Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Paulus Athenis pergit Corinthum. Ibi jussu Dei pollicentis multorum conversionem praedicat per sesquiennium; inde, vers. 12, accusatus a Judaeis, se purgat apud proconsulem, in cujus conspectu Judaei furentes Sosthenem impune verberant. Post haec, vers. 18, Paulus praedicando peragrat Ephesum, Caesaream, Antiochiam, Galatiam et Phrygiam. Denique, vers. 24, Apollo eruditus ab Aquila, fortiter contra Judaeos fidem Christi propugnat et propagat.
Textus Vulgatae: Actus 18:1-28
1. Post haec egressus ab Athenis, venit Corinthum; 2. et inveniens quemdam Judaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Judaeos a Roma), accessit ad eos. 3. Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur (erant autem scenofactoriae artis). 4. Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu, suadebatque Judaeis et Graecis. 5. Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judaeis esse Christum Jesum. 6. Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego, ex hoc ad Gentes vadam. 7. Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogae. 8. Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes, credebant et baptizabantur. 9. Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere et ne taceas; 10. propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te; quoniam populus est mihi multus in hac civitate. 11. Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. 12. Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Judaei in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, 13. dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. 14. Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judaeos: Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judaei, recte vos sustinerem. 15. Si vero quaestiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: judex ego horum nolo esse. 16. Et minavit eos a tribunali. 17. Apprehendentes autem omnes Sosthenem, principem synagogae, percutiebant eum ante tribunal; et nihil eorum Gallioni curae erat. 18. Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum. 19. Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judaeis. 20. Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit. 21. Sed valefaciens et dicens: Iterum revertar ad vos Deo volente, profectus est ab Epheso. 22. Et descendens Caesaream, ascendit et salutavit Ecclesiam, et descendit Antiochiam. 23. Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. 24. Judaeus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis. 25. Hic erat edoctus viam Domini, et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quae sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis. 26. Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini. 27. Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant. 28. Vehementer enim Judaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.
Versus 1: Post Haec Egressus ab Athenis; Venit Corinthum
1. Post haec egressus ab Athenis. — Quia Athenienses novitatis studiosi, nova Pauli doctrina statim exsaturati, aliis novis de more suo audiendis et dicendis intendebant, ait Chrysostomus. Haec enim est novitatis amantium indoles, ut novis auditis statim illa quasi vetera fastidiant, moxque nova alia et alia captent: nam quasi febricitantes, insatiabili novitatis siti laborant.
VENIT CORINTHUM. — Quia Corinthus, ait S. Chrysostomus, erat urbs plena Philosophis et Oratoribus. Erat haec metropolis Achaiae, sive Peloponnesi, quae nunc Morea dicitur, de cujus situ, opibus, moribus, vide dicta in praefat. epist. ad Corinth. Hic Paulus scripsit epist. ad Thessalonicenses, quae omnium epistolarum S. Pauli est prima, si tempus scriptionis spectes. Paulus enim Silam et Timotheum evocatos ad se Athenas, miserat Thessalonicam: illi ad eum redierunt Corinthum statumque Thessalonicensis Ecclesiae ei retulerunt: quo audito, primam ad eos dedit epistolam. Ita Baronius. Vide dicta I Thessal. III, 6.
Versus 2: Ponticum Genere; Qui Nuper; Eo Quod Praecepisset Claudius Discedere Omnes Judaeos a Roma
2. PONTICUM GENERE. — oriundum ex provincia Ponti. Perperam aliqui legunt, pontificum genere, quasi fuerit oriundus ex pontificibus. Alius hic est Aquila ab Aquila pariter Pontico, qui primus post Septuaginta vetus Testamentum ex Hebraeo in Graecum convertit, vixitque sub Adriano Imperatore, factus ex Gentili Christianus, ex Christiano Judaeus, de quo Epiphanius, lib. De Mensuris, et Philastrius, haeresi 90. Nam noster hic illo Interprete fuit prior magnusque Evangelii propagator. Unde eum mire laudat Paulus, epist. II ad Timoth., cap. IV, 19, et I Corinth., cap. XVI, 19. Quocirca Aquila hic cum uxore Priscilla, sive Prisca, Sanctorum catalogo ascriptus legitur in Martyrol., die 8 julii. Ubi vide Baronium.
Qui nuper. — προσφάτως, id est recenter; Syrus, eo tempore.
EO QUOD PRAECEPISSET CLAUDIUS DISCEDERE OMNES JUDAEOS A ROMA. — Causam dat Suetonius in Claudio, cap. XXV, quod Judaei Romae assidue tumultuarentur; sed in eo quod addit, «impulsore Christo,» splendide mentitur, uti solent Gentiles historici in rebus Judaicis. Videtur ergo quod Judaei Romae, increbrescente religione Christiana, se ei more solito opposuerint, et cum Christianis assidue de Messia, id est Christo, ejusque regno altercati sint; affirmantibus Christianis Christum jam venisse, negantibus Judaeis. Claudius metuens ne quis inde tumultus existeret, quo ipse imperio pelleretur per Christum et Christianos (erat enim timidissimus et umbras nomenque novi regis exhorrescebat, uti superius ex Suetonio dixi), jussit omnes Roma excedere. Nam non solum Judaeos, sed et Christianos e Judaeis oriundos, quasi genere Judaeos, Roma excessisse, patet hic exemplo Priscillae et Aquilae, ac S. Petri, qui ea de causa Roma discedens, venit Hierosolymam, ibique celebravit primum Concilium Hierosolymitanum, uti dixi cap. XV. Audi nuperum Poetam, Claudium suis coloribus pingentem:
«Vecors, stupidus, prudentibus stultus, stultis prudens visus. Clarior erat, si fuisset obscurior. In angulo gladium fugiens, sceptrum invenit. Dominium sub domino gessit, liberti libertus, uxoris servus. Omnia in imperio habuit praeter imperium.»
Aliam causam expulsionis Judaeorum dat Hugo et Lyranus, nimirum quod ipsi Agrippinam, Claudii uxorem, pellexissent ad Judaismum, sicut paulo ante Tiberius eosdem Roma proscripserat, eo quod Fulviam, Saturnini senatoris uxorem, ad Judaismum traduxissent, ab eaque aurum et purpuram extorsissent, uti narrat Josephus, lib. XVIII Antiq., cap. I et V. Porro haec expulsio contigit anno Claudii 9, Christi 51, uti ex Paulo Orosio, Beda, Adone et aliis demonstrat Baronius.
Versus 3: Et Operabatur; Erant Autem Scenofactoriae Artis
3. ET OPERABATUR. — idque per sesquiannum continue praedicans, et sibi suisque operans, ut victum compararet. Vide hic generositatem Pauli: poterat alimoniam et stipendium praedicationis a Christianis exigere, eoque se sustentare, uti faciebant alii Apostoli; sed noluit, ut omnibus liqueret eum non lucra, sed animas venari, itaque plures ad Christum converteret. Vide S. Gregorium, hom. 12 in Ezech., et ea quae dixi I Cor. cap. IX. Praeclare Chrysostomus laboriosam arduamque vitam Pauli commendans: «Sic enim palaestra, inquit, pugili magis utilis quam molles lecti, et militi ferreus gladius magis quam aureus probatur. Et operabatur praedicans. Erubescamus nos, qui etiam absque praedicatione vivimus otiose.»
ERANT AUTEM SCENOFACTORIAE ARTIS. — puta tabernaculorum factores; Syrus, opifices conopeorum; Vatablus et alii, aulaeorum, quae scilicet fiunt ex consutis pellibus, uti sunt aulaea Turcica: haec enim omnia sunt ejusdem artis, scilicet sutrinae pellium. Origenes, lib. IV Contra Celsum, Paulum vocat phrygionem, quem vulgus recamatorem appellat. Apposite Paulus fuit scenifex, utpote qui tota vita peregrinatus, omnes doceret hic vivere ut peregrinos ac cives Sanctorum et domesticos Dei: peregrini enim non habent domum, sed hospitantur in tabernaculis, uti fecerunt filii Israel peregrinantes per desertum, et etiamnum faciunt milites in castris: ita Chrysostomus. Porro haec tabernacula et conopea fiebant ex pellibus. Unde Paulus ab Origene, hom. 17 in Numer., vocatur «pellium sutor, qui a terrenorum tentoriorum sutura ad aeterna consuenda vocabatur.» Ubi et quo consilio hanc artem mechanicam didicerit et exercuerit Paulus, dixi II Thessal. III, 8.
Ita S. Franciscus, Pauli discipulus et paupertatis professor, illam sui Ordinis fundamentum jaciens, inquit S. Bonaventura, suos jubebat construere et inhabitare domos pauperes, non ut proprias, sed ut alienas, quasi peregrinos: quorum leges sunt, «sub alieno colligi tecto, sitire ad patriam, pacifice pertransire.» Ita veteres monachi operabantur manibus, indeque vivebant. Vide S. Augustinum, tract. De Opere monachorum, tom. III. Idem exemplo Pauli factitasse multos sacerdotes et Praelatos Ecclesiae, testatur S. Epiphanius, haeresi 80. Porro miratur Paulum Chrysostomus, hom. 4 De ejus Laudibus: «Homo enim ignobilis, ait, abjectus et circumforaneus, qui artem exercebat in pellibus, in tantum virtute progressus est, ut vix triginta annorum spatio et Romanos, et Persas, et Parthos, et Medos, et Indos, et Scythas, et Aethiopes, et Sauromatas, et Saracenos, et omne prorsus humanum genus sub jugum mitteret veritatis. Responde igitur: Unde iste opifex vilis ac publicus, stans in loco artis suae, ac scabellum in manu gerens, ita ut ipse philosophatus sit, et alios docuerit philosophari, gentes scilicet, urbes atque regiones; nec vim in se sermonis ostendens?» Haec rhetorica amplificatione dicit os aureum; nam non legimus Paulum Indis, Aethiopibus et Sauromatis praedicasse. Addit causam: «Ipse enim velut ignis in foenum, aut in stipulas immissus, omnia daemonum opera consumpsit, atque in quod voluit, omnia convertit. Virtutem venerare Crucifixi.» Et inferius, recensens Gentes et Judaeos quasi feras ubique in Paulum insurgentes: «Beatus tamen Paulus, inquit, in tantos ignes insiliens, atque in medio talium luporum consistens, quanquam ictus omnium exciperet, non modo tamen obrutus ipse non est, sed etiam omnes illos in partem transtulit veritatis, etc.; ac sicut igne succenso paulatim spinae consumuntur, et cedunt flammisque superantur; sic etiam insonante Pauli lingua, et omni igne vehementius irruente, cedebant omnia, fugiebant daemonum cultus, mores patrii, populorum furores, tyrannorum minae, insidiae domesticorum, pseudoapostolorum operationes malignae. Magis autem; sicut radiis solis orientibus, et tenebrae fugantur, et ferae latitant, et latrones, homicidae, fures ad antra suffugiunt, lucidaque efficiuntur omnia, terra, pelagus, montes, urbes, regiones, sic etiam tunc praedicatione fulgente, et ubique Evangelium disseminante Paulo, fugabatur error veritasque remeabat.» Concludit hortando ut satagamus Paulo fieri similes: «Neque illud, ait, impossibile putemus: nam tale illi, quale etiam nobis corpus fuit, talis anima, tales cibi; sed voluntas in eo mirabilis et praeclara devotio: et illud est prorsus, unde ille talis effectus est.»
Versus 4: Interponens Nomen Domini Jesu Christi
4. INTERPONENS NOMEN DOMINI JESU CHRISTI. — Haec verba desunt in Graeco et Syro. Sensus est, q. d. Paulus in synagoga disserendo more Judaeorum de Scriptura passim inserebat mentionem de Christo: scopus enim ejus erat praedicare Jesum Christum. Vide dicta cap. XVII, 3.
Versus 5: Cum Autem Venissent de Macedonia Silas et Timotheus, Instabat Verbo Paulus; Testificans Judaeis Esse Christum Jesum
5. CUM AUTEM VENISSENT DE MACEDONIA (Beroea et Thessalonica. Vide dicta vers. 1), SILAS ET TIMOTHEUS, INSTABAT VERBO (praedicationis) PAULUS. — q. d. Instanter et crebro praedicabat nunc per se, nunc per Silam, nunc per Timotheum. Graece est συνείχετο τῷ πνεύματι, id est coarctabatur spiritu, prae molestia quam illi facessebant Judaei, ait Chrysostomus. Unde Syrus vertit constrictus erat in sermone Paulus, quia insurgebant in eum Judaei, q. d. Judaei suis persecutionibus ligabant quasi cor et linguam Pauli, ut vix posset proloqui et praedicare: praesentiebat enim se lusurum operam. Melius alii, «coarctabatur spiritu,» id est zelo, inquiunt, adeo ardente, ut fere cum non caperet: ut sit idem quod de eodem Athenis dixit cap. XVII, 16: «Incitabatur spiritus ejus, videns idololatriae deditam civitatem.» Unde alii vertunt, «comprimebatur spiritu,» quasi Spiritus Sanctus premeret et urgeret cor et os Pauli ad praedicandum. Haec omnia complexus Noster apte vertit, «instabat verbo.»
TESTIFICANS (e testimoniis S. Scripturae efficaciter ostendens) JUDAEIS ESSE CHRISTUM JESUM. — quod scilicet Jesus Nazarenus crucifixus, esset verus eorum Messias, id est Christus.
Versus 6: Blasphemantibus; Excutiens Paulus Vestimenta Sua; Sanguis Vester Super Caput Vestrum; Mundus Ego; Ex Hoc
6. BLASPHEMANTIBUS. — conviciantibus tum Christum, tum Paulum. Notanda est hic aurea gnome S. Chrysostomi: «Convicium, ait, sive contumelia est quasi furax ancilla, quae vas immundum e domo heri furatur (v. g. matulam), eamque in publico praeponit; quare magis se confundit, quam herum: idem facit conviciator; immundis enim verbis magis se coinquinat, quam suum hostem. Idem enim fit, quando cum malis pugnamus, ac si quis sterquilinio obvolutum percutiat, qui dimissis in stercus manibus, dum illum ferire studet, sese coinquinat.»
EXCUTIENS PAULUS VESTIMENTA SUA. — iisdem de causis, quibus excussit pulverem pedum, cap. XIII, vers. 51. Eadem enim utriusque excussionis est ratio. Vide ibi dicta.
SANGUIS VESTER SUPER CAPUT VESTRUM. — q. d. Exitium et mors sempiterna capiti vestro, ob hostilitatem in Christum et fidem, imminens, vobis imputetur: culpa vestra peribitis, non mea, nec alterius cujuspiam. Ego enim a vobis hoc exitium amoliri conatus sum: at vos mihi contradicitis et Christum blasphematis. Vos ergo vestri estis peremptores et homicidae.
MUNDUS EGO. — a vestro sanguine et exitio, quia quod mei muneris erat, praedicare scilicet vobis salutem per Christum, hoc feci: at vos Christum, et consequenter salutem vestram, impugnatis: mundus enim non essem, si vobis non praedicassem. Hinc infert Chrysostomus: «Ergo et nos rei sumus sanguinis eorum qui nobis concrediti sunt, si illos negligamus.»
EX HOC. — ἀπὸ τοῦ νῦν, id est ex nunc, ex hoc tempore et momento ad Gentes vadam praedicatum. Idem dixit et fecit cap. XIII, vers. 46.
Versus 7: Titi Cognomento Justi; Colentis Deum
7. TITI (cognomento) JUSTI. — Forte a justitia qua praecellebat, inquit Beda. Vox «Titi» jam non est in Graeco, sed in Syro. Unde verisimile est olim fuisse in Graeco: inde enim translata est versio Syra. Alius est hic Titus a Tito, Pauli discipulo, quem Cretae constituit Episcopum, ad eumque scripsit epistolam inscriptam ad Titum. Ita Beda, Hugo et alii.
COLENTIS DEUM. — puta Gentilis, sed Deum verum colentis, non idola, ut ceteri Gentiles, idque vel ex institutione parentum, vel ex familiaritate cum Judaeis: unde et eorum synagogae vicina erat domus Titi. Ita Glossa et Hugo.
Versus 8: Crispus Autem Archisynagogus Credidit Domino
8. CRISPUS AUTEM ARCHISYNAGOGUS (princeps et praefectus synagogae Judaeorum Corinthi) CREDIDIT DOMINO. — eumque solum cum Caio et Stephana, Corinthi se sua manu baptizasse scribit Paulus, I Cor. I, 14. Ascriptus est Crispus Sanctis die 4 octobris. Miratur S. Chrysostomus, hom. 7 De Laudibus S. Pauli, ejus virtutem et efficaciam, qua Proconsules, judices, principes Judaeorum sibi infensissimorum, ad se et Christum repente convertit. «Sicut enim ignis, inquit, in diversas materias incidens, augetur magis, et ex subjecta sibi substantia incrementa sortitur: sic etiam lingua Pauli quibuscumque fuisset admota, ad seipsum continuo transferebat. Impugnatores quoque ejus celeriter ipsius verbo capti, pabulum quoddam spirituali huic efficiebantur igni, perque ipsos magis Evangelii fama crescebat.»
Versus 9: Dixit Autem Dominus Nocte per Visionem Paulo: Noli Timere; Loquere, Ne Taceas; Propter Quod Ego Sum Tecum
9. DIXIT AUTEM DOMINUS NOCTE PER VISIONEM (in somno) PAULO: NOLI TIMERE. — Poterat enim jure timere Paulus, ne propter Crispum archisynagogum a se conversum, tota synagoga Judaeorum contra se insurgeret. Praeclare S. Augustinus, serm. 6 De Verbis Evang. secundum Matth.: «Quid times hominem, inquit, homo, in sinu Dei positus? Tu de illius sinu noli cadere; quidquid ibi passus fueris, ad salutem valebit, non ad perniciem. Laniatus membrorum Martyres pertulerunt, et timent Christiani injurias temporum Christianorum?»
LOQUERE (praedica Evangelium), NE TACEAS. — Haec negatio priorem affirmationem more Hebraeo confirmat et auget, q. d. Loquere palam, libere et intrepide, aperto ore, sonora voce, constanti corde. Qui enim timens loquitur, non diducit os, haesitat, mussitat, ac verba non tam promit quam premit; frangit magis quam pangit, ait noster Lorinus.
PROPTER QUOD (διότι, id est propterea quod, quia) EGO SUM TECUM. — ut te defendam, propugnem, animos et verba suggeram, ac te hostibus omnibus omnique mundi et inferni potentia superiorem efficiam. Sic angelus ait Gedeoni, mittens eum contra castra numerosissima Madian: «Dominus tecum, virorum fortissime, etc. Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israel de manu Madian: scito quod miserim te,» Judic. cap. VI, vers. 12 et 14.
Versus 10: Et Nemo Apponetur Tibi; Ut Noceat Te; Quoniam Populus Est Mihi Multus
10. ET NEMO APPONETUR TIBI. — Graece ἐπιθήσεταί, quod active verti potest, nemo imponet, vel injiciet tibi, manus scilicet, nemo adorietur, vel invadet te.
UT NOCEAT TE. — tibi: olim enim noceo regebat accusativum. Graece τοῦ κακῶσαί σε, id est ut affligat te.
QUONIAM POPULUS EST MIHI MULTUS. — q. d. Multi Corinthii tua praedicatione convertentur fientque meus populus meaque Ecclesia.
Versus 11: Sedit
11. SEDIT. — resedit, commoratus est.
Versus 12: Gallione Autem Proconsule
12. GALLIONE AUTEM PROCONSULE. — L. Junius Gallio, Proconsul Achaiae, fuit frater germanus L. Annaei Senecae, praeceptoris Neronis, uti testatur ipse Seneca in praefatione lib. IV Quaest. natur., qui et eidem inscripsit librum De Remediis fortuitorum, et alterum De Vita beata. Ita Baronius. Hic enim Gallio fuit coaevus Paulo, non alius senior, ut vult Delrio praefatione in Senecam, cap. III. Nec enim senior, puta junioris hujus Gallionis pater, legitur fuisse Proconsul Achaiae, sed junior, sive filius. Hi enim tres fuerunt fratres, videlicet M. Annaeus Novatus, L. Annaeus Seneca, Neronis praeceptor, et L. Annaeus Mela, qui pater fuit Lucani poetae. Novatus autem mox nomen mutavit, et in Junii Gallionis familiam transiit, ab eo adoptatus. Vide Lipsium prooemio in Senecam, cap. II De Vita Senecae. Quocirca ab utraque familia in Eusebii Chronico, hic Gallio cognominatur «Junius Annaeus Seneca Gallio, frater Senecae, egregius declamator.» Favet, quod Seneca, epist. 104, asserat Gallionem fratrem suum seniorem et primogenitum, quem idcirco (et quia Proconsul erat Achaiae) dominum suum vocat, ait Lipsius, in Achaia fuisse: sed inde ob febrim discessisse, quod diceret non corporis, sed loci esse morbum. Per Senecam autem videtur Gallio factus Proconsul. Cum enim Seneca a Messalina Augusta, Claudii uxore (ut tradit Dio, lib. LX), injuste damnatus exilio, post illius necem ab Agrippina, altera Claudii uxore et Neronis matre, restitutus, ac Neroni, quem Claudius in filium adoptarat, praeceptor datus esset, in ejus gratiam Achaia provincia Gallioni ejus germano est tributa. Hinc per Gallionem, cui causam suam propagavit Paulus, videtur conciliata amicitia inter Paulum et Senecam: unde utriusque ad alterum circumferuntur litterae, sed viris doctis merito de suppositione suspectae, nec satis dignae gravitate et Pauli et Senecae; scripsisse tamen Paulum ad Senecam, et vicissim ab eo accepisse litteras, testatur S. Augustinus, epist. 54; S. Hieronymus, lib. De Script. Eccles., et alii. Errant vero, qui Senecam censent fuisse Christianum: vixit enim Stoicus, et mortuus est Stoicus, ac proinde scripta ejus nil Christiani, sed Stoica dogmata continent, uti patet ex dictis cap. XVII, vers. 18. Denique moriens sanguinem suum Jovi libavit. Nimirum inflatus opinione sapientiae, quasi primus illius aevi Philosophus et Neronis magister, dedignatus est fieri discipulus Pauli et Christi crucifixi; alioqui Paulum Romae videre et alloqui potuit: nam biennio ante Paulum occisus est a Nerone. Hoc est quod ait Paulus, I Cor. I, 26: «Non multi sapientes, etc., sed quae stulta sunt mundi, elegit Deus.» Hic Gallio cum fratre Seneca a Nerone damnatus, «propria se manu interfecit, mortem ejus Nerone in suam praesentiam differente,» ait Eusebius in Chronico, anno Christi 66.
Porro Paulus jam egerat Corinthi sesquiannum, ait S. Chrysostomus (licet aliqui ante exactum sesquiannum, tumultum hunc contigisse putent); eo exacto, cum novus Proconsul in Achaiam veniret Gallio, ad ejus tribunal Paulum Judaei traxerunt, forte quod putarent Gallionem suum esse amicum et fautorem, aeque ac Messalina Augusta, nuper Judaeis amica et familiaris, judaizarat.
Versus 13: Quia Contra Legem; Persuadet Hominibus Colere Deum
13. QUIA CONTRA LEGEM. — tum Judaeorum, quae colit unum solum Deum incorporeum; tum Romanorum quae vetat sine senatusconsulto novos inducere deos.
(PAULUS) PERSUADET HOMINIBUS COLERE DEUM. — puta Christum hominem a nostris pontificibus crucifixum. Gallio autem judex legem Romanorum neglexit, sciens, vel interpretans illam solum Romae locum habere, non in provinciis exteris: legem autem Judaeorum, de qua proprie contendere Judaeos cum Paulo Judaeo suspicabatur, contempsit, aut certe ad se non pertinere censuit. Unde dixit: «Judex ego horum nolo esse.»
Versus 14: Si Quidem Esset Iniquum Aliquid
14. SI QUIDEM ESSET INIQUUM, etc. — q. d. Si Paulo objiceretur crimen iniquitatis, v. g. quod esset fur, homicida, seditiosus, turbator reipublicae, audirem vos et judicarem: nunc autem, cum eum violatae legis et religionis vestrae accusetis, nolo huic liti me immiscere, tum quia ego legem vestram non intelligo, tum quia ego sum judex politicus, cujus est judicare causas civiles, non Ecclesiasticas. Sic Augustus causas religionis aperto foro cognoscere noluit, ait Suetonius in ejus Vita, cap. XXXIX. Ex adverso reges Aegypti, ut de iis judicare possent, creabantur pontifices, ait Dio, lib. LIII. Idem aliarum gentium reges factitasse tradit Aristoteles, lib. III Polit., cap. X.
Versus 15: Si Vero Quaestiones Sunt de Verbo, et Nominibus, et Lege Vestra
15. SI VERO QUAESTIONES SUNT DE VERBO, ET NOMINIBUS, ET LEGE VESTRA. — id est «de verbo et nominibus legis vestrae,» uti legunt nonnulli codices. Est hendiadys. Paulus enim contendebat Christum in re esse eumdem Deum quem colebant Judaei: Judaei vero eum diversum et alium vocabant. Rursum Paulus asserebat Jesum vocandum esse Messiam et Christum: negabant Judaei. Unde Gallio censebat esse quaestionem de voce et nomine. Insuper contendebat Paulus cum Judaeis de legis et S. Scripturae sensu, an videlicet is esset de Christo, quem praedicabat Paulus; an alius, ut volebant Judaei: quare Gallio recte censuit hoc judicium esse legis Judaicae, ac proinde ad se non pertinere. Hoc liberum Gallionis judicium consentit cum iis quae de indole, integritate et adulationis odio Gallionis fratris sui, scribit Seneca initio lib. IV Quaestionum natur.
Versus 16: Et Minavit
16. ET MINAVIT. — id est abduxit, vel potius abduci jussit. Aliud est minare, aliud minari. Nam «Pastor ovem baculo minat, lupus ore minatur.» Graece ἀπήλασεν, id est depulit, abegit; Syrus, amandavit.
Versus 17: Percutiebant Sosthenem, Principem Synagogae; Et Nihil Eorum Gallioni Curae Erat
17. PERCUTIEBANT SOSTHENEM, PRINCIPEM SYNAGOGAE. — Qui videlicet Crispo converso ad Christum, vers. 8, in principatu et primatu synagogae successerat. Minus enim probabile est quod opinatur Chrysostomus, scilicet Sosthenem eumdem esse cum Caio; fuisse enim binomium. Nam Martyrologia distinguunt faciuntque duos.
Porro Beda, Hugo, Cajetanus et Carthusianus censent Sosthenem adhuc fuisse Judaeum: itaque percussum a Graecis, ut addunt Graeca, puta a ministris Proconsulis, ut juxta ejus sententiam, cum eum suis Judaeis a Tribunali pugnis abigerent; aut potius percussum instigantibus Judaeis per Graecos, id est Gentiles, eo quod frigidius causam eorum egisset, Pauloque favere videretur, eumque a Judaeorum volentium eum occidere, manibus eripuisset. Incredibile enim est quod ait Hugo, Sosthenem verberatum a Christianis, eo quod Paulo et Evangelio resisteret. Verius est Judaeos, cum spe sua Paulum necandi apud Proconsulem excidissent, furorem suum evomuisse in Sosthenem, praesertim cum a Proconsule audissent: «Vos videritis;» putarunt enim hac voce sibi permissam esse suae legis vindictam. Sosthenes enim Pauli praedicatione conversus, animo erat Christianus, adeoque Paulo favit eumque defendit: quare cum quasi causae et legis suae proditorem, Judaei vel per se, vel per Graecos, id est Gentiles, verberant. Unde S. Paulum quoque hoc tumultu Judaico verberatum fuisse, scribit S. Chrysostomus hic, et praefatione in I epist. ad Cor. Id ita esse liquet ex eo quod Sosthenem hunc laudat sociumque suum facit S. Paulus initio epist. I ad Cor. Ad haec Menologium Graecorum, die 7 decembris, facit eum Colophonis Episcopum. Denique Martyr. Roman., die 28 novembris, clare haec de eo habet: «Apud Corinthum natale S. Sosthenis, discipuli B. Pauli, cujus mentionem facit idem Paulus Corinthiis scribens. Hic ex principe synagogae conversus ad Christum, ante Gallionem proconsulem acriter verberatus, praeclaro initio fidei suae primordia consecravit.» Vere ergo fuit Sosthenes, id est salvator robustus, scilicet Pauli: σώζω enim est salvo, σθένος est robur: robustam enim ejus (et cujusvis patientis) patientiam et mansuetudinem, qua plagas acriores animis Judaeorum inflixit, quam ipse ab eis in corpore recipiebat, egregie laudat hic S. Chrysostomus.
ET NIHIL EORUM GALLIONI CURAE ERAT. — vel quod contemneret Judaeos eorumque rixas; vel quod metueret ne, si eas dirimeret, in ipsummet iras suas verterent: alioqui non satis dignitati suae, nec Sosthenis innocentiae, nec reipublicae quieti hac dissimulatione consuluit, uti ex officio debebat: erat enim Proconsul et praeses provinciae.
Versus 18: Paulus Vero Cum Adhuc Sustinuisset Dies Multos; Qui Sibi Totonderat; Habebat Enim Votum; In Cenchris
18. PAULUS VERO CUM ADHUC SUSTINUISSET (Tigurina, commoratus esset) DIES MULTOS. — post turbas illas Judaeorum intrepide et constanter evangelizans. Aliqui hos dies includunt sesquianno, de quo vers. 11, per prolepsin; ita ut universim sesquiannum tantum Corinthi egerit Paulus: S. Chrysostomus vero eos separat et post sesquiannum exactos hos dies censet; utrumlibet est probabile. Porro Paulum multa magna patrasse, et miracula edidisse, quae subticet Lucas, docet idem scribens postea ad Corinth., epist. II, cap. XII: «Signa,» inquit, «apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris Ecclesiis?» Denique Corinthi sicut anno priore (sedit enim ibi sesquiannum) scripsit priorem epistolam ad Thessalonicenses, ita anno posteriore scripsit posteriorem ad eosdem. Ita Baronius.
QUI SIBI TOTONDERAT. — To «qui» ad Aquilam refert Isidorus, lib. II Offic., cap. De tonsura, et Baronius; imo quidam codices legunt, «totonderant,» scilicet Aquila et Priscilla. Verum to «qui» referre Paulum, censet S. Augustinus, epist. 19, et S. Hieronymus, epist. 11, quae exstat tomo II epist. S. Augustini; Beda et alii passim. Unde Romani codices Priscillam et Aquilam parenthesi intercipiunt, ita ut ad eos haec tonsio pertinere nequeat.
HABEBAT ENIM VOTUM. — Quaeres, quaenam haec tonsio, et quale votum? Primo, aliqui censent fuisse votum Pauli peculiare, distinctum a voto Nazaraeorum (illud enim fieri et expleri debuisset Hierosolymae), a Paulo editum Dei cultus et mortificationis studio.
Secundo, alii censent fuisse votum nazaraeatus, sed editum a Paulo ante conversionem in Judaismo: ut enim everteret Christum et Christianismum, vovisse eum se fore Nazaraeum, id est, a vino abstemium et alentem comam, donec Christianam religionem exstinxisset. Sicut nostro aevo nonnulli Nobiles, ex iis qui suscitarunt primos rebellionis tumultus in Belgio, jurarunt se non posituros caesariem, donec ulti essent necem aliquot principum Belgarum, a rege Hispaniae capite plexorum, eo quod haereticis favissent. Verum hoc votum, aeque ac juramentum, est impium, et consequenter ejus executio in Paulo fuisset impia: illa enim professus fuisset se votum illud Judaicum probare, esseque Judaeum et Judaismi vindicem, ac per votum hoc Deo supplicare ut Christianismum everteret.
Dico ergo votum hoc Pauli fuisse votum nazaraeatus, quod scilicet abstineret vino et aleret comam, non tota vita, sed ad certum tempus a se praefinitum, de quo dixi Num. VI. Probatur primo, quia hoc erat commune et ordinarium votum apud Judaeos, adeoque antonomastice vocabatur votum: perinde ac apud Christianos est votum religionis, cujus nazaraeatus erat typus et praeludium; quare cum nominabant votum, intelligebant nazaraeatum. Secundo, quia votum Nazaraeorum proprie consistebat in coma capitis, ut eam alerent, et finito voto tonderent. Tertio, quia ideo navigavit Paulus in Syriam, ut scilicet Hierosolymis illud expleret. Dat enim causam Lucas, cur Paulus navigarit in Syriam, quia scilicet tonderat sibi caput, id est obstrinxerat se voto nazaraeatus, quod expleri debebat in templo Hierosolymitano. Quarto, quia praecise tonsionem capitis vovere leviculum est, et indignum religione voti, praesertim Paulini: ergo haec tonsio erat annexa nazaraeatui. Quinto, quia votum hoc nazaraeatus, vel simile explevit Paulus in templo, cap. xxi, 24. Ex quo loco magna lux huic versiculo affulget. Ibi enim S. Jacobus dicit S. Paulo: «Audierunt de te (Judaeo-Christiani) quia discessionem doceas a Moyse eorum, etc., dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi, etc. Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum (Nazaraeatus) habentes super se. His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita, et sciant omnes, quia quae de te audierunt falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.» Idipsum jam ante viderat et praeviderat Paulus. Itaque ut Judaeos et Judaeo-Christianos sibi, quasi vetanti legalia servari, offensos reconciliaret, ac ne eos, quos a Judaismo ad Christianismum convertebat, scandalizaret, utpote qui Judaismo assueti, tam cito eum deponere non poterant, multo minus ejus abolitionem audire, fecit votum Judaicum, ac ut Nazaraeus comatus incessit, et abstemius vixit. Nazaraei enim summe erant legis Mosaicae observantes, in eaque erant id quod apud nos sunt Monachi et Religiosi. Unde vocabantur corban, id est Dei donum, eo quod seipsos Deo dicassent et donassent, teste Josepho, Antiq., lib. IV, cap. IV. Nazaraeatus autem consistebat in abstinendo a vino et alenda coma: in hac enim erat sanctitas rudis illius saeculi. Quod si illa contaminaretur per funus aliquod, aut contactum morticini, debebat Nazaraeus tondere comam quasi pollutam, et de novo nazaraeatus sui tempus inchoare; quod quia saepe contingebat, hinc ille, illiusque votum subinde per plures annos protrahebatur. Expleto autem voto, debebat adire templum, tondere comam Deoque sacrificia lege, Num. VI, statuta offerre. Videtur ergo quod Paulus habens votum nazaraeatus, ideoque alens comam, funere aliquo fuerit pollutus, ideoque juxta legem totondit comam, ut rursum nazaraeatum inchoaret et comam aleret, usque ad voti sui expletionem, tunc eam positurus Hierosolymis in templo, quod fecit vers. 22, ut ibi dicam, aut certe cap. xxi, 24. Ita Baronius, Cajetanus, Sanchez et alii.
Dices: Nazaraeus, si pollueretur super mortuo, tonderi debebat, et simul offerre victimas expiatorias, ut praescribitur Num. VI, 9. Paulus autem nullas victimas hic obtulit, nec offerre potuit, quae solum in templo Hierosolymis offerri poterant et debebant. Respondeo: Victimas hasce offerre debebant illi, qui erant Hierosolymae eique vicini: remoti enim ab ea, uti erat Paulus, id facere non poterant, nemo enim tenetur ad impossibile; unde hi solum tondebant caput. Porro id fecit Paulus Corinthi, quia ibi erat Judaeorum multitudo, ut eis ostenderet se legem non aspernari, sed venerari et colere. Hinc patet Paulum vino et sicera, id est, omni eo quod inebriare potest, abstinuisse; hoc enim faciebant Nazaraei. Ecce sobrietatem Pauli in tantis laboribus, ecce charitatem, qua omnibus omnia fit, Judaeis Judaeus, Gentilibus Gentilis, ut omnes lucrifaciat.
In Cenchris. — Cenchra, vel Cenchrea est navale, ait Strabo, lib. VIII, et portus Corinthi ad Orientem, cui vicinus est alter dictus Lechaee. Ab his duobus portubus Graeci Corinthum vocant bimarem et amphithalassum, uti dixi in praefat. Epist. ad Corinth.
Versus 19: Devenitque Ephesum; Illos Ibi Reliquit
19. DEVENITQUE EPHESUM. — Ephesus erat metropolis Asiae Minoris, in qua erat nobile Dianae templum, de quo cap. xix, ac oratorum et philosophorum multitudo: quare Apollonius Thyanaeus, celebris philosophus, vel potius magus, Ephesi resedit. Ejus Episcopum Paulus postea constituit Timotheum, cui successit Onesimus. Ephesi quoque frequentius morabatur S. Joannes apostolus cum B. Virgine ejus curae a Christo concredita, dum totius Asiae fundaret et gubernaret Ecclesias, uti asserunt Patres Concilii Ephesini, cap. xxvii, ad Clericum Constantinopolitanum; unde et Ephesi mortuus est.
ILLOS (Aquilam et Priscillam) IBI RELIQUIT. — ut Ephesios fide Christi imbuerent.
Versus 21: Dicens; Revertar ad Vos, Deo Volente
21. Dicens. — Graeca addunt: «Oportet omnino festum quod instat, me agere Hierosolymis.» Ita quoque legunt S. Chrysostomus, Oecumenius, Cajetanus, Vatablus et alii passim.
REVERTAR AD VOS, DEO VOLENTE. — Hoc exemplo Pauli et S. Jacobi, cap. IV, 13, usurpant pii Christiani, ut cum aliquid se facturos dicunt, addant: «Deo volente,» vel: «si Deus voluerit.» Credunt enim sperantque se suaque omnia regi a Deo, quo praeeunte omnia succedunt prospere: juxta illud Nazianzeni in Distichis: Deo annuente, nihil potest livor. Deo abnuente, nihil potest labor.
Versus 22: Et Descendens Caesaream; Et Descendit Antiochiam
22. ET DESCENDENS CAESAREAM. — Cappadociae, inquiunt Rabanus, Beda, Lyranus, Gagneius et alii, quia necdum in Syriam pervenerat Paulus; Cajetanus vero, Baronius, Arias et alii intelligunt Caesaream Palaestinae. Censent enim eo venisse Paulum; indeque perrexisse Hierosolymam, ibique salutasse Ecclesiam, puta Hierosolymitanam, quasi matricem, utpote e qua ceterae prognatae erant. Id exigunt verba graeca paulo ante citata, itemque profectio Pauli in Syriam, et votum nazaraeatus, de quo vers. 18; hoc enim explendum erat Hierosolymae in templo. Quod si verum est, haec est tertia (licet aliqui quartam velint) Pauli post conversionem profectio in Jerusalem. Multa enim brevitatis studio subticet, vel praetervolat Lucas. Nam prima fuit post triennium a conversione sua, Act. ix, 26, et Galat. i, 18, puta anno Christi 39. Secunda, post 14 annos, puta anno Christi 51; tunc enim ob quaestionem legalium adiit Apostolos, interfuitque Concilio Hierosolymitano, Act. cap. xv. Tertia est hic. Quartam audiemus cap. xxi, 17. Porro Paulus, salutans Ecclesiam, imprimis salutavit B. Virginem Deiparam, Ecclesiae matrem et principem, consilia sua cum ea communicans, eamque vicissim in dubiis consulens, ac poscens ejus opem et preces apud Filium in tantis suis laboribus, difficultatibus et persecutionibus, uti par est credere. Vide dicta 1, 14, et cap. xx, 22.
ET DESCENDIT ANTIOCHIAM. — Pisidiae, utpote vicinam Caesareae Cappadociae, aiunt Beda et auctores prioris sententiae jam citati, qui per Caesaream acceperunt eam quae est Cappadociae. At vero Chrysostomus, Baronius et alii passim accipiunt Antiochiam Syriae. Haec enim absolute vocatur «Antiochia,» utpote caput Syriae, reliquae vero cum addito, ut «Antiochia Pisidiae.» Amabat Paulus, inquit Chrysostomus, Antiochiam, utpote ubi creatus erat Apostolus Gentium, imo ubi primum iis praedicarat tanto fructu, ut ibi primum discipuli cognominati sint Christiani.
Versus 23: Perambulans ex Ordine Galaticam Regionem et Phrygiam
23. PERAMBULANS EX ORDINE GALATICAM REGIONEM ET PHRYGIAM. — Vide Apostolum instar fulguris celerrime per Asiae regiones discurrentem. Vere S. Chrysostomus, hom. 8 De Laudibus S. Pauli: «Sol quidam, ait, est hominibus Paulus, qui totum prorsus orbem fulgentibus linguae suae radiis illuminavit, quique universas circumeundo gentes, cursum omnino solis imitatus est, ac mundi regiones omnes quasi libero a corpore animo pervolavit, et hoc cum amara ei vulnera crebrius obviarent;» ac mox confert et praefert eum Patriarchis, Prophetis, Angelis et Archangelis. Porro Galatae Paulum quasi Angelum de coelo lapsum susceperunt, uti testatur Paulus ad eosdem scribens cap. IV, 14.
Versus 24: Apollo; Vir Eloquens; Potens in Scripturis
24. APOLLO. — Quidam apud Oecumenium censent hunc esse Apellem, Pauli discipulum et ab eo creatum Episcopum Corinthi, de quo idem scribit ad Roman. xvi, 10: «Salutate Apellem probum in Domino.» Verum alii passim distinguunt «Apollo» ab Apelle. Hic est Apollo de quo Apostolus ait: «Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit,» I Corinth. III, 6. Ascriptus est Sanctis in Martyrol., die 22 aprilis. Porro Apollo graece Ἀπολλώς, est nomen indeclinabile, ac proinde diversum ab Apolline Gentium deo.
VIR ELOQUENS. — λόγιος Vatablus vertit, eruditus; alii, prudens; alii, disertus; alii historiae et antiquitatis peritus. Haec enim omnia significat λόγιος.
Potens in Scripturis. — puta versatus et efficax in iis citandis, explicandis, urgendis ad revincendos adversarios. Putant aliqui quod Apollo Alexandriae (erat enim ipse Alexandrinus) in schola S. Marci inter Essaeos eruditus fuerit, et exercitatus in sacris Litteris. Verum obstat id quod sequitur: «Sciens tantum baptisma Joannis.» Vatablus vertit: «Hic erat doctissimus librorum veteris Testamenti.» Unde Apollo idem est quod vibrans radios, ait Pagninus, in Interpr. Nom. hebr., aut perdens et exterminans, ut sit idem quod Apollyon, Apoc., IX, 11. Nam sua doctrina vehementer Judaeos revincebat, vers. 28, et Judaismum exterminabat.
Versus 25: Hic Erat Edoctus; Fervens Spiritu; Docebat Ea Quae Sunt Jesu; Sciens Tantum Baptisma Joannis
25. Hic erat edoctus, — κατηχημένος, id est catechizatus, institutus ut catechumenus, initiatus, doctus primordia fidei Christianae; nam necdum erat baptizatus baptismo Christi, sed tantum Joannis Baptistae, ut sequitur, ac proinde necdum erat Christianus.
Fervens spiritu. — Unde videtur quod ante baptismum per actum contritionis et charitatis fuerit justificatus. Ita Chrysostomus.
DOCEBAT EA QUAE SUNT JESU, — scilicet Jesum crucifixum esse Messiam, sive Christum a Prophetis promissum, ex illis ipsis ostendebat.
Sciens tantum baptisma Joannis, — cujus professio et quasi forma erat, ut crederent in venturum Jesum, de quo cap. xix, vers. 1 et 4. Forte olim baptismo Joannis erat baptizatus, in eoque audierat Jesum esse Christum, ac deinde rarius viderat vel audierat Christianos, ut baptismum Christi aliaque ejus mysteria ignoraret: unde ea didicit ab Aquila, moxque Christi baptismum suscepit.
Versus 26: Hic Ergo Coepit Fiducialiter Agere in Synagoga; Assumpserunt Eum; Et Diligentius Exposuerunt Ei Viam Domini
26. HIC ERGO COEPIT FIDUCIALITER AGERE IN SYNAGOGA, — q. d. Libere et intrepide coepit Judaeis praedicare Jesum Christum.
Assumpserunt eum — in domum suam plenius in Christiana fide erudiendum. Notat Chrysostomus laudatque sinceram fidem et charitatem Aquilae et Priscillae, utpote qui non suam, sed Christi gloriam quaesiverunt, ideoque Apollo instruxerunt, ut ille eloquens et potens in Scripturis, melius et efficacius praedicaret Christum. «Sicut, inquit Chrysostomus, in cithara varias quidem habes voces, unam autem harmoniam, et unus musicus est qui citharam in manum sumit: sic hoc in loco cithara quidem est charitas ipsa; voces, loquentes verba quae ad charitatem conciliandam pertinent; omnes in unam suavem conspirant consonantiam. Musicus vero est charitatis vis, illa dulcem melodiam pulsando affert. Haec melodia et Deum et angelos laetificat. Haec totum in coelo spectaculum excitat; haec et daemonum furorem compescit, et affectionum demulcet impetus, imo eis silentium inducit: sicut musico choro personante, omnes auditores, quantumvis garruli et turbidi, silent et auscultant. Nihil sic facit amicum, ut anima gratitudinis studiosa, os bene loqui solens, anima sine fastu, contemptus vanae gloriae, contemptus honoris.»
ET DILIGENTIUS EXPOSUERUNT EI VIAM DOMINI, — puta institutum Christianismi a Deo sancitum. Nota hic humilitatem et docilitatem Apollo, qui vir eloquens potensque in Scripturis, erudiri se sinit ab Aquila et Priscilla. Cicero in Catone Majore laudat hanc Solonis sententiam: «Quotidie addiscens plurima, fio senex.» Tale est et illud Salvii Juliani jurisconsulti: «Etsi alterum pedem in sepulcro haberem, adhuc addiscere vellem.» Diogenes Cynicus ab Antisthene baculo repulsus: «Caede, ait, si vis, at nullum invenies baculum tam durum quo me abs te abigas, dum aliquid dixeris.» Ita Laertius, lib. VI, cap. II. Zeno oraculum consulens, «quo pacto optime vitam institueret,» audivit: «Si mortuis concolor fieret.» Ille sentiens se vocari ad veterum lectionem, contulit se ad philosophiam: nam studium ac victus parcimonia maciem et pallorem homini conciliat. Ita Laertius, lib. VII, cap. 1. Ita S. Hieronymus natu grandior adiit Constantinopolim, ut S. Gregorium Nazianzenum audiret, eoque praeceptore saepe gloriatur. Ita S. Augustinus sua dubia in Scripturis proposuit S. Hieronymo, ut ab eo doceretur. Idem fecit S. Damasus Pontifex.
Versus 27: Exhortati Fratres; Contulit Multum His Qui Crediderant
27. EXHORTATI FRATRES, — προτρεψάμενοι. Syrus: «praevenerunt eum fratres,» exhortando scilicet eum, ut pergeret in Achaiam, puta Corinthum, ac fideles sua sapientia et facundia in fide et pietate confirmaret. Noster recte vertit, «exhortati»: nam λόγος προτρεπτικός vocatur oratio exhortatoria.
CONTULIT MULTUM HIS QUI CREDIDERANT. — Graece addunt, διὰ τῆς χάριτος, id est per gratiam verbi, spiritus ac fervoris sibi a Deo aspiratam.
Versus 28: Vehementer; Esse Christum Jesum
28. Vehementer, — εὐτόνως, id est acriter, magna contentione, nervose et efficaciter.
Esse Christum Jesum, — quod Jesus esset Christus. Est anastrophe.