Cornelius a Lapide

Actus Apostolorum X


Index


Synopsis Capitis

Cornelius, Centurio Romanus, a S. Petro, jussu Dei, per visionem lintei et quadrupedium, id significantis, in fide Christi instruitur et baptizatur; itaque Gentibus omnibus palam aperitur ostium ad Evangelium et Ecclesiam.


Textus Vulgatae: Actus 10:1-48

1. Vir autem quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, Centurio cohortis quae dicitur Italica, 2. religiosus ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper: 3. is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi: Corneli. 4. At ille intuens eum, timore correptus, dixit: Quid est, Domine? Dixit autem illi: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. 5. Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus: 6. hic hospitatur apud Simonem quemdam Coriarium, cujus est domus juxta mare: hic dicet tibi quid te oporteat facere. 7. Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum, ex his qui illi parebant. 8. Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen. 9. Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora, ut oraret circa horam sextam. 10. Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus: 11. et vidit caelum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de caelo in terram, 12. in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terrae, et volatilia caeli. 13. Et facta est vox ad eum: Surge, Petre, occide et manduca. 14. Ait autem Petrus: Absit, Domine, quia nunquam manducavi omne commune et immundum. 15. Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris. 16. Hoc autem factum est per ter: et statim receptum est vas in caelum. 17. Et dum intra se haesitaret Petrus, quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad januam. 18. Et cum vocassent, interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium. 19. Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: Ecce viri tres quaerunt te. 20. Surge itaque, descende et vade cum eis nihil dubitans; quia ego misi illos. 21. Descendens autem Petrus ad viros, dixit: Ecce ego sum quem quaeritis: quae causa est, propter quam venistis? 22. Qui dixerunt: Cornelius Centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judaeorum, responsum accepit ab angelo sancto, accersire te in domum suam, et audire verba abs te. 23. Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die surgens, profectus est cum illis: et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum. 24. Altera autem die introivit Caesaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis. 25. Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit. 26. Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge, et ego ipse homo sum. 27. Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant, 28. dixitque ad illos: Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judaeo conjungi aut accedere ad alienigenam; sed mihi ostendit Deus, neminem communem aut immundum dicere hominem. 29. Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me? 30. Et Cornelius ait: A nudius quarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: 31. Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei. 32. Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis Coriarii juxta mare. 33. Confestim ergo misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus, audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino. 34. Aperiens autem Petrus os suum dixit: In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus; 35. sed in omni gente, qui timet eum et operatur justitiam, acceptus est illi. 36. Verbum misit Deus filiis Israel, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus). 37. Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam: incipiens enim a Galilaea, post baptismum quod praedicavit Joannes, 38. Jesum a Nazareth: quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo. 39. Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. 40. Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri, 41. non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. 42. Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum. 43. Huic omnes Prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes, qui credunt in eum. 44. Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum. 45. Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro; quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est. 46. Audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. 47. Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? 48. Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.


Versus 1: Vir Quidam in Caesarea

1. IN CAESAREA, — non Philippi, sed Palaestinae, quae sita erat in littore maris Mediterranei, eratque munitissima: hinc et turris Stratonis dicta est, erat enim quasi arx et antemurale Palaestinae: unde a Romanis firmo praesidio custodiebatur, in quo Centurio erat Cornelius. Caesarea conversa ad Christum, facta est Ecclesiarum Palaestinae metropolis, sub se continens Ecclesiam Hierosolymitanam, tum quia Caesareae, converso Cornelio, apertum fuit ostium Ecclesiae Gentibus; tum potius quia Caesarea primitus sub Romanis erat Palaestinae metropolis, et maxima civitatum Judaeae, teste Josepho, lib. III De Bello, cap. xv. Sed postea anno Christi 553, Vigilius Papa in Concilio Constantinopol. Hierosolymitanam Ecclesiam fecit Patriarchalem, eique subjecit Caesariensem. Ita Baronius anno jam dicto.

NOMINE CORNELIUS. — Videtur hic fuisse Italus (erat enim centurio cohortis Italicae) et Romanus. Romae enim illustres celebresque fuere Cornelii, et domus, imo gens, Corneliorum nobilissima: sicut in Belgio ampla est familia Corneliorum, ex qua ego prognatus sum: unde omnes ex illa oriundi cognominantur Cornelii. Romae enim illustris fuit Cornelius Cossus, tribunus militum, qui Tolumnium Lartem, Veientium regem, occidit, secundoque opima spolia Jovi Feretrio retulit, teste Livio, lib. IV, Decad. I. Et Cornelius Centimalus, qui cum Annibal moenibus appropinquaret, trepidante urbe, ei occurrens, extra urbem castra posuit, teste Plutarcho. Et Cornelius Merula Consul, qui contra Boios in Galliam missus, duodecim millia hostium cecidit, teste Livio, De Bello Maced., lib. V. Et Cornelius Merula, superioris nepos, flamen Dialis, qui ingresso urbem Mario, ne in ejus, utpote hostis, potestatem veniret, in Jovis aede venis succisis sibi mortem conscivit, sacerdotisque sui sanguine foci vetustissimi maduere, inquit Valerius Maximus, lib. IX, cap. XII. Similes fuere plurimi, inter quos emicuere Cornelii Scipiones, praesertim S. Cornelius Scipio, cognomento Africanus a devicta Africa, bis consularis et censorius, ac triumphalis, ter Princeps Senatus; qui fratrem habuit consularem et triumphalem, nepotem vero filii adoptione bis consularem, bis triumphalem, et censorium, et augurem: cujus soror Cornelia, mater Gracchorum, virago fuit magni animi, prudentiae et eloquentiae, quam laudat Quintilianus, lib. I, cap. I, et Cicero in Bruto. Fuit ergo Romae Corneliorum familia non una, sed plurimae, adeo ut gentem integram conflare posset. Ejus enim familiae, et quasi partes erant Scipionum, Lentulorum, Cinnarum, Balborum, Merularum, Rutulorum, Cethegorum, Mamercorum, Dolabellarum, Mammularum, Severorum, et aliae plures, quas fuse recenset Antonius Augustinus, lib. De Familiis Romanorum. Ex his ergo oriundus videtur hic Cornelius Centurio. A primo enim illustri Cornelio, filii, nepotes et posteri omnes dicti sunt Cornelii.

Porro nonnullis eruditis ita dicti videntur a cornu, quasi cornei, robusti et constantes. Unde S. Cornelius, Romanus Pontifex et Martyr, S. Cypriano per litteras familiaris, pingitur cum cornu in manu, quia Decio et Volusiano Imperatoribus constantissime restitit, uti narrat S. Cyprianus; cornu enim est robur animalium: unde cornu symbolum est fortitudinis, victoriae, regni, gloriae et triumphi, juxta illud de Joseph: «Cornua rhinocerotis cornua illius,» Deut. XXXIII, 17. Et Psalm. XLIII, 6: «In te inimicos nostros ventilabimus cornu.» Et Psalm. XCI, 11: «Exaltabitur sicut unicornis cornu meum.» Et Psalm. CXXXI, 17: «Illuc producam cornu David.» Et Psalm. CXI, 9: «Cornu ejus exaltabitur in gloria.» Et Zachar. I, 21: «Haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam.» Hinc Psalm. XCVII: «Psallite Domino, in tubis ductilibus, et voce tubae corneae,» hoc est mystice, in robore virtutis. «Duas, ait ibidem S. Hieronymus, habetote tubas, et argenteam, et corneam. Argenteam, ut habeatis sermonem; corneam, ut habeatis virtutem. Legimus in Levitico: Nullum animal offeratur, nisi quodcumque cornutum est, etc. Et nos ergo quamdiu habemus cornu, meremur victima esse Dei. Si autem cornu nostrum fuerit excussum, quasi debiles sumus, et inter sacerdotes Dei venire non possumus.» Et S. Augustinus, ibidem: «Cornu excedit carnem, necesse est ut carnem superando sit firmum ad perdurandum, et capax vocis. Qui vult esse tuba cornea, superet carnem, transcendat carnales affectus.» Et inferius: «Tuba cornea te erigat adversus diabolum, non tuba cornea adversus fratrem tuum.» Quocirca S. Cornelius quasi roboris antistes et Martyrum primipilus, ad robur aeque ac ad decus martyrii impetrandum, a fidelibus invocari solet. Ita, ut alios taceam, eum sibi cognominem martyrii causa invocare solebat Cornelius Musius, apud Belgas Poeta laureatus, qui proinde hunc et hymnum saepe concinebat:

Beate Christi Pontifex, Christique Martyr inclyte,
Hanc gratiam Cornelio tuo benignus impetra,
Ut, exprimo quem nomine, te charitate, te fide,
Et asserendae audacia te veritatis exprimam.

Ac ab eo voti compos effectus est: nam Lugduni Batavorum sub annum Domini 1572, a Calvinistis naso, auribus, manuum pedumque digitis truncatus, trabi in foro affixus, et laqueo strangulatus, anno aetatis 72, gloriosum obiit martyrium, uti refert Aubertus Miraeus in Elogiis Belgicis.

Vel certe Cornelius dicitur a corde, quasi cordatus, q. d. Corneli, cor ne linque solo: cor sit in aethere, non in aere; in sole et caelo, non in solo et salo. Talem enim decuit esse hunc Cornelium, primipilum Ecclesiae Gentilis, qui Gentibus omnibus quasi dux et antesignanus viam ad Ecclesiam, imo iter in caelum panderet; nimirum nobilem Romanum, militum ducem, qui nobilibus Romanis, militibus et principibus fidei et virtutis exemplum daret: unde eum paulo post secuta sunt tot agmina Romanorum, praesertim militum et nobilium, non tantum ad fidem, sed et ad martyrium. Fuit ergo ipse gloria gentilitatis, et Gentium primitiae, ait Origenes, hom. 11 in Num.; et S. Hieronymus, ad Salvinam: «Primus Cornelius salutem Gentium dedicavit.»

CENTURIO. — Qui centuriae militum praeerat, quae primo constabat centum militibus: sed variis de causis subinde adauctus est hic numerus. Cajetanus opinatur Cornelium hunc fuisse Centurionem primae cohortis ex decem, quibus constabat legio, qui proinde primipilus dicebatur, cui praeferebatur vexillum aquilae, quod erat Romanorum insigne, ac 400 milites in prima acie gubernabat, quasi primi ordinis ductor, teste Vegetio, lib. II, cap. vi. Unde et equestribus ornamentis censuque decorabatur, uti docet Lipsius, lib. II De Militia Romana.

COHORTIS. — Graece ἐκ σπείρης, id est ex cohorte: cohors enim plures habebat centurias et centuriones, e quibus unus fuit Cornelius. Cohors enim primitus erat decima pars legionis, constans quinquaginta manipulis, manipulus autem 25 militibus: quare cohors constabat 1,250 militibus; legio 12 millibus et quingentis, ut patet ex Caesare, lib. VI De Bello civili; Velleio, lib. II, et aliis. Jam cohors vulgo a Gallis vocatur regimentum, et qui ei praeest dicitur Tribunus, sive Chiliarcha. Verum postea uti legionis, ita et cohortis numerus imminutus est, idque varie pro varietate temporum et locorum. Legio tandem redacta est ad sex millia et sexcentos.

ITALICAE, — ab Italis militibus quibus constabat. Opinatur Baronius hanc cohortem ordine fuisse sextam, et cognominatam Ferratam: hanc enim ab Augusto collocatam fuisse in Judaea scribit Dio.


Versus 2: Religiosus ac Timens Deum

2. RELIGIOSUS AC TIMENS DEUM. — Vatablus, pius et religiosus erga Deum. Est hic problema. An Cornelius antequam accerseret Petrum, fuerit justificatus, necne? Negat S. Chrysostomus, Oecumenius et Stapletonius hic, et S. Basilius, in Regul. brevior., Reg. CCXXIV. Favet S. Augustinus, lib. De Praedest. Sanc., cap. VII. Huic sententiae favent ea quae dicuntur vers. 5, 43, 44, et cap. seq., vers. 14.

Longe verius affirmant S. Gregorius, hom. 3 et 19 in Ezech.; Beda, Dionysius et Lorinus hic; Magister, in III, dist. XXV, ibique Albertus, Bonaventura, et S. Thomas ibidem, ac III part., Quaest. LXIX, art. 4, ad 2; Ruardus Tapperus, art. 7; Alfonsus a Castro, verbo Baptismus, haeresi 10; Gregorius de Valentia, II II, disp. 1, Quaest. II, puncto 4. Favet S. Hieronymus, in cap. v epist. ad Galat.

Probatur primo, quia Cornelius hic vocatur «religiosus ac timens Deum;» ergo non tantum erat justus, sed et pius ac religiosus. Secundo, quia vers. 4, dicuntur opera et eleemosynae ejus ascendisse in memoriam in conspectu Dei. Tertio, quia id diserte videtur asserere S. Petrus, vers. 34, dicens: «In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus; sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi:» loquitur autem de Cornelio. Ergo Cornelius acceptus et gratus erat Deo: ergo erat justus: nullus enim est gratus Deo, nisi justus. Primus enim effectus gratiae justificantis est, facere hominem gratum et acceptum Deo. Deinde, qui operatur justitiam est justus: Cornelius autem, teste S. Petro, operabatur justitiam; ergo erat justus. Quarto, quia vers. 22, de eo dicitur: «Cornelius vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judaeorum, responsum accepit ab angelo sancto, accersire te.» Denique vers. 2, de eo dicitur: «Faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.» Haec autem duo consistere nequeunt cum peccato, sed praesupponunt gratiam sanctificantem. Quare Cornelius, ante adventum S. Petri, a Judaeis quibuscum Caesareae versabatur, didicit hausitque fidem explicitam unius Dei, et implicitam Christi mediatoris, coluitque verum Deum, sicut et Job ejusque amici: non enim soli Judaei ante Christum, sed et nonnulli Gentiles coluerunt verum Deum, qui servantes legem naturae et charitatis, justificati sunt, indeque eleemosynas aliaque pia opera praestiterunt. Haec autem facere non potuerunt per vires solius naturae, uti censebant Pelagiani, sed ad hoc egebant gratia Dei excitante et cooperante, uti recte docet S. Prosper, lib. De Libertate arbitrii.

Dices: Si erat justus, quid opus erat ad eum mittere S. Petrum? Respondeo: Opus erat ad hoc, ut per eum disceret explicitam fidem Christi omniumque ejus mysteriorum: nam implicita fides non sufficiebat. Jam enim facta erat promulgatio novae legis et fidei explicitae de Christo mediatore in Pentecoste Hierosolymis; illaque sensim serpebat ad alias vicinas urbes, ita ut de illa inaudierit Cornelius, ut patet vers. 22. Quare ejus obligatio incipiebat ubique induci, et consequenter obligare Cornelium, qui hactenus laborarat ejus ignorantia invincibili: sed illa jam incipiebat fieri vincibilis, ideoque culpabilis; qui si illam depellere et obligationi jam dictae satisfacere neglexisset, peccasset et amisisset justitiam. Unde ut eam non amittat, sed retineat et augeat, jubetur ab angelo accersere Petrum, qui explicite eum doceat illa quae de Christo scire et credere necessarium erat, non tantum ad acquirendam vel augendam, sed ad retinendam justitiam: necessarium, inquam, non tantum necessitate praecepti, ut vult Andreas Vega, lib. VI In Conc. Trident., cap. xx, et Dominicus Soto, lib. II De Natura et Gratia, cap. xi et xii, sed etiam necessitate medii. Nam post sufficientem Evangelii promulgationem, nemo potest justificari et salvari, nisi per explicitam fidem Christi mediatoris, ut habet verior et communior Theologorum sententia. Perperam enim Melchior Canus, et ex eo Dominicus Banez, II II, Quaest. II, art. 8, separant salutem a justitia, dicuntque Cornelium et similes sine fide explicita Christi potuisse justificari, sed non salvari. Salus enim individue adhaeret justitiae: justitia enim et gratia est semen gloriae, ut quicumque moritur in gratia, certus sit de salute et gloria aeterna. Hoc est quod ait S. Gregorius loco citato, Cornelium «per bona opera meruisse fidem,» scilicet explicitam de Christo: et simul «per fidem,» scilicet implicitam, «venisse ad bona opera.» Rursum per fidem venisse ad bona opera, sed per opera esse solidatum in fide.

Porro baptizavit Cornelium Petrus, ut eum Christianismo initiaret, gratiamque acceptam augeret et confirmaret: jam enim baptismus incipiebat eum omnesque alios obligare. Non ergo baptizatus est, ut remissionem peccatorum acciperet, quam ante jam acceperat, nisi forte venialium, si quae irremissa habebat, uti et poenarum peccatis mortalibus praecedentibus debitarum, si quae adhuc remittendae restabant. Adde, culpam peccatorum mortalium ei remissam fuisse per contritionem, quae includebat votum implicitum baptismi: unde debebat baptizari, ut hoc voto se exsolveret, illius enim intuitu remissa ei erant peccata.

Dices secundo: Ad verba S. Petri, vers. 44, descendit in eum Spiritus Sanctus: ergo ante non descenderat. Respondeo: Tunc visibiliter descendit, qui prius in eum invisibiliter descenderat; contulitque ei augmentum gratiae, et insuper gratias gratis datas, ut donum linguarum, etc., de quo vers. 44. Minus recte ergo aliqui eum tunc primo justificatum censent. Argumenta adversariorum petita ex versibus citatis, in illorum explicatione dissolventur.

DEPRECANS DEUM SEMPER, — quantum scilicet per negotia domestica et militaria licebat; «semper» ergo, id est frequenter, assidue. Nota hic quatuor virtutes Cornelii, cuivis Christiano, praesertim Superiori, imitandas, si suae vocationi atque officio satisfacere velit. Prima est religio: fuit enim ipse vir religiosus erga Deum. Secunda est timor Dei. Tertia est misericordia et eleemosyna: qui enim in proximum misericors est, vicissim Deum in se misericordem experietur, juxta illud promissum Christi: «Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur,» Matth. v. Unde Nazianzenus, orat. De Cura pauperum: «Esto calamitoso Deus, ut vicissim Deus in tua calamitate sit tibi Deus.»

Ita Cornelius per eleemosynas meruit visitari ab angelo et a S. Petro, ab eoque percipere fidem Christi, ut ait ei angelus, vers. 4. Quarta est oratio frequens: haec enim est quasi fistula, e caelo eliciens omnem gratiarum imbrem.

Tropologice, S. Hieronymus, epist. 9 ad Salvinam, haec omnia applicat Nebridio, ejus marito jam defuncto, qui fuerat Imperatorum nepos, natus ex sorore Augustae: «Quidquid de illo (Cornelio) dicitur, hoc nomine commutato, in Nebridio meo vindico. Sic religiosus fuit, et amator pudicitiae, ut virgo sortiretur uxorem; sic timens Deum cum omni domo sua, ut oblitus dignitatis omne consortium cum monachis haberet et Clericis, tantasque eleemosynas faceret in populis, ut fores ejus pauperum ac debilium obsiderent examina: certe sic semper orans Deum, ut illi, quod optimum esset, eveniret. Raptus est, ne malitia mutaret mentem ejus, quia placita erat anima illius Deo.» Et mox: «Nihil nocuit militanti paludamentum, et balteus, et apparitorum catervae: quia sub habitu alterius alteri militabat. Legimus et in Evangelio, Matth. viii, de alio Centurione Domini testimonium: Nec in Israel tantam fidem inveni. Joseph post Pharaonem regis ornatus insignibus, sic Deo charus fuit, ut super omnes Patriarchas duarum tribuum pater fieret. Daniel et tres pueri sic praeerant Babyloniae opibus, ut habitu Nabuchodonosor, Deo mente servirent. Mardochaeus et Esther inter purpuram, sericum et gemmas, superbiam humilitate vicerunt; tantique fuere meriti, ut captivi victoribus imperarent.» Et inferius: «Mirum dictu est: nutritus in palatio, contubernalis et condiscipulus Augustorum, quorum mensae ministrat orbis, et terra ac maria serviunt, inter rerum omnium abundantiam, in primo aetatis flore tantae verecundiae fuit, ut virginalem pudorem vinceret, et ne levem quidem obscoeni rumoris de se fabulam daret. Deinde purpuratorum propinquus, socius, consobrinus, iisdem cum ambobus studiis eruditus, non est inflatus superbia; sed cunctis amabilis, ipsos principes amabat ut fratres, venerabatur ut dominos. Ministros autem eorum sic sibi charitate sociarat, ut qui merito inferiores erant, officiis se pares arbitrarentur.» Notent haec Principes, aulici, duces, milites, notent et imitentur.


Versus 3: Quasi Hora Diei Nona

3. IS VIDIT IN VISU MANIFESTE. — Fuit ergo haec visio corporalis et ocularis; haec enim sola est manifesta. Adde, factam esse non noctu, sed per diem hora nona in vigilia, cum oraret Cornelius: ergo fuit corporalis: nam quando per visionem duntaxat imaginariam quid videtur, solet id fieri noctu. Angelus ergo in corpore assumpto apparuit Cornelio. Causa fuerunt quatuor. Prima, ne Cornelius, aut ejus domestici putarent fuisse illusionem nocturnam. Secunda, ne Judaei putantes ad se solos pertinere Messiam, fidem et Evangelium, objicerent S. Petro, surreptitiam fuisse visionem et vocationem Cornelii ad fidem, uti hac de re expostularunt cum eo, cap. xi, 3. Tertio, ut Gentiles e Cornelio scirent certo et manifeste, sibi apertum esse ostium Evangelii. Quarto, quia Gentibus manifeste revelandus erat Christus Christique fides; Judaei vero excaecandi erant et ad suae legis umbras relegandi.

QUASI HORA DIEI NONA, — quae incipit a tertia pomeridiana, et protenditur usque ad vesperam. Unde hora nona erat hora orationis vespertina; sicut prima erat matutina, uti dixi cap. III, vers. 1. Videtur ergo Cornelius more Judaeorum, inter quos agebat, utrumque orandi tempus observasse; cumque vespertinam horae nonae orationem obiret, apparuit ei angelus. Orantibus enim se inserunt, astant et apparent angeli, quorum opus et deliciae est oratio. Ita Cassianus, lib. III De Inst. Renun., cap. III. Et S. Chrysostomus, qui et causam dat cur potius vespertina hora apparuerit angelus, quam matutina: «Quia postrema hora haec erat, quando curae dimittuntur, et vacatur precibus atque compunctioni.» Cor enim curarum expers et compunctione saucium, capax est illustrationum rerumque caelestium, optimeque ad eas dispositum.

Mysticam causam dat Beda: «Quoniam in morte illius (Christi) baptizandus erat, qui spiritum tradidit hora nona.» Hinc Alcuinus, lib. De Divinis offic., cap. De Sabbato sancto, docet catechumenos baptizari hora nona, quia ea hora ad primum e Gentibus catechumenum, puta ad Cornelium, venit Angelus jubens vocari Petrum, qui eum baptizaret.

Tropologice S. Chrysostomus: «Cornelius vitae religiosae sibi tempora constituit: non enim est vir pius qui sibi stata orandi et bonis operibus vacandi tempora non praefigit.» Et S. Hieronymus, epist. ad Salvinam viduam, hoc ei dat monitum: «Semper in manibus tuis sit divina lectio, et tam crebrae orationes, ut omnes cogitationum sagittae, quibus adolescentia percuti solet, hujusmodi clypeo repellantur.» Inter Apophthegmata S. Thomae Aquinatis primarium hoc recensetur: «Religiosus non est, qui non semper versatur cum Deo, aut cogitat de Deo.» Quocirca ipse ita assiduus erat in oratione, ut omnem suam scientiam illi potius, quam studio, cui tamen sedulo vacabat, attribueret, diceretque scientiam suam magis esse caelitus infusam, quam humanitus acquisitam. Rursum: «Anima, inquiebat S. Thomas, sine oratione non proficit. Religiosus sine oratione est velut miles nudus, qui pugnat sine armis,» ideoque inermis facile ab hoste vincitur.

ANGELUM DEI. — Lyranus et Dionysius probabiliter opinantur angelum hunc fuisse Custodem Cornelii. Angeli enim Custodis officium est curare sui clientis catechesin, baptismum et salutem. Quare falsum est quod censuit Origenes, hom. 6 in Matth., angelum Custodem incipere custodire clientem suum a tempore baptismi. Nam et infideles non baptizati habent Custodem angelum, qui eos a peccatis avocet et ad virtutes, praesertim fidem et baptismum, deducat, ut habet communis Theologorum sententia.


Versus 4: Timore Correptus

4. TIMORE CORREPTUS. — Angeli enim majestas et gloria videntem percellit, uti dixi cap. VII, 32.

QUID EST, DOMINE? — Ita Romanus, Graecus et Syrus, q. d. Quid a me poscis, Domine? quid me vis facere? Aliqui codices Latini legunt: «Quis es, Domine?» uti dicebat Saulus, cap. ix, 5. Sed priorem lectionem esse genuinam, patet ex responsione angeli. Ait enim: «Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam,» Graece, εἰς ἀνάμνησιν, ut scilicet quasi memoriale a te submissum ad Deum, serventur, et semper obversentur conspectui Dei. Vatablus, «recordatus est Dominus orationum et eleemosynarum tuarum,» ideoque eas digno praemio remunerari volens, mittit me ad te, ut ostendam tibi viam ad fidem et salutem. Tertullianus, lib. De Jejunio, cap. viii, addit, «et jejunia:» eleemosyna enim et jejunium sunt quasi duae alae quibus oratio evehitur et evolat in caelum ad Deum. Credibile enim est Cornelium miscuisse orationi et eleemosynis jejunium. A Judaeis enim didicerat illud angeli consilium datum Tobiae, cap. xii, 8: «Bona est oratio cum jejunio et eleemosyna, magis quam thesauros auri recondere: quoniam eleemosyna a morte liberat, et ipsa est quae purgat peccata et facit invenire misericordiam et vitam aeternam.» Nota: τὸ ascenderunt alludit ad ritum sacrificiorum, praesertim holocausti, quod totum per ignem et fumum ascendebat ad Deum, indeque dictum est עולה ola, id est ascensio. Orationes enim sunt instar holocausti: inde enim vocantur vituli labiorum, sacrificium laudis, etc.


Versus 5: Et Nunc Mitte

5. ET NUNC MITTE. — Non dicit: «Vade tu ad Petrum;» quia volebat cum eo totam ejus familiam catechizari et baptizari: haec autem tota domo abire non poterat. Ita Hugo. Rursum angelus per se haec non praestat, quia homines a Deo ordinati sunt ministri verbi Dei et baptismi, non angeli. Sic Saulus ab Anania baptizatus est, Eunuchus Candaces a Philippo. Porro voluit Deus accersiri Petrum, non Joannem, vel quem alium, quia decebat ut Petrus quasi caput Ecclesiae, sicut primus omnium post Christum praedicaverat Judaeis, Act. ii et iii, ita primus praedicaret et Gentibus, puta Cornelio ejusque familiae. Ipse enim quasi totius Ecclesiae Pastor, debebat in eam, quasi in unum ovile Christi, congregare tam Gentes quam Judaeos, ut utrique eum quasi communem patrem agnoscerent, colerent, obedirent et sequerentur, in eoque utrique, licet inter se diversi, imo adversi, unirentur.


Versus 8: Misit Illos in Joppen

8. MISIT ILLOS IN JOPPEN, — perquirere et accersere Petrum non imperando, sed rogando ut dignaretur venire ad domum Cornelii.


Versus 9: Ascendit Petrus in Superiora

9. ASCENDIT PETRUS IN SUPERIORA,εἰς δῶμα, id est in tectum domus: tecta enim in Palaestina sunt plana, ut in iis ambulare, sedere, orare possint, quae Graece dōmata, Romae solaria vel maeniana appellantur, ait S. Hieronymus, epist. 135 ad Suniam. Ascendit ergo et secessit, ut liberius caelum intueretur, eoque a terra oculos et mentem oraturus attolleret. Oratio enim est ascensus mentis ad Deum, quem juvat ascensus corporis. Hinc Christus, Moses, Elias, Eliseus, S. Franciscus aliique Sancti oraturi ascendebant in montes, ut sicut loco, sic et cogitatione caelo vicini efficerentur, ait S. Ambrosius, serm. 11.

CIRCA HORAM SEXTAM. — Nota hic horam sextam orationis: quia ea uti homo creatus est et peccavit, ita et recreatus est a Christo cruci affixo; et quia ea hora solet sumi prandium, cui exemplo Petri et Ecclesiae praemittenda est oratio. Vide dicta I Timoth. IV, 3 et 4.


Versus 10: Cum Esuriret

10. ET CUM ESURIRET, — cibum corporalem; hujus enim fames solet obvenire adventante tempore prandii. Quare quod S. Ambrosius, serm. 40, Beda et alii accipiunt de esurie spiritali animarum, eo quod videret paucos Judaeos converti ad Christum, mysticum est, non litterale, ut patet ex sequentibus.

VOLUIT GUSTARE. — Vox gustare notat sobrietatem S. Petri, quasi cibo non se opplere, sed eum duntaxat pro necessitate degustare, et summis, ut dicitur, labris delibare voluerit. Rursum, quod in hac vita sit tantum gustus et delibatio voluptatis, in futura vero saties, juxta illud Psal. xvi, 15: «Satiabor cum apparuerit gloria tua.» Quocirca vir sapiens dixit cor nostrum esse pyramidale, ita situm in homine, ut ejus basis sursum, conus deorsum vergat, ad significandum, quod terram et terrena quae deorsum sunt, tantum obiter et levissime, quasi in puncto duntaxat tangere et gustare, totum vero cordis mentisque sinum et capacitatem sursum ad caelestia erigere et expandere debeamus. Unde mystice S. Hieronymus, epist. 4 ad Rusticum: «Petrus, esuriens in Judaeis, Cornelii saturatur fide, et famem incredulitatis eorum, gentium conversione restinguit; atque in vase Evangeliorum quadrangulo, quod de caelo descendit ad terram, docetur et discit omnes homines posse salvari; rursumque quod viderat, in specie candidissimi linteaminis in superna transfertur, et credentium turbam ad caelum rapit, ut pollicitatio Domini compleatur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.»

CECIDIT SUPER EUM MENTIS EXCESSUS, — q. d. Raptus est in exstasin. Vox cecidit significat hanc exstasin non fuisse naturalem, qualis est ea quae ex vehementi ira, pavore, amore, studio et contemplatione nascitur, sed divinam, nimirum caelitus S. Petro immissam fuisse hanc visionem et menti ejus divinitus impressam.


Versus 11: Vidit Caelum Apertum

11. ET VIDIT COELUM APERTUM. — «Vidit,» scilicet in mentis excessu, de quo praecessit. Unde sequitur hanc visionem non fuisse oculorum, sed imaginationis et mentis. Symbolice, significatur hic primo, arcanum mysterium de coelis et Dei praedestinatione reconditum, de Gentium vocatione ad Christum, jam toti mundo reserandum et patefaciendum esse, ait Beda. Secundo, Petro quasi coeli clavigero, datas esse claves ad aperiendum et claudendum coelos, Matth. xvi, 19.

ET DESCENDENS VAS QUODDAM. — «Vas,» id est receptaculum, non aeneum, nec ferreum, nec ligneum, sed lineum. Unde sequitur «velut linteum magnum.» Erat ergo hoc linteum sive linteamen, velut uter lineus, continens omnis generis escas, inferne concavus et clausus, superne apertus, qui quatuor sui angulis e coelo demittebatur ad Petrum, eique esurienti omnes has escas ad manducandum offerebat.

Quaeres, quid ad litteram significat hoc vas, sive linteum? Respondet primo, Glossa Interlinearis, significare corpus Christi, quod est ut linteum, quoniam sine semine conceptum, candorem castitatis custodit; et quia mortuum: magnum vero propter deitatis consortium, et quia resurrexit. Ita et Cassianus, lib. III De Instit. Renun., cap. III.

Secundo, melius alii accipiunt Dei sermonem et praedicationem Evangelii, in qua molliter quiescunt peccatorum animae in coelestis gratiae illapsu, et supernae gloriae spe. Ita S. Ephrem, serm. De S. Basil., tom. V, et S. Gregorius, lib. XXXIII Moral., cap. xvi, vel xx.

Hinc patet minus esse verisimile quod censent aliqui animalia haec in linteo visa fuisse, non integra et solida, sed in ipso linteo quasi in charta depicta, vel impressa. Probatur id ex S. Cyrillo, lib. IX Contra Julian., ubi docet animalia haec in linteo non fuisse vera, sed effigiata et expicta. Verum S. Cyrillus tantum vult dicere ea non fuisse realia et viva, sed instar statuarum fuisse exsculpta et effigiata, ita ut effigiem verorum et vivorum haberent. De his enim, non autem de impressis pictisque in ipso linteo, apte recteque in visione Petro dicitur: «Occide et manduca.»

Tropologice: per vas hoc multi accipiunt statum Religionis, qui constat lino, id est maceratione carnis et mortificatione appetituum. Linum enim varie maceratur et carminatur, ut fiat linum: quatuor initia sunt quatuor regulae quatuor priscorum Ordinum, puta regula S. Basilii, S. Augustini, S. Benedicti et S. Francisci: in eo sunt animalia immunda, id est peccatores qui ut peccata in saeculo admissa expient, paenitentiae causa se mancipant Religioni. Ita Glossa. Porro quomodo lineum et linteum sit symbolum puritatis, paenitentiae, patientiae, fortitudinis, religionis, etc., dixi Exodi xxviii, 39, et Jeremiae xiii, 1. Simile est hoc vas lineum vasi intemerato, de quo noster Causinus, Parabol. Hist., lib. XII, cap. LXXI, ex Pausania. Tradit enim Pausanias in Arcadia esse Stygem fluvium, cujus aqua adeo acris et potens est, ut omnia vasa sive aerea, sive ferrea, sive lapidea disrumpat, excepto vase quod fit ex ungula equi, quod proinde vas intemeratum dicitur; estque hieroglyphicum B. Virginis, quae nullo peccato, vel originali, vel actuali (cujus symbolum est Styx) infici aut laedi potuit. Simili modo Religio est vas intemeratum, quia omnia peccata et peccatorum occasiones amovet et excludit, quantum fragilitas humana patitur.

Symbolice Oecumenius: Vas linteum denotat totum orbem, qui ad Christum vocatur: quatuor initia sunt quatuor elementa, quibus hic inferior mundus constat et propagatur; animalia varia sunt varii hominum status. Consequenter vas linteum est homo, qui est microcosmus constans quatuor elementis; quare cogitet se, uti ex iis conflatus est, ita brevi in ea resolvendum et per mortem rediturum. Quocirca Antistites in Aethiopia, cum cruce sibi praeferri curant vas cinerum, quod eos jugiter memores reddat suae mortalitatis, taciteque eis inclamet: «Memento, homo, quia cinis es, et in cinerem reverteris.» Ita Nicolaus Causinus, lib. V Parabol. Hist., cap. IV, ex Sabellico, lib. IV, cap. IV.

QUATUOR INITIIS. — Syrus et Vatablus, quatuor angulis; Tigurina, quatuor extremitatibus. Graece additur δεδεμένον, id est alligatum: cum enim linteamen hoc esset quadratum, nec esset expansum instar straguli, sed instar vasis, vel utris constrictum ad capienda animalia, necessario debebat in quatuor sui extremitatibus constringi et colligari, ne animalia diffluerent vel dilaberentur. Hi quatuor anguli significant quatuor Evangelia spargenda per quatuor orbis plagas, uti jam dixi.


Versus 12: In Quo Erant Omnia Quadrupedia

12. IN QUO ERANT OMNIA QUADRUPEDIA, — id est omne genus quadrupedum. Ita Syrus; est enim hic distributio pro generibus singulorum, non autem pro singulis generum: nec enim omnia individua omnium animalium capi poterant unico vase et linteo. Graece additur θηρία, id est ferae. S. Hieronymus, in cap. xxxviii Ezech., et Origenes, homil. 2 in cap. II Gen., censent in hoc vase contentas fuisse omnis generis animalia.

Tertio et aptissime, S. Augustinus, serm. 26 De Diversis; S. Ambrosius, serm. 10; S. Cyrillus, vel potius Origenes, hom. 7 in Levit.; S. Hieronymus, in epist. 89 ad S. Aug.; Gregorius, loco jam citato, Beda et alii accipiunt Ecclesiam Christi. Haec enim est quasi vas lineum, id est purum, propter incorruptibilem veritatem et fidem; quia purissima et sanctissima est tum in fide, tum in vita et moribus, non habens maculam, neque rugam, Ephes. v, 27. Haec de coelo demittitur, quia ipsa est civitas sancta, Jerusalem nova descendens de coelo a Deo, Apocal. xxi, 2. Quatuor anguli sunt quatuor Evangelia, quibus per quatuor plagas mundi et quatuor partes terrae disseminatur Ecclesia. Hoc vas ter e coelo demittitur, quia fide et sacramento SS. Trinitatis fideles innovantur et in Ecclesiam admittuntur. In eo sunt immundae et ferae bestiae, id est quaevis gentes, quae prius erant turpibus et ferinis moribus, atque a legali Judaeorum munditie alienae. Audi S. Gregorium: «Quid signatur linteo sindonis, nisi subtilis intextio sanctae praedicationis, in qua molliter quiescitur, quia mens in illa fidelium superna spe refovetur.»

Tropologice: Praelatus et praedicator cogitet se debere esse leonem, fortem ac magnanimum in jugulandis erroribus, pravis moribus et amoribus, sibique aeque ac S. Petro dictum esse: «Occide et manduca.» Ita S. Gregorius, lib. XXX Moral., cap. vii vel xi. Quocirca leonino et calidissimo debet esse stomacho, ut instar struthionis ferrum digerat, quin et serpentes aliaque venenata animalia in bonum Ecclesiae succum convertat. Medici triplicem statuunt stomachum. Primum debilem et infirmum, qui escas boni succi in malum, puta in bilem aut phlegma, convertit. Secundum bonum, qui cibos boni succi in bonam alimoniam convertit. Tertium optimum, qui vi caloris res mali succi in bonum commutat. Ita symbolice primo, debili charitate sunt et virtute, qui volentes saeculares convertere ab eis pervertuntur, moresque eorum induunt. Secundo, alii sunt, qui bonos in bonitate conservant. Tertio, optimi sunt, qui vi charitatis malos, serpentinos, imo saxeos homines in bonos, ovinos et cereos convertunt. Talis fuit Christus, qui Magdalenam et Paulum convertit. Talis Paulus caeterique Apostoli. Talis ergo sit vir Apostolicus, animarum et Dei gloriae zelator.


Versus 14: Absit, Domine

14. AIT AUTEM PETRUS: ABSIT, DOMINE; QUIA NUNQUAM MANDUCAVI OMNE COMMUNE ET IMMUNDUM. — «Commune,» id est impurum et profanum, ut legit S. Cyrillus, lib. IX Contra Julian., quod scilicet communiter comedi poterat a quibuslibet Gentilibus et immundis. Judaei enim, ne Gentes offenderent, cibos eorum, lege Mosis vetitos et immundos, non vocabant immundos, sed «communes.» Hic communicare, sive commune facere, est inquinare, vel immundum reddere, ut Matth. xv, 11: «Non quod intrat in os, coinquinat hominem,» Graece κοινοῖ, id est «communicat.» Dicit hoc Petrus, quia adhuc cum fidelibus, utpote Judaeo-Christianis, servabat legem Moysi, et differentiam ciborum mundorum et immundorum eis praescriptam Levit. xi, cujus differentiae rationes et causas ibidem assignavi. Nota hebraismum, «non omne,» id est «nullum»: non manducavi omne commune, id est nullum commune.


Versus 15: Quod Deus Purificavit

15. QUOD DEUS PURIFICAVIT, TU COMMUNE NE DIXERIS (id est profanum, pollutum et immundum). — q. d. Deus purificavit omnes cibos hoc ipso, quo legem veterem vetantem aliquos cibos quasi legaliter immundos, per novam Christi legem abolevit. Unde R. Moyses et R. Salomon apud Lyranum, Genes. IX, 4, tradunt tempore Messiae nulla animalia fore immunda, uti prius sub Mose, sed omnia fore munda, perinde ac fuerunt tempore Noe, qui proinde tam immunda quam munda induxit in arcam, Genes. vii, 28.

Symbolice, Irenaeus, lib. III, cap. XII, censet omnia purificata esse per sanguinem Christi: quia scilicet sanguis Christi abstersit legem veterem, cum omni sua immunditie. Et S. Ambrosius, lib. VII in Luc. cap. x, censet ea purificata per baptismum: per illum enim inserimur Christo, Ecclesiae et legi novae, in qua omnia sunt munda; sicut tempore diluvii omnia in arca Noe fuerunt munda, etiam ea quae postea Moses sanxit immunda.

NE DIXERIS. — Graece μὴ κοίνου, id est ne commune facias, hoc est, ne contamines, ne polluas, id est ne contaminatum et pollutum dixeris, aut censueris. Est hebraismus: ponitur enim factum pro dicto, vel censura. Sic Levit. xiii, saepe dicitur de leproso: «Contaminabit eum sacerdos,» id est contaminatum eum judicabit et pronuntiabit.


Versus 16: Hoc Factum Est Per Ter

16. HOC FACTUM EST PER TER. — q. d. Ter in exstasi vidit Petrus vas e coelo ad se demitti. Ter audivit: «Occide et manduca.» Ter respondit: «Nunquam manducavi omne commune et immundum.» Ter iterum audivit: «Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.» Ita S. Cyrillus, lib. VII in Levit. Ternarius, primo, confirmat visionem, ostenditque eam esse veram vereque a Deo immissam, non somniatam, ait Cyrillus, loco jam citato. Secundo, symbolum est SS. Trinitatis, in cujus nomine baptizandae et regenerandae erant Gentes. Ita S. Augustinus, Ambrosius et alii supra citati. Unde in vita hujus S. Cornelii, quae exstat apud Surium 13 septembri, dicitur per visionem hanc ter repetitam, adumbratam fuisse trinam immersionem Cornelii et caeterorum in baptismo.

ET STATIM RECEPTUM EST VAS IN COELUM, — unde primitus dimissum erat. Ut significaret Ecclesiam Christi, in quam cooptandae erant Gentes, e coelis descendere, suosque fideles in coelum ducere et transcribere. Ita Lyranus et alii.


Versus 17: Ecce Viri

17. ECCE VIRI. — Deus suavi sua providentia ita haec dirigebat, ut Petro indaganti significationem suae visionis, illico occurrerent viri quos significabat haec visio, simulque indicavit illi propter eos hanc visionem illi immissam, eosque repraesentare. Unde et eorum gressus ita direxit, ut nescientes recta pergerent ad domum Simonis, in qua erat Petrus: «Ibique astiterunt ad januam; quia, ait S. Chrysostomus, vilis erat domus, infra rogabant, non vicinos.» Notat S. Gregorius, hom. 1 in Ezechielem, varios esse prophetiae modos et species, ac inter eos unum, cum mentem Prophetae Deus ex parte tangit, et ex parte non tangit, uti hic mentem Petri tetigit visione lintei, et mittendo ad eum legatos Cornelii; sed quid haec sibi vellent, ei non indicavit, nisi ipso rei eventu. Spiritus Sanctus enim sensim per occasiones et eventus, more humano voluit docere Petrum et Apostolos. Vult enim Ecclesiam imitari puerum Jesum, qui aetate crescebat et sapientia, ait Hilarius.


Versus 18: Et Cum Vocassent

18. ET CUM VOCASSENT — aliquem ex incolis domus, sive ex domesticis, vel «vocassent,» id est pulsassent januam; qua phrasi vulgo Hispani utuntur, ait Mariana.


Versus 19: Dixit Spiritus

19. DIXIT SPIRITUS, — puta Spiritus Sanctus per internam inspirationem. Ita S. Chrysostomus; S. Cyrillus, Catech. 47; S. Ambrosius, lib. II De Spiritu Sancto, cap. xi, et S. Gregorius, lib. XXVIII Moral., cap. ii. Aliter Dionysius et Glossa: per Spiritum enim accipiunt angelum vicarium Spiritus Sancti, qui exterius sensibili voce dixerit: «Ecce viri tres quaerunt te.» Verum sic angelus apparuisset Petro in corpore assumpto, cujus hic nulla fit mentio, imo contrarium innuitur, cum vocatur «spiritus:» «Spiritus enim carnem et ossa non habet,» Luc. xxiv, 39; et cum subditur: «Ego misi illos,» Spiritus Sanctus enim mittebat illos.


Versus 20: Vade Cum Eis

20. VADE CUM EIS. — Jubetur Petrus ab oratione et Deo transire ad opera vitae activae cum proximo, aeque ac Moses, Exod. xxxii, 7; ut doceat idem nos facere, ac cum officium, necessitas vel charitas poscit, a Maria transire ad Martham, id est a contemplatione ad actionem.

EGO MISI ILLOS, — ego movi Cornelium ut mitteret illos.


Versus 21: Ecce Ego Sum Quem Quaeritis

21. ECCE EGO SUM QUEM QUAERITIS. — Instinctu Spiritus Sancti descendit Petrus, offertque se ignotis antequam eorum quaestionem audisset, ut ipsi sciant eum virum esse divinum et Prophetam a Deo edoctum, ac proinde ei credant. Insuper mirentur et imitentur ejus promptitudinem, humilitatem, benevolentiam, charitatem ad obsequendum. Ita S. Chrysostomus.


Versus 22: Testimonium Habens ab Universa Gente Judaeorum

22. ET TESTIMONIUM HABENS AB UNIVERSA GENTE JUDAEORUM. — q. d. Omnes Judaei testantur Cornelium esse virum probum, justum et timentem Deum, uti praecessit, ideoque eum, licet Gentilem (a quo naturaliter Judaei abhorrere solent) amant et venerantur. Dicunt hoc primo, ut suae assertionis, quod sit justus et timens Deum, proferant testes; secundo, ut Petri, utpote Judaei, gratiam Cornelio Gentili concilient; tertio, ut Judaeo-Christiani qui cum Petro venerant, aliique qui Hierosolymis erant audituri Cornelium Gentilem admissum esse ad fidem et Ecclesiam, id non aegre ferant, utpote quem Judaei caeteri diligant et colant.

RESPONSUM ACCEPIT, — puta oraculum: hoc enim est ἐχρηματίσθη. Sic saepe alibi responsum capitur pro oraculo.

ET AUDIRE VERBA ABS TE. — «Verba,» scilicet Christi, Evangelii, salutis et vitae aeternae, uti explicatur cap. sequenti, vers. 14. Haec enim antonomastice et per excellentiam sunt «verba.» Unde «verbum» in Epist. S. Pauli saepe capitur pro Evangelio ejusque praedicatione, aeque ac Scriptura capitur pro sacra et divina.


Versus 23: Recepit Hospitio

23. RECEPIT HOSPITIO,ἐξενοδόκει, id est hospitio excepit, laute habuit, xeniis et muneribus quasi hospites donavit. Nota hic hospitalitatem insignem S. Petri, quam ipse hospes et peregrinus, in peregrinos aliena in domo exercuit, ac caeteros fideles verbo et exemplo docuit, sed maxime in Romanam Ecclesiam transfudit, in qua proinde etiamnum hospitalia et nosocomia visuntur tot et tanta, ut unum hoc urbis orbisque prodigium videatur. Ita olim ibidem similia erexerunt Pammachius, gener S. Paulae, Fabiola et Gallicanus, gener Constantini Magni, qui suis manibus peregrinis serviebat, totamque vitam et opes hospitibus et hospitalitati consecravit: qua de causa martyrii lauream sub Juliano Apostata meruit. Merito ergo hoc elogium Ecclesiae Romanae dat Martinus Papa I, epist. 46, quod quisquis miserabilis homo ad eam veniat, illum hospitio recipiat, omnia ad usum ei praebeat, nec ullum repellat, detque panem mundissimum et vinum diversum. Eamdem hospitalitatis laudem Romanae Ecclesiae dat Dionysius, Corinthi Episcopus, apud Euseb., lib. IV, cap. xxiii. Ita sane hoc anno 1622, quo Italia fame primum, deinde morbis afflicta est, Roma non tantum suos indigenas, sed et omnes ex caetera Italia aliisque provinciis turmatim affluentes hospitio excepit, aluit, curavit, cumque vetera xenodochia et nosocomia turbam non caperent, nova instituit, cardinalibus aliisque sumptus liberaliter praestantibus. Haec ergo charitatis et misericordiae dos, ab initio a S. Petro Romae aspirata, etiamnum in ea perdurat, estque verae fidei et virtutis priscae ingens indicium. Plura de hospitalitate dixi Genes. xviii, 1, et Hebr. cap. xiii, vers. 2.

ET QUIDAM EX FRATRIBUS. — Ut minimum sex, uti habetur cap. xi, 12. Quidam Codices addunt: «ut Petro testes sint;» sed haec explicationis causa a quopiam ad marginem addita, postea in textum irrepserunt. Ita Glossa.


Versus 24: Altera Die Introivit Caesaream

24. ALTERA AUTEM DIE INTROIVIT CAESAREAM. — Haec enim distat a Joppe itinere quindecim leucarum, sive horarum, ut patet ex tabulis Adrichomii: quare commode hoc spatium biduo confici potuit a Petro et comitibus, etiam peditibus, ut videtur.

Moraliter, notent hic Concionatores, Doctores et similes, se non debere spectare copiam et nobilitatem auditorum, sed eadem alacritate adire et docere paucos ac multos, rusticos ac nobiles, barbaros ac civiles. En tibi S. Petrus summus Pontifex non dedignatur adire unum Cornelium Gentilem militem, et hoc nomine Judaeis invisum, Nomine enim Romanorum Judaeos sub jugo detinebat. In ejus domo coram eo et paucis e familia, docet et concionatur. Ratio est multiplex.

Primo, quia in paucis subinde et rudibus major fructus fit, quam in multis divitibus. Et Deus humilitatem et charitatem Doctoris remunerari solet, et facere ut e paucis fructus in multos spargatur. En tibi per Cornelium apertum est ostium Evangelii ad Gentes: mox enim caeteri Apostoli secuti exemplum S. Petri, in gentes se disperserunt easque converterunt. Unius ergo Cornelii conversio fuit initium et causa conversionis tot millionum in gentibus. Narrant Annales Hispaniae S. Jacobum sub idem hoc tempus in ea novem, vel, ut alii referunt, septem duntaxat convertisse: sed per hosce sparsa est fides, ac sensim tota Hispania conversa, quae deinde per alias provincias Indiasque utrasque eamdem fidem propagavit, et etiamnum propagat, ut merito columna et columen Ecclesiae nuncupari possit. Ita Christus uni mulieri Samaritanae praedicavit, sed per eam Samariam convertit, Joan. iv.

Secundo, esto nullus, vel parvus concionis esset fructus, tamen integram laboris et charitatis suae mercedem concionator a Deo recipiet, qui reddet unicuique secundum opera sua, non secundum fructum ex operibus secutum: hic enim saepe in manu est Dei, non nostra. Qua de causa S. Franciscus, ait S. Bonaventura in ejus Vita, eadem spiritus alacritate concionabatur paucis ac multis, plebeis ac nobilibus.

Tertio, ad Dei et Ecclesiae magnificentiam spectat, multos habere doctores et concionatores qui Deum celebrent, etsi pauci sint auditores; sicut ad decorem civitatis facit, ut in ea plures sint fontes semper scaturientes, etiamsi pauci ex iis aquam hauriant. Non cessat fons aquam eadem copia emanare, etiamsi nemo hauriat: et tu eodem spiritu eructa verbum Dei, esto pauci audiant. Alioqui per omnem vitam inquietus eris et miser, utpote pendulus ab auditorum phantasia et mutabilitate.

Quarto, tales justificant Deum, ejusque causam agunt: satagunt enim nomine Dei omnes docere, omnesque peccatores convertere. Quare si non convertantur, ipsorum est culpa et inexcusabiles sunt. Deus enim in judicii die justificabit se per hosce doctores, dicetque: Ecce ego dedi vobis tot tantosque concionatores; feci quidquid potui ut vos a peccatis avellerem. At vos tam illos, quam me sprevistis: igitur digni estis maledictione et igne aeterno. Quare solentur se concionatores, dum paucos vel refractarios habent auditores, exemplo Christi, qui tales habuit, et Dei, qui solem facit oriri super bonos et malos, pluit super justos et injustos, qui tot tantaque bona in dies in homines effundit, etiamsi pauci ad ea advertant, pro iisque Deo gratias agant. Noli ergo animum dejicere, ne sinas tibi ligari linguam, cum auditorium minuitur, imo tunc valentius concionare: ostende te Dei gloriam quaerere, non hominum. Si uni Deo placere et satisfacere in animum inducas, non curabis an multi, an pauci audiant. Signum minus rectae intentionis est, cupere vel quaerere cathedras honoratas et frequentes, nimirum quod quaeras plausum hominum magis, quam uni Deo placere. Et hoc vanitas est, a qua nos liberet veritas. Verum est illud Gallorum proverbium: Beaucoup de bruit, peu de fruit. Ea quae plausum habent, parum habent planctus et fructus. Videmus in multis Academiis professores Medicinae et Juris paucos habere auditores, et tamen animose docere per multos annos, imo per totam vitam hoc nomine, quod Academia requirat tales, et quod integra semper percipiant stipendia. Idem apud se statuat concionator. Plato uno Aristotele discipulo contentus, cum is in scholis adesset, etiamsi caeteri abessent, docebat, dicens: «Auditorium est.» Nos magnum habemus auditorem Deum, quid ultra requirimus? Stratonicus musicus cum in ludo suo haberet pictas Musas novem, Apollinem unum, discipulos autem tantum haberet duos, rogatus a quodam quot haberet discipulos? Cum diis, inquit, duodecim: ita Athenaeus, et ex eo Brusonius, lib. V, cap. II. Tu, si sex habeas, cogita te totidem auditores habere angelos, eorum custodes.

Quinto, Deus non tam considerat quantum quam ex quanto faciamus, puta ex quanta humilitate, charitate et zelo; ex iis enim opus suam vim, valorem et meritum sortitur. Qua in re errant plerique: putant enim meritum consistere in magnitudine operum, cum in eo non consistat, sed in magnitudine charitatis. Fac opus parvum magna charitate, plus mereberis quam is qui facit opus magnum ex parva charitate; radix enim, norma et mensura meriti est charitas. Haec magis puriusque exercetur coram paucis quam multis; coram plebeiis et rusticis, quam divitibus et nobilibus, ubi saepe se miscet carnalitas et cupiditas, cum in illis sit mera puraque charitas. Sicut mathematicus considerat lineam in se, et abstrahit ab eo quod sit aurea, vel aerea, nec libentius auream quam aeream speculatur: ita sanctus doctor et praedicator unum Deum spectat: illi soli placere intendit, illius voluntatem explere satagit, nec curat an id fiat in officiis et pulpitis splendidis, vel vulgaribus; an coram multis, vel paucis. Denique S. Monica unum discipulum habuit, filium S. Augustinum: quot quantosque pro eo uno formando labores et dolores subiit? At per unum Augustinum quot quantosque docuit, et etiamnum docet et convertit? Anachoretae plerique unum alterumve duntaxat habebant discipulum, in eo poliendo et perficiendo totam vitam insumebant, ut eum suae vitae et doctrinae, aeque ac cellae, relinquerent haeredem. At unus ille alterve in virum perfectum evadebat, eratque instar mille, qui proinde multos alios ad vitam religiosam et perfectam instituebat, uti videre est in Vitis Patrum.

NECESSARIIS AMICIS. — q. d. Amicis non omnibus, sed magis intimis, puta necessitudine et propinquitate conjunctis.


Versus 25: Procidens ad Pedes Ejus Adoravit

25. ADORAVIT, — non latria, sed adoratione civili et religiosa, sicut Abraham adoravit filios Heth, Gen. xxiii, 7; et Alexander Magnus Jaddum, pontificem Judaeorum, teste Josepho, lib. XI Ant. viii; et sicut modo, exemplo Cornelii, fideles adorant pontificem, eumque genuflexi osculo pedis venerantur; quod notent haeretici. Addit vir doctus Cornelium proprie adorasse Petrum; putasse enim in Petro esse quid numinis, eumque esse quid super hominem, imo super angelos, utpote ad quem ab angelo missus esset, auditurus ab eo verba salutis, et majora quam ab angelo audiisset. Unde et S. Hieronymus, lib. Contra Vigilant., ait Cornelium eo errore laborasse quo Lycaonii, qui Paulum esse Mercurium opinabantur, Barnabam vero Jovem, Act. xiv, 11. Sic enim Gentiles, praesertim platonici, heroes censebant esse deos quosdam inferiores, terrestres et medios inter Deum et homines caeteros. Verum hoc de Cornelio unum Deum cognoscente et colente, imo religioso, justo et sancto, parum videtur credibile, praesertim cum ipse haec omnia faceret Deo astante, ducente, gubernante. Sciebat enim unum esse Deum, non plures, uti recte advertit Salmeron hic, et Suarez, III part., tom. I, disp. LIII, sect. 1, et Vasquez, lib. I De Adorat., cap. III., num. 161.

Dices: Cur ergo Petrus hanc adorationem recusat, causam allegans dicensque: «Surge, et ego ipse homo sum?» Respondeo: Id facit humilitatis et modestiae studio, ad exemplum fidelium; praesertim quia apud Judaeos unum Deum adorantes, inusitata et suspectata erat hominis quaelibet adoratio: qua de causa Mardochaeus noluit adorare, id est genua flectere coram Aman. Unde Petro in primis illis tenuibus sui pontificatus initiis, hic honor visus est aequo major et immoderatior, ut ait S. Gregorius, lib. XXI Moral. x vel xi. Sensus est ergo, q. d. Surge, Corneli: ego enim homo sum tui similis, ac proinde nolo ut te ante me prosternas. Haec enim prostratio nobis Judaeis est insolita, nec fere fieri solet nisi angelo, aut Deo, qualis ego non sum. Itaque, licet tua erga me, id est Patrem tuum spiritalem, reverentia et veneratio bona sit et sancta, tamen hoc tempore eam mihi adhiberi nolo, tum ut dem humilitatis exemplum; tum ne Judaeos comites meos, quibus illa nimia, nec homini, sed angelo, vel Deo debita videri potest, offendam: tua enim tam profunda mentis, vultus et corporis ante me demissio, eis videtur numini potius quam homini competere: quare ergo hunc honorem, modestiae et scandali vitandi causa, declino, fateorque me hominem esse, ac ut hominem comiter et familiariter velle tecum agere. Simili de causa noluit angelus a Joanne adorari genuflexione, Apoc. xix, 10, uti ibi dixi.

Tolerabilius dici posset Cornelium putasse Petrum esse angelum incarnatum, et ut talem adorasse, ideoque prohibitum a Petro dicente: «Et ego homo sum.» Verum Cornelium scivisse Petrum esse hominem, non angelum, patet ex dictis et ex circumstantiis notisque Petri, quas et indicavit angelus, jubens eum vocari vers. 5 et 6. Adoravit ergo eum ut hominem, sed Prophetam et Spiritu Dei plenum: Petrus vero modeste hunc honorem recusavit, de quo vide S. Basilium, in Moral., LIX.


Versus 28: Quam Abominatum Sit

28. ABOMINATUM SIT. — Graecum ἀθέμιτον, id est illicitum (ut habent Biblia Gothica, teste Mariana), iniquum, nefarium, abominabile, deducitur a θέμις, id est lex, jus, fas, et a privativo: q. d. Contra jus et fas est. Judaei enim abominabantur et aversabantur alienigenas, id est Gentes, quasi infideles, impias, exleges, impuras, pollutas; uti vicissim Gentes spernebant Judaeos, quasi viles, singulares et lege ac religione diversos et separatos a caeteris populis; eosque per contemptum vocabant verpos, recutitos, apellas.

SED MIHI OSTENDIT DEUS, NEMINEM COMMUNEM AUT IMMUNDUM DICERE HOMINEM. — Neminem scilicet ut immundum et pollutum, abominandum esse et aversandum. Ostendit autem id Deus per visionem vasis lintei et animalium immundorum, quae significabant Gentiles, dicendo: «Occide et manduca: quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris,» id est pollutum et immundum.


Versus 29: Sine Dubitatione

29. SINE DUBITATIONE,ἀναντιρρήτως, id est citra contradictionem, ut vertit Tigurina; Syrus, expedite; Pagninus et Vatablus, incunctanter.

INTERROGO. — Sciebat Petrus ex visione lintei, et ex instinctu Spiritus Sancti, et ex nuntiis promissis, quid vellet Cornelius. Interrogat tamen eum, ut plenius Cornelii animum perscrutetur, acuatque ejus desiderium audiendi res fidei et salutis. Ita S. Chrysostomus.


Versus 30: A Nudiusquarta Die

30. A NUDIUSQUARTA DIE,ἀπὸ τετάρτης ἡμέρας, id est die abhinc quarta. Ita Tigurina, Pagninus et Syrus. «Prima die viderat angelum, et miserat nuntios; secunda hi pervenerunt Joppen; iidem inde cum Petro profecti sunt; quarta reverterunt Caesaream,» ait Lyranus.

Porro Graeca et Syra sic habent: Die abhinc quarto usque ad hanc horam eram (hoc est enim ἤμην, licet Tigurina et alii apud Gagneium legant ἤμινυν, id est «sedebam») jejunus, et hora nona precabar domi mea: quorum verborum sensus clarus est hic, q. d. Quarto abhinc die eram jejunans usque ad horam hanc vespertinam, quando more meo orans hora nona, vidi angelum. Aliter vertit S. Chrysostomus, scilicet: «a quatuor diebus eram jejunans, cum hora nona orans vidi angelum.» Censet enim ipse quatuor hosce dies jejunii Cornelii praecessisse apparitionem angeli, quasi eam meruerit Cornelius per praevium quatriduanum jejunium. Aliter quoque ex versione nostra vulgari interpretantur alii, q. d. Ab hora nona nudiusquartus, quando mihi oranti apparuit angelus, hucusque mansi jejunus et orans. Hunc enim sensum exigere videtur vis «a nudiusquarta die.» Unde sequitur Cornelium in oratione jejunum (ut habent Graeca et Syra) perstitisse per quatriduum, scilicet usque ad adventum S. Petri, itaque se praeparasse ad recipiendam Christi fidem et Baptismum. Dicit vero «eram,» potius quam «sum,» vel «mansi,» aut «maneo,» quia maxime urget initium orationis suae, quando ei apparuit angelus, et quia jam paulo ante ab oratione cesserat, scilicet mox ut advenit Petrus. Verum hic sensus dissentit a Graeco et Syro: quare ut ei consentiat versio nostra Latina, sic exponenda est, q. d. Nudiusquarta die, id est nudiusquartus, eram orans hora nona usque ad hanc horam, scilicet vespertinam: videtur enim Petrus vespere pervenisse Joppen, et ingressus domum Cornelii, ut itinerantes facere solent. Primus ergo sensus est genuinus. «Nudius quartus» enim, ait Festus, componitur ex «nunc» et «die quarto.» q. d. Nunc est dies quartus. Unde «a nudiusquarta die» idem est quod, ex nunc quarta die, sive quarta abhinc die, ut habent Graecus et Syrus: «nudius» enim idem est quod «nunc dies.»

ORANS ERAM HORA NONA. — Notant Beda et Glossa nonnullos codices Latinos et Graecos sic legere, adorans eram a sexta usque ad nonam. Unde et Oecumenius censet eum orasse per tres horas antequam angelus veniret; sed vera lectio et expositio est ea quam paulo ante dedi.

IN VESTE CANDIDA. — Graece λαμπρά, id est splendida; color enim candidus est lucidus et splendidus. Unde olim vestis candida erat nobilium et ambientium magistratus, qui inde vocabantur Candidati.


Versus 31: Exaudita Est Oratio Tua

31. EXAUDITA EST ORATIO TUA, — qua orasti pro salute tua et tuorum: unde suggero tibi, ut voces Petrum: hic te docebit fidem Christi, quae te ad salutem et beatitudinem perducet.

ET ELEEMOSYNAE TUAE COMMEMORATAE SUNT, — q. d. Deus recordatus est eleemosynarum tuarum, ac propter eas impertiet tibi lucem Evangelii. Vide dicta vers. 4.


Versus 33: Omnes Nos in Conspectu Tuo Adsumus

33. NUNC ERGO OMNES NOS IN CONSPECTU TUO ADSUMUS, — quasi prompti et parati audire et facere quaecumque ex Deo jusseris. Graeca jam habent, in conspectu Dei, quod Tigurina vertit, teste Deo; Vatablus, conscio Deo omnes adsumus, q. d. Testamur Deum et juramus nos paratos audire et facere ea quae tibi praecepta sunt a Deo.


Versus 34: Non Est Personarum Acceptor Deus

34. IN VERITATE COMPERI,καταλαμβάνομαι, id est comperio, deprehendo, video.

QUIA NON EST PERSONARUM ACCEPTOR DEUS, — Graece eleganter dicitur una voce, οὐκ ἔστι προσωπολήπτης, q. d. Deus non est personaeceps, ut scilicet Judaeos (ut ipsi putant) prae Gentibus, sicut ad Synagogam Mosis, ita et ad Ecclesiam Christi elegerit, sed paratus est omnes in Christum credere volentes in gratiam recipere, sive Gentiles sint, sive Judaei. Hoc enim nationis discrimen in electione hac ad gratiam, Ecclesiam et salutem, non respicit Deus. Nota: Haec personarum acceptio hoc loco non est illa, quae est vitium oppositum justitiae distributivae; Deus enim hac justitia non ligatur, quia homines ad Dei gratiam, fidem et salutem nullum jus habent. Unde Deus sine ulla injuria et sine vitio acceptionis personarum potuisset eligere Judaeos ad christianismum, et ab eo excludere Gentes. Ergo haec acceptio personarum hoc loco est illa, quae fit in rebus gratuitis, quae ex mera donantis libertate pendent, ut si dives velit facere eleemosynam, sed certis personis duntaxat, v. g. suis civibus, vel subditis. q. d. Deus in distribuendis suis fidei et gratiae donis non respicit personam, an videlicet Judaeus sit an Gentilis, sed utrislibet eam offert, ac praesertim, «in omni gente, qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi,» uti tu, o Corneli, licet Gentilis, quia times Deum et operaris justitiam (hoc ipso enim dignior es Judaeis), acceptus es illi, ideoque per me tibi fidem explicitam Christi, baptismum et christianismum impertiet. Vide quae de personarum acceptione dixi Rom. II, 11.


Versus 35: Et Operatur Justitiam

35. ET OPERATUR JUSTITIAM. — «Justitia» hic accipi potest triplex. Primo, generaliter, ut virtutes omnes contineat sitque earum complexio, a qua denominatur justus. Sic etiam accipitur ab Aristotele, V Ethic. I.

Secundo, «justitia» accipi potest pro eleemosyna: Cornelii enim justitia maxime sita erat in erogandis eleemosynis; sic accipitur Psal. CXI, 9: «Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in saeculum saeculi;» justitia, id est eleemosyna, quam dispersit in pauperes. Ratio est, quia per eleemosynam explemus triplex jus et debitum, nimirum id quod debemus proximo, nobis et Deo: homo enim homini debet humanitatem; sibi debet, ut suae naturae consortem ac corporalem et consanguineum, quasi suum fratrem adjuvet; Deo debet, ut, cum ipsi in se benefacere non possit, id faciat ejus imagini, puta homini, quem Deus creavit ad suam imaginem et similitudinem, ut esset quasi Deus quidam terrestris; praesertim cum Deus in tota Scriptura id tantopere jubeat et commendet, sibique id fieri aestimet, atque hujus rei rationem exacturus sit in die judicii, ac misericordes coelo, immisericordes inferno adjudicaturus, Matth. XXV, 33; hinc Hebr. affines sunt voces, et per metathesim pene eaedem חסד chesed, id est pietas, misericordia; et צדק tsedec, id est justitia, adeoque חסיד chasid, id est pius, misericors, idem est quod justus et sanctus. Causas dedi II Cor. IX, 9, et Dan. IV, 24.

Tertio, «justitia» hic accipi potest antonomastice, scilicet non qualis qualis, sed illustris, eximia et heroica. Sic capitur Eccli. XX, 30: «Qui operatur justitiam, ipse exaltabitur.» Et Hebr. XI, 33: «Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam:» ibi enim Apostolus heroica patrum facta, quasi fidei illustres effectus et elogia commemorat. Pari modo Cornelius non tantum justus erat, sed illustria justitiae et eleemosynae facinora edebat. Unde prae caeteris meruit visitari ab angelo, primusque gentilium publice a S. Petro Christianismo initiari. Quocirca S. Chrysostomus, omnibus Cornelium in exemplum justitiae et bonorum operum, aeque ac remunerationis divinae proponit.


Versus 36: Verbum Misit Deus

36. VERBUM MISIT DEUS. — Hic Petrus finita praefatione rem orditur, ac Centurionem cum suis catechizat, ait Tertullianus, lib. De Corona militis, cap. XI. Primae enim Apostolorum conciones fuerunt catecheses: de quo glorientur nostri catechistae sintque eorum aemuli. Docet enim Petrus Jesum Christum a Patre missum in carnem, ad redimendum homines, ideoque passum, crucifixum, resurrexisse, venturum judicem; per ejus merita remitti peccata, dari gratiam et salutem.

Nota: «Verbum» hoc accipi potest, primo, pro sermone et praedicatione Evangelii; secundo, pro Verbo aeterno, id est Filio Dei incarnato, hoc est, Jesu a Nazareth, uti se explicat Petrus, vers. 38. Sic enim de eo ait Joannes in initio Evang.: «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc. Et Verbum caro factum est.» Ita Hugo, Glossa et Dionysius hic, ac S. Athanasius, orat. Contra Arian. in illud, «Deus de Deo.» Tertio et plane, «verbum» hic accipias pro re verbo significata, puta pro rebus a Christo dictis et factis, de quo mox plura. Alludit Petrus ad illud Isaiae IX, 8: «Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel.» Est enim utrobique eadem phrasis, sed dispar scopus et sensus. Vide ibi dicta.

ANNUNTIANS PACEM PER JESUM CHRISTUM, — puta pacem et reconciliationem cum Deo, indeque cum proximis, aeque ac pacem conscientiae. Unde Angeli Christo nato illico cecinerunt: «Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis,» Luc. II. Hanc pacem allatam a Christo saepe commendat Apostolus ac praesertim, Ephes. II, 14: «Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum,» etc. Vide ibi dicta.

HIC EST OMNIUM DOMINUS. — «Hic,» scilicet Jesus Christus, qui proxime praecessit. Unde Christi divinitatem contra Arianos ex hoc loco probat S. Athanasius, loco jam citato, et alii.


Versus 37: Vos Scitis Quod Factum Est Verbum

37. VOS SCITIS (id est rumore audistis, ex fama communi confuse; nam distincte et particulatim ignorabant: unde edocentur hic a Petro; cognovistis) QUOD FACTUM EST VERBUM. — «Verbum» hic paulo aliter a nonnullis capitur, quam vers. praeced.; ibi enim Graece erat λόγος, hic vero est ῥῆμα. Verbum enim aeternum, puta Dei Filius, in Scriptura vocatur λόγος, non ῥῆμα: ῥῆμα ergo significat Evangelii praedicationem factam a Christo per totam Judaeam. Ita Hugo, Glossa et Dionysius.

Secundo et planius, «verbum» hic capitur metonymice pro re, puta pro summa dictorum et factorum Christi, quam Graeci vocant œconomiam Christi: hanc enim in sequentibus explicat et enarrat S. Petrus. Ita Lyranus, Cajetanus, Gagneius et noster Lorinus, q. d. Audistis famam praedicationis, miraculorum et gestorum Christi. Hunc esse sensum patet ex textu Graeco, qui sic habet: ὑμεῖς οἴδατε τὸ γενόμενον ῥῆμα καθ' ὅλης τῆς Ἰουδαίας, ἀρξάμενον ἀπὸ τῆς Γαλιλαίας, μετὰ τὸ βάπτισμα ὃ ἐκήρυξεν Ἰωάννης, Ἰησοῦν τὸν ἀπὸ Ναζαρὲτ, ὡς ἔχρισεν αὐτὸν ὁ θεὸς πνεύματι ἁγίῳ, etc., id est: Vos scitis et verbum quod factum est per totam Judaeam, exortum a Galilaea, post baptismum quem praedicavit Joannes, Jesum a Nazareth, quomodo unxerit eum Deus Spiritu Sancto. Ita Pagninus, Tigurina, Vatablus, Gagneius et alii passim. Unde patet primo, «verbum» hoc esse «Jesum a Nazareth,» puta dicta et gesta Jesu Nazareni, quae scilicet ipse post susceptum a Joanne baptismum, accepto ab eo testimonio quod ipse esset Messias, coepit docere et facere, incipiens a Galilaea, et prosequens per universam Judaeam. Unde illud explicans Petrus subdit: «Quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo.» Quare Vatablus per metathesin unius voculae «quomodo» sic exponit: «Vos scitis verbum quod factum est, scilicet, quomodo unxit Deus Jesum Nazarenum Spiritu Sancto,» etc., ut pronomen «eum,» per pleonasmum Hebraeum redundet. Patet secundo, «verbum» hoc versu idem significare quod vers. praeced., scilicet dicta et facta Christi. Patet tertio, τὸ ἀρξάμενον incipiens, vel, ut alii vertunt, exortum, referre verbum quod praecessit, non Deum: licet ergo Latina versio habeat, incipiens enim a Galilaea, subaudi: fuit; tamen Graeca non habent τὸ enim: eo enim omisso, sensus plane fluit.

POST BAPTISMUM QUOD PRAEDICAVIT JOANNES. — Pronomen «quod,» refert baptismum, quia sicut Graecis βάπτισμα dicitur in neutro genere, et βαπτισμός in masculino, sic et latine dicitur baptismus masculine, et baptismum neutre, uti neutre usurpat saepe S. Augustinus, S. Hieronymus et alii. Aliter haec legunt Rabanus et Beda, nimirum sic: «Vos scitis ut praedicavit Joannes Jesum a Nazareth.»


Versus 38: Quomodo Unxit Eum Deus

38. JESUM A NAZARETH. — Scilicet, scitis esse verbum jam dictum: inde enim connexe haec omnia pendent, uti jam ostendi ex Graeco. De nomine Nazareni dixi cap. II, 22.

QUOMODO UNXIT EUM DEUS SPIRITU SANCTO. — De hac unctione dixi cap. IV, 27. Vide Eusebium, lib. IV De Demonstr., cap. XV, ubi docet gratiam Spiritus Sancti recte vocari oleum et unctionem, quia instar olei nitidos facit, lucidos, fortes, vegetos et hilares.

ET VIRTUTE,δυνάμει, id est potentia. Hanc enim Christus divinam ostendit in patrandis miraculis, ejiciendis daemonibus, convertendis animis.

QUI PERTRANSIVIT BENEFACIENDO,εὐεργετῶν, id est benefaciens; ut recte Christus cognominari posset Evergetes, id est benefactor, utique longe verius quam Ptolemaeus ille rex Aegypti, ordine tertius. Proprium ergo Christi ejusque asseclarum est, nemini male, sed cuilibet benefacere, ut ubicumque degit, spargat radios suae beneficentiae instar solis, qui jugiter currit et pertransit, ut lucem, calorem et influxum suum communicet hominibus et plantis in toto orbe dispersis.

Vere S. Bernardus, epist. 253 ad Guarinum: «Pertransiit, sicut non infructuose, ita non remisse, non pigre, non lento gressu, sed quemadmodum de eo scriptum est: Exultavit ut gigas ad currendam viam. Porro currentem non apprehendit, qui et ipse pariter non currit. Et quid prodest Christum sequi, si non contingat consequi? Ideo Paulus aiebat: Sic currite ut comprehendatis. Ibi tu, Christiane, fige tui cursus profectusque metam, ubi Christus posuit suam. Factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.» Idem, serm. 11 inter parvos: «Justitia est in duobus, in innocentia et in beneficentia. Innocentia justitiam inchoat, beneficentia consummat.» Idem, epist. 181 ad Haimericum: «Benevolus nil sibi carius ipsa aestimat benevolentia, qua et benevolus nominatur, et beneficus est.» S. Chrysostomus, hom. 27 in Genes.: «Benefacere homini, est beneficium magnum apud Deum deponere.» Dei enim proprium est benefacere, sicut diaboli malefacere. Deum ergo patrem suum imitantur benefici. Audi Christum, Matth. V, 44: «Benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.»

Quare Gentilis, non Christiana est ista Ciceronis vox: «Beneficium nec in juvenem, nec in senem conferendum est: in hunc, quia perit antequam gratiae referendae detur opportunitas; in illum, quia non meminit.» Pientius Titus Vespasianus Imperator aiebat: «Non licere quemquam a vultu imperatoris tristem discedere.» Idem recordatus se eo die nemini benefecisse: «Amici, diem perdidimus;» ita Suetonius, in ejus Vita. Pythagoras rogatus, «qua ratione homines diis similes haberi possent? Respondit: Si veritatem amplecterentur et cunctis benefacerent.» Ita Aelianus, lib. XII. Theophrastus rogatus «quidnam vitam humanam conservaret? respondit: Beneficentia.» Ita Stobaeus, serm. 41. Anaxilaus interrogatus «quid esset in regno beatissimum? respondit: Nunquam vinci beneficiis.» Publius Mimus: «Beneficium qui dare nescit, injuste petit.» Alexander Severus Imperator, rogatus: «Quis esset optimus rex? respondit: Qui amicos muneribus retinet, et inimicos beneficiis ambit sibique conciliat.» Ita Maximus, serm. 9 De Magist. Epictetus: «Sicut sol non expectat preces ut exoriatur, sed illico fulget ac salutatur ab omnibus; ita neque tu expectaveris plausus, strepitus et laudes ut benefacias, sed sponte confer beneficia, et aeque ac sol ambieris,» teste Stobaeo, serm. 14 De Magist. Praeclarius S. Gregorius Nyssenus, orat. De Pauper. amandis: «Beneficentia est omnium virtutum laudatarum praestantissima. Haec est felicitatis comes. Haec assidet Deo, et magna est cum ipso necessitudine conjuncta.»

ET SANANDO OMNES OPPRESSOS A DIABOLO,καταδυναστευομένους, id est potentia et tyrannide diaboli in potestatem ejus redactos, oppressos et sub jugum missos, possessos scilicet a diabolo, vel corpore, vel anima, vel utroque. Diabolus enim erat princeps mundi; sed eum suo principatu tyrannico dejecit Christus, Luc. XI, 22.

QUONIAM DEUS ERAT CUM ILLO: — primo, per unionem hypostaticam; secundo, per gratiam eximiam, singularem et capitalem, qualis decebat unigenitum Dei; tertio, per potentem operationem miraculorum et sanitatum, perque efficacem praedicationem, qua mentes hominum illuminabat et ad Deum convertebat. Inde vocatus est Emmanuel, id est Nobiscum Deus, Isaiae VII, 14. Facessat ergo Nestorius, qui ex hoc loco et similibus inferebat Christum esse merum hominem, non Deum, quia Deus erat cum illo, scilicet homine Christo: alia ergo erat persona hominis Christi, alia Dei, qui erat cum illo homine. Respondeo enim negando consequentiam: nam τὸ «ille» significat hominem Christum existentem, non subsistentem in propria persona, sed in persona Verbi, ac proinde non significat personam hominis, sed naturam et existentiam hominis in concreto: in hac enim erat Deus per unionem hypostaticam, ac consequenter ei suam hypostasin et subsistentiam divinam communicabat. Aliter ergo Deus est in nobis, aliter in Christo: in nobis enim tantum est per gratiam et operationem; in Christo, etiam per substantiam.


Versus 41: Non Omni Populo

41. NON OMNI POPULO. — «Suscitatum Christum nemo vidit impiorum,» ait S. Augustinus, tract. 76 in Joannem.


Versus 42: Judex Vivorum et Mortuorum

42. QUI CONSTITUTUS (ὡρισμένος, id est definitus, destinatus, designatus) EST A DEO JUDEX, — nimirum qua homo, «quia filius hominis est,» ut ait Joan. cap. V, 27, ut scilicet in humana natura, gloriosa, visibiliter judicet omnes homines in valle Josaphat in ultimo mundi die. Haec enim potestas judiciaria debita est humanitati Christi ob unionem cum Verbo: loquitur S. Petrus primario de judicio universali, secundario de particulari: hoc enim universali annexum et subordinatum est. Christus enim particulatim singulos homines judicat, dum moriuntur, non quod singulorum animae deferantur in coelum, Christoque judici judicandae sistantur, ut velle videtur S. Augustinus, lib. De Vanitate saeculi, cap. I; S. Chrysostomus, hom. 46 ad Popul., et S. Bernardus, in Meditation., cap. II: nec enim decet peccatores in coelum elevari; non etiam quod Christus personaliter in terram descendat, ut quemque morientem judicet, uti videtur velle Innocentius III, lib. II De Contemptu mundi, cap. XLIII; sic enim Christus quolibet momento deberet e coelo in terram, imo in varia terrae loca simul descendere: sed quod animae defuncti statim post mortem intellectualiter loquatur, eique sua facta repraesentet, ac pro meritis, vel demeritis cuique sententiam quasi judex dictet et proferat. Sicut enim angelus in Oriente potest loqui alteri angelo, qui est in Occidente, per mentalem locutionem, ita Christus, gloriosus in coelo, mentaliter potest loqui animae existenti in terris. Ita Franciscus Suarez, III part., tom. II, disp. 52, sect. 2; licet nonnulli sentiant Christum particulare cujusque judicium peragere per angelum ejus custodem, uti dixi cap. VII, 58.

Nota: Hanc potestatem judiciariam habuit Christus in actu primo, a primo instanti conceptionis suae et unionis cum Verbo. Ex tunc enim habuit jus et potestatem judicandi omnes, aeque ac dominium universi et creaturarum omnium; sed usum et exercitium hujus potestatis accepit in resurrectione: tunc enim accepit gloriam regnantis statumque dominantis, dum enim viveret habuit statum se humiliantis et patientis, moerentis et morientis.

VIVORUM ET MORTUORUM, — id est justorum et injustorum, ait S. Chrysostomus, hom. 1 De Symbolo, et S. Augustinus, Enchir., cap. LI; animarum et corporum, ait Ruffinus in Symbolo. Verum haec mystica et symbolica sunt. Dico ergo ad litteram vivos hic vocari eos qui in die judicii vivi reperientur, caeteros vocari mortuos, non quod et illi morituri non sint, sed quod e morte illico sint resurrecturi, ita ut mors eis sit potius transitus ad vitam, quam interitus. Vide dicta I Thessal. IV, 15.

Hinc patet omnes omnino homines resurrecturos, praesentes fore Christo in die judicii, ab eoque judicandos, etiam parvulos sine baptismo in peccato originali mortuos, uti docet S. Gregorius, lib. IX Moral., cap. XII vel XVI, et S. Augustinus, lib. III De Libero arbitr., cap. XXIII, et plerique Scholastici, in IV, dist. XLVII; omnes enim subditi sunt judici Christo, sicut pro omnibus idem natus et mortuus est. Christus itaque in parvulos proferet sententiam mediam: non enim admittet eos in coelum, ut beatos, nec damnabit ad ignem gehennae, ut damnatos. Puniet ergo eos poena damni, id est privatione caelestis gloriae ob peccatum originale, non vero poena sensus: haec enim respondet peccato actuali, quod parvuli non habent.


Versus 43: Remissionem Peccatorum Accipere

43. REMISSIONEM PECCATORUM ACCIPERE, — id est, quod remissionem peccatorum accepturus sit per nomen ejus, quisquis crediderit in eum, ut vertit Tigurina, qui scilicet in eum crediderit fide, non mortua, sed viva, quae in spei, timoris, invocationis, charitatis et caeterarum virtutum actus se exerit, ut scilicet credat Christum esse mediatorem inter Deum et homines, ejusque passionis merito Deum remittere peccata; ac ut talem invocet, amet, veneretur ejusque legi et praeceptis per omnia obediat. Ita contra haereticos hujus temporis explicat et docet S. Jacobus, cap. II, 24. Cur Apostoli passim inculcent beneficium remissionis peccatorum, causas dedi cap. V, 31, et cap. II, 38; licet enim Cornelius jam esset justificatus, tamen etiam justus septies in die cadit, saltem in peccatum veniale. Adde in domo Cornelii multos fuisse qui necdum remissionem peccatorum acceperant, sed jam a S. Petro erant accepturi per fidem Christi. Denique docet hic S. Petrus vim baptismi, quod nimirum remittat peccata, ideoque nemo justificetur nisi eum actu suscipiat, vel habeat in voto, uti habuit Cornelius.


Versus 44: Cecidit Spiritus Sanctus

44. CECIDIT SPIRITUS SANCTUS, — visibili specie, scilicet in igneis linguis, incumbens capiti Cornelii et domesticorum ejus. Hac enim specie descenderat in Apostolos. Id patet ex cap. seq., vers. 16, ubi dicitur: «Cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio,» puta in Pentecoste, per linguas igneas. Unde et sequitur: «Audiebant enim illos loquentes linguis.» Porro cecidit Spiritus Sanctus in eos antequam baptizarentur: unde sequitur eos ad catechesim S. Petri fidem in Christum concepisse ac contritionem de peccatis, cum audirent remissionem peccatorum sperandam et petendam a Christo, per eamque se esse justificatos. Ita disposuit Deus, ut Judaei Petrum non possent arguere, quod eos utpote Gentiles baptizasset et Christianismo initiasset, utpote cum vidissent in eos jam ante descendisse Spiritum Sanctum qui suo descensu eos sibi in filios adoptabat, itaque significabat eos in Ecclesiam suam esse cooptandos. Ita S. Chrysostomus. Quare imperite hoc loco argumentantur haeretici: Cornelius ante baptismum recepit Spiritum Sanctum, ergo eum non confert baptismus; sed is tantum est signum justitiae et gratiae per fidem acceptae: perinde enim est ac si sic argumentarentur. Contritio confert Spiritum Sanctum; ergo eum non confert baptismus. Inepta enim est utraque consequentia. Idem enim effectus, puta gratia Spiritus Sancti a pluribus causis promanare potest, puta a contritione et a baptismo. Adde contritionem includere votum baptismi, et sine eo non conferre Spiritum Sanctum, uti superius dixi. Denique hic illapsus Spiritus Sancti in Cornelium ante baptismum, fuit privilegium speciale ei soli concessum, quod regulae legique communi, juxta quam per baptismum dantur remissio peccatorum et gratia Spiritus Sancti, non praejudicat.


Versus 45: Ex Circumcisione Fideles

45. EX CIRCUMCISIONE FIDELES (ex Judaismo); — est synecdoche: ponitur enim circumcisio pro tota lege Mosis, quia ipsa ejus erat initium et professio, uti est baptismus legis novae et Christianismi. Secundo, «ex circumcisione,» id est circumcisi, puta Judaei fideles et Christiani. Est graecismus, de quo dixi, Rom. IV, 12.

QUIA ET IN NATIONES (ἔθνη, id est Gentes et Gentiles) GRATIA SPIRITUS SANCTI EFFUSA EST. — Putabant enim Judaei Christum Christique gratiam et Ecclesiam Judaeis solis esse promissam et destinatam a Deo, et Gentes ab ea excludendas.

GRATIA,δωρεά, id est donum gratuitum, ideoque gratia.


Versus 46: Et Magnificantes Deum

46. ET MAGNIFICANTES DEUM. — Loquentes magnalia Dei, tum orbi toti, tum sibi prae caeteris Gentilibus per Christum praestita, ideoque ex intimo cordis, devotionis et gratitudinis sensu. Vide dicta cap. II, 11.


Versus 47: Numquid Aquam Quis Prohibere Potest?

47. TUNC RESPONDIT PETRUS, — id est coepit dicere. Nam respondere in Scriptura est ordiri sermonem, etiamsi nulla praecesserit interrogatio, uti hic nulla praecessit.

NUMQUID AQUAM QUIS PROHIBERE POTEST? — Contradicit Petrus prohibentibus Judaeis, ait S. Chrysostomus, q. d. Vos, o Judaei Christiani, putatis ad solos Judaeos pertinere Christum Christique baptismum, ideoque vultis prohibere Gentes ne eo abluantur; at non potuistis prohibere Spiritum Sanctum quominus illaberetur in eas: ergo nec potestis prohibere quominus ejus baptismo baptizentur, baptismus enim est Sacramentum Spiritus Sancti. Unde S. Augustinus, hom. 23 inter 50: «Ipsa attestatione rei magnae quasi acclamatum est (a Spiritu Sancto et Christo) ad Petrum: Quid de aqua dubitas? jam ego hic sum.» Hinc secundo per metathesin vocis «aquam,» ita plane vertit Pagninus et Tigurina, num quis prohibere potest quominus aqua baptizentur, etc., ut scilicet per hoc Sacramentum initientur Christianismo fiantque cives Ecclesiae?

SICUT ET NOS, — visibiliter per linguas igneas, accipiendo donum linguarum.


Versus 48: Jussit Eos Baptizari

48. JUSSIT EOS BAPTIZARI, — a suis comitibus: Apostolorum enim erat evangelizare, minorum sacerdotum baptizare, ut docet Paulus, I Corinth. I, 17. Sic Christus per se praedicabat; per Apostolos baptizabat, Luca IV, 18, et Joan. IV, 2.

IN NOMINE DOMINI JESU, — puta baptismo Christi. Vide dicta cap. II, 38. Cornelium hunc post Zachaeum creatum esse a S. Petro Episcopum Caesareensem, testatur Martyrologium Romanum, 2 februarii, et Clemens, lib. VII Constit., cap. XLVI. Ad haec Cornelii domum conversam esse in ecclesiam, eamque adhuc extitisse tempore S. Hieronymi, docet ipse, epist. 27, ubi describens navigationem et iter S. Paulae ait, ipsam Caesareae invisisse domum Cornelii jam Christi factam ecclesiam. Porro Sanctorum catalogo adscriptus est Cornelius 2 februarii, ubi sic habet Martyrologium Romanum: «Caesareae in Palaestina S. Cornelii Centurionis, quem B. Petrus Apostolus baptizavit, et apud praefatam urbem Episcopali honore sublimavit.» Vita hujus S. Cornelii exstat apud Surium ex Metaphraste, 13 septembris, sed in qua quaedam apocrypha contineri censet noster Lorinus, et tale quid redolent.

Quaeres hic primo, an Petrus et Apostoli usque ad Cornelii vocationem ignorarint Gentes vocandas esse ad Christum eisque praedicandum esse Evangelium? an Cornelius omnium omnino Gentilium primus sit conversus et baptizatus? Affirmant nonnulli, quia id videtur visio et narratio hujus capitis significare.

Verum contrarium multi moderni viri docti sustinent, idque videtur verius. Primo, quia Christus ascensurus in coelum diserte dixerat et jusserat Apostolis, ut evangelizarent Gentibus: «Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae,» id est omni homini, Matth. XXVIII. Et: «Eritis mihi testes in Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae,» Act. I.

Secundo, quia Apostoli viderant Gentiles deduci ad Christum, ab eoque suscipi, Joan. XII, 20; rursum, ab eo sanari filiam Chananaeae, utique Gentilis, Matth. XV, 22. Ad haec audierant primitus tres Magos ex Oriente a Deo, duce stella, vocatos ad praesepe Christi: hi autem erant primitiae Gentilium. Insuper viderant curatum a Christo servum Centurionis Romani, Matth. VIII, 5, quem Lucius Dexter in Chronico scribit origine fuisse Hispanum, et Hispanis praedicasse Christum. Sic enim ait: «C. Cornelius centurio Capharnaumensis, dominus servi quem Dominus sanavit, pater etiam C. Oppii centurionis, erat Hispanus: mire floret in Hispania.» Et de ejus filio: «C. Oppius, Centurio Hispanus, credidit Christo morienti in cruce. Ex Gentilibus hic primus a Christi morte credidit, qui fuit civis Romanus, baptizatusque a S. Barnaba factus est tertius Mediolanensis Episcopus. Vir quidem Apostolicus, qui Christi mortem et eclipsin admirabilem primus omnium Hispanis genti suae, cum audientium stupore refert.»

Tertio, quia ad hoc Apostoli in Pentecoste receperant Spiritum Sanctum in linguis igneis, ut iis irent praedicatum gentibus omnibus totius orbis. Hoc est enim quod ex Joele citat et profitetur ibid., vers. 17 et 21, S. Petrus: «Effundam de Spiritu meo super omnem carnem, etc. Et erit: Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.» Unde et verisimile est, in Pentecoste, inter tot nationes tot linguarum et regionum quot recensentur Act. II, fuisse aliquos Gentiles immixtos, qui ad concionem S. Petri cum Judaeis et Proselytis conversi sint ad Christum, aeque ac in altera concione S. Petri, in qua ipse quinque hominum millia convertit, Act. IV, 1, probabile est nonnullos ex eis fuisse Gentiles. Rursum Eunuchus Candaces reginae Aethiopum conversus a Philippo, cap. VIII, a multis putatur fuisse Gentilis, utpote Aethiops et Aethiopum princeps. Hoc facit, quod Saulus jam conversus «loquebatur quoque Gentibus et disputabat cum Graecis,» uti audivimus cap. IX, 29. Et cap. XI, 2, dicuntur fideles ex circumcisione, id est circumcisi et Judaei, murmurasse contra Petrum, quod ad Cornelium Gentilem divertisset: quo satis significat fuisse alios fideles ex praeputio, id est incircumcisos et Gentiles, qui factum Petri laudarunt, et Cornelio, utpote Gentili et suae gentis ac sortis, applauserunt. Eodem cap., vers. 20, dicuntur Cyprii et Cyrenaei evangelizasse Graecis, id est Gentilibus.

Quarto, quia idem Lucius Dexter asserit Apostolos inter se divisisse orbis provincias ad iis evangelizandum, anno Christi 34, paulo post ejus ascensum in coelum, nimirum die ultima junii, 36 diebus post Pentecosten et receptum Spiritum Sanctum, et Jacobum anno Christi 37, qui fuit annus tertius a morte, resurrectione et ascensione Christi, profectum esse in Hispaniam ibique evangelizasse: esto enim eo tempore ibidem multi fuerint Judaei, ut idem asserit, quis tamen neget eum Gentibus quoque, quae longe plures erant, praedicasse?

Dices: Quomodo ergo vulgo asseritur quod, per conversionem Cornelii, primo Gentibus apertum fuerit ostium Evangelii et Ecclesiae? Respondeo id accipiendum et limitandum esse ad publicam, solemnem et ex professo apud Gentes Evangelii praedicationem, quam Petrus, visione coelesti accepta, jussus est publice Judaeo-Christianis denuntiare, ne ipsi Apostolis ad Gentes ituris obsisterent et Gentes ab Ecclesia repellerent. Docet id diserte hoc loco S. Chrysostomus, scilicet S. Petrum secreto scivisse se et Apostolos debere praedicare Gentibus: sed id non fecisse, ne Judaeos offenderet, donec visione coelesti admonitus, hanc esse Dei voluntatem Judaeis persuasit, praesertim cum ipsi viderunt visibilem Spiritus Sancti descensum in Cornelium et domesticos ejus. Ita et L. Dexter in Chronico, anno Christi 40, qui fuit sextus ab ascensu Christi in coelum: «Cornelius, Centurio Italicensis, Petro praedicante, repletur Spiritu Sancto, Hierosolymisque denuntiata solemni Gentilium ad fidem Christi conversione, Cornelius baptizatus floret.» Idem fuse docet Gaspar Sanchez, in Appendice ad Acta Apost., sive tractatu I De Praedic. S. Jacobi in Hispania, cap. IX. Porro hic Flavius L. Dexter fuit praefectus praetorio, qui Chronicon hoc dicavit S. Hieronymo, uti ipse refert lib. De Script. Eccl.; sed eo morte praerepto, dicavit illud S. Paulino. Vicissim S. Hieronymus Dextro huic inscripsit librum De Script. Eccles., in quo eumdem ponit et dilaudat. Chronicon hoc Dextri nuper Fuldae repertum citat et laudat noster Gaspar Sanchez, lib. II De Profect. S. Jacobi in Hispan., cap. II, et Christophorus a Castro, Hist. Deipara, cap. XVIII. Vide dicta in fine Chronotaxis.

Quaeres secundo, quoto anno a morte et ascensu Christi conversus sit Cornelius, et apertum publice Gentibus Evangelium? Respondeo id definiri non posse. Variant enim Chronologi. Primo enim Chronicon Alexandrinum, et Gaspar Sanchez, tract. I De Profect. S. Jacobi in Hispan., cap. X, censent Cornelium conversum anno Christi 36, qui fuit a morte ejus secundus. Secundo, Adrichomius, in Chronolog., censet eum conversum anno Christi 38, qui fuit a morte ejus quartus. Tertio, alii moderni censent anno Christi 39, qui fuit a morte ejus quintus. Quarto, L. Dexter, in Chronico, scribit Cornelium conversum anno Christi 40, qui fuit a morte ejus sextus: anno vero Christi 41, Apostolos ivisse in suas provincias: anno denique Christi 42, S. Jacobum ab Herode occisum. Quinto, Baronius et noster Gordonus, in Chronol., censent Cornelium conversum anno Christi 42, qui fuit a morte Christi septimus, et Caii Caligulae Imperatoris secundus, quo et S. Matthaeus scripsit Evangelium.

Verisimilius videtur Cornelium conversum sub anno Christi 39; licet Baronius, quem multi sequuntur, censeat Apostolos per orbem esse dispersos post occisum ab Herode Jacobum, anno Christi 44, de quo plura Act. XII, 1. Itaque haec sententia a posteriori valde confirmatur ex eo quod omnes consentiant S. Petrum Antiochiae sedisse per annos septem, scilicet usque ad annum secundum Claudii, qui fuit Christi 44, quo sedem transtulit Romam. Computa enim hos septem annos retrorsum ab anno Christi 44, invenies primum eorum annum, quo sedere coepit Antiochiae, incidere in annum Christi 37. Ergo eodem, vel certe praecedente, puta 36, conversus est Cornelius. Haec magis patebunt ex iis quae dicam cap. XII, 1.

Aut quomodo Judaei id aequis oculis et animis aspexissent, avelli nimirum a se caput Ecclesiae ireque ad Gentes, ac ad eas Ecclesiae primatum et Pontificatum transferre? praesertim cum S. Clemens, lib. X Recogn., tradat S. Petrum cathedram hanc Antiochiae posuisse in domo Theophili, cui S. Lucas dedicat haec Acta, cap. I, 1, qui Gentilis fuit, non Judaeus, ut patet ex nomine: Theophilus enim est nomen graecum, significans Dei amantem; et quia Theophilus hic magistratu Antiochiae fungebatur, teste Œcumenio. Eodem quoque anno Christi 37 videtur S. Jacobus profectus in Hispaniam, uti dicam cap. XII. Sic enim omnia optime cohaerent. Nam converso jam Cornelio a S. Petro, sine nota et contradictione Judaeorum potuit S. Jacobus publice praedicare Hispanis Gentilibus, ac post quinque annos rediens Hierosolymam, anno Christi 43, vel ut volunt alii 44, occidi ab Herode: ita recentissimi quidam, sed magni judicii Chronologi. Hinc et nonnulli censent sub eumdem annum Christi 37 Apostolos profectos esse in suas provincias, utpote qui per Petrum coelitus admonebantur ad praedicandum Gentibus. Unde Cajetanus, Act. IX, 32 et aliis, scribit Apostolos per orbem fuisse divisos intra triennium, quo in Arabia fuit Paulus; hoc autem triennium coepit a mox conversione ejus, quae facta est anno Christi 36, et terminatur anno Christi 39. Illo anno enim S. Petrus fundavit Ecclesiam Antiochenam, utpote aperto jam Gentibus publice ostio fidei et Ecclesiae. Unde et in Vita hujus S. Cornelii habetur, quod ipse conversus profectus sit cum S. Petro Antiochiam. Licet enim Chronicon Alexand. tradat S. Petrum posuisse cathedram Antiochiae anno 4 post mortem Christi, qui fuit annus a nativitate Christi 38 vel 39, idemque de anno Christi 39 censeat Baronius omnesque ejus sequaces, et multi alii; tamen mox ostendam id factum esse anno 37. Quis autem credat S. Petrum in Antiochia, utpote urbe Gentili, posuisse cathedram, ante apertum Gentibus fidei ostium, quod factum est per conversionem Cornelii.