Cornelius a Lapide

Actus Apostolorum VIII


Index


Synopsis Capitis

A morte Stephani oritur gravis Ecclesiae persecutio; unde fideles disperguntur, et Samariam convertunt, in eaque Simonem Magum: sed ille volens emere potestatem dandi Spiritum Sanctum a S. Petro increpatur. Denique, vers. 26, Eunuchus Candacis reginae a Philippo baptizatur.


Textus Vulgatae: Actus 8:1-40

1. Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia, quae erat Hierosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae, praeter Apostolos. 2. Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. 3. Saulus autem devastabat Ecclesiam, per domos intrans, et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam. 4. Igitur qui dispersi erant, pertransibant, evangelizantes verbum Dei. 5. Philippus autem descendens in civitatem Samariae, praedicabat illis Christum. 6. Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quae faciebat. 7. Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. 8. Multi autem paralytici et claudi curati sunt. 9. Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate. Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate Magus, seducens gentem Samariae, dicens se esse aliquem magnum: 10. cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quae vocatur magna. 11. Attendebant autem eum, propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos. 12. Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. 13. Tunc Simon et ipse credidit; et cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur. 14. Cum autem audissent Apostoli, qui erant Hierosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. 15. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum: 16. nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. 17. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. 18. Cum vidisset autem Simon, quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam, 19. dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum: 20. Pecunia tua tecum sit in perditionem; quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. 21. Non est tibi pars, neque sors in sermone isto; cor enim tuum non est rectum coram Deo. 22. Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua, et roga Deum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui. 23. In felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. 24. Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quae dixistis. 25. Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant. 26. Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quae descendit ab Jerusalem in Gazam: haec est deserta. 27. Et surgens abiit. Et ecce vir Aethiops, eunuchus, potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem; 28. et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam. 29. Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum. 30. Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quae legis? 31. Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. 32. Locus autem Scripturae quam legebat, erat hic: Tanquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum. 33. In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit, quoniam tolletur de terra vita ejus? 34. Respondens autem Eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo Propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo? 35. Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. 36. Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam, et ait Eunuchus: Ecce aqua, quid prohibet me baptizari? 37. Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum. 38. Et jussit stare currum; et descenderunt uterque in aquam, Philippus et Eunuchus, et baptizavit eum. 39. Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum Eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens. 40. Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream.


Versus 1: Facta Est Persecutio Magna

1. FACTA EST AUTEM IN ILLA DIE (id est illo tempore, est synecdoche) PERSECUTIO MAGNA IN ECCLESIA,ἐπὶ τὴν ἐκκλησίαν, id est in Ecclesiam, contra Ecclesiam. Ita Tigurina. Dorotheus tradit cum Stephano occisos esse bis mille Christianos, uti paulo ante dixi. Certe plures tunc occisos indicat Paulus, Act. xxvi, 20, dicens: « Et cum occiderentur, ego detuli sententiam. » Haec ergo fuit prima generalis Ecclesiae persecutio, quam moverunt Judaei hostes ejus exinde, et deinceps semper infensissimi. Ita Eusebius, in Chronico.

Multi censent hoc tempore S. Magdalenam, cum sorore S. Martha, fratre Lazaro, Maximino, Marcella et Josepho ab Arimathia (qui deinde in Britanniam trajiciens, ibi evangelizans Christum in pace quievit) a Judaeis navi sine velis et remis impositos, Dei ductu Massiliam appulisse, ibique Christi fidem propagasse. Ita ex Actis S. Magdalenae, et Historia Vaticana Baronius, tom. I Annal., et in Martyrol. 22 julii, licet Lucius Dexter in Chronico tradat tardius id contigisse, scilicet anno Christi 48, qui et subjungit: « Anno Christi 48, Maria Magdalena miraculis clara, mirifice divinis laudibus et contemplationi dedita, in Galliam migrat. » Sic et alii plures scribunt eam grandaevam, octogesimo aetatis suae anno e vita migrasse. Postquam enim apostolatu perfuncta Massilienses ad Christum convertit, instinctu Dei secessit in montem, futura saeculis omnibus poenitentiae et contemplationis exemplar; ibi per triginta annos vitam angelicam in orationibus et lacrymis egit. Hoc enim ei denuntiarat S. Michael Archangelus dicens: « Deus quem tantum, o Magdalena, concupiscis, et semper habes, te vult hunc locum lacrymis irrigare profusis, ut futuris saeculis exemplum poenitentiae perpetuo fias. » Ac iterum angelus, qui ad Purgatorii loca eam deduxerat, reponens ipsam ad crucem in Bauma, edixit, et praedixit: « Quanto tempore tuus ac noster amor Jesus, in terris te propter evixit, tanto tu quoque in hac spelunca moraberis; » uti ipsa apparens Eliae anachoretae Baumam suam incolenti narravit, teste Bartare Sylvestro Prierate apud Surium, die 22 julii. Sane Judaei prae caeteris Magdalenae, ejusque familiae infensi, ob eximium ejus in Christum amorem, et ob mirum dolorem, quem in morte Christi cruci astans ostenderat, in eam virus odii sui illico evomuisse videntur.

ET OMNES DISPERSI SUNT PER REGIONES JUDAEAE. — « Omnes, » scilicet fideles, qui erant de Ecclesia de qua praecessit: non ergo soli seniores dispersi sunt, ut videtur velle Eusebius, lib. II Hist., cap. 1, sed et caeteri; nonnulli tamen qui potentes habebant amicos, vel in latebras sese abdebant, aut periculis et carceri se offerebant, remanserunt. « Omnes » ergo intellige commode, qui scilicet facile fugere poterant, q. d. Plerique, permulti dispersi sunt, Graece διεσπαρμένοι, id est « disseminati sunt, quasi seminantes frumenta ad panem supercoelestem conficiendum; universumque orbem peragrantes, vivificae doctrinae virtutes, efficaciasque disseminarunt, » ait S. Athanasius, hom. De Fermento.

Ecce quantum bonum ex malo elicit Deus, quantam ex persecutione Ecclesiae dilatationem, et Gentium conversionem: ita « crescit adversis agitata virtus. » Unde Nyssenus, hom. De S. Stephano, docet persecutionem S. Stephani Evangelium per orbem evulgasse. Ob ejus enim caedem discipuli per alias regiones dispersi, eas converterunt; et S. Stephanus e coelo earum conversionem suis precibus impetravit, ac praecipue ut S. Paulus conversus orbem evangelizando obiret. Sic enim impiorum conatibus, quibus opera Dei impedire conantur, Deus opera sua promovet et exequitur, uti ostendi cap. IV, 28. Primo ergo dispersi sunt « per regiones Judaeae et Samariae; » sed mox inde longe ulterius se sparserunt. Testis est Lucas, cap. xi, 19: « Et illi quidem, ait, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum, et Antiochiam. » Quare Antiochiae, crescente fidelium numero, primum discipuli cognominati sunt Christiani: idem ait, vers. 26. Unde Baronius conjectat dispersorum numerum fuisse ad quindecim millia, additque illos ipsos esse quibus S. Petrus et Jacobus suas epistolas inscribunt, dicentes: « Advenis dispersionis Ponti, Galatiae, etc.; » vel: « Duodecim tribubus quae sunt in dispersione, salutem. »

Astipulatur Lucius Dexter, in Chronico, quod dedicat S. Hieronymo (illi enim fuit coaevus); sic enim habet: « Anno Christi 35, occiso lapidibus Stephano, magna persecutio Hierosolymis et confiniis exoritur: plusquam quindecim mille viri, qui praedicantibus Apostolis in Christum crediderant, fugantur. Alii ad Asiam, nonnulli ad Europam veniunt. Ex his plusquam quingenti nave Cypro educti, ad portum Carthaginensem Hispaniae pertingunt: divisi per Hispanias, mortem Christi resurrectionemque denuntiant, et Mariae vitam, ad quam frequens ex Hispania fiebat peregrinatio; totamque provinciam undique mirificis et inauditis nuntiis complent. Ex his primi a beato Jacobo eliguntur urbium Pontifices et Pastores. Dubium an omnes Judaei fuerint. Hispani praecipue Judaei mittunt legatos ad Apostolos, ut quam primum aliquis eorum veniat ad eos, qui de rebus recensitis de Christo eos verius et uberius doceat. » Unde mox addit, ad eos profectum S. Jacobum anno 37 Christi, qui fuit tertius ab ejus ascensu in coelum: « S. Jacobus, ait, Apostolus, Zebedaei filius, peragratis urbibus Hispaniae, multisque erectis Ecclesiis et Episcopis creatis ex advenis, Petrum Bracarae reliquit Episcopum; ac primum oratorium B. Virgini, ejus jussu praesentiaque super columnam Caesaraugustae erexit. » Idem tamen Dexter paulo post addit plerosque alios Apostolos tardius discessisse in provincias quae sibi obtigerant, nimirum anno Christi 41. Sic enim ait: « Ex Hispania rediens Jacobus, Galliam invisit, et Britanniam, et Venetiarum oppida, ubi praedicat, ac Hierosolymam revertitur, de rebus gravissimis consulturus B. Virginem et Petrum, Jacobus interest profectioni ad praedicandum nonnullorum Apostolorum; scilicet Matthiae, Thomae, Andreae, Philippi, Bartholomaei, Simonis, Judae et Matthaei, qui Deo duce profecti sunt hoc anno, cum eodem anno scripsisset is Evangelium. Eodem anno Joannes Theologus, comitante B. Virgine, Ephesum proficiscitur. » Additque anno sequenti, qui fuit Christi 42, Jacobum redeuntem Hierosolymam, ibidem ab Herode fuisse occisum.

Porro constat Apostolos in hac persecutione S. Stephani non fuisse dispersos. Ait enim Lucas, « praeter Apostolos. » Ex quo merito Beda hic refellit Pseudo-Melitonem, libro De Obitu B. Virginis, qui asserit anno secundo a Christi ascensione Apostolos dispersos, profectos esse in suas provincias. Dei enim consilio et protectione manserunt Apostoli Hierosolymae, ut inibi Ecclesiam a Christo et a se inchoatam fundarent et firmarent, ne Judaei eam a se dispersam et eversam criminarentur; sed potius ipsa ibidem Synagogae succederet, eamque sepeliret. Hinc rursum nonnullis parum probabile videtur, quod aliqui apud Baronium, in Martyrol., 25 julii, censent in hac dispersione S. Jacobum profectum esse in Hispaniam, ibique Hispanis non Gentilibus, sed Judaeis duntaxat, evangelizasse: fuit enim et ipse unus ex Apostolis, quos Lucas ait non fuisse dispersos. Nisi dicas unum Jacobum hic excipi. Sane Verulis in Italia valde colitur S. Maria Salome, mater S. Jacobi, quam ferunt Hierosolymis tunc eo profugisse, et labore aetateque fractam ibidem in Domino pie obdormivisse; ita Baronius et Ribadeneira in Vita S. Jacobi. Sed de hoc plura dicam cap. XII.


Versus 2: Curaverunt Stephanum Viri Timorati

2. CURAVERUNT AUTEM STEPHANUM. — Syrus, positum in arca sepelierunt. Graecum κομίζω significat curare, gestare, portare, estque subinde verbum funerale, significans mortuum efferre et sepelire. Quocirca Noster uti generalius, ita plenius vertit, curaverunt. Curare enim funus et corpus defuncti, est illud abluere, componere, ungere, vestire, loculo imponere, efferre, sepelire, justa persolvere, omnemque funeris pompam adornare. Porro Graecum συνεκόμισαν, id est « curaverunt una, » vel « pariter, » ut vertunt Pagninus et Tigurina, significat viros timoratos unanimi consensu, collatisque operis funus composuisse. Minus recte Cajetanus interpretatur, una cum persecutione eos funus S. Stephani curasse. Alii vertunt: « comportarunt, » « simul extulerunt, » uti videmus funera multis simul succollantibus efferri.

VIRI TIMORATIεὐλαβεῖς, id est pii, religiosi. Ita Pagninus et Tigurina. Nam « timor Dei » in Scriptura, idem est quod pietas, religio et cultus Dei: et « timere Deum, » est eum pie venerari et colere. Horum dux fuit Gamaliel: nam ut ipse revelavit Luciano, qui idipsum scribit in Invent. S. Stephani, Judaei corpus Stephani abjecerunt in agrum, ut a feris et volucribus voraretur; quocirca per diem et noctem ibi mansit insepultum, et a feris avibusque Dei nutu intactum; sed Gamaliel nocte sequenti misit viros fideles et religiosos, qui illud occulte ad villam suam deferrent, quae ex nomine suo dicebatur Caphargamala, viginti passuum millibus distans a Jerusalem, ibique eum posuit in monumento novo, faciens ei planctum 70 diebus.

Nota hic proprium piorum opus esse sepelire mortuos, a quo in Scriptura laudatur Tobias, et incolae Jabes Galaad sepelientes Saulem, II Reg. ii, 4. Celebratur in Martyrolog. die 8 decembris S. Eutychianus Pontifex, quod suis manibus sepelierit 342 martyres. Idem de martyribus sanxit Pius I Pontifex et Martyr anno Domini 166, epist. 2 ad Justum, Viennensem Episcopum, quae exstat tomo I Biblioth. SS. Patrum: « Cura, ait, S. Martyrum corpora, sicut membra Dei, quemadmodum curaverunt Apostoli Stephanum. » Additque: « Carceres Sanctorum visita, ne aliquis tepescat in fide. Martyria sancta Spiritu Sancto proba. Ut perseverent in fide, eis incitator insiste. Plebs universa tua sanctitate protegatur. Revelatum mihi esse scias, collega beatissime, citius me finem hujus vitae esse facturum: » sequenti enim anno martyrio est coronatus.

ET FECERUNT PLANCTUM MAGNUM SUPER EUM. — Syrus, planxerunt eum vehementer. Quaeres, quis et qualis hic planctus? Respondeo primo, fuisse luctum et lacrymas. « Quis enim, ait Chrysostomus, non plorasset, videns illum mansuetum agnum lapidari et jacere mortuum? » Plangunt enim pii suos mortuos, non quasi omnino perierint, ut mundani faciunt, qui extincto corpore de salute actum esse credunt, quos redarguit Apostolus, I Thess. iv, 1; sed ex amore et charitatis affectu, quia eorum praesentia, ope et consolatione vident se destitutos. Plangunt Stephanum, ait Œcumenius, quod se tanto profectu, tanto patrono, tanta doctrina, tantisque signis privatos conspicerent. Sic Martha et Magdalena planxerunt Lazarum, quin et Christus ipse, Joan. xi. Sic Joseph planxit Jacob, Gen. l. Israelitae Mosen, Deuter. cap. ult., et Josue, cap. ult. Hoc est quod Sapiens monet, Eccli. xxii, 10: « Super mortuum plora, defecit enim lux ejus, etc. Modicum plora super mortuum, quoniam requievit, etc. Luctus mortui septem diebus: fatui autem et impii, omnes dies vitae illorum. » Quare nullo modo mortuis compati, nec moerere, misanthropon est, Timonicum et ferinum; nimium autem dolere, muliebre et Ethnicum; moderate lugere, humanum est et pium. Porro Judaei in luctu funebri plangebant non tantum voce lugubri et lacrymis, sed et gestibus, complodendo manus, stringendo brachia, tundendo pectus, etc. Et hoc proprie significat Graecum κοπετός, a κόπτω, id est pulso, ferio. Hinc adhibebant tibicines, qui triste carmen modulantes, cierent planctum et ejulatum, ut patet Matth. ix, 23.

Secundo, planctus hic significat funebrem pompam, puta atras vestes (in funere enim omnia erant furva; unde et funus nomen accepit, ait Festus), aromata et unguenta, quibus corpus ungebant; thurificationem, lugentium catervas, taedas funebres, exequias, eleemosynarum distributionem in pauperes, convivium funebre, etc.; ad haec, orationes et sacrificia pro defuncto. Sed his non eguit Stephanus, utpote martyr: « Quoniam injuriam facit martyri, qui orat pro martyre, cujus nos debemus orationibus commendari, » ait S. Augustinus, tract. 84 in Joan. « Sic planctus magnus et fortis totius Aegypti pro Jacob: non longas imperabat Aegyptus lacrymas, sed funeris monstrabat ornatum, » ait S. Hieronymus ad Paulam, consolans eam de obitu filiae Blesillae, ubi et addit: « Grandis in suos pietas, hoc est effusae nimium lacrymae, impietas in Deum est. »

Tertio, planctus hic significat processionem cum accensis cereis, psalmodiam et hymnodiam, tum cleri, tum populi in funere, etiam Sanctorum, adhiberi solitam. Unde tradit Nicetas, orat. De Martyr. et Invent. S. Stephani, Apostolos ipsos cum frequentia fidelium, in psalmis et hymnis transtulisse et sepelivisse Stephanum, facientes planctum magnum per quadraginta dies. Sic et S. Hieronymus, epist. 53 ad Riparium, scribit Apostolos curam corpori Stephani impendisse: funus enim hoc erat non fidelis cujuslibet, sed martyris, ejusque primi et illustrissimi. Planctus ergo hic significat pompam religiosam, sed gloriosam, martyris triumpho debitam et impensam. Quocirca merito urget hunc locum S. Hieronymus pro cultu SS. Reliquiarum Contra Vigilantium, epist. jam citata: « Ergo, ait, martyrum immundae sunt reliquiae? Et quid passi sunt Apostoli, ut immundum Stephani corpus tanta funeris ambitione praecederent, ut facerent ei planctum magnum, ut eorum luctus in nostrum gaudium verteretur? » Ad planctus hujus pompam pertinet martyrium, id est martyris tumulus et monumentum, ad quod orationis causa convenire solent fideles.

Ita in Actis S. Laurentii, qui S. Stephano fuit compar et consimilis, tum diaconatu, tum fortitudine et zelo, tum martyrii gloria, legimus, eo in craticula animam Deo exhalante, convenisse S. Justinum sacerdotem, Hippolytum aliosque fideles, praesertim pauperes, in quos opes Ecclesiae jussu S. Xisti Pontificis distribuerat, eumque planxisse lacrymando, ac funebri et solemni pompa corpus ejus efferendo in agrum Veranum, ibique tumulum honorificum ei erigendo, juxta quem omnes constiterunt tribus diebus in jejuniis, vigiliis nocturnis et orationibus, poscentes ejus ope beneficia sibi dari a Domino Deo: quibus exactis, S. Justinus Missam celebravit, in qua omnes communicarunt; itaque eos dimisit, ne a persecutoribus comprehenderentur, eo quod rumor hujus conventus et pompae jam percrebresceret.

Similes fuerunt planctus et pompae funebres aliorum martyrum, uti videre est in eorum Actis. Denique huc pertinet memoria et celebritas annua S. Stephani et S. Martyrum, ab Apostolis fidelibus indicta et sancita, teste S. Clemente, lib. VIII Constit., cap. xxxiii. Similia leges de S. Polycarpo et Martyribus Lugdunensibus, apud Eusebium, lib. V Hist., cap. xv, et lib. V, cap. 1 et seq. Haec nota contra haereticos, pro cultu Sanctorum et reliquiarum eorumdem. Caute quoque hic legendus Cajetanus, qui funus hoc et planctum Stephani mere Judaicum fuisse putat. Hoc enim ex Actis liquet esse falsum.

Rursum, ex hoc loco recte Baronius tradit originem ritumque funeris Christianorum: « Exemplo, ait, Apostolorum, laudabilis in Ecclesia Dei, in curandis defunctorum corporibus consuetudo permansit, ut eadem in primis aromatibus condirentur; unde Tertullianus: Si Arabiae quaeruntur, sciant Sabaei pluris et carius suas merces Christianis sepeliendis profligari, quam diis fumigandis. Gregorius Nyssenus haec in funere Meletii: Sindones mundae, et panni serici, unguentorum et aromatum largitas, liberalitas mulieris ornatae et honestae, etc. Gregorius Nazianzenus non sine myrrha Caesarium fratrem sepelivit. De qua etiam consuetudine pristina Prudentius agit his versibus:

« Candore nitentia claro / Praetendere lintea mos est, / Aspersaque myrrha Sabaeo / Corpus medicamine servat. »

Et in fine: « Nos tuta fovebimus ossa / Violis ac fronde frequenti, / Titulumque et frigida saxa / Liquido spargemus odore. »

Rursum vero accensis cereis, cantu prosequi pompam funeris apud Christianos antiquo usu receptum esse, multis habetur testatum exemplis; ut quod habet Pontius Diaconus de funere S. Cypriani martyris his verbis: « Inde eum cereis et scholaribus in area cujusdam Candidi procuratoris magno triumpho sepultum est. » Quod insuper Gregorius Nyssenus factum tradidit in funere Meletii, cum ait: « Quomodo utrimque quasi ignei omnes continentibus facibus, tractu continuo perpetuoque fluentes, quoad oculi longissime prospicere solent, porrigebantur. » Gregorius Nazianzenus de matre sua in funere Caesarii filii gestante faces, haec habet: « Cum multiplici hymnorum cantu deducitur, celebrique pompa ad martyrum sedem affertur, sanctisque parentum manibus honoratur, matre accensas faces gestante. » Eadem plane habet cum agit de funere Constantii, in orat. 1 Adversus Julianum Apostatam. Hoc etiam idem qui supra Gregorius Nyssenus, cum meminit de funere S. Macrinae sororis testatur. Idipsum Eusebius in funere Constantini; sed et Hieronymus de funere S. Paulae, haec ait: « Translata Episcoporum manibus, et cervicem feretro subjicientibus, cum alii Pontifices cereos lampadesque, alii choros psallentium ducerent, in medio ecclesiae speluncae Salvatoris est posita. » Athanasius eadem feliciter et explicat et probat, cum ait: « Si quis diem obierit, licet in aere ponatur inhumatus, ne omiseris oleum et ceram, invocato Christo Deo ad sepulcrum accendere: accepta enim Deo sunt, plurimamque secum referunt retributionem: oleum et cera holocaustum est; incruentae vero hostiae oblatio, propitiatio est. » Quid vero Chrysostomus? « Quid, ait, ardentes quaeso, lampades sibi volunt? nonne tanquam athletas eos comitamur? Quid autem hymni? nonne glorificamus Deum, et illi gratias agimus, quia jam defunctum coronavit, et ab incertitudine sublatum penes se retinet? » Idemque alias laudatissimam Christianorum consuetudinem in celebrandis exequiis defunctorum saepe commendat. Incenso etiam thure, defunctos honorari consuevisse, idque praetermisisse piaculum grande existimatum esse, satis declarant Acta sacrosanctae Synodi Chalcedonensis: ubi recitatur libellus accusationis adversus Dioscorum, oblatus ab Ischyrione Diacono, quo inter alia datur crimini, quod ejus avaritia factum sit, ut in funere Peristeriae, piissimae feminae, quae sua legaverat sanctis locis, oblatio incensi (quantum ad ipsum pertinuit) fuerit praetermissa.

Porro, post annos 380, puta anno Christi 415, qui fuit Innocentii I Pontificis 14, Honorii Imperatoris 21, inventae sunt reliquiae S. Stephani, per revelationem Gamalielis apparentis Luciano presbytero, qui rem gestam fuse perscripsit, ex eoque Beda, Marcellinus, Gennadius, Nicephorus et Baronius, anno jam nominato. Addit Lucianus: « Joannes Episcopus Hierosolymorum (cui quasi Episcopo loci in quo erat sepulcrum, jusserat Gamaliel Luciano demandare translationem corporis S. Stephani sepulti) assumpsit secum duos alios Episcopos, Eleutherium de Sebaste, et Eleutherium de Jericho, et venerunt ad locum. Qui cum aperuissent domini Stephani thecam, statim terrae motus factus est, et tanta suavitas et fragrantia odoris inde egressa est, quantam nullus hominum se meminit vel audivisse, vel sensisse; ita ut putaremus nos in amoenitate paradisi esse positos. Multitudo namque populi aderat nobiscum, inter quos erant plurimi infirmi variis languoribus. Et ipsa hora mox de odore suavitatis ejus septuaginta tres animae curatae sunt: ab aliis fugati daemones; aliorum fons restinctus est sanguinis; alii strumis et furunculis liberati; alii a stringio sanati, alii a tertianis et quartanis; alios febris reliquit, alios morbus regius; alii a cephalea curati et hemicrania; nonnulli a viscerum occulto dolore liberati; et multas alias curationes senserunt homines, quas enumerare longum. Exosculantes sacras reliquias iterum clauserunt. Et tunc cum psalmis et hymnis portaverunt reliquias B. Stephani in sanctam ecclesiam Sion, ubi et Archidiaconus fuerat ordinatus, etc. Tunc jugis et infinita siccitas erat; sed eadem hora pluvia magna descendit, et abundanter inebriata est terra. » Haec Lucianus. Meminit ejusdem S. Augustinus, serm. 31 De Diversis: « Latuit, inquit, tanto tempore corpus ejus: processit quando Deus voluit, illuminavit terras, tanta miracula fecit: mortuus vivos facit, quia nec mortuus. » Idem enim S. Augustinus, lib. XXII De Civit., cap. viii, narrat, per reliquias S. Stephani, sex mortuos revocatos ad vitam. Nam Paulus Orosius peregrinatus in Terram Sanctam, incidens in tempus inventionis S. Stephani, reliquias ejus detulit in Africam ad S. Augustinum, qui per varias Ecclesias eas dispertitus est. Partem alteram detulit Orosius secum in Minoricam, insulam tertiam; et in suam Hispaniam: inde in Lusitaniam fuere distributae et Franciam, ubi multis claruere miraculis, teste Gregorio Turonensi, lib. De Gloria Martyr., cap. xxxiii, et lib. I Histor., cap. xxxi.

Rursum anno Domini 439, qui fuit Theodosii Junioris Imperatoris 32, Eudoxia ejus uxor, peregrinata Hierosolymam, inde reliquias S. Stephani secum detulit Constantinopolim, easque in martyrio, id est templo, S. Laurentii martyris collocavit. Ita ex Marcellino et aliis Baronius, qui et addit ex Cedreno: « Cum reliquiae dexterae manus S. Stephani essent Chalcedonem perlatae, ea ipsa nocte Pulcheria Augusta (soror Theodosii Imperatoris) S. Stephanum vidit sibi dicentem: En impetrasti quod precibus tuis petebas, et ego Chalcedonem veni. Itaque ipsa, assumpto fratre obviam sacris reliquiis profecta est, iisque in palatium illatis, munificum templum B. Stephano condidit, in eoque reliquias deposuit. » Hic verum illud quod de Christo et Christi asseclis praedixit Isaias, cap. xi, vers. 10: « Erit sepulcrum ejus gloriosum. » Et Psaltes, Psal. cxxxviii: « Nimis honorati sunt amici tui Deus. »

Porro reliquiae S. Stephani Romam translatae, in monumento S. Laurentii collocatae, nobile archidiaconorum martyrumque par, quasi geminos, eosque lucidissimos Ecclesiae oculos, urbi orbique dederunt. Ita tabulis sacris in Martyrol. consignatum est die 7 maii, ubi sic legimus: « Translatio corporis S. Stephani Protomartyris, quod, Pelagio summo Pontifice, a Constantinopoli ad urbem allatum, atque in sepulcro S. Laurentii martyris in agro Verano positum, ibidem magna piorum religione colitur. » Ferunt S. Laurentii corpus, veniente S. Stephano, per miraculum se commovisse, ac adventanti hospiti locum cessisse, illumque intra suum loculum recepisse. Ita refert Pompeius Ugonius in Station. Roman. stat. 19; Petrus de Natal., lib. IV, cap. xiii, et alii, quos citat et sequitur Octavius Pancirolius in Thesauris Romae, secundae editionis, agens de templo S. Laurentii extra muros. Estque haec fidelium Romae traditio.

Quid mirum? S. Stephanus toto orbe tot coruscavit miraculis, ut S. Augustinus, lib. XXII De Civit., cap. viii, multis recensitis, tandem multitudine victus, reliquis recensendis supersedeat. « Si enim, inquit, miracula sanitatum, ut alia taceam, modo velim scribere, quae per hunc Martyrem, id est gloriosissimum Stephanum, facta sunt in Colonia Calamensi et in nostra, plurimi conficiendi sunt libri; nec tamen omnia colligi poterunt. » Continuum vero et perenne S. Stephani miraculum est, quod sanguis ejus concretus in vitrea ampulla ex Africa Neapolim a S. Gaudioso Episcopo delatus, et nunc in ecclesia S. Gaudiosi repositus, quoties inter Missarum solemnia in altari exponitur, liquescit fluitque, ac si recens effusus esset. Testes oculati sunt cives Neapolitani.

Denique Christianis Hierosolymam invadentibus S. Stephanus eamdem tradidisse videtur. Nam ut narrat Gulielmus Tyrius, lib. VIII Belli sacri, cap. xvi et sequent., cum Christiani oppugnatione urbis defatigati recederent, et dilaberentur, « Ecce rebus desperatis adfuit virtus divina. Nam de monte Oliveti miles quidam (forte S. Stephanus, aut angelus ab eo missus), qui tamen postea non comparuit, splendidum et refulgentem ventilando clypeum, signum dabat nostris legionibus ut redirent in idipsum et congressum iterarent. Accessit oraculum viri sancti, qui habitans in monte Oliveti, praedixerat urbem illo die capiendam. » Quo signo exhilaratus dux Godefridus Bullonius, primus cum fratre Eustachio in moenia conscendit, quem alii secuti, illico ejus jussu effregerunt portam S. Stephani, quae monti Oliveti obversa est, ac per eam totum in urbem induxerunt Christianorum exercitum. Itaque a Godefrido et Christianis capta est Hierosolyma anno Christi 1099, die 15 julii, feria sexta, qua olim Christus moriens ibidem de morte hostibusque omnibus triumpharat, ut hanc Christianis de infidelibus pareret daretque victoriam.

Ecce quantam gloriam in coelo et in terra, labore et fervore septem mensium (tot enim circiter fluxerunt ab ejus diaconatu, usque ad diem vigesimum sextum decembris quo martyrium obiit) consecutus est S. Stephanus. « Consummatus in brevi explevit tempora multa. » Vere dixit ille: « Praestat mori ut leonem, quam vivere ut asinum: » praestat paucis annis vivere in fervore et efficacia heroicorum operum, quam multis in tepore, vel torpore. Christus tribus duntaxat annis evangelizans, fundavit Ecclesiam per omnia saecula duraturam. Totidem annis praedicans S. Joannes Baptista in spiritu vehementi, contrivit naves Tharsis, puta tumida et dura Judaeorum corda, ac gloriam eximiam adeptus est. S. Xaverius undecim annis apostolatu in India perfunctus, quot quantasque gentes fide imbuit? quanta patravit mira et miracula? quantum nomen et decus aeternum sibi peperit? Gaspar Barzaeus, septennio Goae et Armuziae exacto, quanta patravit? quantos labores exantlavit? quot infideles ad fidem, quot fideles ad pietatem et sanctitatem traduxit? stupet qui legit Vitam ejus scriptam a P. Nicolao Trigautio. Ex adverso quam multi Sancti initio fervidi, longitudine temporis refrixerunt, imo ceciderunt et dederunt maculam in gloriam suam, uti dedit Salomon, Tertullianus, Origenes, etc.


Versus 3: Saulus Devastabat Ecclesiam

3. SAULUS AUTEM DEVASTABAT. — Ecce Benjamin, puta Paulus oriundus e Benjamin, quasi lupus rapax saevit et furit in gregem Domini, adeo ut non tantum viros, sed et mulieres Christianas domatim perscrutetur trahatque in carceres ad tormenta et mortem, uti ipse conversus confitetur cap. XXII, vers. 4. Quod enim nos habemus « per domos, » graece est κατὰ τοὺς οἴκους, quod Tigurina vertit « domesticatim »; Pagninus, « per singulas domos »: scrutabatur ergo singulas domos et angulos, ut Christianos persecutionem fugientes et latebras quaerentes reperiret et raperet ad vincula, perinde ac faciunt modo praetores et lictores Catholicorum in Anglia.


Versus 4: Qui Dispersi Erant Pertransibant Evangelizantes

4. QUI DISPERSI ERANT, PERTRANSIBANT, EVANGELIZANTES. — Ecce quam provide pieque primi illi fideles, Dei instinctu, bona sua vendiderunt pretiumque ad pedes Apostolorum deposuerunt, cap. iv, vers. 34: alioqui enim illa in hac persecutione diripuissent Judaei; ac fideles occupati ut ea tutarentur, venderent vel conservarent, non fuissent expediti ad fugam, ut dispersi evangelizarent aliis gentibus. Nunc autem iis venditis, expedite fugiunt et evangelizant, dicuntque illud Biantis: « Omnia mea mecum porto. »


Versus 5: Philippus Descendens in Civitatem Samariae

5. PHILIPPUS — non Apostolus, ut vult Polycrates apud Eusebium, lib. V Histor., cap. xxiv: Apostoli enim manserunt Hierosolymis, uti Lucas dixit vers. 1; sed Diaconus, cap. vi, vers. 5, primus a S. Stephano ejusque haeres, ait Glossa. Unde non potuit imponere manus Samaritis; sed ad hoc, vers. 14, mittuntur apostoli Petrus et Joannes. Hic tamen Philippus, licet Diaconus, vocatur subinde Apostolus, ut a Tertulliano, lib. De Baptismo, cap. viii; S. Augustino, lib. I De Doctrina Christiana, in Proemio, et aliis, quia circumibat regiones evangelizando. Sic et Paulus, Barnabas aliique similes vocantur Apostoli, etiamsi non fuerint e numero duodecim Apostolorum. Porro ex hac evangelizatione, quam Philippus primus fecit in Samaria, Evangelistae nomen accepit, cap. xxi, vers. 8; ita Baronius.

Descendens. — Jerusalem enim altiori loco sita erat, quam Samaria.

IN CIVITATEM SAMARIAE, — hoc est in Samariam civitatem, quae erat metropolis provinciae Samariae, aeque ac regni Israel, sive decem tribuum, ac proinde illi nomen suum dedit. Distat a Jerusalem sedecim leucis: sita erat in monte Someron, a quo et nomen accepit: uti et mons a suo possessore Semer, III Reg. xvi, 24. Postea in honorem Augusti Caesaris, cui illam dedicavit Herodes Ascalonita, sive Infanticida, appellata est Σεβαστή, id est Augusta: fuit enim in fabricis murorum, domorum, palatiorum, aeque ac opibus et deliciis magnifica et superba. In hac sepulti sunt Eliseus et Abdias prophetae, item Joannes Baptista, ad quorum sepulcra cum pervenisset S. Paula, multis intremuit consternata mirabilibus. Nam videbat daemones variis rugire cruciatibus, et ante sepulcra Sanctorum homines energumenos ululare more luporum, vocibus latrare canum, fremere leonum, sibilare serpentum, mugire taurorum, alios rotare caput et post tergum terram vertice tangere, ait S. Hieronymus in Epitaphio S. Paulae, et in Abdiae cap. 1.

PRAEDICABAT ILLIS CHRISTUM. — Praecepit Christus ut se vivo non praedicarent Gentibus, nec Samaritis, Matth. x, 5; sed iturus in coelum permisit, imo praecepit iis praedicari Evangelium, Actor. 1, 8. Primi ergo post Judaeos fidem Christi suscepere Samaritae, quia et ipsi inter Judaeos generali nomine censebantur, etsi ab eis in fide et religione, uti regno, ita et schismate essent divisi a Jeroboam, primo eorum rege, subducente se suosque a Roboam, filio Salomonis. Unde et Christus vivens in transitu, biduo eis praedicaverat multosque converterat, Joan. cap. IV, 40. Missum fuisse Philippum Samariam praedicatum ab Apostolis, tradit S. Cyprianus, epist. 37 ad Jubaianum.


Versus 6: Intendebant

6. INTENDEBANT, — non tantum audiendo, sed et credendo. Ita Syrus, et patet ex sequent.


Versus 7: Multi Qui Habebant Spiritus Immundos

7. MULTI ENIM EORUM QUI HABEBANT SPIRITUS IMMUNDOS. — Ita lege cum Romanis, id est multi spiritus habentium spiritus, hoc est, multi spiritus daemoniacorum, sive energumenorum, clamantes exibant, scilicet ex daemoniacis, sive energumenis. Adjectivum ergo « multi » non refert substantivum « homines habentes spiritus, » puta energumenos, sed « spiritus, » quod sequitur; hoc ergo hic subauditur, et repetendum est. Nec enim spiritus ex seipso, sed ex energumeno egreditur. Noster legit πολλά, videlicet πνεύματα, id est multi spiritus in nominativo; jam legunt πολλῶν, in genitivo, id est « multorum, » quod clarius se nonnulli vertere putant hoc modo: « Multorum enim habentium spiritus immundi clamantes exibant. » Unde Pagninus et Tigurina vertunt: « Spiritus enim immundi e multis, qui illis tenebantur, exibant. » Sed sensus omnium eodem redit. Est hebraismus: Hebraei enim saepe rei magis quam verbis intenti, verbum aliquod ex iis quae praecedunt vel sequuntur, intelligendum relinquunt.


Versus 9: Simon, Qui Ante Fuerat Magus

9. Simon, qui ante fuerat (et etiamnum erat, ut mox patebit, sed exterius simulabat se velle converti fierique Christianum) in civitate Magus. Graece, μαγεύων, id est magiam exercens, magica patrans opera, magicas praestigias ostentans et seducens. Est hendiadys, q. d. Magicis suis artibus erat seducens multos. Graece est, ἐξιστῶν τὸ ἔθνος, id est obstupefaciens et quasi in extasin rapiens vulgus. Noster, vers. 11, vertit, « dementans. »

DICENS SE ESSE ALIQUEM MAGNUM, — puta Prophetam, vel angelum, aut semideum, imo Deum et Dei Filium. Unde S. Hieronymus, in cap. xxiv S. Matthaei, ait Simonem hunc in tantam prorupisse superbiam, ut diceret: « Ego sum sermo Dei, ego sum speciosus, ego paracletus, ego omnipotens, ego omnia Dei. » Et S. Augustinus, lib. De Haeres., cap. 1, ait eum se vocasse Christum et Jovem, id est Messiam Judaeorum et Deum Gentium, ut ab utroque haberetur Deus. Addit S. Augustinus: « Dixerat, inquit, se in monte Sina legem Moysi in persona Patris dedisse Judaeis; tempore Tiberii in Filii persona putative apparuisse; postea se in linguis igneis Spiritum Sanctum super Apostolos venisse; Christum autem nec venisse, nec a Judaeis quidquam pertulisse. » Ubi adverte quaedam ex his dixisse post auditum Evangelium et susceptum baptismum. Nam ante illud nesciebat, utpote Judaeus et Samarita, imo nec audierat nomen Paracleti, aut Verbi vel sermonis Dei; sed utrumque didicerat a Philippo et Apostolis evangelizantibus, a quibus baptizatus, factus est apostata et haereticus, imo haeresiarcha, isque omnium qui post Christum extiterunt, primus. Unde a S. Ignatio, epist. ad Trallianos, vocatur « primogenitus Satanae; » ac a S. Augustino, Epiphanio, Philastrio et aliis qui scribunt de haeresibus, inter haeresiarchas primo loco collocatur. Illo ergo Mago, qui cum daemone rem habebat, duce et chorago glorientur Lutherus, Calvinus caeterique haeresiarchae, qui pariter daemones, partim visibiliter, partim invisibiliter familiares habuerunt, ab eoque sua dogmata hauserunt, uti ostendi I Timoth. cap. IV, 1. Hinc et a priscis haereticis, Simonis asseclis, puta Marco, Menandro, Basilide, Carpocratianis, Gnosticis, cultam fuisse magiam, testatur S. Irenaeus, lib. I, cap. viii; Epiphanius, Contra Gnosticos; Tertullianus, lib. De Praescript., aeque ac a modernis nostris eadem laudatur et defenditur. Sane Lutherus, haeresum hujus aevi pater et princeps, lib. De Missa angulari, saxonice scripto, palam profitetur sibi notum et familiarem esse malum spiritum, seque cum eo plus quam modium salis comedisse. Idem refert Jacobus Lingaeus in Vita Lutheri.

Rursum nota hic superbiam esse fontem haeresis; haec enim Simonem impulit ut talia et tanta de se jactaret, seque faceret Deum. Eadem impulit caeteros haeresiarchas ad commiscendum novos errores, ut eorum haberentur inventores, in eosque post se ducerent discipulorum agmina. Proprium ergo signum et quasi stigma haeretici est superbia; aeque ac orthodoxi, praesertim doctoris, est humilitas. Hic enim sequitur S. Petrum et Paulum, qui fuerunt humillimi, imo Christum qui « cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, » id est non rapuit divinitatem, uti fecit Simon; « sed semetipsum exinanivit in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, » Philipp. II, 7. Denique vide hic odium diaboli in Christum et Ecclesiam, et ex adverso Christi virtutem omnia ejus tela superantem. Diabolus enim hostes Christo suscitavit, Annam, Caipham, Scribas et Pharisaeos: aemulos vero, Theodam in Judaea, Judam Galilaeum in Galilaea, Simonem hunc in Samaria, Apollonium Thyanaeum in Asia; sed hos omnes supplantavit sua sapientia, sanctitate et miraculis Christus ejusque Apostoli. Idem respectet vir sanctus et zelosus qui magna molitur, cogitet se diabolum totumque infernum ad duellum provocasse: virtutis enim comes est invidia, tum diaboli, tum hominum malevolorum. Ubi recte advertit Baronius daemonem esse simiam Christi. Sicut enim Christus primum Apostolorum suorum creavit Simonem, quem deinde vocavit Petrum, ita diabolus primum ei antagonistam, suum pseudoapostolum opposuit Simonem Magum, ideoque Simon Petrus a Christo et Apostolis destinatus est Samariam, ut Simonem Magum profligaret.

Symbolice: Simon Magus, puta superbus et insipiens, se jactat esse aliquem, cum sit nullus et nihil. Ex adverso humilis et sapiens dicit se esse nullum et nihil, cum per Deum sit omnia. Sapuit hoc prudens Ulysses, qui vocando se Nullum, Pelopum manus evasit. Nam, ut narrat Homerus, Odyss. IX, Ulysses cum sociis captus a Polyphemo Cyclope, petensque ab eo gratiam libere redeundi in patriam, rogatus a Polyphemo « quod ejus esset nomen? » respondit: Οὖτις, id est « Nullus vocor. » Cui Polyphemus: « Ego, inquit, Nullum sociorum suorum ultimum comedam, alios vero prius: hoc nostrum munus habeto. » Ulysses ergo Polyphemum inebriavit ebriumque exoculavit. Evigilans ille exclamat advocatque alios Cyclopes dicens: « Adjuvate, Nullus me per dolum excaecavit. » Cui illi: « Si nullus tibi soli existenti vim affert, morbum magni Jovis non est evitare, » q. d. Si nullus hominum, sed Jupiter te ferit, nolumus contra Jovem pugnare, ut tibi opem feramus. Ita evasit Ulysses tectus pelle arietis. Simili modo humilis Cyclopum, id est daemonum, manus evadit. Unde S. Antonius, cum vidisset totum mundum usque ad coelum plenum laqueis daemonum, et anxius rogaret, « Quis hos laqueos evadet? » audivit, « Humilitas. » Ita S. Athanasius, in ejus Vita.


Versus 10: Hic Est Virtus Dei Quae Vocatur Magna

10. HIC EST VIRTUS DEI, QUAE VOCATUR MAGNA. — Tigurina, « iste est potentia Dei illa magna, » q. d. Simon est Dei potentia, non qualis qualis, sed maxima et sublimissima. Unde Theodoretus, lib. I De Fabulis haeret., asserit Simonem se vocasse infinitam potentiam, id est Deum omnipotentem. Et Clemens Romanus, lib. II Recog., « Excelsam virtutem supra creatorem Deum. » Audi Tertullianum, lib. De Praescript., cap. xlvi: « Simon Magus, inquit, ausus est summam se dicere virtutem, id est summum Deum: mundum autem ab angelis suis institutum, etc. Post hunc Menander, discipulus ipsius, similiter Magus, eadem dicens quae Simon ipse: quidquid se Simon dixerat, hoc se Menander esse dicebat, negans habere posse quemquam salutem, nisi in nomine suo baptizatus fuisset. » Et Irenaeum, lib. IX, cap. xx: « Hic (Simon Magus) a multis quasi Deus glorificatus est, et docuit semetipsum esse, qui inter Judaeos quidem quasi Filius Dei apparuerit in Samaria, quasi Pater descenderit, in reliquis vero Gentibus quasi Spiritus Sanctus adventarit. Esse autem se sublimissimam virtutem, hoc est, eum qui sit super omnia Pater. Hic Selenem quamdam secum circumducebat, dicens hanc esse primam mentis ejus conceptionem, per quam initio mente concepit Angelos facere et Archangelos, » etc. Vide hic ingenium haeresiarcharum, nimirum quam carnales sint et mulierosi. Pergit Irenaeus de Simone docente: « Cum angeli moderarentur mundum, eo quod unusquisque eorum concupisceret principatum, se venisse ad rerum emendationem, et descendisse transfiguratum et assimulatum virtutibus, et potestatibus, et angelis, ut et in hominibus homo appareret, cum non esset homo, et passum in Judaea putatum, cum non esset passus. Prophetas autem e mundi fabricatoribus angelis inspiratos, dixisse prophetias: quapropter nec ulterius curarent eos hi, qui in eum et Selenem ejus spem habeant, et ut liberos agere quae velint: secundum enim illius gratiam salvari homines, sed non secundum opera justa. » Haec fecit post susceptum baptismum, seque pro Christo ipso substituit. Hunc fastum didicit Simon a patre suo diabolo, de quo S. Antonius apud S. Athanasium: « Vidi, inquit, aliquando diabolum excelsum corpore, qui se Dei virtutem et providentiam ausus est dicere, et ait ad me: Quid vis ut a me tibi donetur, Antoni? At ego sputum vi maxima in os ejus ingeminans, totum me Christi nomine armatum in eum ingessi; et statim ille procerus aspectu inter medias manus exolevit. »


Versus 11: Propter Quod

11. PROPTER QUOD, — id est eo quod, propterea quod: patet ex Graeco.


Versus 12: De Regno Dei

12. De regno Dei. — Regnum Dei est Ecclesia tum militans, in qua Deus per gratiam regnat in fidelibus; tum triumphans, in qua Deus in iisdem regnat per gloriam. Utrumque praedicavit Philippus et Apostoli.

IN NOMINE JESU CHRISTI BAPTIZABANTUR. — Ita Romana, q. d. Baptizabantur baptismo, non Joannis, non Pharisaeorum, sed Christi, in quo inter caeteras personas S. Trinitatis, invocatur nomen Filii Dei, puta Jesu Christi. Vide dicta cap. II, vers. 38.

Aliter haec legunt et dispungunt Graeci codices moderni, nimirum: « Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et de nomine Jesu Christi, baptizabantur »: ita Tigurina, Pagninus et alii. Sic quoque accipi et dispungi potest nostra versio Latina, si ante « baptizabantur » ponas comma. Tunc enim erit sensus, q. d. Cum credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, scilicet illud acquirendum esse in nomine, id est per fidem et invocationem nominis Jesu Christi, baptizabantur.


Versus 13: Tunc Simon et Ipse Credidit

13. Credidit, — nota, id est simulavit se credere, tum ne a suis discipulis Philippo credentibus desereretur, tum ut potestatem loquendi variis linguis et faciendi miracula acciperet, sicut videbat eam accepisse Philippum et fideles in baptismo. Audi Eusebium, lib. II Hist., cap. 1: « Simon callide se in Christi religionem insinuavit, et usque eo fidem in Christum veteratorie simulavit, quoad baptismatis lavacro tinctus est, » additque idem suo adhuc tempore factitari solitum ab ejus asseclis Simonianis. Hinc S. Augustinus, tract. 6 in Joannem, ait quod Simon ut corvus ingressus sit in Ecclesiam. Idem censent S. Hieronymus, scribens in cap. xvi Ezech.; Irenaeus, lib. I, cap. xx; S. Gregorius, in Psal. iv poenitentiali; Ambrosius, lib. II De Paenit., cap. iv; Cyrillus Hierosolymitanus, Cathech. 3; Chrysostomus, hom. 60 ad Populum, qui ait Simonem accessisse ad fidem et Ecclesiam, sicut Judas in ultima coena accessit ad Eucharistiam.

Nota: Scriptura saepe loquitur more hominum, iis enim se accommodat: homines autem judicant et loquuntur de rebus et personis prout exterius apparent, interiora enim et arcana cordis perspicere nequeunt. Sic ergo Simon hic dicitur credidisse, quia exterius profitebatur se credere; esto id fingeret, et revera interius in corde non crederet.

VIRTUTES,δυνάμεις, id est opera potentia et miraculosa. Vide dicta cap. II, vers. 22.

ADMIRABATUR, — tum quia majora faciebat Philippus, quam ipse Simon; tum quia miracula Philippi vera erant et realia, Simonis autem pleraque erant praestigiae, quibus oculis hominum illudebat, ut videretur facere quod revera non faciebat; tum denique quia videbat in baptismo Philippi visibiliter in baptizatos descendere Spiritum Sanctum in specie ignis, linguarum, etc. Quod sane uti novum et divinum, summe erat stupendum et reverendum. Quid enim mirabilius, quid majoris dignationis, quid optabilius, quam Deum omnipotentem in hominem descendere, in eo inhabitare, loqui, operari?


Versus 14: Miserunt Petrum et Joannem

14. MISERUNT. — Mittitur hic Petrus, non tanquam minor, cui jubeatur; sed ut caput et superior, qui rogatur, ut hoc iter tam sanctum et arduum, ad Dei gloriam et Ecclesiae propagationem, capessat, quomodo respublica rogat regem, ut proficiscatur ad legationem maximi momenti: ut cum S. Leo Pontifex, ut votis fidelium satisfaceret, profectus est ad Attilam, ejusque furorem a Romana Ecclesia avertit. Sic Pater misit Filium in mundum, et cum eo misit Spiritum Sanctum in Pentecoste; esto omnes tres personae in divinis, auctoritate et gloria sint pares. Unde Cajetanus: « Petrum, inquit, Apostoli mittunt, non imperio, sed fraterna charitate ac impulsione, ut multi fratres mittunt quandoque majorem; et capitulares mittunt Episcopum ad Papam, vel Caesarem. » Porro mittitur Petrus potius quam alius, tum ut quasi pastor Ecclesiae in eam gentem externam recipiat; tum ut quasi caput omnium, Samaritas uniat Judaeis, a quibus ante implacabili schismate dissidebant; tum ut se opponat Simoni Mago et primo haeresiarchae futuro.


Versus 15: Oraverunt Pro Ipsis

15. ORAVERUNT PRO IPSIS, — ut scilicet ipsi congrue se disponerent ad sacramentum Confirmationis, utque in eo super eos visibiliter descenderet Spiritus Sanctus.

UT ACCIPERENT SPIRITUM SANCTUM, — puta plenitudinem Spiritus Sancti, per signum visibile, de quo mox: alioqui enim jam in baptismo invisibiliter acceperant Spiritum Sanctum, per gratiam sanctificantem. Unde sequitur:


Versus 16: Nondum in Quemquam Illorum Venerat

16. NONDUM ENIM IN QUEMQUAM ILLORUM VENERAT. — Graece ἐπιπεπτωκώς, id est erat illapsus, puta per signum visibile: licet enim Spiritus Sanctus visibiliter illapsus sit in baptismo super primos credentes, ad primas conciones S. Petri, cap. II, vers. 41, et cap. iv, vers. 4, atque in Cornelium ejusque familiam, mox ut credidit ante baptismum, cap. x, vers. 44, tamen id non fuit baptismo proprium, ideoque rarum, ac forte concessum duntaxat S. Petro ob primatus apicem. Unde nec hic in baptismo Samaritarum, nec vers. 38 in baptismo Eunuchi, nec alibi legimus in baptismo visibiliter datum fuisse Spiritum Sanctum; sed id reservatum est sacramento Confirmationis, utpote in qua confertur robur et plenitudo Spiritus Sancti, ad libere profitendum et praedicandum fidem Christi, ut patet vers. seq., et cap. xix, vers. 5 et 6.

Notat Epiphanius, lib. 1, haeres. 9, Samaritarum haeresim fuisse non esse Spiritum Sanctum, itaque eo mitti Petrum, ut eam evellat, non tam argumentis, quam reipsa per Confirmationis sacramentum, visibiliter conferendo eis Spiritum Sanctum.


Versus 17: Tunc Imponebant Manus Super Illos

17. Tunc imponebant manus super illos, — conferendo illis sacramentum Confirmationis. Ita passim Doctores contra Calvinum, qui negat Confirmationem esse Sacramentum, aitque hanc manus impositionem fuisse meram orandi pro aliquo caeremoniam. Vide Bellarminum de hoc Sacramento. Et patet: quia per hanc manus impositionem accipiebant Spiritum Sanctum, qui est effectus Sacramenti.

Nota hic primo, solius Episcopi esse conferre hoc Sacramentum. Unde Philippus Diaconus id non poterat, sed ad hoc vocavit Episcopos, puta Petrum et Joannem. Ita definit Concilium Florentinum in formula unionis Armenorum; et Tridentinum, sessione VII, can. 3. In necessitate tamen Summus Pontifex potest presbyterum auctorare facereque ministrum sacramenti Confirmationis, uti S. Gregorium fecisse legimus, lib. IV, epist. 33. Vide Franciscum Suarez, De Sacram. Confirm. Porro in tribus Sacramentis imponitur manus, scilicet in Ordine, Poenitentia et Confirmatione; de qua hic agi patet ex eo quod conferebatur recens baptizatis.

Nota secundo: Dubium est an Petrus et Joannes hic adhibuerint chrisma, an vero per solam manus impositionem contulerint hoc Sacramentum. Utrumlibet est probabile: nonnulli Doctores propendent in hoc quod non adhibuerint chrisma, dispensante in hoc Deo, eo quod tunc loco chrismatis esse ipsum visibile signum, per quod illabebatur in confirmandos Spiritus Sanctus. Ita S. Thomas, Bonaventura, Scotus, Durandus, Gabriel, Richardus, Paludanus et Soto, in IV, dist. VII, Suarez et alii. Favere videtur Concilium Florentinum, dum ait sacramentum Confirmationis successisse loco manus impositionis Apostolicae.

Verum longe probabilius est, imo quasi certum, nunquam Apostolos hoc Sacramentum sine chrismate exhibuisse, ut docet Hugo de S. Victore, lib. II De Sacram., part. VII, § 2, et Waldensis, tom. II, cap. cxiii. Et probatur primo, quia in caeteris Sacramentis non habuerunt istam libertatem, neque alia Sacramenta sine sua ordinata materia administraverunt. Secundo, quia nullus veterum dicit illos hoc Sacramentum vario modo administrasse, nempe nunc per solam manus impositionem, nunc per chrismatis unctionem, cum tamen multi dicant illos usos fuisse chrismate, ut S. Dionysius, cap. IV Eccl. Hier.; Clemens Romanus, lib. VII Constit. Apostolic., cap. XLIV; Fabianus Papa, epist. 2, denique ipse S. Thomas, III part., Quaest. LXXII, art. 2. Tertio, quia sub nomine impositionis manuum commodissime simul comprehendimus unctionem, etiamsi non exprimatur, ut docent Hugo et Waldensis supra. Nam qui inungit, manus imponit: quia « manus imponere » phrasi hebraica significat « tangere. » Unde Marci III, 2, cum quidam petiissent a Domino, ut lunatico manus imponeret, ipse id fecit digito tangens linguam ejus et aures. Vide Pagninum in verbum samach, quod significat ungere, imponere, confirmare, fulcire, stabilire, seu tangere ad fulciendum. Sic dicitur, Sap. viii, 12: « Manus ori suo imponent, » id est apponent. Quarto, quia Patres qui uno loco dicunt Spiritum Sanctum dari manus impositione, iidem alio loco dicunt dari unctione chrismatis: tanquam haec duo pro eodem habentes, vel alterum in altero per compendium intelligentes, ut patet in testimonio Tertulliani mox citando, ubi meminit unctionis, signationis et manus impositionis. Idem autem, lib. I Contra Marcionem, solum exprimit unctionem; Cyprianus, epistola 70, solum meminit unctionis; epist. autem 72, vocat manuum impositionem; et tamen idem significat. Accedit, quod Apostoli facile potuerint habere oleum et balsamum, utpote quod in Judaea nascitur illique est proprium: ex oleo autem et balsamo conficitur chrisma. Cur ergo illud a Christo sancitum omisissent, ubi nulla urgebat causa vel necessitas? Secus est de libro Evangeliorum: hunc enim adhibere non potuerunt in ordinatione primorum Diaconorum, eo quod ille necdum esset conscriptus. Quinto, quia Patres, quando dicunt solos Episcopos dare Spiritum Sanctum per unctionem chrismatis, id probant ex hoc loco Act. viii et xix, ubi soli Apostoli manus imponebant: ergo aperte significant in illa manus impositione fuisse comprehensam chrismatis unctionem. Vide Cyprianum, epist. 73; Innocentium, epist. 1, et Damascenum, epist. 4. Sexto, quia familiare est Scripturae res multas conjungi solitas per compendium perstringere, una tantum expressa, ut, Act. viii et xix, dicit Lucas Apostolos baptizasse in nomine Christi, relinquens nobis alias personas cointelligendas; Act. viii, dicit Eunuchum a Philippo baptizatum, cum dixisset: « Credo Filium Dei esse Jesum; » tamen non est dubitandum quin de aliis multis fuerit interrogatus Eunuchus.

Dices: Concilium Florentinum, in Instruct. Armen., dicit, loco impositionis manuum Apostolorum, dari nunc in Ecclesia Confirmationem; et Innocentius III, cap. Cum venisset, tit. De S. Unctione, dicit per frontis chrismationem designari manus impositionem Apostolorum. Respondeo, non distinguunt isti ritum a ritu, sed tantum modum loquendi a modo loquendi: nam solum volunt dicere idipsum quod Apostoli faciebant, cum dicebantur manus imponere, nunc facere Episcopos, cum dicuntur confirmare: quod enim tunc vocabatur manus impositio, nunc vocatur Confirmatio; quanquam sit idem prorsus Sacramentum. Quod hoc velint dicere clarissimum est, si loca inspiciantur: alioquin dicerent tempore Apostolorum non fuisse sacramentum Confirmationis.

ET ACCIPIEBANT SPIRITUM SANCTUM. — Nam sacramento Confirmationis datur plenitudo gratiae acceptae in baptismo. Unde S. Cyprianus, epist. 73 ad Jubaianum, illud vocat « signaculum Dominicum quo Christiani consummentur; » ut qui antea erant fideles, jam fiant milites, athletae et pugiles Christi. Et S. Melchiades, epist. ad Episcop. Hisp.: « In Baptismo, inquit, regeneramur ad vitam, in Confirmatione armamur ad pugnam. » Et S. Urbanus, in Epist. Decret.: « Omnes, inquit, fideles per manuum impositionem Episcoporum, Spiritum Sanctum post baptismum accipere debent, ut pleni Christiani inveniantur. » Quocirca S. Cornelius Pontifex, epist. ad Fabianum Antioch., apud Eusebium, lib. VI Hist., cap. xxxiii, agens de Novato: « Non fuit, inquit, signaculo chrismatis consummatus; unde nec Spiritum Sanctum potuit promereri. » Et S. Dionysius, Eccl. Hier., cap. II, p. 3: « Perficiens, ait, illa unctio facit perfectum. » Pulchre vero Tertullianus, lib. De Resur. carnis, cap. VIII, paucis totum Sacramenti hujus ritum, puta unctionem, signum crucis et manus impositionem perstringit: « Caro, inquit, ungitur, ut anima consecretur; caro signatur, ut anima muniatur; caro manus impositione adumbratur, ut anima Spiritu illuminetur. »

In sacramento Confirmationis datur Spiritus Sanctus: Primo, quia datur augmentum gratiae acceptae in baptismo, ac consequenter virtutum omnium. Unde Eusebius Emissenus (vel quisquis est Auctor, certe priscus est et gravis), hom. De Pentecoste: « Spiritus Sanctus, inquit, qui super aquas baptismi salutifero descendit illapsu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in Confirmatione augmentum praestat ad gratiam. »

Secundo, quia datur in eo plenitudo septem donorum Spiritus Sancti, ac praesertim ingens robur ad luctandum cum diabolo. Audi S. Cyprianum (vel quisquis est Auctor), tract. De Cardinal. Christi operibus: « Hujus unctionis beneficio, et sapientia nobis, et intellectus divinitus datur, consilium et fortitudo coelitus illabitur; scientia, et pietas, et timor inspirationibus supernis infunditur. Hoc oleo uncti cum spiritualibus nequitiis colluctamur. » Unde forma sacramenti Confirmationis est haec: « Consigno te signo crucis et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. » Quocirca in historiis legimus saepe energumenos in susceptione hujus Sacramenti a daemone fuisse liberatos. Idipsum quoque testatur Nazianzenus, orat. in Julian.; Lactant., lib. IV, cap. xxvii; Prudentius, in Apotheosi. Quin et S. Bernardus, in Vita S. Malachiae, sic scribit de ejus praeceptore, Malcho Episcopo: « Puerum mente captum ex his quos lunaticos vocant, inter confirmandum sacra unctione curavit. » Ex adverso Eusebius, lib. VI Hist., cap. xxxv, vel juxta aliam editionem, xxxiv, scribit Novatum rejicientem hoc Sacramentum a daemone fuisse correptum; et cum esset presbyter, in persecutione prae metu negasse se esse presbyterum. Rursum Gregorius Turonensis, lib. I De Gloria Martyr., cap. XLI, narrat artes magicas, per praesentiam cujusdam Christiani qui chrismate confirmatus erat, fuisse irritatas et discussas.

Tertio, datur animus et fortitudo ad intrepide profitendam fidem, praesertim in persecutione et martyrio. Unde ejus virtute Martyres de tyrannis, tormentis et morte triumpharunt: qua de re inter alia illustre est exemplum Aproniani, qui, cum esset commentariensis, et Sisinnium Diaconum praesidi examinandum sisteret, vocem e coelo audivit: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est a constitutione mundi; » qua voce conversus, a Sisinnio baptizatus, et a Marcello Papa confirmatus, ad martyrium vocatus, fortiter ejus agonem obiit, uti habent ejus acta apud Surium 16 januarii.

S. Bonifacius, Germanorum apostolus in Frisia, dum a se baptizatos Confirmationis sacramento munire parat, a Frisiis trucidatus, ejus fidem prior ipse eo confirmatus, suo sanguine confirmavit. Ita habet ejus Vita apud Surium die 5 junii.

Quarto, saepe Deus per hoc Sacramentum patravit miracula, quae sunt opera Spiritus Sancti et gratiae gratis datae. Praeter ea quae jam recensui, S. Rembertus, secundus Bremensis Archiepiscopus, ante annos 800, cum in Sueciam profectus esset et ibi Pontificali more sacro chrismate caecum inunxisset, illi visum restituit. Ita habet ejus Vita apud Surium 4 februarii.

Sic et Faro, Meldensis Episcopus, puerum caecum confirmans illuminavit, ut habet ejus Vita apud Surium 5 octobris.

Memorabile est quod scribit Optatus Milevitanus, lib. II Contra Donatistas, nimirum ampullam sacri chrismatis a Donatistis impie violatam, et per fenestram praecipitatam, ab angelis fuisse exceptam, ne frangeretur aut laederetur.

Fideles ergo mature curent suos filios confirmari, ut haec Spiritus Sancti dona percipiant; Episcopi vicissim diligentes sint, ut illud suis impertiant, illoque suas, imo Christi oves obsignent et confirment. Celebre est exemplum S. Maurilii, Episcopi Andegavensis, qui vocatus ad quemdam puerum moribundum confirmandum, paululum tardans reperit puerum jam defunctum. Quare hanc suam, ut ipse dicebat, negligentiam multis annis luxit, ac relicto episcopatu, secreto fugiens longam et molestam peregrinationem suscepit, uti refert Venantius Fortunatus in ejus Vita.


Versus 18: Cum Vidisset Simon

18. Cum vidisset. — Recte hinc infert S. Chrysostomus visibili signo, puta ignis, linguarum ignearum, columbae, aut quo simili tunc in fideles confirmatos descendisse Spiritum Sanctum: unde et visibiles, id est sensibiles, ejus affectus emanabant, ut quod loquerentur variis linguis, quod prophetarent, quod jubilarent, psallerent, concionarentur supra captum hominum, quasi enthusiasmo Spiritus Sancti acti et impulsi. Quocirca Simon Magus pecunia voluit idipsum emere ab Apostolis, scilicet ut non tantum ipse reciperet Spiritum Sanctum, sed ut et aliis quoque eumdem communicare, imo vendere posset, longe utique majori tum pecuniae, tum honoris et gloriae pretio. Ita Œcumenius et S. Cyprianus, serm. De Jejunio et Tentatione. Multi enim ingens ei dedissent pretium, si per impositionem manus conferendo Spiritum Sanctum, contulisset pariter ipsis donum loquendi variis linguis, revelandi arcana et futura, explicandi S. Scripturam (haec enim multi ambiunt magnique aestimant), uti faciebant Apostoli.

Hinc sequitur Simonem saltem implicite (forte etiam explicite) ambivisse et voluisse emere Episcopatum: quia solorum Episcoporum est imponere manus, et hac impositione conferre Spiritum Sanctum in sacramento Confirmationis et Ordinis; hanc autem potestatem conferendi Spiritum Sanctum emere volebat Simon. Rursum cupiebat superbus Simon inter suos Samaritas excellere et eminere quasi propheta et vir divinus, uti hactenus per magicas artes excelluerat. Quare videtur voluisse a S. Petro creari Hierarcha et Episcopus Samariae; unde ab eo hodie qui emunt episcopatus et beneficia, vocantur Simoniani vel Simoniaci. Ita Bellarminus, lib. IV De Notis Eccl., cap. xiii: « Constat, ait, ex Act. VIII, Simonem Episcopalem auctoritatem ambivisse, et data pecunia emere voluisse: ubi vero exclusus fuit, haeresim novam excogitasse, ut qui in Ecclesia non poterat, saltem extra eam principatum gereret. » Simili enim modo Arius, Valentinus, Marcion, Montanus, Novatianus, Lutherus caeterique haeresiarchae, quia ab episcopatu, similive officio et gradu, quem ambiebant, repulsi sunt, nova dogmata et haereses adinvenerunt, novasque cathedras extra Ecclesiam sibi erexerunt, uti ostendam II Petr. II.

En tibi primum post promulgatum Evangelium (nam ante illud simoniaci fuerunt, Balaam, pretio volens vendere sua oracula, benedictiones et maledictiones, Num. xxii, 7; et Esau, vendens jus primogeniturae, eique annexum sacerdotium, fratri Jacobo, Hebr. xii, 16; et Giezi, qui a Naaman) et ideo gratis dari debent, propter sua lucra vendit vel emit, cum eodem Simone donum Dei pecunia possideri existimat, etc., cum principalis intentio Simonis fuerit, sola pecuniae avaritia, id est idololatria, ut ait Apostolus Paulus. »

Hinc rursum Henricus II Imperator, anno Domini 1047, ob simoniae labem a Spiritu Sancto desertus, professus est se toto triduo daemones infestos vidisse, flammam in se per fistulam jaculantes adeo pertinacem, ut noster ignis in comparatione illius jocus putetur, et nihil calere; sed liberatum fuisse a juvene semiustulato, scilicet a S. Laurentio, cujus ecclesiam restauraverat. Ita ex Wilhelmo Malmesburiensi et Mattheo Westmonasteriensi refert Baronius, tom. XI, anno Christi 1047.


Versus 20: Pecunia Tua Tecum Sit in Perditionem

20. PECUNIA TUA TECUM SIT IN PERDITIONEM. — Maledicit hic Petrus Simoni, ex zelo justitiae, non vindictae, tanquam judex vindexque sceleris, puta simoniae, ad caeterorum exemplum et terrorem. Ex charitate ergo id fecit, et studio religionis, ut primi Christiani discerent quantum esset Simonis et Simoniae flagitium, q. d. Pereas et damneris, o sacrilege, cum tuis nummis sacrilegis. Justam enim in scelus profert sententiam, eique debitam poenam irrogat; subaudi: Nisi poenitentiam agas, teque emendes. Unde paulo post ad illam eum hortatur, dicens: « Poenitentiam itaque age. » Magis ergo minando, quam feriendo id dicit, q. d. Dignus es qui pereas morte praesenti et aeterna: minor tibi, et ex parte Dei denuntio, te periturum iturumque in gehennam, nisi ab hoc crimine resipiscas. Alioqui enim, si absoluta et efficax fuisset haec Petri sententia, non autem comminatoria, utique subito occidisset Simonem, eumque trusisset in tartara, uti occidit Ananiam et Sapphiram, cap. v, qui tamen longe minus peccaverant quam Simon. Sed voluit Deus servari Simonem ad majores S. Petri cum eo Romae coram Nerone agones et triumphos.

Addunt Beda et Glossa haec verba Petri non tam esse imprecationem, quam prophetiam et praedictionem, quod scilicet Simon in hoc suo scelere aliisque esset periturus et damnandus; esto ex officio suo hortetur eum ad poenitentiam, vers. 22. Sic maledicit Psaltes impiis ex eodem zelo, Psal. LXVIII: « Deleantur de libro viventium. » Sic et iisdem maledicit Christus, non minando, sed feriendo in die judicii, dicendo: « Ite, maledicti, in ignem aeternum. » Porro maledicit Petrus non tantum Simoni, sed et ejus pecuniae, non qua pecunia est: sic enim est Dei creatura, et consequenter res bona; sed quatenus pretium erat simoniae et sceleris materia. Sic enim pecunia haec erat impia et sacrilega, dignaque perire, seque ac impius et sacrilegus ejus nundinator Simon. Unde S. Hieronymus, in cap. III Michaeae: « Oblatam, inquit, pecuniam cum offerente damnavit. » Et S. Chrysostomus sic explicat: « Peccatum tuum sit in perditionem. » Et S. Bernardus, ep. 237, citatis hisce Petri verbis, exclamans ait: « O vox tonitrui, o vox magnificentiae et virtutis, ad cujus terrorem confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion! » Vide de maledictione et quomodo creaturae maledicere liceat, disserentem S. Thomam, II II, Quaest. LXXVI.

Quocirca simonia proprie est peccatum contra Spiritum Sanctum. Hinc refert Petrus Damianus, epist. 5, cap. VII, simoniacum quemdam scelus suum parvi pendentem, jussum pronuntiare doxologiam SS. Trinitatis, « Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto, » nequivisse dicere, « Et Spiritui Sancto; » sed tantum, « Gloria Patri, et Filio, » etiamsi secundo et tertio idem iterando, conatus fuisset addere, « Et Spiritui Sancto, » sed frustra. Nam, ut subjicit Damianus: « Merito Spiritum Sanctum dum emit, amisit, ut qui exclusus erat ab anima, procul etiam consequenter esset a lingua. »

Porro Urbanus II Pontifex, anno Domini 1099, ut grassantem illo saeculo simoniae pestem reprimeret, contra eam scripsit epistolam decretalem ad Lucium, praepositum S. Juventii apud Ticinum, qua inter alia docet, simoniam esse emere vel vendere beneficium Ecclesiasticum, aut aliam rem sacram, eo quod Simon idem hic fecerit. Audi eum: « Objicitur utrum vendere Ecclesiasticam rem, simoniacum sit? Hoc simoniacum esse patenter colligitur ex hoc quod beatus Petrus Apostolus ait Simoni: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei existimasti pecunia possideri. Donum quippe Dei est Spiritus Sanctus, et donum Dei est res ipsius Ecclesiae oblata. Et si bene advertis, Simon Magus qui ficte ad fidem accessit, non Spiritum Sanctum propter Spiritum — actum quo ipse indignus erat (quoniam scriptum est: Spiritus Sanctus disciplinae effugiet fictum) — sed ideo quantum in ipso est emere voluit, ut ex venditione signorum, quae per eumdem fiebant, multiplicatam pecuniam quam obtulerat, lucraretur. Nec Apostolus emptionem Spiritus Sancti, quam bene noverat fieri non posse, sed ambitionem talis quaestus, id est avaritiam, quae est idolorum servitus, in eodem Simone exhorruit, et maledictionis jaculo perculit. Quisquis itaque res Ecclesiasticas, quae Dei dona sunt, quoniam a Deo fidelibus, et a fidelibus Deo donantur, quaeque ab eodem gratis accipiuntur, in perditionem. » Addunt aliqui S. Petrum hac voce Simonem expulisse ex Ecclesia, ideoque Jure Canonico simoniacos excommunicari. Ita Turrianus, in lib. I Constit., cap. xi. Quin et S. Petrus, in Canon. Apost., can. 28: « Si quis, ait, Presbyter, etc., per pecuniam hanc obtinuerit dignitatem, etc., a communione modis omnibus abscindatur, sicut Simon Magus a me Petro abscissus est. »

Memorabile est quod scribit S. Hieronymus, in Vita S. Hilarionis, nimirum eum, cum plurimos miraculose curaret, nihil unquam ab eis oblatum gratitudinis erga voluisse recipere, illudque Christi obtendisse: « Gratis accepistis, gratis date. » Cumque Orionas, vir primarius, quem a legione daemonum liberaverat, veniret ad eum quasi gratiam redditurus, dona afferens, dixit ei Sanctus: « Non legisti quid Giezi, quid Simon passi sint, quorum alter accepit pretium, alter obtulit, ut ille venderet gratiam Spiritus Sancti, hic mercaretur? Cumque Orionus flens diceret: Accipe, et da pauperibus, respondit: Tu melius potes tua distribuere, qui per urbes ambulas, et nosti pauperes: ego qui mea reliqui, cur aliena appetam? Tristi autem et in terra jacenti: Noli, inquit, contristari, fili: quod facio, pro me et pro te facio. Si enim haec accepero, et ego offendam Deum, et ad te legio revertetur. » Disce hic quam Deus velit sua gratis dari, Sanctosque, praesertim thaumaturgos, ab avaritia esse puros et ab acceptione munerum esse liberos.

QUONIAM DONUM DEI. — Nomen proprium Spiritui Sancto est quod sit donum, quia ipse est donum primum increatum et notionale: procedit enim a Patre et Filio quasi amor utriusque: amor autem est primum optimumque donantis donum, quo gaudet ille cui donatur, et a quo cetera dona largiter profluunt, eoque largius quo major est amor. Ita ex S. Augustino S. Thomas, I part., Quaest. XXXVIII, art. ult., ibique Scholastici ad unum omnes. Simon ergo volebat emere Spiritum Sanctum, ut cum aliis venderet, puta dona et gratias Spiritus Sancti, non tam gratum facientes, quam gratis datas: has enim ostentationem, gloriam et quaestum apud homines pariunt; quales sunt, loqui linguis, prophetare, morbos curare, etc. Ita Urbanus II, cujus verba paulo ante recitavi.


Versus 21: Non Est Tibi Pars Neque Sors in Sermone Isto

21. NON EST TIBI PARS, NEQUE SORS IN SERMONE ISTO, — id est in re ista; Tigurina vertit, in hoc negotio, puta in receptione et donatione Spiritus Sancti. Est metonymia. Sermo enim ponitur pro re, quam suo sermone expresserat Simon, aeque ac Petrus. Syrus legit, « non est tibi pars, nec sors in fide ista; » Clemens, lib. VI Constit., cap. VII: « Non est tibi pars in sermone hoc, neque sors in fide hac. » Sic quoque legunt S. Augustinus, tract. 6 in Joan., et Ambrosius, lib. II De Paenit., cap. IV, q. d. Tu non habes fidem veram Christi, sed fingis te eam habere, ac proinde Christianae religionis et Ecclesiae non es particeps, atque consequenter Spiritus Sancti non es capax.

Rursum Vatablus proprie accipit sermonem pro praedicatione, q. d. Praedicatio nostra nihil ad te pertinet: neque enim es ex eorum numero, qui revera credunt; vel, non es dignus qui admittaris in consortium Evangelistarum, quorum est conferre Spiritum Sanctum.


Versus 22: Si Forte Remittatur

22. SI FORTE REMITTATUR. — Dices: Ergone dubitat Petrus num Simoni, si vere poeniteat, remittendum sit peccatum? Respondeo: Nequaquam. Nam primo, « to forte » non est dubitantis, sed expletiva confirmantis particula: Graece enim est ἄρα, quod non tantum « forte, » sed et « utique, » « sane, » « profecto » significat, estque saepe expletiva particula apud Homerum, ut notat Gaza, lib. II Grammat. Sic Christus ait, Matth. XI, 23: « Si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te (o Capharnaum), forte mansissent usque in hanc diem; » ubi « to forte, » non est dubitantis (sciebat enim determinate Christus, quid in hoc casu futurum fuisset), sed confirmantis: Graece enim est ἄν, id est « utique. » Pluribus exemplis id demonstrat S. Ambrosius, lib. II De Paenit., cap. IV et V, ubi docet nullum esse tam grave peccatum, quod paenitentia non deleat. Secundo, « to forte » significat dubium eventum et effectum remissionis, ex dubia causa: licet enim certum esset quod Simon, si ageret poenitentiam, veniam consequeretur, tamen quia anceps et incertum erat an esset acturus poenitentiam, hinc pariter anceps et incertum erat an veniam consequeretur. Liberi enim erat arbitrii, ex eoque libere poterat poenitere, vel non poenitere; ac videtur Petrus per « to forte » hic innuere, quod non esset acturus poenitentiam, ac proinde veniam non consecuturus, uti revera non egit, nec consecutus est. Sic forte Latini usurpant in rebus quae evenerunt, sed incerta de causa; forte enim idem est quod « contingenter, » « casu » et velut « per sortem. » Sic Terentius in Andria: « Forte, inquit, aspicio militem, aggredior hominem. » Et Livius, lib. I: « Forte evenit. » Et infra: « Forte ita acciderat. » Tertio, « to forte » significat fortuitam remissionem non culpae, si paeniteat, sed paenae, v. g. mortis temporalis: Deus enim saepe paenitentibus, licet condonet culpam, non tamen condonat paenam, ut patuit in Davide paenitente, II Reg. XII, 14: « Non morieris, verumtamen, etc., filius qui natus est tibi, morte morietur. » Simile fuit in Ninivitis, quibus intonabat Jonas: « Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur; » egerunt enim poenitentiam, etsi non essent certi se per eam evasuros excidium. Unde S. Augustinus, in Psal. L, 8: « Ninivitae, inquit, de incerto egerunt poenitentiam, et certam misericordiam invenerunt. »

COGITATIO.ἐπίνοια, id est consilium, conceptus, excogitatio, machinatio; Syrus, dolus.


Versus 23: In Felle Amaritudinis

23. IN FELLE ENIM AMARITUDINIS, — id est in felle amarissimo. Jam primo, per hoc fel accipi potest ira et invidia: irae enim sedes et materia est fel, q. d. Video te vehementer iratum esse amaro et invido corde, eo quod videas te a tuis despici, tuosque discipulos a te ad nos transire: invides ergo nobis excellentiam, tum gratiarum, tum auctoritatis et aestimationis. Ita Vatablus.

Secundo, per fel hoc accipi potest hypocrisis. Sicut enim fel colore est simile melli, sed sapore dissimillimum, ita hypocritae os habent melleum, sed felleum cor, q. d. Tu simulas bonitatem, et ambis columbam fellis expertem, id est Spiritum Sanctum suavissimum, ejusque dona; at intus plenus es malitia et impietate: os ergo habes melleum et columbinum, sed cor felleum et serpentinum.

Tertio, per fel accipi potest simonia: hoc enim fuit proprium Simonis peccatum. Simonia enim vocatur fel, quia ipsa est sacrilegium felleum, id est pessimum et amarissimum. Porro Simon videtur non tantum voluisse emere et vendere Spiritum Sanctum, sed et pertinaciter sensisse hoc esse licitum, quae est haeresis. Fuit ergo ipse haereticus, ut habetur I, Quaest. V, can. Petrus. Haeresis ergo est fel amaritudinis.

Quarto, fel significat quodlibet peccatum, quod amaricat conscientiam, et exacerbat Deum ac Spiritum Sanctum, qui totus suavis est et melleus. Hinc in Scriptura peccatores dicuntur Deum suis peccatis exacerbare, amaricare, potare felle et aceto, ut patet Psal. LXVIII, 22; Osea XII, 14, et Deuter. XXXII, 32, et maxime Deuter. XXIX, 18: « Ne forte, etc., sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem, » quo hic alludit S. Petrus. Hujus rei symbolo Judaei fellei Christo in cruce propinarunt fel et myrrham, Matth. XXVII, 34. Peccator ergo habet cor felleum, id est pessime affectum erga Deum, erga legem, erga virtutem et honestatem, haec enim omnia odit.

Nota: Pro « fel, » locis citatis hebr. est רֹאשׁ (rosh), quod tam toxicum, quam fel significat. Peccatum ergo est fel et toxicum: primo, occidens ipsam animam quae peccat; nam « anima quae peccaverit, ipsa morietur, » Ezech. XXVIII, 20; secundo, Deo et hominibus noxium, invisum et exosum, adeoque est Deicidium et Christicidium. Si enim veneno, vel telo aliquo perimi et occidi posset Deus, non alio quam peccato occideretur, uti de facto eodem occisus est Christus. Hinc vicissim Deus peccatis et peccatoribus erga se felleis, est felleus, eisque fel irae et vindictae suae propinat, juxta illud Job XX, 14: « Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum. » Et Jerem. VIII, 14: « Potum dedit nobis aquam fellis. » Et cap. XXIII, 15: « Cibabo eos absinthio, et potabo eos felle. » Et Thren. III, 5: « Circumdedit me felle et labore. » Hoc fel gehennae longe amarius est omni felle terrae, quod ejus respectu pictum tantum est et fictum. Cogitent hoc sal gulosi et peccatores, qui hic cupiditatis suae exiguum mel sorbent, dicantque: Tanti poenitere non emo, non ita demens ero, ut modico melle aeternum et amarissimum fel mihi accersam.

Denique pro « in felle amaritudinis, » Graece est, εἰς χολὴν πικρίας, id est « in fel acerbitatis video te esse »: « in fel, » id est « in felle, » ut vertit Noster. Saepe enim εἰς ponitur pro ἐν, utrumque enim respondet Hebraeo beth, id est « in »; nisi subaudias τρέχοντα, id est « currentem, » vel « ruentem. » Unde noster Lorinus suspicatur Petrum per revelationem Dei vidisse et cognovisse Simonem fore reprobum et addicendum poenis aeternis, utpote in quas hoc suo scelerum felle sponte rueret, quaeque sunt fel omnis amaritudinis. Unde et subdit:

ET OBLIGATIONE INIQUITATIS. — Graece εἰς σύνδεσμον, id est in colligatione, q. d. Video te multis peccatis, quasi funibus et catenis, undique colligatum esse. Syrus, in vinculis iniquitatis te esse video. Significat Simonem multis peccatis obstrictum, in iisque obstinatum esse; scilicet immersum esse superbiae, avaritiae, invidiae, magiae, hypocrisi, simoniae, sacrilegio, etc. Talibus intonat Isaias, cap. V, 18: « Vae, qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum. » Vide ibi dicta. Ecce quam acri censura simonia in suo auctore, Simone, a S. Petro perstricta est et damnata: quam proinde concionatores in ejus asseclas, puta simoniacos, pari ratione et jure intorqueant. Denique noster Mariana, per « felle et obligatione iniquitatis, » accipit poenam, non culpam, q. d. Video te felli et obligationi, id est gravi supplicio et vinculis, destinari: quia enim irretitus es peccatis, hinc video quod te maneant fel et supplicium.


Versus 24: Precamini Vos Pro Me

24. PRECAMINI. — Simon fingit se poenitere, ne poenam evadat; timebat enim ne morte mulctaretur, uti Ananias mulctatus erat ab eodem Petro, quem in signis terribilem et thaumaturgum videbat et metuebat. Nam post discessum Apostolorum multos Samaritanos seduxit et a fide Christi avertit, uti indicat Irenaeus, lib. I, cap. xx. Refert S. Clemens, lib. VI Constit., cap. VII, S. Petrum rursum cum Simone Caesareae congressum, eum disputando convicisse, ac ad fugam in Italiam coegisse. Inde ergo proficiscens Petrum praevenit, et Neronem circumvenit, cui ob suas praestigias in admiratione fuit, adeo ut illi in insula Tiberina, ubi nunc est templum S. Bartholomaei, statua posita fuerit hoc titulo: « Simoni Deo sancto, » teste Eusebio, lib. II Hist., cap. XIII. Sed tandem certans cum S. Petro, et volans per aera, ejus precibus dejectus et ad saxum afflictus, crura confregit, teste Epiphanio, haeres. 22. Qua de causa Nero, aegre ferens suas in Simone curiosas delicias sibi ereptas, S. Petrum cum S. Paulo morte damnavit, uti habent ejus Acta.


Versus 25: Testificati et Locuti

25. ET ILLI QUIDEM TESTIFICATI,διαμαρτυράμενοι, id est suo testimonio confirmantes ea quae de Christo praedicata fuerant a Philippo, dicendo se eadem vidisse et audisse a Christo, esseque testes non tantum auritos, sed et oculatos. Sic in judicio et tribunali διαμαρτυρῶν, dicebatur is qui affirmabat et testificabatur quiddam, non in sua, sed in aliena causa, in qua exceptionem intendens liti se offerebat, quo facto litem suam faciebat testificando, qui si mendacii convinceretur, ψευδομαρτυριῶν, id est falsi testimonii, crimine damnabatur, ait Budaeus in Comment.

ET MULTIS REGIONIBUS. — Graece, κώμας, id est oppidis, villis, castellis; Syrus, pagis; Pagninus, vicis: nec enim in Samaria erant multae regiones, id est provinciae; sed ipsa unica erat regio integra, sive provincia. Apostolicum ergo est evangelizando obire pagos et villas, et rusticos docere res fidei et salutis. Id enim fecerunt hic S. Petrus et Joannes, imo Christus, dicens: « Pauperes evangelizantur, » uti recte advertit S. Chrysostomus.


Versus 26: Vade Contra Meridianum

26. VADE CONTRA MERIDIANUM. — Vade versus meridiem, ita Tigurina et Pagninus. Samaria enim, unde veniebat Philippus, erat ad septentrionem Gazae.

HAEC EST DESERTA. — « HAEC, » scilicet non via, ut vertit Syrus; sed urbs Gaza. Addit hoc Lucas ad distinctionem. Duplex enim fuit Gaza: una in Perside, ita dicta, quod in ea, utpote munitissima, Cambyses omnes suas opes congesserat, ait Curtius, lib. XIII; altera Philistinorum, quae plane eversa et vastata fuit ab Alexandro Magno, teste Curtio, lib. IV, ideoque vocatur Deserta. Ita Beda, Hugo, Cajetanus, Gagneius et alii.

Perperam ergo Beza putat « to haec est deserta » irrepsisse in textum, esseque delendum: unam enim tantum esse Gazam, scilicet quintam Satrapiam Philistinorum, quae nunquam plane fuerit deleta, ut dici possit deserta. Hoc enim falsum est. Audi Adrichomium in Descript. Terrae Sanctae, in Gaza: Alexander Magnus statim atque Tyrum expugnavit, Gazam post bimestrem obsidionem occupans, in sempiternum vertit tumulum: unde ob id deserta appellatur. Nova vero Gaza non longe a veteri aedificata, tempore Machabaeorum, Josephi et Hieronymi magnopere floruit: unde juxta eam vixit S. Hilarion; sicut olim et Samson in Gaza veteri mirum sui roboris decus, vivens, auferendo ejus portas, et moriens collisione columnarum domum cum tribus hominum millibus evertens et occidens, ostendit, Judic. XVI, 21 et 29. Quae, qualis, et quanta fuerit Gaza, dixi Jerem. XLVII, 1.


Versus 27: Vir Aethiops, Eunuchus

27. AETHIOPS, — Abyssinus: ubi nunc regnat Preto Joannes. Unde liquet eum fuisse Gentilem genere; an etiam religione, dubium est. Affirmant Beda, Hugo, Cajetanus, noster Lorinus et Sanchez. Verius negant Irenaeus, lib. IV, cap. XL; Baronius, Carthusianus et alii, censentque eum religione fuisse Judaeum, puta proselytum, tum quia legebat Isaiam, tum quia venerat adorare in Jerusalem, tum quia primo Gentili, puta Cornelio Centurioni, Evangelium praedicavit S. Petrus, Act. X, tum quia magna fuit Aethiopibus cum Judaeis familiaritas, et in religione consensio, teste Strabone, lib. XVII. Unde et circumcidebantur aeque ac Judaei, teste Josepho, lib. VIII, cap. IV, praesertim quia reges Aethiopiae scribunt se filios Salomonis et Davidis, utpote prognatos a regina Saba ex Salomone, uti fuse narrat Damianus Goes, lib. De Moribus Aethiopum.

Hic adimpletum est illud Psal. LXVII, 32: « Aethiopia praeveniet manus ejus Deo: » praeveniet, id est prima veniet, prima extendet, manus ejus, id est suas (ut patet ex Hebraeo), Deo, scilicet ad fidem, obedientiam, foedus et munera ei offerenda. Unde S. Hieronymus vertit, « Aethiopia festinet dare manus Deo »; Pagninus, « currere faciet manus suas Deo, » est necessarium. Simile est Joan. XII, 20; Sophon. II, 11, et alibi.

Mystice S. Augustinus: Credendo « praeveniet manus, » id est opera sua; fides enim praecedit bona opera. Per hunc enim Aethiopem principem, aeque ac paulo post per S. Matthaeum Apostolum eodem missum, Aethiopia fidem Christi recepit. Ita S. Hilarius, Basilius et alii, in Psal. LXVII, ac S. Hieronymus, in Abdiam.

EUNUCHUS, — id est princeps, reginae et gynaecei aestos: quia enim feminarum regiarum pudicitia commendabatur eunuchis, hinc illi effecti sunt aulae principes, adeo ut « eunuchus » idem fuerit quod « princeps, » ut dixi Daniel. cap. I. Nam, teste Aristotele, cum cetera animalia mansuescant si castrentur, solus homo eo fit ferocior. Unde Euthymius, in Psal. CXVII [LXVII], scribit hunc Eunuchum in imperio Aethiopiae, post reginam, fuisse primum.

CANDACES. — Nazianzenus, orat. in S. Baptisma, et Euthymius, in Psal. LXVII, censent hoc esse nomen Eunuchi. Verum alii omnes censent esse nomen reginae Aethiopum: nam hi regebantur a feminis quasi reginis, quas « Candaces » nuncupabant. Ita Plinius, lib. VI, cap. XXIX; Strabo, lib. XVII, et Eusebius, lib. II Hist., cap. I. Post reginam enim Saba, quae venit ad Salomonem, videtur receptum ut reginae regnarent, ait Mariana. Sic « Pharao, » et postea « Ptolemaeus, » fuit commune nomen regum Aegypti; « Antiochus, » regum Syriae; « Caesar, » Imperatorum Romanorum. Tradunt Aethiopes hanc Candacem, sive reginam Aethiopiae, vocatam fuisse Indich, eamque ab Eunucho conversam ad Christum, convertisse pariter Aethiopiam. Sic enim aiunt apud Damianum Goes, cap. XVI, De Aethiopum moribus: « Nos ferme prius ceteris Christianis cambus, baptismum ab Eunucho Candacis, reginae Aethiopiae, cui nomen erat Indich, accepimus. » Idem refert Ortelius, in Theatro orbis, in Abyssia, qui pro Indich, ait eam vocatam Judith.

QUI ERAT SUPER OMNES GAZAS EJUS, — qui praeerat thesauro regio, quasi reginae thesaurarius, sicut Romae dignitas erat quaesturae et quaestorum, qui praeerant thesauro reipublicae.

VENERAT ADORARE IN JERUSALEM, — scilicet Deum verum Judaeorum, tum proprie dicta oratione et adoratione, tum sacrificio. Hoc enim ex legis praescripto nullibi peragi poterat, nisi in templo Hierosolymitano; cum oratio et adoratio in Aethiopia et quovis alio loco fieri posset. Sic « adorare » sumitur pro « sacrificare, » Joan. IV, 20. « Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet. »


Versus 28: Legensque Isaiam Prophetam

28. LEGENSQUE ISAIAM PROPHETAM. — Videtur ergo calluisse linguam Hebraicam, ait Hugo et Glossa, quasi proselytus; nisi dicas Isaiam fuisse conversum in linguam Aethiopicam. Notat S. Chrysostomus diligentiam et devotionem hujus Eunuchi, qui etiam per iter in curru lectitabat Isaiam. Et S. Hieronymus, epist. 103 ad Paulinum: « Reliquit, inquit, aulam regiam, et tantus amator legis divinaeque scientiae fuit, ut etiam in vehiculo sacras Litteras legeret. » Sic hoc saeculo Cardinalis Hosius, Concilii Tridentini Praeses, ne quid temporis in itinere perderet, solebat in curru lectitare, ac nominatim lectitabat paraphrasim Osorii in Isaiam, quae tunc recens prodierat, ait Protonotarius Reschius in ejus Vita.


Versus 29: Dixit Spiritus Philippo

29. DIXIT AUTEM SPIRITUS PHILIPPO, — scilicet Spiritus Sanctus per internam inspirationem et locutionem. Ita Beda, Hugo et Dionysius, licet Cajetanus et noster Lorinus accipiant angelum. Hic enim vocatur Spiritus Domini, vers. 39.


Versus 31: Quomodo Possum, Si Non Aliquis Ostenderit Mihi?

31. QUOMODO POSSUM, SI NON ALIQUIS OSTENDERIT MIHI? — Graece ὁδηγήσει, id est dux viae mihi fuerit, ut vertit Pagninus et Tigurina. Ergo verba intelligebat, non sensum abditum, cujus ducem et interpretem postulat. Notent hoc haeretici, qui sacram Scripturam intellectu facilem et cuilibet apertam pronuntiant. Audiant S. Hieronymum, epist. 103, jam citata: « Nec sanctior sum hoc Eunucho, nec studiosior, qui, etc., ignorabat eum quem in libro nesciens venerabatur. Venit Philippus, ostendit ei Jesum qui clausus latebat in littera, etc., ut intelligeres te in Scripturis Sanctis sine praevio et monstrante semitam non posse ingredi. » Idem senserunt et fecerunt S. Basilius et S. Nazianzenus, apud Ruffinum, lib. XI Hist., cap. IX, et S. Augustinus, epist. 119, cap. XXI: « In ipsis, ait, Sanctis Scripturis multo nescio plura, quam scio. » Idem, lib. XII Confess., cap. XIV: « Mira, ait, profunditas eloquiorum tuorum, Deus meus, mira profunditas; horror est intendere in eam, horror honoris, et tremor amoris. » S. Ambrosius, epist. 44 ad Constant.: « Mare, inquit, est in se Scriptura divina, habens in se sensus profundos, altitudinem propheticorum aenigmatum. » Quocirca S. Hieronymus, praefat. in epist. ad Ephes.: « Nunquam, ait, ab adolescentia aut legere, aut doctos viros quae nesciebam interrogare cessavi, aut me ipsum habui magistrum. Denique nuper Alexandriam perrexi, ut viderem Didymum, et ab eo in Scripturis omnibus quae habebam dubia, sciscitarer. » Idem dicunt alii, quos citavi Proemio in Pentateuchum.


Versus 32: Locus Scripturae

32. LOCUS AUTEM SCRIPTURAE. — Direxit Spiritus Sanctus oculos Eunuchi in cap. LIII Isaiae, quod totum est de Christo ejusque passione, ut ex eo, explicante Philippo, Christum agnosceret in eumque crederet. Unde discimus, quam utile sit legere libros pios, praesertim S. Scripturam. Huic enim lectioni interserit se Spiritus Sanctus, eorum auctor, piasque rerum lectarum cogitationes intellectui et affectiones voluntati instillat, quibus homo convertatur, vel ad majorem sanctitatem provehatur. Ita ex lectione Vitae S. Antonii, conversi sunt duo illi aulici Imperatoris, ipseque S. Augustinus, uti ipse refert, lib. VIII Confess., cap. VI et VII. Imo cum S. Athanasius fugiens Arianos, Vitam S. Antonii a se scriptam Romam detulisset, eamque legendam dedisset, multi Romani nobiles, viri et feminae, spreto mundo vitam religiosam instar S. Antonii amplexi sunt: quorum dux fuit S. Marcella, teste S. Hieronymo, in ejus Epitaphio, epist. 16 ad Principiam, ejus filiam. Sic Societatis nostrae fundator S. Ignatius, ex vulnere decumbens, cum casu, vel potius Dei nutu et ductu, Vitam Christi et Sanctorum lectitaret, ex milite saeculari factus est dux militiae sacrae et religiosae, uti narrat Ribadeneira, initio Vitae ejus.

Qui ergo suae salutis et perfectionis, aeque ac divinae inspirationis et gratiae est avidus, sequatur et exequatur hoc S. Basilii, imo Spiritus Sancti, placitum: « Lectioni piae succedat oratio, orationi lectio. » Et illud S. Augustini, serm. 112 De Tempore: « Qui vult cum Deo semper esse, frequenter debet orare et legere. Nam cum oramus, ipsi cum Deo loquimur; cum vero legimus, Deus nobiscum loquitur. » Fecit hoc S. Marcella, de qua S. Hieronymus, epist. 16 jam citata: « Divinarum, inquit, Scripturarum ardor erat incredibilis, semperque cantabat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Et illud de perfecto viro: Et in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte; meditationem legis non in replicando quae scripta sunt, ut Judaeorum existimant Pharisaei, sed in opere intelligens, juxta illud Apostolicum: Sive comeditis, sive bibitis, sive quid agitis, omnia ad gloriam Domini facientes. Et Prophetae verba, dicentis: A mandatis tuis intellexi, ut postquam mandata complesset, tunc se sciret mereri intelligentiam Scripturarum. » S. Ambrosius, serm. 35: « Quod, inquit, sacrarum litterarum lectio vita sit, Dominus testatur dicens, Joan. VI: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt. » Idem, lib. I Offic., cap. XX: « Cur, ait, non illa tempora, quibus ab Ecclesia vacas, lectioni impendas? cur non Christum revisas, Christum alloquaris, Christum audias? Illum alloquimur cum oramus, illum audimus cum divina legimus oracula. » S. Chrysostomus, hom. 35 in Genes.: « Magna, inquit, diligentia divinarum Scripturarum lectioni vacemus. Nam, licet desit nobis hominis magisterium, ipse Dominus superne corda nostra intrans illustrat mentem, rationi jubar suum infundit, detegit occulta, doctorque fit eorum quae ignoramus, etc. Igitur lectioni vacemus magna pietate et attentione, ut possimus a Sancto Spiritu ad scriptorum intelligentiam duci, et multum inde fructum percipere. » Id deinde probat exemplo nostri hujus Eunuchi, quod fuse explicat et perurget.

TANQUAM OVIS. — Vide haec explicata in ipso Isaia.


Versus 35: Aperiens Philippus Os Suum

35. APERIENS AUTEM PHILIPPUS OS SUUM, — id est, orsus loqui, docere et praedicare Jesum. Haec enim phrasis significat rem, quam quis ore suo prolocuturus est, esse gravem et sublimem, eamque cum pondere et auctoritate eloqui. Symbolice Beda: Apposite, ait, haec apertio oris alludit ad nomen Philippi; Philippus enim hebraice idem est quod « os lampadis »; quae scilicet hic obscuritatem prophetiae Isaiae illustret et convertat in lucem scientiae. Porro Philippus hic catechizavit Eunuchum, eumque docuit mysterium incarnationis et redemptionis Christi, illi antea inauditum. Sic et Apostoli omnes fuerunt catechistae, eorumque conciones erant catecheses, uti ait Paulus, Galat. VI, 6. Hisce ergo ducibus glorientur nostri catechistae, sciantque suum munus esse Apostolicum. Alacriter ergo et strenue rudes, puta pueros, plebeios, rusticos catechizent. Hoc fecit Christus, hoc Apostoli. Vide dicta Galat. VI, 6.


Versus 36: Ecce Aqua

36. ECCE AQUA. — Modeste petit baptismum. q. d. Baptiza me, « fides plena est, aqua prope, baptizator praesens, » ait Glossa. Inde haec aqua vocata est fons Aethiopis, de quo ex S. Hieronymo et Salignaco audi Adrichomium, in Descript. tribus Dan: « Fons Aethiopis, inquit, est in medio itinere quo itur ab Jerusalem in Gazam contra Bethsuram, vigesimo ab urbe lapide, ad radices montis ebulliens, et eadem qua gignitur, sorbetur humo, in quo Philippus Eunuchum Aethiopem baptizavit, qui dum in curru vetus instrumentum relegeret, fontem reperit Evangelii. »


Versus 37: Credo Filium Dei Esse Jesum Christum

37. CREDO FILIUM DEI ESSE JESUM CHRISTUM. — Multa alia credenda sunt, ut quis digne suscipiat baptismum: ut mysterium S. Trinitatis, Ecclesia Catholica, remissio peccatorum, resurrectio et cetera quae Symbolo Apostolico continentur. Quare dubium non est ea evangelizasse Philippum et credita esse ab Eunucho. Praecipuum ergo articulum de Christi divinitate duntaxat hic nominat Lucas, et sub eo ceteros intelligit, quia is unus toti orbi erat novus et pene incredibilis, ac recenter peractus: eum ergo ubique prae ceteris praedicabant et inculcabant Apostoli. Similiter non est dubium Philippum exegisse et Eunuchum exhibuisse signa doloris et contritionis de peccatis admissis. Hic enim dolor requiritur ante baptismum, ut quis sit capax remissionis eorumdem et justificationis. Ita S. Augustinus, lib. I De Fide et Operibus, cap. viii et ix.


Versus 39: Spiritus Domini Rapuit Philippum

39. Spiritus Domini, — puta angelus, qui nominatus est vers. 26. Ita Salmeron, Sanchez, Lorinus, et innuit Hieronymus, in cap. LXIII Isaiae.

RAPUIT PHILIPPUM. — Sicut rapuit subitoque ex Judaea in Babylonem transtulit Habacuc, ut ferret prandium Danieli, cap. xiv, 35, sic hic subito ex via Gazena transtulit Philippum in Azotum, urbs Palaestinae sita inter Doram et Joppen; quae a Gaza distat quadraginta milliaribus. Ita S. Chrysostomus, Œcumenius et alii. Idque primo, ut per hunc raptum sciret Eunuchus Philippum esse virum admirabilem et divinum, ait S. Chrysostomus; secundo, ut sciret Philippum a Deo ad ipsum catechizandum et baptizandum, esse missum: unde eo facto, ab eodem abripi; ita Lyranus; tertio, quia alias Eunuchus diutius detinuisset Philippum, quem Deus volebat aliis quoque evangelizare. Ita Œcumenius. Porro haec omnia contigerunt paulo post caedem S. Stephani, ut patet ex vers. 4. Unde Chronicon Alexand. asserit secundo anno ab ascensu Christi in coelum conversum esse Eunuchum a Philippo, et Cornelium a S. Petro, de quo cap. x. Idem sentit Gaspar Sanchez, tract. 1 De Praedic. S. Jacobi in Hispan., cap. IX.

IBAT AUTEM PER VIAM SUAM GAUDENS. — Gaudium enim est fructus Spiritus Sancti quem in baptismo receperat. Merito gaudebat de tam magno Dei dono, et tam mira et speciali ejus providentia sibi collato. Vere S. Augustinus in Sententiis, Sentent. 90: « Non potest, ait, quisquam fraudari delectationibus suis, cui Christus est gaudium. Aeterna enim exultatio est ei qui bono laetatur aeterno. » Et Sent. 131: « Christiano recte gaudendi causa, non praesens saeculum est, sed futurum. » S. Hieronymus, in cap. LIII Isaiae, scribit hunc Eunuchum praedicasse Christum in Aethiopia, eumque Apostolum Aethiopum, ac de discipulo magistrum. Idem testatur Irenaeus, lib. III, cap. xii; Cyrillus, Catechesi 17, et Eusebius, lib. II Historiae, cap. 1. Fertur ipse suscepisse S. Matthaeum in Aethiopiam missum, in urbe Nadaber, inquit Gagneius. Addit Dorotheus, in Synopsi Sanctorum, et ex eo Nicephorus, lib. II, cap. vi et vii, hunc Eunuchum in Arabia Felici, Taprobana, et universa Erythraea Evangelium praedicasse, tandemque martyrio coronatum ibidem sepultum: insuper coemeterium ipsius fidelibus esse munimentum insuperabile, barbaros et scelestos fugans, morbos depellens, et sanationes operans usque ad praesentem diem.


Versus 40: Donec Veniret Caesaream

40. Donec veniret Caesaream. — « Caesarea » urbs Palaestinae sita inter Doram et Joppen; prius dicta est Turris Stratonis; sed ab Herode Ascalonita in honorem Augusti Caesaris, cui eam dedicavit, dicta est Caesarea; diversa fuit a Caesarea Philippi, quae scilicet a Philippo, Herodis filio, in honorem Tiberii Caesaris, ad radices Libani est aedificata; inde nomen utrumque accepit, ac postea ab Herode Agrippa in honorem Neronis, dicta est Neronias. Porro, in hac nostra Caesarea Philippus hic Diaconus domum habuit, in qua et habitavit cum quatuor suis filiabus Prophetissis, de quibus cap. xxi. In eadem Herodes Agrippa senior, cum quinquennalia celebraret, neque adulatores compesceret, qui ei peroranti acclamabant: « Vox Dei, non hominis, » ab angelo percussus interiit, Act. xii. In eadem Cornelius Centurio a S. Petro baptizatus, primus in ea Episcopus fuisse traditur, Act. x. Hic quoque Agabus propheta zona Pauli se astringens, ejus vincula praedixit: unde paulo post Hierosolymis Paulus vinctus, missus est Caesaream, ubi coram rege Agrippa et Felice praeside causam suam egit, ac detentus in vinculis a Festo Caesarem appellavit, Act. xxiii et seq. Hujus urbis Episcopus postea fuit Eusebius, Eccles. Historiae scriptor, qui inde Caesareensis est dictus; sicut S. Basilius alterius Caesareae, quae est in Cappadocia, fuit Episcopus. Ita Adrichomius in Descriptione Terrae Sanctae.