Cornelius a Lapide

Actus Apostolorum XIII


Index


Synopsis Capitis

Saulus et Barnabas jussu Spiritus Sancti mittuntur ut evangelizent Gentibus: in Cypro Saulus convertit Sergium Paulum proconsulem, et Elymam magum excaecat. Inde Antiochia Pisidiae in synagoga concionatur Paulus, sed per Judaeos expulsus, excusso pulvere pedum cum Barnaba pergit Iconium.


Textus Vulgatae: Actus 13:1-52

1. Erant autem in Ecclesia, quae erat Antiochiae, Prophetae et doctores in quibus Barnabas et Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchae collactaneus, et Saulus. 2. Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam, in opus ad quod assumpsi eos. 3. Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos. 4. Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam, et inde navigaverunt Cyprum. 5. Et cum venissent Salaminam, praedicabant verbum Dei in Synagogis Judaeorum. Habebant autem et Joannem in ministerio. 6. Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judaeum, cui nomen erat Barjesu, 7. qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei. 8. Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quaerens avertere proconsulem a fide. 9. Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum, 10. dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas. 11. Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo, et tenebrae, et circuiens quaerebat qui ei manum daret. 12. Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini. 13. Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliae. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Hierosolymam. 14. Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiae; et ingressi Synagogam die sabbatorum, sederunt. 15. Post lectionem autem legis et Prophetarum, miserunt principes Synagogae ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. 16. Surgens autem Paulus et manu silentium indicens, ait: Viri Israelitae, et qui timetis Deum, audite: 17. Deus plebis Israel elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea. 18. Et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto. 19. Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum, 20. quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post haec dedit Judices usque ad Samuel prophetam. 21. Et exinde postulaverunt regem: et dedit illis Deus Saul, filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta. 22. Et amoto illo, suscitavit illis David regem, cui testimonium perhibens, dixit: Inveni David, filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas. 23. Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Jesum, 24. praedicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum poenitentiae omni populo Israel. 25. Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat: Quem me arbitramini esse? non sum ego, sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere. 26. Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est. 27. Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus, hunc ignorantes, et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt: 28. et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum. 29. Cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento. 30. Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multos his, 31. qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. 32. Et nos vobis annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est: 33. quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris, resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu: ego hodie genui te. 34. Quod autem suscitavit eum a mortuis amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit: Quia dabo vobis sancta David fidelia. 35. Ideoque et alias dicit: Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem. 36. David enim in sua generatione cum administrasset, voluntate Dei dormivit: et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem. 37. Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem. 38. Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari, 39. in hoc omnis, qui credit, justificatur. 40. Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in Prophetis: 41. Videte, contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis. 42. Exeuntibus autem illis, rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec. 43. Cumque dimissa esset Synagoga, secuti sunt multi Judaeorum et colentium advenarum, Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei. 44. Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei. 45. Videntes autem turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur, blasphemantes. 46. Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad Gentes. 47. Sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lucem Gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae. 48. Audientes autem Gentes gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini; et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. 49. Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem. 50. Judaei autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam; et ejecerunt eos de finibus suis. 51. At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium. 52. Discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.


Versus 1: Antiochiae

1. ANTIOCHIAE, — ad Orontem, quae erat metropolis Syriae, et a Justiniano Imperatore vocata est Theopolis: unde antonomastice vocatur Antiochia; caeterae vero cum addito, Antiochia Pisidiae, Antiochia Epiphaniae, etc.

PROPHETAE, — proprie dicti. Spiritus Sanctus enim in Ecclesiae exordiis, inter alia charismata dabat donum prophetiae, ut patet Joel. II, 28; Act. II, 17; I Corinth. xiv. Licet noster Lorinus Prophetas censeat eosdem esse cum Doctoribus, puta explanatores S. Scripturae. Turrianus vero, lib. I De Hierarch. Ordin., cap. xx, per Prophetas accipit Episcopos, per Doctores Presbyteros. Episcopi enim, ut ait S. Dionysius, cap. vi Eccles. Hierarch., sunt divinorum judiciorum denuntiatores, quia nihil agere debent hierarchicum, nisi ut a Deo acti. Et nos rursus in iis quae illi hierarchice operantur, ad eos tanquam a Deo actos accedere debemus. Unde et a S. Clemente, lib. II Constit., vocantur Prophetae laicorum; imo ordinatio Episcopi vocatur prophetia a S. Paulo, I Timoth. IV, 14.

SIMON, QUI VOCABATUR NIGER, — a colore atro, ut videtur, sicut a flavo vocabantur Flavii, ab albo Albini, a rufo Rufi apud Romanos.

LUCIUS CYRENENSIS. — Quem Cyrenae fuisse Episcopum tradit Beda, Ado, Usuardus, imo Martyr. Rom., die 6 maii, ubi Sanctorum catalogo ascribitur.

MANAHEN. — De quo in Rom. Martyr. die 24 maii, sic legimus: « Antiochiae S. Manahen, Herodis Tetrarchae collactanei, Doctoris et Prophetae sub gratia novi Testamenti, in eadem urbe requiescentis. »

HERODIS TETRARCHAE, — Herodis Antipae, qui fuit filius Herodis Ascalonitae, et patruus Herodis Agrippae, de quo cap. xii, vers. 1. Hic Antipas Christum induit veste alba et irrisit, ac Joannem Baptistam occidit.

COLLACTANEUS. — Quia puer cum puero Herode fuerat enutritus, et ejusdem nutricis lacte lactatus. Significat Manahen fuisse insignis et illustris familiae, utpote qui Herodi fuerit collactaneus.


Versus 2: Ministrantibus Autem Illis Domino

2. MINISTRANTIBUS AUTEM ILLIS DOMINO. — Graece λειτουργούντων, id est sacrificantibus, ut vertit Erasmus, et Tigurina, cum operarentur Domino. Sacris enim, vel Deo operari, est sacrificare. Sacrificium enim est opus Deo soli debitum et proprium: licet Scholia, Vatablo ascripta, operari Domino exponant per praedicare Evangelium, uti et Oecumenius et Cajetanus, quod avide arripit Calvinus et Beza, qui negant Missae sacrificium. Syrus, cum preces auspicarentur Deo, puta publicas et solemnes, quae fiunt in sacrificio. Inde enim sacrificium Missae vocatur Liturgia; licet enim liturgia significet ministerium in genere, tamen antonomastice significat sacrificium, ut patet ex Liturgia S. Jacobi, S. Basilii, S. Chrysostomi, Mozarabum, etc. Idem evincit vox Domino; nullum enim ministerium tam proprie Domino exhibetur, quam sacrificium: Evangelium enim praedicatur hominibus, non Deo. Unde et sequitur: « Imponentesque eis manus, » scilicet in Missae sacrificio per impositionem manuum ordinando eos Episcopos, uti Apostolos facere solitos tradit S. Dionysius, Eccles. Hierarch. part. I, cap. ii. Vide Bellarminum, lib. I De Missa, cap. XIII.

Dices, per sacrificium hic accipi posse Aaronicum, puta immolationem ovis aut vituli: idque enim fideles servabant legem Mosi, non ex obligatione, sed ut Judaeos non offenderent. Respondeo id dici non posse: nam sacrificium hoc oblatum est Antiochiae, cum Aaronicum non nisi Hierosolymis in templo Salomonis offerri posset, juxta legem, Deut. cap. xvi, 6.

JEJUNANTIBUS. — Jejunium enim ex Apostolorum usu et traditione solet praemitti ordinationi, tum ut fideles Dei gratiam, ad idoneos ministros Ecclesiae ordinandos, jejunio implorent; tum ordinandi jejunio se disponant ad recipiendam ordinationis gratiam. Ita S. Chrysostomus hic.

DIXIT — instinctu interno, quem prophetis et primoribus Ecclesiae ingessit.

SEGREGATE MIHI SAULUM AC BARNABAM IN OPUS. — Segregate Saulum quasi vas electionis, id est selectum et eximium per singulare judicium Dei, quo ab aeterno decrevit et segregavit Saulum in Apostolum Gentium et orbis Doctorem. Ita S. Chrysostomus. Unde et Paulus vocat se segregatum, Galat. I, 15. « Segregate » ergo eum per executionem et missionem, quem Deus ab aeterno segregavit per electionem ad hanc missionem.

Porro Saulus jam ab initio suae conversionis a Deo designatus et auctoratus erat Apostolus Gentium, Act. ix, 15, sed in actu primo et secrete: hic vero in actu secundo et publice designatur Apostolus earumdem, ut eos evangelizando obeat et percurrat. Hactenus enim Damasci et Antiochiae duntaxat praedicaverat.

Segregatus fuit quoque Barnabas et sublimatus ad apostolatum, ob insignem ejus virtutem et zelum, quo omnes suas facultates ad pedes Apostolorum posuerat, IV, 36, ut expeditus esset ad ubique evangelizandum. Quocirca S. Barnabam hisce elogiis ornat Alexander monachus, initio Vitae ejus: « Barnabas, inquit, magnus Ecclesiae orator, Evangelicae praedicationis tuba, magna Christi vox, Spiritus Sancti cithara, divinae gratiae plectrum, Christi miles robustissimus, Christiani ovilis dux certus, Dei Paradisus, fidei germen, charitatis rosa suavissima odorem emittens, spei flos incorruptus, immortalitatis racemus, mel distillans, patientiae propugnaculum. Barnabas consolationis filius, pietatis magister, fidei columna ac fastigium, turris firma et immobilis, fundamentum stabile, crepido indissolubilis, fluctuantium portus, architectus nobilissimus, qui coelestem in terris tenuit semitam, et parem angelis vitam duxit, adjutor pauperum, viduarum consolatio, orphanorum procurator et pater. Barnabas Christi mysteriorum thesaurus, orthodoxorum minister, aegrotantium medicus, Christiani gregis custos vigilantissimus, Gentium dux, Ecclesiarum praeco, virtutum caelestem odorem spirantium rosetum, Christi gratiarum ager fertilissimus, virginitatis margarita, castitatis beryllus, temperantiae gemma Christum in se loquentem habens, electum Dei vas, sanctae Trinitatis templum. »

IN OPUS — scilicet evangelizandi ubique Gentibus.

AD QUOD ASSUMPSI EOS, — προσκέκλημαι, id est accersivi eos. Ita Pagninus et Tigurina; alii, in auxilium advocavi eos. Meminerint ergo Apostoli et viri apostolici se in auxilium vocari a Spiritu Sancto ad animas sanctificandas, ideoque Dei in opere divino et nobilissimo esse cooperatores et adjutores, ut ait S. Paulus, I Cor. III, 9. Porro Spiritus Sanctus Saulum et Barnabam accersivit hac ipsa vocatione et jussione, dicens: « Segregate mihi Saulum, etc., » nec enim aliam uspiam legimus. Secundo, planius, « assumpsi, » id est assumere decrevi et ab aeterno praedestinavi. Verba enim realia apud Hebraeos saepe per mentalia exponenda sunt.


Versus 3: Tunc Jejunantes

3. TUNC JEJUNANTES. — Graece sunt aoristi, quos Syrus vertit, postquam igitur jejunassent ac preces auspicati fuissent, imposuerunt (melius, et imposuissent) eis manus, et dimiserunt eos. Ita Pagninus, Vatablus et alii.

IMPONENTESQUE EIS MANUS. — Quaeritur, an haec impositio manuum fuerit sacramentum Ordinis, puta consecratio in Presbyteros vel Episcopos? Negat Arias hic, et Cajetanus, cap. vi, 6, quin et Franciscus Suarez, tom. III, in III part., disp. xxxiv, sect. 4 (et alii), ubi hanc impositionem manuum asserit fuisse precatoriam, non ordinativam. Ratio est: Prima, quia jam ante a Deo Saulus erat ordinatus Apostolus, Act. IX, 15. Unde Galat. II, 6, ait, quod caeteri Apostoli nihil sibi contulerunt. Hic ergo tantum imponitur ei apostolatus executio, puta mittitur ad evangelizandum: ad quod non opus erat nova ordinatione. Simili modo Paulus, II Cor. viii, 19, ait de socio suo quod ordinatus, id est constitutus sit comes peregrinationis suae. Secunda, quia Paulus videtur ordinatus Presbyter et Episcopus a S. Petro et Apostolis, quorum nemo hic nominatur.

Verum melius alii affirmant dicuntque Saulum et Barnabam hic ordinatos esse Episcopos. Nam plane verisimile est eos jam ante ordinatos fuisse Presbyteros. Jam enim per annum Antiochiae turbam multam docuerant, ut ait Lucas, cap. xi, vers. 26; hoc autem est proprium Presbyterorum, ut recte advertit Turrianus, lib. I De Hierarch. Ordin., cap. xxvi. Ratio est: Prima, quia id circumstantiae videntur exigere, scilicet liturgia, jejunium praevium et impositio manuum. Inde enim quasi ex usu et exemplo Apostolorum, Ecclesia solet praemittere jejunia et preces ante impositionem manuum, id est ante consecrationem ordinandorum, eamque peragere in Liturgia Missae. Secunda, quia nusquam legimus Saulum et Barnabam ordinatos fuisse Episcopos, nisi hic: unde et mox cap. xiv et seq., Episcopalia munia obierunt, ordinando per civitates Presbyteros. Tertia, quia haec impositio manuum facta est sub anno Christi 45, ut deducit Baronius et liquet ex dictis, cap. xii, vers. 1, quando Paulus raptus est in tertium coelum, et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui, uti ostendi II Cor. xii, 2; nimirum quia decebat ut Saulus jam proxime futurus Gentium doctor, et legationem suam ad eas auspicaturus, in coelum raperetur, ut quasi coelestis doctor, instar Mosis e coelo ad eas mitti videretur. Quare congruum fuit tunc quoque ei ultimam manum ordinationis, per consecrationem in Episcopum imponi.

Dices primo: Quomodo ergo ait Paulus de caeteris Apostolis, « Mihi nihil contulerunt? » Galat. II, 6. Respondeo id intelligi de doctrina et Evangelio; hoc enim ipse a Christo didicit, non ab Apostolis. Nam alioqui Ananias contulit ei baptismum, Apostoli Confirmationem et Ordinem.

Dices secundo: Quis hic Apostolus et Episcopus eos ordinavit? Non Petrus, ut vult Arator, quia jam abierat Romam. Non Jacobus Zebedaei, quia jam occisus erat ab Herode. Non caeteri Apostoli, quia jam discesserant in suas provincias. Respondet Lyranus Antiochiae fuisse Episcopos ab Apostolis ordinatos, qui eos ordinarunt. Oecumenius censet Lucium et Manahen eis manus imposuisse. Potuit quoque e Judaea advocari S. Jacobus, Episcopus Hierosolymorum; S. Joannes, S. Matthias, aut quis alius vicinior Apostolus. Unde S. Leo loco jam citato ait, eos ordinatos ab Apostolis.

Quaeres secundo, quo anno ordinatus fuit Saulus cum Barnaba, ac apostolatum suum ad Gentes est auspicatus? Respondeo: Beda censet id fuisse anno 13 ab ascensione Christi, qui fuit a Christi nativitate 47. Secundo, Chronicon Alexand., sive Fasti Siculi, scribunt id contigisse anno quinto Claudii imperatoris, qui fuit Christi 46. Verius est eum ordinatum fuisse anno Christi 44, concurrente cum anno 3 Claudii imperatoris; nam initio hujus anni 45, Petrus e carcere liber venit Romam ibique cathedram constituit, uti ostendi capite praecedenti, vers. 1. Haec enim praecedenti capiti subnexa, paulo post carcerem Petri contigisse videntur. Ita Baronius et alii: nimirum congruebat ut, quo anno Saulus adibat Gentes eas subjugaturus Christo, eodem Petrus, Apostolorum Princeps, peteret Gentilismi arcem, puta Romam, eamque Christo subderet. Addit S. Leo, epist. citata ad Dioscor., Alex. Episcopum, Saulum et Barnabam ordinatos fuisse die Dominico, ideoque sancit, ut idem deinceps fiat. Unde haec Leonis sanctio relata est in Jus Canonicum, et habetur dist. LXXV, can. 5: « Quod die Dominico ordinationes sacerdotum celebrentur, » etc.

Denique notat S. Hieronymus, epist. 85 ad Evagrium, hanc ordinationem ministrorum Ecclesiae adumbratam fuisse in veteri Testamento, exque usurpatam in novo. Quod enim, inquit ipse, Aaron et filii ejus, ac Levitae in templo fuerunt, hoc Episcopi, Presbyteri et Diaconi vindicant in Ecclesia: unde etiam Aaron et filii ejus impositione manuum Mosis ordinati sunt, Exod. xxix, 9 et seq.


Versus 4: Abierunt Seleuciam

4. ABIERUNT SELEUCIAM. — Quia haec vicina erat Antiochiae, unde mittebantur, eratque urbs frequens et celebris. Condita et nominata est a Seleuco Nicanore, uno e ducibus Alexandri Magni, qui primus post Alexandrum, anno scilicet duodecimo post mortem ejus, diadema Asiae sibi imposuit, indeque incipiunt et numerantur anni Graecorum (id est Macedonum, posterorum Seleuci) in libris Machabaeorum. Tradit Volaterranus, lib. XI Geogr., Seleucum urbes sedecim vocasse Antiochias, in honorem patris sui Antiochi; a se novem Seleucias; a matre Laodice, quinque Laodiceas; ab uxore Apamia, tres Apamias.

ET INDE NAVIGARUNT CYPRUM, — quia e Seleucia commodus est trajectus in Cyprum.


Versus 5: Salaminam in Synagogis Judaeorum

5. SALAMINAM — quae postea a Constantino Imperatore dicta est Constantia, cujus Episcopus fuit S. Epiphanius; nunc Famagosta, quasi Fama augusta dicitur, a septuaginta annis expugnata a Selymo, Turcarum imperatore.

IN SYNAGOGIS JUDAEORUM. — A Judaeis ordiuntur, ne hi contentiosiores fierent, ait S. Chrysostomus, si vidissent Gentes sibi in Evangelio praeponi.

HABEBANT AUTEM ET JOANNEM (cognomento Marcum, de quo cap. xii, vers. 25) IN MINISTERIO. — Graece ὑπηρέτην, id est ministrum, q. d. Joannes Marcus ministrabat Saulo et Barnabae, praesertim in cura victus, vestitus rerumque temporalium, eosque adjuvabat ut facilius et plenius evangelizarent.


Versus 6: Cui Nomen Erat Barjesu

6. CUI NOMEN ERAT BARJESU. — Multi codices legunt Barjeu, vel Barjehu, q. d. Bar Jehova, id est filius Dei, puta Jovis. Sicut Simon Magus vocabat se virtutem Dei, cap. viii, vers. 10. Unde Paulus huc alludens vers. 10, idque refellens, vocat eum filium, non Dei, sed diaboli. Verum legendum est Barjesu (ita enim legunt Graeca et Romana correcta), id est filius salvatoris, hoc est salvator. Hoc enim nomen impostor sibi arrogabat, eo quod per magiam multos aegros sanaret. Adde, videtur quod pater ejus vocatus sit Jesus: a Josue enim, primo Hebraeorum duce percelebri, qui eos induxit in terram promissam, multi vocati sunt Josue, sive Jesus: ita Sanchez. Quare minus recte Syrus pro Barjesu, legit Barschoumo, id est filius nominis, hoc est nominatus, celebris et famosus, quasi Elymas inverse idem sit quod Schoumo, de quo mox.


Versus 7: Qui Erat Cum Proconsule

7. QUI ERAT CUM PROCONSULE. — « Proconsul » erat quasi vicarius consulis, quia scilicet nomine consulis Romani, potestate consulari provinciam administrabat: unde et ejus praeses, vel praefectus dicebatur. Rursum, proconsules Romae vocabantur exconsules, qui scilicet praecedenti anno fuerant consules. Hi enim obitae dignitatis nomen ex parte retinebant, et saepe ut proconsules mittebantur ad regendas provincias. Vide Sigonium, De Magistrat. Roman.

DESIDERABAT AUDIRE VERBUM DEI. — ἐπεζήτησεν, id est studiose quaesivit et expetiit: unde et meruit fieri voti compos. Solet Deus eis quibus fidem et gratiam destinat, prius illius desiderium injicere, ut per hoc se ad donum tantum praeparent, illudque efflagitent, et obsecrando quasi emereantur. Unde S. Chrysostomus miraculo deputat, quod Sergius Paulus praeoccupatus a mago, adeo desiderarit audire Apostolos.


Versus 8: Elymas Magus

8. ELYMAS MAGUS: SIC ENIM INTERPRETATUR NOMEN EJUS. — Varii hoc varie exponunt. Primo, Cajetanus pro αὐτοῦ, id est ejus, vertens suum (Hebraei enim idem habent pronomen reciprocum, quod absolutum) sic transfert et explicat, q. d. Barjesu voluit dici Elymas, id est Dei mensura vel census, fingens et mentiens id significare Barjesu. Sic enim ipse interpretabatur nomen suum Hebraeum apud Graecos; sed quasi magus et impostor mentiebatur et fallebat eos. Nam Barjesu vocabatur quasi filius Jesu, quod nihil commune habet cum Elyma, id est censu Dei. Alii minus improbabiliter sic explicant, interpretatur, id est alio nomine vocatur, q. d. Barjesu alio nomine vocabatur Elymas magus. Sicut si dicas: Petrus interpretatur, id est alio nomine vocatur Simon. Secundo, alii volunt Barjesu hebraice significare magum; sed hoc est ignorantium linguam hebraeam, in qua Barjesu idem est quod filius Salvatoris. Tertio, Gagneius Elymam interpretatur caecum: hic enim, inquit, hebraice dicitur Elimana, vel Eliman, quia Elymas excaecatus fuit a S. Paulo. Sed et hoc falsum est, aeque ac impertinens, quia S. Lucas Elymam interpretatur magum, non caecum. Quarto, Arias ex Syro: Elymas, inquit, inverse idem est quod Samuel, id est nomen Dei, vel nomen forte et magnificum, qualia in suis incantationibus adhibere solent magi. Quinto, Mariana: Elymas, inquit, dicitur magus, ab Elymaide regione Persidis, in qua abundant magi: sicut Chaldaeus idem est quod astrologus vel magus, quia Chaldaei priscum, significans magum: sicut Barnabas olim dixi cap. IV, vers. 36. Certe Hebraei alam vocant abscondere et occultare; et inde Graeci eilo vocant involvere, implicare, et eilos vel eiloma vocant involucrum, occultum; atque Arabes ab Hebr. alam, sapientiam vocant alilm, vel talim, id est rem arcanam; ac alim vocant scientem, litteratum, doctum, quasi similiter Elymas apud Cyprios idem fuerit quod impostor, praestigiator, magus, mystes, qui occultorum scientiam, mysteria artesque arcanas profiteretur. Ita nonnulli linguarum periti. Sic et Pagninus, in Interpret. nomin. Hebr.: Nomen Elymas, ait, significat magum, sive corruptorem, vel perniciosum, aut tegmen et involucrum, ab alam, id est involvo, in limo implico: unde et abalim, id est latibulum, lustrum, spelunca, ubi cum daemone colloqui et magica sua tractare solent magi; et ab azaba, id est ad modum serpentis moveri. Daemon enim saepe in forma serpentis magis apparet.

Sane Elymas videtur ex peregrina lingua, uti et alia multa, irrepsisse in Graecum. Graece enim loquuntur Cyprii, ut et olim locuti videntur, uti mihi Romae asseruerunt Cyprii, et indicat Aristoteles, lib. De Poetica, cap. XXI; ubi tamen innuit eos propriam habuisse dialectum. Porro sicut S. Petro certamen fuit cum Simone Mago, S. Joanni cum Apollonio Thyanaeo pariter mago, sic et hic Paulo cum Elyma mago. Diabolus enim per suos magos validissime se opposuit Christo, Apostolis et Ecclesiae, uti etiamnum opponit. Valde enim crescit magorum et sagarum secta, quae in fidelium corpora animasque grassatur.

Astrologiae erant dediti. Sexto, Vatablus: Elymas, Cypria lingua significabat filium consolationis, inquit, graece idem est quod praestigiator, incantator, impostor. Sed a quo themate? et quo auctore? Aliqui deducunt ab μέλας, id est niger, ut niger sit idem quod magus, sicut Germani et Belgae artes nigras vocant magicas, quin et magia vulgo nicromantia dicitur, sed forte pro necromantia. Alii Elymas vertunt, corruptor, perditor, vastator, quales sunt magi; ut sit idem quod λυμεών, id est perditor, a λύμη, id est pernicies: verbum enim λυμαίνω significat perdere, corrumpere, vastare, idque videtur plausibile. Septimo, alii censent Elymas esse nomen Hebraeum, sed varie: nam primo, S. Hieronymus, in Nominib. Hebr., et ex eo Beda: « Elymas, inquit, idem est quod ad transgressionem, vel transgressionem faciens. » Secundo, Beza Elymas deducit ab el joets, id est Dei consiliarius: magi enim erant Persarum sapientes et consiliarii, et Mahomet impostor finxit se esse consiliarium Dei. Verum Elymas longe distat ab el joets. Tertio, Lyranus: Elymas, inquit, idem est quod Eli mas, id est Dei tributum, Dei census, Dei mensura. Quarto, Bibliander apud Bullingerum censet Elymas per metathesin idem esse quod Elias, vel Eliseus, aut Elia Moses: hoc enim innuit vox μεθερμηνεύεται, scilicet hoc nomen per aliquam litterarum transpositionem vel commutationem exponendum esse: πέρα enim significat trans, quasi Elymas finxerit se esse Eliam, aut habere animam Eliae et Mosis. Verum, quid haec ad nomen Magus, quo vocem Elymas interpretatur Lucas. Quinto, alii volunt esse nomen Syrum: Elyma enim Syre significat iracundum, ira ebrium et quasi furiosum, uti magi et energumeni furiis daemonis aguntur. Sexto, Elias Hutterus, in versione hebraica Novi Testamenti, hoc loco pro Elymas vertit eli maschiach, id est Eli messias, hoc est Deus meus Messias, quasi magus hic finxerit se esse Deum Messiam, sive Christum, ac pro Elimessias per crasin vocarit se Elymas; ideoque nomen suum Barjehu, vel Barjesu interpretatus sit per Elymas, id est, Elimessias: Barjehu enim est filius Dei, Barjesu est filius Salvatoris, id est Salvator; qui utique non est alius quam Elimessias, id est Deus Christus; sicut nos Jesum interpretamur, addendo et indigitando Christum. Verum perperam pro Elymas substituit Eli Maschiach quod habet litteram chet, qua caret Elymas. Rursum Eli scribitur per iod, Elymas per upsilon. Nullus enim per Elymas intellexit aut intelligit significari Messiam. Nusquam enim Messiae nomen per crasin contrahitur, sed ubique integrum ponitur et pronuntiatur. Adde nomen proprium ejus fuisse Elymas, quod interpretatur Magus; Barjesu enim ejus cognomen fuit a parente, q. d. Elymas filius Jesu. Sic Simon cognominatus est Bar Jona, id est filius Jonae.

Septimo et verisimillime Sanchez: Elymas, ait, videtur esse barbarum nomen, ac forte Cyprium.


Versus 9: Saulus Autem Qui et Paulus

9. SAULUS AUTEM QUI ET PAULUS. — Hic primum Saulus vocatur Paulus, quod nomen deinceps semper ei tribuit Lucas. Unde videtur quod occasione Sergii Pauli proconsulis et apostolatus sui ad Gentes, nomen Hebraeum Saulus, in Romanum et Graecum Paulus commutarit, ut facilius et blandius se Romanis et Graecis, quasi re et nomine Romanus, insinuaret. Vide dicta Rom. 1, 1.

REPLETUS SPIRITU SANCTO. — Novum sentit hic Paulus Spiritus Sancti ardorem et instinctum ad opus arduum et miraculosum aggrediendum, nimirum ad Elymam magum confutandum excaecandumque, eaque ratione convertendum Sergium Paulum proconsulem. Vide dicta cap. II, 4.

INTUENS IN EUM, — iracundis et ardentibus oculis Elymae arcanam malitiam penetrans, percellens et castigans. « In oculis, ait Plinius, lib. XI, cap. XXXVII, animus inhabitat. Ardent, intenduntur, nictant, connivent. Animo videmus: oculi seu vasa quaedam, visibilem ejus partem accipiunt atque transmittunt. » In oculis ergo cernitur animus ejusque passiones et motus irae, indignationis, amoris, benignitatis, etc. Idque verius in Sanctis et Apostolis, quorum animos indeque oculos inhabitat regitque Spiritus Sanctus.


Versus 10: O Plene Omni Dolo, Fili Diaboli

10. O PLENE OMNI DOLO (interno) ET OMNI FALLACIA — externa; Pagninus et Tigurina, omni versutia. Syrus, omnibus flagitiis: haec enim facile, instigante diabolo, perpetrant magi; et Graecum πανουργία significat propensionem ad quodvis facinus patrandum, ait Vatablus.

FILI DIABOLI. — « Fili, » non generatione, sed instinctu et imitatione, quia ejus contra Christum suggestiones et dolos opere perficis. Diabolus enim quasi serpens, dolosissimus et vaferrimus est. Nam, ut ait S. Cyrillus, in cap. VI Joan., lib. IV, cap. XXX: « Sicut qui adhaeret Deo, unus spiritus fit cum illo; ita qui diabolo, diabolus quodammodo efficitur. » Unde et Judas, quia dolosus et proditor Christi, ab eo « diabolus » vocatur, Joan. VI, 70. Vere S. Justinus apud Damascenum, lib. I Paral., cap. XXIV: « Vitae, ait, a ratione aversae dux et gubernator, daemon est. »

INIMICE (non casu, non lapsu infirmitatis, sed studio, proposito, firma malitia et destinata voluntate) OMNIS JUSTITIAE. — Primo, quia Elymas adversabatur Evangelio Christi, quod tradebat Paulus, in quo continetur omnis justitia. Ita S. Chrysostomus. Secundo, « omnis, » id est humanae et divinae; quia impediebat fidem Christi, per quam solam vera justificatio datur, quae nos justos facit tam coram Deo, quam coram hominibus. Tertio, « justitiae, » id est virtutis: nam, ut ait Aristoteles, lib. V Ethic., justitia generalis est virtus, quae in sese virtutes continet omnes: omnis enim vera virtus nititur fide et gratia Christi, cui resistebat Elymas. Ita Arias. Quarto, « justitiae, » id est aequi ac justi, puta legis divinae, quae praescribit id quod justum est, q. d. Tu es hostis legis Evangelicae, quae in se omnem legem, scilicet naturae et Mosaicam, divinam et humanam complectitur. Ita Dionysius. Quinto, omne subinde idem est quod integrum, perfectum: ut Eccles. XII, 13: « Deum time, et mandata ejus observa. Hoc est enim omnis homo: » omnis, id est totus, perfectus, vel quidquid est homo. Saepe enim Hebraei per catachresin totum universale sumunt pro toto integro, id est omne pro toto, q. d. Omne bonum, omne officium, omnis perfectio, finis et felicitas hominis in hac vita consistit in timore Dei ejusque legis observantia. Aut: Hoc est quod spectare debet omnis homo, quantus quantus est, in dictis factisque suis omnibus et tota vita, ut sibi jugiter et ubique ob oculos ponat Dei timorem, indeque impellatur ad servanda ejus praecepta. Nam, ut ait ibidem Salonius, qui aliter vivit et facit, non homo est, sed bestia, quia non rationaliter, quae est natura hominis, sed bestialiter vivit, nimirum si gulose, ut lupus; si dolose, ut vulpes; si superbe, ut leo; si crudeliter, ut tigris; si libidinose, ut porcus; si acediose, ut asinus.

NON DESINIS SUBVERTERE VIAS DOMINI RECTAS? — Nervosius Graeca et Syrus habent, non desines? q. d. Quousque non desines subvertere, et, Tigurina, invertere vias Domini rectas? « Viae Domini » sunt Evangelium, fides, lex et gratia Christi, cui resistebat Elymas, pro eis supponens et opponens suas artes magicas, quibus colebatur diabolus. Illis enim quasi viis animam ingreditur, eamque quasi templum suum inhabitat.


Versus 11: Ecce Manus Domini

11. ECCE MANUS, — id est vindicta et punitio, quae fit manu. Est metonymia. Mystice et Chrysostomus: Erat, inquit, haec manus medica Dei, quia dirigebatur non ad ultionem, sed ad sanationem Elymae, ut ille excaecatione oculorum percussus aperiret oculos mentis, Christumque per fidem agnosceret.

ET ERIS CAECUS. — Quia enim alios in mentis caecitatem et errorem inducis, juste et congrue punit te Deus caecitate oculorum, ait Beda.

NON VIDENS SOLEM USQUE AD TEMPUS. — Temporariam, non perpetuam, ut vult Glossa, caecitatem illi inflixit Paulus, ut resipisceret. Censent aliqui eum ad tempus resipuisse, Paulo credidisse et a caecitate curatum esse. Ita Isidorus Pelusiota, lib. I, epist. 354. Sed postea ad judaismum et magiam rediisse liquet: nam S. Dionysius, cap. VIII De Divin. Nominib., asserit Elymam postea rursum restitisse Paulo, ac nominatim arguisse ejus dictum: « Deus seipsum negare non potest, » II Timoth. II, 13, quasi inde sequeretur, quod Deus non esset omnipotens. Unde Beda Elymam aeternae Dei ultioni subjicit, ob insanabile peccatorum pondus.

CALIGO, — quae instar nubis, vaporis vel nebulae oculos velaret, eisque vim usumque cernendi adimeret: unde ea postea a Deo sublata, rursus recte vidit.


Versus 12: Tunc Proconsul Credidit

12. TUNC PROCONSUL CUM VIDISSET FACTUM, — puta Elymae excaecationem et in eo superatum a Paulo diabolum, credidit, admirans, ἐκπληττόμενος, id est perculsus, attonitus, sacro horrore perfusus, super doctrina Domini; nimirum eam esse tam potentem tamque thaumaturgam, ut illico ei resistentem Elymam, licet magum et mirabilium opificem, caecitate percutiat. Porro hic proconsul, quasi illustres primitiae spoliorum Pauli e Gentibus, ei nomen suum dedit, ut pro Saulo vocaretur Paulus. Fuit enim a Paulo creatus Episcopus ac spiritu Apostolico claruit, ideoque inter Sanctos relatus est. De eo imprimis sic scribit Lucius Dexter in Chronico ad annum Christi 76: « Sergius Paulus Hispali, Cordubae, Barcinonae, Caesaraugustae, Secuntiae et in plurimis aliis Hispaniae urbibus praedicat, totasque Hispaniae provincias peragrat. » Rursum eum factum esse Episcopum Narbonae in Gallia, docet Prudentius, Peri Stephan., Hymno 4: « Surget et Paulo speciosa Narbo. » Et Martyrol. Romano, die 22 martii, de eo sic habet: « Narbonae in Gallia natalis S. Pauli Episcopi, Apostolorum discipuli, quem tradunt fuisse Sergium Paulum proconsulem, qui a Paulo Apostolo baptizatus, et cum in Hispaniam pergeret apud Narbonam relictus, ibidem Episcopali dignitate donatus est: ubi praedicationis officio non segniter expleto, clarus miraculis migravit in coelum. »


Versus 13: Joannes Discedens ab Eis

13. JOANNES AUTEM (cognomento Marcus) DISCEDENS AB EIS, REVERSUS EST HIEROSOLYMAM, — ex pusillanimitate aliqua nolens tot itinera conficere et tanta subire pericula, ait S. Chrysostomus et Baronius. Hinc ortum est dissidium et divisio Pauli et Barnabae, de qua cap. seq.


Versus 14: Die Sabbatorum

14. DIE SABBATORUM, — id est die sabbati, sive uno die e sabbatis: varia enim per annum et menses singulos occurrebant sabbata.


Versus 15: Post Lectionem Legis

15. POST LECTIONEM LEGIS ET PROPHETARUM. — Lectione enim peracta, aliquis vel e Synagoga, vel advena habebat concionem, uti in ecclesiis parochialibus post lectionem Epistolae et Evangelii in Missa habetur concio, idque ex instituto Apostolorum, uti testatur S. Clemens, lib. VIII, Constit. 4. Hinc et in Horis Canonicis post Psalmos, Epistolas et Evangelia leguntur homiliae Patrum. Porro solebant advenas, si idonei viderentur, ad hanc concionem faciendam ex humanitate invitare, ut hic invitant Paulum. Idem de Episcopis, cum alium Episcopum aliamque civitatem adeunt, ut ad concionem invitentur, sancit Concilium Carthaginense IV, can. 33, et S. Clemens, lib. II Constit., 58. Exempla in Vitis Sanctorum hac de re passim sunt obvia.

SI QUIS EST IN VOBIS SERMO EXHORTATIONIS. — Tigurina, si est vobis in animo sermone exhortari populum, si lubet sermocinari et exhortari.


Versus 16: Viri Israelitae et Qui Timetis Deum

16. MANU SILENTIUM INDICENS. — Sic ait Persius: « Fecisse silentia turbae / Majestate manus. » Hoc enim gestu olim verba facturi silentium indicebant.

VIRI ISRAELITAE. — Hic est primus sermo S. Pauli descriptus a S. Luca, plenus sapientia et spiritu Apostolico, imo Paulino, cujus summa est haec, ait Lyranus: Deus ille qui tot patribus antiquis contulit beneficia, olim vobis in semine David redemptionem promisit, hanc nunc in Jesu Nazareno adimplevit: illi ergo ut redemptori credite, ei adhaerete.

ET QUI TIMETIS DEUM. — Primo, quasi hoc sit expositio et epithetum Israelitarum, sensus est, q. d. Vos qui estis Israelitae, posteri Israelis, sive Jacobi Patriarchae, ideoque timetis Deum. Ita Chrysostomus. Secundo simplicius, ut hoc sit disparatum ab Israelitis: illud enim indicat copula et, q. d. Et vos, o proselyti, sive Gentiles conversi ad judaismum, qui timetis, id est reveremini et colitis, Deum verum. Timor enim in Scripturis significat Dei cultum. Nam proselyti cum Judaeis in sabbatis conveniebant in Synagogam ad audiendam legem. Ita Arias, Lorinus et alii.


Versus 17: Elegit Patres Nostros

17. ELEGIT PATRES NOSTROS, — ex omnibus gentibus, ut essent populus et Ecclesia Dei. Elegit autem in Abraham, Isaac et Jacob, vocando eos ad sui cultum, et promittendo eis sese fore eorum Deum ac ex semine eorum producturum Christum; atque in Mose, qui in Sina accepit legem a Deo et ritum sacrorum, quibus Israelitae colerent Deum.

ET PLEBEM EXALTAVIT, — per Mosen, qui decem plagas Pharaoni in Aegypto inflixit, quibus eum coegit Israelitas e servitute liberos dimittere, quique populi ex Aegypto exeuntis fuit dux potens et gloriosus, utpote ductus et directus a Deo, ab eoque instructus et ornatus oraculis et prodigiis coelestibus.

BRACHIO EXCELSO, — maximo robore et potentia.


Versus 18: Mores Eorum Sustinuit

18. MORES EORUM SUSTINUIT (inconditos, rudes, duros, rebelles). — Erat enim populus durae cervicis: perinde ac mater sustinet non tantum pueriles, sed et malitiosos mores et gestus sui filioli, quem unice diligit. Vide Deuter. XXXII, 10, et Num. XI, 11.


Versus 19: Terram Eorum

19. TERRAM EORUM, — earum, scilicet Gentium.


Versus 20: Quasi Post Quadringentos et Quinquaginta Annos

20. QUASI POST QUADRINGENTOS ET QUINQUAGINTA ANNOS. — Varie hos annos subducunt Abulensis, Julius, Hilarion, Gagneius, Cajetanus, Arias, Joannes, Benedictus. Dico breviter eos inchoandos esse a nativitate Isaac: nam ille fuit haeres promissionum a Deo factarum Abrahae patri suo, de terra promissa, non Ismael ejus frater ex Agar. Inde enim usque ad egressum ex Aegypto fluxerunt anni 405, quibus adde 40 annos, quibus Hebraei vagati sunt in deserto, et quinque, vel septem, ut multi volunt, annos bellorum Josue, quibus finitis divisa est Hebraeis terra per sortes, habebis annos 450, aut 432. Solet enim Scriptura negligere parvos numeros excrescentes, et consignare numeros integros et rotundos, quales sunt 430. Ita Beda, Glossa, Lyranus, Hugo, Dionysius et alii.

In Graecis et Syris hic est error, ut fatetur etiam Lutherus et Beza. Habent enim sic: « Et post haec annis circiter quadringentis et quinquaginta dedit eis Judices. » Hoc enim falsum esse, liquet ex libro et chronologia Judicum: constat enim eos non praefuisse 400 annis. Unde nonnulli pro 430 legendum censent 350, tot enim circiter praefuerunt Israeli Judices. Vide de his annis dicta Exod. cap. XXXII, vers. 40.


Versus 21: Saul, Annis Quadraginta

21. SAUL, etc., ANNIS QUADRAGINTA. — In his 40 annis includuntur anni Samuelis, quibus ipse ante Saulem praefuit Israeli. Ita Josephus, lib. XIII Antiq., in fine; Eusebius, in Chronico; Severus Sulpitius, lib. I Histor. sacrae; Abulensis, in I Paral. cap XIX, vers. 9, et alii passim, excepto Melchiore Cano, lib. XI De Locis, cap. V et seq., qui post Samuelem soli Sauli assignat annos regni 40, secutus Eusebium, lib. X Praepar., cap. III. Sed Eusebius id retractat in Chronico. Paulus enim hic Samuelem non inter Judices, sed inter Prophetas reponit, adeoque tempus Judicum finit in morte Heli, qui Samuelem praecessit. Ait enim: « Et post haec dedit Judices usque ad Samuel prophetam. » Ergo tempus Samuelis non Judicibus, sed Regibus, qui Judices secuti sunt, annumerat: ac proinde totum illud tempus quod ab exitu Judicum, seu a morte Heli fluxit usque ad finem regni Saulis (in quo utique Samuelis Judicis tempus comprehenditur), quadraginta annis definit. Ita Torniellus anno mundi 2979.


Versus 22: Qui Faciet Omnes Voluntates Meas

22. QUI FACIET OMNES VOLUNTATES MEAS, — id est omnia volita, puta omnia praecepta mea, « excepto sermone Uriae Hethaei, » uti additur II Reg. cap. XI, vers. 2, scilicet excepto adulterio et homicidio Davidis. In quo tamen rursum fecit voluntatem Dei, cum illud humiliter confessus est, amare planxit et per paenitentiam abolevit. Ita S. Augustinus ad Dulcitium, Quaest. VIII, tom. IV. Nam peccatum numerationis populi, uti et alia nonnulla, nec tantum fuit, nec tam Davidis, quam populi, de quo II Reg. cap. XXIV, vers. 1. « Omnes » ergo, id est plerasque, pene omnes; cum enim in magno cumulo, v. g. hominum, unus alterve tantum deest, dicimus omnes adesse.


Versus 23: Eduxit Israel Salvatorem

23. EDUXIT ISRAEL, — suscitavit Israeli salvatorem Jesum: graece enim est dativus τῷ Ἰσραήλ.


Versus 24: Ante Faciem Adventus Ejus

24. ANTE FACIEM ADVENTUS EJUS (graece introitus), — id est ante adventum ejus, id est ante eum advenientem, vel etiam coram eo adveniente et introeunte ad Israel. Joannes enim fuit praecursor Christi, et ante Christum praedicavit paenitentiam, ut venienti Christo viam aptaret, populumque praepararet ad gratiam, justitiam et salutem a Christo recipiendam. Sicut enim Lucifer praeit solem, ita Joannes Christum.

BAPTISMUM POENITENTIAE, — id est baptismum qui erat symbolum et incitamentum paenitentiae, ad remissionem peccatorum et justitiam baptismo Christi recipiendam. Baptismus ergo Joannis fuit paenitentiae, Christi vero justitiae. Vide Matth. III, 11, et Act. I, 5.


Versus 25: Quem Me Arbitramini Esse

25. CURSUM SUUM, — scilicet tam vitae quam sui ministerii: quod erat Christo dare testimonium eumque Israeli ostendere, ac corda hominum ad eum recipiendum praeparare.

QUEM ME ARBITRAMINI ESSE? — q. d. Vos putatis me esse Messiam, sive Christum: fallimini, ego non sum Christus; sed ecce Christus post me illico veniet, quem ego non sum dignus discalceare.

Nota hic humilitatem S. Joannis, qua non tantum recusavit Messiae nomen et honorem sibi a Judaeis oblatum, sed et infra pedes Christi se abjecit, dicens se non esse dignum Christi calceos tangere, utpote qui esset non tantum homo, sed et Deus omnipotens, atque hac humilitate meruit exaltari, nec tantum pedes, sed et caput Christi tingere eumque baptizare, imo esse ejus paranymphus et Sponsi amicissimus.


Versus 27: Impleverunt Voces Prophetarum

27. JUDICANTES (id est condemnantes Jesum ad crucem) IMPLEVERUNT (scilicet) VOCES PROPHETARUM, — qui uno ore praedixerunt Christum pro salute nostra passurum et moriturum. Ita Syrus. Vide dicta cap. III, vers. 18.


Versus 32: Quae ad Patres Repromissio Facta Est

32. QUAE AD PATRES REPROMISSIO FACTA EST, — de Christi incarnatione et redemptione mundi.


Versus 33: Ego Hodie Genui Te

33. HANC DEUS ADIMPLEVIT FILIIS NOSTRIS. — Graece, filiis eorum, puta patrum nostrorum, scilicet nobis. Ita Pagninus, Vatablus, Erasmus et alii. « Nostris » ergo, id est patrum nostrorum, puta nostrae generationi, nostrae genti, nostro saeculo. Alii legunt, filiis vestris. Eodem omnes hae lectiones recidunt.

IN PSALMO SECUNDO. — Quidam Graeci codices legunt primo, quia nonnulli psalmum secundum cum primo in unum conflant. Melius alii legunt secundo: nam communiter alii psalmum secundum a primo dispescunt, uti fuse docet Lorinus et Franciscus Lucas hic, in Annot.

DIXIT. — Objiciebat olim Eunomius, quo verbo dixit? Filius enim est primum unicumque Dei Verbum, per quod creavit omnia. Ergone eodem verbo dixit ad ipsum Verbum? Respondeo omnino: Verbum enim est id quod dicitur, et dicendo producitur gigniturque; ac simul est id cui dicitur: « Filius meus es tu. » Nam, ut dixi, dicendo gignitur: est enim verbum mentis, quod intelligendo dicendoque gignitur, non seminando, uti creaturae suos filios et fetus producunt. Nec alio verbo dicitur, cum sit primum (alioqui enim esset progressus in infinitum), sed seipso. Simili modo Pater et Filius non alio, sed eodem amore amant Spiritum Sanctum, quo ipsum spirant et producunt.

EGO HODIE GENUI TE. — Hunc vers. Psalmi II tripliciter exponunt Interpretes. Primo et optime, de divina Christi generatione; secundo, de ejusdem incarnatione: vide dicta Hebr. I, V; tertio, de ejusdem a morte resuscitatione: haec enim in Scriptura vocatur regeneratio. Unde et Christus vocatur primogenitus mortuorum. Apostolus enim hisce verbis videtur velle probare resurrectionem Christi: in ea enim totus est. Nec male congruit hic sensus iis quae dicuntur Psal. II de Gentibus et populis contra Christum insurgentibus, eum scilicet occidendo, q. d. Etsi Judaei insurgant in Christum eumque occidant et conentur ejus nomen abolere; ego tamen eum resuscitabo et secundo quasi gignam; ac resuscitato, ob meritum passionis ejus et mortis, dabo gentes in haereditatem, ut habeat regnum et nomen aeternum. Ita S. Hilarius, Chrysostomus, Jansenius, Vatablus, Flaminius, Varlenius, in Psal. II, et S. Ambrosius, lib. III De Sacerd., cap. I.

Quocirca triplicem hujus loci esse sensum: primum de generatione divina, secundum de incarnatione, tertium de resurrectione, concedunt Suarez, tom. II De Incarn., disp. IV, sect. 1; Viegas, in cap. I Apoc.; Gregorius de Valentia, I part., de ipsa Theolog., disp. I, Quaest. I, puncto 5; Molina, I part., Quaest. XXVII, art. I, disp. II, et alii, ut sensus sit: Primo, ego hodie, id est in aeternitate, quae est quasi punctum semper durans, et quasi unum idemque hodie, te filium meum Deum genui. Secundo, ego pariter generatione humana in B. Virgine, te, o Christe, hominem genui hodie, puta in hoc die incarnationis et nativitatis. Tertio, ego hodie, id est hoc die Paschatis, resuscitavi te. Verum quia aliis dura videtur haec tertia expositio, et tamen competit humanitati, sive Christo nomini, tam primum ex B. Virgine genito, quam postea a morte resuscitato, quatenus per resuscitationem rursum factus est hic homo, qui hypostatice unitur Deo estque Filius Dei. De eo enim vere dicitur, quod sit ab aeterno a Deo genitus, quod sit Dei Filius, omnipotens, immensus, etc., per communicationem idiomatum, uti recte docet Molina loco jam citato. Per hanc ergo communicationem, hic locus referri potest ad Christum resurgentem.

Quem sensum amplectitur, quia Apostolus, Hebr. I, explicat hunc locum de aeterna Christi generatione, facilius dici potest de eadem hic eumdem exponere. Haec enim verba non est necesse referre ad resuscitans, quod immediate praecessit; sed remotius ad annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est: haec enim repromissio est Christus, sive Christi Filii Dei missio in carnem et mundum: Christum enim Dei Filium advenisse redemptorem et jam natum esse, utique probandum erat Paulo et Apostolis. Alterum vero de ejus resurrectione probat in sequentibus. Id ita esse, indicat id quod sequitur.


Versus 34: Dabo Vobis Sancta David Fidelia

34. QUOD AUTEM SUSCITAVIT EUM A MORTUIS, etc., ITA DIXIT. — Ubi nota to autem, q. d. Probavi Christum esse verum et naturalem Dei Filium ex Psal. II: « Filius meus es tu: ego hodie genui te. » Quod autem idem a Judaeis occisus, a Deo Patre sit resuscitatus, probo ex Isai. LV, 3: « Quia dabo vobis sancta David fidelia. » Tertio, quia per Hebraeos, I; Genebrardus, in Psal. II; Bellarminus, lib. I De Christo, cap. V. Et huc tandem accedit S. Ambrosius, qui sic exponit, q. d. Ego hodie proprie genui te, et rursum hanc tui generationem hodie confirmavi, cum te peremptum in vitam revocavi, iterumque quasi hodie genui te. Resuscitatio enim Christi fuit index divinitatis ejusdem, quia vi divina resuscitavit se Christus nobisque eamdem resurgendi potestatem et gratiam elargitus est. Qui sensus medius est, et utramque expositionem conciliat, imo jungit. Saepe enim verba activa Hebraeorum non actionem, sed actionis, probationem, ostensionem et confirmationem significant, ut illud tunc fieri dicatur, cum factum esse demonstratur. Ita Sanchez et Vasquez, I part., Quaest. I, disp. XVIII, num. 6. Sic ergo genui te, id est, ostendi te genitum ex me, sive ostendi quod ego genuerim te. Verum prior sensus de ipsissima aeterna Christi generatione, uti simplicior, ita germanior est. De illa enim proprie dicitur: « Ego hodie genui te. » Nam in aeternitate et in aeterna generatione, « ubi dies nec hesterni fine inchoatur, nec initio crastini terminatur, semper hodiernus est, » ait S. Augustinus. Hodie ergo proprie competit aeternitati. Nam « hodie praesentiam significat, atque in aeternitate nec praeteritum quidquam est, quasi esse desierit; nec futurum, quod nondum sit, sed praesens tantum: quia quidquid aeternum est, semper est, » ait S. Augustinus in Psal. II. Idem ergo hodie genui te, tantum probat et explicat id quod praecessit, « Filius meus es tu, » q. d. Filius meus es tu, quia ego hodie, id est in instanti aeternitatis, genui et semper gigno te. Christus autem non est Filius Dei constitutus per resurrectionem, sed per primaevam generationem: Christi enim divinitatem ubique inculcant Apostoli, ne videatur fuisse merus homo, uti credebant Judaei, idemque postea crediderant Nestorius, Arius, aliique haeretici. Ita Oecumenius, S. Augustinus, Beda, Cajetanus, Lyranus, Dionysius, Ribera.

QUOD AUTEM SUSCITAVIT. — Hic probat Christi resurrectionem, sicut paulo ante divinitatem.

AMPLIUS JAM NON REVERSURUM IN CORRUPTIONEM, — id est in mortem: mors enim est corruptio hominis et naturae humanae. Christus enim semel mortuus et resurgens, amplius non moritur: alioqui nec in prima morte corruptus, id est putrefactus et incineratus est, uti mox dicetur.

DABO VOBIS SANCTA DAVID FIDELIA. — « Sancta, » id est sanctas, pias et munificas promissiones Dei factas Davidi, faciam fideles, id est ratas, firmas et stabiles: quia eas opere complebo, praestando quidquid ei promisi de Christo ex semine ejus nascituro. Inter alia autem quae de Christo ei promisi, est resurrectio et regnum aeternum illius, et omnium fidelium per illum, Psalm. XV, 10: « Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. » Citat Isaia LV, 3: « Feriam vobiscum pactum sempiternum, » per Christum, « misericordias David fideles. » Misericordias vocat promissa, quae scilicet Deus misericorditer promisit de Christo, quae Septuaginta vocant ὅσια, id est sancta, pia, religiosa, uti vertit Tertullianus. Ubi Nota, Hebr. חסיד chasid, quod Septuaginta vertunt ὅσιον, id est sanctum, significare pium, misericordem, et per metalepsim, sanctum, quia signum et causa sanctitatis est pietas, seu misericordia et eleemosyna, uti alibi dixi. Vide dicta Isaia LV, 3.


Versus 35: Non Dabis Sanctum Tuum Videre Corruptionem

35. NON DABIS SANCTUM TUUM (Christum Christique corpus) VIDERE CORRUPTIONEM, — id est putrefactionem et incinerationem, uti dixi cap. II, 31. Unde R. Isaac vertit, « non dominabitur post mortem scolex aut vermis. » Aliter hic sumitur « corruptio » quam vers. praeced., ibi enim mortem significat, hic putrefactionem: mors enim est initium corruptionis et via ad putrefactionem.


Versus 36: David in Sua Generatione

36. DAVID ENIM IN SUA GENERATIONE (sua aetate, sua vita et saeculo) CUM ADMINISTRASSET (id est inserviisset) VOLUNTATI DEI. — Fuit enim vir secundum cor Dei, faciens omnes voluntates ejus, vers. 22. Tigurina, Pagninus et Vatablus vertunt, David cum suae generationi ministrasset, id est rexisset populum suae aetatis, voluntate Dei dormivit. Melius vertit Noster: melius enim dicitur David serviisse voluntati Dei quam suae generationi.

DORMIVIT, ET APPOSITUS EST AD PATRES SUOS, — id est mortuus est, relatus in numerum patrum jam mortuorum, aggregatus mortuis, quasi in tumulum et cumulum; quod alibi dicitur: Dormivit cum patribus, vel: Appositus est ad populum suum, vel: Ingressus est viam universae carnis: haec enim via est mors quae fideles ducit ad immortalitatem.


Versus 37: Quem Deus Suscitavit Non Vidit Corruptionem

37. QUEM VERO DEUS SUSCITAVIT (puta Christus), NON VIDIT CORRUPTIONEM, — q. d. Ergo locus ille Psalmi: « Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem, » ad Christum pertinet, non ad Davidem, utpote qui mortuus sit et corruptus.


Versus 38: Ab Omnibus Quibus Non Potuistis Justificari

38. ET AB OMNIBUS (q. d. Annuntiatur vobis remissio a peccatis, aeque ac ab omnibus caeremoniis et legis veteris oneribus) QUIBUS NON POTUISTIS JUSTIFICARI. — q. d. Christus liberavit vos non tantum a peccatis, sed etiam ab omnibus caeremoniis, quae quia innumerae et graves, erant onera legis, non commoda. Nam eae vos justificare et salvare non poterant, sed solus Christus ejusque fides, gratia et Sacramenta.


Versus 39: Omnis Qui Credit Justificatur

39. IN HOC (id est per hunc, vel in hunc, scilicet Christum) OMNIS QUI CREDIT (fide non mortua, sed viva, quae per charitatem operatur), JUSTIFICATUR, — non per imputationem meritorum et justitiae Christi, ut argumentatur Calvinus, sed per gratiam et justitiam infusam, quam scilicet Deus animae ob merita Christi infundit et indit.


Versus 40: In Prophetis

40. IN PROPHETIS, — in uno e Prophetis minoribus, qui apud Hebraeos simul in uno codice jungi ac proinde simul quoque citari solent, puta in Habacuc I, 5.


Versus 41: Videte Contemptores

41. VIDETE CONTEMPTORES. — Paulus secutus Septuaginta legit בוגדים begodim, id est praevaricatores, contemptores: sed Noster, Aquila, Symmachus, Theodotion et Chaldaeus legunt בגוים baggoim, id est in Gentibus. Vide dicta Habacuc I, 5.

DISPERDIMINI. — Ita lege cum Romanis, non dispergimini. Sic et Graeca habent ἀφανίσθητε: ἀφανίζω enim idem est quod evanesco, destruor, disperdor, e conspectu auferor.

OPUS OPEROR. — Ad litteram opus hoc fuit vindicta quam Deus per Chaldaeos exercuit in gentes impias impiosque Judaeos. Mystice, hoc opus est excaecatio, reprobatio et perditio Judaeorum fidei et Apostolis rebellium, ac vocatio et electio Gentium. Minus recte Theophylactus et Hugo accipiunt Christi incarnationem, Lyranus passionem et resurrectionem, Cajetanus baptismum.


Versus 42: Exeuntibus Autem Illis

42. EXEUNTIBUS AUTEM ILLIS, — e Synagoga, ut habent Graeca.

ROGABANT. — Graeci plerique codices habent rogabant eos Gentes. Per Gentes Gagneius et Cajetanus accipiunt Gentiles; sed Chrysostomus, Theophylactus et alii accipiunt turbam et multitudinem Judaeorum: ad hos enim pertinebat Synagoga. Verisimile est 70 Gentes e margine in textum irrepsisse. Nam illud omittit Noster, Syrus et multi Graeci.

UT SEQUENTI SABBATO. — Ita quoque vertit Syrus, Oecumenius, Pagninus, Tigurina; accedit et Vatablus qui vertit, intercurrente, vel intermedio sabbato. Perperam ergo Scaliger, in Emend. temp., lib. VI, pag. 259, corrigit textum Graecum sicque legit: εἰς τὸ μεταξὺ σαββάτων, id est in medio sabbatorum, q. d. Diebus ferialibus, qui intercurrunt inter duo sabbata.


Versus 43: Colentium Advenarum

43. COLENTIUM ADVENARUM, — id est proselytorum, ut habent Graeca, qui Deum verum colebant, non idola, quae prius coluerant cum caeteris Gentibus. Unde vocantur σεβόμενοι, id est pii, religiosi, colentes Deum. Aliqui σεβόμενοι passive vertunt, culti, honorati, celebres, quasi fuerint viri illustres.

IN GRATIA DEI, — qua praeventi coeperant sequi fidem Christi et Apostolorum.


Versus 45: Zelo

45. ZELO, — invidia et indignatione.


Versus 46: Indignos Vos Judicatis

46. INDIGNOS VOS JUDICATIS, — et judicando facitis. Dum enim judicatis spernendam esse Christi fidem, tacite pariter judicatis vos indignos vita aeterna. Illa enim nemo dignus est, nisi qui fidem Christi capessit.


Versus 47: Posui Te in Lucem Gentium

47. PRAECEPIT. — Dum enim praedixit per Isaiam se decrevisse et velle ut Christus sit lux et salus Gentium, consequenter hoc ipso decrevit et voluit praecepitque Apostolis, quos Christi praecones destinavit, ut Gentibus Christum praedicent, itaque ejus lucem et salutem illis impertiant. Apostoli enim a Deo electi fuerunt ad hoc, ut essent ejus in hoc opere administri et voluntatis ejus executores.

POSUI, — certo ponam: prophetice enim ponitur praeteritum pro futuro, ob futuri certitudinem, quasi jam non esset futurum, sed praeteritum. Vide dicta Isaiae XLIX, 6.


Versus 48: Quotquot Erant Praeordinati ad Vitam Aeternam

48. ET CREDIDERUNT QUOTQUOT ERANT PRAEORDINATI AD VITAM AETERNAM. — Ex hoc loco Dionysius Carthusianus et alii probare contendunt, electionem efficacem hominum ad gloriam factam esse a libera et mera Dei voluntate, non ex meritis electorum, imo ante eorum praevisionem. Sensum enim esse, q. d. Quotquot crediderunt, ideo crediderunt, quia ab aeterno a Deo absolute praeordinati et praedestinati erant ad vitam aeternam. Efficax enim intentio finis causat efficacem electionem mediorum quae ad finem intentum assequendum sunt necessaria. Quia ergo Deus efficaciter eos praeordinarat ad gloriam, hinc ut finem hunc assequerentur, dedit eisdem efficacia media, puta fidem et gratiam congruam, quibus hoc fine potirentur.

Verum quidquid sit de hac sententia, certe illa ex hoc loco efficaciter probari aut evinci nequit. Nam primo, pro praeordinati, Graece est τεταγμένοι, id est ordinati et dispositi erant veluti milites in acie et ordine suo, ut videlicet eo tempore ponerentur in ordine et via ad vitam aeternam. Sic enim τάξεις vocantur ordines militares. Et Leo Imperator scripsit τακτικά, id est praecepta et modum instruendi aciem ad praelium; ut sensus sit: Crediderunt, quotquot jam ordinati et dispositi erant ad vitam aeternam, quotquot scilicet habebant verum vitae aeternae desiderium sibi a Deo injectum, quotquot studebant suae saluti, quotquot vestigabant modum et iter quo se salvare et ad vitam aeternam pertingere possent. Hi enim videntes hoc iter manifeste a Paulo ostendi esse fidem in Christum, illico illam capessiverunt et amplexi sunt. Unde non videtur obstare quod Noster verterit praeordinati, quia illud ex Graeco exponi potest, ut sit idem quod praedispositi, scilicet ex libera sua dispositione sibi a Deo indita, quae erat, ex salutis suae desiderio et sincero veritatis studio, attendere praedicationi S. Pauli, illam examinare et videre bene probatam consonamque oraculis Prophetarum, rationi et veritati. Ita Isidorus Clarius, Salmeron et alii. Vox enim τεταγμένοι, militaris est, eosque significat qui in censum, numerum et classem militum quasi ascripti, sub Christi ducis vexillo, recta via et ordine contendebant in coelum et enitebantur ad vitam aeternam.

Secundo, ipsi praeordinati ad vitam aeternam non exprimit, nec definit an haec praeordinatio fuerit generalis, conditionata, inchoata et communis omnibus fidelibus, an vero specialis, absoluta, completa et propria solis electis. Vide can. 13 in Concilio Tridentino, sess. 6, ubi anathematizatur error eorum qui dicunt fideles esse certos de sua praedestinatione: et hoc est quod hi tenent, dummodo perseverent in obediendo gratiae et vocationi Dei usque ad finem vitae; alioqui si ipsi sponte vel a fide, vel a vita quam fides dictat, recedant, recedent pariter a via coeli et vitae aeternae, et viam quae recta ducit ad infernum, inibunt. Sic S. Paulus, Ephes. 1, omnes Christianos Ephesios vocat praedestinatos et electos, scilicet inchoate per fidem et gratiam, non complete: alioqui enim omnibus assecurasset salutem. Ita S. Prosper, lib. De Libero arbitrio; Salmeron, Stapletonus et Sanchez hic; Gabriel Vasquez, tomo I, in III part., disp. XXXIII, cap. XII. Qui et addunt, « vitam aeternam » hic metonymice posse accipi pro via ad vitam aeternam, uti accipitur Joan. XVII, 3: « Haec est autem vita aeterna (id est via ad vitam aeternam) ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. » Et I Joan. III, 15: « Omnis homicida non habet vitam aeternam (id est gratiam, quae est via ad vitam aeternam) in semetipso manentem. » Sic saepe in Evangeliis regnum coelorum vocatur Ecclesia, quia haec per Sacramenta, fidem et gratiam nos dirigit ducitque ad coelum. Verum id dicere non est opus, cum et via et ordo includitur in voce praeordinati.

Porro perperam ex hoc loco colligit Calvinus, omnes fideles esse praedestinatos, eo quod fides semel accepta non possit amitti: multi enim a fide excidunt fiuntque infideles; plures fideles infideliter vivunt. Denique Arias sic legit et explicat: « Crediderunt ii (scilicet Gentiles) qui (non minus quam Judaei) praeordinati erant ad vitam aeternam: » videtur enim Lucas agere hic de vocatione Gentium. Verum graece est ὅσοι, id est quotquot, ut vertit Noster, Tigurina, Pagninus et passim alii: quotquot autem innuit non omnes credidisse, sed eos duntaxat qui praeordinati erant ad vitam aeternam.

Addit hoc S. Lucas, ut demonstret dignitatem fidei et Christianismi per ejus finem, scopum et praemium, nimirum fideles omnes qui credunt et obediunt Christo, ab aeterno praeordinatos, et in tempore ordinatos, vocatos et destinatos esse ad vitam aeternam, beatam et gloriosam in coelis, q. d. Christianismus est vocatio ad vitam coelestem et aeternam, Christianismus est sublimatio fidelium a terra in coelum, Christianismus exaltat fideles a vita humana ad Evangelicam, beatam et divinam, juxta illud II Petri, cap. 1, vers. 3: « Qui vocavit nos propria gloria et virtute, per quem (Christum) maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae. » Et I Petri, cap. 1, vers. 3: « Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in coelis in vobis, qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. » Et cap. II, vers. 9: « Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. »


Versus 50: Mulieres Religiosas

50. MULIERES RELIGIOSAS, — puta zelosas pro gentilismo, vel judaismo, id est superstitiosas, quae a Gentilibus et Judaeis religiosae videbantur et vocabantur. Mulieres enim sunt blandiloquae, pertinaces, illices, zelosae pro sua fide vel perfidia, in pietatem vel pietatis speciem pronae: unde Evangelium valde vel promovere, si ei credant, vel impedire, si non credant, possunt, uti hic Paulum impediverunt, immo expulerunt. Audi Anastasium Nicaenum, tomo VI Bibliothecae SS. Patrum, Quaest. LXII, § Omnis qui asperserit: « Quid est, ait, mulier? cordis lancea, Sanctorum calumnia, quies serpentis, fornax succensa, os effrenatum, dux tenebrarum, magistra delictorum, vestita vipera, domus tempestas, viri naufragium, immitis fera, » etc. Quocirca S. Hieronymus, ad Ctesiphontem, tom. II, docet omnes haereses propagatas esse per mulieres. « Simon Magus, ait, haeresim condidit, adjutus auxilio Helenae meretricis. Nicolaus Antiochenus, omnium immunditiarum conditor, choros duxit femineos. Marcion quoque Romam praemisit mulierem ad majorem lasciviam. Apelles Philomenem comitem habuit. Montanus Priscam et Maximillam primum auro corrupit, deinde haeresi polluit. Arius, ut orbem deciperet, sororem principis ante decepit, Donatus Lucillae opibus adjutus est. In Hispania Agape Helpidium, mulier virum caecum caeca duxit in foveam, successoremque sui Priscillianum habuit, cui juncta Galla alterius et vicinae haereseos reliquit haeredem. »


Versus 51: Excusso Pulvere Pedum

51. AT ILLI, EXCUSSO PULVERE PEDUM IN EOS. — Jusserat Christus Apostolis ut id facerent apud eos qui Evangelium admittere nollent, Matth. X, 14. Idque primo, in signum contempti ab eis Evangelii; secundo, ut significarent se frustra pro iis tantum iter, tot molestias et fatigationes suscepisse; tertio, ut nihil e terra hominum impiorum, quasi maledicta et anathematizata, secum efferrent; neque in ullo cum illis participarent. Sic III Reg. XIII, 9, Propheta a Deo missus in Bethel ad idololatras, jussus est alia via redire, quasi propria et recta via in Bethel esset polluta, neve vir fidelis et sanctus vel viam cum infidelibus haberet communem. Sic hic excutiunt pulverem, quasi impium utpote civitatis impiae, idque in incolas impios ut hoc signo denotent eos esse quasi anathema, execratos, et condemnationi aeternae obnoxios, ac proinde se eorum nihil, ne pulverem quidem velle habere sibi adhaerentem. Quarto, ut hic pulvis in aerem excussus, quasi in coelum vindictam clamet, ac in die judicii contra infideles quasi testis et accusator insurgat. Unde subdit Christus, « in testimonium supra illos, » Luc. IX, 5. Et: « Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati, » Matth. X, 15. Ita S. Hieronymus, Hilarius, Chrysostomus, Ambrosius, Beda et alii ibidem. Ita S. Franciscus Xaverius, Malacensi praefecto, eo quod iter suum in Sinas impediret, excommunicato, illico a Malaca discedit. « In urbis porta pulvere de calceis (uti Christus Apostolis praeceperat) excusso, civitati coelestem iram multasque et graves denuntiat clades. Et denuntiationi respondit eventus. Nam brevi fame, bellis, morbis urbs exhausta est, ut fere ad solitudinem redigeretur, » ait Turselius, lib. V Vitae ejus, cap. VII.

ICONIUM. — Urbs est famosa in Lycaonia ad Taurum montem, de qua Plinius, lib. V, cap. XXVII. Altera ejusdem nominis est: priore hic agitur.


Versus 52: Discipuli Replebantur Gaudio

52. DISCIPULI QUOQUE REPLEBANTUR GAUDIO. — Hoc enim Deus fidelibus aspirare solet in persecutione, praesertim cum vident doctorum suorum (uti hic Pauli et Barnabae) in ea constantiam et alacritatem.

ET SPIRITU SANCTO, — puta robore fidei, spei et charitatis aliorumque donorum Spiritus Sancti. « Nam crescit adversis agitata virtus: » tum quia adversa sunt stimuli ad acriorem luctam roburque colligendum; tum quia Deus congruum hoc merito patientiae praemium rependit, ut athletae suo generose certanti animos addat viresque adaugeat.