Cornelius a Lapide

Actus Apostolorum XVII


Index


Synopsis Capitis

Philippis exiens Paulus contendit Thessalonicam, ubi multos convertit; sed Judaeis eum persequentibus abiit Beroeam, inde Athenas: ubi ex ara Ignoto Deo dicata, demonstrans hunc Deum esse Christum, multos ad eius fidem traduxit, ac inter eos Dionysium Areopagitam.


Textus Vulgatae: Actus 17:1-34

1. Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judaeorum. 2. Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis, 3. adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis. 4. Et quidam ex eis crediderunt, et adjuncti sunt Paulo et Silae, et de colentibus Gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucae. 5. Zelantes autem Judaei assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem; et assistentes domui Jasonis, quaerebant eos producere in populum. 6. Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes: Quoniam hi, qui urbem concitant, et huc venerunt, 7. quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum. 8. Concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec. 9. Et accepta satisfactione a Jasone, et a ceteris, dimiserunt eos. 10. Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam. Qui cum venissent, in synagogam Judaeorum introierunt. 11. Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent. 12. Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum Gentilium honestarum, et viri non pauci. 13. Cum autem cognovissent in Thessalonica Judaei, quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc, commoventes et turbantes multitudinem. 14. Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. 15. Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum, ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt. 16. Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatriae deditam civitatem. 17. Disputabat igitur in synagoga cum Judaeis, et colentibus, et in foro, per omnes dies, ad eos qui aderant. 18. Quidam autem Epicurei et Stoici Philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis. 19. Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina? 20. Nova enim quaedam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint haec esse. 21. (Athenienses autem omnes, et advenae hospites, ad nihil aliud vacabant, nisi aut dicere, aut audire aliquid novi.) 22. Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait: Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video. 23. Praeteriens enim et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. 24. Deus, qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt, hic coeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat, 25. nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia: 26. fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum, 27. quaerere Deum, si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. 28. In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus; sicut et quidam vestrorum poetarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus. 29. Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturae artis et cogitationis hominis, divinum esse simile. 30. Et tempora quidem hujus ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique poenitentiam agant, 31. eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in aequitate, in viro, in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis. 32. Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum. 33. Sic Paulus exivit de medio eorum. 34. Quidam vero viri adhaerentes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.


Versus 1: Cum Autem Perambulassent Amphipolim

1. CUM AUTEM PERAMBULASSENT AMPHIPOLIM. — Civitas est Macedoniae vel Thraciae, vicina Philippis: ita dicta, quod aquis undequaque sit circumdata, isthmo tantum terrae cohaerens; ita Pollux, lib. IX. Haec Philippo Macedoni et Atheniensibus bellorum causam dedit. Hanc Brasidas, Lacedaemoniorum dux, bello Peloponnesiaco occupavit: ita Thucydides, lib. IV.

APOLLONIAM. — Haec vicina est Thessalonicae. Aliae enim plures alibi fuerunt urbes eodem nomine.

THESSALONICAM. — Haec prima, vel inter primas fuit Macedoniae civitas, ita dicta a νίκη, id est victoria, quam de Thessalis ibidem obtinuit Philippus, Macedonum rex. Nunc per aphaeresin Salonica vocatur, in qua Judaei habent synagogam, typographiam, imo dominium: ita Strabo, lib. VII, et Stephanus, lib. De Urbibus.


Versus 2: Secundum Consuetudinem; Disserebat Eis de Scripturis

2. SECUNDUM CONSUETUDINEM. — Consueverat enim Paulus, ait Chrysostomus, ubique primo adire synagogas Judaeorum, ibique praedicare, etiamsi saepius ab eis offensus, expulsus et lapidatus, ut constantem in suam gentem amorem ostenderet bonumque pro malo redderet; itaque multos ex eis converteret, reliquos nolentes converti faceret inexcusabiles, ne, si primo Gentibus praedicaret, Judaei praetendere vel objicere possent ipsum non annuntiare verum Messiam, eo quod hic promissus esset Judaeis, non Gentibus.

DISSEREBAT EIS DE SCRIPTURIS,ἀπὸ τῶν γραφῶν, id est e Scripturis: ita Tigurina et Pagninus. E Scripturis enim probat Jesum Christum esse Messiam et Salvatorem mundi, cujus fide omnes justificari et salvari debeant. Melius et nervosius vertit Noster, "de Scripturis." Solebant enim Judaei in Synagogis non aliud tractare quam Scripturas: unde si Paulus aliud tractasset, ac praesertim directe et expresse egisset de Christo crucifixo, explosissent eum Judaei. Thema ergo Pauli erat Scriptura, sed ita, ut ex ea opportunis locis semper ingereret et insinuaret Christum, uti sequitur. Ubi nota solertiam et dexteritatem Pauli, qua Christum artificiose, quasi aliud agens, Judaeis invitis et Christum aversantibus insinuat et praedicat. Idem faciendum est iis qui venantur animas vitiis immersas, et sermonem omnem de virtute abhorrentes, ut primo de aliis rebus, quas illis gratas esse sciunt, sermonem faciant, deinde latenter ad vitia et virtutes descendant.

Noster fundator S. Ignatius hoc suis dabat axioma: « Ingredimini cum eo quod est illorum, sed exite cum vestro; » significans initio nos hominibus saecularibus accommodare debere et omnibus omnia fieri, ut omnes lucrifaciamus, ac tandem virtutem, quam intendimus, eis persuadeamus. Ita venatores avium et ferarum, ac piscatores piscium, eis escam objiciunt, sed sub esca retia et hamos abscondunt, quibus eos illaqueant et capiunt: idem faciat venator et piscator animalium rationalium, quae instar ferarum et piscium viventia, terrenis inhiant.

Ita S. Barlaam Eremita, fingens se gemmarium gemmamque afferre eximii splendoris et valoris (puta fidem Evangelicam), aditum sibi patefecit, convertitque Josaphat, regis Indiae filium, uti refert Damascenus in eorum Historia.

Ita S. Abrahamus neptem suam Mariam lapsam in fornicationem, fingens se mercatorem, reduxit in viam salutis, uti refert S. Ephrem in eius Vita.

Ita in Vita Astionis Martyris legimus, Vigilantium parentes adhuc Gentiles de Astione filio perquirentes mortem ejus celasse, dixisseque eum vivere in regione fortium, puta in coelo, itaque eos consolatum esse, ac tandem dextre martyrium ejus nobile enarrasse eosque ad Christum convertisse.

Ita S. Xaverius a concubinariis avellebat concubinas, insinuans se in eorum amicitiam, et nunc unam, nunc alteram alio praetextu eis adimens, donec ad unam omnes adimeret. Lege Tursellinum in eius Vita, lib. VI, cap. X sub finem.


Versus 3: Adaperiens et Insinuans; Hic Est Jesus Christus

3. ADAPERIENS, — q. d. Sensim et opportune aperiens eis Christum in Scripturis latentem, et ex iis ostendens Christum debuisse pati et crucifigi.

ET INSINUANSπαρατιθέμενος, id est proponens, explicans, ostendens; Pagninus et Tigurina, allegans; alii, componens et conferens gesta et passiones Christi cum verbis Prophetarum, qui illa ipsa praedixerunt, sed occultius et obscurius. Noster solertius et profundius vertit, « insinuans, » ob causam jam dictam: forte etiam legit παρεντιθέμενος, id est inferens, interjiciens, obiter et quasi per parenthesin insinuans. Sic S. Petrus, Epist. I, cap. V, vers. 5, ait: « Omnes autem invicem humilitatem insinuate, » id est in sinum immittite quasi occulte et aliud agendo, utpote invitis et reluctantibus. Sic Rhetores utuntur insinuatione, praesertim in re odiosa, ut judicum, vel auditorum animos aversos sibi concilient, et quasi aperiant, de qua Cicero, lib. I De Invent.: « Insinuatio, ait, est oratio quadam dissimulatione et circuitione obscure subiens auditoris animum. » Et ut Servius, in XI Aeneid.: « Est callidus et subtilis aditus ad persuadendum. » Sic insinuare se in amicitiam alterius dicitur is qui non recta, sed per quosdam sinus et diverticula latenter in amicitiam ingreditur, et quasi irrepit.

ET QUIA HIC EST JESUS CHRISTUS QUEM, etc., — q. d. Quia hic scilicet Christus, ita celebratus in Scripturis et exspectatus a Patribus, non est alius quam Jesus Christus, quem ego annuntio vobis. Aut, ut Graeca: « Quia hic est Christus, » nimirum « hic Jesus quem ego annuntio vobis. » Judaei enim negant Jesum esse Christum, sive Messiam, quem dicunt venturum in fine mundi. Alii ex eis fingunt duos Christos: unum pauperem, patientem et afflictum, et hunc esse nostrum: unde R. Jacob, in Collectaneis e Thalmud, dicit quod Christus hic sederat Romae inter pauperes, miser et dolens (uti refert Lyranus, lib. Contra Judaeos); alterum nobilem et splendidum instar Salomonis; hunc fore Messiam Judaeorum, et venturum in fine mundi. Ita ludiones isti nugantur, aut somniant, cum ex adverso Scripturae, veteres Rabini, et Patres omnes, unum tantum commemorant Messiam, sive Christum, scilicet Jesum a Judaeis crucifixum.


Versus 4: Et Quidam ex Eis Crediderunt

4. ET QUIDAM EX EIS (Judaeis, et de quibus sermo praecessit) CREDIDERUNT, etc., ET DE COLENTIBUS, GENTILIBUSQUE MULTITUDO MAGNA. — « Colentes » hic vocantur proselyti, puta Gentiles ad Judaismum conversi: opponuntur enim Judaeis gente et genere, ac Gentilibus in gentilismo viventibus. Dicit ergo ex Judaeis aliquos fuisse conversos, ex proselytis vero et Gentilibus multos: ita Beda, Hugo, Glossa, Lyranus et Carthusianus. Graeci codices et Syrus faciunt hunc versum bimembrem, non trimembrem: eosdem enim faciunt Gentiles et colentes. Sic enim habent: « Et de colentibus Gentilibus multitudo magna, » ut colentes vocentur pii et religiosi Gentiles unum Deum colentes. Unde Syrus vertit, multique ex Graecis illis qui timebant Deum. Quocirca Apostolus postea scribens ad Thessalon., eorum in credendo promptitudinem, alacritatem et constantiam dilaudat. Sic enim scribit, I Thessal. I et II: « Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed in virtute et Spiritu Sancto, et plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos. Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti, ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia, » etc. Vide ibi dicta.


Versus 5: Zelantes Autem Judaei; Viros Quosdam Malos de Vulgo; Assistentes Domui Jasonis; Quaerebant Eos Producere in Populum

5. ZELANTES AUTEM JUDAEI, — « increduli, » ut addunt Graeca; et, ut Syrus, scelerati. Vide Paulum Judaeorum horum zelum, invidiam et pravitatem describentem, I Thessal. II, 14 et seq.

ASSUMENTESQUE DE VULGO VIROS QUOSDAM MALOS. — Pro "de vulgo," Graece est τῶν ἀγοραίων, id est ex circumforaneis: ita Tigurina et Erasmus. Porro circumforaneos vocat eos qui in foro versari solent, ait Vatablus, quos proinde Pagninus vocat forenses, quales sunt vendentes et ementes, ad haec bajuli, homines inertes et otiosi, item pauperes qui herum quaerunt suamque operam ad omne vel fas vel nefas offerunt, quales multi sunt e vulgo in civitatibus amplis, uti erat Thessalonica. Nam, ut ait Sallustius in Jugurtha: « Egentissimo omnia cum pretio honesta videntur. » Et Silius Italicus, lib. XIII: « Sceleri proclivis egestas. » Divinius vero Salomon, Prov. XXX, 9: « Mendicitatem, inquit, ne dederis mihi, ne egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei. »

Porro multi Thessalonicae erant inertes et otiosi, inde pauperes, inde inquieti, turbulenti, rapaces et fures. Quare hanc eorum inertiam otiumque acriter castigat Apostolus, II Thessal. III, 7 et seq. Praeclare Diogenes Cynicus, apud Laertium, lib. VI, « Otiosorum negotium dicebat esse amorem et cupiditatem; » quod hic affectus potissimum occupet otio deditos. Ita enim fit ut, dum otio indulgent, in rem negotiosissimam, qualis est cupiditas et desiderium rei alienae incidant. Et Appius Claudius, teste Valerio Maximo, dicebat « longe melius populo Romano committi negotium quam otium; » quia turba bellis excitatur ad virtutem, in pace et otio defluit ad voluptates et luxum, ex quibus nascitur seditio, caedes, rapinae et reipublicae exitium.

MALOS. — Graece πονηρούς, id est pravos, nebulones, flagitiosos; item, egenos, inopes, miseros, aerumnosos. Improbitas, ait Chrysostomus, hom. 7 in Acta, dicitur πονηρία, eo quod πόνον, id est laborem et molestias mille auctori afferat. Adde quod saepe oriatur ex πενίᾳ, id est ex paupertate et inopia, uti jam dixi. Idipsum verbo et exemplo docuit Bulas, famosissimus latro, qui sub Severo Imperatore, per totam Italiam comparata manu sexcentorum latronum, biennio maximas praedas fecit. Cum autem centurionem vitae suae insidiantem cepisset, eumdem, raso capite, ad Severum Imperatorem remisit dicens: « Nuntia dominis tuis, ut servos suos alant, ne latrocinentur. » Habebat enim Bulas multos apud se Caesarianos, partim exigua mercede conductos, partim nullo stipendio; ita Xiphilinus in Vita Severi.

ASSISTENTES DOMUI, — ut in eam vi facta irrumperent, ex eaque in populum producerent eos, scilicet Paulum et Silam. Unde Graece est ἐπιστάντες, id est adorti domum, sive urgentes, instantes et imminentes domui; ita Tigurina, Pagninus, Vatablus et alii.

JASONIS, — apud quem hospitabantur Silas et Paulus. Unde Beda censet hunc Jasonem fuisse Christianum, nimirum conversum a Paulo, per tria sabbata in synagoga Thessalonicensi disputante de Christo e Scripturis, vers. 2. Videtur hic Jason esse idem de quo Apostolus, Rom. XVI, ait: « Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius et Jason, et Sosipater, cognati mei. » Videtur enim Jason cum Paulo Thessalonica ivisse Corinthum, unde Paulus scripsit ad Romanos anno Christi 58: ita Baronius, Genebrardus, in Calendario Graecorum, quod Psalmis praefixit; Sixtus Senensis, lib. II Biblioth., et alii. Quod si verum est, patet hunc Jasonem fuisse Christianum, Pauli cognatum, discipulum et familiarem. Rursum hic Jason videtur esse is qui ascriptus catalogo Sanctorum legitur in Martyrologio Romano, die 12 julii, his verbis: « In Cypro S. Jasonis, antiqui discipuli Christi, » nam alium Jasonem Christianum sanctumque, illo aevo nunquam legimus, nisi hunc. Ex quibus verbis probabiliter conjiciunt auctores jam citati, hunc Jasonem eumdem esse cum Mnasone, de quo Actor. XXI, 16, dicitur: « Adducentes secum apud quem hospitaremur, Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum. » Haec enim verba plane consentiunt cum verbis Martyrologii, nisi quod pro Jasone vocent eum Mnasonem; sed nonnulla exemplaria pro Mnasone legunt Jasonem. Unde liquet Jasonem fuisse oriundum e Cypro, domum tamen habuisse tam Thessalonicae, quam Hierosolymae. Menologium Graecorum 29 aprilis, et Dorotheus, in Synopsi, asserunt Jasonem fuisse Episcopum Tarsensem; Hippolytus vero, lib. De 72 Discipulis, eis annumerat Jasonem facitque Episcopum in Syria. Baronius tamen, in Martyr., die 12 julii, Jasonem illum Martyrologio ascriptum censet esse eumdem cum Mnasone, Actor. XXI, 16, fuisseque Episcopum Tarsensem, diversum vero ab hoc Jasone Thessalonicensi, qui fuit Pauli hospes et discipulus. Utrumque est probabile: nihil enim hic est certum et evidens.

QUAEREBANT EOS PRODUCERE IN POPULUM. — Ut abstracti a populo, per Judaeos concitato et furente, lacerarentur, vel male mulctarentur Paulus et Silas. Vides hic morem Judaeorum similem esse morbi haereticorum, qui per tumultus populi expellunt Catholicos vel urbe, vel senatu: quia sciunt, si ex jure et veritate causam suam quiete agerent in tribunali, apud judices se causa casuros.


Versus 6: Trahebant Jasonem; Hi Qui Urbem Concitant

6. TRAHEBANT JASONEM — tumultuarie; ut tumultu furentis populi eum opprimerent apud primores civitatis. Quare minus recte vertit Syrus, litem intendebant Jasoni: tumultu enim res agebatur a Judaeis, non lite judiciali, esto id praetenderent; idcirco enim ad principes urbis, quasi ad judices traxerunt eum.

ET QUOSDAM FRATRES, — puta Christianos.

QUONIAM, — quod: hoc enim est ὅτι.

HI (scilicet sunt) QUI URBEM CONCITANT. — Graeca pro "urbem" legunt οἰκουμένην, id est orbem, sive totam terram. Sic et Syrus, Complutenses, Clarius, Vatablus et alii. Sed eodem res redit: per orbem enim intelligunt urbem vastam et amplam hyperbolice, q. d. Hi sunt qui tota urbe turbas movent et totum populum ad seditionem concitant. Sic Pharisaei de Christo praedicante in sola Judaea dicunt, Joannis XII, 19: « Totus mundus post eum abiit. » Et Athenaeus, lib. I, Romam vocat « mundi populum. » Romanae enim urbis populus videtur esse orbis totius, quia e toto orbe Romam confluxit. Potest tamen Graeca lectio alium commodiorem habere sensum, q. d. Hi sunt qui ubique in orbe concitant tumultus, atque huc etiam venerunt ut eosdem suscitent. Alioqui si legas cum nostro "urbem," tunc id quod additur, "et huc venerunt," sic accipe, q. d. Sunt extranei et advenae, non cives et indigenae: unde ab eis quasi incognitis, novatoribus et turbatoribus omni modo nobis cavendum est. Reddunt enim eos suspectos, dicendo quod aliunde venerint sintque extranei, ignoti, errones et vagabundi.


Versus 7: Quos Suscepit; Regem Alium Dicentes Esse, Jesum

7. QUOS SUSCEPITὑποδέδεκται, id est clanculum et furtim excepit, quasi facinorosos, novatores et turbatores; ita Tigurina, Pagninus, Gagneius et alii.

REGEM ALIUM DICENTES ESSE, JESUM. — Crassa haec calumnia est; aliqua enim specie id Christo vivo objicere potuerunt Pharisaei, Joan. X, 1, at non Christo mortuo jam in coelis regnante, qui e terra et humanis sublatus, omnia haec sub pedibus velut exilia despicit et calcat, quemque edicta Caesaris ligare et tangere nequeunt.


Versus 8: Concitaverunt Autem Plebem

8. CONCITAVERUNT AUTEM PLEBEM. — Haec enim movetur solo nomine novi regis, sive tyranni, qualem hic criminabantur esse Christum, nec apprehendit, aut quaerit an is vivus sit, an mortuus, an in terra, an in coelo; forte etiam cogitabant e coelo posse redire in terram, ut eam totam occupet, eique dominetur, praesertim quia hoc tempore regnabat Claudius Imperator, qui timidissimus ad solas umbras et rumusculos novi regni et tyrannidis totus percellebatur, uti fuse narrat Suetonius in eius Vita, cap. XXXV et XXXVI.


Versus 9: Et Accepta Satisfactione

9. ET ACCEPTA SATISFACTIONE. — Qualis ea fuerit Scriptura non narrat. Syrus explicat, aitque fuisse fidejussores: « Sed acceperunt, inquit, fidejussores a Jasone, » qui scilicet fidejuberent eos fideles fore Caesari et Romano Imperio, nihilque novi contra illud moturos, ait Cajetanus. Budaeus vero, et ex eo Gagneius et Sanchez per satisfactionem accipiunt satisdationem, id est fidejussionem, qua Jason seipsum pro Paulo sponsorem dedit, vel sistendi illum tribunali, vel pro eo satisfaciendi, si in aliquo deliquisse convinceretur. Tertio, Dionysius et Lorinus per satisfactionem accipiunt excusationem et purgationem, qua Jason ostenderit Paulum non esse seditiosum, nec inducere novum regem terrenum, puta Christum, utpote qui jampridem sit mortuus, cujusque regnum sit spiritale, non corporale, q. d. Cum Jason sufficienter satisque ostendisset Paulum non concitasse turbas, dimissus est. Quarto, Petrus Alexandrinus, serm. De Poenitentia, per satisfactionem accipit mulctam, puta pecuniam, quam Jason pro se redimendo dederit. Verum hoc parum videtur probabile; nec satis dignum generositate et integritate Pauli et Evangelii. Priores ergo sententiae sunt probabiliores. Miratur Chrysostomus Jasonis virtutem, qui se caputque suum pro Paulo periculo objecerit.


Versus 10: Beroeam; In Synagogam Judaeorum Introierunt

10. BEROEAM. — Urbs est Macedoniae, non longe a Pella, Alexandri Magni patria.

IN SYNAGOGAM JUDAEORUM INTROIERUNT. — Mirare hic animos zelumque Pauli: a Judaeis enim iterum et tertio male mulctatus, ad eos rursus ingreditur; non cedit persecutionibus, sed fortior iis exurgit, « ac vehementius in adversarios fertur, et incrementa persecutionis majoris illi fiunt causa constantiae, instar flammae, quae vento agitata magis inardescit, » ait S. Chrysostomus, hom. 7 De Laudibus S. Pauli. Ita certat virtus cum vitio, amor cum odio, beneficentia cum maleficiis: certat et vincit. Hic est mos amantis, hic animus fortis et generosi, ut sibi dicat: « Tu ne cede malis, sed contra audentior ito. » Praeclare S. Bernardus, epist. 456 ad Eugenium Pont.: « Legi, ait, apud quemdam sapientem: Non est vir fortis, cui non crescit animus in ipsa rerum difficultate. Ego autem dico: fideli homini magis est inter flagella fidendum. »


Versus 11: Hi Autem Erant Nobiliores; Scrutantes Scripturas

11. HI AUTEM, — q. d. Beroea erat nobilior Thessalonica, et cives Beroeenses erant nobiliores Thessalonicensibus: ita S. Chrysostomus, Gagneius et Vatablus. At vero aptius Syrus, Lyranus, Hugo et Cajetanus, haec restringunt ad Judaeos, de quibus proxime praecessit, q. d. Judaei Beroeam habitantes erant nobiliores Judaeis habitantibus Thessalonicae: his enim solis competit id quod sequitur, « Quotidie scrutantes Scripturas; » hae enim propriae erant Judaeorum, non Gentilium. Idem confirmat vers. 12, ut ibi patebit.

NOBILIORES, — id est nobilissimi, tum genere et prosapia, tum generositate et indole. Saepe enim nobilitas generis secum affert nobilitatem animi, puta magnanimitatem, sinceritatem, civilitatem, probitatem, humanitatem, liberalitatem: ita Chrysostomus, Œcumenius, Lyranus et alii. Dicit hoc Lucas, ut ostendat Beroeenses nobili indole praeditos, magis fuisse dociles, magisque capaces et promptos ad capessendam doctrinam Evangelii. Unde de iis subdit.

QUI (scilicet Beroeenses, non Thessalonicenses) SUSCEPERUNT VERBUM (Evangelii praedicatum a Paulo) CUM OMNI AVIDITATE. — Graece προθυμίας, id est cum animi promptitudine, sive libenter et propensis animis.

SCRUTANTES SCRIPTURAS. — Non enim tenebantur credere, imo prudenter credere non poterant initiis Evangelii, et Paulo novo praedicatori, novum Deum annuntianti, nisi re examinata comperissent, hanc praedicationem esse consonam verbo Dei et oraculis Prophetarum. Quocirca idem de se dixit Christus Judaeis, Joan. V, 39: « Scrutamini, » ait, « Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam habere aeternam: et illae sunt quae testimonium perhibent de me. » Secus est jam cum Evangelium et fides primitus sat superque examinata, tot saeculis probata et recepta est; et tamen etiamnum possumus scrutari Scripturas, non ut fidem examinemus, sed ut in ea nos confirmemus eiusque mysteria melius et profundius penetremus, nobisque et aliis imprimamus; imo idipsum duntaxat fecisse Beroeenses est verisimile. Jam enim susceperant verbum Dei cum omni aviditate: non ergo scrutabantur Scripturas, ut primitus crederent, sed ut in fide suscepta se confirmarent, singula Scripturarum testimonia de Christo a Paulo citata examinando, et cum dictis Pauli conferendo. Quare perperam haeretici contendunt ex hoc loco, haereses suas esse examinandas ad Scripturas. Cum enim constet eas esse haereses, id est errores, fidei et traditioni Patrum repugnantes, non examinandae, sed illico damnandae et explodendae sunt.


Versus 12: Et Multi Quidem Crediderunt ex Eis

12. ET MULTI QUIDEM CREDIDERUNT EX EIS, — scilicet Judaeis Beroeensibus: hos enim opponit Gentilibus mulieribus et viris, quorum pariter non pauci crediderunt in Christum. Vide dicta initio vers. 11.


Versus 14: Ut Iret Usque ad Mare; Silas Autem et Timotheus Remanserunt Ibi

14. UT IRET USQUE AD MARE. — Graece, ὡς ἐπὶ θάλασσαν, id est quasi ad mare: noluerunt enim fratres, ait Cajetanus, ut Paulus aperte fugeret, sed declinaret, tanquam iturus ad mare. Verum Noster pro ὡς, id est quasi, legit ἕως, id est usque. Nam hoc itinere perrexit continue Paulus, et pervenit Athenas.

SILAS AUTEM ET TIMOTHEUS REMANSERUNT IBI, — ut Beroeensibus fidei avidis fidem annuntiarent, et eos qui jam crediderunt in ea confirmarent. Solius enim Pauli, quasi choragi, caput petebant Judaei.


Versus 15: Qui Autem Deducebant Paulum; Athenas

15. QUI AUTEM DEDUCEBANT PAULUM, — tum honoris, tum securitatis causa, ne quas insidias, vel periculum a Judaeis subiret. Hoc enim est Graecum καθιστῶντες, id est « comitatu suo eum confirmantes et securitatem praestantes. » Id etiamnum faciunt suis praedicatoribus ferventes Catholici in Anglia, Hollandia, Japonia, India.

ATHENAS, — ubi erat schola eloquentiae et sapientiae, ac consequenter Poetarum, Oratorum et Philosophorum multitudo, insuper idolorum abundantia, idque patet ex Poetarum de suis diis praeconiis et encomiis. Unde Theodoretus, De Curan. Graec. affect., primatum idololatriae inter cunctas orbis urbes Athenis defert, idemque insinuat Paulus, vers. 16 et 22. Nunc Athenae sepultae jacent, et in vicum redactae. Erat ergo Athenis Apostolo magna messis, praesertim quia ex Athenis quasi ex capite sapientiae, in reliquam Graeciam erat derivanda. Unde celeriter eo vocavit adjutores suos, Silam et Timotheum. Hinc Tertullianus, lib. De Anima, cap. III, Athenas vocat linguatam civitatem, aitque ibi caupones fuisse sapientiae et facundiae. Graeci vero eam vocant Ἑλλάδος Ἑλλάδα, id est Graeciae Graeciam; sicut Athenaeus, lib. I Dipnosophist., Romam vocat ἐπιτομήν τῆς οἰκουμένης, id est compendium, sive urbem orbis.


Versus 16: Incitabatur Spiritus Eius in Ipso

16. INCITABATUR SPIRITUS EIUS IN IPSO,παρωξύνετο, id est irritabatur, excandescebat: ita Pagninus, Tigurina et Vatablus; Syrus, maerore afficiebatur; S. Augustinus, lib. I Contra Crescent., cap. XII, legit, « irritabatur Spiritu Sancto intra se, » q. d. Aestuabat Pauli animus, hinc dolore et compassione tam doctae et tam caecae miseraeque civitatis; inde desiderio et zelo eam juvandi, erudiendi et salvandi; aliunde ira et indignatione in idololatriam, eiusque auctorem diabolum. Sic Jeremias, cap. XX, 9, de sermone Dei ait: « Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci ferre non sustinens. » Ubi S. Hieronymus: « Conceptus animo sermo divinus, ait, nec ore prolatus ardet in pectore. » Unde Paulus Athenis videns idololatriae deditam civitatem tota mente fervebat.


Versus 17: Colentibus; In Foro

17. COLENTIBUS, — proselytis, ait Chrysostomus, hoc est, Gentilibus ad Judaismum conversis, aut suae salutis et verae religionis studiosis.

IN FORO. — Syrus, in platea. Ita primi Societatis nostrae Patres et fundatores, instar Pauli in plateis et foris concionabantur, uti etiamnum Romae faciunt nostri, spiritus patrum suorum asseclae et aemuli, magno confluxu et fructu.


Versus 18: Epicurei et Stoici Philosophi; Quid Vult Seminiverbius; Novorum Daemoniorum; Quia Jesum et Resurrectionem Annuntiabat

18. QUIDAM AUTEM EPICUREI. — Epicurus, Xenocratis discipulus, puer 14 annorum philosophari incipiens in hortis, omne bonum et felicitatem hominis ponebat in voluptate. Hinc negabat numen et providentiam Dei: quocirca plurimos habuit sectatores; esto enim a nonnullis frugalis fuisse dicatur et parcus, a pluribus tamen voluptuarius nuncupatur et porcus, ait S. Augustinus, De Utilit. credendi, cap. IV. Unde illud Horatii: « Epicuri de grege porcus. » Negabat enim animae immortalitatem, et consequenter resurrectionem, dictitabatque: « Ede, bibe, lude, post mortem nulla voluptas. » Unde Sidonius, in Epithalamio Polemii: « Ast Epicureos eliminat undique virtus. » Timocrates apud Laertium, lib. X in Vita Epicuri, asserit Epicurum bis quotidie prae crapula vomere solitum, ideoque corpore miserabiliter affectum, sic ut per multos annos e lecto surgere non posset: minam quotidie in mensam impendisse; tandem calculo obiisse. Nausiphanes Epicurum ob crapulam appellabat pulmonem, et indoctum, et circumscriptorem, et scortum. Porro natus est Epicurus 3 anno CIX Olympiadis, 7 annis postquam mortuus est Plato: vixit 72 annos.

Haec ejus axiomata recenset Laertius: « Quod beatum est et immortale, id neque ipsum negotium quidquam habet, neque alteri exhibet, ut neque ira, neque gratia moveatur: in quo enim ejusmodi insunt, omne hoc imbecillum est. » Unde inferas Deum non curare res humanas, nec malos punire. « Mors nihil ad nos pertinet. Quod enim dissolutum est, id sensus est expers; quod vero sensus est expers, nihil ad nos pertinet. » Unde colligas animam post mortem nil sentire, unaque cum corpore interire. « Felicitatem sitam esse in voluptate: hanc enim esse initium et finem bene vivendi vitaeque beatae. Mundos esse innumerabiles, eosque ex atomis inter se coeuntibus coaluisse: atomos ergo esse principium rerum omnium, esseque infinitas; » quod hausit a Democrito suo magistro. Unde S. Augustinus, lib. III Contra Academicos, cap. X: « Quomodo, inquit, inter Democritum et superiores physicos, de uno mundo et innumerabilibus litem dijudicabimus, cum inter ipsum haeredemque ejus Epicurum, concordia manere non potuerit? Nam iste luxuriosus, cum atomos quasi ancillulas suas, id est corpuscula quae in tenebris laetus amplectitur, non tenere viam suam, sed in alienos limites passim et sponte declinare permittit, totum patrimonium etiam per jurgia dissipavit. » Itaque Paulo et Christianis acre semper contra Epicureos fuit certamen καὶ ἀσπονδεῖς πολέμους (bella sine induciis).

ET STOICI. — Philosophi fuere ita dicti a στοᾷ, id est porticu, in qua docere et disserere solebat Zeno eorum parens, severi et rigidi, ideoque Epicureis oppositi. Unde Cicero pro Murena: « At enim, ait, agit mecum austere et stoice Cato. »

Stoicorum paradoxa et errores, quos Paulo refellendos erat, hi erant. Primus, fatum esse, fatoque omnia regi: ergo fatum esse Deum. Sic Deum ejusque providentiam tollebant, et fatum naturamque substituebant pro Deo; censebant enim omnia naturae cursu et necessitate fluere. « Naturam, ait Lactantius, lib. III, cap. xxviii, dicebant matrem rerum omnium, quasi sua sponte cuncta nata sint. » Egregie S. Eucherius, in epistola ad Valerianum, sub finem: « Fatum non esse — quaerant a Gentibus, vel saltem ab ipsis legibus suis, quae certe non puniunt nisi pro animo factorum. » Cujusque ergo factum tollit fatum, scilicet libertas tollit necessitatem.

Secundus: virtutem, in qua summum bonum ponebant, esse in potestate et industria cujusque; unde non esse eam petendam a Deo, utpote quae sita sit in arbitrio hominis: quare cuique in sua virtute esse gloriandum: ita S. Augustinus, tom. VI, tract. De Epicur. et Stoicis, cap. iv et sequent. Dicebant ergo sapientem sibi sufficere, ac se solo contentum esse: eum solum esse divitem, liberum, regem, beatum, impeccabilem, apathem, imperturbabilem et Deo parem. Vide Justum Lipsium, Manuductio ad Stoicam Philosophiam, lib. III, cap. xiv.

Tertius: omnes virtutes esse pares et omnia vitia paria; ac qui unum habet, vel vitium, vel virtutem, omnia et omnes ceteras habere. Rursum vitia, Dei providentia existere, ad varietatem et ornamentum universi; ita Cicero in Paradoxis, et Plutarchus contra Stoicos.

Quartus: non esse ignoscendum reo qui offendit, non esse miserendum, eo quod misericordia sit passio et aegritudo animi, quae in sapientem non cadit, quodque justitiae suus dandus sit locus, ut rei puniantur. Unde Cicero pro Murena ex Stoicis ait, « neminem misericordem esse nisi stultum et levem. » Et Seneca, lib. II De Clementia, cap. IV, damnat misericordiam quasi vitium. Et cap. vi: « Misericordia, ait, vicina est miseriae, habet enim aliquid trahitque ex ea. Misericordia vitium est animarum nimis miseriae faventium. » Vide Lipsium loco citato, cap. XIX.

Quintus: sapientem sumere aliquando mortem posse, imo decere et debere, ne scilicet misere vivat. Unde Seneca, in Ajace: « Aut honeste vivere, aut statim mori generosum oportet. » Ita Cleanthes Stoicus, ulcere in ore nato, cum suasu medicorum cibo abstinuisset ad biduum, meliusque jam factum esset, illis ad cibum revocantibus, abnuit, « nec majore viae parte confecta, esse rediturum » asseruit. Ita inedia obiit. Zeno ipse 98 annos natus, cum valens et integer e schola veniens pedem offendisset lapsusque esset, manu terram pulsans, illud Euripidis occinuit: « Venio, quid appellas me? » Vide Senecam Philosophum, De Ira lib. iii, cap. xv, et epist. 70. Idem, in Sentent.: « Bona, ait, mors est homini, vitae quae extinguit mala. » Unde ipse moriens, uxorem suam mori volentem secum, eam ferro incidi permisit, et ad id animavit.

Sextus: omnes deos mortales esse, excepto Jove, et in Jovem transituros: sic in conflagratione mundi, sol, inquiebant, lunam et ceteras stellas in se transmutabit: ita Plutarchus, lib. Contra Stoicos. Ubi etiam addit: Stoici Deum aiunt esse corpus mente praeditum, mentemque in materia versantem; non simplicem esse, neque purum, sed ex alio et per aliud esse pronuntiantes. Vide eumdem, lib. De Stoicorum repugnantiis.

Septimus: Deum esse spiritum et animam mundi. Itaque spiritum qui vegetat mare, esse et vocari Neptunum; qui terram, Cererem; qui aera, Junonem; qui vites, Bacchum; qui oleas, Minervam; qui solem et sidera, Apollonem; qui herbas et pharmaca, Aesculapium; qui linguas, Mercurium; qui aethera, Jovem: ita Plutarchus, lib. De Iside et Osiride. Quia enim videbant res omnes spiritu et calore nasci, foveri et crescere; hinc hunc spiritum et calorem, quem vocarunt ignem, censuerunt esse aeternum et increatum rerum omnium principium et causam, ideoque esse Deum. Idem ante Stoicos censuit Hippocrates, De Princip.: « Videtur mihi, inquit, quod calidum, sive ignem dicimus, immortale esse, et intelligere omnia, et videre, et audire, et scire omnia praesentia et futura. » Quid absurdius dici potest? nam aeternitatem, sensum, intellectum, scientiam et praescientiam tribuit igni. Hinc Possidonius apud Stobaeum, Deum definit esse spiritum igneum: « Deus, ait, est spiritus intelligens et igneus, formam ipse non habens, sed in omnes se vertens, et omnibus assimilans. » Et Democritus: « Deus, ait, est mens in igne sphaerico. » Et Athenagoras: « Deus est, inquit, fervens substantia juxta Stoicos. » Et Pythagoras de Stoicis prognatus censuit, ait Cicero, lib. I De Natura deorum, « Deum esse animum, per naturam rerum omnium intentum et commeantem. »

Octavus: mundum esse animal animatum, vivum et rationale: ratione enim regi, spiritu vegetari et irrigari. Denique mundum esse Deum. Audi Manilium, lib. I:

Vivere mundum,
Et rationis agi motu, cum spiritus unus
Per cunctas habitet partes, atque irriget orbem
Omnia pervolitans, corpusque animale figuret.

Et rursum:

Qua pateat mundum divino munere verti,
Atque ipsum esse Deum.

Et Seneca, Stoicorum acutissimus, epist. 37: « Totum, ait, hoc quo continemur, et unum est, et Deus est; et socii ejus, et membra sumus; » quem refutat Lactantius, lib. VII, cap. iii: « Si haec omnia, inquit, quae videmus, Dei membra sunt, jam insensibilis ab his constituitur Deus. » Quin et Varro, Romanorum doctissimus, idem censuit. Audi S. Augustinum, lib. VII De Civit., cap. vi: « Varro, ait, de naturali Theologia proloquens, dicit Deum se arbitrari animam mundi, et hunc ipsum mundum esse Deum. »

Ex dictis liquet, tam Stoicos, quam Epicureos, habuisse suos atheos; et in re fuisse atheos, imo polytheos, ideoque magis atheos. Qui enim plures deos ponit, hic unum Deum verum, qui solus est, e medio tollit. Hi aliique errores Stoicorum et Epicureorum convellendi erant Paulo, docendo omnem nostram virtutem, bonum et salutem consistere in Christo crucifixo, cujus gratia et potentia resuscitandi simus in vitam immortalem et beatam; ideoque eum solum esse mediatorem Dei et hominum, eorumque salvatorem: cujus proinde doctrina et vita sobria, casta, justa, pia et sancta nobis sit capessenda.

Moraliter: ita hodie nulli magis Christianae disciplinae et virtuti adversantur, quam Epicurei, id est voluptuarii et deliciis carnis immersi; ac Stoici, id est arrogantes, suae sapientiae et judicio praefidentes, quales sunt haeretici. Unde experientia constat haeresiarchas omnes fuisse Epicureos vel Stoicos, id est ventrosos et venereos, vel superbos; ideoque in haeresim esse prolapsos. Nunquam enim haeresis est primum peccatum, sed alia ei sunt praevia, quae hominem ad hoc malorum barathrum sensim deducunt. Apposite Barlaam, apud Damascenum, in Histor. cap. XII, Josaphat regi dat parabolam monocerotis, id est mortis, qui hominem insequitur: ille fugiens apprehendit arborem, in qua modicum est mellis, id est voluptatis; quo se pascens, in subjectum barathrum, puta gehennam, corruit:

Heu! quam dulce malum mortalibus additum,
Mellis dulcis amor!

Et Boetius, lib. III, metro 7:

Habet omnis hoc voluptas.
Ubi grata mella fudit,
Fugit et nimis tenaci
Ferit icta corda morsu.

Quocirca Deus Judaeis in sacrificio vetuit mel, ut dixi Levit. II, 11.

Vere S. Bernardus, serm. 30 in Cant.: « Epicurus, ait, voluptatem, Hippocrates autem bonam valetudinem praefert; Christus vero utriusque contemptum praedicat, dicens: Qui amat animam suam, perdet eam. Perdet, vel ponendo eam ut martyr, vel affligendo ut poenitens. Quanquam genus martyrii est, spiritu facta carnis mortificare, illo nimirum quo membra caeduntur ferro, horrore quidem mitius, sed diuturnitate molestius. » Quin et Seneca, lib. II De Vita beata, vii: « Altum quidam, inquit, est virtus, excelsum et regale, invictum, infatigabile; voluptas, humile, servile, imbecillum, caducum, cujus statio ac domicilium fornices et popinae sunt. Virtutem in templo invenies, in foro, in curia, pro muris stantem, pulverulentam, coloratam, callosas habentem manus: voluptatem, latitantem saepius, ac tenebras captantem. »

DISSEREBANT CUM EO. — Graece συνέβαλλον, id est congrediebantur et conflictabantur cum eo. Ita Pagninus, Vatablus et Tigurina.

QUID VULT SEMINIVERBIUS. — Graece eleganter dicitur σπερμολόγος, id est spermologus, verbisator, puta seminator verborum, uti legit S. Augustinus, tract. Contra Epicur. et Stoicos; Œcumenius censet alludi ad σπερμολόγον, avem quamdam vilem e genere graculorum, quae semina colligit, quam proinde vertere et vocare possis seminilegam, de qua Aristoteles, lib. VIII Histor. animal., cap. iii. Unde Eustathius, in Odyss. lib. V, censet ab hac ave vocari spermologos, homines inopes et abjectos, qui in foro colligunt grana e saccis excidentia et neglecta, indeque victitant. Proprie Epicurei Paulum hic vocant spermologum, id est verbosum, garrulum, qui nil nisi verba effutiat, et ad quaestum quidvis garriat, uti faciunt rabulae forenses et agyrtae, sive circumforanei, qui suas nugas verbis appretiant et venditant. Vere S. Augustinus, loco paulo ante citato: « Dictum est quidem, inquit, ab irridentibus, sed non respuendum est a credentibus: erat enim revera ille seminator verborum, sed messor morum. » Verba enim ejus non erant verba aerem ferientia, sed tela mentem sauciantia. Spermologi sunt praedicantes Haereticorum, qui vere se vocant ministros verbi, quia reipsa non nisi verba dant, non Dei, sed diaboli.

NOVORUM (ξένων, id est peregrinorum, novorum, inauditorum, absurdorum) DAEMONIORUM. — Syrus, deos alienos praedicat iste. Gentiles enim daemones censebant esse deos minores. Porro cum sint calodaemones et cacodaemones, id est daemones boni et mali ("daemon" enim graece idem est quod sciens, ait Plato in Cratylo; unde vocatur daemon Socratis: licet Eusebius, lib. IV Praepar., cap. iii, nomen daemon derivet a δειμαίνειν, id est percellere, metum injicere; alii a δάεσθαι, id est regere, eo quod homines regant), hinc tam de bonis quam de malis haec sententia accipi potest: ita Syrus, Vatablus et alii. Apuleius, apud S. Augustinum, lib. VIII De Civit., cap. xvi: « Daemones definit esse genere animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aerea, tempore aeterna. Horum vero quinque tria priora illis esse nobiscum communia, quartum proprium, quintum eos cum diis habere commune. » Sed duo ultima falsa sunt, aeque ac primum, nisi per "aeterna" accipias aeviterna in futurum, non in praeteritum.

QUIA JESUM ET RESURRECTIONEM ANNUNTIABAT. — Jesum, quasi Deum: ἀνάστασιν, id est resurrectionem, quasi deam, resurrectionis praesidem, quae sibi devotos faceret a morte resurgere: ita S. Chrysostomus, Œcumenius et Sanchez. Sic enim Romani fortunam, felicitatem, salutem, honorem, etc., colebant ut deas, quae haec suis cultoribus aspirarent. Vide S. Augustinum, lib. IV De Civit., cap. xi et seq. Verum simplicius, novorum daemoniorum annuntiator est, referri potest ad Jesum, quem annuntiabat Paulus; tò vero seminiverbius, ad resurrectionem. Gentiles enim cum lumine naturae non caperent resurrectionem, eo quod ipsa sit supra naturam et miraculum, ac proinde per Dei omnipotentiam, non per vim naturae futura; dicebant Paulum, eam praedicantem, serere verba, id est praedicare nugas, fabulas, res impossibiles, esseque impostorem, qui praesentia lucra captet, promittendo montes aureos in futura resurrectione, uti faciunt Bonzii apud Japones.


Versus 19: Ad Areopagum Duxerunt; Possumus Scire

19. AD AREOPAGUM DUXERUNT. — Areopagus Graece idem est quod Martis vicus, Martia curia; Ἄρης enim vocatur Mars. Graece est εἰς τὸν Ἄρειον πάγον, id est ad Martium vicum; sicut Romae erat campus Martius. Athenae enim distributae erant in quinque pagos sive vicos, e quibus unus erat Areopagus, ita dictus a templo Martis, in quo primum judicium capitis actum fuisse scribit Plinius, lib. VII, cap. LV. Hoc enim Areopagi judicio nihil erat constantius, nihil severius, nihil fortius, ait Cicero, lib. I ad Attic., epist. 9, ut tot Martes esse viderentur, quot erant judices. Hinc dicti sunt Areopagitae, judices severissimi, qui in templo, vel juxta templum Martis judicabant. Nam cum Mars homicidii insimularetur, judicantibus duodecim diis in eo pago, sex sententiis absolutus est, ut tradunt Graeci; cum enim pares erant sententiae, absolvebatur reus, utpote cui in dubio et in pari favendum est potius quam actori: nam condemnandus est nemo, nisi convincatur esse reus et nocens.

Refellit hanc sententiam Varro apud S. Augustinum, lib. XVIII De Civit., 1. Unde Œcumenius et Isidorus Pelusiota, lib. X, epist. 91, ex Pausania tradunt, Martem eo loci accusatum a Neptuno de stupro, capitis damnatum fuisse, indeque dictum Areopagum. Demosthenes vero, orat. Contra Aristoc., censet Areopagum dictum esse, quod in eo causae Martiae, de pugnis et homicidiis voluntariis, tractarentur; nam fortuitae agebantur in Palladio tribunali. Institutum est Areopagi tribunal a Cecrope, ait Aristoteles, lib. II Polit., et Eusebius, in Chronico, anno mundi 3694, semperque etiam sub Tyrannis perduravit. Solon vero decrevit Areopagitas esse rerum omnium speculatores et custodes: unde eos deligi voluit ex iis duntaxat, qui Archontes, id est principes et reipublicae praefecti fuissent; ita Plutarchus, in Solone. Erant ergo Areopagitae fama integerrimi, virtute spectatissimi et usu rerum perspicacissimi. Unde judicabant noctu in tenebris, ne reorum moverentur lacrymis et aspectu: qui proinde jubebantur simplicibus verbis causam enarrare, et ab omni verborum gestuumque fuco abstinere. Porro sententiam ferebant non loquendo, sed calculum, vel absolutionis, vel damnationis dando. Unde proverbium: « Areopagita taciturnior. » Quocirca gravissimae causae toto orbe, etiam a Romanis, teste Gellio, lib. XII, cap. vii, ad Areopagitas judicandas deferebantur, eorumque tanta erat gravitas et majestas, ut Aristides in Panath., asserat eorum sententias oraculis fuisse adaequatas, nefasque duxisse omnes, prae reverentia Areopagi, in ejus ridere conspectu. Unde et ter tantum in mense in Areopagum judicaturi conscendebant, nimirum quarto Calend., tertio et pridie. Haec et plura Budaeus, in Pandectas, lege ult., De Sent.

Ductus est ergo Paulus ad Areopagum, ut ibi quasi novae religionis assertor judicaretur, et si reus esset, puniretur. Sic enim Socrates Athenis damnatus est ad mortem 281 sententiis, eo quod novos deos vel daemones induxisset. Unde S. Chrysostomus: « Ad Areopagum, ait, duxerunt Paulum, non ut quippiam cognoscerent, sed ut punirent et suppliciis afficerent: ibi enim capitalia exercebantur judicia. » Sed Dei providentia haec in contrarium vertit, fecitque ut magna dignitas Evangelio et religioni accresceret in Areopago, eo quod ibi eam probasset Paulus, adeoque judicem ipsum, puta Dionysium Areopagitam, ad eamdem convertisset.

Symboliter, Areopagus significat eos qui sincere et recte de re quapiam judicare volunt, debere induere animum virilem et martium, ut nulla cupiditate vel passione effeminari et corrumpi se sinant. Ideo enim feminae saepe de rebus male judicant; quia feminae sunt, et passionibus aguntur, quae rectum judicium obscurant. Nam, ut ait ille: « Femina aut amat, aut odit; » atque amor et misericordia in quam pronae sunt feminae, non minus judicium perturbant, quam odium et saevitia.

POSSUMUS. — Astute, civiliter et humaniter interrogant quasi postulando, dicuntque: « Possumus? » q. d. Placetne tibi haec nova nobis edisserere? mox deinde animum suum produnt, dum eum urgent, et vi pene responsum extorquent, dicendo: « Volumus ergo scire quidnam velint haec esse. »


Versus 20: Nova

20. NOVA.Ξενίζοντα, id est peregrina, puta peregrinam fidem, peregrinum Deum, peregrina dogmata; quae Athenis inaudita, tu aliunde eo inducis et praedicas.


Versus 21: Et Advenae Hospites; Aut Dicere Aut Audire Aliquid Novi

21. ET ADVENAE HOSPITES. — Tigurina, et qui illic versabantur hospites, sive peregrini.

AD NIHIL ALIUD VACABANT, NISI AUT DICERE, AUT AUDIRE ALIQUID NOVI. — Sic et Plutarchus, tract. De Garrulitate, tradit Athenienses mire fuisse novorum avidos, datque exemplum tonsoris cujusdam, qui cum magnam Atheniensium in Sicilia acceptam cladem, quam ex servo inde fuga elapso cognoverat, relicta officina, primus in urbe annuntiasset, nec rumoris hujus tristis producere posset auctorem, ipse quasi eum confinxisset, rotae alligatus ad publicum ludibrium fuit expositus. Mox aderant nuntii, qui ex ipsa clade profugerant: itaque omnes dissipati sunt ad suos luctus, miserum tonsorem rotae alligatum relinquentes. Atque is sero solutus, e lictore quaesivit: « Audivissentne etiam de Nicia duce exercitus: quo is modo perierit? » Adeo inexpugnabile et inemendabile malum fit consuetudine, novorum aviditas. Idem, tract. De Gloria Atheniensium, ait eos plus in comoedias novitatis officinas, quam in bella insumere solitos: « Laco ille, inquit, non inepte dixit, graviter peccare Athenienses res serias in ludicrum impendentes, hoc est magnarum classium et exercituum commeatum et sumptus in theatrum prodigentes. » Haec Plutarchus, qui vixit sub aevum S. Pauli et Lucae, nimirum sub Domitiano Imperatore.

Moraliter contra novitatem: Tales et hodie nonnulli sunt. Curiositas enim novi quippiam videndi, vel audiendi, hominibus innata est; nova enim placent, nova delectant. Et quia nova vera non semper suppetunt, hinc multi nova fingunt, nugasque et fabulas narrant, easque saepe infames, quibus famam proximi lacerant eumque aliis ridendum objiciunt. Quare perniciosa est curiositas, aeque ac verbositas. Quocirca Euclides rogatus, quales essent Dii, et quare delectarentur? « Cetera quidem ignoro, inquit, at curiosos illis odio esse certo scio; » ita Maximus, sermone 21. Socrates semper de moribus disserebat, non de astris, aut de meteorologicis: rogatus cur? Respondit: « Quae supra nos, nihil ad nos. » Idem crebra usurpabat illud Homeri:

Aedibus in nostris quae prava, aut recta gerantur.

Ita Laertius in eius Vita. Zeno adolescentem quemdam curiosius quiddam sciscitantem, adduxit ad speculum, utque se contemplaretur admonuit. Mox rogitavit, an videretur tali vultui convenire tales quaestiones proponere? Ita Laertius, lib. VII, cap. i. Daemonax cuidam roganti, an mundus rotundus esset et animatus? « Vos, ait, de mundo solliciti estis, et vestram ipsorum immunditiem non curatis; » ita Maximus, serm. 21. Narratur de Aegyptio bajulo, qui gestans quiddam velis opertum, cuidam sciscitanti quid portaret, sapienter respondit: « Ideo obvelatum est, ne scires: tu vero cur curiose vestigas quod occultatum est? » Gorgias audiens quemdam inepta quaerentem, et alterum inepte respondentem, ait: « Uter stultior, qui mulget hircum, an qui cribrum supponit? » Argute quidam dixit Athenienses virtutem habere in labris, non in factis, ait Plutarchus in Lacon., quia loquaces non sunt operosi. Unde qui multum garriunt, parum facient: animus enim eorum totus est in lingua, non in manu. Vide dicta in illud Sophon. cap. iii, 18: « Nugas qui a lege recesserant congregabo. » Sane tales sunt tempiperdae, verbiperdae, lucriperdae, auriperdae et saepe animaeperdae; quibus intonat Christus: « Dico vobis: Quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii, » Matth. cap. xii, vers. 36. Quid nova quaeris, cum nil novi sit sub sole? Eccles. I, 10. « Non saturatur oculus visu, nec auris impletur auditu, » ibidem, vers. 8. Celebre est exemplum Machetis apud Cassianum, lib. V De Instit. renunc., cap. xxix, qui in collatione spirituali longissima nunquam, sed in narratione otiosa et curiosa illico incidebat in somnum. Et cap. xxxi docet daemonem facere, ut audientes spiritualia obdormiscamus, audientes fabulas exspergiscamur et attendamus.


Versus 22: Quasi Superstitiosiores

22. QUASI SUPERSTITIOSIORES. — Mitigat reprehensionem "quasi," et comparativus "superstitiosiores;" magis enim pupugisset, vocando eos in positivo superstitiosos. Syrus vertit, video vos nimios esse in cultu daemonum: graece enim δεισιδαίμων est, qui δέδιε τὰ δαιμόνια, id est timet daemonia, ait Œcumenius. Adde δεισιδαιμονίαν, aeque ac superstitionem saepe in bonum capi pro religione, uti capit Plutarchus, lib. Περὶ δεισιδαιμονίας; Cicero, actione 4 in Verrem (cum de Siculis ait, totam provinciam religionem occupasse, et mentes omnium Siculorum superstitionem pervasisse), et alii: alioqui superstitio differt a religione per excessum, quod sit inanis et minima religio: « Nam qui totos dies precabantur et immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, » ait Cicero, lib. De Natura deorum. Sic et Servius: « A superstite, inquit, superstitio dicta, quae anicularum propria est, quae multis per aetatem superstites sunt, et quae rebus inanibus addictae, dum volunt nimis esse religiosae, superstitiosae fiunt et ita delirant. » Hinc subinde superstitiosus vocatur religiosus, ut apud Terentium, in Heaut.: « Ut stultae et miserae omnes sumus religiosae. » Melius Lactantius, lib. II, cap. xxviii, asserit dici superstitionem de colentibus superstitem memoriam defunctorum, tanquam deorum; aut de iis qui parentes suos superstites colebant. Isidorus vero, lib. VIII Etym., cap. iii: Superstitio, inquit, dicta est quasi superstatuta et superflua observatio. Et Lucretius, apud Servium, in VIII Aeneid.: Superstitio, ait, est timor inanis superstantium rerum, puta coelestium et divinarum quae super nos stant. Denique Nonius Marcellus superstitiosos nuncupari censet, quod prae cultura deorum cetera supersedeant, id est negligant; sicut religiosos, quasi relinquosos, quod ceteris relictis, solis sacrificiis deserviant. Verius S. Augustinus, lib. De Vera Religione, in fine, religionem nuncupari censet a religando: quia ea fit, « ut ipsis (angelis) adjuvantibus ad unum Deum tendentes, et ei uni religantes animas nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus. Ecce unum Deum colo, unum omnium principium et unam sapientiam, qua sapiens est quaecumque anima sapiens est: et ipsum munus quo beata sunt, quaecumque beata sunt. Quisquis angelorum hunc Deum diligit, certus sum quod etiam me diligit. » Dicit ergo Paulus: Video vos, o Athenienses, ubique nimis religiosos et superstitiosos: quia ubique video vestros deos, vota, sacrificia, lumina: illi autem dii primo, sunt falsi; secundo, nimis multi; tertio, incogniti. Nemo enim prudenter colit id quod non cognoscit quodque ignorat. Ego ergo huc veni, ut superstitionem vestram commutem in veram religionem, ut pro diis falsis agnoscatis et colatis verum, pro multis unum, pro incognitis certum et notum.

Praeclare S. Augustinus, lib. IV De Civit. Dei, cap. xxx: « Agamus, inquit, Domino Deo nostro gratias, qui has superstitiones per altissimam Christi humilitatem, per Apostolorum praedicationem, per fidem Martyrum pro veritate morientium et cum veritate viventium, non solum in cordibus religiosis, verum et in aedibus superstitiosis libera suorum servitute subvertit. » Idem, lib. VIII, cap. xvii: « Quae igitur causa est, nisi stultitia errorque miserabilis, ut ei (Jovi, Veneri, etc.) te facias venerando humilem, cui te cupias esse vivendo dissimilem; et religione colas, quem imitari nolis, cum religionis summa sit imitari quem colis. » Et cap. xxiii, citans Mercurium Trismegistum docentem statuas inanimes et insensibiles non esse deos, ac proinde earum cultum casurum, dicentemque: « An ignoras, ait, o Asclepi, quod Aegyptus imago sit coeli, ac verius terra nostra mundi totius templum? etc. Omnis eorum (Aegyptiorum) sancta veneratio, in irritum casura frustrabitur. » Subdit Augustinus: « In quo videtur hoc tempus praedicere, quo Christiana religio quanto est veracior atque sanctior, tanto vehementius et liberius cuncta fallacia figmenta subvertit, ut gratia Salvatoris liberet hominem ab iis diis quos fecit homo; et ei Deo subdat, a quo factus est homo. » Quin et Plato, in Timaeo, docet animos humanos ab opifice Deo temperatos in eodem cratere ex iisdemque elementis, cum coelestibus animis, puta cum angelis et daemonibus: unde cavendum ne nos illorum servos velimus, quibus nos fratres Deus et natura coaptavit.


Versus 23: Videns; Simulacra Vestra; Inveni Aram in Qua Scriptum Erat: Ignoto Deo

23. VIDENS.ἀναθεωρῶν, id est attentius inspiciens et considerans.

SIMULACRA VESTRA.Simulacrum, usu Ecclesiastico, in malam partem sumitur, pro imagine falsi numinis, sive idolo. Ita dictum a simulando, quia ex desiderio mortuorum, eorum ad instar effictum est, ut qui jam defecerant, vivere viderentur. Unde Plautus in Mostell.: « Quando natus est, similem esse arbitrarer simulacrumque habere. » Sic idolum est simulacrum, quia simulat et mentitur se esse numen. Lactantius tamen, lib. II Instit., cap. ii, simulacrum deducit a simulando, quod sit simile rei cujus est imago: sed sic potius dicendum esset similacrum per i.

INVENI ET ARAM IN QUA SCRIPTUM ERAT: IGNOTO DEO. — Sic Lucianus, in Philopatro, ait Gentiles jurasse per ignotum Athenis.

Quaeres, quis hic Deus ignotus? Respondent primo, S. Chrysostomus et fusius Œcumenius, cujus hic verba notatu digna ascribam: « Duas, inquit, causas referunt cur apud Athenienses inscriptum fuerit arae: Ignoto Deo. Siquidem aliqui dicunt quod Athenienses Philippidem misissent ad Lacedaemonios de ferendo auxilio, cum Persae exercitum ducerent in Graeciam. Quorum nuntiis, juxta Parthenium montem, Panis spectrum obviam factum, Athenienses accusabat quod se neglecto alios deos colerent, et auxilium promisit. Cum itaque victoria potiti essent, templum illi erexerunt aramque aedificarunt, et tanquam observantes, ne vel idem sane, vel aliud simile ipsis accideret, si quempiam ignotum sibi Deum praetermitterent, aram illam erexerunt inscribentes: Ignoto Deo; dicentes: Si quis adhuc alius a nobis ignoretur, in eius honorem haec ara a nobis erecta esto, quo nobis propitius sit, licet, cum ignoretur, non colatur. Alii vero aiunt pestem quondam Athenis grassatam fuisse adeoque illos exussisse, ut neque sindones tenuissimas possent tolerare. Cum igitur colerent eos qui apud ipsos dii habebantur, nihil adjumenti senserunt. Intelligentes itaque quemdam fortasse esse Deum, quem ipsi absque honore reliquissent, qui pestem immisisset, novam extruxerunt aram, ac inscripserunt: Ignoto Deo. Cumque ipsi sacrificassent, statim curati sunt. Hunc ergo Christum Jesum esse Deum omnium dicit Paulus, quem se illis annuntiare dicebat. Tota autem arae inscriptio haec est: Θεοῖς Ἀσίας, καὶ Εὐρώπης, καὶ Λιβύης, Θεῷ ἀγνώστῳ καὶ ξένῳ, hoc est: Diis Asiae et Europae ac Libyae, Deo ignoto ac peregrino. »

Verum, ut bene observat Baronius, Athenis multae fuerunt arae diis ignotis in plurali inscriptae; sed una in singulari inscripta fuit: « Ignoto Deo. » Id enim asserit Paulus.

Secundo, Hugo, Lyranus et Sanchez hic, ac Michael Syncellus, in Laud. S. Dionysii, censent ignotum Deum Athenis fuisse Christum crucifixum. Cum enim eclipsim factam in morte et ob mortem Christi videret Dionysius, exclamavit: « Deus ignotus in carne patitur, ideoque mundus his tenebris obscuratur, » ait Syncellus. Deum ergo ignotum esse Deum patientem, puta Christum crucifixum. Huic enim prae ceteris aram erexisse Athenienses, qui magnum putabant illum Deum cui natura admirabili mutatione luctuque coelesti parentasset.

Tertio, probabilius Baronius, Lorinus et alii censent Athenienses a Philosophis et Sibyllis, forte etiam a Judaeis, intellexisse Deum verum esse invisibilem, absconditum, sublimem, inaccessum et incomprehensibilem, ideoque illi aram statuisse hoc titulo: « Ignoto Deo. » Idcirco enim Hebraei nomen Dei Jehova, dicebant esse ἀπόρρητον καὶ ἀνεκφώνητον, id est ineffabile, uti dixi Exodi vi, 3. Quocirca Clemens Alexandrinus, lib. I Strom. IX, et S. Augustinus, lib. I Contra Crescon., cap. xxix, docent Athenienses unum Deum verum, licet sibi ignotum, coluisse. Et S. Hieronymus, in cap. xvi Ezech., ait Dei majestatem obscure saltem Gentilibus istis incognitam non fuisse, ut non erat Judaeis utentibus ineffabili nomine tetragrammato. Unde Lucanus, lib. II: « Incerti natura Dei: » incerti, id est incogniti. Quod enim Deus hic ignotus fuerit verus, non falsus aliquis ex diis Gentium, innuit Paulus cum subdit: « Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. »

Dices: Cur ergo eos vocat superstitiosos? Respondeo: Primo, eo quod cum Deo ignoto colerent simulacra Gentium eaque illi aequarent, juxta illud Isaiae XL, 25: « Cui assimilastis me et adaequastis? dicit Sanctus. » Secundo, quod eum vocarent ignotum: nemo enim colit vel amat id quod non novit. Nam « ignoti nulla cupido. » Tertio, quod vere eum non nossent, uti poterant et debebant. Non enim agnoscebant eum esse creatorem coeli et terrae, datorem pluviae, messis, frugum rerumque omnium; eum esse praesentem ubique; in ipsius manu esse nostram vitam et halitum: unde de his eos instruit Paulus. Denique poterat sub nomine ignoti Dei latere et abscondere se diabolus; uti Nicephorus, lib. VII, cap. L, indicat argonautas numini eos dirigenti simulacrum posuisse, ac postea S. Michaelem Archangelum Constantino Magno significasse se eos direxisse. Sic Christus, Joan. IV, 22, arguit Samaritas dicens: « Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus. »

Egregius plane locus de Deo ignoto extat apud Arnobium, lib. I Contra Gentes, ante medium, his verbis: « Prima, inquit, tu causa es, locus rerum ac spatium, fundamentum cunctorum, quaecumque sunt, infinitus, ingenitus, immortalis, perpetuus, solus quem nulla delineat forma corporalis, nulla determinat circumscriptio qualitatis, expers quantitatis, sine situ, motu et habitu, de quo nihil dici et exprimi mortalium potest significatione verborum; qui ut intelligaris, tacendum est; atque ut per umbram te possit errans investigare suspicio, nihil est omnino mutiendum. Da veniam, Rex summe, tuos persequentibus famulos, et quod tuae benignitatis est proprium, fugientibus ignosce tui nominis et religionis cultum. Non est mirum, si ignoraris; majoris est admirationis si scieris. »

Praeclare et Tertullianus, in Apologetico adversus Gent., cap. xvii: « Quod colimus nos, inquit, Deus unus est, qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum, verbo, quo jussit; ratione, qua disposuit; virtute, qua potuit, de nihilo expressit in ornamentum majestatis suae. Unde et Graeci nomen mundo κόσμον accommodaverunt. Invisibilis est, etsi videatur; incomprehensibilis, etsi per gratiam repraesentetur; inaestimabilis, etsi humanis sensibus aestimetur. Adeo verus, et tantus est. Ceterum quod videri communiter, quod comprehendi, quod aestimari potest, minus est oculis quibus occupatur, et manibus quibus contaminatur, et sensibus quibus invenitur. Quod vero immensum est, soli sibi notum est hoc quod est: Deum aestimari facit, dum aestimari non capit. Ita enim vis magnitudinis et notum hominibus objecit et ignotum. Et haec est summa delicti nolentium recognoscere, quem ignorare non possunt. » S. Cyrillus, lib. III Contra Julian.: « Hermes Trismegistus, inquit, dicit Deum intelligere quidem difficile, eloqui autem impossibile. Incorporeum enim corpore significare impossibile, et perfectum imperfecto comprehendere non possibile, et sempiternum conferre cum momentaneo difficile. Proinde si quis incorporeus oculus egrediatur a corpore ad contemplationem pulchri, et subvolet ac contempletur, non figuram, non corpus, non species intueri quaerens, sed illud potius, quod omnia facere potest, quod quietum, quod tranquillum, quod solidum, quod inconvertibile, quod ipsum omnia et solum, quod unum, quod ipsum ex seipso, quod ipsum in seipso, quod sibi ipsi simile, neque alii simile. Omnis enim virtus ipse est, neque in aliquo ipsum cogites esse, neque iterum quasi extra aliquem. Ipse enim est qui sine termino omnium est terminus: et qui a nullo comprehenditur, omnia in se comprehendit. » Et paulo post: « Adhaec et sapientissimus Xenophon: Igitur manifestum quod magnus sit et potens, omniaque concutiat et confirmet; ignotum autem qualis sit figura, neque enim videtur esse lucidissimus sol, neque hic videtur permittere, ut ipse cernatur: sed si quis impudenter eum spectet, oculis privatur. » Haec Cyrillus.

Simonides ab Hierone tyranno rogatus quid esset Deus? petiit diem ad cogitandum, mox biduum, deinde quatriduum, postea octiduum, etc. Mirante Hierone causamque rogante: « Quia, inquit, quanto diutius considero, tanto mihi res videtur obscurior; » ita Cicero, lib. I De Natura deorum.

Quarto, per Deum ignotum aliqui accipiunt Deum in carne appariturum, puta Christum incarnandum: potuerunt enim Athenienses ex Sibyllis et ab Hebraeis discere futuram Christi incarnationem, illique aram statuere hoc titulo: « Ignoto Deo. » Christus enim ante eam hominibus fuit ignotus et incognitus. Id verum est, si vera sunt quae scribit Hilduinus, Archiepiscopus Rhemensis, in Vita S. Dionysii. Sic enim ait: Dum Paulus singula altaria et simulacra falsorum deorum perlustrasset, inter ceteras aras reperit altare unum cui erat titulus superscriptus: Deo ignoto; et conversus ad eum Paulus interrogavit illum dicens: Quis est ille Deus incognitus? Ad quem Dionysius: Adhuc, inquit, non est ipse Deus demonstratus inter deos, sed est incognitus nobis, et seculo venturo futurus. Ipse enim est Deus qui regnaturus est in coelo et in terra, et regnum eius non accipiet finem. Subjungens itaque Paulus ait: Homo-ne erit an spiritus? Respondens Dionysius, dixit: Verus Deus et verus homo, et ipse renovaturus est mundum; sed adhuc incognitus est hominibus: quoniam apud Deum in coelo eius conversatio est. Et ait Paulus: Illum Deum praedico vobis, quem incognitum appellatis. Natus enim ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, pro salute humana mortuus resurrexit, coelosque ascendens sedet a dextris Dei Patris: verus Deus et verus homo per quem facta sunt omnia; et venturus est in fine saeculi judex omnium quae geruntur: qui notus est jam in Judaea Deus, et magnus in Israel et sanctum nomen eius. Quamobrem quem incognitum usque nunc habuistis, modo cognoscite; quia ipse est Deus solus, et praeter eum non est alter: qui nos de morte sanguinis sui pretio reduxit ad vitam; qui coelum et terram, hominem scilicet et angelos, in unitate regni sui conjunxit; qui mortificat justus et vivificat pius, qui claudit et nemo aperit, aperit et nemo claudit. » Subdit Hilduinus hisce aliisque Pauli verbis Dionysium fuisse conversum, et Christi amore accensum, praesertim ubi vidit caecum a Paulo illuminari. Verum hujus narrationis fides sit penes Hilduinum: nonnullis enim videtur apocrypha.

Moraliter: Disce hic Dei celsitudinem, qua omnium angelorum hominumque aciem superat et transcendit. « Inhabitat enim lucem inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest (per oculos aciemque mentis et naturae), » I Timoth. VI, 16, praesertim si SS. Trinitatem in una individua essentiae unitate spectemus, si mysterium incarnationis, passionis, Eucharistiae consideremus. Unde Isaias, XLV, 15: « Vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator: » Et Psaltes, Psal. XVII, 12: « Qui posuit tenebras latibulum suum. » Quocirca Seraphini velatis oculis acclamant ei: « Sanctus, sanctus, sanctus, » Isaiae VI, 3. Causas duas dat Seneca, lib. VII Natur. Quaest., cap. XXX. Prior est: « Quia, inquit, illi tanta subtilitas et claritas est, quantum consequi acies humana non potest. » Altera, « Quia in sanctiori secessu majestas tanta delituit. » Adde tertiam ex Damasceno: « Cognitio, inquit, eorum est, quae sunt: at Deus super ipsum esse est. Ergo et super atque extra notitiam, quia super essentiam. » Et quartam, quia quaquaversum infinitus est et immensus, sive substantiam, sive potentiam, sive sapientiam, sive cetera attributa spectes. Audi Senecam, lib. II Quaest., cap. XLV: « Vis illum fatum vocare? non errabis. Hic est ex quo suspensa sunt omnia, causa causarum. Vis illum providentiam? recte dices: est enim cujus consilio huic mundo providetur, ut inconcussus eat et actus suos explicet. Vis naturam vocare? non peccabis: est enim ex quo nata sunt omnia, cujus spiritu vivimus. Vis mundum? ipse enim est totum quod vides, totus suis partibus inditus et se sustinens vi sua. »

Divinius S. Dionysius, cap. XV Caelestis Hierarch., asserit Deum comparari vento, imo ambulare super pennas ventorum, propter vim movendi et animandi, ac celerem insuperabilemque discessum, atque nobilium principiorum et finium incognitas et invisibiles latebras. Et S. Augustinus, lib. X Confess., cap. VI: « Domine, inquit, amo te. Percussisti cor meum verbo tuo, et amavi te. Sed et coelum et terra et omnia quae in eis sunt, ecce undique mihi dicunt, ut te amem, nec cessant dicere omnibus, ut sint inexcusabiles. Altius autem tu misereberis, cui misertus eris, et misericordiam praestabis, cui misericors fueris. Alioquin coelum et terra surdis loquuntur laudes tuas. Quid autem amo, cum te amo? non speciem corporis, nec decus temporis, nec candorem lucis ecce istis amicum oculis, non dulces melodias suavium cantilenarum omnimodarum, non florum et unguentorum et aromatum suaveolentiam, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis amplexibus. Non haec amo, cum amo Deum meum: et tamen amo quamdam lucem, et quamdam vocem, et quemdam odorem, et quemdam cibum, et quemdam amplexum, cum amo Deum meum; lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum interioris hominis mei: ubi fulget animae meae, quod non capit locus; et ubi sonat, quod non rapit tempus; et ubi olet, quod non spargit flatus; et ubi sapit, quod non minuit edacitas; et ubi haeret, quod non divellit satietas. Hoc est quod amo, cum Deum meum amo. Et quid est hoc? Interrogavi terram, et dixit: Non sum: et quaecumque in eadem sunt, idem confessa sunt. Interrogavi mare et abyssos et reptilia animarum vivarum, et responderunt: Non sumus Deus tuus, quaere super nos. »

Vidit id per umbram Valerius Maximus, lib. I, cap. I: « Quidquid, inquit, in excelso fastigio positum est, humili et trita consuetudine, quo sit venerabilius, vacuum esse convenit. » Et Jamblicus, Protrep., cap. III: « Dei cognitio, inquit, est perfecta felicitas, » quam in hac vita nancisci non possumus. Clemens Alexandrinus, lib. V Strom., citat et laudat haec Orphei de Deo carmina:

Unus perfectus per se, ex uno omnia facta.
Nullus et ipsum
Mortalis cernit, verum omnes aspicit ipse.
Non video hunc, solidus positus nam nimbus in orbem est,

Et Cleanthis Stoici, qui Deum ita pingit:

Quod ordinatum est religiosumque ac pium,
Justum, sui potens, decorum ac utile,
Quod est severum, grave, semper conducibile,
Expers metus, doloris et molestiae,
Juvans, placens, pulchre sibi consentiens,
Clarum, nec insolens; modestum et vehemens,
Quod permanet, potest nec quis imitarier.

Haec est divina caligo, quam graphice depingit S. Dionysius, lib. De Mystica Theol., cap. I et seq. Ubi et summum animae in Deum ascensum vocat « caliginem et lumen, » caliginem animae, lumen Deo. Ex quo Taulerus, Suso, Ruisbrokius et alii contemplativi, sua contemplationis dogmata de intranda Dei caligine hauserunt.

Clemens Alexandrinus, lib. V Stromat., citans hanc Pauli sententiam, eam confirmat dicto Euripidis:

Constructa ab architectis, quae queat domus
Corpus Dei plexu cohibere moenium?

Et Zenonis, dicentis « non oportere templa facere, nec imagines; nihil enim quod sit compositum, esse diis dignum. » Et Platonis, dicentis « Deum eminus habitare in idearum regione, ac mundum esse Dei templum: quare prohibuit, ut nemo privatim haberet deorum imagines. Nam aurum et argentum, ait, privatim, et in sacris est res invidiosa: ebur autem quod amisit animam, est nefarium denarium: ferrum vero et aes sunt instrumenta bellorum. Ex ligno autem quod uno ex ligno est compactum, quodcumque voluerit offerat: similiter etiam ex lapide quoque ad sacra communia. » Haec Plato.


Versus 24: Deus Qui Fecit Mundum; Non in Manufactis Templis Habitat

24. DEUS QUI FECIT MUNDUM. — Taxat Epicureos, negantes Deum Deique providentiam; et Stoicos, qui mundum fato aut natura existere censebant. Utrique enim negabant Deum liberum libere creasse mundum. Ita Chrysostomus. Ex creatione ergo et opificio mundi agnosci potest et coli debet creator ejus Deus. « Coeli enim enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum, » Psal. XVIII, 1. Quin et Euripides: « Stellae, ait, in coelo, sunt varietas sapientis fabri, » nimirum Dei. Vide S. Augustinum, lib. VII De Civit., cap. XXIX, ubi praecipua Dei opificis opera enumerat et celebrat.

NON IN MANUFACTIS TEMPLIS HABITAT, — quasi corporeus templis corporeis delectetur, iisque sit alligatus, conclusus et circumscriptus, sicut rex habitat in regio palatio ejusque ambitu circumscribitur. Deus enim loco non alligatur, multo minus terminatur; sed super omnes coelos per immensa vacui spatia se extendit.

Ita S. Justinus Philosophus et Martyr, centum annis S. Paulo posterior (obiit enim martyrium anno Domini 165, teste Baronio), rogatus ab urbis Praefecto, quem in locum solerent Christiani convenire? respondit, eo convenire quemque, quo vellet et posset: « Christianorum enim Deus, inquit, nullo loco circumscribitur: sed cum sit inaspectabilis, coelum et terram implet, et ubique a fidelibus adoratur, et ejus gloria celebratur. » Adjecit tamen se diversari in thermis Timothinis, sive Novatianis (quae erat domus Pudentis senatoris, et commune hospitium advenarum Christianorum, nunc est Ecclesia S. Pudentianae: Pudens enim fuit pater S. Timothei, Novati, Praxedis et Pudentianae). « Quod si quis, ait, ad me venire voluit, cum eo veritatis doctrinam communicavi. » Ita habet ejus Vita et martyrium, quod ex actis publicis recenset Baronius anno Christi 163, licet Chronicon Alexandrinum, quod post mortem Baronii edidit noster Raderus, asserat Justinum martyrium obiisse anno ab ascensione Christi 435, qui fuit a nativitate ejusdem 468.


Versus 25: Nec Manibus Humanis Colitur

25. NEC MANIBUS HUMANIS COLITUR, — ut ei per manus hominum fabricentur, erigantur et dedicentur statuae, idola, arae et fana, in quibus ei sacrificia carnea offerantur: quasi idola sint membra et corpus Dei, arae et fana sint ejus domus et palatia, sacrificia sint eius cibus et deliciae, uti censebant Gentiles. His tamen non obstat, quin Deus rite a Christianis coli possit in imagine et statua: quia sciunt Christiani Deum non pendere ab imagine; sed imaginem mere esse imaginem, quae Deum hominibus qui sensu ducuntur, repraesentet. Vide dicta Deuteronom. V, 8. Olim tamen cum Gentiles transirent ad Christianismum, Patres studiose cavebant imagines ac magis statuas Dei, ne Gentiles recens conversi, ex pristina consuetudine colerent eas ut deos. Unde imaginem Dei fieri vetat Lactantius, lib. II, cap. II, et Justinus, Apolog. II.

Syrus vertit, nec per manus hominum ministratur ei. Solebant enim Gentiles suis diis exhibere talia ministeria, qualia famuli exhibent suis heris, praesertim regibus, excitando eos, vestiendo, comendo, lavando, cibum potumque porrigendo, perinde ac si dii eorum homines fuissent; uti revera Jupiter, Venus, Mars, Mercurius et ceteri homines fuerunt potentes, sed tyranni et scelerati. Vide S. Augustinum, lib. VI De Civit., cap. X. Deus ergo hoc manuum ministerio non indiget, nec officiis humanis colitur, sed angelicis ministeriis. Constantinus Magnus Imperator, fanum ab argonautis erectum Numini salutifero, indeque Sosthenium appellatum, convertit in Michaelium, id est S. Michaelis templum, teste Nicephoro, lib. VII, cap. L, eo quod S. Michael argonautas juvisset, non Jupiter, aut aliud Numen, uti argonautae putabant. Id enim S. Michael apparens Constantino asseveravit.

...casibus tribuit, nec dies, nec quies ulla, ac ne momentum quidem tenue ejus transcurrit beneficiis otiosum. Rursum Aegyptii, ait Horus Apollo, lib. I Hieroglyph., cap. VI, Deum volentes significare pingebant accipitrem, tum quod foecundum sit ac diuturnae vitae hoc animal, tum quod solis sit simulacrum, utpote intentissimis oculis in ejus radios prospiciens, Sol autem est visibile Dei hieroglyphicum. Pulchre Horatius, lib. I Carm.:

Qui res hominum ac deorum,
Qui mare et terras, variisque mundum
Temperat horis.

Sublimius noster Boetius, lib. III De Consolat., metro 9:

O qui perpetua mundum ratione gubernas;
Terrarum coelique sator, qui tempus ab aevo
Ire jubes, stabilisque manens das cuncta moveri.

Et S. Dionysius De Divinis Nomin., cap. IX: « Magnus, ait, Deus dicitur, tum ex sua magnitudine, qua se et cum omnibus quae magna sunt communicat, et per omnem magnitudinem diffundit atque extendit, locum omnem continet, omnem numerum superat, omnem infinitatem transilit; tum ex summa vi actionisque magnitudine, ac muneribus, quae ipso quasi fonte manant, quatenus cum omnibus infinita profusione communicata, tamen integra manent, eamdemque habent multitudinis exuberantiam, nec communicationibus minuuntur, sed potius etiam redundant et superant. »

ET OMNIA. — Graece, κατὰ πάντα, id est secundum omnia, scilicet principia et organa requisita ad vitam et respirationem, ait Cajetanus. Verum pro κατά legendum καὶ τά. Sic enim legit S. Chrysostomus vertens ut Noster, et omnia. Quocirca Clemens Alexandrinus, lib. III Paedagog.: « Laudemus, inquit, unum Patrem et Filium una cum Spiritu Sancto, qui unus est omnia, in quo omnia, per quem omnia, qui est undequaque bonus, undequaque pulcher, undequaque sapiens, undequaque justus, cui gloria nunc et in saecula. » Et S. Augustinus, serm. 19 in Joannem: « Deus tibi totum est: si esuris, panis; si sitis, aqua tibi est; si in tenebris es, lumen tibi est; si nudus es, immortalitatis tibi vestis est. » Idem in Psal. XXVI: « Quidquid praeter Deum est, dulce non est. Quidquid mihi vult dare Dominus meus, auferat totum, et se mihi det. » Sapide Psaltes, Psal. XLIV: Magnus Dominus et laudabilis nimis; et magnitudinis ejus non est finis. Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt. Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et magnitudinem tuam narrabunt. Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exultabunt. Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Confiteantur tibi omnia opera tua, et Sancti tui benedicant tibi.

INDIGENS ALIQUO, CUM IPSE DET OMNIBUS VITAM ET INSPIRATIONEM (spiritum, sive halitum vitalem) ET OMNIA.Omnibus, intellige accommode, puta eis quae habent vitam: nec enim Deus dat vitam saxis. Rursus vitam accipe ample pro qualibet vita, etiam vegetativa et sensitiva. Minus ergo recte Lyranus vitam limitat ad angelicam et spiritalem. Per inspirationem, Graece πνοήν, accipe halitum, spiritum; vel, ut Syrus, animam sensitivam: quae enim hanc habent, respirant. Ita Cajetanus. Porro recte Chrysostomus id limitat ad animam rationalem, quam Deus inspiravit Adae, Genes. II, 7. Eo enim alludit Paulus: agit enim de hominibus, uti jam dixi. Simili modo Plato, Speusippus et Apuleius apud Rhodiginum, lib. XII, cap. II, Deum ita definiunt: Deus est vivens immortale, per seipsum ad beatitudinem sufficiens, essentia sempiterna, ipsius boni causa, ens incorporeum, aperimetron, beatum, beatificum, omnium pater, optimum, nulla re indigens, cuncta conferens. Porro Deus omnium entium est causa: primo, efficiens; secundo, finalis; tertio, exemplaris. Hinc Timaeus Pythagoricus Deum vocat mundum exemplarem: quia ipse est maximus mundus sapientiae, sanctitatis, intelligentiae, vitae, rationum, formarum, specierum et rerum, quas omnes in se complexus servat et continet, non secus ac mundus nos, et omnia rerum genera suo ambitu cingit: cujus rei pulchrum Aegyptiorum hieroglyphicum affert Eusebius, lib. III De Praeparat. Evangel., cap. III.

Quamobrem mundus est Dei liber, ut aiebat S. Antonius, Dei tabula, Dei carmen et canticum, ut ait S. Paulinus, Natali 9 S. Felicis, Deum assidue laudans et omnibus gentibus ejus majestatem et beneficentiam depraedicans: quo fit, ut nemo tam rudis sit et barbarus, qui si in coelum suspexerit, Deum rectorem non videat, non sentiat eumque velut ex ungue leonem, ex linea Apellem deprehendat. Deus enim est quasi sol immensus et beneficentissimus, quia omnia suo lumine illustrat, omnia suo calore vegetat, omnia sua omnipotentia creat et producit. Hac de causa hebr. vocatur Saddai, id est mammeus, cornucopia, sufficientissimus, liberalissimus. Vide dicta Genes. XVII, 1. Idem viderunt Gentiles, qui Isiden deam mammosam, id est totam ex uberibus confectam, pingebant, ut terrae omnium parentis et altricis foecunditatem repraesentarent. Errarunt: nec enim Isis est dea, nec terra ex se mammosa; sed omne quod habet, accipit a Deo. Deus ergo est totus uber, totus mamma, assidue lacte beneficentiae suae alens terram, plantas, animantes et homines. Hinc Apuleius, Metam., lib. XI: « Deus, inquit, dulcem matris affectionem miserorum... tibi. Omnia enim sua sponte auctorem repetunt suum. Natura enim duce referentur ad Deum a quo nascuntur, ut unde vitam hauserunt, vitae etiam et gloriae alimenta percipiant, origini semper inhaerentia suae. » Quocirca apposite Deum definiens Cassiodorus, in Psal. XLVII: « Deus, ait, est virtus inexplicabilis, pietas incomprehensibilis, sapientia ineffabilis, cujus definitio est finem in Sanctorum laudibus non habere. » Haec est ergo Christi et Pauli philosophia, ac theologia vera et pia, quae docet nos ex nobis nihil habere, sed omnia a Deo: quam calluit S. Franciscus, qui crebro orando ingeminabat: « Domine, quis tu? quis ego? Tu omnia, ego nihil: tu abyssus entis et boni, ego abyssus nihili et mali. Tibi ergo me abyssali humilitate et reverentia prosterno, Deus meus et omnia. »


Versus 26: Fecitque ex Uno Omne Genus Hominum

26. FECITQUE EX UNO. — Graeca addunt sanguine: quia ex uno sanguine et carne Adae protoplasti, propagati sunt et descendunt omnes homines: sanguine ergo, id est homine, per synecdochen. Sanguis notat modum propagationis, videlicet per generationem, quae fit per semen, quod non est aliud quam sanguis magis concoctus, ideoque purior et nobilior. Cur Deus voluerit omnes nasci ex uno, causam dat S. Augustinus, lib. XII De Civit., cap. XXI: « Ut eo modo vehementius homini commendaretur societatis unitas vinculumque concordiae, si non tantum inter se naturae similitudinem, verum et cognationis affectu homines necterentur; » ideoque Evam ex Adamo produxit.

INHABITARE SUPER UNIVERSAM FACIEM (id est superficiem) TERRAE. — Tota enim terra est habitabilis et habitata: unde adversam nobis terram incolunt Antipodes. Vide dicta Gen. X. q. d. Deus non tantum creavit homines, sed et eos assidue gubernat, locumque et tempus vitae cuilibet definit.

Definiens statuta tempora, — q. d. Deus praefinivit cuique homini, genti et regno suam temporis et aetatis mensuram, ut videlicet homo vivat septuaginta aut octoginta annis, Psal. LXXXIX, 10; ut hi homines primo nascantur et imperent, deinde illi et illi; ut primam monarchiam obtineant Assyrii, secundam Persae, tertiam Graeci, quartam Romani. Notat Paulus Athenienses, qui se omnium hominum antiquissimos et primos jactitabant, vocabantque αὐτόχθονας, id est terrigenas e terra sua prognatos: ita Cicero, orat. pro Flacco.

Et terminos habitationis eorum, — q. d. Deus praescripsit cuique genti terminum tam temporis, quam loci in quo habitet, ne vicini locum occupet vel invadat. Hoc est quod canit Moses, Deut. cap. XXXII, 8, dicens: Constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel.


Versus 27: Quaerere Deum, Si Forte Attrectent Eum

27. QUAERERE DEUM, — q. d. Hoc fine homines ita distribuit, et moderatur per tempora et loca Deus, ut eum investigent et quaerant, cognoscant, ament et colant. Mundus enim est quasi animal, cujus spiritus et velut anima est Deus; oculi sunt luna et sol; hepar, venae, sanguis et phlegma sunt fontes, venae et flumina; proles sunt arbores, herbae, flores, animalia, homines: quae omnia vivificat, vegetat, fovet alitque Deus. Unde ex iis facile inveniri et cognosci potest. Vide Theodoretum sermonibus decem, quos erudite scripsit de Dei providentia, sive de Numine; et nostrum Lessium de eodem argumento; et Ciceronem, lib. II De Natura deorum; ac S. Anselmum, in Monologio et Proslogio. Plato, in Cratylo, ait ἥλιον, id est solem, vocari a conversione, quod suis radiis, luce, calore, efficacitate, omnes res omniumque oculos ad se convertat: multo magis id facit Deus, qui est sol immensus tum lumine, tum calore, tum beneficentia in omnes et omnia. Vere S. Justinus apud Damascenum, lib. I Paralip., cap. LXV: « Ut corporis bonum, inquit, est sanitas, sic animae bonum est Dei cognitio: quae est velut quaedam animae sanitas, per quam divina similitudo comparatur. » Idem apud Antonium, in Melissa, lib. II, serm. XLIII: « Finis philosophandi est, Deo, quoad ejus fieri potest, assimilari. »

SI FORTE ATTRECTENT EUM. — Graece, ψηλαφήσειαν, id est palpent eum, sicut caecus in tenebris palpando praetentat iter et locum. Ita Pagninus, Vatablus et alii. Significat Deum a nobis in hac vita videri et clare cognosci non posse, nosque quasi caecos palpando vestigia Dei, puta creaturas, ad ejus notitiam pervenire. Sicut enim caecus palpando pervenit ad locum quo tendit, ita nos palpando et vestigando creaturas, pervenimus ad Deum earum creatorem. Vere S. Augustinus, epistola 120 ad Honoratum, cap. III, et tract. 1 in Joan.: « Quomodo, inquit, homo positus in sole caecus, praesens est illi sol, sed ipse soli absens est: sic omnis stultus, omnis iniquus, sic omnis impius caecus est in corde; praesens est illi sapientia, sed cum caeco praesens est, oculis illius absens est, non quia ipsa illi absens est, sed quia ipse ab illa absens est. » Idem proportionaliter dicas de quovis homine, etiam justo: omnis enim respectu Dei caecus est. Licet enim Deus totus sit lux, tamen sibi soli est lux, qua omnia clarissime perspicit, nobis vero est lux transcendens et inaccessibilis. Tiberius Caesar ita lucidos habebat oculos, ut in tenebris per eorum lucem videret omnia vicina, ait Suetonius in ejus Vita; longe lucidiores oculos habet Deus: omnia ergo videns a nemine videtur. Sensus ergo est, si forte homines Deum attrectent, non tactu corporeo, sed metaphorico et mentali, hoc est, si mente attingant, inveniant et cognoscant Deum, ut eum venerentur, ament et invocent: cognoscant, inquam, ex ejus operatione et productione frugum rerumque omnium. Sicut enim caecus si in sylvis densissimis, vel in domo plenissima sit, si vel leviter se commoveat, in arbores, parietes, resve alias impinget: sic ubique homini occursat, imo incursat Deus. Quis enim si penitius suum corpus ejusque membra et organa, tot tamque varia; si suam animam ejusque sensus, potentias, motus et actiones; si suum esse, tam mirum et multiplex consideret; maxime, cum qua ratione haec facta sint et fiant, non intelligat, illico non colligat, esse numen intra se, quod fabricam hanc instar horologii, tot machinis et organis instructam fabricarit, ordinarit, tueatur et moderetur; quod admirabiles illos motus cieat, quod harmoniam illam stupendam corporis et animae, sensuum et membrorum, mentis et carnis inter se divina arte misceat, contemperet et arctissime in unum compositum consociet? Ita Sanchez. In omni enim re motuque ad aliquod principium immobile, quasi ad primam causam deveniendum est. Unde Plato, in Timaeo, Deum definit esse unum idem, et semper sui simile, unum omnium principium ingenitum. Si enim esset genitum, utique non esset principium, sed ab alio principio productum. Vide S. Augustinum, VIII lib. De Civit., cap. VI.

QUAMVIS,καίτοιγε, id est quamvis, vel nam. Unde Syrus vertit, quandoquidem, illudque hic valde est appositum, q. d. Facile est invenire Deum, quandoquidem ipse non longe est ab unoquoque nostrum. Noster tamen, Pagninus, Tigurina et alii vertunt quamvis: hoc ergo sequamur et exponamus.

QUAMVIS NON LONGE SIT AB UNOQUOQUE NOSTRUM. — Ne quis putaret ex eo quod dixerat Paulus: Quaerere Deum, si forte attrectent eum, aut inveniant, Deum esse a nobis absentem: absentia enim quaerimus et invenimus; quasi corrigendo id explicat subdens Deum non longe abesse ab unoquoque nostrum, tum situ et loco, tum potius operatione: ex hac enim facile est attrectare et cognoscere Deum, utpote qui nobis det vitam, motum, alimenta et omnia, ut sequitur, q. d. Sicut mare non longe est a piscibus, quia pisces in eo et ex eo generantur, aluntur et vivunt; unde illud sentiunt: ita Deus non longe est a nobis, quia in eo, et ex eo quasi mari bonorum omnium haurimus vitam, motum et omnia: ex quo facile est eum attrectare et cognoscere. Esto enim ipse sit spiritus invisibilis, tamen per effectus hosce suos se hominibus caecis cognoscendum et quasi palpandum exhibet. « Deus, inquit S. Augustinus, lib. VII De Civit., cap. XXX, ubique totus, nullis inclusus locis, nullis vinculis alligatus, in nullas partes sectilis, ex nulla parte mutabilis, implens coelum et terram praesente potentia, non absente natura. » Ab hoc uno et vero Deo vitam speramus aeternam.

Solerter notat Gabriel Vasquez, I part., disp. XXVIII, cap. IV, num. 17, Paulum hic directe et ex proposito non agere de immensitate Dei, sed quam facile a nobis ex operibus suis attrectari, non manibus, sed mente, hoc est, cognosci et coli possit. Est enim Deus nobis operatione sua vicinus, imo intimus sicut aer, in quo vivimus, quemque respirando attrahimus. Sicut ergo aerem respirando quasi palpamus et sentimus, dum ille nos refrigerat; ita Deum in nobis operantem cognoscimus et quasi attrectamus. Quare minus recte Cajetanus et alii ex hoc loco colligunt, quod Deo ratio et fundamentum existendi in rebus, sit ipsa ejus operatio, sicut in corporibus quantitas est ratio replendi locum. Operatio enim est signum et effectus praesentiae Dei et angeli, non causa. Prius enim est Deum, vel angelum alicubi esse praesentem, quam ibi operari, imo saepe est praesens angelus, et nihil operatur. Paulus ergo agit hic potius de praesentia operationis divinae, q. d. Sentimus Dei in nobis operationem: nam ipse operatur in nobis vitam, motum et existentiam; in ipso enim vivimus, movemur et sumus: ergo non est nobis ignotus, ut vos Athenienses putatis, sed facillime ex operatione sua cognosci et attrectari potest. Verum tamen est, operationem Dei conjunctam esse cum praesentia substantiae divinae, eamque praesupponere: quia enim Deus est immensus, hinc ubique est praesens secundum substantiam, nec usquam operari potest, nisi sit praesens, eo quod id exigat, non operatio, vel modus operandi Dei, sed ejus immensitas. Si enim operaretur alicubi ubi non est, non esset immensus, ac consequenter non esset Deus, nec operari posset ut Deus. Porro ex operatione sentiri et attrectari potest Deus, non ex praesentia, cum sit spiritus et invisibilis. Omnia haec significat hic Paulus. Sensus ergo est, q. d. Deus adest nobis, etsi a nobis non videatur. Est enim immensus et ubique: unde et ubique operatur omnibusque se cognoscendum exhibet. Ex operatione ergo cognoscere potestis Deum, id est primam causam, primum et immensum ens, hoc enim sicut ubique est, ita ubique operatur. Secus est de sole, qui absens in distantia operatur, quia non est immensus. Adde, sicut locum, puta aerem sentimus per respirationem, refrigerium vel calorem, ita et Deum: Deus enim est locus locorum. Hunc sensum mox magis explicabo.


Versus 28: In Ipso Enim Vivimus, Movemur et Sumus

28. In ipso enim vivimus, movemur et sumus. — Non quasi in ipsa Dei substantia siti simus ejusque simus pars, uti quidam stolide imaginati sunt, ait S. Cyrillus, lib. IX in Joan., cap. XL; S. Augustinus, lib. IV De Genes. ad litter., cap. XII. Sed primo, in ipso, id est per ipsum, ait S. Cyrillus. Probat enim Paulus Deum dare omnibus vitam, inspirationem et omnia ex eo, quod in ipso, id est per ipsum, vivamus, moveamur et simus. Ergo sumus in ipso tanquam in causa efficiente et conservante, hoc est continuo quasi creante: conservatio enim est continuatio creationis, et continua creatio. Deus enim conservat animam, vitam, motum, sensum et essentiam nostram, ea semper in nos influendo, sicut primitus ea creavit; perinde ac sol suos radios conservat, jugiter eos emanans et producens.

Secundo, concomitanter sumus in ipso, tanquam in continente et loco divino, uti jam dixi. « Prope est, ait Seneca, epist. 41, a te Deus: et cum est, intus est. Sacer intra nos spiritus sedet. » Deus enim sicut est aevum aevorum, ita est spatium spatiorum et locus locorum, sine quo nullus locus est, vel esse potest. Sicut enim omne esse manat ab essentia Dei et omne tempus, omnisque duratio manat ab aeternitate Dei; ita et omne spatium omnisque locus manat ab immensitate Dei, uti erudite docet noster Lessius; lib. De Attributis divin., agens de immensitate Dei. Deus ergo est quasi mare quoddam immensum per infinita spatia extensum, in quo mundus et omnia quae in eo sunt innatant, quasi spongia in oceano, ait S. Augustinus, lib. VII Confess., cap. V.

Quocirca docte et eleganter S. Gregorius Dei immensitatem describens, lib. II Moral., cap. VIII: « Ipse, inquit, manet intra omnia, ipse extra omnia, ipse supra omnia, ipse infra omnia: et superior est per potentiam et inferior per sustentationem, exterior per magnitudinem, interior per subtilitatem: sursum regens, deorsum continens, extra circumdans, interius penetrans: nec alia ex parte superior, alia inferior; aut alia ex parte exterior, atque alia manet interior; sed unus idemque totus, ubique praesidendo sustinens, sustinendo praesidens, circumdando penetrans, penetrando circumdans: unde superius praesidens, inde inferius sustinens; et unde exterius ambiens, inde interius replens: sine inquietudine superius regens, sine labore inferius sustinens; interius sine extenuatione penetrans, exterius sine extensione circumdans. Est itaque inferior et superior sine loco, est amplior sine latitudine, est subtilior sine extenuatione. »

Et Minutius Felix, in Octavio, respondens Gentilibus objicientibus Christianos Deum colere, quem non videbant: « Imo, inquit; ex hoc Deum credimus, quod eum sentire possumus, videre non possumus. In operibus enim ejus, et in mundi omnibus virtutem ejus semper praesentem aspicimus, cum tonat, fulgurat, fulminat, cum serenat. » Et mox: « Qui ipsum solis artificem, ipsum luminis fontem possis sustinere; cum te ab ejus fulgoribus avertas, a fulminibus abscondas? » Et inferius: « Ubique non tantum nobis proximus, sed infusus est. In solem adeo rursus intende: coelo affixus, sed terris omnibus sparsus est: pariter praesens ubique interest, et miscetur omnibus (nusquam enim claritudo violatur): quanto magis Deus auctor omnium, ac speculator omnium, a quo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest cogitationibus nostris, quasi alteris tenebris? Non tantum sub illo agimus; sed cum illo, ut prope dixerim, vivimus. »

In Deo ergo, quasi in aethere infinito vivimus et movemur, intra illum stamus et habitamus: ille nos penetrat sua essentia et substantia, penetrat totum corpus, et totam animam nostram omnesque ejus sinus, angulos et latebras: extra illum exire non possumus, quia ubique est: et quia est immutabilis, ubi semel est, semper est. Hac de causa signanter ait Paulus: In ipso vivimus, non per ipsum, ut significaret Deum ita esse causam efficientem nostrae vitae, ut sit etiam localis et quasi materialis, utpote qui omnem corporis vitae et essentiae materiam, totumque subjectum nobis subministrat, perinde ac mare suppeditat piscibus, sed longe potiori ratione. Deus enim materiam creavit ex nihilo, et conservando quasi continuo creat: mare vero creatam a Deo accipit, et piscibus impertit. Sicut ergo pisces ita vivunt in aqua et ex aqua per naturalem sympathiam et dependentiam, ut extra eam vivere nequeant: sic nos in Deo et ex Deo vivimus, ut extra eum vivere non possimus, adeo ut si per impossibile Deus non existeret in nobis, sive in loco in quo sumus, nos in eodem existere et subsistere non possemus. Sicut enim nostra substantia pendet a substantia Dei: sic nostra existentia in loco pendet a Dei existentia in eodem loco, quasi radius a sole, quasi embryo a matre et matrice, quasi avis ab aere, quasi homo a respiratione; et planius sicut corpus ab anima vivit, movetur, est et sustentatur. Sicut ergo de anima dici potest, quod in ipsa vivamus, moveamur et simus, ita multo magis idem dicitur de Deo: ipse enim est anima non tantum corporis, sed et animae cujusque, ubique illi praesens eamque vivificans, movens et sustentans. Vide ergo quam Deo juncti simus physice, et moraliter jungi debeamus, ut quoties auram attrahimus, toties Deum attrahamus, cogitemus et invocemus in quo sicut in aura vivimus, movemur et sumus. Ita S. Chrysostomus: « Sicut, inquit, impossibile est ignorare aerem ubique diffusum, et non longe ab unoquoque nostro existentem, ita profecto et omnium opificem. Vide quomodo omnia illius dicit esse, providentiam esse illius; conservationem esse ab illo; operandi vim; actum habere, et non perire. » Profunde Lyranus: « Ipse, ait, est nobis intimior quam nos ipsi: quoniam ipse conjungit principia intrinseca, quibus nimirum unusquisque nostrum constituitur substantialiter. » Porro Deus est in nobis, et nos vicissim in Deo sicut lumen est in aere, et aer in lumine. Vide S. Augustinum, lib. IV De Genesi ad litteram, cap. XII, et lib. XIV De Trinit., cap. XII; et S. Cyrillum, lib. III in Joan., cap. XL.

Tertio, in Deo vivimus, movemur et sumus, quasi in circulo, vel rota nos concludente et ambiente. Unde Empedocles: « Deus, ait, est circulus cujus centrum est ubique, circumferentia nusquam. » Et circulus symbolum est perfectionis et aeternitatis Dei, ut docet Pierius, Hieroglyph., lib. XXXIX. Divine S. Dionysius, cap. VII De Divin. Nomin., ait divinam monadem, sive unitatem in tribus personis, se a coelestibus in omnia, etiam ima diffundere, ut quae sit primum, inquit, omnis essentiae principium et causa; eamdemque omnia eximio modo complexu suo, qui invictus sit, continere.

Quarto, juridice in Deo, id est in Dei dominio et jurisdictione vivimus, eoque cingimur, ut ejus jus et manus evadere non possimus, juxta illud Psal. CXXXVIII, 7: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades, etc., sed ipse quasi figulus nos formet, moveat, regat, mutet, prout voluerit. Unde S. Augustinus in illud Matth. VI: Pater noster, etc. « Deus, inquit, est in seipso, sicut α et ω; in mundo, sicut rector et auctor: in angelis, sicut sapor et decor: in Ecclesia, sicut paterfamilias in domo; in animo, sicut sponsus in thalamo; in justis, sicut adjutor et protector; in reprobis, sicut pavor et horror. »

Et Aristoteles, vel quisquis est auctor, lib. De Mundo: « Quod, ait, in navi est gubernator, in curru auriga, in choro praecentor, in civitate lex, in exercitu imperator, hoc idem in mundo est Deus; » ac consequenter mundus vicissim est in Deo, sicut regnum in rege a quo regitur. Significat ergo haec praepositio in, nos intime a Deo pendere, Deumque esse quasi animam et vitam nostram, juxta illud S. Augustini, serm. 18 De Verbis Apostoli: « Vita corporis anima est, vita animae Deus est. » Magis enim pendet homo et res quaelibet a Deo, quam a seipsa: quia et materia, et forma ipsius ex se non est, sed omne suum esse habet a Deo, illudque tamdiu habet, quamdiu placet Deo. Si enim illi manum suam retrahat, illico res omnis recidit in suum nihilum, unde a Deo per creationem educta est. Magis ergo pendemus a Deo, quam radii a sole, lumen a luce, calor ab igne, vita ab anima, respiratio ab halitu. Et haec est causa cur magis Deum quam nos ipsos, id est vitam et animam nostram diligere debemus: quia scilicet a Deo, quasi a fontali principio, magis pendemus nos, totumque universum, cujus nos sumus pars, quam a nobis ipsis. Ita D. Thomas et Scholastici, II II Quaest. XXVI, art. 3.

Moraliter: in ipso vivimus, significat primo, nos ex vita et anima nostra facili gradu ascendere ad Deum. Unde S. Augustinus, lib. VII Confess., cap. X, citatis his Pauli verbis: « Et inde, inquit, admonitus redire ad memetipsum, intravi in intima mea, duce te, et potui, quoniam factus es adjutor meus. Intravi, et vidi qualicumque oculo animae meae, supra eumdem oculum animae meae, supra mentem meam, lucem Domini incommutabilem, non hanc vulgarem et conspicuam omni carni, nec quasi ex eodem genere. Grandior erat, tanquam si ista multo multoque clarius claresceret, totamque occuparet magnitudine. Non hoc illa erat, sed aliud; aliud valde ab istis omnibus. Nec ita erat supra mentem meam, sicut oleum supra aquam, nec sicut coelum super terram, sed superior: quia ipsa fecit me; et ego inferior, quia factus sum ab ea. Qui novit veritatem, novit eam; et qui novit eam, novit aeternitatem. Charitas novit eam. O aeterna veritas et vera charitas et chara aeternitas! Tu es Deus meus, tibi suspiro die ac nocte. »

Secundo, in ipso significat Deum in manu sua habere nostram vitam, nostrum halitum, nostrum esse, ac consequenter nostram gratiam et gloriam, nostram felicitatem et damnationem aeternam. In manibus tuis sortes meae, ait David, Psal. XXX, 16. Hoc est quod Daniel intonat Baltasari regi interitum ei denuntians: Deos, inquit, argenteos et aureos, etc., laudasti. Porro Deum qui habet flatum tuum in manu sua et omnes vias tuas, non glorificasti, Daniel V, 23.

Symbolice, in Deo ipso vivimus et sumus tanquam in causa exemplari: nostrum enim omnium ideae, juxta quas conditi sumus, proprie sunt in Deo: « in eo enim, ait S. Augustinus, vivunt sempiternae rerum omnium rationes. » In Deo ergo sum et vivo, quia mei idea et exemplar proprie est, et vivit in Deo. Vide S. Thomam et Scholasticos, I part., Quaest. XV.

Rursum, in Deo, id est in Dei mente, sapientia, voluntate, cura et providentia vivimus, movemur et sumus. Ille enim semper cogitat de nobis, curat res nostras, regit, dirigit nobisque providet de omnibus. Si ergo grati esse volumus, jugiter de Deo nostro vicissim cogitare debemus, illi obsequi et per omnia placere. Sicut enim nullum est momentum quo non fruamur Dei beneficiis, sic nullum debet esse momentum quo non de eo cogitemus. Quis enim obliviscatur animae suae, vel halitus sui in quo vivit, movetur et est? Ita S. Dominicus, S. Thomas aliique Sancti jugiter de Deo, vel cum Deo loquebantur. Ita S. Augustinus in Soliloquiis, cap. XVIII: « Omni momento, inquit, me tibi obligas, Domine, dum omni momento mihi tua magna beneficia praestas; sicut ergo nulla est hora, vel punctum in omni vita mea, quo tuo beneficio non utar, sic nullum debet esse momentum, quo te non habeam ante oculos, in mea memoria, et te non diligam ex omni fortitudine mea. » Quocirca Deus sicut est centrum animae nostrae, ita debet esse et centrum omnium cogitationum, intentionum et actionum nostrarum.

Idipsum eleganter docet Cassianus, Collat. XXIV, cap. VI, exemplo testudinis, sive concamerationis, cujus rotunditas coire et stringi debet in centro, alioqui corruet: « Ita etiam, inquit, mens nostra nisi solam Domini charitatem, velut centrum immobiliter fixum, per universa operum molitionumque nostrarum momenta, circumagens circino charitatis, omnium cogitationum vel aptarit, vel repulerit qualitatem, nequaquam structuram illam aedificii spiritualis, cujus Paulus est architectus, I Corinth. III, probabili arte molietur, nec pulchritudinem domus illius possidebit, quam B. David in corde suo Domino suo cupiens exhibere: Domine, inquit, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. »

Et S. Augustinus, lib. De Spiritu et Anima, cap. XVII, vel quisquis est auctor. Nam non esse S. Augustini, sed alicujus eo posterioris, liquet ex cap. XXXVII, ubi citat Boetium, qui a Theodorico, rege Gothorum, occisus est anno Christi 526, cum S. Augustinus vixerit anno Christi 420. Et cap. XLVIII, multa citat ex Gennadio, lib. De Eccles. dogmat., qui pariter Augustino recentior est. Hic, inquam, auctor pie et eleganter describens Dei beneficia communia et propria, curamque et providentiam, subdit: « Haec et multa alia fecit mihi Deus meus, de quibus dulce est mihi semper loqui, semper cogitare, semper gratias agere, ut pro omnibus beneficiis suis possim semper eum laudare et amare. Cum enim cunctis sit praesidens, singulos implens, ubique praesens, universorum curam gerens, et tam singulis quam omnibus providens, ita totum ad custodiam meam occupatum video, ut, si ego super custodiam meam stabo, quasi omnium oblitus sit, et mihi soli intendere velit. Semper se praesentem exhibet, semper se paratum offert, si me paratum invenerit. Quocumque me vertero, non deserit, nisi ego prior eum deseram. Ubicumque fuero, non recedit a me, quoniam ubique est, ut quocumque iero inveniam eum, cum quo possim esse. Quidquid fecero, pariter assistit, utpote perpetuus inspector omnium cogitationum, intentionum et actionum mearum. Cum haec diligenter considero, timore pariter et ingenti rubore confundor, quia illum ubique mihi praesentem, et omnia occulta mea videntem intueor. Multa enim sunt in me, de quibus coram oculis ejus erubesco, et pro quibus ei valde displicere timeo. Nec pro his omnibus quid illi rependam habeo, nisi tantum ut diligam eum. Non enim melius, nec decentius, quam per dilectionem rependi potest, quod per dilectionem datum est. »

Quocirca S. Bernardus, lib. De Modo bene vivendi, cap. XXIX, hoc sorori dat dogma pium et salutare: « Ibi pecca, ubi nescis esse Deum. Nihil enim celatur ante Deum. Videt occulta, qui fecit abscondita. Dominus ubique praesens. Spiritus totum implet. Majestas omnipotentis Dei penetrat omnia elementa, nullus locus est extra Deum. Dominus scit cogitationes hominum. » Rursum S. Augustinus, serm. 255 De Temp.: « In nobis, ait, duo altaria sunt constituta, corporis scilicet et cordis nostri. Duplex a nobis sacrificium quaerit Deus: unum, ut simus casto corpore; aliud, ut mundo corde esse debeamus. Ergo in exteriori altari, id est in corpore nostro, offerantur opera bona, in corde odorem suavitatis redoleat cogitatio sancta, ut cor tanquam altare thymiamatis, jugiter ex Deo exhalet thymiama laudis et gratiarum actionis. » Idem, lib. XIV De Trinitate, cap. XII: « Magna, ait, homini miseria est cum illo non esse, sine quo non potest esse, id est subsistere. In quo enim est, procul dubio sine illo non est; et tamen si ejus non meminit, eumque non intelligit, nec diligit, cum illo non est. » Haec physice de esse naturali, quo naturaliter vivimus, movemur et sumus in Deo.

Mystice, haec veriora sunt in esse et gradu supernaturali. Supernaturaliter enim in Deo vivimus per gratiam, movemur per charitatem aliasque virtutes, sumus per summam unionem cum Deo, qua divinae consortes naturae, facti sumus nova et supernaturalis creatura. Nam per justificationem novo modo fit praesens Deus in anima justi, adeo ut si per impossibile prius in ea non fuisset praesens per essentiam, praesentiam et potentiam, illico virtute gratiae et justitiae fieret praesens per essentiam, praesentiam et potentiam, uti ex D. Thoma, Suarez, aliisque Scholasticis ostendi Osea I, 10. Unde S. Ambrosius, lib. De Bono mortis, cap. ult.: « Movemur, inquit, in Deo, quasi in via; sumus, quasi in veritate; vivimus, quasi in vita aeterna. » Et S. Cyprianus, lib. De Baptismo Christi, haec applicat SS. Trinitati: « In Patre, ait, sumus, in Filio vivimus, in Spiritu Sancto movemur et proficimus. » Hoc est quod Isaias ait, cap. XXVI, 12, Deum in nobis operari omnia opera nostra, item omnia in omnibus, ut ait Paulus, I Corinth. XII, 6, ac eum operari in nobis velle et perficere, Philip. II, 23. Hoc est, quod diserte asserit Christus, Joan. XIV, 23: Si quis diligit Me, sermonem Meum servabit, et Pater Meus diliget eum; et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

In te ergo, o Domine, vivimus, movemur et sumus, sicut infans in sinu, imo in ventre matris, a qua gignitur, formatur, alitur omneque suum esse accipit; sicut pisciculus in mari, sicut avis in aere, sicut herbae et gramina in terra, sicut navigantes in navi, sicut equitantes in curru. Tu enim es currus Israel, et auriga ejus, tu ut currus nos sustines et vehis: ut auriga moderaris, dirigis et ducis rectis itineribus ad coelum. « Quid peto ut venias in me, qui non essem, nisi esses in me? An potius non essem, nisi essem in te? » ait S. Augustinus, I Conf., cap. II.

In te, hoc est, in tua memoria, intellectu et voluntate semper vivimus; tu de nobis assidue memoraris, cogitas, disponis et ordinas. Da ut vicissim semper vivas, ut nihil nisi te memoremur, sapiamus, velimus, amemus, ut te indies magis magisque vestigando cognoscamus et diligamus. « Quid enim, ait S. Augustinus, lib. I Conf., cap. 14, es Deus meus? Quid, rogo, nisi Dominus Deus? Quis enim Dominus praeter Dominum, aut quis Deus praeter Deum nostrum? Summe, optime, potentissime, omnipotentissime, misericordissime et justissime, secretissime et praesentissime, pulcherrime et fortissime, stabilis et incomprehensibilis, immutabilis mutans omnia, nunquam novus, nunquam vetus, innovans omnia, et in vetustatem perducens superbos, et nesciunt. Semper agens, semper quietus; colligens, et non egens; portans, et implens, et protegens; creans, et nutriens, et perficiens; quaerens, cum nihil desit tibi: amas, nec aestuas; zelas, et securus es; poenitet te, et non doles; irasceris, et tranquillus es; opera mutas, nec mutas consilium; recipis quod invenis, et nunquam amisisti; nunquam inops, et gaudes lucris; nunquam avarus, et usuras exigis: et supererogatur tibi ut debeas, et quis habet quidquam non tuum? Reddis debita nulli debens, donas debita nihil perdens. Et quid dicimus, Deus meus, vita mea, dulcedo mea sancta? aut quid dicit aliquis, cum de te dicit? Et vae tacentibus de te, quoniam loquaces muti sunt. »

Atque ex his collige et metire quanta sit bonitas et beneficentia divina, tum praesens, tum potius futura; quantaque sint bona et gaudia, quae Deus in coelis praeparavit diligentibus se, ea hac mensura et ulna metire. Nam, ut ait S. Eucherius, epist. ad Valerianum: « Cum Deus in hac vita tam praeclara justis pariter et injustis tribuat, qualia sunt putanda quae justis reservat? Consideremus qui tanta dedit, quanta restituet; qui tam magnus est in donis, quam magnus erit in praemiis. Si tam inaestimabilis est munerantis benignitas, quae illa remunerantis? Ineffabilia sunt quae praeparavit Deus his qui diligunt eum: quam magna rependet bonis, qui tam magna largitur ingratis? »

Quam ergo Deum semper praesentem in mente habere debemus et ejus praesentiam nobis semper repraesentare, uti nil eo indignum, quod ejus oculos offendat, agamus, velimus, cogitemus! Quam sanctos esse nos convenit, qui in ipsa sanctitate, in Deo, inquam, quasi in templo increato vivimus, movemur et sumus! Dicebat vicissim Philo, et ex eo Lactantius, lib. De Ira, cap. XIV, « Mundum esse totum templum quoddam sanctissimum, et Deo dignum. » Multo magis microcosmus, puta homo, praesertim fidelis et sanctus, est templum Dei animatum et vivum, in quo substantialiter Deus inhabitat, ac proinde in eo semper eum contemplari, revereri, colere potest et debet. « Perpetuum, ait Nazianzenus in Sententiis, tibi hoc sit studium, ut mentem tuam templum Deo exstruas: sic enim pro spiritali statua eum in intimo corde habebis. » Ita S. Gorgonia, soror Nazianzeni, seipsam vivum Deo templum exhibuit, ac proinde moriens hanc cygneam edidit vocem: « In pace in idipsum dormiam et requiescam, » uti ipse testatur, orat. 11, quae est de S. Gorgonia.

IN IPSO VIVIMUS, MOVEMUR ET SUMUS. — Haec tria quasi antistropha respondent, et confirmant tria, quae homines accipere a Deo dixit Paulus vers. 25, dum ait: « Cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia, » q. d. Deus dat nobis vitam, quia in ipso vivimus; dat respirationem, quia in ipso movemur: ipsa enim respiratio est motus; est enim continua inspiratio et exspiratio aeris, quae fit per contractionem et dilatationem pulmonum quasi follium, ad refrigerandum cor. Rursum respiratio conjuncta est cum motu: quae enim habent vim motivam, respirant: unde et dum fortius se movent, magis respirant: motu enim excitatur calor, qui respiratione refrigerandus et temperandus est. Ipse denique dat omnia, quia in ipso sumus, id est ab ipso sugimus et haurimus omne esse nostrum, omnia quae habemus, totum quod sumus: praeter vitam enim et motum, multa alia habemus a Deo.

Nota: In Deo vivimus, non formaliter, quasi ipse sit causa formalis vitae nostrae, uti nonnulli censuerunt: ac haeretici Apollinaristae Christo homini adimebant mentem et animam, dicentes ejus vice fungi divinitatem. Rursum nonnulli Scholastici censuerunt vitam, quae consistit in visione Dei, fieri per solum divinitatis vel luminis gloriae illapsum in animam, ita ut ipsa nil agat, nec active eliciat actum visionis beatificae, sed mere passive se habeat, eum duntaxat recipiendo. Haec enim et Philosophiae et Theologiae repugnant, quae docet actus vitales, qualis est visio, intellectio, amor, etc., essentialem ordinem dicere ad animam viventis in quo sunt, ita ut ab ea vitaliter manare et produci debeant: alioqui non vitales actus erunt, sed mortuae qualitates et actiones. In hoc enim actus vitalis a non vitali secernitur, quod ille a principio intrinseco vitaliter procedat, hic non.

Nota secundo, tò in quo movemur. Inde enim patet Deum immediate concurrere ad omnem motum nostrum, aeque ac ad omnem operationem causae secundae; ideoque ex eo recte concludit Apostolus Deum non longe abesse a nobis, sed ubique esse praesentem; quia scilicet ubique immediate non tantum nos, sed et motus actionesque nostras omnes contingit, iisque cooperatur, adeo ut sine ejus concursu et cooperatione nec digitum extendere, nec minimum nutum, vel motum producere possemus. Ita passim contra Durandum, in II, distinc. I, Quaest. V (ubi docet Deum tantum dare et conservare vim motivam, non vero concurrere ad ipsum motum), docent Scholastici cum S. Thoma, I part., Quaest. XVIII, art. 4, ad 1. Omnis enim res pendet et manat a Deo: ergo et actio: est enim ipsa res et ens quoddam.

Gabriel Vasquez, et ex eo Sanchez, genus sumunt non pro prole, sed pro opere, q. d. Sumus opus et creatura Dei. Unde Clemens Alexandrinus, lib. V Strom., sub finem: « Ipsius genus sumus, » inquit, scilicet creatione: γένος enim non tantum gignere, sed et producere significat. Unde liber Genesis vocatur, quo rerum creatio et productio enarratur. Sic Job XXXVIII, Deus dicitur pluviae pater, id est productor; ut sensus sit, q. d. Si nos qui sumus genus, id est opus Dei, longe praestamus idolis ligneis et lapideis, imo simulacra haec manu hominis formata sunt, multo magis iis praecellit Deus: quare illa Deo aequari aut pro Deo coli nefas est.

Verum alii passim genus accipiunt pro progenie et sobole. Sic Graeci Poetae vocant Heroes διογενεῖς, διοτρεφεῖς et δίους, hoc est a Deo genitos, a Deo nutritos et divinos. Homo ergo est genus Dei, qui creatus est ad imaginem et similitudinem Dei, quasi Dei proles et filius; qui proinde ab eo participat ejus essentiam prae caeteris creaturis, summumque entis gradum, puta naturam rationalem. Vide dicta Genes. cap. II. Longe excellentius et perfectius sumus genus, id est filii Dei, per gratiam, qua adoptamur in filios Dei, imo divinae consortes naturae, ut ait S. Petrus Epist. II, I, 4. Unde S. Gregorius, lib. XX Moral., cap. XVI, et Beda: « Genus, inquiunt, sumus Dei, non quia de substantia Dei, parsve illius, sed quia per Spiritum illius, et voluntarie per adoptionem recreati, » nam in justificatione non tantum qualitas aliqua, puta gratia et charitas, sed ipsissimus Spiritus Sanctus, ac tota SS. Trinitas nobis datur, uti paulo ante dixi, quae nos substantialiter sibi unit, et quasi in se transformat, ut simus ejus congeneres et concorporei, ideoque unum genus cum eo, imo unus spiritus, ut dicitur I Corinth. VI, 17. Ita S. Gregorius Nyssenus scribit de suo fratre S. Basilio Magno, in Orat. funebri: « Genus quidem illi (Basilio) et necessitudo cum Deo: patria autem, virtus. » Porro, ex eo quod sumus Dei genus, recte confirmat suum dictum Apostolus, quod in ipso vivamus, moveamur et simus, utpote qui ita sumus genus Dei, ut illi ejusque substantiae intime simus uniti, ab eaque toti penetremur et possideamur; ac consequenter quod Deus non sit a nobis remotus, nec ignotus, ut Athenienses putabant; sed cognitus et vicinus, non tantum loco, sed et cognitione et substantia: quia nos sumus e genere et stirpe Dei, quasi ejus soboles et propago; Aratus enim, ut patet ex versibus ejus paulo ante citatis, ita dicit nos esse genus Dei, ut ille quaquaversum omnia (puta macrocosmum, et multo magis microcosmum, id est homines) se suoque numine, id est sua substantia, praesentia, operatione, beneficentia continua impleat et compleat, omnesque eo indigeamus, utamur et fruamur perpetim, dum scilicet in illo vivimus, movemur et sumus, uti explicat Apostolus.

SICUT ET QUIDAM VESTRORUM POETARUM (Syrus, sapientum: Poetae enim erant Gentilium Sapientes et quasi Prophetae) DIXERUNT. — Virgilius, IV Georg.:

Deum namque ire per omnes
Terrasque tractusque maris, coelumque profundum.
Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum,
Quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas.

Plato, et ex eo Virgilius, Aeneid. VI:

Spiritus intus alit, totamque infusa per artus
Mens agitat molem, et magno se corpore miscet.
Inde hominum, pecudumque genus, vitaeque volantum.

Si Deus est anima mundi et microcosmi, multo magis idem est anima microcosmi, puta hominis. Lucanus, lib. IX:

Jupiter est quodcumque vides, quocumque moveris.

Rursum:

Jovis omnia plena.

Ennius apud Ciceronem, lib. II De Natura deorum:

Vides sublime fusum immoderatum aethera,
Qui tenero terram circumjectu amplectitur,
Hunc summum habeto divum, hunc perhibeto Jovem.

Similia habet Aratus, de quo mox.

IPSIUS ENIM ET GENUS SUMUS. — Sunt verba Arati in Phaenomenis. Aratus fuit Poeta antiquus et celebris, Antiocho regi in deliciis, olympiade CXXV, anno a Roma condita 472, patria Solensis, non longe a Tarso; ac proinde Pauli pene concivis. Praeclare scripsit de stellis et signis coelestibus; unde ejus versus in Latinum transtulit, lib. II De Natura deorum, Cicero. Aratus ergo sic orditur:

A Jove principium, quem nunquam mittimus ipsi
Infectum: plena vero Jovis omnia quidem compita,
Omnes vero hominum coetus, plenum vero mare,
Et portus; ubique autem indigemus Jove omnes.

Alii pro indigemus, vertunt utimur, vel fruimur, quasi χρεώμεθα derivetur a χρῶμαι, id est utor, non a χρηίζω, id est indigeo. Sed χρῶμαι construitur cum dativo, χρηίζω cum genitivo; qualis hic est Διός, id est Jovis:

Hujus etenim genus sumus.

Quod hemistichium brevitatis causa tantum citat Paulus, et quia illud sufficit ad confirmandum id quod dixerat: « In illo vivimus, movemur et sumus. » Subdit Aratus, Jovem providisse stata tempora serendi, germinandi, metendi, etc. Unde concludit: « Salve, Pater, magna admiratio, magna hominibus utilitas. » Moraliter, exemplo Pauli disce Ethnicorum sententias Christiano concionatori raro et sobrie citandas esse: de quo multa noster Lorinus hic.

Verum primus sensus est genuinus, ut patet intuenti Aratum. Hinc veteres Philosophi et Poetae, ut Orpheus in Hymnis, Soranus, Varro et Philo, dicunt Deum creaturis esse patrem et matrem, nimirum esse μητροπάτορα et πατρομήτορα, id est matripatrem et patrimatrem. Primo, quia, sicut homo a patre et matre accipit suum esse et bona, sic multo magis eadem ipse, et quaelibet alia creatura accipit a Deo. Secundo, quia, ut ait Philo, lib. De Temulentia, patris nomen denotat potentiam, matris scientiam, puta ideam, quae rei fabricam concipit et efformat quasi mater, Deus ergo est pater per omnipotentiam, est et mater per omniscientiam, et ideam rerum omnium, quae attribuitur Verbo, puta Filio. Hic ergo est quasi mens et mater omnium. Tertio, quia Deus est pater per productionem et creationem universorum: est et mater per bonitatem et beneficentiam, qua cuncta creat, conservat, pascit, gubernat. Unde Deus Pater, cui attribuitur creatio, est pater; Spiritus Sanctus, cui attribuitur bonitas, est quasi mater omnium. Quarto, quia Deus in mundo et per mundum, semina rerum producendarum emittit quasi pater: eadem quoque recipit quasi mater. Ita Varro et Soranus, qui tamen in eo errarunt, quod censerent mundum ipsum esse Deum. Audi eos citantem et refutantem S. Augustinum, lib. VII De Civit., cap. IX: « Jovi, inquit, universum solent tribuere. Unde est illud: Jovis omnia plena. Ergo et Jovem, ut Deus sit, et maxime ut rex deorum, non alium possunt existimare quam mundum: ut in diis caeteris secundum istos suis partibus regnet. In hanc sententiam etiam quosdam versus Valerii Sorani exponit idem Varro in eo libro, quem seorsim ab istis de cultu deorum scripsit, qui versus hi sunt:

Jupiter omnipotens, regum Rex, ipse Deusque
Progenitor, genitrixque Deum, Deus unus et omnis.

Exponuntur autem in eodem libro ita, ut eum marem existimarent, qui semen emitteret; feminam, quae acciperet: Jovemque esse mundum, et eum omnia semina ex se emittere, et in se recipere; qua causa, inquit, scripsit Soranus: Jupiter progenitor, genitrixque; nec minus cum causa, unum et omnia eumdem esse. Mundus enim unus, in eo uno omnia sunt. »

Quinto, valde apposite verbum caro factum est πατρομήτωρ. Deitas enim est quasi pater, humanitas in Christo est quasi mater nostra: ideo enim Deus factus est homo, ut qui erat pater, esset nobis et mater, de quo plura I Joan. I, 1.

Secundo, posset tò ipsius enim et genus sumus referri altius more Hebraeo ad priorem partem vers. 27: « Quaerere Deum, si forte attrectent eum, aut inveniant, » ut hujus sit probatio, potius quam ejus quod proxime praecessit: « In ipso enim vivimus, movemur et sumus; » q. d. Sumus genus Dei, ejus cognati et filii: ergo facile possumus eum invenire et cognoscere: filius enim naturaliter suum agnoscit patrem, cognatus cognatum, consanguineus consanguineum, congener sibi congenerem; perinde ac bos bovem, philomela philomelam, equus equum, leo leonem agnoscit et amat. Vulgo dicitur: « Simile gaudet simili: Cicada cicadae chara, formica formicae: asinus asino, sus sui pulcher: semper graculus assidet graculo. »

Tertio, alii censent esse argumentum a majori ad minus, q. d. Mirum vobis, o viri sapientes, videri non debet quod dixi, nos scilicet in Deo vivere, moveri et esse; cum vester Poeta etiam amplius illi tribuat, majoremque nostri cum illo doceat esse conjunctionem, dum dicit nos Dei esse genus, seu progeniem; quia scilicet ipse nos, aeque ac angelos, creavit ad sui imaginem, suaeque libertatis, rationis et spiritualis essentiae fecit esse participes.

Deus enim est velut anima mundi, quae se per eum totum diffundit, in coque homines quasi filios ex seipsa et in seipsa producit, sicut mare in se et ex se producit pisces: ita ut instar piscium in Dei et deitatis oceano vivamus, natemus, moveamur et simus.

Quare, licet in hominibus et animalibus filii a parentibus suis sint separati, in Deo tamen et loco et operatione cum eo sunt conjuncti, eo quod ipse sit immensus omniaque impleat, penetret et occupet. Hinc rursum, licet homo semel genitus a patre, ab eo amplius non generetur, nec corpus aut vitam accipiat, in Deo tamen secus est: ab eo enim assidue pendemus uti radius a sole. Ita ergo sumus genus Dei, ut ipse assidue nos quasi generet, conservando et jugiter influendo in nos vitam, motum omneque esse nostrum.

Denique recte probat Aratus, Deo nos omnes indigere, ex eo quod ejus genus, id est propago et filii sumus. Filii enim indigent ope patris, utpote a quo accipiunt vitam, victum, vestitum, haereditatem et omnia: praesertim vero egent ope Patris divini, ipsiusque Dei, qui est pater totius entis omnisque esse et essentiae, ideoque in eo vivimus, movemur et sumus, uti ratiocinatur Apostolus.

Moraliter: Disce hic, quanta sit nobilitas animae, nimirum quod sit coelestis, divina, proles et propago Dei; ac proinde indignum esse si illa ad brutas cupiditates se abjiciat: quare debere eam divinam, coelestem et angelicam vitam agere, ut Deum patrem suum imitetur, ad eumque beanda redeat. Quocirca idem quod Aratus hic, dixerunt Poetae caeteri, nimirum, animam hominis esse « divinae particulam aurae. » Ovidius, lib. I Metamorph.:

Sanctius his animal, mentisque capacius altae
Deerat adhuc, et quod dominari in caetera posset:
Natus homo est, sive hunc divino semine fecit
Ille opifex rerum, mundi melioris origo.

Manilius, lib. IV:

An dubium est habitare Deum sub pectore nostro,
In coelumque redire animas, coeloque venire?

Virgilius, lib. VI Aeneid.:

Igneus est ollis (illis, scilicet animabus) vigor et coelestis
origo.

S. Paulinus Ausonio, epist. 14:

Mens quippe lapsis quae superstes artubus,
De stirpe durat coeliti.

Juvenalis, satyra 15:

Sensum a coelesti demissum traximus arce.

Claudianus, Panegyr. 4 Honorii, ait quod Prometheus, ut fingeret homines eosque animaret, « sinceram patri mentem furatus Olympo, » eam quasi animam indiderit homini.

Hesiodus et Homerus crebro dicunt quod Jupiter sit πατὴρ ἀνδρῶν τε θεῶν τε, hoc est, ut Virgilius Homerum more suo sequens, vertit, Aeneid. XI, « hominum sator atque deorum. »


Versus 29: Genus Ergo Cum Simus Dei

29. GENUS ERGO CUM SIMUS DEI, NON DEBEMUS AESTIMARE AURO, etc. — Hoc est argumentum Apostoli: Homo non est conflatus ex auro, argento vel lapide, sed ex carne et anima rationali, quae longe superat omne aurum et argentum; atqui homo est genus, soboles et imago Dei: ergo et Deus non est conflatus ex auro, vel argento, sed spiritus purus, increatus, omnipotens. Si enim homo vivus longe praestat simulacro aureo, utpote muto et inanimi; multo magis eo praestat Deus. Rursum, Deus non potest fabricari ab homine, sed potius vice versa homo factus est a Deo, estque ejus genus et propago; at qui simulacra sunt fabricata ab homine: ergo nequeunt esse dii. Aut potius haec est argumentatio Apostoli: Anima nostra, juxta quam sumus genus Dei, non potest pingi, vel effigiari in auro, argento, aut lapide sculpto, cum sit incorporea et spiritalis; ergo multo minus in iisdem pingi, effigiari atque repraesentari potest divinitas, quae purissimus est spiritus omniumque spirituum fons et origo. Denique hac sententia perstringit Paulus Epicureos et Anthropomorphitas, qui dicebant Deum esse corporeum. Nos enim sumus genus Dei secundum animam rationalem, non secundum corpus. Ergo, ut ait Cato:

Si Deus est animus, nobis ut carmina dicunt,
Hic tibi praecipue sit pura mente colendus.

NON DEBEMUS AESTIMARE. — νομίζειν, existimare, putare.

SCULPTURAE ARTIS ET COGITATIONIS HOMINIS. — Vox sculpturae non est nominativi casus, q. d. Aurum, Argentum aut lapis, quae sunt sculpturae, sive simulacra arte sculpta; sed dativi: Graece enim est χαράγματι, est ergo appositio, vel epexegesis, q. d. Non debemus existimare, auro, argento aut lapidi, puta sculpturae per artem et excogitationem hominis efformatae, Deum et divinitatem esse similem. Unde Pagninus et Tigurina vertunt, non debemus existimare auro et argento, aut lapidi arte sculpto, aut invento hominis numen esse simile.

COGITATIONIS. — Evolutiones, id est cogitationis, meditationis, conceptionis, imaginationis, puta ideae, quam imaginatus est, concepit et excogitavit artifex et sculptor. Irenaeus, lib. III, cap. XII, vertit, concupiscentiae: « Lapidi, inquit, per artem vel concupiscentiam hominis deformato. »

DIVINUM. — tò θεῖον, id est divinitatem. Ita Syrus; sive numen, ut vertit Pagninus et Tigurina.


Versus 30: Et Tempora Quidem Hujus Ignorantiae Despiciens Deus

30. ET TEMPORA QUIDEM HUJUS IGNORANTIAE (Syrus, idololatriae) DESPICIENS DEUS.Despiciens, id est ex alto culmine deorsum aspiciens et miserans, juxta illud Lucae I, 78: « Per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto. » Hoc enim proprie est ὑπεριδεῖν, id est despicere, nimirum deorsum aspicere, ut notant Latini. Et sic accipitur Psal. LIII, 9: « Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus. » Sic S. Francisci gnome erat: « Despice terram, suspice coelum. » Ita Emmanuel Sa.

Secundo, alii ὑπεριδών, id est despiciens, interpretantur contemnens, vel dissimulans, q. d. Deus hucusque hanc patrum vestramque ignorantiam neglexit et dissimulavit connivendo, nec vos puniendo, ut hac sua longanimitate vos per meam praedicationem, qua verum Deum vobis annuntio, resipiscatis, poenitentiam agatis et ad eum convertamini. Ita Chrysostomus et Oecumenius, q. d. Hactenus tacuit Deus suamque injuriam dissimulavit: at nunc non amplius dissimulabit: unde per me loquitur, jubetque simulacra aboleri et se verum Deum coli.

Tertio, Lyranus tò despiciens refert non ad homines, sed ad deos et idola, q. d. Deus despiciens et abominans idola, statuit jam eis finem imponere eaque evertere, ut amplius pro diis non habeantur, nec colantur.

Quarto et genuine, ὑπεριδών est aoristus significans cum despexerit in praeterito, q. d. Hactenus Deus despexit, id est neglexit, Gentes idololatras, permittendo eas idolis servire, quasi eas non curaret, illaeque ad ejus paternam providentiam non pertinerent: at nunc post Christum et per Christi merita, eas non despicit, sed oculis paternis respicit, statuitque suam in eas curam extendere: quocirca annuntiat per me vobis veram unius Dei fidem, gratiam et salutem. Idem enim hic dicit Paulus, quod in simili concione dixit Lycaoniis, cap. XIV, 15: « Qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas: » quod enim ibi dicit "dimisit," hic dicit "despexit." Ita Sanchez. Causas, cur Deus gentes dimiserit, dat S. Augustinus, epist. 47, sap. II, ubi respondet Porphyrio idipsum cavillanti.

Notat Paulus infelicitatem priorum temporum et felicitatem praesentis, puta legis novae, quae est quasi aureum saeculum, et juge jubileum gratiae, laetitiae, virtutum et bonorum omnium; ut infinitas Deo gratias agere debeamus, quod nos fecerit nasci hoc tempore fulgentis Evangelii, quo facile beatitudinem adipisci possumus; cum majores nostri nati fuerint in tempore ignorantiae Dei et idololatriae, ideoque cum caeteris idololatris perierint et damnati sint. Gloriabatur Socrates se natum Athenis, quasi in schola sapientiae. Gloriabatur Philippus rex, natum sibi Alexandrum tempore Aristotelis, ut ab eo instrui posset: multo magis glorietur Christianus se natum tempore Christi, quo in ejus Ecclesia Dei fidem et sapientiam ediscit; ac tantae Dei gratiae non sit ingratus, nec eam in vacuum recipiat; sed ei strenue cooperetur ad suam et aliorum salutem.

UT OMNES POENITENTIAM AGANT. — de sua ignorantia, id est idololatria aliisque peccatis.


Versus 31: Eo Quod Statuit Diem, in Quo Judicaturus Est Orbem

31. EO QUOD STATUIT DIEM, IN QUO JUDICATURUS EST ORBEM. — Idem praedicavit Paulus Felici praesidi, Act. XXIV, 25, et Petrus Cornelio, Act. X, 42: « Praecepit nobis, inquit, praedicare populo et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum, » ut nimirum in eum redemptorem credant eique obediant, quem judicem exspectant. Idem crebro praedicet concionator. Magis enim minae et terrores, quam blanditiae et promissiones, feriunt et percellunt dura peccatorum corda. Audivi in Belgio insignem potentemque concionatorem, qui in omnibus concionibus multis efficacibusque verbis populo refricabat et inculcabat memoriam judicii, motusque animorum vehementes ciebat et multos convertebat.

Praeclare S. Justinus apud Damascenum, in Paralip. lib. II, cap. LXXVII: « Quemadmodum, inquit, corporibus omnibus a Deo procreatis hoc insitum est, ut umbram habeant; sic Deum quoque qui justitia praeditus est, tum iis qui virtutem sibi colendam proposuerint, tum iis qui vitium amplexari maluerint, pro cujusque merito praemia poenasque tribuere consentaneum est, » q. d. Sicut umbra indivulse sequitur corpus, ita Deum comitatur providentia et retributio.

IN VIRO, IN QUO STATUIT. — Pagninus et Tigurina: per eum virum, per quem decreverat, puta per Christum. Hinc patet Christum secundum humanitatem, qua homo est et vir, non qua Deus, fore judicem. Decet enim hominum judicem esse hominem, ut ab iis videri, sentiri et audiri possit. Christus ergo est vir statutus a Deo judex. Unde Concilium Ephesinum, cap. XXXI, in fine: « In eo, inquit, qui forinsecus apparebit, et ab omnibus qui judicandi sunt palam cernetur, divina natura occulte latitans judicium exercebit. » Notat S. Ambrosius, lib. VI, in cap. IX Lucae, prudenter Paulum primo praedicasse solum Christi humanitatem, et sensim per eam gradum fecisse ad ejus divinitatem, ne, si statim eum Deum et hominem esse dixisset, a Sophis Atheniensibus exploderetur et irrideretur, sicut irrisus fuit ob resurrectionem Christi. Idem imitandum praedicatori et doctori apud rudes, aversos et contrariis erroribus imbutos, quales sunt pagani, haeretici, etc. Denique S. Dionysius, De Divin. Nom. cap. II et III: « Cum, inquit, summus ille Deus substantiam nostrae carnis accepit, et vir est appellatus, etc., in naturalibus nostris supernaturalis erat, in iis quae nostrae sunt essentiae super essentiam, omnia nostra ex nobis et super nos possidens excellenter. »

FIDEM PRAEBENS OMNIBUS. — q. d. Fidem faciens et publice judicem eum fore declarans, per ejus resuscitationem ad vitam immortalem et gloriosam. Hoc enim est testimonium sufficiens ad fidem faciendam, quod ipse ideo resuscitatus sit, ut gloriose dominetur, sitque judex orbis. Ita Chrysostomus et Cajetanus. Secundo, alii sic exponunt, q. d. Deus fidelem se in promissis exhibuit, quando Christum a mortuis excitavit: quia id se facturum, Psal. XV, 10, promiserat. Tertio, Lyranus et Hugo, q. d. Deus fidem praebuit resurrectioni nostrae per resurrectionem Christi, quod scilicet nos similiter suscitabit, sicut suscitavit Christum. Quarto, alii, q. d. Deus per Christum fidem fecit eorum quae credi voluit de se, de judicio, de poenitentia et aliis quae praecesserunt. Sed primus sensus maxime est praecedentibus connexus, ideoque genuinus. Fides ergo hic non fidem Christianam, sed probationem, vel argumentum significat, quo modo Aristoteles, I Topicorum, cap. VIII, ait: « Una fides per inductionem est, alia per syllogismum, » etc.; q. d. Deus fidem fecit, hoc est, sufficienter probavit hominibus Christum esse virum illum per quem judicaturus sit orbem, quandoquidem in ejus rei probationem et confirmationem, resuscitavit ipsum omnium primum ad vitam immortalem. Nam, ut ait Apostolus, Rom. XIV, 9: « In hoc Christus et mortuus est, et resurrexit, ut mortuorum et vivorum dominetur. »


Versus 34: Quidam Vero Viri Adhaerentes Ei Crediderunt

34. QUIDAM VERO VIRI ADHAERENTES EI CREDIDERUNT. — Miratur Arator hanc Sophorum per Paulum conversionem, stupensque exclamat:

O lupe Paule rapax, quid jam remanebit in orbe,
Quod non ore trahas, postquam solertia Graia
Cessit, et indoctas in dogmate vincis Athenas?

IN QUIBUS ET DIONYSIUS AREOPAGITA. — Graece est articulus ὁ, q. d. Ille Areopagita famosus et celebris judex Dionysius, in Areopagitarum senatu primarius. Hic est ille, qui sublimes illos libros scripsit De Coelesti et Eccles. Hierarchia, De Div. Nominib., De Mystica Theolog., etc., in quibus coelestem angelorum civitatem Deique attributa ita graphice describit, ac si ea in coelis oculis spectasset. Quocirca a S. Chrysostomo vocatur οὐράνιος ὁ Διονύσιος, id est volucris coeli: ab aliis divinissimus, patrio praenomine Ionicus, et cognomine Christiano Macarius, Galliae apostolus. A Paulo creatus est Athenarum Episcopus. Unde propter eum mire floruit Ecclesia Atheniensis; ait Origenes, lib. III Contra Celsum, protulitque viros doctrina et sanctitate perillustres, Quadratum, Athenagoram, Publium, quem sibi in episcopatu Atheniensi substituit iturus Romam, etc.

Libros ejus a calumniis haereticorum Scaligeri et Erasmi, erudite defendit Baronius, Delrio, et olim Maximus, Anastasius, Hincmarus, Hilduinus et alii. Sane ipsa eorum profunditas, eloquiique sublimitas et majestas, qua omnium Theologorum Patrumque scripta transcendunt, auctorem indicant virum fuisse Paulinum et divinum. Rursum hunc Dionysium esse eumdem cum Dionysio, Parisiorum Episcopo, non diversum, ut aliqui ex Adone volunt, demonstrat Baronius in Martyrol., die 9 octobris.

Porro magna causa, vel occasio conversionis S. Dionysii fuit visio eclipsis miraculosae anno Christi 34, in Parasceve, dum Christus crucifigeretur, quam ipse vidit Heliopoli in Aegypto, cum Apollophane, uti ipse testatur, epist. ad eumdem Apollophan., et epist. 11 ad Polycarpum. Tunc enim stupens exclamavit: « Aut Deus naturae patitur, aut mundi machina dissolvitur: » vel, ut narrat Suidas, et Michael Syncellus in Encomio S. Dionysii, dicens se id accepisse a suis majoribus: « Deus ignotus patitur in carne, ideoque mundus hisce tenebris obscuratur, et concutitur. » Addit S. Dionysius, epist. ad Apollophan., se tunc fuisse 25 annorum: quare cum Paulus praedicarit Athenis anno decimo nono a passione Christi, qui fuit ab ejus nativitate 52, et Claudii 10, sequitur eodem tunc Dionysium fuisse conversum, cum annum ageret aetatis 44. Inde per triennium adhaesit S. Paulo, ut mysteria religionis Christianae penitus perdisceret; mox creatus ab eo primus Athenarum Episcopus, mire ibidem fidem Christi propagavit: inde cum Paulo ascendens Hierosolymam, morti et funeri B. Virginis Deiparae interfuit, uti ipse asserit, lib. De Div. Nomin., cap. III. Post haec S. Joannem apostolum relegatum a Domitiano in Pathmos, anno Christi 97, consolatus est per epistolam, qua ei celerem reditum praedicit: sequenti enim anno occisus est Domitianus; mox ab exilio rediit S. Joannes, cujus hortatu S. Dionysius profectus est Romam ad S. Clementem: a quo missus in Gallias cum Rustico et Eleutherio, post magnos longosque labores, quibus fidem propagavit et Ecclesiam Gallicanam laudavit, tandem nobili martyrio coronatus est Parisiis sub annum Domini 119, imperante Adriano, cum annum aetatis ageret 110, uti ostendit Baronius: quando prodigium a saeculis inauditum contigit, nimirum quod ipse caput suum a carnifice resectum in manus acceperit illudque portarit comitantibus et canentibus angelis per duo milliaria, quasi triumphans de morte et tyranno. Ita habet ejus Vita et traditio Ecclesiae Gallicanae.

Assecla S. Dionysii tum in eruditione et sapientia, tum in virtute et vita, tum in martyrio et miraculosa capitis gestatione fuit magnus ille Severinus Boethius, Symmachi socer, cum eo occisus a Theodorico, rege Ariano, anno Domini 526. Audi Julium Martianum in ejus Vita, et ex eo Baronium: « Ticini incolae semper a majoribus traditum constanter asseverant, Severinum, cum regius spiculator lethale vulnus intulisset, utraque manu divulsum caput sustinuisse; interrogatumque a quonam se percussum existimaret? "ab impiis," respondisse: atque ita cum in vicinum templum venisset, et flexis genibus ante altare sacra (S. synaxin) percepisset, paulo post expirasse. Extinctus divinos honores (illos qui Martyribus exhiberi solent) a nostris consecutus est, quod pro Catholicis contra perfidiam Arii mortem sustinuerit. » Ticini ejus carcer et sepulcrum in aede S. Augustini visitur.

ET MULIER NOMINE DAMARIS. — Hanc fuisse uxorem Dionysii censet S. Chrysostomus, lib. IV De Sacerdotio, et Hilduinus, in Vita S. Dionysii, ac insinuat S. Ambrosius, epist. ad Eccles. Vercell. Et Graecum γυνὴ tam uxorem quam mulierem significat. Verum sic addidisset Lucas αὐτοῦ, dixissetque "mulier ejus": jam autem absolute dicit in genere γυνή, id est mulier: unde significat eam non fuisse Dionysii uxorem, sed mulierem primariam: ita Pagninus, Tigurina et alii passim.

ET ALII CUM EIS. — Multi censent unum ex eis fuisse Hierotheum. Eum enim Atheniensem fuisse tradunt Graeci, et ex iis Ambrosius Morales, in Historia Hispaniae, et Joannes Mariana, lib. IV De Rebus Hispaniae, cap. III, et nomen ipsum indicateum fuisse Graecum; ἱερόθεος enim graece idem est quod sacer, vel consecratus Deo. Unde et in Martyrol. Roman., die 4 octobris, sic de eo legimus: « Athenis S. Hierothei, discipuli S. Pauli. » Et eodem die Menologium Graecorum sic habet: « Natalis S. patris nostri Hierothei, qui fuit unus e numero Areopagitarum, qui ab apostolo Paulo est instructus una cum magno illo Dionysio, et cum religiose vixisset, migravit ad Dominum. » Addunt aliqui Hierotheum fuisse Episcopum Athenarum; sed nil tale habet Menologium. Hispani tamen censent Hierotheum fuisse Hispanum, aut potius Hispaniae Praefectum; ibique a Paulo esse conversum: ita Morales, et Ribadeneira in Vita S. Dionysii. Porro mirifice Hierotheus passim depraedicatur a S. Dionysio. Nam, cap. II De Div. Nomin., ab eo vocatur « inclytus praeceptor noster, οὐ μόνον μαθὼν, ἀλλὰ καὶ παθὼν τὰ θεῖα, id est non solum discens, sed et patiens divina, consummatus, » etc. Et cap. III, proximo post Apostolos laudator ab omnibus judicatus, ideoque in spondeo loco eum constituit: « Omnes Doctores, inquit, superavit, totus excedens, totus extra se positus, divino numine afflatus, occupatus a Deo, divinus, id est sacer quidam Deus, ac divinus praeceptor noster. »