Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Antiochiae oritur quaestio, an Gentiles Christiani debeant circumcidi et servare legem Moysi? Ad eam solvendam mittitur ad Apostolos Hierosolymam Paulus cum Barnaba. Apostoli cogunt primum Concilium, in quo respondent et definiunt Christianos non obligari lege Mosis. Responsum hoc Antiochiam refert Paulus et Barnabas; qui paulo post separati, Paulo assumente Silam, Barnaba Joannem Marcum, pergunt evangelizare Gentibus.
Textus Vulgatae: Actus 15:1-41
1. Et quidam descendentes de Judaea, docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. 2. Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis, ad Apostolos et Presbyteros in Jerusalem, super hac quaestione. 3. Illi ergo deducti ab Ecclesia, pertransibant Phoenicen et Samariam, narrantes conversionem Gentium, et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. 4. Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab Ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. 5. Surrexerunt autem quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi. 6. Convenerunt que Apostoli et seniores videre de verbo hoc. 7. Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire Gentes verbum Evangelii, et credere. 8. Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis; 9. et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. 10. Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? 11. Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. 12. Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos. 13. Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me. 14. Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex Gentibus populum nomini suo. 15. Et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est: 16. Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit: et diruta ejus reaedificabo, et erigam illud; 17. ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec. 18. Notum a saeculo est Domino opus suum. 19. Propter quod ego judico, non inquietari eos qui ex Gentibus convertuntur ad Deum; 20. sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine: 21. Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. 22. Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni Ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus. 23. scribentes per manus eorum: Apostoli et Seniores fratres, his qui sunt Antiochiae, et Syriae, et Ciliciae, fratribus ex Gentibus, salutem. 24. Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus: 25. placuit nobis collectis in unum, eligere viros et mittere ad vos, cum charissimis nostris Barnaba et Paulo, 26. hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. 27. Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem. 28. Visum est enim Spiritui Sancto et nobis, nihil ultra imponere vobis oneris, quam haec necessaria; 29. ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione; a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. 30. Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam, et congregata multitudine tradiderunt epistolam. 31. Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. 32. Judas autem et Silas, et ipsi cum essent Prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. 33. Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos. 34. Visum est autem Silae ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem. 35. Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. 36. Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. 37. Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus. 38. Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. 39. Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum. 40. Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Dei a fratribus. 41. Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans Ecclesias: praecipiens custodire praecepta Apostolorum et Seniorum.
Versus 1: Et Quidam Descendentes de Judaea
1. ET QUIDAM DESCENDENTES DE JUDAEA. — Judaei ergo hujus litis et quaestionis fuere auctores: nam pro suo judaismo certantes, praetendebant solis Judaeis promissum et missum esse Messiam ejusque gratiam et salutem; ac proinde Gentiles non esse capaces Messiae et Christianismi, nisi prius fiant Judaei. Horum auctor fuit Cerinthus, teste Epiphanio, haeres. 28, et Philastrio, lib. De Haeret. cap. viii: « Hic, inquit, sub Apostolis quaestionem seditionis commovit, dicens debere circumcidi homines: cujus causa contra ipsum et haeresin ejus decreverunt de suis Actibus Apostoli sententiam, non debere jam homines judaismo, id est circumcisioni aliisque talibus superstitionis vanae parere carnalibus, qui de Gentibus venientes credebant in Christum Dominum nostrum Salvatorem. » Idem habet S. Augustinus, in Catalogo haeresum, et S. Hieronymus, epist. 89. Unde et Cerinthus fideles concitavit contra S. Petrum, eo quod baptizasset Cornelium, ut vidimus cap. x; et rursum concitavit Judaeos, ut Paulum quasi Judaismi hostem caperent, uti audiemus cap. xxi. Cerinthi assecla fuit Ebion, qui mentiebatur Paulum esse Gentilem, sed factum esse proselytum, ut Hierosolymis filiam sacerdotis in uxorem ducere posset: verum hac spe dejectum, factum esse hostem Judaeorum et Judaismi. Ita Epiphanius, haeres. 30.
QUIA NISI CIRCUMCIDAMINI. — Sub circumcisione per synecdochen, totam legem Mosis et Judaismi intellige, hujus enim initium, ingressus et professio erat circumcisio, aeque ac baptismus legis novae et Christianismi, ut docet Apostolus, Galat. cap. v, vers. 3.
SECUNDUM MOREM MOYSI. — A Mose praescriptum in lege. Unde Syrus vertit, ritu legis.
Versus 2: Facta Ergo Seditione
2. FACTA ERGO SEDITIONE. — Graece στάσεως καὶ συζητήσεως, id est facta contentione et disceptatione: στάσις enim significat non tantum seditionem, sed et secessionem, dissensionem, discordiam, certamen, contentionem: et sic Noster Interpres sumit hic seditionem pro secessione et acri contentione, q. d. Paulus et Barnabas secesserunt et dissenserunt a Cerintho et Judaizantibus, atque contra eos acriter contenderunt Gentiles non debere circumcidi et servare legalia. Unde Syrus vertit, ortus est tumultus plurimus et disceptatio. Ex clamosa enim contentione partium litigantium oritur tumultus, schisma et seditio. Est catachresis et metalepsis: seditio enim ponitur pro contentione, ex qua consequi solet: alioqui Paulus proprie seditiosus dici nequit, sed potius Cerinthus et Judaizantes: cum seditiosis autem seditiose agendum; sicut enim bellum non nisi bello propulsatur, sic et tumultus non nisi tumultu, seditio non nisi seditione, contentio non nisi contentione superatur et sedatur. Nisi enim haereticis fortiter sese opponant Catholici, suosque omnes in partem suam ad resistendum evocent, a factione et furore haereticorum opprimentur. Dicitur enim seditio quasi seorsum itio. Unde Cicero, lib. VI De Republ., cap. VII, declarat seditionem a dissensione civium dictam esse, quod seorsum eant alii in alium. Idem, actione 3 in Verrem: « Malus civis, inquit, improbus Consul, seditiosus homo Cneius Carbo fuit. » Seditio ergo bona, vel mala est, prout causa bona, vel mala est. Denique seditio haec potius populo tribuenda est, quam Paulo, q. d. Populus fidelis, audito jugo legis, quod ei imponere volebant Judaizantes, concitavit tumultum et seditionem, ac tumultuans adortus est Paulum et Barnabam, eosque coegit insurgere contra Judaizantes, ac populi libertatem Christianam propugnare.
UT ASCENDERET PAULUS. — Cum Tito, ait Theodoretus, quem maxime impetebat Cerinthus, ejusque asseclae, eo quod, cum esset Gentilis et conversus ad Christum a Paulo, non tamen fuisset circumcisus, uti ait Apostolus, Galat. II, 1. Ubi et asserit se non tantum missum ab Antiochenis, sed et secundum revelationem, id est, accepto oraculo jussuque Dei, ascendisse in Jerusalem, ut Evangelium, quod praedicabat Gentibus, conferret cum Apostolis, ne Judaei criminari possent eum quasi Christi posthumum dissentire ab Apostolis, qui cum Christo vixerant ab eoque edocti erant.
AD APOSTOLOS, — S. Petrum, Jacobum et Joannem, ut patet Galat. II, 9; caeteri enim Apostoli dispersi erant per orbem. Joannes enim facile Epheso poterat evocari, uti et Matthias, et si qui alii in locis vicinis degebant. Jacobus aderat, utpote Episcopus Hierosolymorum. Alter enim Jacobus Zebedaei, frater Joannis, jampridem erat occisus; S. Petrus Roma expulsus cum caeteris Judaeis a Claudio, ut patet cap. xviii, vers. 2, pariter in Jerusalem quasi fidelium matricem, nutu Dei redierat. Hoc ergo Concilium tribus primariis Apostolis constabat. Ita Baronius. Addit S. Clemens, lib. VI Constit., cap. XII, omnes duodecim Apostolos per orbem dispersos, instinctu Dei in Jerusalem convenisse, et quaestionem hanc definivisse. Verum id magnam habet difficultatem. Nam Jacobus Zebedaei, qui erat unus e duodecim Apostolis, quemque mox, cap. xiv, expresse nominat Clemens, huic Concilio interesse non potuit, utpote jam pridem occisus ab Herode. Quare liber hic a Baronio, Bellarmino et aliis censetur apocryphus. Nam et lib. III, cap. vi, distinguit Mariam Magdalenam a Maria, sorore Lazari, cum constet unam eamdemque fuisse; lib. III, cap. II, quartas nuptias vocat libidinem et manifestam impudicitiam; lib. VII, cap. xxiv, jubet servari festum Sabbati, aeque ac Dominicae; lib. VI, cap. xiv, Jacobum, fratrem Domini et primum Episcopum Hierosolymorum, constituit extra numerum duodecim Apostolorum, ponitque tres Jacobos, primum Zebedaei, secundum Alphaei, quos ait fuisse Apostolos, tertium fratrem Domini, quem negat fuisse Apostolum, sed Episcopum duntaxat fuisse asserit. Esto haec mitigare et excusare contendat noster Turrianus, qui censet hos libros germanos esse S. Clementis et incorruptos.
ET PRESBYTEROS. — Tum sacerdotes, tum Episcopos. Episcopi enim soli sunt judices, habentque jus suffragii in Concilio; Presbyteri autem intersunt ut consiliarii et doctores, qui controversiam in utramque partem agitant et explicant, ut Episcopi deinde eam decidant. Vide Bellarminum, lib. I De Conciliis, cap. xv et xvi.
Versus 5: Surrexerunt Autem Quidam de Haeresi Pharisaeorum
5. SURREXERUNT AUTEM QUIDAM. — Haec verba accipi possunt vel ut Pauli et Barnabae, vel ut Lucae: ut Pauli et Barnabae, si cum Syro subaudias, sed inquiunt, quasi hic incipiant ipsi proponere suam cum Judaeis controversiam; ut Lucae, si dicamus, Paulo perorante et Gentium conversionem celebrante, exsurrexisse ejus adversarios eum criminantes quod Gentes admitteret ad Christianismum, nec tamen cogeret eas circumcidi fierique prius Judaeos. Hunc secundum sensum videntur prae se ferre plana Lucae verba; et verisimile est Pauli accusatores et hostes, eo loquente causamque suam agente, non tacuisse. Priorem tamen exigere videtur ipsa narratio, et connexio historiae. Plane enim videtur Paulus loquens simul statum controversiae, ob quam mittebatur, exposuisse. Idque exposcit vox eos, cum subdit: dicentes, quia oportet circumcidi eos: quos? Utique Gentiles, quorum conversionem celebrabat Paulus. Saepe enim Hebraei suppositum vel nomen substantivum intelligendum relinquant ex historiae circumstantia. Idem exposcit narratio hujus historiae, quam facit S. Petrus apud S. Clementem, lib. VI Constitut. Apostolor. cap. XII.
ET QUIDAM ALII EX ALIIS. — Ex parte adversa Cerinthi et Judaizantium, ut utraque dissidentium pars suas rationes proponeret Apostolis, quibus auditis ipsi pronuntiarent sententiam litemque deciderent. Minus recte aliqui per alios accipiunt Titum et alios Paulo et Barnabae adhaerentes. Nam ἄλλοι ἐξ ἄλλων, significat eos fuisse ex parte adversa; atqui in judicio debet utraque pars audiri. Ita Mariana.
DE HAERESI (secta) PHARISAEORUM. — Erat haec primaria secta Judaismi, quae proinde acrius pugnabat pro Judaismo, etiam post conversionem ad Christum, ut nobilitatem suam, quam habuerat et acceperat ex Judaismo, tueretur. Pharisaei hi litem moverant Paulo Antiochiae, futuri pariter actores contra eumdem, vel per se, vel per suos apud Apostolos. Sin juxta secundum sensum jam datum mavis eos fuisse in Jerusalem, dicito subornatos fuisse a Judaeis Antiochenis, Pauli hostibus, ut Judaismi causam contra Paulum Hierosolymis agerent. Pharisaei enim erant honorati inter Judaeos, ac consequenter et inter Christianos, utpote qui ex Judaeis prodierant.
CIRCUMCIDI EOS. — Gentiles, quorum causa hic agebatur, quosque nominavit vers. 3, et cap. praecedenti, vers. 26.
PRAECIPERE QUOQUE SERVARE (id est ut servent Gentiles) LEGEM MOYSI. — Aeque ac servant Judaei.
Versus 6: Convenerunt Apostoli et Seniores
6. CONVENERUNTQUE APOSTOLI ET SENIORES. — Puta Presbyteri, de quibus vers. II. Hic ergo fuit primus conventus Ecclesiae primumque Concilium, in quo acta est causa Christianismi contra Judaismum. Porro hoc Concilium celebratum fuit anno 14 a conversione S. Pauli, ut ipse ait Galat. cap. II, vers. 1, qui fuit annus a passione Christi 16, ab ejus nativitate 51, Claudii Imperatoris nonus, quo anno a Claudio Judaeos expulsos fuisse Roma, et consequenter S. Petrum, tradit Orosius, lib. VII Histor., cap. vi. Ita Baronius, Bellarminus, in Chronolog.; Lorinus et Pererius, praefatione in Epist. ad Rom., disp. 1, num. 34; licet S. Hieronymus et alii, numerando illos annos 14 non a conversione S. Pauli, sed a triennio post eam acto Damasci in Arabia, de quo Galat. I, 18, censeant hoc Concilium celebratum triennio tardius, nimirum anno 17 a conversione S. Pauli, qui fuit annus Christi 54, Claudii Imperatoris 12 vel 13. Vide dicta Galat. II, 1. Sic post trecentos fere annos, puta anno Christi 325, secundum Concilium celebratum est, nimirum Nicaenum primum, sub Constantino Imperatore et Sylvestro Pontifice, in quo acta est causa divinitatis Christi contra Arium. Deinde post annos 56, puta anno Christi 381, sub Theodosio Seniore celebratum est tertium Concilium Oecumenicum, puta Constantinopolitanum primum, in quo acta est causa divinitatis Spiritus Sancti contra Macedonium. Quartum Concilium generale fuit Ephesinum, celebratum anno Domini 430, in quo acta est causa unius personae in Christo contra Nestorium. Quintum fuit Chalcedonense sub Leone I Pontifice et Marciano Imperatore, anno Domini 451, in quo acta est causa duarum naturarum in Christo contra Eutychetem. Hisce ultimis quatuor Conciliis S. Gregorius quasi quatuor Evangeliis honorem haberi voluit.
Versus 7: Surgens Petrus
7. SURGENS PETRUS. — Quasi princeps Apostolorum et primas Ecclesiae, qui audita controversiae in utramque partem disceptatione, hic eam primus, quasi judex definit. Unde mox ejus sententiam sequitur S. Jacobus, et caeteri omnes. Ita S. Hieronymus, epist. 89, quae est inter epistolas S. Augustini, capite III, ubi ait Petrum fuisse principem hujus decreti. Et Theodoretus, epist. ad Leonem Papam: « Si Paulus, inquit, praeco veritatis, tuba Sancti Spiritus, ad magnum Petrum cucurrit, ut iis qui Antiochiae de legalibus institutis contendebant, ab ipso afferret solutionem; multo magis nos qui abjecti sumus et pusilli, ad Apostolicam vestram sedem currimus, ut Ecclesiarum vulneribus medicinam a vobis accipiamus. Vobis enim per omnia primos esse convenit. »
QUONIAM AB ANTIQUIS DIEBUS. — Id est jampridem, jamdiu, ab olim, puta primo, in actu exercito a conversione Cornelii, quae contigit sub annum Christi 37, uti ostendi cap. x, in fine: unde enim computando usque ad annum Christi 51, quo haec dixit Petrus, fluxerunt anni 14 de quibus recte dici potest, « ab antiquis diebus, » puta ab initio nascentis Evangelii et praedicationis apud Gentes. Secundo, in actu signato, Matth. xvi, 18, ubi Petrus audivit a Christo: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. » Id autem dixit Christus sub annum vitae suae 33, hoc est, ante octodecim annos. Aliqui exponunt, « a diebus antiquis, » id est ab aeterno. Ita Prosper, lib. II De Vocat. Gent., cap. xviii. Verum minus genuine.
DEUS IN NOBIS ELEGIT PER OS MEUM. — Q. d. Deus inter nos me primum et principem elegit Apostolum, per cujus os Gentes audiant Evangelium et credant. S. Chrysostomus, pro in nobis, legit in vobis, explicatque in Palaestina, vel praesentibus vobis.
Versus 8: Qui Novit Corda Deus
8. ET QUI NOVIT CORDA DEUS, — ὁ καρδιογνώστης Θεός, id est, Deus qui est cardiognostes, hoc est arcanorum cordis scrutator et inspector, scilicet novit corda Gentilium credentium Evangelio sincere quaerere Deum et salutem suam, ac proinde capacia esse gratiae, justitiae et salutis allatae a Christo; ac consequenter eos admittendos esse ad Ecclesiam et Christianismum. Unde et hujus sinceritatis et capacitatis « testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, » in visibili specie ignis vel linguarum ignearum, « sicut et nobis, » uti dedit Cornelio ejusque familiae, Act. x, 44.
Versus 9: Fide Purificans Corda Eorum
9. ET NIHIL DISCREVIT INTER NOS ET ILLOS — Scilicet inter Judaeos et Gentiles, quoad gratiam, justitiam et salutem, q. d. Deus non est acceptor personarum, ut Judaeos in Christianismo praeferat Gentibus.
FIDE PURIFICANS CORDA EORUM. — Occurrit objectioni Judaizantium; dicebant enim: Gentiles sunt impuri, utpote idololatrae et scelerati: ergo non sunt admittendi ad puritatem Christianismi. Respondet Petrus Gentiles in Gentilismo fuisse impuros, sed Deum per fidem eos purificasse tum ab idololatria, tum a sceleribus: per fidem enim agnoverunt idola esse falsos deos, Deumque verum esse unum in essentia, et trinum in personis. Rursum, per fidem purificati, id est justificati sunt a peccatis. Intellige fidem, non nudam, sed sese exerentem in actus spei, contritionis, charitatis, observationis mandatorum et bonorum operum; sive, ut ait Paulus, fidem quae per charitatem operatur. Vide canones 2 et 3 in S. Paulum.
Versus 10: Quid Tentatis Deum?
10. NUNC ERGO QUID TENTATIS DEUM? — Tentare Deum, qui ejus clara certaque dicta et jussa in dubium revocat. Talis enim tentat Deum, an vere et serio, non joco hoc dixerit et jusserit; aut certe an in dictis et jussis suis sit firmus et constans, q. d. Deus clare et certo manifestavit suam voluntatem esse, ut Gentiles admittantur ad Christianismum, cum in eos visibiliter misit Spiritum Sanctum; quid ergo, o Judaizantes, eam in dubium revocatis, itaque Deum tentatis, an serio hoc velit, aut in voluntate sua sibi constet et perseveret? Illud enim est facere Deum ludionem et ridiculum, hoc levem et inconstantem. Secundo, tentatis Deum: quia conamini ejus voluntatem agnitam ad vestram, quae contraria est, inflectere, ut, contra id quod decrevit, imponat jugum legis Gentilibus, quia id vos vultis et cupitis. Tertio, ait Cajetanus, « tentatis Deum, » id est ad iram et vindictam provocatis, dum vultis experiri an ipse incredulitatem et injuriam, quam non credendo ei irrogatis, ulcisci possit et velit.
IMPONERE, — ἐπιθεῖναι. Tigurina et Pagninus vertunt, ut imponatur, scilicet a Deo, sive, ut imponat eis Deus jugum legis pene importabile: quod S. Augustinus, serm. 9 De Verbis Dom., vocat sarcinam innumerabilium observationum, qua dura cervix Judaeorum premenda erat, ne ad idola et idololatras respiceret. Rabbi Moses, lib. III Ductoris dubiorum, cap. vi, numerat praecepta legis affirmativa 218, tot quot sunt membra in homine, negativa vero 365, tot scilicet, quot sunt dies in anno. Porro Christus non abolevit Decalogum, puta praecepta moralia et naturalia legis, sed tantum caeremonialia et judicialia: quia pro cunctis laciniosae legis caeremoniis dedit verbum abbreviatum, id est brevissimum fidei et dilectionis praeceptum, ait S. Hieronymus in Isaiae x.
NEQUE NOS PORTARE POTUIMUS. — Hoc est aegre, difficulter portavimus: impossibile ergo moraliter hic cape pro valde difficili: Deus enim physice impossibilia non praecipit, hoc enim faciunt tyranni. Quocirca multi hoc legis jugum portarunt, ut Elizabeth et Zacharias, de quibus dicitur Luc. cap. I, 6, quod « erant justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. » Idem dicitur de Davide, Act. XIII, 22; de Josue, XI, 15; de Josia, IV Reg. XXIII, 25, et aliis.
Versus 11: Per Gratiam Jesu Christi Salvari
11. SED PER GRATIAM JESU CHRISTI CREDIMUS SALVARI QUEMADMODUM ET ILLI, — scilicet Patres nostri Judaei: ergo multo magis Gentiles non nisi per gratiam Christi salvari possunt. Hinc patet neminem ab Adae lapsu fuisse justificatum, nisi per gratiam Christi. Errarunt ergo Pelagiani, qui docuerunt « homines ante legem salvos factos esse per naturam, deinde per legem, postremo per Christum, evacuantes quod dictum est, I Tim. cap. II, vers. 5: Unus Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, » ait S. Augustinus, lib. II Contra epist. II Pelag., cap. xxi.
Versus 12: Tacuit Omnis Multitudo
12. TACUIT AUTEM OMNIS MULTITUDO. — Hoc suo silentio reverens Petrum ejusque dicta approbans, ipsius sententiae definitioni acquievit, eamque confirmarunt Paulus et Barnabas, « narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in Gentibus per eos. »
Versus 13: Respondit Jacobus
13. RESPONDIT JACOBUS, — id est orsus est post Petrum primus sententiam dicere, Petrique sententiam roborare: erat enim ipse Hierosolymorum (ubi Concilium hoc agebatur) Episcopus. Unde decebat eum primum post Petrum loqui. Quare incaute et falso Abulensis, in cap. xvii Matth., Quaest. XIII, ad 1, quem sequitur Calvinus, censet Jacobum quasi Episcopum Hierosolymorum praefuisse huic Concilio, et quasi majorem Petro definitivam pronuntiasse sententiam. Hanc enim ante Jacobum pronuntiarat Petrus, quam Jacobus secutus est, adjungens tamen paucula, quae Judaeos, quorum ipse erat Episcopus, placarent et Gentibus conciliarent. Porro Rupertus, lib. I in Cant., merito censet B. Virginem quasi magistram Apostolorum, omnem hanc quaestionem definivisse, non quod ipsa Concilio interfuerit (hoc enim feminam non decebat), sed quod privatim consulta ab Apostolis, prima sententiam hanc pronuntiarit.
Versus 14: Simon Narravit
14. SIMON — Petrus: qui enim antea dicebatur Simon, a Christo vocatus est Cephas, id est Petrus, Joan. I, 42. Graece est Συμεών. Quare idem est nomen Simon et Simeon; Hebraei enim dicunt שמעון per sceva quiescens; sed Septuaginta sceva illud faciunt mobile, dicuntque Συμεών, ut patet Genes. cap. xxix, vers. 33. Porro Hebraeum Simon idem est quod audiens, obediens, a radice שמע scama, id est audivit, obedivit. Toletus vero, in cap. I Joannis, annot. 64, deducit a radice שמן scaman, id est impinguavit, ut Simon idem sit quod pinguis, vel impinguatus oleo et gratia Spiritus Sancti.
PRIMUM, — id est primitus, sive ab antiquis diebus, ut Petrus, vers. 7.
DEUS VISITAVIT SUMERE EX GENTIBUS POPULUM NOMINI SUO. — Est Hebraica metathesis sive transpositio vocum; illae enim sic ordinandae videntur: Deus visitavit in Gentibus, id est Gentes, ut ex iis sumat populum nomini suo. Alludit ad Zachariae Canticum: « Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae, » Luc. I, 68. Deus enim Gentes miseras, caecas et perditas visitavit, quasi doctor, medicus et salvator, cum per Petrum et Apostolos eas imbuit fide et gratia Christi, qua a peccatis justificarentur et salvarentur. S. Cyprianus, lib. II Contra Judaeos, cap. VII, pro visitavit, legit, prospexit; alii, providit; alii, cogitavit, destinavit; alii, consideravit, inspexit. Haec omnia enim significat Graecum ἐπεσκέψατο, et Hebraeum פקד pakad.
NOMINI SUO, — id est sibi ipsi. Nomen enim Dei est Deus nominatus, per metonymiam. Sic dicitur Proverb. xviii, 10: « Turris fortissima nomen Domini, » id est Dominus nominatus et invocatus. Unde et subdit: « Ad ipsum currit justus, et exaltatur: » currit enim ad Deum, ab eoque exaltatur, non a nomine Dei. Secundo, « nomini suo, » qui scilicet invocat nomen Dei, et vicissim vocatur nomine Dei, puta Ecclesia et populus Dei. Ita Glossa, Hugo et Vatablus. Tertio, « nomini suo, » id est ad nomen, laudem et gloriam suam, per quem scilicet laudetur et glorificetur nomen Dei.
Versus 15: Prophetarum
15. PROPHETARUM, — prophetae Amos, cap. IX, vers. 11 et 12. Est enallage numeri pluralis pro singulari.
Versus 16: Reaedificabo Tabernaculum David
16. REAEDIFICABO TABERNACULUM DAVID, — id est Ecclesiam, in qua habitat et regnat Christus filius Davidis, cujus olim typus fuit tribus Juda cum Benjamin, in qua tabernaculum et sedem quasi rex et moderator fixit David. Juda enim adhaesit Deo, cum caeterae tribus ad idola et vitulos aureos deflexerunt. Hoc tabernaculum cecidit in Judaeis incredulis, qui Christum recipere noluerunt; suscitatum est in Apostolis et aliis credentibus e Judaea; sed plane restauratum ex Gentibus, quae loco Judaeorum huic tabernaculo et domui Dei, ex toto orbe quasi vivi lapides inaedificatae sunt. Ita S. Hieronymus, in Amos IX, 11. Vide ibi dicta.
Versus 18: Notum a Saeculo Est Domino Opus Suum
18. NOTUM A SAECULO EST DOMINO OPUS SUUM. — Q. d. Deus ab aeterno sapientissime praecogitavit, praedisposuit et praedestinavit hoc opus fabricae tabernaculi Davidis, id est Christi, puta Ecclesiae Christianae aedificandae ex Gentibus, etiamsi vobis, o Judaei, novum id et paradoxum videatur: acquiescite ergo in Dei sapientissima ordinatione, nec Gentes repellite a Christianismo cogendo eas ad Judaismum, quasi per illum capaces fieri debeant Christianismi: quia si id feceritis, resistetis Deo Deique praedestinationi, sed frustra. Deus enim, vobis invitis et male mulctatis, perficiet suum hoc opus, quod ab aeterno facere decrevit. Nota: « Saeculum » non significat hic spatium centum annorum, quod saeculum dicitur a senio, quasi spatium senescendorum hominum, ait Varro, lib. V De Lingua Latina; sed saeculum hic est aeternitas, quod hebraice olam dicitur, graece αἰών.
Versus 19: Non Inquietari
19. NON INQUIETARI. — μὴ παρενοχλεῖν, id est non turbandos, vel obturbandos esse. Ita Pagninus et Tigurina. Aut, non addendam esse molestiam; vel, non esse exhibendum eis negotium. Ita Vatablus.
Versus 20: Ut Abstineant a Contaminationibus Simulacrorum, Fornicatione, Suffocatis et Sanguine
20. SED SCRIBERE AD EOS, UT ABSTINEANT SE A CONTAMINATIONIBUS SIMULACRORUM, — hoc est, ab idolothytis, puta a carnibus et cibis qui immolati erant idolis, ideoque contaminati censebantur, quos qui comedebat, censebatur immolationis et idololatriae esse particeps, ac consequenter esse idololatra. Vide dicta I Corinth. viii, initio capitis.
ET FORNICATIONE, — quia Gentes putabant fornicationem simplicem non esse peccatum, saltem mortale: unde idipsum expresse dedocendi erant. Eumdem errorem Graecis tribuit Guido Carmelita. Quin et Durandus, in IV, Dist. xxxiii, Quaest. II, docet fornicationem non esse peccatum mortale jure naturae, sed jure positivo, tam divino, quam humano. Verum certum est eam etiam jure naturae esse peccatum mortale, tum ob alias causas, tum quia repugnat bonae prolis educationi, ipsique matrimonio. Ita D. Thomas, II II, Quaest. CLIV, art. 2 et alii passim.
ET SUFFOCATIS, — tum quia Gentiles censebant suffocata esse daemonum cibum, ait Origenes, lib. VIII Contra Celsum; tum quia in suffocatis non est expressus, sed adhuc inest sanguis, cujus esus vetatur, ob causas mox afferendas; tum quia Judaei a suffocatis ex legis praescripto abhorrebant. Ut igitur Judaei non abhorrerent a Gentibus, jubentur et hae a suffocato et sanguine abstinere. Ubi nota vetari hic Christianis esum suffocati et sanguinis, non idcirco quod lex Mosis Judaeis illa vetarit, quasi lex illa adhuc obligaret, et ad Gentiles quoque extendenda esset: utrumque enim est falsum: nam paulo ante edixit tam Petrus, quam Jacobus, legem et legalia non obligare Christianos: sed quod illorum esus vetitus esset a Deo ante legem Noe et posteris ejus, paulo post diluvium, Genes. ix, 4. Hoc ergo praeceptum positivum a se datum olim toti mundo, hic renovat Deus Gentilibus, ut eos cum Judaeis illud observantibus conciliet. Ita S. Augustinus, lib. XXXII Contra Faustum, cap. XIII. Alioqui, uti dixi, lex de animalibus immundis non comedendis, vel tangendis, lata Levit. xi, in lege nova a Christo fuit abrogata. Unde et Rabbini, in Midras Tehillim, id est in explicatione Psalmorum, ad illum versum, Psal. CXLV: « Dominus solvit compeditos, » scribunt in adventu Messiae Hebraeos cibos omnes sine delectu comesturos.
ET SANGUINE. — Causam dat Cyrillus Hierosolymitanus, Catechesi 4, ut fideles recedant a more Barbarorum. « Multi, inquit, homines feri et immanes more canum viventes, sanguinem lingunt instar belluarum, etc.; tu vero Domini Dei servus, cum vesceris, vescere cum religione: » quasi hic tantum vetetur lingere sanguinem more canum. Sic et Justinus, in Quaest. cap. CXIV: « Ut separaret, inquit, nos Deus a belluarum similitudine. » Scythae enim et Tartari solent in siti equo cui insident venam aperire, ejusque sanguinem potare. Unde Martialis, in Amphitheatro:
Venit et epoto Sarmata pastus equo.
Et Claudianus, in Ruffinum:
Et qui cornipedes in pocula vulnerat audax Massagetes. ---
Et Plinius, lib. XVIII, cap. x: « Sarmatae, ait, hac pulte aluntur, et cruda etiam farina equino lacte vel sanguine e cruris venis admixto. » Quin et Romani in sanciendo foedere mutuum hauriebant sanguinem, uti de Catilina scribit Sallustius. Alias causas dedi Genes. ix, 4, ubi et dixi omnem omnino sanguinis esum vel haustum hic prohiberi, quomodocumque is fiat.
Tropologice, per sanguinem vetatur homicidium (imo illud hic ad litteram vetari censet Tertullianus, lib. de Pudicitia; et Cyprianus, lib. ad Quirinum, legit, « a sanguinis effusione »); per suffocatum, vis et rapina; per idolothyta, idololatria. Unde cum olim Gentiles criminarentur Christianos, quod infantes occiderent eorumque sanguinem haurirent, eo quod aliquid de Eucharistia in qua sub speciebus panis et vini editur et bibitur caro et sanguis Christi, inaudissent, illudque crudele et carnaliter intelligerent, aeque ac Capharnaitae, Joan. vi, 60 et 61, Christiani eos hac lege confutant et convincunt. Audi S. Blandinam martyrem apud Eusebium, lib. V, cap. I: « Multum, inquit, erratis, o viri, quod putetis infantium carnibus vesci eos, qui ne mutorum quidem animalium sanguine utuntur. » Et Minutius Felix, in Octavio: « Nobis, inquit, homicidium nec videre fas, nec audire: tantumque ab humano sanguine cavemus, ut nec edulium pecorum sanguinem in cibum noverimus. »
Usu abolita fuit haec lex cessante dissidio Judaeorum et Gentium, cum utrique plane in unam Ecclesiam coaluerunt. Unde S. Augustinus, loco jam citato, scribit eam suo tempore non amplius fuisse in usu, scilicet apud suos Hipponenses aliosque vicinos Africanos: nam nonnulli, post aetatem S. Augustini, ad reverentiam Apostolorum qui eam tulerant, illam observarunt, praesertim Graeci (qui etiamnum eam observant), ut patet ex Concilio Gangrensi, cap. II, et Leone Imperatore, in Novel. Constit. 58, ubi hanc Apostolorum legem renovat: quin et Latini aliqui, ut Aurelianenses, quibus hoc edicitur in Concilio Aurelianensi II, cap. xx, ac Wormatienses, Moguntini aliique Germani, ut patet ex Concilio Wormatiensi, cap. LXV; et ex Zacharia Papa, in epist. ad Bonifacium. Verum nunc a multis centenis annis lex ista ubique gentium (exceptis Graecis) usu contrario abolita est. Unde nunc sanguinem in farciminibus, quae fiunt ex intestinis porcorum et boum sanguine infartis, comedimus.
Versus 21: Moyses Enim
21. MOYSES ENIM. — Hoc dicit Jacobus ad placandam partem adversam, puta Judaizantes pugnantes pro Mose et lege. Non est quod nos Christiani solliciti simus de honorando Moyse et lege; Moyses enim et lex satis honorantur et celebrantur a Judaeis in Synagogis suis. Judaei ergo qui Moysis honorem zelant, ejus synagogas adeant ibique eum celebrent: nobis enim Christianis sufficit in Ecclesia Christum, ad quem Moyses nos remisit, Deuter. xviii, 18, ejusque legem celebrare. Praecones ergo Mosis sint Judaei, Christi vero Christiani. Ita S. Chrysostomus.
Versus 22: Cum Omni Ecclesia
22. CUM OMNI ECCLESIA, — quae decretum Concilii non condidit, sed ab Apostolis conditum probavit et sparsit. Unde et Epistola nomine Apostolorum scribitur, in eaque ipsi loquuntur, non Ecclesia.
CUM PAULO ET BARNABA, — qui in controversia hac pars una fuerant: unde ut eis credat pars adversa, junguntur eis Silas et Judas, qui decretum Apostolorum perferant, Pauloque et Barnabae causam ab eis adjudicatam significent.
JUDAM, QUI COGNOMINABATUR BARSABAS. — Alius est hic Judas a Joseph; forte ejus fuit frater: namque uterque cognominatur « Barsabas; » Judas hic, Joseph cap. I, vers. 23.
ET SILAM. — Silas hebraice significat Apostolum, ait S. Hieronymus, epist. 143, ubi et eumdem esse censet cum Silvano, comite S. Pauli, II Cor. I, 1. Nam hunc Silam socium fuisse apostolatus S. Pauli, patebit vers. 40, et capite sequenti, vers. 19, et cap. xvii, vers. 4. Ascriptus est catalogo Sanctorum in Martyr. Roman., die 13 julii, ubi haec ei elogia dantur: « In Macedonia B. Silae, qui cum esset de primis fratribus et ab Apostolis ad Ecclesias Gentium una cum Paulo et Barnaba destinatus, praedicationis officium gratia Dei plenus instanter consummavit, atque in passionibus suis Christum clarificans postmodum requievit. »
VIROS PRIMOS, — ἡγουμένους, id est primarios, praecedentes, praeeminentes, et quasi duces caeterorum. Ita Pagninus, Tigurina et alii. Sic Paulus, Rom. xvi, 7, vocat « nobiles in Apostolis, » id est inter Apostolos.
Versus 23: Scribentes per Manus Eorum
23. SCRIBENTES PER MANUS EORUM. — Non quod manus et digiti Sauli et Silae has litteras scripserint, dictantibus Apostolis, sed quod scriptas ab Apostolis quasi nuntii detulerint ad fideles Antiochenos. Sic scribimus per tabellarium, id est scriptam epistolam mittimus. Est metalepsis.
Versus 24: Turbaverunt Vos
24. TURBAVERUNT VOS. — Syrus, terruerunt, vel terrorem incusserunt, quasi in Christianismo non sit tuta salus, nisi simul suscipiatur Judaismus.
Versus 25: Evertentes Animas Vestras
25. EVERTENTES ANIMAS VESTRAS, — id est destruentes pacem et quietem animarum vestrarum, quam habetis in Christo ejusque fide, dum Christum et Evangelium dicunt non sufficere, ad salutem, nisi ei addatur Moses et lex. Unde Graecus et Syrus addunt: Jubentes vos circumcidi, et servare legem. Haereticorum et Schismaticorum proprium est evertere et perdere animas. Talis fuit Novatianus antipapa et aemulus S. Cornelii Pontificis, quem S. Cyprianus, epist. 1 ad Cornel., his titulis insignit, « desertor Ecclesiae, misericordiae hostis, interfector poenitentiae, doctor superbiae, veritatis corruptor, proditor charitatis. »
Versus 26: Tradiderunt Animas Suas
26. TRADIDERUNT ANIMAS SUAS, — id est seipsos suasque vitas, ut eas vel laborando et praedicando, vel moriendo impendant et expendant pro Christo ejusque gloria. Sic ait Psaltes, Psal. cxviii: « Anima mea in manibus meis semper, » hoc est, ut exponit Chaldaeus: « Anima mea periclitatur, ac si in superficie manus meae esset, » obvio cuilibet exposita in praedam. Qui ergo amat sincere et ardenter Christum, debet esse prodigus animae, ut pro eo vitam et valetudinem periculo exponat, imo prodigat et perdat cum res poscit.
Versus 28: Visum Est Spiritui Sancto et Nobis
28. VISUM EST ENIM SPIRITUI SANCTO ET NOBIS, — id est, visum est nobis inspiratis et directis a Spiritu Sancto: est hendiadys. Hinc liquet Spiritum Sanctum in Concilio adesse et praeesse, illudque dirigere, ut in decernendo non erret. Unde dicere solent Patres in Concilio: « Haec S. Synodus in Spiritu Sancto legitime congregata decernit, » etc.
NIHIL ULTRA, — ex lege Mosaica: nam a Decalogo, sive jure naturae, aeque ac lege Christi eos absolvere nec voluit, nec potuit.
Versus 29: Bene Agetis
29. BENE AGETIS, — id est recte et Christiane facietis, vel feliciter vivetis. Unde Syrus vertit, cumque conservaveritis animas vestras, bene se habebunt, scilicet animae vestrae. Addit S. Clemens, lib. VI Constit., cap. XII, Apostolos congregatos multa alia constituisse. Sic enim ait in eorum persona: « His igitur litteris missis, remansimus nos pluribus diebus Hierosolymis, conquirentes una quae in communem utilitatem ad correctionem spectabant; » quae ipse deinde enarrat. Addit S. Paulus, Galat. II, 9, se dextras societatis dedisse S. Petro, ut ipse peculiarem Judaeorum gereret curam, Paulus vero Gentium. Porro, post hoc decretum mansisse adhuc aliquid simultatis inter Judaeos et Gentiles conversos ad Christum, indicat ibidem Paulus, cum ait se Petro venienti Antiochiam in faciem restitisse, eo quod timens Judaeos, subduceret se a Gentibus, itaque suo exemplo eos cogeret judaizare. Vide ibi dicta.
Versus 31: Gavisi Sunt Super Consolatione
31. GAVISI SUNT SUPER CONSOLATIONE, — quam eis dederunt Apostoli, amoventes ab eis onus et jugum grave legis Mosaicae; Syrus, gavisi sunt et consolationem acceperunt.
Versus 32: Cum Essent Prophetae
32. CUM ESSENT PROPHETAE, — tum proprie dicti, ut ait Miltiades apud Eusebium, lib. V Histor., cap. xvi vel xvii; tum metaphorice, scilicet Prophetae, id est doctores, praedicatores et exhortatores: horum enim est consolari et confirmare fratres. Vide dicta I Cor. xiv, initio.
VERBO PLURIMO, — διὰ λόγου πολλοῦ, id est verbo multo, puta copioso, vehementi et efficaci; Syrus, sermone divite.
Versus 33: Cum Pace
33. CUM PACE, — q. d. Controversia de legalibus jam sopita, cum omnes in decreto Apostolorum acquiescerent, itaque pacem mutuam colerent. Aut « cum pace, » id est valedicendo imprecantes eis pacem et prosperitatem, dicentes: Ite in pace, vel Deus pacis pacifice reducat vos, vel, Pax vobis. Haec enim fuit salutatio Christi, a quo eam didicerunt et usurparunt Apostoli aliique fideles.
AD EOS QUI MISERANT, — ad Apostolos in Jerusalem.
Versus 36: Visitemus Fratres
36. VISITEMUS FRATRES. — Non enim sufficit parere filios Christo, sed et oportet eosdem lactare ac enutrire, ut in fide et virtute crescant. Ita Episcopi debent crebro visitare suas parochias. Nam, ut ait Aristoteles, I Oeconom., cap. vi, « domini oculus pascit equum, et vestigia pinguem faciunt agrum. » De visitatione hac multa utilia congessit hic noster Lorinus.
Versus 38: Paulus Autem Rogabat
38. PAULUS AUTEM ROGABAT, — ἠξίου, id est aequum et dignum censebat.
UT QUI DISCESSISSET, — vel metu persecutionis, vel fuga laboris, vel amore matris degentis in Jerusalem. Graece efficacius dicitur, τὸν ἀποστάντα, id est qui descivisset, vel defecisset: inde enim ἀποστάτης vocatur desertor, defector. Ita Pagninus, Tigurina et alii.
Versus 39: Facta Est Dissensio
39. FACTA EST AUTEM DISSENSIO, — παροξυσμός. Pagninus et Vatablus vertunt exacerbatio; Tigurina, acris disceptatio; alii, irae vel animi incitatio, sive primus irae motus primaque bilis commotio. Ira utrimque bona esse potest, cum utraque pars legitima ratione movetur, et pro suo jure vel desiderio ardenter contendit et disceptat, uti hic fiebat; esto in excessum venialem facilis sit lapsus. Id factum est nutu Dei, ut Barnabas a Paulo divideretur, itaque separati diversis et pluribus evangelizarent, ait S. Chrysostomus. Secundo, ut Joannes, cognomento Marcus, hac disceptatione et severitate S. Pauli notatus ignominia, suam culpam inconstantiae et ignaviae agnoscens, animosior et constantior evaderet; uti factum est. Unde et Paulus eum resumpsit carumque et fidum comitem habuit. Ita idem Chrysostomus. Praeclare S. Hieronymus, Apolog. contra Ruffinum: « Nonne, inquit, Apostoli salvis inter se amicitiis dissenserunt, cum Paulus et Barnabas propter Joannem, cognomento Marcum, stomachati sunt, et separavit eos navigatio, quos Evangelium copulabat? » Talis dissensio fuit inter S. Petrum et Paulum, Galat. II, inter S. Hieronymum et Augustinum, inter S. Chrysostomum et Epiphanium, inter S. Cornelium et Cyprianum circa baptismum haereticorum non iterandum, etc.
ET BARNABAS QUIDEM, ASSUMPTO MARCO, NAVIGARET CYPRUM. — Lucas deinceps Barnabae non meminit, sed solius Pauli, cujus discipulus et comes fuit, acta persequitur. Ex peregrinatione S. Barnabae cum S. Paulo, quam hucusque descripsit Lucas, liquet esse falsum quod ait Clemens in Recognit., et Alexander monachus in Vita S. Barnabae, Barnabam scilicet primo omnium evangelizasse Romae, indeque Clementem abduxisse Caesaream ad S. Petrum. Verum post haec S. Barnabam in Italiam venisse, in Liguria praedicasse, Ecclesiam Mediolanensem erexisse, longe lateque fidem propagasse, firmae traditiones ejusdemque Ecclesiae monumenta, pluresque scriptores fidem certam faciunt, ait Baronius. Tandem Barnabas rediit in Cyprum, ibique gloriosum pro Christo obiit martyrium. De eo sic legimus in Rom. Martyrol., die 11 junii: « Natalis S. Barnabae Apostoli, qui natione Cyprius, a discipulis cum Paulo Gentium Apostolus ordinatus, multas regiones cum eo peragravit, Evangelicae praedicationis injunctum sibi opus exercens: postremo Cyprum profectus, ibi apostolatum suum glorioso martyrio decoravit: cujus corpus, tempore Zenonis imperatoris, ipso revelante, repertum est, una cum codice Evangelii S. Matthaei sua manu descripto. » Porro eum fuisse unum e 72 discipulis Christi, tradit Eusebius, lib. II Hist., cap. II; Epiphanius, in Panar., lib. I, sub finem; Beda, in Act. IV, et alii.
Versus 40: Traditus Gratiae Dei
40. TRADITUS GRATIAE DEI. — Vide dicta cap. XII, vers. 26.
Versus 41: Praecipiens Custodire Praecepta Apostolorum
41. PRAECIPIENS CUSTODIRE PRAECEPTA APOSTOLORUM. — Ergo non tantum Dei, sed et hominum, puta Superiorum, praecepta servanda sunt, quod negant haeretici. Haec verba desunt hic in Graeco et Syro, sed eadem habentur et repetuntur capite sequenti, vers. 4.