheta, ut animam Stephani victoris cum triumpho excipiat, eique bravium victoriae consignet, ac juxta nomen, corona gloriae eum coronet. Ita S. Ambrosius, epist. 82.

Porro Stephanus naturali oculorum acie pertingere non poterat ad coelum empyreum, ibique videre Jesum in sua forma et quantitate, cum multas stellas quae sunt in firmamento, ac consequenter longe inferiores coelo empyreo, videre non possimus, quae tamen non tantum corpore Jesu, sed toto terrae globo longe sunt majores. Ergo vi divina confortatus et elevatus fuit ejus oculus et visus, ut Jesum integrum in sua specie et figura in coelo, imo super coelum empyreum stantem clare, distincte et perfecte videret.

Symbolice: S. Augustinus, Quaest. LXXXVIII super novum Testamentum, docet Christum stare ut Stephano stanti, patienti et reo, ipse quoque stans, quasi patiens et reus compatiatur. Quaerit enim Augustinus, cur Christus ante triumphos visus sit Isaiae, cap. vi, sedens, Stephano autem post triumphos stans? ac respondet: « Quoniam tunc, inquit, in pace erat causa divinitatis ejus; in Stephano autem Salvatoris causa vim patiebatur, ideo sedente judice Deo stans apparuit, quasi qui causam diceret. Omnis enim qui causam dicit, stet necesse est. At quia bona causa ejus est, ad dexteram judicis stabat. » Haec Augustinus. Allusit ad veterem romanum morem, quo non tantum rei stantes causam dicebant, sed et parentes, cognati, amici cum illis simul stabant sordidati, intonsa barba et capillis, ac si ipsi cum reo rei essent: ejus enim sortem in se suscipiebant. Ita enim hic Christum Stephano causam suam agenti compati, assistere et quasi reum cum reo stare, ut ejus litem agat et peragat. Sic Deus visus est Mosi in rubo ardenti, Exod. iii, ut significaret se ipsi et Hebraeis in Aegypto afflictis, et quasi in rubo ardenti constitutis condolere, et re ipsa compati, eamdemque cum ipsis sortem et conditionem subire, ut eos consolaretur, juvaret et liberaret.

ECCE VIDEO COELOS APERTOS. — Stephanus primus post Christum vidit coelos apertos; vidit et introivit, ut canit Ecclesia: sed ante eum, in Christi baptismo, aperti sunt coeli, eosque apertos vidit non solus Christus, sed omnis astantium turba, aeque ac columbam inde descendentem in Christum, quae erat index Spiritus Sancti; ac vocem inde in eumdem a Patre delapsam audivit: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite. » Quae omnia non imaginaria, sed sensibilia fuerunt, et realiter contigerunt, idque primo, ad hoc, ut vox e coelo labens Christi dignitatem Joanne ipsum baptizante majorem significaret; secundo, ut coelum Christo et per Christum omnibus aperiri monstraretur, ait ibidem S. Chrysostomus; tertio, ut vis baptismi coelestis indicaretur, nimirum, per illum gratiam coelestem dari, quae nobis coelos aperiat et in eos inducat, ideoque per baptismum nos ad coelestem vitam et ad coelestia dona et bona vocari. Ita S. Thomas, III part., Quaest. XXXIX, art. 5.

Quaeres: Quomodo coeli solidi aperiri potuerunt? Respondeo: Aliqui imaginantur eos vere fuisse apertos, quasi realiter eorum soliditas divisa et discissa sit. Verum haec est vulgi rudis crassaque imaginatio: hoc enim naturaliter est impossibile, supernaturaliter superfluum.

Secundo, alii censent per fulgura et fulgetra crebro a Deo immissa, visum fuisse hominibus aetherem dividi et aperiri; unde vox quasi tonitruum erupit: « Hic est Filius meus, etc. » Favet, Psal. xxviii, 3 et 6, in sensu allegorico: idque ad hoc, ut per haec terribilia populus excitaretur ad intuendam hanc coeli aperturam, et audiendam vocem in Christum illapsam, juxta illud Ps. lxxvi: « Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae. » Sic ait Silius Italicus: « Ruptoque polo, micat igneus aether, » id est fulgurat. Et Statius: « Abrupta tremiscunt fulgura, et attritus subita face rumpitur aether. » Ita Prado in Ezechiel. I, 1.

Tertio, alii censent coelos realiter non fuisse apertos, sed per visionem intellectualem, vel imaginariam S. Stephano aliisque inditam, uti Ezechieli, I, 4, per visionem aperti sunt coeli. Ita Auctor Imperfecti in Matth. cap. iii, et S. Thomas loco citato. Verum quia in baptismo Christi vox fuit realis, aeque ac columba; et Stephanus realiter oculis corporeis vidit Christum in coelis apertis: hinc

Quarto, alii melius censent in baptismo Christi visum fuisse verum quemdam hiatum, hoc est speciem aperturae sensibilis in suprema aeris regione, ex qua vox illa de coelo labi videbatur cum columba. Porro hiatus hic hoc modo factus est: fecit Deus partes aeris extremas et supremas densiores et lucidiores, ita ut ad illas terminari posset intuentium visus: aerem autem interjectum fecit manere rariorem, ita ut de more non videretur: hoc enim modo videbatur hominibus in aere esse hiatus, vacuum et apertura. Ita Suarez, III part., Quaest. XXXIX, art. 5; Euthymius, Jansenius et alii in Matth. cap. III. Tales hiatus quasi spectra saepe apparent in aere, de quibus Aristoteles et Philosophi in Meteoris. Verum quia Stephanus hic non tantum aerem, sed et coelos omnes apertos vidit usque ad convexam superficiem coeli empyrei, ubi vidit Jesum: hinc

Quinto et genuine, dico coelos hic dici et fuisse non scissos, sed apertos, id est patentes; quia nimirum oculus ejus per Dei concursum supernaturalem elevatus, coelos omnes quasi patentes penetravit, et porrectus fuit usque ad coelum empyreum, ut in eo clare perspiceret Dei gloriam et Jesum a dextris Dei. Sic enim nos per aerem apertum videmus remota, puta solem, lunam, astra; ita Stephanus per coelos apertos, id est patentes et perspicuos, vidit gloriam Dei et Christi: ad hoc enim duntaxat ei aperti sunt coeli. Porro hoc magnae puritatis et fervoris Stephani fuit indicium. Ait enim: « Video coelos apertos, » q. d. Non timeo vestras, o Judaei, minas, nec mortem; quia video coelum apertum, ut me in suum civem ad gloriam aeternam suscipiat. Secundo, his verbis invitavit eos ad poenitentiam, q. d. Caelum aeterni gaudii, salutis et felicitatis apertum est; videte, ut accurratis et introeatis antequam claudatur, juxta illud: « Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis, » Joan. xii. Et: « Dum tempus habemus, operemur bonum, » Galat. vi. Quod si tempus poenitentiae neglexeritis, scitote Deum e coelo aspicere vestra scelera, eumque fore judicem et vindicem, ut e coelo in gehennam et tartara vos deturbet et praecipitet. Ita Moneta, celebris Bononiae Doctor, ad capessendum S. Dominici institutum permotus est cujusdam ex eo concionatoris, haec verba S. Stephani explicantis voce, dicentisque: « Ecce nunc coeli aperti sunt volentibus introire; sed mox in aeternum claudentur iis qui hoc vitae et bene agendi tempus neglexerint, » uti narrant Chronica ordinis S. Dominici, part. I, lib. II, cap. xxxvii.

ET FILIUM HOMINIS, — id est Christum, qui antonomastice vocatur « homo, » quia homo Deus. Quaerit S. Augustinus, serm. 3 De Sanctis, cur S. Stephanus Christum vocarit « Filium hominis, » et non potius Filium Dei, qui dignior est titulus? ac respondet: Quia Judaei confitebantur Filium Dei, sed negabant Filium hominis, id est incarnationem Verbi: « Ut, ait, ad confutandam Judaeorum incredulitatem, ille martyri ostenderetur in coelo, qui a perfidis negabatur in mundo; et illi testimonium coelestis veritas daret, cui fidem terrena impietas derogaret. » Porro solum Stephanum vidisse Jesum et gloriam Dei docet S. Augustinus, serm. 92 De Diversis: « Soli, ait, apparebat, et alii non videbant, sed invidebant; » innuitque Judaeos vidisse in fronte Stephani crucem, quasi ea signatus esset tanquam signo thau, Ezech. ix. Crux enim est signum Christi et Christianorum. Censent nonnulli Christum exiliisse de coelo, ac propius accessisse, ut seipsum commode Stephano videndum exhiberet. Verum contrarium videtur verius, scilicet eum suo loco mansisse in coelo empyreo, ibique visum a Stephano: Primo, quia Stephanus vidit Jesum stantem juxta gloriam Dei, id est juxta Deum Patrem; gloriam autem suam Pater Beatis ostendit in coelo empyreo. Secundo, quia vidit non coelum, sed coelos apertos, omnes scilicet, ait Petrus Damianus, serm. De S. Stephano: ergo et empyreum, ut scilicet ibi videret stantem Christum. Tertio, quia Stephanus vidit locum Beatorum, in quem jam vocabatur per martyrium, in quo praesidet Jesus.

Dices: Naturaliter oculus hominis aciem suam nequit porrigere tam alte et remote. Respondi jam et dixi supernaturaliter a Deo elevatam, et eo usque extensam fuisse aciem visumque Stephani.

Quaeres: Cur id dicit Stephanus Judaeis, qui Jesum non videbant, nec eum a Stephano videri credebant? Respondeo: Id dicit partim ex ardenti amore in Jesum, ac desiderio eo fruendi, q. d. Video Jesum amorem meum, me invitantem: ad eum anhelo et propero; quare non curo, imo desidero vestra saxa, ut per illa transeam et transvolem ad meum Jesum. Ita S. Augustinus, serm. 94 De Diversis: « Non tacuit Stephanus quem vidit, ut perveniret ad eum quem vidit; imo festinabat mori pro illo, ut viveret cum illo, » inquit idem, serm. 95. Secundo, id dicit ex ingenti fiducia, zelo et fortitudine, quasi dicat: Non contra me mortalem pugnatis, o Judaei, sed contra Jesum et Deum immortalem, qui e coelis vos vestraque scelera prospicit, ibique stat ut vos judicet et puniat, si in scelere persistatis. Ita S. Augustinus, serm. 98 De Diversis. Tertio, id dicit, ut eos invitet ad poenitentiam, q. d. Jesus stat a dextris Dei, tanquam advocatus peccatorum et poenitentium: poenitentiam ergo agite, ut per eum veniam et misericordiam consequamini. Quarto, ut resurrectionis Christi, quam Judaei pernegabant, non tantum auritum, sed et oculatum testem se esse ostendat, qui postmodum multos credituros sciebat, qui ejus patientiam, sanctitatem, vultum angelicum et martyrium vidissent.


Versus 56: Exclamantes Voce Magna Continuerunt Aures Suas

56. EXCLAMANTES AUTEM VOCE MAGNA CONTINUERUNT AURES SUAS. — Graece, κράξαντες, id est horribili voce corvorum more crocitantes, ait Petrus Damianus, orat. De S. Stephano. Nam, ut ait Ecclesiasticus, xxvii, 15: « Loquela multum jurans (multo magis blasphemans) horripilationem capiti statuet; et irreverentia ipsius obturatio aurium. » Horrende ergo clamant, quasi qui horrendam audierint Stephani blasphemiam, quod scilicet viderit coelos apertos, et gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei, quem ipsi pro malefico habebant, et ut maleficum crucifixerant. Unde continent aures, ne blasphemiam audiant. « Aures clauserunt et ad lapides cucurrerunt, » ait S. Augustinus, serm. 1 De Sanctis. Ergo exclamant quasi inclamantes Deum, ut tantam blasphemiam vindicet, et e coelo fulmine sideret. Ita Glossa. Addit S. Augustinus, serm. 98 De Diversis, eos exclamasse contra Jesum, quem Stephanus exaltabat, eumque blasphemasse. Hinc et praetermisso ordine juris, Stephanum nedum a Concilio damnatum, furentes rapiunt ad necem: licet Cajetanus asserat id eos fecisse cum Pilati praesidis consensu.


Versus 57: Ejicientes Eum Extra Civitatem

57. EJICIENTES EUM EXTRA CIVITATEM. — Ne illam sua blasphemia contaminaret, juxta edictum Domini, Num. xxiv, 14. Ita Judaei censebant; sed revera tribus de causis extra civitatem ejiciebatur, quasi advena mundi, et non habens hic manentem civitatem: futuram enim tota mente quaerebat. Secundo, quia Jerusalem impia non erat digna tam sancto martyre, aeque ac mundus non est dignus vita et morte justorum. Tertio, ut similis in hoc, uti et in caeteris esset Christo, qui extra Jerusalem passus est, ut nos eligeret et vocaret de mundo ad coelum: « Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes, » Hebr. xiii, 12 et 13. Vide ibi dicta.

LAPIDABANT, quasi blasphemum: Sic blasphemus tempore Mosis, jussu Dei extra castra a toto populo, in criminis execrationem, lapidatus est, Num. xxiv, 14. Hinc et Judaei dicunt Christo: « De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, » quod scilicet diceret se esse Deum et Dei Filium, Joan. x, 33. Porro S. Stephanus lapidatus est in valle Josaphat, quae inter montem Oliveti et Jerusalem interjacet, juxta torrentem Cedron; quia juxta aquas magnas solet esse lapidum copia: ubi etiamnum locus sanguine S. Stephani consecratus, magna veneratione colitur. Unde portam Jerusalem quae ad hanc vallem vergit et ducit, peregrini et Christiani Hierosolymae degentes, vocant portam S. Stephani. Id Lucianus in Descriptione inventionis S. Stephani se accepisse ait ex revelatione Gamalielis. Idem tradit Beda, Borchardus, Ceverius, Ausingus, Adrichomius, Zwallardus, et alii in Descriptione Terrae Sanctae (et ex iis noster Villalpando, tom. II in Ezech., part. I, lib. III, cap. vii, pag. 161), e quibus addit noster Lorinus (quod et peregrini asseverant, idemque mihi Romae asseveravit R. P. Melchior ab Helmont Antuerpiensis, Franciscanus, qui quater Hierosolymam est peregrinatus, ibique diu habitavit, qui et addidit signa et effigiem capitis et scapularum S. Stephani lapidi, dum expirans retrorsum caderet, impressa, etiamnum in eo ostendi, seque illa vidisse) ibidem ostendi lapidem, in quo B. Virgo cum S. Joanne pro Stephano, toto lapidationis tempore preces fuderit. Ergo S. Stephanus suam martyrii coronam debet B. Virgini, aeque ac S. Paulus suam conversionem, quam moriens pariter impetravit ei S. Stephanus. Insuper eodem in loco in quo lapidatus est S. Stephanus, Eudoxia Augusta ingentem basilicam exaedificavit, uti testatur Evagrius, lib. I Histor., cap. xii, et Nicephorus lib. XIV, cap. lvi. Addit Beda, lib. De Locis sanctis, cap. iii, quod Christiani Hierosolymis religiose asservarent petram super quam Judaei lapidarunt S. Stephanum.

Praeclare S. Augustinus, serm. 2 De Sanctis: « In ipso, ait, juventutis flore, decorem aetatis suae sanguine purpuravit; » videtur enim fuisse circiter 34 annorum: tot enim erat ejus cognatus, coaevus et condiscipulus Saulus, ut mox dicam. Tam ergo Saulus, quam Stephanus, fuit coaevus Christo. « Stephanus graece, latine corona appellatur. Jam coronae nomen habebat et ideo palmam martyrii suo nomine praeferebat. » Idem, serm. 5: « Cum, ait, S. Stephanus Diaconus ab Apostolis ordinatus sit, Apostolos ipsos beata ac triumphali morte praecessit; ac sic qui erat inferior ordine, primus factus est passione; et qui erat discipulus gradu, magister coepit esse martyrio, complens illud Psaltis: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Retribuere enim voluit primus Stephanus Martyr Domino, quod cum omni humano genere accepit a Domino. Mortem enim quam Salvator dignatus est pro omnibus pati, hanc ille primus reddidit Salvatori. » Eodem enim anno 34, quo Christus passus est 25 martii, Stephanus creatus est Diaconus post Pentecosten, ac paucis post mensibus martyrium obiit. S. Antoninus, I part. Hist., tit. VI, cap. ii, § 4, et Adrichomius in Descript. Terrae Sanctae, pag. 273, censent eum obiisse die tertia augusti, feria quarta. Verum errant, diem inventionis cum die mortis commutantes: corpus enim ejus inventum est die tertia augusti. Unde Baronius et alii passim censent eum obiisse die 26 decembris: tunc enim Ecclesia ejus diem natalem felicitatis aeternae celebrat, nimirum postridie nativitatis Christi. Idem testantur omnia Martyrologia, et Patres in hom. De S. Stephano. Ideo enim Christus natus est in terra, ut Stephanus nasceretur et coronaretur in coelo, ut docet S. Fulgentius, serm. De S. Stephano. Addit Beda in Martyr., et ex eo Baronius, postridie necis et triumphi S. Stephani, puta die 27 decembris, eodem anno Christi 34, S. Jacobum, fratrem Domini, creatum esse Episcopum Hierosolymorum, ibique sedisse annis 29; irrepsit ergo error in Chronicon Glycae, qui lib. III Annal., ex Hippolyto; et Nicephori lib. II, cap. iii, qui ex Evodio scribunt S. Stephanum anno septimo post Christum occubuisse: pro anno septimo enim ponendum est mense septimo.

Tropologice: Nyssenus, tract. De Beatitud., docet S. Stephanum initiasse illam Christi beatitudinem: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. » « Idcirco, ait, magnus ille Stephanus gaudet lapidibus undique petitus, ac veluti suavem quemdam rorem, crebros lapidum ictus in modum floccorum nivis incidentium, corpore cupide excipit; ac benedictionibus nefarios homicidas prosequitur, etc.; currenti ei per confessionem, quod sperabatur, ostenditur coelum apertum. » Idem, orat. De S. Stephano: « Per omnia, ait, magnitudine animi atque indolis excellebat, irae quidem lenitatem, minis vero despicientiam, mortis terrori vitae contemptum, odio dilectionem, malevolentiae benevolentiam, calumniae veritatis praedicationem opponens. » Et inferius: « Nam orbe lapides undique conjicientium, quasi corona cinctus, ita accepit id quod agebatur, quasi corona victoriae praemium in manibus adversariorum necteretur. » Hinc pro corona lapidum ferientium, accepit coronam lapidum pretiosorum, juxta illud: « Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso, » Psal. xx, 4; et S. Augustinus, serm. 94 De Diversis: « Quando, ait, B. Stephanus pro Christo primus sanguinem fudit, quasi corona processit de coelo, ut eam sumerent sequentes in praemio, qui praecedentis pietatem imitarentur in praelio. Impleverunt postmodum terram crebro martyria. Quicumque postea sanguinem pro Christi confessione fuderunt, imposuerunt coronam illam capiti suo, et eam secuturis integram servaverunt. »

Symbolice ibidem S. Augustinus, et serm. 92: « At lapides, ait, currebant, duri ad duros; et petris lapidabatur, qui pro petra, qui Christus est, moriebatur; et a lapideis, qui legem acceperant in lapideis tabulis. »

Denique S. Augustinus, serm. 31 et 32 De Diversis, scribit lapidem qui cubitum S. Stephani ferierat, a quodam viro pio, qui lapidationi ejus praesens fuerat, delatum Anconam, Italiae urbem, multis miraculis claruisse: nimirum decebat ut lapis cubitalis in urbe cubitali poneretur eamque tueretur; Ancona enim dicitur ab ἀγκών, id est cubitus, « quia in ipso flectentis se orae cubito sita est, » ait Plinius, lib. III, cap. xiii. Hujus lapidis accepti festivitatem a priscis temporibus celebrant die 3 augusti, in quem postea diem incidit inventio S. Stephani, quam proinde eodem die recolit Ecclesia.

ET TESTES DEPOSUERUNT VESTIMENTA SUA — sua, ipsorum, non Stephani, ut ait S. Bernardinus, serm. De S. Stephano, dicens per contactum vestium S. Stephani, aeque ac per ejus preces, Saulum fuisse conversum; « vestimenta, » scilicet extima, qualia sunt pallia, ut expeditius lapides vibrarent: haec enim significat vox Graeca ἱμάτια.

SECUS PEDES ADOLESCENTIS, QUI VOCABATUR SAULUS. — Saulus lapidationis fuit dux et choragus, quia indigne ferebat Stephanum, cognatum et condiscipulum suum, a se suaque lege et schola defecisse; insuper eloquentia, sapientia et miraculis, ab eo jam Christiano se superari invidebat: quare lapidationis fuit incentor, ideoque non contentus se solo illum lapidare, omnium lapidantium vestes servans, per omnes eum lapidabat. « Ab ipso, ait S. Augustinus, serm. 1 De Sanctis, omnium lapidantium vestimenta servabantur, ut tanquam in manibus omnium ipse lapidare videretur. » Idem confitetur Saulus jam factus Paulus, cap. xxii, vers. 20: « Et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam (graece, ἐφεστώς, id est superstabam, hoc est praeeram) et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. » Unde S. Fulgentius, serm. De S. Stephano, ait eum occisum lapidibus Pauli.

Porro Saulus vocatur adolescens — graece νεανίας, id est juvenis, aut vir juvenili audacia et robore praeditus — quia erat 34 annorum. Nam post totidem annos, occisus est a Nerone anno regni ejus 13, cum universim esset 68 annorum, ut tradit S. Chrysostomus, hom. De Principibus Apostolorum, tom. V. Sic Pythagoras adolescentiam extendebat ab anno vigesimo aetatis usque ad quadragesimum. Unde et Cicero, lib. De Senect., adolescentiam extendit usque ad senectutem: « Qui enim citius, ait, adolescentiae senectus, quam pueritiae adolescentia obrepit. » Idem, orat. 23, Isocratem nunc virum vocat, nunc adolescentem: « Adolescens, ait, etiam nunc, o Phaedre, Isocrates est; sed quid de illo augurer, libet dicere. » Et paulo post: « Inest enim natura philosophiae in hujus viri mente quaedam. » Haec de adolescente Socrates apud Ciceronem auguratur. Alioqui a physicis et medicis adolescens proprie qui dicitur a fine pueritiae, scilicet ab anno 12 usque ad 25, quamdiu scilicet homo crescit in longitudine: cum enim percrevit, adultus vocatur.


Versus 59: Domine Jesu, Suscipe Spiritum Meum

59. DOMINE JESU, SUSCIPE SPIRITUM MEUM, — ut eum victorem, quasi agonotheta sistas Deo Patri, corona gloriae decorandum, q. d. ait S. Augustinus, serm. 93: « Tibi vixi, tibi morior: quia adjuvisti me, vicit quem suscipis: accipe spiritum meum de manu eorum qui oderunt tuum. » Et serm. 51: « Fecisti me victorem, recipe me in triumphum: illi persequuntur, tu suscipe; illi ejiciunt, tu intromitte: dic spiritui meo, intra in gaudium Domini tui. » Hinc multi censent Christum suorum servorum et servarum animas statim a morte excipere, easque quasi fructus laborum suorum Deo Patri offerre. Nota hic optimam moriendi formam. Primo, non de corpore, sed de spiritu curam gerit: contrarium faciunt impii. Secundo, fidem profitetur, Jesum vocans Dominum, scilicet creatorem, redemptorem et salvatorem suum totiusque mundi. Tertio, spem in eum defigens, ipsum invocat, meritis suis diffidens: hinc vocat eum Jesum, qui scilicet velit et possit eum salvare. Quarto, per amorem ei animam spiritumque resignat.

Quocirca Christus resignatum sibi a suis spiritum excipit: ac qua homo peragit particulare ejus judicium, in quo eumdem coelo adjudicat beatque, ac cum triumpho in coelum traducit; sin adhuc aliquid purgandum habeat, ad Purgatorium, ut expietur, transmittit. Porro haec facit vel per se, vel potius per angelos. Nam si per se id faceret, cum singulis horis, et saepe momentis, plurimi per orbem moriantur, deberet Christus singulis momentis ad singulos morientes e coelis descendere, imo cum eodem momento multi in variis locis moriantur, deberet simul ad varia loca descendere, seque multoties replicare. Quare Barthol. Sibylla, in Speculo peregrini, Quaest. decade I, cap. ii, Quaest. IX, censet Christum hoc particulare judicium cujusque committere angelo custodi ejusdem, ut is deinde eum pro meritis vel ad coelum, vel ad Purgatorium, vel ad infernum deducat, aut daemoni deducendum tradat. Hoc enim ad angeli custodiam pertinere videtur, ejusque esse finis et clausula. Alii censent hoc judicium ab ipso Christo, manente in coelo empyreo, fieri per mentalem Christi locutionem; sicut angelus ad angelum, licet remotissimum, mentaliter loquitur, ut dixi Zachar. xii, 10. Judicium vero universale in fine mundi per se peraget Christus; unde ad illud omnibus Angelis et Sanctis comitatus, e coelo gloriosus descendet, Matth. cap. xxv, vers. 31. Nonnullis tamen illustrioribus Sanctis morientibus Christus per se apparuit, eorumque animas excepit. Audi exempla selecta.

S. Pantaleon Martyr in ligno suspensus, ferreis laniatus ungulis, lampadibus ustulatus, oculis in coelum intentis orans, vidit Christum in habitu Hermolai sui magistri, qui eum ad martyrium animabat: « Ego enim, ait, tecum sum in omnibus, quae propter me pateris, » uti habet Vita ejus apud Surium die 27 julii.

S. Menae Martyri cum oculi effoderentur, evelleretur lingua, caro dilaceraretur, apparuit Christus atque omnia ipsi membra restituit et sanavit; hortatusque est ad constantiam, promittendo ei praesentem suam opem et auxilium, uti habet ejus Vita apud Surium die 11 novembris.

S. Barbarae in carcere apparuit Christus, suoque splendore carcerem illustravit, ac plagas sanavit, animando eam ad instans martyrium, pollicens praesentem suam opem.

S. Elizabetha, Hungarorum regis filia, oculis in coelum intentis vidit Christum ab eoque audivit: « Bono animo esto, filia, ego tecum sum. » Cui illa: « Ita Domine, tu mecum, et ego tecum. » Eidem post vitam multis annis religiose transactam Christus apparuit, dixitque: « Veni, sponsa, coelesti thalamo potire. »

S. Tarsilla, amita S. Gregorii, ut ipse refert lib. IV Dialog., cap. xvi, moriens, « sursum respiciens Jesum venientem vidit, et cum magna animadversione coepit circumstantibus clamare dicens: Recedite, recedite, Jesus venit. Cumque in eum intenderet quem videbat, sancta illa anima e corpore est egressa. Tantaque subito fragrantia miri odoris aspersa est, ut ipsa quoque suavitas ostenderet, illuc Auctorem suavitatis venisse. »

Sic S. Dionysio Areopagitae crucifixo, in carcere apparuit Christus insolita luce coruscus, eumque ad ultimum martyrii agonem constanter obeundum animavit.

S. Antonius de Padua agens animam cecinit: « O gloriosa Domina, excelsa super sidera, » etc.; deinde sublatis oculis, eos in coelum fixe intendit. Rogatus, quidnam aspiceret? « Video, inquit, Dominum meum, » ac mox feliciter in Domino obdormivit anno Christi 1231.

S. Eligius, Episcopus Noviomensis, moriens oculis in coelum intentis: « Nunc dimittis, » ait, « servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. In manus tuas commendo spiritum meum. Tu scis quia semper spes mea fuit in tua misericordia, et fides mea in tua credulitate permansit. Et nunc quoque in confessione sancti tui nominis, extremum Christi anhelitum meum efflabo. Suscipe ergo me secundum magnam misericordiam tuam. »

S. Arnulpho, Suessionis Episcopo, e vivis migrante, cella contremuit: contremiscente Everolpho presbytero: « Ne paveas, ait, dilecte frater; sunt enim haec omnia divinae majestatis signa. » Et mox iterato terrae motu: « Sub prima, ait, quassatione B. Petrus Apostolus ad me venit, significans mihi peccata remissa et vitae januam patere. Aderat Beatorum frequens coetus laudes divinas continenter modulantium. Sub altera quassatione cum multis angelicis spiritibus S. Michael me invisit, pollicens se duce me ad beatam vitam ingressurum. »


Versus 60: Domine, Ne Statuas Illis Hoc Peccatum

60. POSITIS AUTEM GENIBUS, — ut genuflexione ostenderet summam curam, dolorem, compassionem et compunctionem, ut ea Saulo sevienti et Judaeis obstinatis veniam impetraret, ait S. Chrysostomus, orat. 2 De Parasceve. Nota: S. Stephanus pro se oravit stans, pro hostibus vero genu flexit. Causam dat S. Augustinus respondens in persona Stephani, serm. 2 De Sanctis: « Pro me stans oravi, quia pro me qui recte Deo servivi, orando et impetrando non laboravi: quia qui pro justo orat, non laborat, ideo pro se stans oravit. Ventum est ut oraret pro Judaeis, pro interfectoribus Christi, pro interfectoribus Sanctorum, pro lapidatoribus suis, attendit tam multam et magnam esse impietatem ipsorum, quae difficile donari posset, genu flexit, et ait: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. »

CLAMAVIT VOCE MAGNA, — quantum vires illo articulo deficientes ferebant: nam cum hac voce expiravit; alioqui miraculi speciem habet, quod in morte quis clamet, uti miraculum fuit in Christo, quod expirans clamarit: « Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. » S. Augustinus, serm. 99 De Diversis, addit Stephanum clamori miscuisse lacrymas, ideoque efficax fuit ejus oratio.

DOMINE, NE STATUAS ILLIS HOC PECCATUM. — Non orat Stephanus, ut Deus peccatum, puta homicidium Judaeorum, non aestimet peccatum, nec homicidium; hoc enim est impossibile Deoque injurium, quia tribuit ei perversum de peccato judicium, ut scilicet judicet peccatum non esse peccatum: sed « ne statuas, » id est ne statis fixisque oculis illud intuearis, q. d. Ne quaeso firmiter et perenniter coram te hoc scelus maneat; sed cito ab eo oculos averte illudque condona, convertendo meos lapidatores ad poenitentiam. Secundo, ne statuas culpam eorum ad poenam, hoc est, noli eos punire obduratione et morte aeterna, quam merentur; sed poenam cum culpa eis remitte. Stant enim fixe ante Deum peccata, quasi vindictam petentia: statuuntur quasi maleficiorum statuae marmoreae, cum peccator in iis obfirmatur, obduratur et moritur; ita ut maneant irremissa, ut plectantur igne aeterno. Ex adverso de bonis Cornelii operibus dicitur cap. x, vers. 4: « Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. » Graecum textus multa significat, nimirum sistere, statuere, firmare, finire, erigere, appendere, ponderare; et omnibus his modis hic accipi potest, q. d. Ne sistas, ne firmes, ne finias hoc eorum peccatum, ne scilicet sinas eos in illo finire vitam, et damnari; ne erigas in statuam et monumentum eorum malitiam et vindictam, ne appendas, ne ponderes in rigida tuae justitiae lance hoc scelus, sed excusa quasi commissum per passionem et ignorantiam, ut eis clemens veniam concedas.

Stephanus imitatur Christum, quem stantem in coelis intuebatur, ait Nyssenus, qui in cruce pro suis crucifixoribus oravit: « Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. » « Putas, ait S. Augustinus, serm. 94 De Diversis, verba ista audivit Paulus? audivit subsannans, sed irrisit. » Hilarius Arelatensis, serm. De S. Stephano, dicit, « nescisse Stephanum iis irasci, per quos sibi videret aulam regni coelestis aperiri, per quos aeternis saeculis intelligeret consecrari; et sic ex oleastro novum ramum coepisse inferri, ut olivam veterem nollet abscindi. »

Notat S. Fulgentius, serm. De S. Stephano, arma quibus contra Judaeos pugnavit Stephanus, et vicit, fuisse charitatem, praesertim erga suos hostes et lapidatores: « Per charitatem Dei, ait, sevientibus Judaeis non cessit; per charitatem proximi, pro lapidantibus intercessit. Per charitatem arguebat errantes, ut corrigerentur; per charitatem pro lapidantibus orabat, ne punirentur. Charitatis virtute subnixus, vicit Saulum crudeliter sevientem, et quem habebat in terra persecutorem, in coelo meruit habere consortem. » Sane ardentissima fuit haec Stephani charitas, quae furorem ardentissimum Sauli et Judaeorum vicit et superavit. Voluit enim Deus in Stephano quasi in Protomartyre, ceteris omnibus martyribus secuturis dare illustre fortitudinis, patientiae, innocentiae et ceterarum virtutum exemplar, ac praesertim charitatis, qua tortores suos converterent, uti fecit S. Paulus, S. Jacobus et passim alii Martyres.

Notat secundo, S. Augustinus, serm. 1 De Sanctis, efficaciam orationis S. Stephani: « Si S. Stephanus, ait, non orasset, Ecclesia Paulum non haberet: sed ideo erectus est Paulus, quia in terra inclinatus exauditus est Stephanus. » Et serm. 5, docet longe amplius Stephanum planxisse scelus hostium, quam suos dolores, ideoque pro illis tam impense et ferventer orasse: « Plus, ait, dolebat illorum peccata, quam sua vulnera; plus illorum impietatem, quam suam mortem: Et recte plus: in illorum quippe impietate erant multa quae plangi potuissent; in illius autem morte non erat quod debuisset doleri. Illorum impietatem mors sequebatur aeterna, hujus autem mortem vita perpetua. »

Nota tertio, efficacissimam esse orationem ardentem, quae funditur pro inimicis, qualis fuit haec Stephani: tum quia ipsa est actus difficillimae et eminentissimae charitatis; tum quia eam Deus nobis consuluit, imo imperavit, Matth. v, 44; tum quia injuria haec proprie tangit hominem. Si ergo is laesus, jus et actionem suam contra laedentem remittat, imo oret ut et Deus remittat, cogit quasi Deum ad remittendum: Deus enim homine longe clementior est, et videri vult. Quocirca haec Stephani oratio impetravit et quasi peperit Paulum, eumque fecit Apostolorum orbisque doctorem.

Quocirca Cardinalis Vitriaco, in Vita S. Mariae Oigniacensis, lib. II, cap. xi, scribit eam in extasi cognovisse S. Stephanum S. Pauli decollati animam excepisse, et Deo obtulisse: « Dicebat, ait Vitriaco, cum de B. Stephano Protomartyre caneret, quem paradisi rosarium appellabat, illi sub mortem oranti, Dominum pro munere dedisse S. Paulum: et S. Paulo peracto martyrio e corpore excedente, S. Stephanum adfuisse, ejusque spiritum obtulisse Domino, atque dixisse: Domine, hoc ingenti et singulari munere tu me donasti; ego vero multiplici fructu auctum tibi illud reddo. »

Oratio ergo pro inimicis apud Deum est potentissima, eumque pene cogit ad parcendum inimico; quia pure fit ad gloriam Dei, itaque e mera puraque charitate proficiscitur: nullus enim hic se miscet amor sui, vel amor naturae; quia contra naturam sua benevolentia et beneficentia tendit in hostes naturae, quibus a Deo ignosci et benefieri optat et orat, ut Deus per hoc glorificetur; uti revera haec summa est Dei gloria, puta clementia divina, qua ex inimicis suis et nostris facit amicos, imo filios et haeredes suos; quam proinde poscenti concedit Deus, qui gloriae divinae est zelotes magis quam nos, uti par est, justum et sanctum.

Probabiliter opinatur Œcumenius, non solum Saulum, sed et plures alios lapidatores Stephani, per has ejus preces veniam, gratiam et salutem esse adeptos. Hinc denique S. Stephanus singularis potensque est patronus et advocatus eorum qui suos inimicos aeque ac homines sceleratos et obduratos, uti sunt Judaei, convertere satagunt, uti multis experientiis constat; id enim ipse suo zelo, exemplo et martyrio meruit: eum ergo invocent.

Narrat Baronius, anno Christi 418, ex Severo, Episcopo Majoricae insulae, reliquiis S. Stephani Majonam (quae urbs est in Majorica) illatis, omnes Judaeos, quorum numerus erat 340, per miraculum fuisse conversos; cum nimirum viderent suis saxis, quae quotidie jaciebant in Christianos reliquias gestantes et comitantes, neminem laedi; et Dei vindicta ignem coelitus in synagogam suam immitti. Simile est quod scribit S. Augustinus, lib. XXII De Civit., cap. viii, Martialem, virum honoratum, a gentilismo ad Christianismum, cui antea semper restiterat, a genero et filia fuisse conversum per invocationem S. Stephani, perque flores ex altari S. Stephani desumptos, et capiti Martialis, cum aeger decumberet, suppositos; adeo ut deinceps perpetim in ore haberet ultima S. Stephani verba: « Christe, accipe spiritum meum. »

ET CUM HOC DIXISSET, OBDORMIVIT IN DOMINO. — Quasi mori et quiescere nequiret, nisi prius hostibus bene precatus, veniam a Deo impetrasset. Nota: S. Paulus Christianos morientes vocat dormientes, I Cor. xv, et I Thessal. v, quia eorum mors non tam mors est, quam somnus, ob spem brevi futurae resurrectionis, interim anima transeunte ad requiem et gloriam aeternam, ut in visione et fruitione Dei felix et beata conquiescat, dicatque cum Psalte, Psal. iv: « In pace in idipsum dormiam et requiescam. » Ubi S. Augustinus: « O in pace! inquit, o in idipsum! o dormiam et requiescam! » Hinc fidelium pius est mos, ut aliquo e suis moriente non dicant: Talis mortuus est, sed: Obdormivit in Domino. « Felix somnus, ait Petrus Damianus, orat. De S. Stephano, cum requie, requies cum voluptate, voluptas cum aeternitate. » Nam ut dicitur Psal. cxxvi, 2, « cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini. » Et Apoc. cap. xiv, vers. 13: « Beati mortui, qui in Domino, » id est in Domini fide, gratia et sinu, quasi viva ejus membra, moriuntur. Vide ibi dicta.

Hic fuit finis, hic triumphus, haec coronis et corona primi Christi athletae, S. Stephani, quem S. Augustinus, Nyssenus, Fulgentius, Emissenus, Chrysologus, Bernardus, Nicetas et alii suis homiliis prosecuti, miris encomiis celebrarunt. Miracula post mortem per sacra ejus lipsana et reliquias patrata magna et multa recenset S. Augustinus, lib. XXII De Civit., cap. viii, et hom. 7 De Sanctis, et Prosperus, lib. De Praedict. dimidii temp., cap. vi; Gregorius Turonensis, lib. I Hist., cap. xxxi; Gennadius, Nicetas et alii plures.

Porro jam inde ab ejus obitu, tanto in honore et cultu apud omnes fideles fuit, ut S. Clemens, lib. VIII Constit., cap. xxxiii, scribat Apostolos sanxisse, ut quotannis dies martyrii ejus publice festus celebretur. Unde sanctus Martialis, Apostolorum discipulus, altare S. Stephano in Gallia dedicavit, uti ipse testatur in epist. ad Burdegal.; cujus exemplum secutae multae aliae Gallicanae Ecclesiae nomine et titulo S. Stephani magnifica templa et basilicas erexerunt. Primus Hungarorum Rex et Martyr S. Stephanus, a S. Stephano et nomen, et regnum, et martyrii lauream est adeptus, uti habet ejus Vita 25 augusti.

Denique S. Dorotheus, in Synopsi, asserit eodem die cum Stephano occisum esse a Judaeis Nicanorem Diaconum, et insuper duo millia Christianorum. De Nicanore idem tradit S. Hippolytus, lib. De 72 Discipulis. Verum Martyrologium Romanum 10 januarii asserit Nicanorem in Cypro esse occisum. Idem habet Menologium Graecorum 28 julii, quod et addit, id contigisse sub Vespasiano.

Ito nunc, S. Stephane, ito pugil Christi, ito ad Jesum tuum, pro cujus fide et amore tantum agonem obiisti. Jesus te exspectat ut coronet, qui spectavit ut vinceres. Bonum certamen certasti, cursum consummasti, fidem servasti, accipe coronam gloriae. Ito, Martyr fortissime, in domum fortium Dei. Ito, Virgo castissime, in supernum montem Sion; sequere cum choris S. Virginum Agnum quocumque ierit, canta cum eis Canticum novum, imo illud ceteris praecine. Ito, Christi Evangelista et praeco, in aulam coelestem Christi. Ille victorem et felicem tuum spiritum excipiet. Ille tibi saxa in gemmas convertet; pro corona saxorum imponet capiti tuo coronam carbunculorum, adamantum, smaragdorum. Ille ab oculis tuis lacrymas, a vultu sudorem, a corpore cruorem omnem absterget: ille Deo Patri victorem te sistet, ut pro modico agonis tempore aeterni regni diadema accipias. Ito, Protomartyr, ceteris iter in caelum praei, viam ad triumphum sterne, sequentur te ut ducem toto orbe per omnia futura saecula, innumera Martyrum agmina. Paucis horis fortiter luctando teipsum meritis, Apostolos gaudio, fideles exemplo, Ecclesiam gloria, orbem fama, angelos exultatione, coelum civibus, paradisum Martyribus implesti et condecorasti. Eia! ex alto nos respice, ut tui certaminis vestigia fortiter sequi, itaque gloriae tuae bravium consequi mereamur. Amen.