Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Paulus et Barnabas Iconii multos convertunt: inde pulsi a Judaeis fugiunt Lystram, ubi sanantes claudum, honores divinos Jovis et Mercurii, sibi a Gentibus delatos, refutant; hic rursum opera Judaeorum lapidati, fugiunt Derben, ac tandem relegentes suum iter, confirmatis fidelibus ordinatisque Presbyteris, redeunt Antiochiam.
Textus Vulgatae: Actus 14:1-27
1. Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judaeorum, et loquerentur, ita ut crederet Judaeorum et Graecorum copiosa multitudo. 2. Qui vero increduli fuerunt Judaei, suscitaverunt, et ad iracundiam concitaverunt animas Gentium adversus fratres. 3. Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum. 4. Divisa est autem multitudo civitatis; et quidam quidem erant cum Judaeis, quidam vero cum Apostolis. 5. Cum autem factus esset impetus Gentilium et Judaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent et lapidarent eos, 6. intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniae, Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant. 7. Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui nunquam ambulaverat. 8. Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret, 9. dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat. 10. Turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam, lycaonice dicentes: Dii similes facti hominibus, descenderunt ad nos. 11. Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium; quoniam ipse erat dux verbi. 12. Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare. 13. Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes, 14. et dicentes: Viri, quid haec facitis? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit coelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt. 15. Qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas: 16. Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit, benefaciens de coelo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda nostra. 17. Et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent. 18. Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judaei: et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse. 19. Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben. 20. Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram et Iconium, et Antiochiam. 21. Confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide: et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. 22. Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt. 23. Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam, 24. et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam: 25. Et inde navigarunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei, in opus quod compleverunt. 26. Cum autem venissent et congregassent Ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset Gentibus ostium fidei. 27. Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.
Versus 1: Factum Est Autem Iconii
1. FACTUM EST AUTEM ICONII, UT, etc., LOQUERENTUR (id est evangelizarent Christi fidem et legem), ITA UT CREDERET JUDAEORUM ET GRAECORUM (id est Gentilium) COPIOSA MULTITUDO. Ita S. Chrysostomus, tomus 3.
Iconium. — Urbs est famosa in Lycaonia ad Taurum montem, de qua Plinius, lib. V, cap. XXVII. Altera ejusdem nominis est: priore hic agitur.
Inter Graecos hic conversos illustrissima fuit S. Thecla, miris laudibus a Patribus celebrata et nuncupata Apostolica, ac primogenita S. Pauli. Haec enim desponsa juveni nobilissimo, ditissimo et formosissimo, ait S. Epiphanius, haeres. 78, audito Paulo ardenter de virginitate disserente, sponso relicto, ad castrum Christi coelestis sponsi thalamum advolavit, eique sese voto virginitatis sacravit, ideoque a matre et sponso accusata, plurima et maxima tormentorum genera constanter subiit, ac illaesa superavit, nimirum ignes, serpentes, leones, ursos, tauros, etc., in quibus astitit ei Christus, prae se ferens vultum S. Pauli, eam confortans. Tradit S. Chrysostomus hic, hom. 25, Theclam, ut custodem carceris quo Paulus Iconii detinebatur inclusus, sibi conciliaret, gemmis ac mundo muliebri distractis, pecuniam inde acceptam illi donasse, ut ad Pauli colloquium admitteretur. « Audi, ait, de Beata Thecla illa, ut Paulum videret, aurum suum dedit: tu autem, ut Christum videas, nec obolum das. » Addit S. Hieronymus, epist. ad Oceanum, tom. IX: « Thecla, ait, post tentationem passionis Antiochiae, a Paulo prohibetur pariter pergere. » Nam, ut habetur in Actis S. Theclae, quae probat Baronius, Thecla a tormentis libera, verbi cupida, magistri avida, profecta est Antiochiam Pisidiae ad Paulum: sed ipse, ne quod offendiculum daret Evangelio, eam dimisit.
Praeclare S. Ambrosius, lib. II De Virginibus, eas exhortans: « Thecla, ait, doceat immolari, quae copulam fugiens nuptiarum, et sponsi furore damnata, naturam etiam bestiarum veneratione virginitatis mutavit: namque parata ad feras, cum aspectus quoque declinaret virorum, ac vitalia ipsa saevo offerret leoni, fecit, ut qui impudicos detulerant oculos, pudicos referrent. Cernere erat lingentem pedes bestiam cubitare humi, muto testificante sono, quod sacrum virginis corpus violare non posset. Ergo adorabat praedam suam bestia, et propriae oblita naturae, naturam induerat, quam homines amiserant. »
Et S. Zeno, Episcopus Veronensis, serm. De Timore: « Adversus Theclam, ait, accusator acerrimus eximit linguae gladium, cum suis sibi ministris publicae leges inserviunt. Stimulis acuitur feritas in ferocitatem, et tamen mitior hominibus invenitur. Ne quid sane tam dirae inhumanitatis deesse videatur, immittuntur et marina monstra. Laciniis omnibus expoliatur puella, vestitur incendio. Inter tot instrumenta mortis spectatore metuente, secura calcat genera universa terrorum. Incolumis quasi orbe subacto, de illo feralis caveae loco jam non miserabilis, sed mirabilis funereo habitu excedit, victi saeculi triumphum reportans, quam tot suppliciis omnes crediderant perituram. » Et S. Nazianzenus, in Praecept. ad Virgin.:
Quis Theclam necis eripuit flammaque periclo? / Quis validos ungues vinxit rabiemque ferarum? / Virginitas, o res omni mirabilis aevo! / Virginitas fulvos potuit sopire leones.
Quocirca ab Isidoro Pelusiota, epist. ad Tharasium, et ab aliis, Thecla vocatur « Protomartyr, » eo quod inter feminas prima pro Christi [fide] in theatrum descenderit, impietatem per tormenta prostraverit, et triumphum fidei ac virginitatis egerit. Unde idem Isidorus Pelusiota, lib. I, epist. 160: « Adde, inquit, muliebrium victoriarum ac trophaeorum caput, hoc est, illam omnibus laudibus celebratam Theclam, quae tanquam immortalis pudicitiae columna prostat, quaeque e media turbidarum affectionum tempestate, tanquam fax incensa, ad portum ab omnibus fluctibus immunem appulit. » Hinc S. Hieronymus, in Chronicis, celeberrimam illam Melaniam comparat Theclae. Et S. Gregorius Nyssenus, frater S. Basilii, epistola ad Olympium monachum, asserit sororem suam Macrinam, ob egregium sanctitatis meritum, dicendam esse Theclam, idque ex coelesti praenuntio. Defuncta est Thecla anno aetatis circiter 90, sepulta Seleuciae, ubi miraculis clara, totius Orientis concursu olim visitabatur. Relata inter Sanctos in Martyrol. Romano legitur die 23 septembris.
Praeter alios scripsit Vitam S. Theclae Basilius, Seleuciae Episcopus, sub annum Domini 450, qui Concilio Constantinopolitano et Calcedonensi interfuit, cujus exemplar Graecum Romae exstat in Biblioth. Sfortiana, quam nuper lustravi, quod in Latinum idioma transtulit Petrus Pantius, Decanus Bruxellensis. In ea multa Basilius narrat de S. Paulo, quae Lucas praetermisit, ut quod Christus Pauli specie Theclae ad ignem damnatae astiterit, eamque confortarit et ab igne intactam servarit: quod Paulus ob Theclam a se conversam fuerit incarceratus, flagellatus, et in exilium actus delituerit cum Onesiphoro ejusque filiis in sepulcro, ibique plures dies cibo abstinens oraverit pro Thecla ad rogum damnata, quae liberata ad Paulum accessit, cum eoque Antiochiam perrexit, ubi bestiis objecta, sed a Deo erepta, Paulum requirens, ab eo Iconium remissa fidei propagandae causa; postquam multos ibidem et Seleuciae ad Christum convertisset, post multos agones et miracula, « haudquaquam vita defuncta est, sed viva subsidens, in terram ingressa, quae Deo ita volente in ejus gratiam discessit, seque illi aperuit eo in loco quo in divina ac sacra Liturgiae mensa constructa, in orbe columnis argentoque undique fulgente cincto, est constituta. Unde tanquam ex canali virginalis suae beneficentiae, copiose ibidem profluentis, contra omnem dolorem atque aegritudinem salutares remediorum fontes egentibus postulantibusque emittit: ita ut locus ille publica jam medicinae officina, et commune terrarum orbis propitiatorium sit factus. » Haec Basilius, quem laudat Baronius, In Martyr., die 23 septembris. Eadem habent Althelmus, Metaphrastes et alii in Vita S. Theclae. Non quod S. Thecla non sit mortua, sed quod instar S. Joannis, in locum subterraneum sibi a Deo destinatum descendens, ibi animam virgineam uni Christo dicatam debitamque reddiderit. Adjicit deinde Basilius librum secundum de Miraculis S. Theclae. Simili modo Deus Mosi in monte Nebo, S. Clementi in mari, S. Catharinae in Sina, S. Agathae et aliis per angelos paravit et adornavit sepulcrum, imo mausoleum. Denique Basilius S. Theclam quoque vocat Protomartyrem, quia prima multoties martyrium passa est, esto Deus eam miraculose a morte praeservarit. Eamdem vocat Apostolam, quia fidem Christi disseminavit. Eadem virginum fuit dux et primiceria. Horum omnium doctor et incentor fuit S. Paulus, qui et S. Theclae abeunti, ultimumque sanctitatis et perfectionis monitum a se poscenti, hoc dedit: « Bene se habent rationes tuae, o virgo. In omnibus fidei robur tute excelluit, et jam Apostolicos labores curriculaque superasti, etc. Abi igitur, et verbum doce, Evangelicumque cursum perfice, et in partem mei pro Christo laboris veni. Eo enim te Christus mea opera elegit, ut ad Apostolicum te etiam munus provoheret, et urbem aliquam nondum Christianae religionis praeceptis imbutam tibi committeret. Nam et tibi tua talenta multiplicanda sunt. » Haec et plura Basilius, qui subdit Theclam profectam Seleuciam, ibi multos convertisse, ac tandem ibidem in pace quievisse. Quocirca S. Chrysostomus dilaudans S. Theclam, eam ob tot tantosque agones fortiter superatos « magnum, ante victoriam martyrii, martyrium appellat. »
Iconii quoque Paulus convertit S. Tryphaenam et Tryphosam, quas proinde salutat et laudat, quod laborent in Domino, puta in promovenda fide et pietate Christiana, Rom. xvi, 12; de quibus in Romano Martyrologio, die 20 novembris, ita legimus: « Iconii in Lycaonia SS. mulierum Tryphaenae et Tryphosae, quae S. Pauli praedicatione et exemplo Theclae, in Christiana disciplina plurimum profecerunt: » de quibus habentur plura in actis S. Theclae.
Versus 2: Ad Iracundiam Concitaverunt Adversus Fratres
2. AD IRACUNDIAM CONCITAVERUNT (ἐκάκωσαν, id est malignitate impleverunt, fecerunt malos, hoc est, malevolos, aversos, offensos, iracundos) ADVERSUS FRATRES, — id est Christianos, praesertim Apostolos, quasi novatores essent et turbatores Reipublicae, inducentes novum Deum crucifixum ejusque novam fidem et religionem. Nonnulli Graeci codices, teste Beda, et Latini manuscripti addunt: « Deus autem et pacem fecit, » q. d. Deus malignitatem hanc et malevolentiam discussit convertitque in benevolentiam, ac Gentiles benignos et benevolos Apostolis effecit, juxta illud, Proverb. xvi, 7: « Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. » Idem per omnia hodie experiuntur viri pii, praesertim Apostolici et qui animas Deo lucrifaciunt. Idem experta S. Theresia in propagando suo Ordine, dicebat se comperisse illa monasteria fuisse utilissima, quae initio plus contradictionis et persecutionis sustinuissent. Quocirca neminem debere animo cadere, cum in primordiis magnorum operum odia insurgunt: hoc enim evidens esse signum secuturi fructus; sicut aspera hiems et nives signum, imo causa sunt copiosae frugis et messis secuturae.
Versus 3: Multo Igitur Tempore Demorati Sunt
3. MULTO IGITUR TEMPORE DEMORATI. — Vox « igitur » respicit versum primum, esto remotiorem, scilicet « ut crederet Judaeorum et Graecorum copiosa multitudo: » haec enim causa, scilicet copiosa conversio, fecit Paulum et Barnabam diutius ibidem demorari. Aut certe respicit id quod est in Graecis nonnullis: « Deus autem pacem dedit. » Pax enim sinebat Apostolos ibidem commorari et fiducialiter evangelizare. Denique ad proxime praecedentia referas hoc sensu, q. d. Quia Judaei averterant animos Gentilium a Paulo et Barnaba, hac de causa iidem ibidem diutius commorati sunt, ut sua patientia, constantia, sanctitate, zelo et miraculis eos ad se et ad Christum converterent. Unde et sequitur, vers. 4: « Divisa est autem multitudo civitatis, » etc.
FIDUCIALITER AGENTES IN DOMINO, — confidenter, libere et intrepide evangelizantes verbum Domini: hoc enim est παρρησία, de qua dixi, cap. IV, vers. 29; « in Domino, » id est in negotio Domini, puta in Christi Evangelio propagando; vel « in Domino, » id est ope Domini. Vide can. 25 in S. Paulum.
VERBO GRATIAE SUAE. — Evangelium vocatur « verbum gratiae, » hic et cap. xx, vers. 24 et 32: primo, quia summam gratiam annuntiat et affert; nimirum Dei amicitiam, justitiam, salutem et vitam aeternam; secundo, quia doctrina ejus et praecepta sunt gratiosa, nimirum blanda, suavia et efficacia, quae animos etiam duros et ferinos flectunt, molliunt, incurvant.
Versus 4: Divisa Est Multitudo
4. DIVISA EST, — ἐσχίσθη, id est scissa est, schismate secta et divisa est.
CUM APOSTOLIS — Paulo et Barnaba, qui a Spiritu Sancto, cap. xiii, vers. 2, missi sunt evangelizare, aeque ac duodecim illi primi a Christo.
Versus 5: Ut Contumeliis Afficerent et Lapidarent Eos
5. UT CONTUMELIIS AFFICERENT. — Melius transtulit Interpres graecum ὑβρίσαι, quam Pagninus, Erasmus et Vatablus, qui vertunt, « ut vim facerent »; quia Apostoli contumelias non timebant, hinc eis vim intentant, ait Erasmus; sed neque vim, lapidationem aut mortem timebant, et Graecum ὑβρίσαι proprie significat injuriam et contumeliam verborum, non vim verberum.
ET LAPIDARENT EOS, — quasi blasphemos.
Versus 6: Intelligentes
6. INTELLIGENTES — Apostoli hanc Judaeorum et Gentilium contra se conspirationem. Unde Tigurina vertit, « re intellecta. »
Versus 7: Quidam Vir Lystris Infirmus Pedibus
7. INFIRMUS PEDIBUS, — ἀδύνατος, id est impotens, invalidus, qui scilicet pedibus non poterat consistere, nec ambulare: unde perpetim sedebat vel jacebat. Similem claudum simili modo sanavit S. Petrus, cap. III, vers. 1.
Versus 8: Qui Intuitus Eum, et Videns Quia Fidem Haberet
8. QUI INTUITUS EUM, — ἀτενίσας αὐτῷ, id est cum in eum oculos defixisset, cum intento et fixo obtutu cum esset intuitus.
ET VIDENS QUIA FIDEM HABERET, UT SALVUS FIERET. — Nimirum quod crederet dictis Pauli, speraretque se ab eo curandum et sanandum, ac tacite sanitatem ab eo peteret et efflagitaret. « Nam ejus desideria vultus, oculi, gestus, attentio in audiendo, satis prodebant, » ait Beda. Rursum spiritu prophetico Paulus penetravit in animum claudi, viditque ejus fidem, spem et desiderium sanitatis. Simili dono discretionis spirituum S. Hilarion videbat secreta cordium, teste S. Hieronymo, in ejus Vita. Idem donum habuit S. Antonius, S. Franciscus, S. Catharina Senensis, S. Ignatius, S. Xaverius et alii: hinc infert S. Chrysostomus animam hujus claudi prius sanatam esse per fidem, quam corpus.
Versus 9: Dixit Magna Voce, Surge Super Pedes Tuos
9. DIXIT MAGNA VOCE, — ut tota multitudo et claudus, qui longius aberat, eam audirent, scirentque non esse magicam mussitationem et incantationem. Rursum magna vox indicium et effectus erat magnae fidei et spei, qua Paulus hoc miraculum patravit. Mystice, magna voce evocandus est, qui per pravam consuetudinem malitiam fere vertit in naturam, cujus symbolum fuit Lazarus mortuus quatriduanus, quem Christus valido clamore et lacrymis e sepulcro evocavit, dicens: « Lazare, veni foras, » Joan. xi, 43. Ita ex S. Augustino Beda.
SURGE. — Graeca, Syra et nonnulli Latini codices addunt: Tibi dico: In nomine Domini Jesu Christi, surge, etc. Ubique enim Apostoli Jesum Christum praedicabant, eoque invocato miracula patrabant, ut populis ostenderent ipsum esse Salvatorem mundi.
EXILIVIT, — illico in pedes se erexit, tum ex agilitate pedum sibi a Paulo restituta, tum ex laetitia, juxta oraculum Isaiae xxxv, 6: « Tunc saliet sicut cervus claudus. »
Versus 10: Dii Similes Facti Hominibus Descenderunt ad Nos
10. DII SIMILES FACTI HOMINIBUS (graece ὁμοιωθέντες, id est assimilati, puta assumentes speciem humanam) DESCENDERUNT AD NOS. — Sicut Christiani e Sanctis Scripturis et Historiis norunt angelos saepe hominibus apparuisse in corpore assumpto; sic idem de suis diis credebant Gentiles. Unde Poetae multa fabulantur de Jovis, Saturni, Mercurii aliorumque deorum descensu in terram, amoribus, praeliis, facinoribus et gestis. Porro ignorarunt Gentiles Filii descensum in carnem per unionem hypostaticam, quo factus est homo. Hinc patet Paulum et Barnabam supra hominem divinum quid spirasse in vultu, voce, moribus, miraculis, ut viderentur non tam homines esse, quam angeli, imo dii de coelo lapsi. Vide Eusebium, lib. III Praepar. Evang., cap. IX. Vir ergo Apostolicus eos imitetur, ut inter homines, ait S. Chrysostomus, quasi angelus angelice vivat, et angelorum sanctitatem, spiritum, beneficentiam, suavitatem et gratiam imitetur. Hinc Apostolus, ad Galat. scribens, cap. IV, vers. 14: « Sicut angelum Dei, inquit, excepistis me, sicut Jesum Christum. » Sic S. Petrum quasi angelum Dei veneratus est Cornelius, Act. x, 25. Ita S. Bernardus, S. Dominicus, S. Franciscus colebantur a populis quasi homines coelo delapsi. Vide dicta Malach. ii, 7, ubi sacerdos vocatur angelus Domini exercituum. Sic et Alexander Magnus, Judaeis licet infensus, adoravit Jaddum Pontificem eorum, eique omnia postulata concessit.
Versus 11: Vocabant Barnabam Jovem, Paulum Vero Mercurium
11. ET VOCABANT BARNABAM JOVEM. — Primo, quia Barnabas statura et forte aetate erat grandior, ait Lyranus. Paulus vero parvo, contracto et incurvo corpore. Unde de eo ait S. Chrysostomus, « tricubitalis est, et coelos transcendit. » Idem tradit Nicephorus, formam et figuram Pauli describens, lib. II Historiae, cap. XXXVII. Secundo, quia Barnabas, ait S. Chrysostomus, vultu erat pulchro et joviali, aeque ac moribus liberalis, benignus, beneficus; sicut Jupiter dicitur a juvando, ait Varro, quasi juvans pater; ac Graeci eum vocant Ζῆνα, quod vitae sit auctor. Unde Cicero, lib. II De Natura deorum: « A Poetis, inquit, dicitur Divum atque hominum pater, a majoribus autem nostris Optimus Maximus. Et quidem ante optimus, id est beneficentissimus, quam maximus, quia majus est certeque gratius prodesse omnibus, quam opes magnas habere. » Nihil enim ita divinitati est proprium, atque benefacere: ipsa enim est velut mare bonorum, in omnia exundans, et quasi sol radiis suis omnia quaquaversum illustrans, calefaciens, foecundans. Quocirca nil hominem ita similem Deo reddit, ac beneficentia in omnes. Hinc Nazianzenus, orat. De Cura pauperum: « Esto, ait, calamitoso Deus. » Quapropter Gentiles Jovem coronabant corona ex olea, quae semper est virens, pinguis, benefica et multae utilitatis. Nam, ut de eo canit Orpheus,
Jupiter omnipotens est primus, et ultimus idem. / Jupiter est caput et medium: Jovis omnia munus. / Jupiter est fundamen humi, ac stellantis Olympi.
Tertio, quia Barnabas sua specie et gravitate silens assistebat Paulo, eique quasi nuntio et praeconi suo annuebat, uti Jupiter annuit Mercurio eoque praecone utitur. Unde nonnulli putant Jovem ab Hebr. Jehova, et per crasin Jova, qui per Mosen et Prophetas est locutus, esse nuncupatum. Certe Varro Jovem Judaeorum Deum esse putavit, ait S. Augustinus, lib. I De Consensu Evang., cap. XXII. Sic Moses fuit quasi Deus Pharaonis et Aegypti, cujus Mercurius, id est os et interpres fuit Aaron. Audi Deum ad Mosen loquentem, Exodi vii, 1: « Ecce constitui te Deum Pharaonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus. » Modum subdit et explicat: « Tu loqueris ei omnia quae mando tibi, et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua. »
PAULUM VERO MERCURIUM, QUONIAM IPSE ERAT DUX VERBI. — Mercurius fuit Jovis filius, ex Maia, Atlantis filia, genitus; habitus est deus sermonis et facundiae: dictus est Mercurius, quasi medicurius, id est medius inter homines currens, inquit Arnobius, et S. Augustinus, lib. I De Civit., cap. XIV, eo quod sermo inter homines currat medius. Graece dictus est Ἑρμῆς, Hermes (isque Trismegistus, id est ter maximus) ἀπὸ τοῦ ἐρεῖν καὶ μηχάνησθαι, quod loqui excogitaverit et machinatus sit, ait Plato in Cratylo, et ibidem Proclus: vel ut Phavorinus, ἀπὸ τοῦ εἴρω, id est annuntio. Unde et Iris dicta, quasi nuntia Deorum, coeli et pluviae. Hinc Horatius, lib. I Carm., ode 10:
Mercuri, facunde nepos Atlantis, / Qui feros cultus hominum recentum / Voce formasti catus, et decorae / More palaestrae: / Te canam, magni Jovis et Deorum / Nuntium, curvaeque lyrae parentem.
Unde et mercibus praeerat: inde Mercurium nuncupatum esse censet Festus, quasi mercium curam, eo quod inter vendentes et ementes sermo sit medius, quo paciscuntur et contractum ineunt. Ideo et alas in capite et pedibus ipsi addunt, volentes signare velocem ferri per aera sermonem: ideo et nuntius dicitur, quia per sermonem omnia enuntiantur, ait S. Augustinus, lib. VII De Civit., cap. XIV. Hinc secundo, Mercurius dictus est deus oratorum, mercatorum, negotiorum, palaestrae, viarum et itinerum dux: unde pedibus ejus dant talaria, eumque alitem et alipedem vocant. Denique dictus est cordis et sermocinationis dominus, rationis et veritatis deus. Hinc victimarum linguas offerebant Mercurio, teste Homero: ita Pierius, Hieroglyp. lib. XXXIII, cap. XI et XIII. Ubi addit Mathematicos docere linguam regi a stella Mercurii; sicut splen regitur a Saturno, hepar a Jove, sanguis a Marte, cor et cerebrum a Sole, renes et genitura a Venere, stomachus a Luna. Tertio, Cicero, Aristides et alii tradunt Mercurium invenisse non tantum litteras, sed et musicam et palaestram, luctamque ac Geometriam. Unde a Galeno, in Suasoria, Mercurius vocatur artium omnium parens. Idcirco Maiae et Jovis filius dicitur, hoc est, τοῦ νοῦ καὶ φρονήσεως, eo quod ex mente et prudentia oratio dicatur; vel, ut Phurnutus ait, ideo Maia natus est, id est ex speculatione et inquisitione: μαῖα enim, id est obstetrix, quae obstetricandi officium parturientibus gerit, ita dicta est, quod scrutando et inquirendo foetus in lucem producat. Juniorem quoque effingebant Mercurium, eo quod non senescat oratio; et quadratum, propter firmitatem et veri sermonis robur. Quarto, Mercurius erat caduceator, interpres, praeco et nuntius Deorum ad homines: unde ab Orpheo vocatur Jovis angelus, et ab Hesychio εὐάγγελος, quia evangelium, id est bonum nuntium, affert. Hinc et pingitur cum caduceo ac duobus draconibus virga implicatis, quod hoc initium fuerat Mercurio pacis. Quocirca Martialis de eo sic canit, lib. VII:
Cyllenes, coelique decus, facunde minister, / Aurea cui torto virga dracone viret.
Isidorus vero: Mercurius, inquit, virgam tenet, quae serpentes dividit, id est venena: nam bellantes et dissidentes interpretum oratione sedantur. Virgilius autem, IV Aeneides, sic de eo canit:
Tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco.
Unde a Laertio vocatur Quaestor animarum, quod eas post mortem suscipiat, quasi potestatem habens tam in coelum, quam in infernum. Hinc et Nomius, id est legifer, quod leges ferat; appellatur aeque ac χαριοδότης, id est gratiae dator. Haec Giraldus, Syntagm., lib. IX, et Pierius, Hieroglyp., lib. XXXIII. Denique proverbium est, κοινὸς Ἑρμῆς, id est communis Mercurius, significans opes et bona in commune esse conferenda, publicaeque utilitati studendum, de quo Lucianus in Votis.
Paulus ergo vocatur Mercurius: Primo, quia Barnabae non tantum erat interpres, sed et dux verbi: facundia enim praecellebat Barnabam. Secundo, quia non tantum eloquens erat, sed et efficax in dicendo. Unde S. Hieronymus, Apolog. ad Pammach., pro lib. Contra Jovin.: « Quotiescumque, ait, Paulum Apostolum lego, videor mihi non verba audire, sed tonitrua, etc.; quocumque respexeris, fulmina sunt. » Tertio, quia pollebat sapientia, eaque verbis exprimebat: unde Festus praeses eam admirans, dicebat: « Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt, » Actor. xxvi, 24. Quarto, quia in tertium coelum raptus, coelestis videbatur orator, et nuntius e coelo ad homines missus, qui non nisi coelestia spirans, homines Orco addictos revocare, coelestes efficere et in coelum transmittere satagebat; ideoque draconum, id est daemonum, suggestiones discussit, bella et litigia sustulit, pacem plenam induxit, legem et gratiam Christi propagavit, totique orbi communem fecit.
Versus 12: Sacerdos Jovis Qui Erat Ante Civitatem
12. SACERDOS QUOQUE JOVIS, QUI (scilicet Jupiter, ut patet Graeco, non sacerdos) ERAT ANTE CIVITATEM. — q. d. Qui (Jupiter) in suburbiis suam habebat aram et templum, aeque ac suum sacerdotem et sacrificulum. Ita Graeca et Syrus.
TAUROS ET CORONAS, — id est tauros coronatos. Est hendiadys, qualis est illa Virgilii, II Georg.,
Victori velatum auro vittisque juvencum,
id est velatum aureis vittis.
ET CORONAS, — quas capiti victimae, puta tauri, imponebant, iisque illum coronabant, ut significarent victimam hanc dari Jovi, qui est rex regum. Unde et apud Persas, non tantum sacerdotes ejus coronas gestabant in capite, sed et quotquot praesentes aderant: quin et templi fores, aras, columnas, etc., sertis et coronis exornabant. Idem fecere Judaei parta victoria, I Machab. IV, vers. 57. Idem fecerunt olim et etiamnum faciunt Christiani. Unde S. Paulinus, in Natali III S. Felicis, ait:
Spargite flore solum, praetexite limina sertis.
Porro corona primitus soli Jovi et diis dabatur. Corona enim symbolum est absolutae perfectionis, cumuli bonorum, regni, victoriae, triumphi, felicitatis et gloriae, quae soli Deo competit. Audi Plinium, lib. XVI, cap. IV: « Antiquitus nulla corona nisi Deo dabatur; » postea heroibus quoque data est. Unde subdit Plinius: « Feruntque primum omnium Liberum patrem imposuisse capiti suo ex hedera; postea deorum honori sacrificantes sumpsere, victimis simul coronatis. » Idem, lib. XII, cap. XIX: « Coronas ex cinnamo interrasili auro inclusas, primus omnium in Templis Capitolii et Pacis dicavit Imperator Vespasianus. » Ita Pausanias, in Eliacis, memorat Jovem ex auro et ebore factum ac olea coronatum in sede sua sedere. Vide Tertullianum, lib. De Corona militis. Hoc exemplo Samii ob placatum sibi ab Aesopo (ut habet ejus Vita) Croesum, Aesopo ad eos redeunti, velut salutari cuidam numini, coronas attulerunt. Hinc irrisus fuit Metellus Pius, « qui se in Hispania deum faciebat, dum patiebatur sibi in transenna sedenti a demisso Victoriae simulacro, cum tonitruum machinato strepitu, sicuti capiti coelesti, coronas imponi sibique adeo supplicari, » ait Valerius Maximus, lib. IX, cap. 1, et Macrobius, lib. II Saturn., cap. XIV. Victimas ergo coronabant, quia Deo coronato non nisi coronata, id est absoluta, selecta, perfecta et eximia offerenda sunt. Unde Ovidius, XV Metamorph.:
Victima labe carens, et praestantissima forma / Sistitur ante aras, villis praesignis et auro.
Ibidem, lib. I Fastor.:
State coronati plenum ad praesepe juvenci.
Ita Iphigenia, Agamemnonis filia, cum immolanda duceretur ad sacrificium, coronata fuit, teste Euripide in Iphigenia. Plutarchus quoque in Paulo Aemilio: « Post hos, inquit, ducebantur auratis cornibus armentales boves centum viginti, mitris ornati et corollis. » Insuper saepe coronae hae erant ex illa herba, vel flore, qui deo, cui sacrificabatur, erat sacer: puta ex hedera, si Baccho; ex pinu, si Pani; ex olea, si Minervae, etc., sacrificaretur: communiter tamen erant ex cupressu, quia haec erat feralis indexque mortis. Unde Prudentius, in Apoth.:
Pontificum festis ferienda securibus illic / Agmina vaccarum steterant, vitulasque revinctas / Fronte coronatas umbrabat torta cupressus.
ANTE JANUAS. — Tigurina, ad vestibula: utrumque enim significat Graecum πυλῶνας, et vestibula, sive atria domorum, sunt in introitu earum juxta januas. Syrus, ad fores atrii, ubi commorabantur, scilicet Paulus et Barnabas in civitate. Sacerdos ergo Jovis habitans extra civitatem juxta fanum Jovis, non ibi voluit sacrificare Paulo et Barnabae, utpote absentibus et degentibus in civitate; sed comitatus turba populi cum pompa ingressus est civitatem, adiitque domum in quam, peracto miraculo, fugientes humanas laudes, ait Cajetanus, se receperant Apostoli, ibique ante januam voluit eis sacrificare: quod illi videntes, e domo exilierunt et sacrificium imo sacrilegium prohibuerunt.
VOLEBAT SACRIFICARE, — tam Mercurio quam Jovi.
Versus 13: Quod Ubi Audierunt Apostoli, Conscissis Tunicis
13. QUOD UBI AUDIERUNT — scilicet tam voces clamantium: « Dii similes hominibus ad nos descenderunt, » quam strepitum et apparatum sibi sacrificare volentium. Habebant enim donum linguarum, aeque ac caeteri Apostoli, ac proinde Lycaones lycaonice loquentes recte intelligebant, esto id negare videatur S. Chrysostomus.
Conscissis tunicis suis. — Solebant enim Judaei audientes blasphemiam et sacrilegium (quale hoc erat sacrificare Apostolis quasi diis), in ejus detestationem et execrationem scindere vestes, ut hoc signo sibi cor intimo dolore tangi et quasi scindi testarentur, ac blasphemiam cum blasphemo dignam esse quae plane dirumperetur et discinderetur. Quocirca vestes frequentius scindebant a collo secundum humeros usque ad pectus, ubi est cor et doloris sensus, ut tradunt Hebraei in libro Misnaroth de volum. parvo, cap. III. Idem fecisse Aeneam tradit Virgilius, Aeneid. V:
Tum pius Aeneas humeris abscindere vestem, / Auxilioque vocare deos et tendere palmas.
EXILIERUNT, — ἐξεπήδησαν, id est insilierunt in turbam, ut eam compescerent; sicut herus insilit in domum incendio flagrantem, ut illud extinguat.
Moraliter: Disce hic quam Apostoli alieni fuerint ab honoris ambitu, ac vicissim quam zelosi honoris divini, ut illum a se amolirentur, inviolatumque Deo, quasi debitum et proprium conservarent. Vide hic S. Chrysostomum ample de humilitatis laude disserentem.
Versus 14: Mortales Sumus, Similes Vobis Homines
14. MORTALES SUMUS, SIMILES VOBIS HOMINES. — Graece ὁμοιοπαθεῖς ἐσμεν ὑμῖν ἄνθρωποι, id est nos similibus passionibus et malis obnoxii, quibus vos, sumus homines: inter has autem passiones et mala, praecipua est mors. Unde Noster apte vertit, mortales, q. d. Sumus homines mortales, non dii immortales; praesertim quia tota hominis vita est cursus ad mortem, imo perpetua et longa quaedam mors. Nam, ut ait Gregorius, hom. 37 in Evang.: « Ipse quotidianus defectus corruptionis, quid est aliud quam quaedam prolixitas mortis? »
Hinc moraliter disce, contra superbiam efficax remedium esse memoriam et meditationem mortis. Ita Salomon in omni sua gloria dicebat, Sap. VII, 1: « Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, » etc. Et Antiochus humiliatus et percussus a Deo: « Justum est, ait, subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire, » II Machab. IX, 12. Alexander Magnus, teste Curtio, in morte agnovit se hominem infirmum et imbellem: « En, ait, morior, quem falso deum esse dicebatis. » Constantius Imperator Romam ingressus, Hormisdae Persae ostendens ejus magnificentiam, petiit quid sibi de ea videretur? Cui ille: « Romae, aeque ac alibi, homines moriuntur, » q. d. Mors omnem hanc magnificentiam tecum, cum magnificis tuis sepeliet. Ita Fulgosius, lib. VII, cap. II. Alfonsus, Aragoniae rex, rogatus, « quae res reges et privatos, divites et pauperes, claros et obscuros, denique omnes prorsus exaequaret? » respondit: « Cinis. » Quis enim ex cineribus aut ossibus humanis terra erutis dignoscat, dicatque: Hic fuit rex, ille plebeius; hic dives, ille pauper? Ita Panormitanus, lib. IV De Gestis Alfonsi. Nam ut Secundus philosophus, rogatus ab Adriano Imperatore: « Quid esset mors? » respondit: « Mors est aeternus somnus, dissolutio corporum, divitum pavor, pauperum desiderium, inevitabilis eventus, incerta peregrinatio, latro hominis, somni pater, fuga vitae, vivorum discessio, resolutio omnium. » Ita Laertius. Quocirca Musonius interrogatus: « Quis optime extremum diem claudere posset? » ait: « Qui semper postremum vitae diem sibi instare proposuerit. » Ita Maximus, serm. 36. « Facile enim contemnit omnia, qui semper cogitat se moriturum, » ait Hieronymus ad Paulinum. Hinc Aegyptii cadaver ligneum in convivio circumferebant, dicentes: « In hunc intuens pota et oblecta te, talis post mortem futurus, » teste Herodoto, lib. III.
ANNUNTIANTES VOBIS AB HIS VANIS (a Jove, Mercurio aliisque idolis, quae non sunt aliud quam vani et mendaces dii) converti ad Deum unum, vivum et verum. Nam, ut ait Lactantius, lib. I De Falsa Religione, cap. XI: « Jupiter mortalis fuit, imbecillis et nihili: quippe qui potuit et tunc cum nasceretur extingui (a patre Saturno), sicut frater ejus ante genitus extinctus est; qui, si vivere potuisset, nunquam minori concessisset imperium: ipse autem furto servatus furtimque nutritus, Ζεύς sive Ζῶν appellatus est, non, uti isti putant, a fervore ignis coelestis (quasi ἀπὸ τοῦ ζεῖν, id est fervere, quasi ipse sit igneus et fervida substantia, uti censuit Tertullianus, lib. I Contra Marc., cap. XIII), vel quod vitae sit dator, vel quod animantibus inspiret animas: quam enim possit inspirare animam, quam ipse accipit aliunde? sed quod primus ex liberis Saturni maribus vixerit, latitans in specu. » Unde Seneca in Hercul. furente:
Quid? qui gubernat astra, qui nubes quatit, / Num latuit infans rupis exesae specu?
Subdit Lactantius Jovis libidines, fraudes, rapinas, etc. Similiter « Mercurius fur ac nebulo, quid ad famam sui reliquit, nisi memoriam fraudum suarum? Coelo scilicet dignus, quia palaestram docuit, et lyram primus invenit, » inquit Lactantius, ibidem, cap. X. Unde Mercurius a Poetis vocatur furum, furtorum, somni et fraudum deus. Vide S. Augustinum, lib. VII De Civit., cap. IX et seq.
Versus 15: Dimisit Gentes Ingredi Vias Suas
15. DIMISIT GENTES INGREDI VIAS SUAS, — sequi suas concupiscentias, errores et ficta numina; « dimisit » autem, non quasi eis omne virtutis et veritatis auxilium abstulerit. Sic enim necessario errassent et impie egissent, ac proinde non peccassent. Nam usque adeo peccatum voluntarium est malum, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium, ait S. Augustinus, lib. De Vera Relig., cap. XIV. Sed quod generalia et modica duntaxat gratiae et fidei praesidia eis elargitus sit, specialia et magna reservans Christo et legi gratiae, idque ex arcano ejus judicio et beneplacito. Ita se explicat Apostolus, dum subdit: « Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit, » etc. Et Rom. I, 20, docet Gentiles potuisse et debuisse Deum ex creaturis agnoscere, imo multos agnovisse: « Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ejus virtus et divinitas, ita ut sint inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, nec gratias egerunt: propterea, ait, tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, » etc. Vide ibi dicta, et S. Augustinum, epist. 49, cap. II, et S. Prosperum, lib. I De Vocat. Gent., cap. IV, V et seq.
Impie et imperite Calvinus haec adaptat Ecclesiae, quasi illam pari modo permiserit Deus ire in errores, donec veniret Calvinus, qui illos sua luce dispelleret: aliud enim est Gentilismus et Paganismus, aliud Christianismus et Ecclesia, quae est domus Dei, columna et firmamentum veritatis, ut ait Apostolus, I Timoth. III, 15, cum qua Christus se mansurum promisit usque ad consummationem saeculi, Matth. cap. ult., vers. ult.
DANS PLUVIAS, — quae terram foecundent ad producenda omnia fructuum genera. Porro in Aegypto, ubi non pluit, Deus loco pluviae dat Nilum qui statis temporibus exundans, eam facit fertilissimam, adeo ut olim horreum Romanorum vocaretur. Memorabile est quod scribit Socrates, lib. I Histor., cap. XIV: « Cum Gentiles, ait, affirmarent Serapidem esse, qui Nilum ad agros Aegypti irrigandos introduceret, propterea quod ulna quaedam, id est mensura aquae inundantis, in templum Serapidis esset deportata; Imperator (Constantinus Magnus) ulnam illam ad Ecclesiam Alexandrinam transferri jubet, » quasi mensuram exundantis Nili Serapidi adimens, et Deo, cujus erat, adscribens. « Cum autem sermo percrebresceret, Nilum prae Serapidis ira deinceps minime inundaturum, non modo flumen anno sequenti extra ripas diffluxit, sed etiam inde reipsa planum factum est, Nilum non propter hujusmodi superstitiosam religionem, sed propter divinae providentiae decreta in mare consuevisse. » Simile est quod scribit Sozomenus, lib. VII, cap. XX: « Cum Theodosius Imperator, ait, idolorum, ac consequenter Nili (quem quasi deum suum, ob foecundationem agrorum, colebant Aegyptii) cultum publico edicto sustulisset, Nilus tunc solito tardius ad primum exundationis gradum constitit. Indignabantur ergo Aegyptii, quod non liceret sibi more solito Nilo sacrificare, ut ab eo exundationem impetrarent. Verum paulo post adeo praeter solitum intumuit et exundavit, ut Aegyptii metuerent ne Alexandropolim, quae Libyae pars erat, inundaret. Unde in theatris exclamabant, quod fluvius, velut senex ac delirus, eminxisset, ac ex eo plurimi Aegyptii patria superstitione damnata, ad Christianismum transierunt. »
TEMPORA FRUCTIFERA. — Suis enim temporibus sibi invicem succedentibus, varios fructus et fruges producit Deus, quibus homini fastidium adimat, et perpetua novitate appetitum acuat et oblectet. Sic cerasis succedunt ficus, ficubus pruna, prunis pyra, pyris poma, pomis uvae, etc. Unde Joannes Alba Electorum, caput XCXIV, per hypallagen sic exponit: « Dans tempora fructifera, » hoc est, dans fructus temporibus suis. Vide simile, cap. I, 48.
Versus 17: Vix Sedaverunt Turbas
17. VIX SEDAVERUNT TURBAS. — Sacerdotis Jovis nulla hic fit mentio. Unde suspicatur Dionysius Carthusianus eum, cum audiret Jovem suum a Paulo despici et vanum vocari, venerationem in odium Pauli convertisse, eoque relicto domum abiisse.
Versus 18: Supervenerunt Autem Quidam Judaei
18. SUPERVENERUNT AUTEM. — Studio id fecerunt ex zelo Judaismi, et odio Christianismi ac Pauli, ut illum everterent.
PERSUASIS TURBIS, — quod Paulus et Barnabas quasi novorum, non deorum, sed daemonum essent praecones, ideoque exitium urbi allaturi, forent lapidandi et occidendi, ut Iconii, quasi magi, paulo ante lapidati fuerant. Unde Graeci quidam codices sic habent: « Et cum illi fortiter disputarent, persuaserunt turbis, ut ab eis desciscerent, dicentes quod nihil veri dicerent, sed omnia mentirentur. »
LAPIDANTESQUE PAULUM, — λιθάσαντες, id est cum lapidassent Paulum. Unde videtur Paulus solus, quia dux erat verbi, lapidatus, non Barnabas, idque intra civitatem: nam paulo post « traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse; » Syrus, propterea quod putarent eum mortuum esse. Cadavera enim efferebant extra civitatem, ne eam contaminarent, et in agris sepeliebant. Lapidatur hic Paulus, quia prius lapidarat ipse Stephanum: congrue ergo patitur id quod alteri irrogavit. Sed irrogavit ut Saulus, patitur ut Paulus.
Moraliter, disce hic vulgi mobilitatem et inconstantiam: paulo ante, imo eodem, ut videtur, die, Paulum ut Mercurium adorare volebat, mox ad sibilum Judaeorum, eum ut sacrilegum lapidat. Vide dicta Num. XI, 4, et XX, 3.
Versus 19: Circumdantibus Eum Discipulis, Surgens
19. CIRCUMDANTIBUS AUTEM EUM DISCIPULIS, — ut vel mortuum sepelirent, uti vult Cajetanus, vel vivum tegerent et Judaeis absconderent: ita Lyranus et Hugo.
SURGENS. — Miraculo Deus illico restituit sanitatem et vires Paulo, ut qui lapidibus obrutus, confractus et quasi enecatus jacebat, illico surgeret, ac postridie quasi valens validusque pergeret in Derben. Ita Lyranus, Dionysius et Lorinus. Sic S. Sebastianus sagittis confixus, ac pro mortuus relictus, illico Dei virtute convaluit, adiensque Diocletianum ejus impiam crudelitatem redarguit, ut habent ejus Acta.
Versus 20: Cumque Evangelizassent
20. CUMQUE EVANGELIZASSENT. — Ecce persecutione crescit, non decrescit animus virtusque Paulo, ut illico valentius et audacius iisdem in locis quibus lapidibus fuerat appetitus, evangelizet. Unde S. Gregorius, lib. XXXI Moral., cap. XV (vel juxta aliam editionem, XXV), Paulum vocat equum generosum Dei: « Ecce, ait, lapidibus obruitur, nec tamen a veritatis sermone removetur. Occidi potest, superari non potest: velut extinctus extra urbem projicitur, sed intra urbem die alio illaesus praedicator invenitur. O quam fortis huic viro inest infirmitas! o quam victrix poena! o quam dominatrix patientia! Ad arguendum repulsione provocatur, ad praedicandum salutem plagis erigitur, et ad propellendum laboris lassitudinem poena refovetur. » Ita S. Abraham eremita, uti refert S. Ephrem in ejus Vita, missus ad convertendum Paganos, feros et barbaros, ab eis assidue irrisus, vexatus, verberatus, sed fortior assurgens, et majorem amorem semper ostendens, per triennalem hanc patientiam, amorem et constantiam tandem eos convertit. Ergo « tu ne cede malis, sed contra audentior ito. »
Versus 21: Quoniam per Multas Tribulationes Oportet Nos Intrare in Regnum Dei
21. QUONIAM PER MULTAS TRIBULATIONES. — Crux enim a Deo statuta est via paradisi, quam Christum inire et nobis praeire voluit. Infert hinc S. Hieronymus, epist. ad Ocean. de ferendis opprobr.: « Si, inquit, per multas tribulationes quibusdam coelestis regni aditus aperitur, illis utique clauditur, qui nolunt sustinere vel paucas. » Idem, epist. 1 ad Heliodorum: « Delicatus, inquit, es, si et hic vis gaudere cum saeculo, et postea regnare cum Christo. » Scripsit hac de re totum cap. ult. lib. II De Imitat. Christi, Noster Thomas Theodidactus (falso Gerson indigitatus), aureis refertum gnomis; illudque hac sententia concludit: « Omnibus ergo perlectis et scrutatis, sit ista finalis conclusio: quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei. » Porro dixit hoc Paulus occasione persecutionis suae, quam assidue patiebatur a Judaeis, ne Gentiles conversi ea offensi, resilirent a fide, praesertim cum similia eis ob fidem pati contingeret. Praemunit ergo eos, ut sciant sibi causa fidei multa esse toleranda.
Nota to oportet, q. d. Necesse est, ita fieri debet, aliter fieri nequit: idque primo, quia ita sanxit et decrevit Deus, q. d. Aeterna et irrevocabili Dei lege sancitum est, ut via ad coelum sit tribulatio; et ab hoc decreto neminem excepit, sed eo omnes inclusit: ergo nemo ab eo se excipiendum putet: velis, nolis, crux ab aeterno a Deo decreta, tibi subeunda est: subi ergo eam volens, ne, si nolens, poenam tibi duplices, ac meritum et coronam amittas. Secundo, oportet, quia decet et congruit ut tantum Dei regnum emercamur heroicis operibus, agendo et patiendo multa ardua pro Deo et coelo: nec enim datur corona, nisi post agonem. « Non enim sunt condignae passiones hujus temporis, ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. » Quocirca Joannes Abbas dixit « portam coeli esse injuriarum perpessionem. Haec, inquit, est porta Dei, per quam patres nostri per multas tribulationes et injurias gaudentes ingressi sunt civitatem Dei. » Ita in Vitis Patr., lib. III, n. 84, auctore Ruffino. Et num. 85, narratur de alio, qui rogans dicensque: « Da mihi, Pater, unam rem quam custodiam, et salver per eam; » audivit: « Si potueris injuriari et affici conviciis, et portare ac tacere, magna est haec res et super alia mandata. » Tertio, oportet, quia Christus, caput nostrum, per crucem ingressus est in coelum: membra autem decet conformari suo capiti. « Si enim compatimur, et conglorificabimur, » Rom. VIII, 17. Quarto, oportet, quia Patriarchae, Apostoli, Martyres, Virgines, Anachoretae Sanctique ad unum omnes hac via ingressi sunt in coelum: nos ergo diversam ingredi non convenit. Quinto, oportet, quia tribulatione veluti nitro et lixivio peccata expianda sunt, et concupiscentiae motus restinguendi et expurgandi. Sexto, oportet, quia vita haec plena est miseriis, tentationibus, persecutionibus, etc., quas nemo evadere potest. Quocirca Ptolemaeus, ut habetur in praefatione Almagesti, inter alias gnomas hanc edidit: « Qui in mundo permanere voluerit, cor patiens adversitatibus praeparet. » Et Menander: « Necesse est mortalem multa perpeti mala. » Solon vero Croeso regi ditissimo beatum se aestimanti: « O Croese, inquit, homo est quaedam gravis calamitas. Quare ante mortem nemo beatus censendus est. » Aegre accepit id Croesus, sed reipsa id verum esse didicit, quando captus a Cyro rogoque adjudicatus, « Solon, Solon, inquit, quam vera dixisti! » Ita Herodotus, lib. I. Quocirca Seneca, lib. I De Vita beata, cap. XV: « Ad hoc sacramentum, inquit, adacti sumus, ferre mortalia, nec perturbari his quae vetare nostrae potestatis non est. In regno nati sumus: Deo parere libertas est. » Septimo, oportet, quia qui pietati studet, hostes habet infensissimos, nimirum daemones omnes, mundum, carnem, ac saepe amicos, cognatos, fratres et parentes, qui eum tentant, vexant, tribulant, juxta illud: « Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur, » II Timoth. III, 12. Octavo, oportet, quia dulcia non meruit qui non gustavit amara: nemo enim sentit quam dulce sapiat, nisi qui sensit quam amarum desipiat. Hinc Christus « favos post fella gustavit, » ait Tertullianus, De Corona militis, cap. XIV; post gustatum enim fel, optime sapit mel. Sic oenopolae, ut vina sua hospitibus commendent, eis libanda dant nonnulla insipida et acerba. Cum proficiscerer Romam per Germaniam, vir prudens hoc mihi dedit consilium: in hospitiis hospiti vinum propinanti, rogantique num bonum sit, respondeto, esse bonum, illudque laudato: tum enim melius et melius dabit, ut ostendat se optimis vinis abundare. Si enim dicas esse malum illudque vituperes, hospes dabit pejus semper et pejus, ut cogaris repetere prius, dicereque illud fuisse longe melius. Itaque mihi res evenit. Sic et Deus congrue suis electis dat hic fel et vinum austerum tribulationis, ut post illud eis melius sapiat mel et nectar consolationis et fruitionis Dei in coelo. Vide dicta de tribulationis utilitate, Gen. XXII, 1, et cap. XXXIII in fine, et cap. XLII, 21; Rom. VIII, 17; Daniel. XI, 35, et alibi. Ita S. Urbanus Pontifex, magister S. Caeciliae, cum eum in carcere inclusum visitarent Fortunatus et Justinus presbyteri, flentesque dicerent: « Ora pro nobis, sanctissime Pater, quia tempus persecutionis imminet; » respondit: « Nolite ex hoc flere, sed magis gaudete; per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum Dei, » ac paulo post productus ad tribunal gloriosum martyrium obiit anno Christi 233. Ita habent ejus Acta.
Versus 22: Cum Constituissent Illis per Singulas Ecclesias Presbyteros
22. ET CUM CONSTITUISSENT ILLIS PER SINGULAS ECCLESIAS PRESBYTEROS. — Graece χειροτονήσαντες, quod Erasmus, Pagninus et Tigurina (et innuit Syrus) vertunt, « cum per suffragia elegissent, » vel « creassent eis Presbyteros, » quasi hi Presbyteri creati sint a laicis, puta suffragiis populi: χειροτονία enim est manus extensio; solebat enim populus manum elevando ferre suffragium. Hoc verum est in creatione Magistratuum civilium, at non Ecclesiasticorum: hi enim non a laicis, sed ab Ecclesiasticis, puta ab Episcopis, creantur et ordinantur.
Id ita esse patet primo, quia τὸ χειροτονήσαντες spectat Paulum et Barnabam, non populum, ut patet intuenti textum. Ergo Paulus et Barnabas erant χειροτονήσαντες, id est manus extendentes, sive manus imponentes super Presbyteros, atque hac manuum impositione eos sacro ritu ordinantes, non populus.
Secundo, quia Paulus, I Timoth. IV, vers. 14, ait: « Noli negligere gratiam, quae tibi data est per impositionem manuum Presbyterii, » id est coetus Presbyterorum. Presbyteri ergo manus imponebant ordinandis, non laici. Et cap. V, 22: « Manus cito nemini imposueris. » Et II Timoth. I, 6: « Admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum, » non populi.
Tertio, quia χειροτονέω in Novo Testamento est χειροθεσία, id est manus impositio, hoc est sacra Ordinatio, ut patet ex locis jam citatis: idque diserte docet S. Chrysostomus, hom. 10 in Epist. I ad Timoth.; S. Hieronymus, in cap. LVIII Isaiae; Theodoretus, lib. I Histor., cap. IX, et Graeci passim, qui χειροτονίαν vocant Ordinationem, qua Episcopi manus non elevant ad dandum suffragium, sed imponunt ordinando, ut eum Episcopum vel sacerdotem consecrent. Idem patet ex canon. I Apostol., et ex Concilio Nicaeno, quod citat Theodoretus loco jam dicto, et Concilio Laodicensi, cap. V.
Quarto, idem patet ex continua et immemorabili praxi Ecclesiae, quae Ecclesiae ministros constituit per impositionem manuum Episcopi, non per suffragia populi; esto aliquando Episcopi ex indulgentia concesserint populo jus eligendi et praesentandi ordinandos, uti etiamnum multi principes habent jus patronatus praesentandi Abbates et Episcopos: verum ita, ut eos non constituant, nec ordinent, sed constituendos et ordinandos offerant Pontifici.
Quinto, quia ita Christus per se ordinavit Apostolos in Episcopos et Presbyteros, sine ullo populi suffragio. Atque idem facere jussit Apostolis, non solum suo exemplo, sed et verbo, dicens in ultima coena, cum eos ordinavit Sacerdotes: « Hoc facite. » Christus enim instituit modum ordinandi, aeque ac conferendi reliqua Sacramenta.
PRESBYTEROS, — tum summos, id est Episcopos; tum minores, id est Sacerdotes. Episcopi ergo nomine Presbyterorum comprehenduntur, uti dixi I Timoth. III, vers. 1 et 8.
ET ORASSENT CUM JEJUNATIONIBUS. — Est hysterologia, oratio enim et jejunium praemissum fuit Ordinationi Presbyterorum, aeque ut praemissum fuit in Ordinatione Pauli et Barnabae, cap. praecedenti, vers. 2 et 3, atque etiamnum praemittitur Ordinationi, quae proinde fit praevio jejunio Quatuor Temporum. Idipsum liquet ex Graeco, ubi non est conjunctio, etc., sed tantum aoristus προσευξάμενοι, id est postquam orassent, q. d. Cum post orationem et jejunium constituissent eis Presbyteros. Porro Lyranus per orationem accipit hic sacrificium Missae — in ea enim est solemnis et publica oratio, in qua proinde ordinari solent Ecclesiae ministri. Vide dicta capite praecedenti, vers. 2 et 3.
COMMENDAVERUNT (puta Paulus et Barnabas) EOS (fideles Lystrenses, Iconienses, etc., cum Presbyteris quos eis constituerant) DOMINO IN QUEM CREDIDERUNT, — ut is eos in fide suscepta conservaret et promoveret. Minus recte ergo nonnulli inverse sic explicant, q. d. Fideles conversi commendarunt Paulum et Barnabam Domino, ut is eorum iter et praedicationem dirigeret et secundaret, utpote « in quem crediderunt, » id est cujus providentiae totos se commiserunt et tradiderunt.
Versus 24: Attaliam
24. ATTALIAM. — Perperam Vatablus legit, « Italiam. » Sic et Interpres Syri male legit et vertit « Litaleia, » cum alio puncto legere et vertere debuisset « Latalia, » id est « in Italiam. » Longe enim aberant hi Apostoli ab Italia: nec Paulus venit in Italiam ante annum secundum Neronis, quo Romam ad eum vinctus missus est a Festo, Actor. XXVII, 4. Errant ergo qui aliter sentiunt. Attalia urbs est et regio in Pamphylia: ita Ptolemaeus, lib. V, cap. VI, et Strabo, lib. XIV; vel certe juxta Pergamum, cujus rex fuit Attalus, unde vestes Attalicae, quae ibi fiebant. Opus enim Attalicum est, in quo staminibus sericis aurea subtegmina intexuntur: nos telam auream vocamus. De quo Plinius, lib. III, cap. XLVIII: « Acum facere Phryges invenerunt, ideoque Phrygiones appellati sunt. Aurum intexere in eadem Asia invenit Attalus rex: unde nomen Attalicis. Colores diversos picturae intexere Babylon maxime celebravit et nomen imposuit. Plurimis vero liciis texere, quae polymita appellant, Alexandria instituit; scutulis dividere Gallia. »
Versus 25: Unde Erant Traditi Gratiae Dei
25. UNDE ERANT TRADITI GRATIAE DEI, — puta traditi Spiritui Sancto, eos exposcenti ac dicenti cap. XIII, 2: « Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. » Spiritus Sanctus enim est Spiritus gratiae; qui gratis et copiose suis, praesertim praeconibus, dona quaelibet gratiarum ad ministerium hoc opportuna aspirat et subministrat. Gratia ergo Dei hic significat Spiritus Sancti directionem, roborationem, illustrationem, quibus animabat Paulum et Barnabam, eosque suo spiritu et zelo igniebat ad efficaciter et ardenter evangelizandum, et ad patrandum miracula, quibus converterentur Gentiles. Secundo, « traditi gratiae, » id est gratuito apostolatui et legationi ad Gentes: apostolatus enim ingens est gratia. Unde nonnulli per hypallagen sic exponunt: ubi traditi erant gratiae Dei, id est ubi tradita erat eis gratia Ordinationis et apostolatus, hoc est ubi ordinati erant Episcopi, et constituti Apostoli jussu Dei. Tertio, τὸ gratia notat faustas Antiochensium Presbyterorum et fidelium apprecationes, quibus Paulo et Barnabae abeuntibus ad apostolatum omnia fausta omnemque Dei gratiam et benedictionem apprecabantur, commendantes eos Deo ejusque misericordiae et gratiae. Unde hanc gratiam explicans Lucas, vers. 26, ait: « Quanta fecisset Deus cum illis: » Deus enim ejusque gratia erat quasi paedagogus et auriga Pauli. Hic sensus videtur planissimus, ut Paulus dicatur traditus gratiae Dei per hypallagen, hoc est commendatus Deo, qui omnis gratiae liberalissimus est donator viris Apostolicis.
IN OPUS (ad opus Apostolatus) QUOD COMPLEVERUNT, — id est fideliter, plene et perfecte obiverunt. Sic Paulus jubet Timotheo, II Timoth. IV, 5, dicens: « Ministerium tuum imple. » Et Christus angelo, id est Episcopo Sardensi arguens dicit, Apocalyp. III, 2: « Esto vigilans, et confirma cetera quae moritura erant; non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. » Vide ibi dicta. Baronius censet Barnabam et Paulum in hoc opere peregrinationis et apostolatus sui posuisse quinque annos. Exiisse enim Antiochia ad praedicandum anno Christi 44, qui fuit Claudii Imperatoris 2 vel 3, rediisse vero anno Christi 49, qui fuit Claudii septimus, et majori ex parte octavus.
Versus 26: Aperuisset Gentibus Ostium Fidei
26. ET QUIA APERUISSET GENTIBUS OSTIUM FIDEI, — hoc est Gentes per praedicationem vocasset ad fidem, ac per fidem et baptismum vocasset et admisisset in suam Ecclesiam et coetum fidelium: Ecclesiae enim ostium est fides et baptismus. Ostium ergo fidei est praedicatio Evangelii et fidei, tum externa per Paulum, tum interna per Spiritum Sanctum, qua Spiritus Sanctus intellectum et voluntatem movet, ut intendat praedicationi externae eique credat et obediat; per praedicationem enim quasi per ostium aurium, sermo fidei fidesque ingreditur in animam, ac seipsam animae insinuat et persuadet: atque vicissim anima ingreditur in fidem, ei se submittendo, credendo et tradendo in obsequium Dei, Christi et Apostolorum ejus. Sic moraliter Deus fidelibus aperit ostium humilitatis, patientiae, charitatis, vitae religiosae et Apostolicae, dum eis inspirat pias affectiones, motus et desideria humilitatis, patientiae, charitatis, vitae religiosae et Apostolicae, juxta illud quod ait Christus de sua passione et obedientia usque ad mortem crucis, Isaiae cap. L, vers. 5: « Dominus Deus aperuit mihi aurem: ego autem non contradico, retrorsum non abii. »
Versus 27: Morati Sunt Tempus Non Modicum cum Discipulis
27. MORATI SUNT AUTEM TEMPUS NON MODICUM CUM DISCIPULIS — Antiochiae. Baronius censet Paulum et Barnabam, post reditum Antiochiae, mansisse biennium, puta anno Christi 49 et 50, usque ad Concilium primum Hierosolymitanum, quod celebratum esse asserit anno Christi 51, de quo capite sequenti.