Cornelius a Lapide

Actus Apostolorum XVI


Index


Synopsis Capitis

Paulus ob Judaeos circumcidit Timotheum, eumque socium suae praedicationis assumit in Asia et Bithynia, ac per visionem evocatur in Macedoniam; Philippis ergo convertit Lydiam purpurariam, daemonemque a puella ejicit: quare virgis caesus, cum Sila noctu orans et laudans Deum ciet terrae motum quo ostia carceris panduntur. His visis, custos carceris convertitur, Paulusque a Magistratu liber cum honore dimittitur.


Textus Vulgatae: Actus 16:1-40

1. Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judaeae fidelis, patre Gentili. 2. Huic testimonium bonum reddebant, qui in Lystris erant et Iconio fratres. 3. Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum, propter Judaeos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat Gentilis. 4. Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quae erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Hierosolymis. 5. Et Ecclesiae quidem confirmabantur fide, et abundabant numero quotidie. 6. Transeuntes autem Phrygiam, et Galatiae regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia. 7. Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam; et non permisit eos Spiritus Jesu. 8. Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem; 9. et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans, et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos. 10. Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis. 11. Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim. 12. Et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes. 13. Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant. 14. Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo. 15. Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete. Et coegit nos. 16. Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum Pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando. 17. Haec subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. 18. Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Praecipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora. 19. Videntes autem domini ejus quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes; 20. et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judaei; 21. et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani. 22. Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis caedi. 23. Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos. 24. Qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit ligno. 25. Media autem nocte, Paulus et Silas orantes, laudabant Deum; et audiebant eos qui in custodia erant. 26. Subito vero terrae motus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia; et universorum vincula soluta sunt. 27. Expergefactus autem custos carceris et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos. 28. Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus. 29. Petitoque lumine, introgressus est, et tremefactus procidit Paulo et Silae ad pedes; 30. et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? 31. At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua. 32. Et locuti sunt ei verbum Domini, cum omnibus qui erant in domo ejus. 33. Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo. 34. Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et laetatus est cum omni domo sua credens Deo. 35. Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes: Dimitte homines illos. 36. Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini: nunc igitur exeuntes, ite in pace. 37. Paulus autem dixit eis: Caesos nos publice, indemnatos, homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita; sed veniant, 38. et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent: 39. et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe. 40. Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam, et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.


Versus 1: Filius Mulieris Judaeae Fidelis

1. FILIUS MULIERIS JUDAEAE. — Ita Romana, Graeca et Syrus. Aliqui pro Judaeae legunt viduae. Vocabatur ea Eunice, id est Victoria, quam aeque ac aviam Timothei, nomine Loidem, laudat Apostolus, II Timoth. I, 5.

FIDELIS, — id est Christianae, quae scilicet a Judaismo conversa erat ad Christianismum.

PATRE GENTILI. — Vetita erant Judaeis matrimonia cum Chananaeis, Exodi xxxiv, 16, at non cum aliis Gentilibus. Unde Gentiles uxores duxerunt Jacob, Genes. xxix, 23; Josephus, Genes. xli, 45; Moses, Exodi II, 21; et post datam Mosi legem David, II Reg. III, 3; Salomon, III Reg. III, 4. Esther Judaea nupsit Gentili Assuero, cap. II, vers. 17. Sic primitus Christiani contrahebant matrimonia cum Gentilibus, eaque separari vetat Apostolus, I Cor. cap. VII, vers. 12. Postea tamen Ecclesia irritavit haec matrimonia: unde impedimentum hoc matrimonii vocatur disparitas cultus; cum haereticis vero conjugium non irritavit, sed prohibuit, ob periculum perversionis. Vide Sanchez, De Matrimonio, tract. De Disparitate cultus.


Versus 2: Huic Testimonium Reddebant

2. HUIC TESTIMONIUM REDDEBANT — fidei non fictae, virtutis et bonae educationis in studio sacrarum Litterarum, ut patet I Timoth. vi, 12, et II Timoth. I, 3. Unde Paulus Timotheum vocat filium charissimum, et prae ceteris peregrinationis suae adjutorem et administrum fidelem et strenuum, ac Ephesinae Ecclesiae Episcopum ordinavit, I Corinth. IV, 17; Philipp. II, 20 et 23; Rom. XVI, 21. Vide dicta in utraque epist. ad Timoth.


Versus 3: Circumcidit Eum Propter Judaeos

3. CIRCUMCIDIT EUM PROPTER JUDAEOS. — Sponte id fecit Paulus, ne quod illi negotium facesserent Judaei, eo quod Timotheum Gentilem ascivisset in socium praedicationis, utque eos demereretur faciliusque ad Christum traduceret: legalia enim erant mortua, sed necdum mortifera. Titum vero, aeque Gentilem, Paulus non est passus circumcidi, quia Judaei eum ad id volebant compellere, ne videretur eorum sententiae falsae subscribere, qua docebant circumcisionem esse necessariam ad salutem. Vide dicta Galat. II, 3. Laudat discretionem S. Pauli S. Gregorius, lib. XXVIII Moral., cap. vi vel XII: « Plerumque, inquit, virtus cum indiscrete tenetur, amittitur; cum discrete intermittitur, retinetur. » Et S. Chrysostomus tantam conversionem quanta secuta est vers. 5, ascribit studio concordiae S. Pauli.

ERAT GENTILIS,ὑπῆρχεν. Syrus, fuerat Gentilis. Putant enim nonnulli patrem Timothei hoc tempore fuisse mortuum, itaque dicendum est, si mater ejus erat vidua, uti dixi aliquos legere vers. 1.


Versus 4: Tradebant Eis Dogmata

4. DOGMATA, — non fidei, sed legum, id est praecepta. Unde explicans subdit: « Quae erant decreta ab Apostolis. » Ergo obligant leges Apostolorum, Episcoporum, Pastorum, etc., quod negant haeretici.


Versus 6: Vetati a Spiritu Sancto Loqui in Asia

6. VETATI SUNT A SPIRITU SANCTO LOQUI VERBUM DEI IN ASIA. — Cur? Perperam aliqui respondent: Quia, inquiunt, Asiani erant a Deo rejecti et reprobati; Deus enim vult omnes homines salvos fieri. Unde et paulo post Asianis fidem per S. Joannem et Paulum communicavit.

Primo, ergo Œcumenius respondet, quia Paulus praevidebat famem futuram in Asia, quae hominum curas a fide ad panem quaerendum divertit. Unde Beda et Origenes, hom. 9 in Levit., causam dant, quod Paulus praevidebat Asianos contempturos verbum Dei. Et S. Gregorius, hom. 4 in Evang.: « Ne gravius, inquit, de contempta praedicatione mali auditores judicari mererentur. » Secundo et melius, S. Chrysostomus: Quia Asia, inquit, servabatur S. Joanni, sicut Bithynia S. Lucae, ait Gagneius. Tertio, quia Asiani adhuc imparati erant et indispositi ad recipiendum Evangelium, paratiores vero erant Macedones, ut patet vers. 9: ita Sedulius, in cap. I ad Romanos. Sicut ex adverso jussit Deus Paulum praedicare Corinthi: « Quoniam, ait, populus est mihi multus in hac civitate, » Act. cap. XVIII, 10. Quarto, S. Prosperus, lib. II De Vocat. Gent., cap. III, censet arcanam hic fuisse causam, quae nos latet, ob quam non negata, sed dilata est Asianis gratia praedicationis. Sic Paulus, Rom. I, 13, scribit se saepe proposuisse venire ad eos, sed prohibitum fuisse. Ubi recte notat S. Chrysostomus et Ambrosius a Dei nutu pendere tum verba, tum itinera praedicatorum suorum: haec enim illi summae esse curae.


Versus 7: In Mysiam, et Spiritus Jesu

7. IN MYSIAM. — A S. Hieronymo, in Locis Hebr., vocatur Mesia. Ptolemaeus duplicem facit Mysiam, majorem et minorem, et utramque extra Bithyniam in Asia, non procul ab Ida. Mysos alii Thraces, alii Lydos fuisse dixerunt. Et quia Lydi fagum acetosam (quae multa nascitur in Olympo) Mysam vocavere, ab eo Mysos dictos putaverunt, quibus sermo fuit ex Lydo Phrygioque permixtus. Haec ergo Mysia fuit in Asia. Alia Mysia est in Europa, quam aliqui vocant Bosniam. Porro Mysi adeo fuere viles et despecti, ut in proverbium abierint, ac de homine vilissimo dicatur, « Mysorum ultimus. » Ubi vide charitatem et humilitatem Pauli, qui vilibus aeque ac honoratis evangelizat, memor illius dicti Isaiae et Christi: « Pauperes evangelizantur. »

NON PERMISIT EOS SPIRITUS JESU (ob causas paulo ante datas), — puta Spiritus Sanctus, qui a Patre et Filio, puta Christo Jesu, procedit et utrique est proprius et consubstantialis. Unde colligas Spiritum Sanctum non solum a Patre, ut voluere Graeci, sed etiam a Filio procedere, ac consequenter vere esse Deum. Ita S. Cyrillus, lib. II in Joannem, cap. III, et S. Augustinus, tract. 99 in Joannem, ac Concilium Ephesinum, cap. De resurrectione Christi. Idcirco enim vocatur Spiritus Jesu, aeque ac Spiritus Dei Patris.


Versus 8: Descenderunt Troadem

8. DESCENDERUNT TROADEM. — Troas Asiae est regio Hellesponto adjacens, ita dicta a Trojanis, ait Pomponius Mela, lib. I; Ptolemaeus minorem Phrygiam appellat, in ea urbes nobiliores fuere, Troja, Antandrus, Smyrna, Clazomenae, Pergamus, Thyatira, Philadelphia, Laodicia, Ida et Tmolus. Porro S. Hieronymus, in Locis Hebr., ac Baronius censent Troadem fuisse urbem in Asia, alio nomine Antigoniam appellatam. Verum Syrus et alii censent esse regionem eam, quam jam descripsi. Utrumque est probabile. Sane cap. xx, 7, Lucas indicat Troadem esse urbem.

Moraliter: Moyses Abbas apud Cassianum, Collat. 1, cap. ult., notat saepe se expertum quod sibi volenti exhortari defecerit sermo, et quasi arefacta fuerit lingua: « Quibus indiciis, inquit, evidenter agnoscitur Domini gratiam pro merito (intellige ex virtute ejusdem gratiae) ac desiderio audientium disputantibus aspirare sermonem. » Viri ergo Apostolici et praedicatores toti a Deo pendeant, eique assidue se commendent, ut iter linguamque eorum dirigat eo ubi major erit Dei gloria.


Versus 9: Visio per Noctem

9. ET VISIO PER NOCTEM. — Haec ergo visio fuit somnium a Deo Paulo immissum per angelum. Angelus enim in imaginatione Pauli formavit et pinxit virum habitu Macedonico, ejusque vocem, ut videretur macedonice loqui et dicere: « Transiens in Macedoniam, adjuva nos; » vel certe ipse angelus viri Macedonis speciem et vocem assumpsit. Videtur hic angelus fuisse tutelaris et praeses Macedoniae.

Simili visione S. Franciscus Xaverius cognovit se vocari in Indiam. Visus est enim sibimet saepe per quietem, humeris Indum aliquandiu vectare, adeo gravem, ut ipso pondere fatigatus excitaretur a somno: nimirum hoc praesagium erat gravium aerumnarum et laborum, quos pro Indorum salute subiturus erat. Ita Horatius Tursellinus in Vita Xaverii, lib. I, cap. VIII.

Simili modo ad Africanos, Indicos et Aethiopicos propagandae fidei agones vocatus est Joannes Nunnius, ex illustri Gusmanorum familia oriundus, is qui primus Patriarcha in Aethiopiam destinatus a Pontifice Maximo, multis exantlatis laboribus, magnam suae virtutis veraeque sanctitatis opinionem posteris reliquit. Cum enim annum integrum supplicasset B. Virgini, ut sibi indicaret quis vitae status sibi capessendus foret, in somnis apparuit ei B. Virgo, comitata duobus e Societate Jesu, Petro Fabro scilicet et Francisco Strada, dixitque: « Vis servire Filio meo usque ad defatigationem? » Cui Nunnius: « Omnino, Domina. » « Sequere ergo, ait illa, hos viros. » Mox ille eis obvius factus, in Societatem eorum admitti petiit et impetravit, ac primum in Hispania, deinde in Africa, demum in India pro Christo laboravit usque ad defatigationem. Ita P. Maffeius in Vita S. Ignatii de Loiola, lib. II, cap. VI.

Moraliter: Nota somnia esse indicia vigilantis animi, et virtutis aut vitii. Quae enim in vigilia animus cogitat, agit et frequentat, haec et somniat: naturaliter enim ea noctu recurrunt. Somnium ergo est signum rei amatae, et per frequentem actionem aut meditationem animo penitus insitae et infixae. Quocirca Plutarchus, lib. De Profectu morum, assignans duodecim signa acquisitae virtutis, unum ex Zenone dat ex somniis. Si enim somnies de Deo, de amore Dei, de convertendis animabus, certum est interdiu te crebro de Deo Deique amore et convertendis proximis cogitare, agere et satagere; ac consequenter ardere amore Dei et proximi. Ita Paulus jugiter intentus praedicationi et saluti Gentium, de eadem re somniat. Deus tamen illud somnium ita direxit et attemperavit, ut de Macedonia somniaret, potius quam Galatia, vel Asia, ideoque vir Macedo vocans in Macedoniam ei appareret, quia eo illum destinabat. Idem signum dat S. Augustinus, lib. XII De Genes. ad litter., cap. XV, ubi et addit exemplum Salomonis, qui in somnis petiit sapientiam a Deo, III Reg. III, quia in vigilia crebro eam desiderabat. Idem alibi: « Memores, ait, Domine, mandatorum tuorum, etiam in somnis peccatis resistimus. » Hinc signum est eximiae castitatis, si in somnis nunquam occurrat turpis imaginatio; aut si occurrat, statim ei phantasia resistat, uti fecit S. Franciscus Xaverius resistendo ei usque ad emissionem sanguinis. Sicut enim equi viam saepe a se initam et tritam ineunt etiam dum auriga dormit, sic idem facit sensus, caro et phantasia, etiam dum mens sopita est et ratio dormit. Perinde ergo ac in repentinis secundum habitum operamur, v. g. si tentatio aut periculum occurrat, illico generose eam repellimus, si alias eam soliti simus repellere, sic et in somnis. Nam, ut ait Aristoteles, III Ethic., cap. VIII: « Ars perfecta non deliberat: tam sibi facilis est actus suus. » Vis ergo cum Paulo pia somniare de Deo, Christo, caelo, etc.? Eadem vigilans frequenter et ardenter cogita, ac rumina. Cum enim hujus cogitationis habitum indueris, is quasi naturaliter, etiam noctu, in actum suum sese exercet, praesertim si eam sub somnum renovet eique indormiat.


Versus 10: Statim Quaesivimus Proficisci

10. STATIM QUAESIVIMUS, — scilicet ego Lucas, Paulus, Silas et Timotheus: hic enim adhaesit Paulo, vers. 3, ut per plures magis spargeretur Evangelium. Sic S. Vincentius Ferrerius, sui aevi Paulus, provincias Europae evangelizando obiens, ducebat secum multos sacerdotes et fratres, tum sui Ordinis, tum aliorum, qui eum adjuvarent, ac praesertim poenitentium confessiones exciperent, ait auctor Vitae ejus, lib. II, cap. VII. Solerter notat Baronius et alii Lucam hic loqui in prima persona, dicendo, quaesivimus, ac proinde seipsum comprehendere, cum hactenus locutus sit in tertia persona: unde videri, quod Lucas primum adhaeserit Paulo Troade, indeque individuus fuerit Pauli comes, ut ait S. Hieronymus, lib. De Viris illustr., in Luca, ac proinde deinceps non tam audita, quam visa a se Pauli gesta enarret. Hinc infert Baronius Lucam scripsisse Evangelium anno Christi 58, illo enim Paulus fuit in Achaia et Boeotia (ubi Lucam scripsisse Evangelium asserit S. Hieronymus), non ante.

Verum alii probabilius censent Lucam aliquando abfuisse a Paulo. Primo, quia ab hoc versu deinceps per quatuor capita, scilicet usque ad cap. XX, 5, Lucas mutat personam, et a prima redit ad tertiam. Cum enim hoc cap. mutasset tertiam personam in primam dicendo vers. 10: « Quaesivimus, etc., certi facti quod vocasset nos Deus; » et vers. 11: « Venimus Samothraciam; » et vers. 12: « Eramus autem; » et vers. 13: « Egressi sumus, loquebamur; » et vers. 16: « Euntibus nobis ad orationem, etc., Pythonem obviare nobis; » et vers. 17: « Subsecuta nos, » ut significet se tunc fuisse comitem Pauli: idem tamen sub finem capitis hujus mutat rursum personam primam in tertiam, ut significet se tunc a Paulo abfuisse, idque facit constanter usque ad cap. XX, 5. Unde ait hoc cap., vers. ult., de Paulo et Sila: « Visis fratribus, consolati sunt eos; et profecti sunt. » Et cap. XVII, 1: « Cum autem perambulassent Amphipolim, venerunt Thessalonicam, » etc., quibus evidenter significat se tunc non fuisse in comitatu Pauli. Videtur ergo ab eo abfuisse, usque dum Paulus perambulando regiones, rediit in Graeciam, navigaturus in Syriam, cap. XX, 3; tunc enim Paulus inter alios socios hujus itineris, qui illo versu nominantur, assumpsit et Lucam. Unde de iis, aeque ac de se subdit ibidem Lucas, vers. 5: « Hi cum praecessissent, sustinuerunt nos Troade: nos vero navigavimus post dies azymorum. » Et vers. 15: « Venimus contra Chium: » ac deinceps semper eadem persona prima utitur, ut seipsum includat. In illa ergo ex Graecia in Syriam, indeque Romam navigatione, longa et periculosa, Lucas individuus fuit comes Pauli, non ante. Secundo, quia, esto fuisset Lucas ante comes Pauli firmus et stabilis (quod tamen non liquet), non idcirco firmiter ei adhaesisset. Crebro enim Paulus suos comites alio amandabat, ad Ecclesias a se erectas confirmandas, uti Titum et Lucam amandavit Corinthum, II Cor. VIII, 18; Silam Athenas, Titum in Cretam, Timotheum Ephesum, Erastum in Macedoniam, Act. XIX, 22. Tertio, quia II Cor. VIII, 18, per fratrem cujus laus est in Evangelio, quem Paulus ait se mittere Corinthum, S. Hieronymus, Tertullianus, Anselmus, imo S. Ignatius (quos ibidem citavi) intelligunt S. Lucam. Unde sequitur anno Christi 58 (illo enim scripsit Paulus Epist. II ad Corinth.), vulgatum jam et celebre Lucae Evangelium, ac proinde aliquot annis ante illud a Luca fuisse conscriptum, nimirum inter annum Christi 51, quo Lucas hic coepit adhaerere Paulo, et annum Christi 58, quo illud ore omnium laudari asserit Paulus. Ex dictis sequitur, pluribus annis Lucam a Paulo abfuisse. Ubi nota insignem modestiam S. Lucae, utpote qui nullam sui Evangelii, laborum et opis quam navavit S. Paulo, mentionem facit, cum tamen eam dilaudet Paulus in suis Epistolis. Sua ergo alto premit silentio, ac in gesta Pauli se totum effundit: vice versa Paulus Lucam suum adjutorem vocat et celebrat, epist. ad Philem., vers. 24, ac charissimum nuncupat, Coloss. IV, 14. Et in vinculis Romae agens: « Lucas, inquit, est mecum solus: » cum tamen de aliis suis sociis mox subdat: « Omnes me dereliquerunt: non illis imputetur, » II Timoth. IV, 11 et 16.

PROFICISCI IN MACEDONIAM. — Quam cum descripsisset Plinius, lib. IV, cap. X, subdit: « Haec est Macedonia terrarum imperio potita quondam, haec Asiam, Armeniam, Iberiam, Albaniam, Cappadociam, Syriam, Aegyptum, Taurum, Caucasum transgressa: haec in Bactris, Persis, Medis dominata, toto Oriente possesso. Haec etiam Indiae victrix per vestigia Liberi patris atque Herculis vagata. Haec eadem est Macedonia, cujus uno die Paulus Aemilius Imperator noster 72 urbes direptas vendidit. Tantam differentiam sortis prostitere duo homines. » Hanc nunc S. Paulus Christianus Alexander, et alter Paulus Aemilius, non Romanis, sed Deo et Christo subjecit.


Versus 11: Samothracia et Neapolis

11. SAMOTHRACIAM. — Ita dicta est regio a Samiis et Thracibus vicinis et accolis, vel etiam incolis, teste Diodoro, lib. V, cap. XI. Unde Virgilius, VII Aeneid.:

Threiciamque Samon, quae nunc Samothracia fertur.

NEAPOLIM. — Urbs erat, non in Caria, ut vult Dionysius, sed in confinio Thraciae et Macedoniae contra Thasum insulam. Haec enim, non illa, vicina erat Samothraciae: ita Gagneius, Cajetanus et Arias; Œcumenius ait suo aevo nuncupatam Christopolim.


Versus 12: Philippi, Prima Partis Macedoniae Civitas

12. PHILIPPOS. — Ita dicta est urbs a Philippo, patre Alexandri Magni, qui eam instauravit; conversa est ad Christum a S. Paulo.

QUAE EST PRIMA PARTIS MACEDONIAE CIVITAS. — « Partis, » id est primo, regionis vel provinciae. Secundo, proprie « partis, » id est portionis illius Macedoniae, quae e Thracia et Samothrace (unde veniebat Paulus) venientibus occurrebat. Ampla enim erat Macedonia, aliasque habebat urbes aliis provinciis conterminas. Tertio, μέρος, id est pars, sumitur pro principio. Sic sumit Virgilius, VII Aeneid.:

Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.

Ita Budaeus in Comment. linguae Graecae; q. d. Philippi est prima civitas principii Macedoniae, sive a qua incipit et principium capit Macedonia. Ita Syrus vertit, quae est principium Macedoniae; et Erasmus, quae est in prima parte Macedoniae. Unde quis suspicari posset, in Nostro pro prima, legendum primae: quae est primae partis Macedoniae civitas, sic enim sensus est clarus; verum exemplaria Bibliorum Graeca et Latina constanter habent prima. Quarto, ergo planus sensus est hic, q. d. Philippi est prima civitas in confinio Thraciae, quae ad partem, id est sortem et ditionem Macedoniae pertinet; aliae enim ulteriores pertinent ad partem, id est ad sortem, jus et ditionem Thraciae; imo Philipporum urbis pars una ad Thraciam, pars altera eaque potior ad Macedoniam pertinebat.

COLONIA — Romanorum, ut patet vers. 21, ideoque jure Romanorum civium gaudens, sicut nobilis Ubiorum civitas Belgio vicina, dicta est Colonia Agrippina, quia Agrippina, uxor Claudii Imperatoris et mater Neronis, eo coloniam Romanorum deduci curavit. Coloni enim dicebantur cives Romani ad aliquam urbem habitandam missi, qui non propriis, sed populi Romani legibus vivebant, ait Cicero, lib. III De Natura deorum. Porro colonias ducebant Romani, tum ad exonerandam urbem populis frequentem, eorum redundantiam alio deducendo; tum ad alendos pauperes urbis: his enim alibi agrorum particulas distribuere solebant; etiam ad solvenda militum stipendia, vel praemia conferenda; praecipue ut Romanorum jura et imperium in iis locis, ad quae mittebantur, tuerentur. Ita Cicero, in De Lege Agraria: « Majores nostri, inquit, colonias sic idoneis in locis contra suspicionem periculi collocaverunt, ut esse non oppida Italiae, sed propugnacula imperii viderentur. » Et pro Fonteio loquens de provincia Galliae: « In eadem provincia est Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula populi Romani ac propugnaculum, istis ipsis nationibus oppositum et objectum. » Colonia etiam dicebatur urbs quae jure et privilegiis coloniae donata erat, etiamsi non esset ex coloniis aliunde missis formata.

CONFERENTES. — Ita legunt Romana, id est disserentes, disputantes: Graece enim est διατρίβοντες; unde Scholasticae disputationes vocantur diatribae, idque probat Erasmus. Alii legunt consistentes; unde Vatablus et Pagninus vertunt, commorantes. Hoc enim quoque significat Graecum διατρίβοντες. Eodem res redit. Nec enim commoratio Pauli fuit otiosa, sed intenta ad disputandum et praedicandum.


Versus 13: Ubi Videbatur Oratio Esse

13. UBI VIDEBATUR ORATIO ESSE. — Graecum προσευχή significat et orationem, et oratorium, sive locum orationis (ut vertit Syrus), puta synagogam: haec enim Judaeis erat locus orandi et praedicandi. Unde et Paulus in eo praedicare coepit. Talia loca extra civitates crebro habuisse Judaeos et Samaritas, tradit Epiphanius, haeresi 80. Sic Philo ad Caium, Judaeorum Synagogas vocat proseuchas. Et Juvenalis, satyra 3: « Ede ubi consistas, in qua te quaero proseucha. » Sic coenatio vocatur coenaculum, in quo fit coenatio; ambulatio vocatur ambulacrum, in quo ipsa fit; coetus, consilium et Ecclesia vocatur locus, in quo fit coetus et congregatio populi vel consiliariorum. Unde liquet locum hunc orationis fuisse Judaeorum, praesertim quia eo convenit Lydia, quae colebat Deum, ut dicitur vers. 10. Salmeron tamen censet fuisse idolium, ubi Gentes suos deos colebant et invocabant.


Versus 14: Quaedam Mulier Nomine Lydia

14. NOMINE LYDIA. — Censent aliqui Lydiam dictam, quia oriunda erat e Lydia provincia, cujus rex fuit Croesus tempore Cyri. Favet quod scribit Plinius, lib. VII, cap. LVI, « Lydos Sardibus primos rationem invenisse lanas purpuras inficiendi. » Verum obstat to nomine. Nomen ergo proprium erat Lydia, non cognomen a patria. Adde, cognomina non sumi a provinciis tam amplis, ut regna sint, qualis erat Lydia: potius ab urbe dicenda erat Thyatirena. Lydia Sanctorum catalogo ascripta est in Martyrol. die 3 augusti.

PURPURARIA. — Aliqui ita dictam censent, quod purpura vestiretur, utpote nobilis et prognata e stemmate regio: regum enim est purpura. Alii, quod purpuram tingeret. Verum Graece est πορφυρόπωλις, id est purpurae venditrix, quales solent esse divites: imo opes et gloria Tyri consistebant in conficienda et vendenda purpura, uti dixi Isaiae XXIII.

CIVITATIS THYATIRENORUM. — Civitas est Lydiae, de qua dixi Apoc. I, 18; ex ea ergo oriunda erat Lydia.

COLENS DEUM. — Lydia erat Gentilis: cognovit ergo et coluit Deum vel lumine naturae, ex creatione et gubernatione universi; vel ex institutione majorum, vel ex familiaritate cum Judaeis, uti et Cornelius Centurio, Actor. x. Unde Lyranus, Hugo, Glossa et Carthusianus censent eam fuisse proselytam.

CUJUS DOMINUS APERUIT COR, — puta illuminavit intellectum et movit voluntatem ejus, ut intenderet iis quae dicebantur a Paulo, eaque vera esse intelligeret; itaque Christum cognosceret et diligeret. Oret praedicator, ut Deus auditorum corda aperiat: idem orent auditores, si fructum ex concione referre cupiunt.


Versus 15: Si Judicastis Me Fidelem Domino

15. SI JUDICASTIS ME FIDELEM DOMINO. — « Si, » id est quia, q. d. Quia censuistis me dignam baptismo et fide Christiana, quia me fecistis fidelem et Christianam, divertite ad me, ut ego vestro alloquio, et vos mea hospitalitate gaudeatis. Nec enim decet Christianos, praesertim Apostolos, nisi apud Christianos hospitari.

ET COEGIT NOS. — Hinc colligit S. Gregorius, hom. 23 in Evang., quod peregrini ad hospitium non solum invitandi sint, sed etiam trahendi. Et S. Ambrosius, lib. I De Abraham, a Christianis, praesertim Episcopis, requirit ut praesto sint advenientibus, occurrant obviam, itinera explorent, adsint non quaerentibus, rapiant praetergredientes, uti fecit Abraham. Sic et discipuli duo coegerunt Christum secum divertere in Emmaus, ideoque eum in fractione panis agnoscere meruerunt, Lucae xxiv, 29.


Versus 16: Habentem Spiritum Pythonem

16. AD ORATIONEM: — ad locum orationis, ad proseucham, uti dixi vers. 13.

HABENTEM SPIRITUM PYTHONEM. — Syrus, spiritum divinationis, puta daemonem familiarem, imo obsidentem, ait Cajetanus et Hugo (nam Paulus illum ex ea expulit), qui de futuris oracula reddebat. Apollo enim cognominatus est Pythius, vel a dracone Pythone, quem in Delo occidit, vel a πυνθάνεσθαι, id est consulere, puta a dandis responsis et oraculis. Inde spiritus ille quo afflati praedicebant futura, Pytho vocari coeptus est. Inde etiam πύθιοι dicebantur, qui Delphos ad consulenda oracula mittebantur, qui publice cum regibus cibaria habebant et vescebantur una, teste Herodoto, lib. VI. Vide dicta Isaiae VIII, 19.


Versus 17: Isti Homines Servi Dei Excelsi Sunt

17. ISTI HOMINES SERVI DEI EXCELSI SUNT. — Non ait, « Jesu Christi, » quia hic illi exosus est, utpote qui eum regno suo dispoliavit. Dixit hoc daemon per puellam, vel coactus a Deo: ita Beda, Glossa, Hugo et Dionysius; vel sponte, ut hac arte ad se plures pelliceret, quasi qui spiritus esset divinus, utpote servos Dei indicans et dilaudans: ita S. Chrysostomus, Œcumenius, Lyranus et Cajetanus. Addit S. Chrysostomus, ut Paulum adulando sibi conciliaret, ne se a puella expelleret, eumque laudando titillaret et ad vanam gloriam incitaret. Verum potior causa petenda videtur ex eventu, quem daemon sagacissimus uti praevidebat, ita et malitiosissimus intendebat: nimirum praevidebat Paulum non laturum hasce suas voces, sed eum expulsurum, se vero libenter cessurum, ut heros Pythonissae jam privatus suo divinationis quaestu accenderet in Paulum, ut eum male mulctarent vel occiderent. Pauli enim caput petebat diabolus, ut ejus praedicationem et conversionem Gentium inhiberet; ita factum est: nam Paulus ab eis captus, flagellatus et incarceratus est. Sciebat enim, si Paulum perderet, se plurimos perditurum.


Versus 18: Dolens Autem Paulus

18. DOLENS AUTEM PAULUS, — tum puellae miseriam, tum diaboli fraudem, qui divinando populos ad se et ad magicas artes attrahebat. Graece pro dolens est διαπονηθεὶς, id est moleste ferens et indignans; Erasmus, taedio affectus. Noluit hanc laudem et hoc testimonium recipere a diabolo Paulus, tum ut ostenderet eum patrem esse mendacii, et verum subinde dicere, ut deinceps mentienti credatur; tum ut ostenderet omnem cum diabolo communicationem nobis esse interdictam: « Nam beneficia ejus omnibus sunt nocentiora vulneribus, » ait S. Leo, serm. 19 De Passione. « Dum enim beneficia praestat, magis nocet, » ait S. Augustinus, lib. VIII De Civit., cap. XXIV.


Versus 19: Ad Principes

19. AD PRINCIPES. — Syrus, ad primores civitatis, inter quos multi erant e Magistratu: Magistratui enim puniendum obtulerunt Paulum.


Versus 20: Cum Sint Judaei

20. CUM SINT JUDAEI. — Conflant invidiam Paulo: Judaei enim Romanis et aliis Gentibus erant exosi ob fidei singularitatem, separationem et morum dissimilitudinem. Idem odium in Christianos, quasi e Judaeis oriundos, derivarunt, ut patet ex Tertulliano, Apolog. cap. VII, ac ex Apologiis Aristidis, Quadrati, Athenagorae, Justini et aliorum illius aevi.


Versus 21: Annuntiant Morem

21. ANNUNTIANT MOREM,ἔθη, id est mores, instituta, puta novam fidem et religionem, novum modum vivendi, novum novi Dei cultum.

CUM SIMUS ROMANI, — puta coloni Romanorum, ac proinde eorum jure viventes. Romani enim sanxerant, ne quis Deus admitteretur, nisi quem Senatus approbasset. Unde cum Tiberius Caesar, auditis miraculis Christi, vellet eum inter deos referre, Senatus restitit, eo quod se prius non consuluisset, teste Eusebio, lib. II Histor., cap. II.


Versus 22: Scissis Tunicis Eorum

22. SCISSIS TUNICIS EORUM, — Pauli et Silae. Id fecerunt tum ad execrationem sceleris, quod scilicet deorum cultum abolere et novum Deum statuere satagerent; tum ut eos notarent ignominia; tum ut eos nudarent ad flagellationem, quae mox secuta est. Aliter Tigurina et Clarius; vertunt enim, « scissis tunicis suis, » pro αὐτῶν legentes αὐτῶν, quasi magistratus non Pauli, sed suas tunicas sciderint, in detestationem auditae blasphemiae et novae religionis quam praedicabat Paulus. Hanc enim ipsi superstitiosam et blasphemam impiamque censebant.


Versus 23: Multas Plagas Eis Imposuissent

23. ET CUM MULTAS PLAGAS EIS IMPOSUISSENT, — per virgarum flagellationem. Unde Syrus vertit, et cum multum eos flagellassent. Alii, praeter virgas, putant Paulum et Silam partim a populo furente, partim a lictoribus, fustibus et pugnis fuisse appetitos: hisce enim proprie plagae infliguntur. Praeclare S. Chrysostomus hic, sub finem hom. 39: « Paulus, inquit, verberabatur, et nihil dicebat. Hunc et nos imitemur. Referiamus persequentes mansuetudine, silentio, longanimitate. Difficiliora sunt haec vulnera: major plaga et onerosior. Gravius enim est percutere animam quam corpus. Multos percutimus, sed ut amici, et delectantur; sed quem percusseris cum contumelia, quoniam cor tetigisti, valde contristasti. Ita magis cor illorum percutimus. Quod autem mititas magis verberet quam temeritas, age demonstremus, » etc. Idem, hom. 6 De Laudibus S. Pauli, docet Paulum eidem cui nos infirmitati carnis subjacuisse, sed eam virtute transcendisse: « Non enim, inquit, habere naturam infirmitatibus subditam, sed servire infirmitatibus, criminosum est; ut merito magnus ille habeatur atque mirabilis, qui imbecillitatem naturae voluntatis virtute superavit, et hoc ipso ostendit, quanta sit liberae voluntatis potestas, obstruitque ora dicentium: Cur non natura boni facti sumus, nec cum ipsa virtute progeniti? Quid enim refert natura esse, quod potes effici voluntate? Imo sequitur. » Et mox: « Paulus, inquit, fuit statua virtutis, qui bona voluntatis in naturae firmitatem certavit adducere. Dolebat quidem ille corpus, sed non inferior incorporeis potestatibus, ipsos contemnebat dolores. Quando enim dicit: Mundo crucifixus sum, quid aliud videtur dicere, quam quod etiam ex corpore ipso animi virtute migraverit? »


Versus 24: Strinxit Ligno

24. STRINXIT LIGNO, — numella, vel cippo, cui seorsim singuli inserebantur.


Versus 25: Media Nocte Paulus et Silas, Orantes, Laudabant Deum

25. MEDIA AUTEM NOCTE PAULUS ET SILAS, ORANTES, LAUDABANT DEUM. — Vide hic Pauli et Silae in flagellatione et incarceratione constantiam et laetitiam, qua exultantes Deo quasi pro ingenti dono gratias agunt. Idem fecerunt olim Martyres. Rursum, quam brevis somni fuerit Paulus, scilicet dormivit usque ad mediam noctem. Tertio, eum solitum media nocte consurgere ad orationem, instar Davidis dicentis, Psalm. CXVIII, 62: « Media nocte surgebam ad confitendum tibi; » et Isaiae, cap. XXVI, 6: « Anima mea desideravit te in nocte. » Hinc fideles olim media nocte solebant ad orationem surgere, tum quia sub id tempus natus est Christus, aeque ac passus; tum quia credebant Christum noctu venturum ad judicium, inquit Lactantius, lib. VII, cap. IX. « Quocirca, inquit Clemens Alexandrinus, II Paedag., cap. IX, saepe noctu e lecto surgendum est, Deusque laudandus: beati enim, qui in ipsum vigilarunt, seipsos assimilantes angelis, quos nos ἐγρηγόρους, id est vigilantes, vocamus. » Idem, exemplo Pauli hoc loco, faciendum esse docet S. Basilius, in Reg., interrog. 37, et S. Hieronymus, ad Demetriadem, post alias diurnas orandi horas: « Ad vesperam, inquit, media nocte et mane semper est exercendum. » Quin et Plinius de Christianis apud se accusatis ita scribit ad Trajanum, lib. X, epist. 77: « Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae, vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo, quasi Deo, dicere secum invicem. » Unde liquet non tantum Clericos, sed et laicos olim noctu ad orationem et hymnos convenisse. Atque hinc orti sunt Nocturni, quos quotidie legimus in Officio Ecclesiastico, idque exemplo Pauli et Silae, qui ὕμνουν, id est hymnizabant, hymnos dicebant, ait Lucas. Unde Ecclesia in hymno feriae IV ad Matutinum, sic canit: « Mentes manusque tollimus, / Propheta sicut noctibus / Nobis gerendum praecipit, / Paulusque gestis censuit. » Hinc et S. Hieronymus Eustochio scribit et praescribit dicens: « Esto cicada noctium. » Noctu enim canit cicada. Ita Vincentius Ferrerius, S. Petrus Martyr, Ordinis Praedicatorum, S. Xaverius aliique viri Apostolici per diem praedicabant, noctu orabant, exemplo Christi qui « erat pernoctans in oratione Dei, » Luc. VI. Plura vide apud Cassianum, lib. II; Francolinum, lib. De Horis Canon., cap. II; Baronium hic, et in Martyrol., ad diem 5 januarii.


Versus 26: Subito Terrae Motus Factus Est Magnus

26. SUBITO VERO TERRAE MOTUS FACTUS EST MAGNUS. — Ut eo ostenderet Deus, se preces Pauli et Silae exaudisse, eorumque curam gerere, seque eos e carcere liberaturum, ac pro eis terram omniaque elementa concussurum, si opus esset. Vide dicta cap. IX, vers. 31. Hic terrae motus videtur fuisse non tantum in carcere, sed etiam in urbe: eo enim territus Magistratus, illico jussit eos dimitti.

UNIVERSORUM VINCULA SOLUTA SUNT, — vel vi terrae motus, vel potius operatione secreta Angeli: nemo tamen effugit, quia perculsi erant omnes, adeoque non advertebant incarcerati se vinculis esse solutos, ait Chrysostomus.


Versus 27: Custos Carceris

27. CUSTOS CARCERIS. — Œcumenius censet hunc custodem fuisse Stephanum, cujus se domum baptizasse scribit Paulus, I Cor. I, 16, quemque inter primitias Achaiae commemorat ibidem, cap. ult., vers. 15. Sed obstat quod haec Philippis sint gesta in Macedonia, non in Achaia; nisi dicas custodem hunc oriundum ex Achaia, migrasse Philippos, ibique conversum a Paulo, rediisse Corinthum in Achaia.


Versus 29: Introgressus Est

29. INTROGRESSUS EST,εἰσπηδήσας, id est, ut Tigurina et Pagninus, irrupit, insiliit.


Versus 30: Quid Me Oportet Facere ut Salvus Fiam?

30. QUID ME OPORTET FACERE? — Conversus est hic custos per terrae motum, quodque Paulus et Silas soluti vinculis, in iis tamen perstitissent laudantes Deum; inde enim videbat Deum pro Paulo et Sila, quasi legatis suis pugnare.


Versus 31: Crede in Dominum Jesum

31. CREDE IN DOMINUM JESUM. — Multa alia credenda erant de Patre et Spiritu Sancto, de Ecclesia aliisque Symboli articulis, quae proinde sigillatim ei exposuit Paulus, vers. 32; sed horum omnium caput et summa erat fides in Christum: haec enim includit et docet cetera omnia. Fides enim Christiana credit traditque Symbolum Apostolorum, quo reliqua credenda continentur.


Versus 35: Dimitte Homines Illos

35. DIMITTE HOMINES ILLOS, — Magistratus praecipitarat sententiam contra Paulum et Silam: unde rediens ad se, et causa melius examinata, nimirum quod ob pulsum a muliere Pythonem daemonem, id est ob beneficium in eam totamque urbem collatum, eum tam male excepisset; forte etiam sentiens, vel a custode per nuntium edoctus de miraculo terrae motus, Paulique innocentia et laetitia, quodque a Deo solutis vinculis, carcere egredi noluisset, eum illico jussit dimitti, Deo ad id ipsum impellente, ne praedicationis Pauli cursus inhiberetur: ita Lyranus, Hugo et Dionysius. Unde quidam Graeci codices addunt: « Die autem facto, convenerunt Magistratus in concilium, et memores terrae motum factum, timuerunt ac miserunt lictores; » quae verba significant terrae motum non tantum fuisse in carcere, sed per totam urbem, uti dixi vers. 26.


Versus 37: Indemnatos, Homines Romanos

37. INDEMNATOS. — Taxat injustitiam Magistratus, quod praecipitarit tam sententiam quam poenam causa inaudita. Syrus vertit, innocentes.

HOMINES ROMANOS. — In Pandect., leg. V, tit. 26, lege Julia, de vi publica damnatur, qui civem Romanum ante ad populum, nunc ad Imperatorem appellantem, necarit, torserit, verberarit, in vincula duci jusserit. Exaggerat Cicero, actione 5 in Verrem, quod Gavium, civem Romanum, Verres flagellarit. « Nec ulla vox alia, inquit, istius miseri inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur, nisi haec: 'Civis Romanus sum.' » Recens erat Rhodiorum exemplum, qui cum peccassent in aliquos Romanos cives, Claudius eos libertate plane privavit, uti narrat Dio, lib. LX. Antiquo enim jure Romanorum nefas erat civem Romanum subjicere flagellis, seu virgis. Id primum statuit lata lege Valerius Publicola apud Valerium Maximum, lib. IV, cap. I. Idipsum confirmatum est lege Porcia et lege Sempronia, teste Cicerone pro Rabirio. Vide Sigonium, lib. I De Antiq. Jur. Roman., cap. VI.

NON ITA, SED VENIANT, ET IPSI NOS EJICIANT,ἐξαγαγέτωσαν, id est educant. Hinc patet Paulum post cibum in domo custodis sumptum rediisse ad carcerem, ut ibi eum Magistratus inveniret, et innocentem pronuntiaret et dimitteret. Vide hic magnanimitatem Pauli, qua carcere egredi non vult nisi Magistratus sententiam ferat de ejus innocentia, idque publice. Simili consilio Socrates noluit e carcere fugere, ne illa fuga reum potius se convinceret, quam innocentem, ait Plato in Critone. Idem eadem causa et virtute fecit Ignatius, fundator Societatis nostrae. Lege Ribadeneiram, lib. II Vitae ejus, cap. XIV. Sapienter Melania, a praeside Palaestinae incarcerata, ut ab ea aurum, quod copiose in monasteria erogabat, exprimeret: « Ego, ait, illius fui filia, hujus vero uxor, qui in terra fuit genere clarus, nunc autem sum Christi ancilla. Neque meum vilem habitum despexeris: possum enim me, si velim, extollere: ne ergo forte ignorans in crimen aliquod incidas, quaenam sum tibi declaravi. » Additque documentum: « Oportet enim adversus stolidos, tanquam cane et accipitre uti animi elatione, et in tempore superbiae in ipsos immittere. Tunc judex se excusavit, et eam adoravit, et jussit eam absque ullo impedimento cum sanctis viris versari: » ita Palladius in Lausiaca, cap. CXVII. Hac de causa Paulus subinde animos, quin et iram assumpsit. Ira enim est cos virtutis. « Iram, inquit Chrysostomus, hom. 6 De Laudibus S. Pauli, Deus creator nobis inseruit, ut dormientes atque resolutas animas ab inertia ac desidia suscitaret. Quasi enim gladio aciem, ita menti nostrae irae acumen imposuit, ut eo cum oportet utamur. Propterea igitur et Paulus hoc saepe usus est affectu, et modeste loquentibus erat melior iratus, cum tempore omnia faciens opportuno pro lucro et commodo praedicandi. »


Versus 39: Deprecati Sunt Eos

39. DEPRECATI SUNT EOS. — Ecce Paulus suos judices facit sibi supplices. Unde Gagneius et Dionysius: « Veniam, inquiunt, deprecati sunt pro injuria violatoque jure civilitatis Romanae. » Graeci codices nonnulli addunt Magistratum venisse cum amicis, ac dixisse: « Ignoravimus statum vestrum, et quod estis justi. Et educentes eos rogaverunt dicentes: Exite ex hac urbe, ne forte rursus irruant in vos et vociferentur contra vos. »


Versus 40: Introierunt ad Lydiam et Visis Fratribus

40. INTROIERUNT AD LYDIAM, — purpurariam, cap. V, vers. 14, moestam et orantem pro Pauli liberatione.

ET VISIS FRATRIBUS, — Luca, Timotheo, et si qui alii socii erant Pauli; solus enim Paulus et Silas incarcerati fuerant. Unde pro eo sollicitus erat Lucas et Timotheus. Hinc Paulus consolatus est eos, narrando terrae motum et cetera quae Deus in carcere pro se operatus erat ad gloriam Christi. Unde quidam Graeci codices addunt: « Narraverunt quaecumque fecit Dominus illis. » Nam Philippis hac vice Paulus tantum legitur convertisse Lydiam et custodem carceris; sed hi sparserunt in alios fidei semen. Unde ad eos scripsit postmodum Paulus epistolam ad Philippenses, zelo et desiderio martyrii ardentem.

Moraliter, discamus a Paulo eadem alacritate et contentione praedicare paucis ac multis, pauperibus ac nobilibus, feminis et pueris ac viris. Idem dico de doctrina, audiendis confessionibus, catechesi et quavis alia occupatione ac labore.

Esto enim initio parvus sit fructus, Deus tamen suo tempore inde majorem eliciet. Ad magna non scanditur nisi per parva: ab iis ergo inchoandum tendenti ad magna. Vide dicta Zachar. IV, 10.

Debile principium melior fortuna sequetur.