Cornelius a Lapide

Actus Apostolorum XIX


Index


Synopsis Capitis

Paulus redit Ephesum: ibi duodecim circiter discipulos Joannis baptizat et confirmat. Secundo, vers. 7, in synagoga tres menses, mox in schola tyranni per biennium praedicat, et dicta sua miraculis confirmat, adeo ut solis sudariis suis aegros sanet et daemones pellat, quod dum imitari tentant Judaei Scevae filii, invaduntur a daemone: quare multi magiam damnant et magicos libros comburunt. Tertio, vers. 23, Demetrius argentarius Dianae tumultum concitat contra Paulum, quem sedat scriba.


Textus Vulgatae: Actus 19:1-40

1. Factum est autem, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos, 2. dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus. 3. Ille vero ait: In quo ergo baptizati estis? Qui dixerunt: In Joannis baptismate. 4. Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens: In eum, qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est in Jesum. 5. His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu. 6. Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant. 7. Erant autem omnes viri fere duodecim. 8. Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei. 9. Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine: discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam. 10. Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Judaei atque Gentiles. 11. Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli: 12. ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria, et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. 13. Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judaeis exorcistis, invocare super eos qui habebant spiritus malos, nomen Domini Jesu, dicentes: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus praedicat. 14. Erant autem quidam Judaei Scevae principis Sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. 15. Respondens autem spiritus nequam dixit eis: Jesum novi, et Paulum scio: vos autem qui estis? 16. Et insiliens in eos homo, in quo erat daemonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa. 17. Hoc autem notum factum est omnibus Judaeis atque Gentilibus, qui habitabant Ephesi; et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu. 18. Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos. 19. Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus; et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium. 20. Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur. 21. His autem expletis, proposuit Paulus in spiritu, transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam, dicens: Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre. 22. Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia. 23. Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini. 24. Demetrius enim quidam, nomine argentarius, faciens aedes argenteas Dianae, praestabat artificibus non modicum quaestum; 25. quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio; 26. et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. 27. Non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae Dianae templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit. 28. His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes: Magna Diana Ephesiorum. 29. Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli. 30. Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli. 31. Quidam autem et de Asiae principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum, rogantes ne se daret in theatrum. 32. Alii autem aliud clamabant. Erat enim Ecclesia confusa; et plures nesciebant qua ex causa convenissent. 33. De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judaeis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo. 34. Quem ut cognoverunt Judaeum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium: Magna Diana Ephesiorum. 35. Et cum sedasset scriba turbas, dixit: Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Jovisque prolis? 36. Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse et nihil temere agere. 37. Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram. 38. Quod si Demetrius, et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt, accusent invicem. 39. Si quid autem alterius rei quaeritis, in legitima Ecclesia poterit absolvi. 40. Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae: cum nullus obnoxius sit (de quo possimus reddere rationem) concursus istius. Et cum haec dixisset, dimisit Ecclesiam.


Versus 1: Peragratis Superioribus Partibus; Quosdam Discipulos

1. PERAGRATIS SUPERIORIBUS PARTIBUS, — Galatia et Phrygia, postquam Hierosolymis redisset Antiochiam, de quo cap. praeced., vers. 23.

QUOSDAM DISCIPULOS. — Opinatur Cajetanus, hosce fuisse conversos et baptizatos baptismo Joannis ab Apollo. Hic enim ante Paulum fuerat Ephesi, solumque sciebat baptisma Joannis, cap. praeced., vers. 24 et 25. Sed obstat quod Ephesi Apollo instructus fuerit plenius de Christo et Christi baptismo ab Aquila, cap. xviii, vers. 26; quare si hi fuissent ejus discipuli, utique ipse eos plenius de Christo instruxisset, et baptismo Christi baptizari curasset. Adde, baptismum Joannis durasse tantum usque ad Christum: ad illum enim ducebat et tendebat, ideoque a solo Joanne collatus est, non a discipulis, vel posteris ejus, uti docet S. Augustinus, tract. 5 in Joannem, et S. Cyrillus, lib. II in Joan., cap. LVII, et satis colligitur Joan. I, 33, et III, 23.

Dico ergo, hos ante annos viginti, ab ipso Joanne Baptista fuisse baptizatos in Judaea. Dum enim ex Asia Hierosolymam de more ad diem festum ascendissent, audientes praedicationem Joannis, ejus baptismum susceperunt, ab eoque didicerunt, credendum esse in Christum mox venturum; mox in Asiam domum redeuntes, nihil amplius de rebus in Judaea a Joanne et Christo gestis audierant: quare ea hic audiunt a Paulo. Ita Chrysostomus et alii mox citandi.


Versus 2: Si Spiritum Sanctum Accepistis; Credentes; Sed Neque Si Spiritus Sanctus Est, Audivimus

2. SI SPIRITUM SANCTUM ACCEPISTIS, — q. d. Estisne confirmati sacramento Confirmationis? in eo enim primitus visibiliter dabatur Spiritus Sanctus, uti dixi cap. VIII. Quia enim dicebant se esse discipulos Christi, ad quem missi erant a Joanne, putabat Paulus eos baptizatos esse baptismo Christi; sed dubitabat an essent confirmati, eo quod Ephesi nullus fuisset Episcopus, cujus solius est conferre sacramentum Confirmationis. Unde addit:

CREDENTES. — Graece πιστεύσαντες, id est postquam credidistis, et consequenter baptizati estis. Ita Pagninus, Tigurina et alii.

SED NEQUE SI SPIRITUS SANCTUS EST, AUDIVIMUS. — Hinc patet baptismum Joannis diversum fuisse a baptismo Christi, uti contra Calvinum et haereticos definit Concilium Tridentinum, sess. 7, cap. 1 De Baptismo. Baptismus enim Christi confertur invocatione S. Trinitatis, dicendo: « Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti. » Joannis vero in nomine Christi venturi duntaxat, ut patebit vers. 4, ideoque hi non audierant nomen Spiritus Sancti. Vide Bellarminum, tract. De Baptismo, cap. xix et xxi. Perperam ergo S. Cyprianus, epist. 73 ad Jubaianum, ex horum rebaptizatione sumpsit argumentum de rebaptizandis haereticis: quem errorem « passionis falce purgavit, » ait S. Augustinus, epist. 48. Pejus fingunt Centuriatores, lib. II, cap. IV, tit. De Baptismo, et Kemnitius, in Examine Concilii Tridentini, cap. De Baptismo, Joannem Baptistam baptizasse in nomine S. Trinitatis: hos vero non recepisse verum Joannis baptisma, sed mutilum et vitiatum. Nam ipsi diserte asserunt se baptizatos baptismate Joannis, nec Paulus de ejus veritate dubitat, quin potius verum fuisse praesupponit. Sed addit Joannis baptismum fuisse tantum symbolum poenitentiae, ideoque insufficientem ad remissionem peccatorum: eam enim solum praestare Christum in suo baptismo.


Versus 3: In Quo

3. IN QUO,εἰς τί, id est in quid, id est in quo, scilicet baptismate: respondent enim, « in Joannis baptismate »; saepe enim εἰς sumitur pro ἐν. Alioqui proprie in quid, id est in quem, puta cujus nomine invocato « baptizati estis? » Imperite et inepte Beza et Bucerus hic baptismum interpretantur doctrinam Joannis a baptismo seclusam, q. d. In quo baptizati estis, id est cujus doctrinam edocti estis, a quo instituti estis? Respondent illi: « in Joannis baptismate, » id est in Joannis schola et disciplina eruditi sumus, non tamen ab eo baptizati. Id faciunt, quia censent baptismum Joannis fuisse eumdem cum baptismo Christi. Ne ergo Paulum, qui eos baptizari curavit baptismo Christi, faciant Anabaptistam, dicunt eos non fuisse baptizatos baptismo Joannis, sive Christi, ut ipsi opinantur. Ubi vide quis spiritus agat haereticos, videlicet invidi Luciferi, qui eos excaecat et in vertiginem agit. Ut enim Christum ejusque Sacramenta extenuent, confundunt ea cum veteribus et S. Joannis, imo haec illis adaequant et identificant.

Verum nusquam in Scriptura vel Patribus doctrina vocatur baptismus: aliud enim est docere, aliud baptizare. Quis unquam baptizari baptismo, censuit idem esse quod doceri doctrinam? Secundo, proprie hic baptismum accipi, patet ex sequentibus: « Dixit autem Paulus: Joannes baptizavit baptismo poenitentiae populum. » Rursum: « His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu »; ubi clarum est proprie baptismum accipi pro ablutione sacramentali, non pro doctrina. Ergo et paulo ante, cum ait eos baptizatos baptismo Joannis, proprie baptismum accipit. Opponit enim baptismum Christi baptismo Joannis, et baptizatos baptismo Joannis jubet baptizari baptismo Christi. Ergo clarum est baptismum Joannis fuisse alium a baptismo Christi, eoque longe inferiorem, nisi Paulum velimus facere Anabaptistam. Tertio, ita docent et explicant S. Chrysostomus hic; S. Augustinus, lib. De Unico Baptismo, cap. vii; S. Hieronymus, in cap. II Joelis; Tertullianus, lib. De Baptismo, cap. x; Origenes, tomo VIII in Joannem, et alii passim. Quarto, quia Graece est μέν, quod expressam vel tacitam exigit antithesin. Unde post se poscit δέ, q. d. Joannes quidem baptizavit baptismo poenitentiae, Christus vero baptizat baptismo remissionis peccatorum, justitiae et salutis.

Perperam enim Beza τὸ μέν refert ad δέ, quod habetur vers. 5 in Graeco, ubi dicitur: ἀκούσαντες δέ, id est audientes vero baptizati sunt. Nam Pauli oratio imperfecta expleri nequit per historiam rei gestae per alios, puta baptizatos, sed ejusdem Pauli oratione tacita suppleri debet: alioqui dicendum est τὸ μέν esse encliticum, et redundare, uti redundat cap. I, 1, et alibi. Vide Bellarminum, De Baptismo, cap. xxii, ubi alia aliorum effugia confutat.


Versus 4: Joannes Baptizavit Baptismo Poenitentiae; Dicens: In Eum Qui Venturus Esset Post Ipsum, Ut Crederent

4. JOANNES BAPTIZAVIT BAPTISMO POENITENTIAE. — Id est baptismo, qui erat symbolum, excitatio et protestatio poenitentiae, ad remissionem peccatorum baptismo Christi recipiendam. Vide dicta cap. I, 5. Hinc sequitur infantes et pueros rationis et poenitentiae impotes non fuisse baptizatos baptismo Joannis; sed solos adultos, utpote rationis et poenitentiae capaces. Ita Suarez et alii passim. Secus est de baptismo Christi, qui confertur parvulis ad remissionem peccati originalis.

DICENS: IN EUM QUI VENTURUS ESSET POST IPSUM, UT CREDERENT. — Hinc colligunt S. Hieronymus, in cap. II Joelis; D. Thomas, Magister Sententiarum, Bonaventura, Palatius et alii, in IV, dist. II, hanc fuisse formulam baptismi Joannis: « Ego te baptizo, in eum qui venturus est ut credas, hoc est in Jesum Christum, » quem vobis mox ostendam. Christum vero baptizans dixit: « Ego te baptizo, in nomine tuo, qui venturus es, » ait Palatius. Ubi adverte, hanc formulam esse exhortatoriam, ideoque non proprie fuisse formam Sacramenti (hoc enim est proprium Sacramentis legis novae, quae quia perfecta sunt, coalescunt ex materia et forma), sed instar formae. Erat enim proprie exhortatio ad poenitentiam et fidem in Christum. Ita docet Durandus, Gabriel, Sotus et ex iis Franciscus Suarez, III part., Quaest. XXXVIII, dist. xxv, sect. 1. Nota: τὸ « qui venturus est » est periphrasis Messiae sive Christi, ut dixi Genes. XLIX, 12. Unde Graeca et Syra addunt: hoc est in Jesum Christum.


Versus 5: His Auditis, Baptizati Sunt

5. HIS AUDITIS, BAPTIZATI SUNT. — Beza contendit haec esse verba non Lucae, sed Pauli; ejus enim narrationem coeptam vers. praeced., hic expleri, q. d. Paulus: Multi e populo, auditis verbis Joannis, ab eo baptizati sunt in nomine Christi. Verum haec esse verba non Pauli, sed Lucae, plane exposcit tota rei gestae series, quae historica est narratio, quod scilicet hi duodecim Ephesii baptizati baptismo Joannis, audientes a Paulo baptismum Joannis esse insufficientem et complendum per baptismum Christi, eodem mox baptizati sint. Idem evincunt sequentia verba, vers. 6: « Et cum imposuisset illis manus, venit Spiritus Sanctus super eos, » q. d. Baptizati sunt, et mox a Paulo confirmati receperunt Spiritum Sanctum: alioqui enim nulla erit horum versuum connexio, sed erunt scopae dissolutae, et « arena sine calce, » ut dicebat Caius Imperator, de scriptis et sententiis Senecae, teste Lipsio in ejus Prooemio.


Versus 6: Et Cum Imposuisset Illis Manus

6. ET CUM IMPOSUISSET ILLIS MANUS (impertiendo eis sacramentum Confirmationis), VENIT (in visibili ignis vel linguarum specie) SPIRITUS SANCTUS SUPER EOS (unde), ET LOQUEBANTUR LINGUIS, ET PROPHETABANT, — vel proprie futura praedicendo, vel improprie celebrando magnalia Dei. Hi enim erant effectus sacramenti Confirmationis, non Baptismi, ut ostendi cap. II, 4, et cap. VIII, 17.


Versus 8: De Regno Dei

8. DE REGNO DEI, — puta de regno coelorum, deque modis et viis quibus ad illud tendere debemus, ut dixi cap. I, 3, nimirum per fidem, obedientiam et cultum Christi crucifixi.


Versus 9: Cum Autem Quidam Non Crederent; Maledicentes Viam Domini; Disputans in Schola Tyranni Cujusdam

9. CUM AUTEM QUIDAM (Judaei: erant enim e synagoga, in qua praedicabat Paulus) NON CREDERENT. — Syrus, excandescerent.

MALEDICENTES VIAM DOMINI, — conviciantes institutum Christianismi Christumque crucifixum blasphemantes. « Hinc discimus, ait Chrysostomus, quod non debemus nos immiscere maledicentibus, sed ab eis discedere. Cum malediceretur, non maledixit etiam ipse, sed potius quotidie disputabat; et ob hanc causam potissimum sibi familiares faciebat, quod quamvis male audiret, non tamen recederet, neque resiliret. »

DISPUTANS IN SCHOLA TYRANNI CUJUSDAM. — Syrus, Dionysius, Arias et Mariana censent, tyrannus esse nomen proprium viri sic appellati: imo Arias censet nomen tyranni, mutatis punctis, idem esse quod Tyrni, vel Turni. Sic Tyrannio dictus est Grammaticus ille, quem laudat Strabo, lib. XIII. Forte hic est ille Tyrannus sophista, quem scribit Suidas libros decem edidisse de statu et divisione orationis. Ita Baronius. Alii tyranni nomen accipiunt ut appellativum, pro principe, primate aut viro potente: unde et in Romanis Bibliis scribitur per minusculum. Ita Lyranus, Cajetanus, Vatablus, Gagneius et alii; quasi studio hunc locum viri potentis elegerit Paulus, ut is eum sua potentia contra Judaeorum audaciam tueretur, unde et biennium ibidem resedit et docuit. Forte erat ex stirpe Androchi, quem Strabo, lib. XIV, asserit fuisse Codri, Athenarum regis, filium, Ephesumque condidisse eamque fecisse regiam Ionum, additque: « Etiamnum omnes ex hoc genere reges vocantur, et quibusdam regiis fruuntur honoribus, ut qui primo loco sedeant in spectaculis, purpuram habeant, scipionem quoque pro sceptro. » Tunc « schola » pro aula, vel porticu, in quam otii causa hic tyrannus, id est vir potens, secedere solebat, accipi debet: σχολάζω enim idem est quod otior, requiesco, ferior, immoror: unde σχολή est otium, vacatio, cessatio, mora, secessus: inde ludus litterarius vocatur schola, eo quod litterae otium poscant. Studiosi enim et scholares, caeteris rebus omissis, toti debent vacare liberalibus studiis. Vide Brissonium, lib. XVII De Verborum significatione.


Versus 10: Hoc Autem Factum Est per Biennium; Omnes; In Asia

10. HOC AUTEM FACTUM EST PER BIENNIUM. — Adde tres menses, quos Paulus praedicando exegit in synagoga, vers. 8, habebis duos annos expletos, et tertium inchoatum per tres menses. Unde cap. XX, 31, ait Paulus se Ephesi tres annos resedisse, scilicet incomplete, quia tertium duntaxat inchoavit. Porro Paulus venit Ephesum anno Christi 55, Claudii 43, inde recessit anno Christi 57, Neronis 1, post Pentecosten. Hoc enim scribit Corinthiis, Epist. I, cap. xvi, 8: « Permanebo, inquit, Ephesi usque ad Pentecosten. » Ita Baronius, qui et recte advertit Paulum hoc biennio non semper haesisse Ephesi, sed et excurrisse ad alias Asiae civitates, iis evangelizando. Causa, cur tamdiu Ephesi haeserit Paulus, fuit civitatis frequentia, idololatria, philosophia, magia. Erat enim Ephesus Asiae metropolis, in eaque Dianae templum celeberrimum: hanc ergo idololatriae arcem expugnandam suscipit Paulus, ut ea subacta, facile reliqua omnia expugnet. Ephesi enim scholam magiae instituit sub hoc tempus Apollonius Thyanaeus impostor, Christi Paulique hostis. Hanc causam dat Paulus Epheso scribens ad Corinth. epist. I, cap. xvi, 8: « Permanebo, inquit, Ephesi: ostium enim mihi apertum est magnum et evidens, et adversarii multi. » Hac etiam de causa scribens postea ad Ephesios, stylum attollit, profunde loquitur, sublimia speculatur, ut ostendat se profunditate sapientiae non cedere, sed superare magos et philosophos, uti dixi Prooemio in epistolam ad Ephesios. Quocirca Haymo ibidem: « Sicut cor, inquit, in medio ventris, ita ista in medio corpore epistolarum constitit. »

OMNES, — plerique omnes, plurimi.

IN ASIA — Minore: undequaque enim ex Asia hac confluebant Ephesum, tum ob urbis, tum ob templi Dianae celebritatem. Hinc recte docet Baronius, anno Christi 97, Ephesinam Ecclesiam primitus non a S. Joanne, dum is cum caeteris fidelibus jussus abire Hierosolymis, una cum Dei Genitrice venit Ephesum; sed a Paulo fuisse fundatam; hoc enim moris sui fuisse scribit Paulus, Rom. xv, 20. Unde et S. Ignatius, scribens ad Ephesios, Paulum Joanni in aedificatione Ephesinae Ecclesiae praeponit. Et Epiphanius, haeresi 51, ait S. Joannem in senectute curasse Asianam Ecclesiam: ergo post Paulum.


Versus 11: Virtutesque Non Quaslibet

11. VIRTUTESQUE NON QUASLIBET, — non vulgares, sed maximas, ait Syrus, puta miracula grandia.


Versus 12: Semicinctia; Recedebant ab Eis Languores

12. SEMICINCTIA. — Quidam putant esse idem cum sudariis, aut eorum speciem; unde ait Lucas, sudaria vel semicinctia. Oecumenius autem « sudaria » censet fuisse vittas capitis; « semicinctia » vero strophiola, quae nos « sudaria » vocamus, quod iis sudorem abstergamus. Alii « semicinctium » interpretantur velamen lineum vel pelliceum, quo opifices pectus et femora praecingunt, ne operando vestes commaculent; erat enim Paulus opifex et scenopegus. Dicuntur « semicinctia, » quia non totum corpus, sed dimidium cingunt et velant. Ita Salmeron et Lorinus. Denique apposite per semicinctia accipies breviora vel arctiora cingula, aut zonae sive cinguli partes, q. d. semizonas, semicingula. Unde Isidorus, lib. XIX: « Cinctus, ait, est lata zona, et semicinctium est minus lata zona, et utriusque minima cingulum. » Sic Nicephorus, Episcopus Constantinopolitanus, inter alias vestes sacerdotales, quas mittit Leoni III Pontifici, nominat « semicinctia, » id est cingula, « auro variegata, » uti patet in Actis Concilii Ephesini, cap. xxii. Et Petronius, dum quemdam se suspendere parantem describit, asserit eum ad hoc parasse semicinctia, id est cingula. Quocirca Martialis, in Apophoreto 153, cujus titulus est « semicinctium, » illud ita describit:

« Det tunicam locuples, ego te praecingere possum. Essem si dives, munus utrumque darem. »

Haec et plura Sanchez. Accedit Nicephorus, lib. II, cap. xxiv, qui semicinctia interpretatur fascias tenues. Nota: In textu Graeco sunt Latinae voces, sudaria et semicinctia, quia multae similes ex lingua Romana (utpote dominantibus in Graecia Romanis) in Graecam Apostolorum aetate transierant, ut « libertini, » Actor. VI; « praetorium, » Matth. xxvii; « custodia, » ibidem; « Niger, Euroaquilo, centurio, titulus, » Joan. xix; « denarius, quadrans, legio, spiculator, linteum, colonia, flagellum, » Joan. II; « membrana, census, » Matth. xvii; « perperam, » I Corinth. xiii; « Artemon, sicarii, » Actor. xxi. Ita Mariana.

RECEDEBANT AB EIS LANGUORES. — S. Chrysostomus, haec theorice exaggerans, hom. 8 in epist. ad Rom. et hom. 6 in epist. I ad Corinth., addit umbra Pauli revixisse mortuos. Hinc patet antiquus usus, vis et energia sanctarum reliquiarum, nec tantum corpora Sanctorum, sed et sudaria, vestes aliaque corpori adjacentia esse salutifera, uti de floribus feretrum S. Stephani tangentibus narrat S. Augustinus, lib. XXII De Civitate, cap. viii, iis plures aegrotos esse sanitati restitutos. Sic S. Gregorius Constantiae Augustae, lib. III, epist. 30, et aliis pro sacris reliquiis misit brandeum, id est velum quod Apostolorum et Martyrum reliquias texerat vel tetigerat. Theodoretus, in Philotheo, cap. xxi, asserit oleum in lychnis ante sepulcra Martyrum ardens, multis sanitatem per miraculum attulisse. Plura vide apud Baronium hic, anno Christi 55.


Versus 13: Judaeis Exorcistis; Adjuro Vos per Jesum; Quem Paulus Praedicat

13. JUDAEIS EXORCISTIS. — Judaeos ante Christum suos habuisse exorcistas ad expellendum daemones, hinc liquet, et ex illo Matth. xii, 27: « Filii vestri in quo ejiciunt? » et ex Josepho, lib. VIII Antiquitatum, cap. II, et lib. VII Belli, cap. xxv, et ex Epiphanio, haeresi 30, ubi asserit eos usos nomine tetragrammato Jehova. De exorcismis Salomonis vide Josephum loco citato, et Delrio in Magicis: quanquam S. Thomas, Quaest. VI de potentia, art. 10, ad 3, et ex eo Franciscus Victoria, Relectiones de magia, num. 28, censent exorcismos Salomonis per certam radicem cum adjuratione, ab eo compositos esse postquam factus est idololatra. Sane hos exorcistas magicis artibus usos, suspicari licet ex eo quod ait Lucas, vers. 19: « Multi autem ex eis qui fuerant curiosa sectati; » etc. Jam soli Christiani habent et ordinant exorcistas, quorum exorcismi, id est adjurationes daemonum, sunt spiritualia eorum « flagra et verberum tormenta, » ait S. Cyprianus, epist. ad Demetrianum. Hanc enim potestatem ejiciendi daemones Christus dedit Apostolis et Ecclesiae, Lucae x, 19. Errat ergo Origenes, tract. 35 in Matth., ubi docet Judaicum esse exorcizare daemones, non Christianum, hoc argumento: Christiano homini ex lege Christi non licet omnino jurare, Matth. v, 34, ergo nec quempiam adjurare, sive exorcizare. Verum, sicut falsum est antecedens, ita et consequens, sive conclusio inde deducta.

ADJURO VOS PER JESUM. — Nam, ut ait S. Chrysostomus, hom. 4 de Laudibus S. Pauli, « si Jesum invoces Nazarenum, velut ab igne repente diffugit daemon. » Et S. Justinus, De Veritate Christianae Religionis: « Ejus nominis (Jesu) potentiam daemones tremunt et reformidant; hodie quoque illi per nomen Jesu Christi crucifixi adjurati nobis parent. » Et Prudentius, in Apotheosi contra Judaeos:

« Torquetur Apollo / Nomine percussus Christi, nec fulmina verbi / Ferre potest: agitant miserum tot verbera linguae, / Quot laudata Dei resonant miracula Christi. »

Ratio est, quia a Jesu victus et prostratus est daemon. Jesum ergo et crucem ejus horret, sicut canis horret baculum quo percussus est, et multo magis percussorem, qui baculum in eum vibrat. Testatur S. Dionysius, Eccl. Hierarchia, cap. III, Christianos cum post baptismum in peccatum aliquod mortale incidissent, vexari a daemonibus consuevisse. Et S. Cyprianus, epist. 76: « Saepe, ait, nonnulli de iis qui sani baptizantur, si postmodum peccare coeperint, spiritu immundo redeunte quatiuntur, ut manifestum sit diabolum in baptismo fide credentis excludi; si fides postmodum defecerit, regredi. » Haec Cyprianus agens de iis qui a fide et Christo apostatant.

QUEM PAULUS PRAEDICAT. — Videntur hi exorcistae ex praesumptione voluisse imitari Paulum in expellendis daemonibus per nomen Jesu, ut inde sibi plausum et quaestum facerent apud populum. Unde S. Chrysostomus et S. Cyprianus, serm. De Baptismo Christi, vocant eos quaestuarios (quaestuarii). Verum quia suis viribus diffidebant, praetexunt nomen Pauli, quem videbant daemonibus esse terrori eosque expellere. Porro quia erant Judaei, ideoque increduli Christo, idcirco non ipsi diabolo, sed ipsis diabolus praevaluit in eosque insiliit. Addunt aliqui, id eos astute dolo malo fecisse, nimirum ut a Paulo ejusque doctrina homines averterent, et ad se ac Judaismum traducerent. Si enim ipsi expellerent daemones, cum ipsi essent Judaei, dicturi erant se virtute Judaismi et fidei Judaicae id facere, ac proinde Jesum, sive Salvatorem et Christum esse eum quem Judaei expectant, non quem Paulus jam venisse praedicat. Si non expellerent, dicturi erant Jesu nomen esse inane et invalidum ad expellendos daemones, ac proinde frustra coli et invocari, frustraque a Paulo praedicari, et suis exorcismis praetexi.


Versus 14: Principis Sacerdotum

14. PRINCIPIS SACERDOTUM, — unius e principibus, sive pontificibus. Erant enim 24 principes, sive pontifices, puta primogeniti totidem familiarum sacerdotalium, uti dixi cap. IV, vers. 6.


Versus 15: Vos Autem Qui Estis?

15. VOS AUTEM QUI ESTIS? — q. d. Vos non estis servi Christi, nec Pauli asseclae, sed nostra mancipia, utpote Christo increduli et infideles, lucrum plausumque ex Christi nomine captantes: indignum autem est, ut mancipium suo hero et domino imperet, eumque domo sua expellat. S. Cyprianus, serm. De Baptismo, sic explicat: « Christum scimus, et Paulum novimus, et in nomine Christi quem Paulus praedicat adjurati, egredimur; vos autem penitus ignoramus. » Chrysostomus vero, q. d. Vos non creditis Christo, sed ejus nomine abutentes, haec verba fingitis: vos non estis hujus nominis praecones, quia mei estis. Christi ergo et Pauli herile imperium agnosco, non vestrum: puniam ergo vestram audaciam et temeritatem, atque ut servos meos mihi insultantes male multabo. « Quare, inquit Chrysostomus, non dixit spiritus malus: Quid est Jesus? Terrebatur, ne ipse poenam det. Sciebat enim concedi ei ulcisci illos, quos hujus nominis illusores fecerat. »

Simili modo Lutherus volens exorcizare daemonem, ab eo invasus in extremas angustias redactus est, uti narrat Staphylus Contra Smidelinum, pag. 404, et Bredembachius, Collat. VII, cap. xl. Ex adverso S. Hilarion, qui, teste S. Hieronymo, in ejus Vita, prae caeteris Sanctis dominatus est daemonibus plurimosque expulit, hoc in eos imperium acquisivit contemptu sui, fuga opum et honorum: aurum enim pro luto habebat. « Crebro, inquit S. Hieronymus, mutabat locum, non ex levitate, sed honorem fugiens et importunitatem; semper enim silentium et vitam ignobilem desiderabat. Singulos hortabatur praeterire figuram hujus mundi, et eam esse veram vitam, quae vitae praesentis emeretur incommodo. » Videns omnium ordinum ad se concursum flebat. Rogatus cur? « Rursum, ait, ad saeculum redii et recepi mercedem meam in vita mea. Mirentur alii signa quae fecit; mirentur incredibilem abstinentiam, scientiam, humilitatem: ego nihil ita stupeo, quam gloriam illam et honorem calcare potuisse. Concurrebant enim ad eam Episcopi, Presbyteri, Monachi, matronae quoque, Christianorum grandis tentatio: at ille nihil aliud nisi solitudinem meditabatur; daemones in energumenis ubique eum latere cupientem prodebant, sed ille dolens, et quodammodo in sui ultionem saeviens, tanta eos orationum instantia flagellabat, ut omnes ab energumenis expelleret. Nihil in eo cunctis ita admirantibus, quam quod post tanta signa et miracula, ne fragmen quidem panis a quoquam illis in locis accepisset. Accensus enim fiducia pauperis conscientiae, in eo magis laetabatur et quod nihil haberet saeculi, et quod ab accolis illius loci mendicus putaretur. » Habebat hanc gratiam, ut ex odore corporum, vestium et earum rerum quas quis tetigerat, sciret cui daemoni, vel vitio subjaceret. Apposito cicere cujusdam avari: « Non sentis, ait, putorem teterrimum, et in cicere haerere avaritiam? Da bobus. » Dedit alter: at illi illico ruptis loris fugerunt. Terribili camelo et feroci procedens obviam: « Non me, ait, terres, diabole, tanta mole corporis; et in vulpecula, et in camelo unus atque idem es. » Orion, vir potens, a legione daemonum ab eo liberatus, obtulit ei multa dona. Recusanti ait: « Da pauperibus. » Cui Sanctus: « Tu, ait, melius potes tua distribuere, qui per urbes ambulas et nosti pauperes. Ego qui mea reliqui, cur aliena appetam? » Cumque ille doleret sua respui: « Noli, ait, contristari, o fili. Quod facio, pro me et pro te facio. Si enim haec accepero, et ego Deum offendam, et legio ad te revertetur. » Adducta est ad Sanctum puella energumena, quae irridens daemonem: « Grandis, ait, fortitudo tua, qui licio et lamina strictus teneris. Dic quare ausus es ingredi puellam Dei? » Respondit daemon: « Ut servarem illam virginem. » Cui Sanctus: « Tu servares, proditor castitatis? Cur non potius in eum qui te mittebat, es ingressus? » « Ut quid, respondit daemon, intrarem in eum, qui habebat collegam meum amoris daemonem? » Splendente luna cernit ex improviso rhedam ferventibus equis super se irruere; cumque inclamasset Jesum, ante oculos ejus repentino terrae hiatu pompa omnis absorpta est. Tunc ille ait: « Equum et ascensorem projecit in mare. » Et: « Hi in curribus, et hi in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur. »

Puer pene existens incidit in latrones, qui ad eum conversi: « Quid, inquiunt, faceres, si latrones ad te venirent? » Quibus ille respondit: « Nudus latrones non timet. » Et illi: « Certe, aiunt, occidi potes. » « Possum, ait, possum; et ideo latrones non timeo, quia mori paratus sum. »


Versus 16: Et Insiliens in Eos; Dominatus Amborum

16. ET INSILIENS IN EOS, — pugnis plagisque eos contundendo vestesque eorum dilacerando, dentibus unguibusque laniando, calcibus impetendo, itaque vulnerando: nam nudi et vulnerati de domo effugerunt. Vide hic, ait Chrysostomus, quantam vim habeat daemon in corpora infidelium et irrisorum, indeque collige eumdem similia, imo majora exercere in animam peccatoris, quam per peccatum obsidet, possidet, agitat et exagitat, ut lictor quasi vile suum mancipium. Additque: « Peccatum gravius est daemone; nam ille quidem humiles facit, peccatum autem superbos: insuper vitiosum habitum in animam inducit. Sic irati familiarem apud se alunt lictorem se torquentem, ulciscendi, inquam, cupiditatem. Sicut enim putredo quaedam ac tinea, ita mentis nostrae radicem arrodit. Quare bestiam intra viscera tua includis? Melius esset viperam et serpentem in corde positam esse quam iram, vel invidiam. »

DOMINATUS AMBORUM. — E septem ergo duo hic exercebant exorcismum, ceteris absentibus vel quiescentibus: unde in duos solum insiliit daemon. Graece enim jam pro amborum, habent αὐτῶν, id est eorum, quasi in omnes septem daemon insilierit. Verum quidam Graeci codices habent ἀμφοτέρων, id est amborum, uti notat Valesius.


Versus 18: Confitentes et Annuntiantes Actus Suos

18. CONFITENTES ET ANNUNTIANTES ACTUS SUOS. — Perperam Lutherus pro « actus suos », vertit, « miracula sua »: miracula enim non sunt actus nostri, sed Dei, qui solus est omnipotens, ideoque et thaumaturgus. Unde Syrus clare vertit, renuntiabant offensas suas, et confitebantur quod fecerant. Haec de confessione, quae fit in sacramento Poenitentiae, accipit Oecumenius, Salmeron, Sanchez et Gagneius hic, Bellarminus, lib. III De Poenitentia, cap. IV; Baronius, Gregorius de Valentia, Hosius, Ruardus Tapperus et alii, qui hinc probant necessitatem confitendi contra haereticos. Nam τὸ « actus suos » significat hanc confessionem non fuisse generalem et publicam, dicendo: Fateor me esse peccatorem, ut vult Calvinus et Beza, sed particularem, ideoque secretam; in hac enim, non in illa enarrantur speciatim et particulatim singuli actus mali a poenitente. Alii tamen haec accipiunt de confessione praevia baptismo. Hi enim videntur fuisse Gentiles et Judaei: de quibus dixit vers. praecedenti, quod perculsi illa strage exorcistarum magnificarint nomen Domini, ac consequenter crediderint in Christum. Hi ergo, ante baptismum compuncti, ostenderunt signa verae compunctionis publice enuntiando sua peccata, quae in gentilismo commiserant; sicut de Joannis baptismo dicitur, Joan. 1, 5: « Baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua »: ubi graece idem est verbum ἐξομολογούμενοι, quod hic. Ita Arator, Cajetanus et Lorinus, Eusebius, lib. III Demonstrationis, cap. VIII; Beda, in Marc. 1; Andreas Vega, lib. XIII De Justitia, cap. XXVIII, et alii.

Prior sententia videtur verior et germanior. Primo, quia hos confitentes non fuisse Gentiles vel Judaeos, sed Christianos, patet ex eo quod vocentur credentes, quod primo illo saeculo erat proprium nomen Christianorum. Est enim hic altera pars, et alter effectus, quem causavit ignominia et plaga Judaeis exorcistis a daemone inflicta. Nam vers. praecedenti dicit Lucas quod in Gentilibus et Judaeis causarit timorem et doxologiam; hoc vero dicit, quod in Christianis causarit poenitentiam et exomologesin, uti etiamnum causat. Nam Christiani timore aliquo et terrore diabolico perculsi, illico ad exomologesin confugiunt, ut animae suae consulant ejusque salutem in tuto collocent.

Dices: Gentiles vocantur credentes, quia incipiebant credere et aspirare ad baptismum. Respondeo: Id dici nequit, quia in Graeco est praeteritum πεπιστευκότων, id est multi eorum qui jam crediderant, et consequenter baptizati erant. Secundo, quia nulla hic baptismi fit mentio, quam utique fecisset Lucas, si Gentilium conversionem et initiationem (haec enim fit baptismo) significare voluisset. Praesupponit ergo eos fuisse baptizatos. Adde primitus ante baptismum vix ullos confessos esse in particulari sua peccata: sufficiebat enim contritio, et unus Paulus, cum Sila et Timotheo, non suffecisset audiendis tot tantorum confessionibus.

Dices secundo: Incredibile videtur Christianos a Paulo instructos, retinuisse adhuc libros magicos et magiae vacasse, quod tamen de his confitentibus asserit Lucas versu sequenti. Respondeo: Primo, in primis illis fidelium a Gentilismo ad Christianismum conversionibus, non omnia statim a Paulo dici, nec a fidelibus disci et practicari poterant: sicut etiamnum in Gentibus recens conversis remanent multi mores gentilitii, sensim dedocendi et evellendi: quinimo etiamnum apud segnes frigidosque et rudes Catholicos, libros superstitiosos, magicos et haereticos est invenire. Secundo, alii sunt hi confitentes ab illis magiae deditis et magicorum librorum possessoribus. Id patet ex voce adversativa autem. « Multi autem qui fuerant curiosa sectati, » etc. Ita Sanchez.

Porro Stapletonus hic censet, hosce confitentes primo secretam confessionem peregisse, deinde publicam aliquorum saltem peccatorum. Id enim olim in publica poenitentia fieri solitum, patet ex facto Nectarii, qui publicam hanc confessionem Constantinopoli ob exortum ex ea scandalum sustulit, teste Socrate, lib. VI, cap. XIX. Idipsum innuit vox ἀναγγέλλειν, id est palam, publice annuntiare. Verum non est necesse id asserere: nam ἀναγγέλλειν idem est quod annuntio, ut vertit Noster et alii, sive publice id fiat, sive privatim et secreto: ἀναγγέλλω enim idem est quod renuntio, indico, prodo, recito, profiteor, pronuntio. Neque in primis illis rudibus Ecclesiae initiis, publica poenitentia videtur fuisse in usu, sed sero ad sarcienda scandala, quae crescente numero fidelium sensim oboriebantur, est introducta et ab Episcopis injuncta. Hic vero fideles libere confessi sunt, ut daemonis manus et vindictam evaderent: ad quod utilis erat secreta et sacramentalis confessio, non publica: sic enim suffecisset et praestitisset Deo corde contrito confiteri.

Moraliter, notent hic fideles se contra omnes Satanae insultus munire sacra confessione. Ipsa enim omnes ejus vires enervat, omnes ejus fraudes detegit, omnes dolos aperit, omnes perplexitates discutit. Unde S. Hieronymus, in Ecclesiast. cap. X: « Si quem, inquit, serpens diabolus occulte momorderit, et nullo conscio eum peccati veneno infecerit, si tacuerit qui percussus est, et non egerit poenitentiam, nec vulnus suum fratri et magistro voluerit confiteri, magister qui linguam habet ad curandum, facile ei prodesse non poterit. Si enim erubescit vulnus medico confiteri, quod ignorat medicina, non curat. »

In Vita SS. Epicteti et Astionis haec legimus: « Vidit B. Astion puerum quemdam nigrum cum ignea facula de sinu suo egredientem, ac talia sibi dicentem: Confessio tua, Astion, magnas meas contrivit hodie vires, et una oratio vestra me inermem in omnibus reddidit ac desolatum. » Narrat Ruffinus, lib. III in Vitis Patrum, num. 57, quemdam tentatione blasphemiae, ejus revelatione et confessione fuisse levatum.

Idem de tentatione fornicationis legimus in Vitis Patrum, lib. V, num. 13: « Nihil enim, ait, sic exacerbat daemonem fornicationis, quomodo si revelentur stimulationes ejus; et nihil eum sic laetificat, quomodo si abscondantur cogitationes. » Serapion Abbas apud Cassianum, Collat. II, cap. X et XI, narrat se tentatione gulae et consuetudine furandi panem, liberatum per publicam hujus furti confessionem: « Ea enim post statim, ait, velut lampas accensa de meo sinu procedens tanto foetore cellam replevit, ut vix in ea residere possemus. » Erat hic daemon qui eum ad furtum et ad gulam tentabat. Vere Sapiens, Proverb. XXVIII, 13: « Qui abscondit scelera sua, non dirigetur. » Addit Cassianus hoc fuisse commune Abbatum et Seniorum dogma: malam cogitationem statim ut irrepit, revelandam esse suo Seniori. Unde S. Antonius, in Vitis Patrum, II, num. 104: « Si potest fieri, ait, quot passus ambulat monachus, vel quot calices aquae bibit in cella sua, habet declarare Superioribus, ut non devietur in ipsis. »

Quocirca Climacus, gradu 4 de Obedientia, scribit monachos prisci aevi in cingulo gestasse libellum, in quo cogitationes per diem occurrentes scribebant, ut eas revelarent Pastori. Idem vitae spiritualis dogma et quasi principium assignant S. Basilius in Constitutionibus monasticis et in Regulis fusius disp., respons. 26; S. Ambrosius, lib. III Officiorum, cap. XVI; S. Hieronymus, Regula monachorum, cap. XXXIV; S. Bernardus, tract. De Ordine vitae, qui etiam apposita similitudine rem declarant, imo demonstrant. Sicut, inquiunt, aer nubibus densus et obtenebratus, iis per pluviam effusis serenatur et albescit, sic et per confessionem, qua afflictio quasi effunditur in sinum alterius, exinanitur aegritudo animi. Vide D. Thomam I II, Quaest. XXXVIII, art. 2.

Ita S. Dorotheus, serm. 5, narrat se in jugi fuisse animi pace et laetitia, eo quod omnes animi cogitationes revelaret suo Patri spirituali.

Memorabile est quod scribit Dominicus Soto in IV, dist. XVIII, Quaest. I, art. 1, Norimbergenses misisse legatos ad Carolum V Imperatorem, qui peterent ab eo publico decreto sanciri praeceptum confessionis: se enim expertos esse, quod, postquam illa exulasset, multae fraudes, vitia et scelera irrepsissent in urbem et rempublicam.

« Tamdiu, ait Cassianus loco jam citato, suggestiones ejus (diaboli) dominantur in nobis, quamdiu celantur in corde: illico enim ut patefacta fuerit cogitatio maligna, marcescit, et antequam discretionis judicium proferatur, serpens teterrimus velut e tenebroso ac subterraneo specu, virtute confessionis pertractus ad lucem, et traductus quodammodo ac dehonestatus discedit. » Unde idem, lib. IV De Institutis renunciantium, cap. IX: « Generale, ait, et evidens indicium diabolicae cogitationis esse pronuntiant, si eam seniori confundamur aperire. Omnis enim iniquitas oppilabit os suum, » Psal. CVI, 42. S. Gregorius, lib. VII Moralium, cap. ult. et lib. III Pastoralis admonitionis, cap. XV: « Vulnera clausa, ait, plus cruciant, quia cum putredo quae intrinsecus fervet, ejicitur ad salutem, dolor aperitur, etc. Quid est peccatorum confessio, nisi vulnerum ruptio? » Unde Psaltes, Psal. XXXI, 3: « Quoniam tacui, ait, inveteraverunt ossa mea. »


Versus 19: Multi Autem ex Eis Qui Fuerant Curiosa Sectati; Contulerunt Libros, et Combusserunt; Invenerunt Pecuniam Denariorum Quinquaginta Millium

19. MULTI AUTEM EX EIS QUI FUERANT CURIOSA SECTATI. — Vatablus, qui curiosas artes exercuerant. Vox autem significat aliam hanc esse narrationem a praecedenti confitentium, uti dixi. Unde cum illi fuerint Christiani, hi videntur fuisse Gentiles magiae dediti, aut certe Christiani rudes, qui timentes ne a daemone magorum hero male mulctarentur, uti illi exorcistae, magiam abdicarunt, magicosque libros exusserunt. Ita Chrysostomus, Oecumenius, Beda et Syrus, qui vertit, multi porro etiam ex magis, et Eusebius, lib. II Demonstrationis, cap. VIII. Porro Ephesii magicis artibus erant dediti, teste S. Hieronymo, praefat. in epist. ad Ephes. Unde Apollonius Thyaneus Ephesi publice magicae artis ludum aperuit, et ab Ephesiis statua donatus inter divos relatus est, teste Philostrato, lib. IV in Vita ejusdem, qui et lib. V addit id contigisse primis Neronis annis, quando Paulus Ephesi agebat, cui proinde acre contra eum certamen fuisse non est dubium.

Hinc et proverbialiter Ephesia grammata, vel notae, vocantur signa magica, ad obtinendam victoriam et depellenda pericula, teste Suida; quin et ad expellendos daemones, teste Plutarcho in Symposiacis, lib. VII, Quaest. V. Hae enim notae, ait Eustathius in Odyss. φ, erant verba obscura instar aenigmatum, quae in pelliculis consutilibus gestabantur inscripta in pedibus, zona et corona Dianae. Magiae studiosissimus fuit Julianus Apostata, qui per eam imperium, vitam et animam perdidit. Valerianus quoque Imperator a mago seductus, ex amico Christianorum factus eorum hostis et persecutor, a Sapore Persarum rege captus, et cavea ferrea inclusus, orbi ludibrio fuit, aeque ac Bajazetes Turcarum Imperator Tamberlano.

Secundo, Mariana censet per curiosa hic accipi libros et opifices chalchymiae, id est permutandi metalla, v.g. ex aere conficiendi aurum, ex stanno argentum. Hujus enim artifices, ut ait Suidas in voce χυμεία, Diocletianus in Aegypto comburi jussit, ne ditati abuterentur pecunia. Optandum esset, ut Magistratus hanc artem eliminarent: nihil enim est aliud quam perditio pecuniae, temporis, et saepe impostura.

Tertio, alii per curiosa accipiunt astrologiam et astrologos judiciarios et genethliacos, qui ex horoscopo dieque natali, constellatione et astris, divinant ea quae cuique in vita et morte sunt eventura, in quam invehitur S. Augustinus, lib. I De Doctrina Christiana, cap. XXI, XXII, XXIII, et passim alii Patres. Quocirca Aquila Ponticus, celebris S. Scripturae interpres, ab Ecclesia est ejectus, quod geniturarum inspectionibus et nativitatum horoscopis vacaret, ait Epiphanius, lib. De Ponderibus et mensuris. Imo Augustus Caesar Mathematicos hosce urbe expulit, ait Dio, lib. XLIX. Rursum, anno 12 Claudii Imperii, Christi 54, factum est Romae senatusconsultum de pellendis Italia Mathematicis, occasione (ut videtur) Junii Scriboniani, qui finem Claudii per Chaldaeos scrutatus esset. « Genus hominum, ait Tacitus, lib. XVII, potentibus infidum, sperantibus fallax, quod in civitate nostra vetabitur semper, et retinebitur. »

Verus fuit vates. Nam, ut ait Baronius, humana curiositas mente pruriens, ac novitatis avida hoc agit et satagit, ut quos imperatores et principes saepius exagitarunt, revocentur et renascantur. Sane paucis annis quibus Romae fui, vidi plures viros magnos ab astrologis deceptos, dum huic vitam longiorem, illi cardinalatum, alteri papatum praedicunt et promittunt, quos omnes vana spe et mendacio delusos fuisse eventus docuit, magno eorum periculo et damno. Dum enim se non credunt morituros, nisi prius adepti sint praelaturam quam promiserunt Mathematici, etiam lethali morbo icti, ad mortem se non parant: quare imparati et improvidi moriuntur, quae saepe aperta est diaboli fraus, qui per divinationes hasce animabus ipsorum insidiatur, et quasi lupus inhiat, ut ea capiat et rapiat. Expergiscimini, Praelati: « Filii hominum, ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? » imo saepe interitum non tantum corporis, sed et animae. Id sapiebat Alphonsus, Aragonum Rex vere sapiens, qui in omnes munificus, solos astrologos ab aula sua arcebat. Rogatus est: Cur? respondit secretorum ejus conscius: « Sidera stultos regunt impelluntque, sapientes vero astris imperant. Stultos ergo principes honorare astrologos consequens est, non sapientes, inter quos nomen suum Alphonsus obtinet. » Ita Aeneas Silvius, lib. IV De Rebus Alphonsi, cap. III.

Idem sensit Franciscus Sfortia, qui Insubrium sibi suisque paravit imperium, cui semper astrologi omnes vel odio fuere, vel contemptui, tantum abest ut eos in bellis rebusque suis consuleret.

Idem judicium fuit Joannis Pici, comitis Mirandulae, ut videre est lib. II quem scripsit contra Astrol., cap. II. Sane astrologi reipublicae sunt perniciosi, et turbant principum regimen, dum brevi eos morituros, et alios quibus adulantur, eis successuros praedicunt et venditant. Quis enim amet, obediat, colat principem brevi moriturum? Et non potius captet gratiam alterius, quasi solis novi mox orituri? Quocirca Vitellius Imperator astrologos hosce morte mulctabat. Audi Suetonium in eo, cap. XIV: « Nullis infensior quam divinaculis et mathematicis: ut quisque deferretur, inauditum capite puniebat. »

CONTULERUNT LIBROS, ET COMBUSSERUNT. — « Ut vitent ignibus ignes, » ait Arator. Idem magicis libris fecit magus ille conversus a S. Augustino, de quo ipse, in Psal. LXI, sub finem, sic scribit: « Perierat iste, nunc quaesitus, inventus, adductus est: portat secum codices incendendos, per quos fuerat incendendus; ut illis in ignem missis, ipse in refrigerium transeat. » Sic libros Mathematicorum comburendos in oculis Episcoporum sanxit Honorius Imperator et Theodosius, lib. Mathematicorum, cap. De Episcoporum auditione. Multo magis cremandi sunt libri haereticorum, utpote nocentiores, uti sanxerunt iidem aliique Imperatores, lib. ult. De Haereticis Cod. Theod. Idem sanxerunt Canones et Concilia, praesertim Tridentinum. Vide Bellarminum, lib. De Laicis, cap. XX.

INVENERUNT PECUNIAM DENARIORUM QUINQUAGINTA MILLIUM. — Graeca et Syrus, invenerunt argenti quinque myriades, hoc est quinquagies mille nummum. Budaeus, lib. V De Asse, et alii ex eo censent hoc pretium fuisse quinque millium aureorum. Sic Romae quinque millia aureorum valent quinquaginta millia juliorum, seu regalium Hispanicorum. Aureus enim continet decem julios: quinquies autem decem faciunt quinquaginta. Porro denarius pendebat drachmam, valebatque unum julium, sive regalem Hispanicum, uti dixi in fine Pentateuchi. Discant hic Christiani, libros magicos, haereticos, spurcos comburere, quantovis pretio aestimentur, etiamsi auro appendantur: quia noxa quam inferunt nullo auro pensari potest. Quocirca Paulus et Apostoli magorum aeque ac idolorum responsa sustulerunt vel stiterunt. Huc facit quod scribit Plinius, lib. III, cap. II, Neronem a magis toto orbe conquisitis, nullum responsum extorquere potuisse. Unde et Plutarchus librum scripsit De Oraculorum defectu. Vide S. Augustinum, lib. I De Divinatione daemonum, cap. VI.


Versus 21: Proposuit Paulus in Spiritu; Transita Macedonia et Achaia; Ire Hierosolymam; Oportet Me et Romam Videre

21. PROPOSUIT PAULUS IN SPIRITU, — Instinctus Spiritu Sancto. Ita Lyranus, Vatablus, Cajetanus, Dionysius et alii; Syrus vero vertit, proposuit in mente sua.

TRANSITA MACEDONIA ET ACHAIA. — Transivit hac Paulus, tum ut Ecclesias ibidem a se fundatas visitaret et confirmaret, tum ut colligeret eleemosynas pro pauperibus Hierosolymitanis, ut patet II Corinth. VIII et IX.

IRE HIEROSOLYMAM, — tum ut eleemosynas jam dictas Sanctis deferret, tum pietatis ergo, ob loci reverentiam, ait Dionysius, sanctorumque locorum et primitivae Ecclesiae, praesertim S. Jacobi, visitationem. Amplius enim in hac vita non erat illa visurus.

OPORTET ME ET ROMAM VIDERE. — Quia Dei instinctu, ait Chrysostomus, Paulus agebatur Romam, ut Romanam Ecclesiam cum S. Petro in matricem et caput caeterarum erigeret, ac contra Simonem Magum et Neronem, primam persecutionem in Christianos adornantem decertaret.


Versus 22: Mittens in Macedoniam, Timotheum et Erastum; Ipse Remansit ad Tempus in Asia

22. MITTENS AUTEM IN MACEDONIAM, etc., TIMOTHEUM ET ERASTUM, — ut viam sibi secuturo pararent, et simul collectam eleemosynarum pro Hierosolymitis facerent, ut patet I Cor. IV, 17. Erastus hic vocatur arcarius, id est quaestor civitatis, scilicet Corinthi, Roman. XVI, 23; postea creatus fuit Philippensis Episcopus, ibique martyrio coronatus, Sanctis ascriptus legitur in Martyrol., die 16 julii.

IPSE REMANSIT AD TEMPUS IN ASIA, — puta Ephesi.


Versus 23: Turbatio; De Via Domini

23. TURBATIO,Τάραχος, id est tumultus plerumque, ait Syrus. Unde ejus gravitatem explicans Paulus, II Cor. cap. I, vers. 8: « Supra modum, ait, gravati sumus, supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere. » « Afflictiones enim, ait Chrysostomus, abstrahunt nos ab affectione erga praesentem mundum. Itaque statim mortem petimus, et non sumus amatores corporis, quae sane maxima philosophiae pars est. » Additque multa commoda tribulationis ac tandem concludit: « Magnum bonum est afflictio: noster paedagogus est afflictio. »

DE VIA DOMINI, — de instituto Christi et Christianismi.


Versus 24: Demetrius; Argentarius; Faciens Aedes Argenteas; Diana

24. DEMETRIUS. — Erat hic ceterorum aurifabrorum caput et princeps, ac forte a Magistratu obtinuerat, ut nemo praeter se et suos posset cudere aedes Dianae.

ARGENTARIUS,ἀργυροκόπος, id est cudens argentum, ita Syrus: puta faber argentarius, ait Vatablus, qui nunc vocatur aurifaber vel aurifex. Qui enim cudunt aurum, cudunt et argentum. Est enim ἀργυροκόπος ab elaborando argento dictus, nisi mavis a κόπτω, id est incido, deducere: unde et monetam Graeci vocant κόμμα.

FACIENS AEDES ARGENTEAS. — Quaenam hae? Primo, aliqui censent fuisse vota et anathemata, quae offerebant Dianae ob depulsum periculum, vel acceptum beneficium. Secundo, alii censent cum Chrysostomo, fuisse arcas, sive thecas, in quibus gestabantur amuleta, puta signa Dianae, sive litterae Ephesiae, quas contra febres, morbos, pericula, aut pro felici sorte et fortuna, fallaces sacerdotes Dianae dabant adventantibus. Aut potius, ut Baronius, hae aedes erant ipsae argenteae statuae Dianae, cum suis aediculis seu loculamentis. Tertio et optime, hae aedes erant imagines, sive simulacra templi Dianae. Ita enim ejus templum venerabantur, ut illud in imaginibus effingerent, ejusque similitudinem in statuis, puta in aediculis argenteis conflarent, quibus effigiem, sive statuam Dianae imponebant; eas deinde vel offerebant Dianae in templo; vel ad collum, aut in pileis et vestibus appensas gestabant, sicut nostri peregrini gestant imagines B. Virginis Lauretanae; aut certe domi in larariis et oratoriis eas reponebant, praesertim si solidae essent, non planae et in lamina. Id ita esse patet ex eo quod eas Lucas graece vocet ναούς, id est templa, et Polybius ναΐδια, id est parva templa, templula, puta delubra et aediculas effigie templi in quibus reponebantur statuae Dianae.

DIANA. — Dea ita dicta ἀπὸ τοῦ Διὸς, quasi Joviana, quia Jovis filia ex Latona. Diana est luna, sic appellata, quod quasi diem noctu lucendo efficiat, ait Cicero, lib. II De Natura deorum; sicut luna dicta est quasi lucens una, quod noctu sola luceat: unde et noctiluca vocata est. Quare Macrobius: Diana, ait, dicta est quasi Jana, addita littera D; veteres enim lunam vocabant Janam, ait Varro, lib. De Re rustica. Hinc et Horatius: « Nec par aut eadem nocturnae forma Dianae. / Rite crescentem face Noctilucam. »

Alii tamen « Dianam » dictam putant quasi devianam, quia venantes per silvas deviare solent: unde ipsa habita est viarum dux et dea. Eadem dicta est Lucina et Juno, ait Cicero: Juno, a juvando; Lucina quod partum in lucem prodat: quam proinde in partu invocant. Unde Virgilius: « Casta fave Lucina, tuus jam regnat Apollo. » Hinc Diana a Poetis vocatur lucifera, clara, succincta, armata, nocturna, omnivaga, verecunda, integra, virginea, aeria. Vel, ut Plinius, quod oculis praesit et luci, sive a luco (lucus) quem Romae in Esquiliis habebat. Plures, inquit Cicero, fuerunt Dianae; sed illa nominatissima, quae eodem partu cum Apolline, ex Jove et Latona nata est. Haec ob virginitatis amorem fertur hominum consortia fugisse, et ut libidinis tentationes evaderet, venando silvas et montes incolebat, paucarum virginum comitatu contenta. Arcum ferebat et pharetram, succincta semper incedens, et cothurno induta: qua de causa silvarum et nemorum dea credebatur. Cicero, act. 6 in Verrem: « Fuit, ait, apud Segestanos ex aere simulacrum Dianae, tum summa atque antiquissima religione praeditum, tum singulari opera artificioque perfectum. » Et mox: « Erat admodum amplum et excelsum signum cum stola. Verumtamen inerat in illa magnitudine aetas atque habitus virginalis: sagittae pendebant ab humero, sinistra manu retinebat arcum, dextra ardentem facem praeferebat. » Porro Diana Ephesiorum erat πολύμαζος, id est multimammia, ait S. Hieronymus, praefat. in epist. ad Ephesios: « Ut ex ipsa effigie mentirentur, omnium eam bestiarum et viventium esse nutricem. »

Falsa ergo et mendax fuit Gentilium Diana: vera et verax Christianorum Diana, est B. Virgo Maria, virgineis stipata choris, quae in montana abiit ut Baptistam eremicolam consecraret. Haec enim et aeterni Patris filia, quae lucem mundi peperit, ideoque maris stella in nocte hujus saeculi cunctis fidelibus fulgens, monstrat iter in coelum. Eadem est multimammia, quia nova Eva mater viventium, lac suae gratiae et consolationis omnibus se invocantibus impertit. Ipsa est enim « mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim, » Apoc. XII, 1. Quod enim in mundo est sol, et luna sive Diana, hoc in Ecclesia est Christus et Maria. Unde B. Virgo hoc ipso anno, vel proxime sequenti, quo Dianae cultus et templum a Paulo everti coepit, terras relinquens in coelum abiit, ut inferius ostendam. Diana a Graecis dicta est ἀερότομος, quasi aeris sectrix, quod luna aerem, vel potius aetherem incedendo secet, ait Macrobius. Secavit hoc tempore coelos chaos penetrando, et super omnes angelorum choros exaltata est B. Virgo.

Plato vero in Cratylo: Diana, ait, dicitur ἄρτεμις διὰ τὸ ἄρτεμες καὶ τοῦ ἰοῦ, διὰ τὴν τῆς παρθενίας ἐπιθυμίαν, id est propter integritatem et modestiam, propter virginitatis desiderium; vel quasi ἀρετῆς ἐφόρος, id est virtutis inspectrix et conscia; vel, ut Strabo, lib. XIV, ἀπὸ τοῦ ἀρτεμέας ποιεῖν, id est quod integros et perfectos efficiat. Quae omnia non Dianae Gentilium, sed Christianorum, Virgini, inquam, Deiparae conveniunt, uti et illud quod de Dianae templo olim Romae in Aventino monte aedificato, nunc vero Deo in S. Sabinae honorem dedicato, scribit Sextus Pompeius: « Servorum, inquit, dies festus existimatus Idibus augusti, quod eo die Servius Tullius natus e serva, aedem Dianae dicaverit in Aventino, cujus tutelae sunt cervi, a quorum celeritate fugitivos vocant cervos. » Haec est ergo Opis nostra (sic enim dicta est Diana ab opitulando), cui competit illud Virgilii: « Opis ad aethereum pennis aufertur Olympum. » Denique reges et principes thesauros suos in templo Dianae deponebant, quos nemo, ne hostis quidem urbem diripiens, tangere audebat. Ita virtutis et salutis fida custos est Deipara, ita ut impossibile sit perire eum qui se suaque ei sedulo commendat, uti docet communis omnium experientia, ac S. Bernardus, hom. 4 super Missus est: « Ex ore tuo (o Maria, inquit) pendet consolatio miserorum, redemptio captivorum, liberatio damnatorum, salus denique universorum filiorum Adam, totius generis tui. »

Idem alibi sparsim: « Maria, ait, est viola humilitatis, lilium castitatis, rosa charitatis. Mariae nec facultas, nec voluntas dandi dona hominibus deesse potest. Mariae pietati non defuit fides, voci gravitas, efficacia voto. Mariae commendare memento quidquid Deo offerre paras. Maria decus paradisi, gaudium caeli. Maria gremium virgineum. Mariae virginitas major quam angelica puritas. Mariam cogitans, non erras; Mariam rogans, non desperas. Per Mariam caelum repletum est, et infernus evacuatus. In Maria Deus posuit solem et lunam, Christum et Ecclesiam. In Maria angeli laetitiam, justi gratiam, peccatores veniam invenerunt in aeternum. In Maria, per Mariam, de Maria benigna manus Omnipotentis quidquid creaverat, recreavit: sine Maria nihil refectum est, sicut sine Deo nihil factum: per Mariae manus transiit, quod Deus nos habere voluit. »

Jam quod ad Ephesinum Dianae templum attinet, erat illud adeo augustum et magnificum, ut inter septem orbis miracula numeraretur. Audi Plinium, lib. XXXVI, cap. XIV: « Magnificentiae vera admiratio exstat templum Dianae Ephesiae, ducentis (alibi habet quadringentis) viginti annis factum a tota Asia. In solo id palustri fecere, ne terrae motus sentiret, aut halitus timeret. Rursum, ne in lubrico atque instabili fundamenta tantae molis locarentur, calcatis ea substravere carbonibus, dein velleribus lanae. Universo templo longitudo est CCCCXXV pedum, latitudo CCXX, columnae CXXVII, a singulis regibus factae, sexaginta pedum altitudine, ex iis XXXVI caelatae. » Et mox: « Cetera ejus operis ornamenta plurium librorum instar obtinent. » Eo die quo natus est Alexander Magnus, templum hoc Dianae incendit Erostratus, ut ex hoc suo facinore nomen suum ad omnes posteros transmitteret. Unde nomen ejus ex omnibus libris deleverunt, sed tamen mansit illud superstes. Ex hoc incendio conjectarunt augures, illo die natum esse, qui exitium afferret Asiae. Tandem Gothi sub Gallieno Imperatore invadentes Asiam, hoc templum plane spoliarunt et concremarunt, ait Capitolinus in Vita Gallieni.


Versus 25: Quos Convocans, et Eos Qui Hujusmodi Erant Opifices; De Hoc Artificio Est Nobis Acquisitio

25. QUOS (artifices aedicularum Dianae) CONVOCANS, ET EOS QUI HUJUSMODI ERANT OPIFICES.περὶ τὰ τοιαῦτα ἐργάτας, id est, et eos qui circa eadem operabantur. Praeter enim ipsos artifices, erant alii opifices, eorum administri. Alii enim argentum in laminas deducebant, alii liquabant, alii purgabant, alii poliebant, alii pingebant, alii inscribebant, alii exornabant. Pagninus et Vatablus vertunt, et eos qui similium rerum erant opifices, quasi omnes omnino aurifabros, sculptores, statuarios, etc., Demetrius convocarit, ut majorem cieret tumultum.

DE HOC ARTIFICIO EST NOBIS ACQUISITIO. — Tigurina, ex hoc opificio nobis est quaestus. Graece enim est εὐπορία, id est lucrum, quaestus.


Versus 27: Non Solum Autem Haec Periclitabitur Nobis Pars; Magnae Dianae; Destrui Incipiet Majestas Ejus

27. NON SOLUM AUTEM HAEC PERICLITABITUR NOBIS PARS (haec sors nostra, hoc opificium nostrum, hic quaestus noster) in redargutionem venire, — puta in reprobationem et contemptum, ut redarguta et confutata a Paulo quasi vana et superstitiosa ab omnibus negligatur, reprobetur et contemnatur; itaque ad paupertatem redigamur et fame moriamur. Aliqui vertunt: « periclitamur hac parte. »

MAGNAE DIANAE. — Gentiles magnos deos numerabant duodecim, sex mares, totidem feminas, quos Ennius hoc disticho complectitur: « Juno, Vesta, Minerva, Ceres, Diana, Venus, Mars, / Mercurius, Jovis, Neptunus, Vulcanus, Apollo. » Ceteri dii erant minorum gentium.

DESTRUI INCIPIET MAJESTAS EJUS. — Legit Interpres μέλλει δὴ. Sic et Pagninus, Vatablus et alii; nonnulli tamen legunt μᾶλλον δὲ, id est magis vero, q. d. Non tam angit nos perditio lucri, quam Dianae honor et cultus: acerbissimum enim nobis erit, et omnibus esse debet, si majestas ejus apud vulgus depereat.


Versus 29: Confusione; Et Impetum Fecerunt

29. CONFUSIONE, — perturbatione, tumultu.

ET IMPETUM FECERUNT,ὥρμησαν, id est, impetu uno concurrerunt in theatrum, in illud rapientes Caium et Aristarchum, ut illos aliosque Christianos ibidem reos et sacrilegos publice proclamarent et mactarent. Ita Arator, Beda, Hugo et alii. Gaius hic fuit Macedo, alius a Gaio Derbeo, de quo cap. seq., vers. 4. Aristarchum Paulus vocat concaptivum suum, Coloss. IV, 10. Adscriptus est Sanctis, die 4 augusti, ubi sic legimus: « Thessalonicae S. Aristarchi, qui fuit individuus comes Pauli, et ab eo Thessalonicensium Episcopus ordinatus, post longos agones sub Nerone coronatus quievit. »


Versus 30: Paulo Autem Volente

30. PAULO AUTEM VOLENTE [intrare]. — Extollit S. Chrysostomus, hom. 7 De Laudibus S. Pauli, ejus animi magnitudinem, quod quaesitus ad necem in populi furentis turbam ingredi voluerit, eam vel sedaturus, vel pro Christo occubiturus. Hoc enim, ait, decebat ducem fidelium, ut audacia ceteris praeiret, ac reipsa ostenderet Christianis non esse timendam, sed ambiendam mortem pro Christo. Sic in bellis dux animosus animat totum exercitum, timidus intimidat. Unde illud: « Fortior est exercitus cervorum duce leone, quam leonum duce cervo. » « Paulus enim, ait Chrysostomus, in praedicandi ardore ipso igne vehementior, pluviam in se flammam ipse succendit: non pericula timuit, non irrisiones erubuit, sed alios accipiens oculos, utique charitatis, aliamque mentem, multo cum impetu instar torrentis irrupit, omnia pariter Judaeorum trahens atque convolvens, etc.; et quasi semper satisfaceret Deo pro tempore jam peracto, sic lucra spiritualia undique colligebat, in locum, qui esset belli pars maxima et laborum periculorumque plena, fidenter insiliens. Hoc vero mirabile, quod, cum esset tam audax, et quasi ad pugnam semper accinctus, et ignem quemdam belli conspirans, ita rursum placabilem se praebebat magistris, ut nunquam in tanto alacritatis impetu offenderit. Unde et suis dissuadentibus ingressum in theatrum, illico acquievit. » Sic et S. Gregorius, lib. XXXI Moralium, cap. XIV, vel XXIII, Paulum comparat equo generoso, qui in proelio exultat: « Intueri, ait, licet illum sessoris sui calcaribus excitatum contra armatos hostes: tantus Paulum fervor accendebat, quando eum Ephesi ad irrumpendas theatri turbas zeli flamma rapiebat. »


Versus 32: Alii Autem Aliud Clamabant

32. ALII AUTEM ALIUD CLAMABANT. — Videtur esse aposiopesis, et aliquid esse supplendum, quod explicat Syrus, dum vertit: « turbae autem quae erant in theatro, valde tumultuabantur et alii aliud clamabant. » Nam, ut sequitur, erat Ecclesia, id est populi coetus et turba confusa, uti fit in seditione et tumultu, dum unus hoc vult et clamat, alius aliud.


Versus 33: De Turba Autem Detraxerunt Alexandrum; Et Cum Sedasset Scriba Turbas; Alexander Autem Manu Silentio Postulato

33. DE TURBA AUTEM DETRAXERUNT ALEXANDRUM. — Hic Alexander videtur fuisse Judaeus, peritus et eloquens, Paulo tamen amicitia conjunctus, quem Judaei protraxerunt in locum aptum ad perorandum pro communi causa. Nam Ephesios pro Diana certantes non tantum in Christianos, sed et Judaeos, Dianae hostes, fuisse commotos et concitatos patet ex sequentibus, vers. 34. Unde Syrus vertit: « plebs autem Judaeorum, qui illic erant, statuerunt ex seipsis virum Judaeum, cui nomen erat Alexander. » Apud Ephesios enim erat insignis blasphemia. Notat tamen insignem Pauli modestiam, qui conviciis et maledictis Dianam non prosciderit, sed nudam ejus veritatem dixerit et detexerit. Idem faciebant Judaei, putantes illud praeceptum esse, Exodi XXII, 28: « Diis non detrahes »; licet alius ejus loci sit sensus, ut ibi dixi. Unde Josephus, lib. II Contra Apionem: « Noster mos, ait, est propria custodire, non aliena accusare, atque ut neque ridere, neque blasphemare debeamus eos qui apud alios putantur dii, aperte nobis legislator interdixit. » Huc facit illud S. Augustini monitum, serm. 6 in Evangelium secundum Matthaeum: « Prius idola in cordibus hominum, deinde in idolis et templis esse confringenda. » Ex hisce verbis colligitur, scribam hunc Paulo favisse eique fuisse amicum vel benevolum.

ET CUM SEDASSET SCRIBA TURBAS. — Scriba hic fuit Secretarius civitatis, vel consiliarius Magistratus, ejusque quasi os et sensus, quales in Belgio sunt et vocantur Pensionarii. Unde Graece vocatur γραμματεύς, id est legis doctor, qui jura civitatis callet et tuetur, ac in iis Magistratum informat et dirigit. Syrus vertit, princeps civitatis, quasi fuerit Cancellarius.

Putant aliqui scribam hunc fuisse Alexandrum Judaeum. Ita Baronius. Verius alii censent alium fuisse, eumque Gentilem: nam Lucas videtur eos distinguere. Alexandro enim, utpote Judaeo, occlamarunt turbae Gentilium per duas horas. Ut ergo eas sedaret, successit scriba Gentilis, qui laudans Dianam (quod non fecisset Judaeus) eas compescuit. Unde Chrysostomus vocat eum infidelem. Sane vir fuit politicus et prudens, qui statim turbas composuit, qualis fuit Demosthenes, « quem mirabantur Athenae Torrentem, et pleni moderantem frena theatri, » ait Juvenalis, satyr. 10.

Pro « detraxerunt », Graece est ἀποστατίζειν, id est prius instruxerunt, uti vertit Vatablus. Sic instruimus advocatum vel patronum causam nostram acturum: unde quidam putant nostrum Interpretem legisse ἀπελίξαν, id est protruserunt. Verum etiam μεθορμίζομενος dicitur, qui cogitur prodire et protruditur. Alexandrum hunc putat Baronius, Hugo et alii conversum fuisse ad Christum, sed apostatasse, esseque illum quem Paulus cum Hymenaeo ob blasphemiam tradidit Satanae, I Timoth. 1, 20. Verum alii, ut Cajetanus et Arias, censent fuisse diversum.

ALEXANDER AUTEM MANU SILENTIO POSTULATO.κατασείσας τὴν χεῖρα, id est agitans manum, mota manu. Ita Persius: « Et calidae fecisse silentia turbae, majestate manus. »


Versus 35: Cultricem Esse; Jovisque Prolis

35. CULTRICEM ESSE. — Syrus, aedituam esse: Graece νεωκόρον, id est templi ornatricem et administram. Sicut S. Paulinus optabat esse custos et aedituus templi S. Felicis, quem proinde celebravit decem hymnis natalitiis.

JOVISQUE PROLIS. — Graece καὶ τοῦ διοπετοῦς, id est a Jove demissi, vel delapsi, scilicet ἀγάλματος, id est simulacri Dianae: ita Syrus, Chrysostomus, Pagninus, Vatablus et alii. Fingebant enim Dianae simulacrum non ab homine effictum, sed coelo delapsum, idque vulgo creditum fuisse docet Suidas in voce Σοῦμνις. Ita mendacio aucta est superstitio. Sic Palladium Trojanum, et Ancile Romanum coelo lapsa finxerunt. Noster legit τῆς διοπετοῦς, id est a Jove profectae, vel descendentis Dianae. Homerus enim reges vocat διογενεῖς, quasi a Jove profectos et ortos. Forte etiam legit διογενοῦς, id est a Jove genitae.


Versus 37: Neque Blasphemantes Deam Vestram

37. NEQUE BLASPHEMANTES DEAM VESTRAM. — Mentitur officiose ad sedandum populum, ait Chrysostomus. Paulus enim docebat eam non esse deam, sed idolum inane et fictum.


Versus 38: Conventus Forenses Aguntur

38. CONVENTUS FORENSES AGUNTUR. — Graece, ἀγοραῖοι ab ἀγορά, sicut forenses a foro. Quinam hi? Primo, Syrus vertit, artifices sunt, quasi hi conventus fuerint artificum, in quibus a Decanis ejusdem artis quaestiones et lites deciderentur, ut passim in Germania fieri videmus, quod pertinet ad collegium aurifabrorum: ibi deciditur.

Secundo, Oecumenius forenses interpretatur vulgares et plebeios judices, qui plebeiorum causas decidebant, sicut divitum proconsules.

Tertio, forenses vocantur, qui in publico loco et consessu, puta in foro, fiunt. Sicut vulgo causas forenses vocamus civiles. Apud Romanos enim aliaque judicia publica exercebantur in foro, teste Cicerone, Quintiliano, lib. III, et aliis. Unde forensis opponitur domestico, quasi publicum privato. Et scimus Ciceronem causas suorum egisse in foro, non rerum venalium, sed causarum, quae in publico loco, velut suo foro, tractantur.

Quarto, Baronius ex Dionysio Halicarnasseo, lib. IV, conventus forenses censet fuisse eos, quibus statis per annum diebus populus conveniebat ad sacra et ludos Dianae: ubi deinde praesto erant judices qui lites deciderent et componerent. Aut potius, inquit, apud Lucam, « conventus forenses » illi erant, cum proconsul in quibusdam provinciae civitatibus, quae sibi ad hoc peragendum commodiores videbantur, certis diebus consistens, per se vel legatos causas comprovincialium cognoscens, judicia exercebat et per sententiam definiebat. Meminit horum Cicero, lib. III, epist. 6 et 8, et Josephus, lib. XIV Antiquitatum, cap. x. Sic in Hungaria aliisque regnis lites et causae graviores differentur usque ad comitia regni, in quibus a regni proceribus deciduntur. Tertius sensus caeteris planior videtur et communior.


Versus 39: Si Quid Autem Alterius Rei Quaeritis

39. SI QUID AUTEM ALTERIUS REI QUAERITIS, — gravioris, ad bonum et quietem publicam spectantis. IN LEGITIMA ECCLESIA (in coetu et comitiis provinciae, vel populi, legitime a lege vel Magistratu indictis) POTERIT ABSOLVI, — id est definiri, vel transigi et componi. Legitimum opponit tumultuariae, quam hic ipsi per seditionem conflarant. Ita Gagneius, Vatablus et alii. Addit Chrysostomus hos coetus ter in mense fieri solitos. Baronius vero ex Epiphanio, haeresi 30, per Ecclesiam accipit Synagogam Judaeorum, q. d. Si quid Judaicae quaestionis habetis circa Judaeos et legem Mosaicam, qualis videtur esse haec quam Paulo Judaeo intentatis, adite Synagogam Judaeorum, ibi ea optime decidetur. Judaei enim Ephesi habitantes, ejusdem civitatis municipes erant, ac proinde privilegiis civium potiebantur, et Ephesii dicebantur, teste Josepho, lib. II Contra Apionem. Verum sic scriba hic magis irritasset furentem populum: ille enim oderat Judaeos, quasi Dianae suae hostes. Prior ergo sensus est planior.


Versus 40: Nam et Periclitamur Argui Seditionis; Cum Nullus Obnoxius Sit; Dimisit Ecclesiam

40. NAM ET PERICLITAMUR ARGUI SEDITIONIS. — Percellit eos metu Imperatoris et proconsulis, qui in auctores hujus tumultuarii concursus et seditionis sit inquisiturus, de iisque poenas sumpturus.

CUM NULLUS OBNOXIUS SIT,αἴτιος, id est reus, q. d. Cum nemo sit in culpa, cum nullus sit turbator, reipublicae proditor, seditiosus, ob quem hic concursus sit factus, ut propterea eum excusare possimus, ejusque rationem reddere proconsuli. Enorme enim crimen debet esse, ob quod totus populus concurrat et insurgat. Secundo, αἴτιος, non ad hominem, sed ad rem causamque referri potest, q. d. Cum nulla sit causa per quam excusare possimus hunc populi concursum. Ita Gagneius, juxta illud Eustathii, Odyss. α: Αἴτιος ὁ γράψας αἰτία Καλλιμάχῳ — « Est reus ascribens crimina Callimacho. »

DIMISIT ECCLESIAM, — coetum populi.


Pauli Pugna cum Bestiis Ephesi

Nota: Multa et magna hic et alibi omittit Lucas. Nam tantum itinera Pauli et capita rerum in iis gestarum summatim percenset. Sic cap. IX, omittit profectionem Pauli recens conversi in Arabiam, reditum in Damascum post annos tres, accessum Hierosolymam, reprehensionem Petri, quae tamen recenset Paulus, Galat. I et II. Sic, I Cor. XI, 24, ait Paulus: « A Judaeis quinquies quadragenas una minus accepi, » de quibus Lucas ne verbum quidem. Cumque Paulus ter se caesum virgis dicat, de unica tantum flagellatione facta Philippis idem meminit, cap. XVI. De terno naufragio; item, quod Paulus ait se nocte et die in profundo maris fuisse, nil habet Lucas: nam naufragium quod cap. XXVII recenset, contigit post scriptam epistolam ad Corinthios. Sic de cathedra Petri Antiochena Romana, aliisque ejus gestis altum silentium est apud Lucam. Pari modo hic Ephesi omisit pugnam Pauli cum bestiis, de qua Paulus, I Cor. XV, 32, ait: « Si secundum hominem (id est humana audacia, contentione et robore, sive quantum homini est possibile) ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? » Nam quod Theophylactus, Oecumenius, Anselmus et ex eis alii recentiores (quorum unus alium, quasi ovis ovem sequitur) hanc pugnam metaphorice accipiunt pro contentione quam Paulus habuit cum Demetrio et argentariis, quos ob saevitiam et furorem, atque ob carnalem et bestialem vitam (qua carni dediti ita vivebant, ac si non esset resurrectio et altera vita in coelis) vocet bestias, certum est eos errare. Nam epistola ad Corinthios, in qua pugnam hanc ejus meminit, scripta est Ephesi, ut patet ex eo quod ait, I Cor. XVI, 8: « Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. » Rursum scripta est ante contentionem cum Demetrio: post eam enim statim Epheso discessit, ut patet cap. XX, 1: ita Baronius et alii passim. Quocirca nonnulli, ut Arias, censent hanc pugnam Pauli cum bestiis, fuisse concertationem quam habuit cum Judaeis et filiis Scevae exorcistis, vers. 9 et 13. Verum id minus est probabile. Exorcistis enim fuit concertatio cum diabolo qui in eos insiliit, non cum Paulo qui tacuit: cum Judaeis autem ad praedicationem Pauli se indurantibus non certavit ipse; « sed discedens ab eis segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam, » ait Lucas. Longe majus certamen fuit Paulo cum Judaeis in Derbe, Lystra, Corintho, uti audivimus cap. XIV, 45 et seq., et tamen nusquam eos vocavit bestias.

Quare verius videtur ad litteram Paulum Ephesi objectum fuisse bestiis. Primo, quia id proprie verba ejus jam recitata sonant. Secundo, quia aliae expositiones sunt impropriae, nec solido fundamento nituntur. Tertio, quia cum plerique Martyres, multique Pauli discipuli et discipulae, inter quas fuit S. Thecla, objecti fuerint bestiis, decebat ut et Paulus eorum antesignanus et dux, eis in hac re praeiret, daretque exemplum. Fuit enim ipse tentatus et consummatus per omnia. Quarto, quia ita explicant Theodoretus, Ambrosius, Arboreus et Mariana, I Cor. XV. Favet quoque Chrysostomus, dum bestias non nisi bestias interpretatur, esto ambigue loquatur. Ait enim: « Quid est secundum hominem? quantum feritatis in homines cadit, depugnavi cum bestiis. » Ubi interpretatur τὸ « secundum hominem, » non autem τὸ « pugnavi cum bestiis, » quasi per se clarum, ut sonat accipiendum. Quinto, quia idcirco dixit, I Cor. IV, 9: « Spectaculum (Graece θέατρον, id est theatrum) facti sumus mundo, et angelis, et hominibus, » q. d. In theatro bestiis objecti, facti sumus spectaculum hominum, Dei et angelorum. In theatris enim spectabantur hominum et ferarum pugnae, gladiatores et bestiludia, uti S. Ignatius, Pauli assecla, post eum Romae a Trajano ad bestias damnatus, in amphitheatrum productus, videns circumfusam spectantium turbam eamque salutans: « O Romani, inquit, in theatrum hoc prodeo, vobisque spectaculum fio, non ob crimen aliquod, cum nihil morte dignum commiserim; sed ut per leones ad Deum perveniam, eoque fruar, cujus insatiabili teneor desiderio. » Unde et subdit Paulus: « Tanquam purgamenta (ὥσπερ καθάρματα, id est tanquam anathemata et diris devota capita) hujus mundi facti sumus, omnium peripsema, » q. d. Facti sumus ut piaculares hostiae, detrimenta mundi, et bestiarum pabula, quasi vita, luce, aere et terra hac indigni, ideoque in ferarum ventre detrudendi et sepeliendi.

Dices primo: Non est credibile Paulum proprie pugnasse, id est dimicasse cum bestiis, ut ipse ait, esto eis sit objectus.

Respondeo: Θηριομαχεῖν, id est, pugnare cum bestiis, idem est quod bestiis objici: quia enim plerique reorum ita objiciebantur bestiis, ut cum eis depugnarent ad spectantium voluptatem (populus enim magis spectare avebat has pugnas et bestiludia, quam nudas hominum devorationes); hinc « pugnare cum bestiis » idem est quod « bestiis objici, » ut patet ex Actis Martyrum. Unde S. Ignatius, epist. II ad Ephesios, ait: « Ut merear Romae cum bestiis dimicare, » id est bestiis objici ab eisque laniari.

Dices secundo: Paulus erat civis Romanus, ac proinde jure Romanorum non poterat ad bestias damnari.

Respondeo eum objectum fuisse bestiis, non per legitimum judicem et judicium, sed per furorem populi. Rem gestam narrat Nicephorus, lib. II, cap. 25, ex antiquis Pauli Actis, quae citat probatque Origenes, lib. I Periarchon, cap. II: « Verum enim vero, ait, qui profectiones Pauli descripserunt, eum quam plurima alia simul et fecisse et passum esse, tum hoc quoque cum Ephesi esset, de eo memoriae mandarunt. Cum ibi principem locum Hieronymus obtineret, multa cum libertate Paulus est concionatus: quare Hieronymus illum bene quidem et diserte dicere, sed orationem ejus non esse eorum temporum testatus est. Plebs quidem certe per insolentiam et furorem Paulo compedibus injectis, carceri eum includit, ut leonibus vorandus objiceretur. Ibi tum Eubula et Artemilla, clarorum Ephesi virorum conjuges, fidem edoctae a Paulo (noctu enim ad eum veniebant), divini lavacri gratiam ab eo petunt. Itaque virtute divina atque angelici satellitii ministerio, caliginem noctis exuberantia splendoris illustrante, Paulus ferreis compedibus liberatus, illas divino baptismo ad littus maris initiat, et cum id nemo omnium quibus custodiae cura mandata fuerat, sensisset, ad vincula rursum sua, in quibus esca leonibus asservabatur, redit. Sed enim ingenti magnitudine et robore intolerando leo contra ipsum immissus, in arenam quidem ille procurrit, sed ad Pauli pedes consedit. Et cum itidem aliae immanes ferae immitterentur, ne tangere quidem ulla sacrum corpus ad orationem erectum atque compositum sustinuit. His ita actis, de repente fragore multo vehemens quaedam supra naturae ordinem grando decidens, multorum simul et virorum et ferorum animalium comminuit capita, ipsiusque Hieronymi aurem amputat: qui deinde cum suis per Paulum Deo conciliatus, salutiferum suscepit lavacrum: leo autem ille profugus in montes proximos evadit; et Paulus inde Macedoniam et Graeciam transmisit, atque ita tandem Hierosolymam proficiscitur. Mirandum non est, Lucam hanc Pauli cum belluis pugnam reliquis ejus actis non inseruisse: nam etsi ex Evangelistis solus Joannes Lazari resuscitationem commemorat, minus tamen de fide veritateque ejus ambigendum. » Hucusque Nicephorus.